XXII | XXIV |
HOMILIA XXIII.
[recensere]Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in crastino Paschae.
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XXIV, 13-35.
In illo tempore, duo ex discipulis Jesu ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta a Jerusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis adinvicem ambulantes, et estis tristes? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Et ipse dixit ad illos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello, quo ibant. Et ipse finxit se longius ire. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem, et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt adinvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
1. In quotidiana vobis solemnitate laborantibus pauca loquenda sunt; et fortasse haec utilius proderunt, quia saepe et alimenta quae minus sufficiunt avidius sumuntur. Lectionis ergo evangelicae summatim sensum statui non per singula verba discutere, ne dilectionem vestram valeat sermo prolixior expositionis onerare. Ecce audistis, fratres charissimi, quia duobus discipulis ambulantibus in via, non quidem credentibus, sed tamen de se loquentibus Dominus apparuit, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant, eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit. Verba quidem contulit, duritiam intellectus increpavit; sacrae Scripturae mysteria quae de seipso erant aperuit, et tamen quia adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, se ire longius finxit. Fingere namque componere dicimus; unde et compositores luti figulos vocamus. Nihil ergo simplex Veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore qualis apud illos erat in mente. Probandi autem erant, si hi qui eum etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed quia esse extranei a charitate non poterant hi cum quibus Veritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus, vocant, cum illic scriptum sit Et coegerunt eum? Ex quo nimirum exemplo colligitur quia peregrini ad hospitium non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. Mensam ponunt, cibos offerunt, et Deum quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverant, in panis fractione cognoscunt.
2. Audiendo ergo praecepta Dei illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt, quia scriptum est: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae jam intelligere potuit opere implere. Ecce Dominus non est cognitus dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur. Hospitalitatem ergo, fratres charissimi, diligite, charitatis opera amate. Hinc enim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis (Hebr. XIII, 1). Hinc Petrus ait: Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV, 9). Hinc ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 35). Opinata res est valde, et seniorum nostrorum nobis relatione tradita. Quidam paterfamilias cum tota domo sua magno hospitalitatis studio serviebat; cumque quotidie ad mensam suam peregrinos susciperet, quodam die peregrinus quidam inter alios venit, ad mensam ductus est. Dumque paterfamilias ex humilitatis consuetudine aquam vellet in ejus manibus fundere, conversus urceum accepit, sed repente eum in cujus manibus aquam fundere voluerat non invenit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem nocte ei Dominus per visionem dixit: Caeteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. Ecce in judicium veniens, dicet: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Ecce ante judicium cum per membra sua suscipitur, susceptores suos etiam per semetipsum requirit; et tamen nos ad hospitalitatis gratiam pigri sumus. Pensate, fratres, quanta hospitalitatis virtus sit. Ad mensas vestras Christum suscipite, ut vos ab eo suscipi ad convivia aeterna valeatis. Praebete modo peregrino Christo hospitium, ut vos in judicio non quasi peregrinos nesciat, sed ut proprios recipiat ad regnum, ipso adjuvante qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.