I-XX | XXII |
HOMILIA XXI.
[recensere]Habita ad populum in basilica beatae Mariae virginis, die sancto Paschae.
LECTIO. S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 1-7.
In illo tempore, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dixit illis: Nolite expavescere. Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic. Ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
1. Multis vobis lectionibus, fratres charissimi, per dictatum loqui consuevi; sed quia, lassescente stomacho, ea quae dictavero legere ipse non possum, quosdam vestrum minus libenter audientes intueor. Unde nunc a memetipso exigere contra morem volo ut inter sacra missarum solemnia lectionem sancti Evangelii non dictando, sed colloquendo edisseram. Sicque excipiatur ut loquimur, quia collocutionis vox corda torpentia plus quam sermo lectionis excitat, et quasi quadam manu sollicitudinis ut evigilent pulsat. Et quidem ad hoc opus me sufficere posse non video; sed tamen vires quas imperitia denegat charitas ministrat. Scio namque qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Bonum ergo opus nobis in voluntate sit, nam ex divino adjutorio erit in perfectione. Dat loquendi ausum ipsa etiam resurrectionis Dominicae tanta solemnitas, quia et indignum valde est ut eo die laudes debitas taceat lingua carnis, quo videlicet die caro resurrexit auctoris.
2. Audistis, fratres charissimi, quod sanctae mulieres quae Dominum fuerant secutae cum aromatibus ad monumentum venerunt, et ei, quem viventem dilexerant, etiam mortuo, studio humanitatis obsequuntur. Sed res gesta aliquid in sancta Ecclesia signat gerendum. Sic quippe necesse est ut audiamus quae facta sunt, quatenus cogitemus etiam quae nobis sint ex eorum imitatione facienda. Et nos ergo in eum qui est mortuus credentes, si, odore virtutum referti, cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Illae autem mulieres angelos vident, quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutum odoribus ad Dominum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum vero nobis est quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur. Quid namque per sinistram nisi vita praesens, quid vero per dextram nisi perpetua vita designatur? Unde in Canticis canticorum scriptum est: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Quia ergo Redemptor noster jam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus qui nuntiare perennem ejus vitam venerat in dextera sedebat. Qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis. Nostrae dicamus, an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus et nostrae. Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit; et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem Dominicam ad superna reducimur, coelestis patriae damna reparantur.
3. Sed quid advenientes feminas affatur audiamus: Nolite expavescere. Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui, carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, quae vestros concives videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens, ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matth. XXVIII, 3). In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus et terribilis peccatoribus, et blandus est justis, recte testis resurrectionis ejus angelus et in fulgure vultus, et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios. Unde recte quoque populum per deserta gradientem columna ignis in nocte et columna nubis praeibat in die (Exod. XIII, 21, 22). In igne enim terror est, in nube autem visionis lene blandimentum; dies vero vita justi, et nox accipitur vita peccatoris. Unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). In die ergo per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit injustis. Istos in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, illos vero per justitiae districtionem terret.
4. Sed jam quid angelus subjungat audiamus: Jesum quaeritis Nazarenum. Jesus Latino eloquio salutaris, id est salvator interpretatur. At vero multi tunc Jesus dici poterant, non tamen substantialiter, sed nuncupative. Ideo et locus subjungitur, ut de quo Jesu dictum sit manifestetur: Nazarenum. Et causam protinus subdidit: Crucifixum. Atque addidit: Surrexit, non est hic. Non est hic dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerit per praesentiam majestatis. Sed ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Quaerendum nobis est cur, nominatis discipulis, Petrus designatur ex nomine. Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat ancillae vocem pertimescere et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum esse pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat Pastor Ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret.
5. Bene autem de Redemptore nostro dicitur: Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat. Et prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur in transmigratione mentis videtur. Haec, fratres charissimi, pro tanta diei solemnitate, de lectionis evangelicae expositione transcurrimus, sed libet ut de hac eadem solemnitate aliquid subtilius loquamur.
6. Duae etenim vitae erant, quarum unam novimus, alteram nesciebamus. Una quippe mortalis est, altera immortalis, una corruptionis, altera incorruptionis; una mortis, altera resurrectionis. Sed venit Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, suscepit unam, et ostendit alteram. Unam pertulit moriendo, et ostendit alteram resurgendo. Si ergo nobis mortalem vitam scientibus resurrectionem promitteret carnis, et tamen hanc visibiliter non exhiberet, quis ejus promissionibus crederet? Factus itaque homo apparuit in carne, mori dignatus est ex voluntate, resurrexit ex potestate, et ostendit exemplo quod nobis promisit in praemio. Sed fortasse aliquis dicat: Jure ille surrexit qui, cum Deus esset, teneri a morte non potuit. Ad instruendam ergo ignorantiam nostram, ad roborandam infirmitatem nostram, suae resurrectionis exemplum nobis sufficere noluit. Solus in illo tempore mortuus est, et tamen solus minime resurrexit. Nam scriptum est: Multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt (Matth. XXVII, 52). Ablata ergo sunt omnia argumenta perfidiae. Ne quis enim dicat: Sperare de se non debet homo quod in carne sua exhibuit Deus homo, ecce cum Deo homines resurrexisse cognoscimus, et quos puros homines fuisse non dubitamus. Si ergo membra nostri Redemptoris sumus, praesumamus in nobis quod gestum constat in capite. Si multum nos abjicimus, sperare in nobis debemus nos membra ultima quod de membris ejus superioribus audivimus.
7. Ecce vero ad memoriam redit quod crucifixo Dei Filio Judaei insultantes dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei (Ibid. 42). Qui si de cruce tunc descenderet, nimirum insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret. Sed exspectavit paululum, toleravit opprobria, irrisiones sustinuit, servavit patientiam, distulit admirationem; et qui de cruce descendere noluit, de sepulcro surrexit. Plus igitur fuit de sepulcro surgere quam de cruce descendere. Plus fuit mortem resurgendo destruere quam vitam descendendo servare. Sed cum Judaei hunc ad insultationes suas de cruce descendere minime cernerent, cum morientem viderent, eum se vicisse crediderunt, nomen illius se quasi exstinxisse gavisi sunt. Sed ecce de morte nomen ejus per mundum crevit, ex qua hoc infidelis turba exstinxisse se credidit; et quem gaudebat occisum, dolet mortuum, quia hunc ad suam gloriam cognoscit pervenisse per poenam. Quod bene in libro Judicum Samson illius facta significant (Judic. XVI, 1, 2, 3), qui cum Gazam civitatem Philisthinorum fuisset ingressus, Philisthaei, ingressum ejus protinus cognoscentes, civitatem repente obsidionibus circumdederunt, custodes deputaverunt, et Samson fortissimum se jam comprehendisse gavisi sunt. Sed quid Samson fecit agnovimus. Media nocte portas civitatis abstulit, et montis verticem ascendit. Quem, fratres charissimi, hoc in facto, quem nisi Redemptorem nostrum Samson ille significat? Quid Gaza civitas nisi infernum designat? Quid per Philisthaeos nisi Judaeorum perfidia demonstratur? Qui cum mortuum Dominum viderent, ejusque corpus in sepulcro jam positum, custodes illico deputaverunt, et eum qui auctor vitae claruerat, in inferni claustris retentum, quasi Samsonem in Gaza se deprehendisse laetati sunt. Samson vero modia nocte non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia videlicet Redemptor noster ante lucem resurgens, non solum liber de inferno exiit, sed et ipsa etiam inferni claustra destruxit. Portas tulit, et montis verticem subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo coelorum regna penetravit. Hanc ergo resurrectionis ejus gloriam, fratres charissimi, quae et prius demonstrabatur ex signo, et post patuit ex facto, tota mente diligamus, pro ejus amore moriamur. Ecce in resurrectione auctoris nostri ministros ejus angelos concives nostros agnovimus. Ad horum ergo civium illam frequentem solemnitatem festinemus. His, cum necdum visione possumus, desiderio et mente jungamur. Transmigremus a vitiis ad virtutes, ut in Galilaea Redemptorem nostrum videre mereamur. Adjuvet omnipotens Deus ad vitam desiderium nostrum, qui pro nobis in mortem dedit unicum Filium suum, Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spriritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.