Homiliarum in Evangelia/I-XIV

E Wikisource
 I-XIII I-XV 

HOMILIA XIV.[recensere]

Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, Dominica secunda post Pascha. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. X, 11-16. In illo tempore, dixit Jesus Pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. 1. Audistis, fratres charissimi, ex lectione evangelica eruditionem vestram, audistis et periculum nostrum. Ecce enim is qui non ex accidenti dono, sed essentialiter bonus est, dicit: Ego sum pastor bonus. Atque ejusdem bonitatis formam quam nos imitemur, adjungit, dicens: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod jussit. Bonus pastor pro ovibus suis animam suam posuit, ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas redemerat, carnis suae alimento satiaret. Ostensa nobis est de contemptu mortis via quam sequamur, apposita est forma cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus ejus impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. A primo autem hoc minimo pervenitur ad postremum majus. Sed cum incomparabiliter longe sit melior anima qua vivimus terrena substantia quam exterius possidemus, qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam? Et sunt nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt. De quibus protinus subditur: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit.

2. Non pastor, sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit; terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. Istae sunt etenim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quaerit inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. Utrum vero pastor sit, an mercenarius, cognosci veraciter non potest, si occasio necessitatis deest. Tranquillitatis enim tempore, plerumque ad gregis custodiam sicut verus pastor, sic etiam mercenarius stat; sed lupus veniens indicat quo quisque animo super gregis custodiam stabat. Lupus etenim super oves venit cum quilibet injustus et raptor, fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit. Fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solatium. Fugit, quia injustitiam vidit, et tacuit. Fugit, quia se sub silentio abscondit. Quibus bene per prophetam dicitur: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5). Ex adverso quippe ascendere est quibuslibet potestatibus prave agentibus rationis libera voce contraire. Et in die Domini pro domo Israel in praelio stamus, ac murum opponimus, si fideles innocentes contra perversorum injustitiam ex justitiae auctoritate vindicamus. Quod quia mercenarius non facit, cum venientem lupum viderit, fugit.

3. Sed est alius lupus qui sine cessatione quotidie non corpora, sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians circuit, et mortes animarum quaerit. De quo lupo mox subditur: Et lupus rapit, et dispergit oves. Lupus venit, et mercenarius fugit, quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet curam sollicitudinis non habet. Animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur. Lupus rapit et dispergit oves cum alium ad luxuriam pertrahit, alium ad avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit, hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo lupus gregem dissipat cum fidelium populum diabolus per tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur: quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur. Unde et mox adjungitur: Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Sola enim causa est ut mercenarius fugiat quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest qui in eo quod ovibus praeest non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Sed quia Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit iterum formam cui debeamus imprimi ostendit, dicens: Ego sum Pastor bonus. Atque subjungit: Et cognosco oves meas, hoc est diligo, et cognoscunt me meae. Ac si patenter dicat: Diligentes obsequuntur. Qui enim veritatem non diligit, adhuc minime cognovit.

4. Quia ergo audistis, fratres charissimi, periculum nostrum, pensate in verbis dominicis etiam periculum vestrum. Videte si oves ejus estis, videte si eum cognoscitis, videte si lumen veritatis scitis. Scitis autem dico, non per fidem, sed per amorem. Scitis dico, non ex credulitate, sed ex operatione. Nam idem ipse qui hoc loquitur Joannes evangelista testatur, dicens: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Unde et in hoc loco Dominus protinus subdit: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Ac si aperte dicat: In hoc constat quia et ego agnosco Patrem, et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis; id est, ea charitate qua pro ovibus morior quantum Patrem diligam ostendo. Quia vero non solum Judaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adjungit: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Redemptionem nostram, qui ex gentili populo venimus, Dominus aspexerat cum se adducere et alias oves dicebat. Hoc quotidie fieri, fratres, aspicitis, hoc reconciliatis gentibus factum hodie videtis. Quasi enim ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia Judaicum et gentilem populum in sua fide conjungit, Paulo attestante, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Dum enim ad aeternam vitam ex utraque natione simplices eligit, ad ovile proprium oves deducit.

3. De quibus profecto ovibus rursum dicit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis (Joan. X, 27). De quibus et paulo superius dicit: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Ibid., 9). Ingredietur quippe ad fidem, egredietur vero a fide ad speciem, a credulitate ad contemplationem, pascua autem inveniet in aeterna refectione. Oves ergo ejus pascua inveniunt, quia quisquis illum corde simplici sequitur, aeternae viriditatis pabulo nutritur. Quae autem sunt istarum ovium pascua, nisi interna gaudia semper virentis paradisi? Pascua namque electorum sunt vultus praesens Dei, qui dum sine defectu conspicitur, sine fine mens vitae cibo satiatur. In istis pascuis de aeternitatis satietate laetati sunt qui jam laqueos voluptuosae temporalitatis evaserunt. Ibi hymnidici angelorum chori, ibi societas supernorum civium. Ibi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium. Ibi providi prophetarum chori, ibi judex apostolorum numerus, ibi innumerabilium martyrum victor exercitus, tanto illic laetior, quanto hic durius afflictus; ibi confessorum constantia, praemii sui perceptione consolata; ibi fideles viri quos a virilitatis suae robore voluptas saeculi emollire non potuit; ibi sanctae mulieres quae cum saeculo et sexum vicerunt; ibi pueri qui hic annos suos moribus transcenderunt; ibi senes quos hic et aetas debiles reddidit, et virtus operis non reliquit.

6. Quaeramus ergo, fratres charissimi, haec pascua, in quibus cum tantorum civium solemnitate gaudeamus. Ipsa nos laetantium festivitas invitet. Certe sicubi populus nundinas celebraret, si ad alicujus Ecclesiae dedicationem denuntiata solemnitate concurreret, festinaremus omnes simul inveniri, et interesse unusquisque satageret, gravi se damno afflictum crederet si solemnitatem communis laetitiae non videret. Ecce in coelestibus electorum civium laetitia agitur, vicissim de se omnes in suo conventu gratulantur, et tamen nos, ab amore aeternitatis tepidi, nullo desiderio ardemus, interesse tantae solemnitati non quaerimus, privamur gaudiis, et laeti sumus. Accendamus ergo animum, fratres, recalescat fides in id quod credidit, inardescant ad superna nostra desideria, et sic amare jam ire est. Ab internae solemnitatis gaudio nulla nos adversitas revocet, quia et si quis ad locum propositum ire desiderat, ejus desiderium quaelibet viae asperitas non immutat. Nulla nos prosperitas blandiens seducat, quia stultus viator est, qui in itinere amoena prata conspiciens, obliviscitur ire quo tendebat. Toto ergo desiderio ad supernam patriam animus anhelet, nil in hoc mundo appetat, quod constat quia citius relinquat, ut si coelestis Pastoris veraciter oves sumus, quia in viae delectatione non figimur aeternis pascuis in perventione satiemur .