I-XVII | I-XIX |
HOMILIA XVIII.
[recensere]Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica in Passione.
LECTIO. EVANG. SEC. JOAN. VIII, 45-69.
In illo tempore, dicebat Jesus turbis Judaeorum, et principibus sacerdotum: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare non creditis mihi? Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Responderunt igitur Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum; et vos inhonorastis me. Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum. Nunquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum, et sermonem ejus servo. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est. Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum. Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
1. Pensate, fratres charissimi, mansuetudinem Dei. Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare. Sed terribile est valde quod subditur: Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Coelestem patriam desiderare Veritas jubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque que vestrum si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit agnoscit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur. Et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur, sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, qui haec exercere opere contemnunt. Vitam ergo vestram, fratres charissimi, ante mentis oculos revocate, et alta consideratione pertimescite hoc quod ex ore Veritatis sonat: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Sed hoc quod de reprobis Veritas loquitur, ipsi hoc de semetipsis reprobi suis operibus ostendunt. Nam sequitur: Responderunt igitur Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?
2. Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat audiamus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos, et ipse veraciter custos est de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1); et cui per Isaiam dicitur: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? (Isai. XXI, 11.) respondere noluit Dominus: Samaritanus non sum; sed, Ego daemonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, aliud tacendo consensit. Custos namque humani generis venerat; et si Samaritanum se non esse diceret, esse se custodem negaret. Sed tacuit quod recognovit, et patienter repulit quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo. In quibus verbis quid aliud nisi superbia nostra confunditur? quae si exagitata vel leviter fuerit, atrociores injurias reddit, quam acceperat: facit mala quae potest, minatur et quae facere non potest. Ecce injuriam suscipiens Dominus non irascitur, non contumeliosa verba respondet. Qui si eisdem ista dicentibus respondere voluisset: Daemonium vos habetis, verum profecto diceret, quia nisi impleti essent daemonio, tam perversa de Deo loqui non possent. Sed accepta injuria etiam quod verum erat dicere Veritas noluit, ne non dixisse veritatem, sed provocatus contumeliam reddidisse videretur. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera mala taceamus, ne ministerium justae correptionis in arma vertamus furoris? Sed quia quisquis Dei zelo utitur a pravis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait: Sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos admonet, cum subjungit: Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Scimus certe quod scriptum est, quia Pater omne judicium dedit Filio, et tamen ecce idem Filius injurias accipiens gloriam suam non quaerit. Illatas contumelias Patris judicio reservat, ut nobis profecto insinuet quantum nos esse patientes debemus, dum se adhuc ulcisci non vult et ipse qui judicat. Cum vero malorum perversitas crescit non solum praedicatio frangi non debet, sed etiam augeri. Quod suo Dominus exemplo nos admonet, qui postquam habere daemonium dictus est praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Sed sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio pejores fiunt. Nam accepta praedicatione iterum dicunt: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant non videbant, dum solam mortem carnis aspicerent, in Veritatis sermone caligabant, dicentes: Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum? Unde et ipsi Veritati eumdem Abraham et prophetas quasi venerantes praeferunt. Sed aperta nobis ratione ostenditur quia qui Deum nesciunt Dei quoque famulos falso venerantur.
3. Et notandum quod vidit eos Dominus aperta sibi impugnatione resistere, et tamen eis se iterata non desinit voce praedicare, dicens: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est (Genes. XVIII, 1, seq.). Tunc quippe diem Domini Abraham vidit, cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio suscepit; quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uni locutus est, quia etsi in personis numerus Trinitatis est, in natura unitas divinitatis est. Sed carnales mentes audientium oculos a carne non sublevant, dum in eo solam carnis aetatem pensant, dicentes: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quos benigne
104
Redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit, dicens: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Ante enim praeteriti temporis est, Sum praesentis. Et quia praeteritum et futurum tempus Divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: Ante Abraham ego fui, sed Ante Abraham ego sum. Unde et ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum. Et, Dices aliis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Ante ergo et post Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae. Veritas vero semper esse habet, quia ei quidquam nec priori tempore incipitur, nec subsequenti terminatur. Sed sustinere ista aternitatis verba mentes infidelium non valentes, ad lapides currunt, et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant
4. Quid autem contra furorem lapidantium Dominus fecerit ostenditur cum protinus subinfertur: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Mirum valde est, fratres charissimi, cur persecutores suos Dominus se abscondendo declinaverit, qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poena subitae mortis obrueret. Sed quia pati venerat, exercere judicium nolebat. Certe sub ipso passionis tempore et quantum poterat ostendit, et tamen hoc ad quod venerat pertulit. Nam cum persecutoribus suis se quaerentibus diceret: Ego sum (Joan. XVIII, 6), sola hac voce eorum superbiam perculit, et omnes in terram stravit. Qui ergo et hoc in loco potuit manus lapidantium non se abscondendo evadere, cur abscondit se, nisi quod homo inter homines factus Redemptor noster, alia nobis verbo loquitur, alia exemplo? Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut, etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus? Unde et per Paulum dicitur: Date locum irae (Rom XII, 19). Quanta humilitate iram proximi fugere debeat, perpendat homo, si furores irascentium abscondendo se declinavit Deus. Nemo ergo se contra
105
acceptas contumelias erigat, nemo conviciis convicium reddat. Imitatione etenim Dei, gloriosius est injuriam tacendo fugere, quam respondendo superare.
5. Sed contra hoc superbia dicit in corde: Turpe est ut, accepta injuria, taceas. Quisquis conspicit quia contumeliam accipis et taces, non putat quia patientiam exhibes, sed crimina agnoscis. Sed unde vox ista in corde nostro contra patientiam nascitur, nisi quia in imis cogitationem fiximus et dum in terra gloriam quaerimus, placere ei qui nos de coelo conspicit non curamus? Accepta ergo contumelia, meditemur in opere vocem Dei: Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Hoc autem quod de Domino scriptum est, Abscondit se, intelligi et aliter potest. Multa quippe Judaeis praedicaverat, sed praedicationis ejus verba deridebant. Deteriores quoque ex praedicatione facti sunt, qui usque ad jaciendos lapides pervenerunt. Et quid abscondendo se Dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas absconditur, qui ejus verba sequi contemnunt? Eam quippe quam non invenit humilem veritas fugit mentem. Et quam multi sunt hodie qui Judaeorum duritiam detestantur, quia praedicationem Domini audire noluerunt, et tamen quales illos arguunt fuisse ad fidem, tales ipsi sunt ad operationem. Praecepta Domini audiunt, miracula cognoscunt, sed converti a suis pravitatibus renuunt. Ecce vocat, et redire nolumus. Ecce sustinet, et ejus patientiam dissimulamus. Dum ergo tempus est, fratres, pravitatem suam unusquisque deserat, Dei patientiam pertimescat, ne quem nunc tranquillum despicit, iratum postmodum nequaquam evadere possit.