Homiliarum in Evangelia/I-XVI

E Wikisource


 I-XV I-XVII 

HOMILIA XVI.[recensere]

Habita ad populum in basilica sancti Joannis, quae dicitur Constantiniana, Dominica prima in Quadragesima.

LECTIO EVANG. SEC. MATTH. IV, 1-11.

In illo tempore, ductus est Jesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnaculum templi, et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satana. Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. 1. Dubitari a quibusdam solet a quo spiritu sit Jesus ductus in desertum, propter hoc quod subditur: Assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Et rursum: Assumpsit eum in montem excelsum valde. Sed vere et absque ulla quaestione convenienter accipitur ut a sancto Spiritu in desertum ductus credatur, ut illuc eum suus Spiritus duceret, ubi nunc ad tentandum malignus spiritus inveniret. Sed ecce cum dicitur Deus homo vel in excelsum montem, vel in sanctam civitatem a diabolo assumptus, mens refugit, humanae hoc audire aures expavescunt. Qui tamen non esse incredibilia ista cognoscimus, si in illo et alia facta pensamus. Certe iniquorum omnium caput diabolus est, et hujus capitis

81

membra sunt omnes iniqui. An non diaboli membrum fuit Pilatus? An non diaboli membra Judaei persequentes, et milites crucifigentes Christum fuerunt? Quid ergo mirum si se ab illo permisit in montem duci, qui se perculit etiam a membris illius crucifigi? Non est ergo indignum Redemptori nostro quod tentari voluit, qui venerat occidi. Justum quippe erat ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare. Sed sciendum nobis est quia tribus modis tentatio agitur, suggestione, delectatione et consensu. Et nos cum tentamur, plerumque in delectationem, aut etiam in consensum labimur, quia de carnis peccato propagati, in nobisipsis etiam gerimus unde certamina toleremus. Deus vero qui, in utero Virginis incarnatus, in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed ejus mentem peccati delectatio non momordit. Atque ideo omnis diabolica illa tentatio foris non intus fuit.

2. Sed si ipsum ordinem tentationis ejus aspicimus, pensemus quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus hostis contra primum hominem parentem nostrum in tribus se tentationibus erexit, quia hunc videlicet gula, vana gloria et avaritia tentavit; sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit cum cibum ligni vetitum ostendit, atque ad comedendum suasit. Ex vana autem gloria tentavit cum diceret: Eritis sicut dii (Genes. III, 5). Et ex provectu avaritiae tentavit cum diceret: Scientes bonum et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris rapina pertineret, nequaquam Paulus de unigenito Dei Filio diceret: Non rapinam arbitratus est se esse aqualem Deo (Philip. II, 6). In hoc autem diabolus parentem nostrum ad superbiam traxit, quod eum ad avaritiam sublimitatis excitavit.

3. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam quippe tentat cum dicit: Dic ut lapides isti panes fiant. Per vanam gloriam tentat cum dicit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Per sublimitatis avaritiam tentat cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Sed eisdem modis a secundo homine vincitur, quibus primum hominem se vicisse gloriabatur, ut a nostris cordibus ipso aditu captus exeat, quo nos aditu intromissus tenebat. Sed est aliud, fratres charissimi, quod in hac tentatione dominica considerare debemus, quia tentatus a diabolo Dominus sacri eloquii praecepta respondit, et qui eo verbo quod erat tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae non ostendit, sola divinae Scripturae praecepta dedit, quatenus suae nobis patientiae praeberet exemplum, ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam. Pensate quanta est patientia Dei, et quanta impatientia nostra. Nos si injuriis, aut aliqua laesione provocamur, furore permoti, aut quantum possumus nosmetipsos ulciscimur, aut quod non possumus facere minamur. Ecce adversitatem diaboli Dominus pertulit, et nihil ei nisi mansuetudinis verba respondit. Portat quem punire poterat, ut hoc in laudem ejus altius cresceret, si hostem suum non exstinguendo, sed interim patiendo superaret.

4. Notandum vero quod subditur, quia, recedente diabolo, angeli ministrabant ei. Ex qua re quid aliud quam unius personae utraque natura ostenditur? Quia et homo est quem diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab angelis ministratur. Cognoscamus igitur in eo naturam nostram, quia nisi hunc diabolus hominem cerneret, non tentaret. Veneremur in illo divinitatem suam, quia nisi super omnia Deus existeret, ei nullo modo angeli ministrarent.

5. Sed quia his diebus lectio congruit, nam quadraginta dierum abstinentiam nostri Redemptoris audivimus, qui Quadragesimae tempus inchoamus, discutiendum nobis est cur haec ipsa abstinentia per quadraginta dierum numerum custoditur. S. Moyses enim ut legem acciperet secundo diebus quadraginta jejunavit (Exod. XXXIV, 28). Elias in deserto quadraginta diebus abstinuit (III Reg. XIX, 8). Ipse auctor hominum ad homines veniens, in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit (Matth. IV, 2). Nos quoque in quantum possumus, annuo Quadragesimae tempore carnem nostram per abstinentiam affligere conemur. Cur ergo in abstinentia quadragenarius numerus custoditur, nisi quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur? Denarius etenim quater ductus in quadragenarium surgit, quia tunc Decalogi mandata perficimus cum profecto quatuor libros sancti Evangelii custodimus. Ex qua re sentiri et aliud potest. In hoc enim mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, et per voluptates ejusdem corporis praeceptis dominicis contraimus. Praecepta autem Dominica per Decalogum sunt accepta. Quia ergo per carnis desideria, Decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus. Quamvis de hoc Quadragesimae tempore est adhuc aliud quod possit intelligi. A praesenti etenim die usque ad Paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum videlicet dies quadraginta duo fiunt. Ex quibus dum sex dies Dominici ab abstinentia subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex dies remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus, ut qui nobismetipsis per acceptum annum viximus, auctori nostro nos in ejus decimis per abstinentiam mortificemus. Unde, fratres charissimi, sicut offerre in lege jubemini decimas rerum (Levit. XXVII, 30, seq.), ita ei offerre contendite et decimas dierum. Unusquisque in quantum virtus suppetit,

84

carnem maceret, ejusque desideria affligat, concupiscentias turpes interficiat, ut juxta Pauli vocem, hostia viva fiat (Rom. XII, 1). Hostia quippe et immolatur et viva est, quando et ab hac vita homo non deficit, et tamen se a carnalibus desideriis occidit. Caro nos laeta traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Auctor etenim mortis nostrae per fructum ligni vetiti vitae praecepta transgressus est. Qui ergo a paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad haec in quantum possumus, per abstinentiam resurgamus. 6. Sed nemo sibi eamdem abstinentiam solam credat posse sufficere, cum per prophetam Dominus dicat: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? subjiciens: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 6, 7). Illud ergo jejunium Deus approbat, quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat, quod cum proximi dilectione agitur, quod ex pietate conditur. Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur. Hinc etenim per prophetam Dominus dicit: Cum jejunaretis et plangeretis, nunquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comeditis et bibitis, nunquid non vobis conteditis, et vobismetipsis bibitis? (Zach. VII, 5, 6.) Sibi enim comedit et bibit qui alimenta corporis, quae sunt communia dona conditoris, sine indigentibus percipit. Et sibi quisque jejunat, si ea quae sibi ad tempus subtrahit non pauperibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Hinc per Joelem dicitur: Sanctificate jejunium (Joel. I, 14; II, 15). Jejunium quippe sanctificare est, adjunctis bonis aliis, dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia. Incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refrenatur, cum per prophetam Dominus dicat: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie, et omnes debitores vestros repetitis (Isa. LVIII, 3). Neque enim qui a debitore suo hoc quod dedit repetit aliquid injustum facit, sed dignum est ut quisquis se in poenitentia macerat etiam hoc quod sibi juste competit interdicat. Sic sic nobis afflictis et poenitentibus a Deo dimittitur quod injuste egimus, si pro amore illius et hoc quod nobis juste competit relaxemus.