Jump to content

Homiliarum in Evangelia/XXVI

Checked
E Wikisource
 XXV XXVII 

HOMILIA XXVI.

[recensere]

Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae dicitur Constantiniana, in octavis Paschae.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 19-31.

In illo tempore cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus.

1. Prima lectionis hujus evangelicae quaestio animum pulsat, quomodo post resurrectionem corpus dominicum verum fuit, quod clausis januis ad discipulos ingredi potuit. Sed sciendum nobis est quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis;

39

nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Sed haec ipsa nostri Redemptoris opera, quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant facta mirabiliora. Illud enim corpus Domini intravit ad discipulos januis clausis, quod videlicet ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit utero Virginis. Quid ergo mirum si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero Virginis exivit? Sed quia ad illud corpus quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus; palpandam carnem praebuit, quam clausis januis introduxit. Qua in re duo mira, et juxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem suam corpus suum et incorruptibile et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem, et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, et praebendo palpabile firmaret ad fidem. Et incorruptibilem se ergo, et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et ejusdem naturae, et alterius gloriae.

2. Dixit eis: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Id est, sicut misit me Pater Deus Deum, et ego mitto vos homo homines. Pater Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. Quem videlicet in mundum venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed, sicut ipse missus est, ad passiones in mundum mittit. Quia ergo et Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli a Domino amantur, qui tamen ad passionem mittuntur in mundum. Itaque dicitur: Sicut misit

40

me Pater, et ego mitto vos, id est, ea vos charitate diligo cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit. Quamvis mitti etiam juxta naturam divinitatis possit intelligi. Eo enim ipso a Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur. Nam sanctum quoque Spiritum, qui cum sit coaequalis Patri et Filio, non tamen incarnatus est, idem se Filius mittere perhibet, dicens: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26). Si enim mitti solummodo incarnari deberet intelligi, sanctus procul dubio Spiritus nullo modo diceretur mitti, qui nequaquam incarnatus est. Sed ejus missio ipsa processio est qua de Patre procedit et Filio. Sicut itaque Spiritus mitti dicitur quia procedit, ita et Filius non incongrue mitti dicitur quia generatur.

3. Haec autem cum dixisset, insufflavit, et dixit eis. Accipite Spiritum sanctum. Quaerendum nobis est quid est quod Spiritum sanctum Dominus noster et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens? Neque enim alio in loco datus Spiritus sanctus aperte monstratur (Act. II, 1 seq.), nisi nunc cum per insufflationem percipitur, et postmodum cum, de coelo veniens, in linguis variis demonstratur. Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de coelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi? In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus; e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est charitas, et duo praecepta, ita unus Spiritus, et duo data. Prius a consistente Domino in terra, postmodum e coelo, quia in proximi amore discitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. Unde et idem Joannes dicit: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. IV. 20)? Et ante quidem discipulorum mentibus idem Spiritus sanctus inerat ad fidem, sed tamen manifesta datione non nisi post resurrectionem datus est. Unde et scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39). Unde etiam per S. Moysen dicitur: Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13). Neque enim quidquam tale juxta historiam legitur, si tota Testamenti Veteris series recenseatur. Nusquam de petra mel, nusquam oleum ille populus suxit. Sed quia juxta Pauli vocem: Petra erat Christus (I Cor. X, 4), mel de petra suxerunt, qui ejusdem Redempptoris nostri facta et miracula viderunt. Oleum vero de firma petra suxerunt, quia effusione sancti Spiritus post resurrectionem ejus ungi meruerunt. Quasi ergo infirma petra mel dedit, quando adhuc mortalis Dominus miraculorum suorum dulcedinem discipulis ostendit. Sed firma petra oleum fudit, quia, post resurrectionem suam factus jam impassibilis, per afflationem spiritus donum sanctae unctionis emanavit.

4. De hoc oleo per prophetam dicitur: Computrescet jugum a facie olei (Isai. X, 27). Sub jugo quippe tenebamur daemoniacae dominationis, sed uncti sumus oleo Spiritus sancti. Et quia nos gratia libertatis unxit, dominationis daemoniacae jugum putruit, Paulo attestante, qui ait: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Sciendum vero est quod hi qui prius Spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent. Unde et in hac ipsa datione Spiritus dicitur: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Libet intueri illi discipuli, ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienae obligationis potestatem relaxationis accipiunt; principatumque superni judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Ecce qui districtum Dei judicium metuunt animarum judices fiunt; et alios damnant, vel liberant, qui semetipsos damnari metuebant.

5. Horum profecto nunc in Ecclesia episcopi locum tenent. Ligandi atque solvendi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vitae suae judex vitae fiat alienae. Et plerumque contingit ut hic judicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat. Ac saepe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit, ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet (Ibid., c. 60). Saepe fit, ut erga quemlibet proximum odio vel gratia moveatur Pastor: judicare autem de subditis digne nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur (Ibid., c. 61). Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur; et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat. Et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur.

6. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum est quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim (Ibid., c. 62) vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet demonstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: Lazare, veni foras (Joan. XI, 43); et postmodum is qui vivens egressus fuerat a discipulis est solutus, sicut scriptum est: Cumque egressus esset qui fuerat ligatus institis, tunc dixit discipulis: Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 45). Ecce illum discipuli jam viventem solvunt, quem magister resuscitaverat mortuum. Si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quae nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsa jam cognoscitur confessione peccati. Unde et huic ipsi mortuo Lazaro nequaquam dicitur Revivisce, sed Veni foras. Omnis quippe peccator dum culpam suam intra conscientiam abscondit, introrsum latet, in suis penetralibus occultatur. Sed mortuus venit foras, cum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur Veni foras. Ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur: Cur reatum tuum intra conscientiam abscondis? Foras jam per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator. Venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere, quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit. Haec de solutionis ordine breviter dixerim, ut sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel solvere studeant, vel ligare. Sed utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste; nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa quae non erat fiat. Sed quia haec breviter per excessum diximus, ad expositionis ordinem redeamus.

7. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Iste unus discipulus defuit, reversus quod gestum est audivit, audita credere renuit. Venit iterum Dominus, et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et, ostensa suorum cicatrice vulnerum, infidelitatis illius vulnus sanavit. Quid, fratres charissimi, quid inter haec animadvertitis? Nunquid casu gestum creditis, ut electus ille discipulus tunc deesset, post autem veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet? Non hoc casu, sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia ut discipulus ille dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens, omni dubitatione postposita, in fide solidatur. Sic quippe discipulum Dominus post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, qui tamen ad ejus nuptias non pervenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans, testis verae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae virginitatis.

8. Palpavit autem, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Cum Paulus apostolus dicat: Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae etenim apparent jam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem ergo vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus, et Deus meus. Videndo ergo credidit, qui considerando verum hominem, hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit

9. Laetificat valde quod sequitur: Beati qui non viderunt, et crediderunt. In qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non vidimus mente retinemus. Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur. Ille etenim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Hinc ad beatum Job de antiquo hoste generis humani Dominus dicit: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job. XL, 18). Quis etenim per fluvium designatus, nisi humani generis fluxus? Quod videlicet genus ab ortu ad finem defluit, et, quasi aquae more, usque ad competentem terminum ex carnis liquore percurrit, Quid per Jordanem, nisi baptizatorum forma signatur? Quia enim in Jordane flumine ipse auctor redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo exprimitur, qui intra sacramentum baptismatis tenentur. Antiquus ergo hostis generis humani fluvium absorbuit, quia a mundi origine usque ad Redemptoris adventum, vix paucis electis evadentibus, in ventrem suae malitiae genus humanum traxit. De quo recte dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur (Ibid.), quia pro magno non habet cum infideles rapit. Sed grave est valde quod subditur: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Ibid.), quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat, in quibus a confessione fidei reproba vita discordat.

10. Hoc ergo, fratres charissimi, tota intentione pertimescite, hoc apud vos sollicita mente cogitate. Ecce Paschalia solemnia agimus; sed ita vivendum est nobis, ut pervenire ad aeterna festa mereamur. Transeunt cuncta quae temporaliter festiva celebrantur. Curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab aeterna solemnitate separemini. Quid prodest interesse esse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum? Umbra venturae solemnitatis est solemnitas praesens. Idcirco hanc annue agimus, ut ad illam quae non est annua, sed continua, perducamur. Cum haec statuto tempore geritur, ad illius desiderium memoria nostra refricatur. Frequentatione ergo gaudii temporalis ad aeterna gaudia mens incalescat et ferveat, ut ex veritate laetitiae perfruatur in patria quod de umbra gaudii meditatur in via. Vitam ergo vestram, fratres, moresque componite. Is qui mitis resurrexit ex morte, quam districtus in judicio veniat praevidete. Certe in die tremendi examinis suis, cum angelis, cum archangelis, cum thronis, cum dominationibus, cum principatibus et potestatibus apparebit, coelis ac terris ardentibus, cunctis videlicet elementis in sui obsequii terrore commotis. Hunc ergo tanti pavoris judicem ante oculos ponite; hunc venturum timete, ut hunc, cum venerit, non timidi, sed securi videatis. Timendus ergo est, ne timeatur. Terror ejus nos ad usum bonae operationis exerceat, metus illius vitam nostram a pravitate compescat. Mihi, fratres, credite, quia tanto tunc erimus securi de ejus praesentia, quanto nunc esse satagimus suspecti de culpa. 11. Certe si aliquis vestrum cum suo adversario causam dicturus in meo judicio die crastino esset exhibendus, totam fortasse noctem insomnem duceret, quid sibi dici posset, quid objectionibus responderet, secum sollicita et aestuante mente versaret, ne me inveniret asperum vehementer metueret, ne apud me appareret noxius formidaret. Et quis ego? aut quid ego? nimirum non longe post futurus post hominem vermis, atque post vermem pulvis. Si ergo tanta cura pertimescitur judicium pulveris, qua intentione cogitandum est, qua formidine praevidendum tantae judicium majestatis?

12. Sed quia sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et hanc tunc rectius docemus, si etiam cordium vestrorum quaestionibus occultis occurrimus: pauca nobis de ipsa resurrectionis fide loquenda sunt. Multi etenim de resurrectione dubitant, sicut et nos aliquando fuimus, qui dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt, sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur? quando agitur ut cinis animetur? Quibus breviter respondemus quia longe minus est Deo reparare quod fuit quam creasse quod non fuit. Aut quid mirum si hominem ex pulvere reficit, qui simul omnia ex nihilo creavit? Mirabilius namque est coelum et terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Sed cinis attenditur, et in carnem redire posse desperatur, et divinae operationis virtus comprehendi quasi ex ratione quaeritur. Qui scilicet haec idcirco in suis cogitationibus dicunt, quia eis quotidiana Dei miracula ex assiduitate viluerunt. Nam ecce in uno grano parvissimi seminis latet tota quae nascitura est arboris moles. Constituamus namque ante oculos cujuslibet arboris miram magnitudinem; cogitemus unde oriendo coepit, quae ad tantam molem crescendo pervenit. Invenimus procul dubio ejus originem, parvissimum semen. Consideremus nunc ubi in illo parvo grano seminis latet fortitudo ligni, asperitas corticis, saporis odorisque magnitudo, ubertas fructuum, viriditas foliorum. Contrectatum namque seminis granum non est validum; unde ergo processit ligni duritia? non est asperum, unde asperitas corticis erupit? non est saporum, unde sapor in fructibus? olfactum nil redolet, unde odor in fructibus fragrat? nil in se viride ostendit, unde foliorum viriditas exivit? Cuncta ergo in semine simul latent, quae tamen non simul ex semine prodeunt. Ex semine quippe producitur radix, ex radice prodit virgultum, ex virgulto oritur fructus, in fructu etiam producitur semen. Addamus ergo quia et semen latet in semine. Quid igitur mirum, si ossa, nervos, carnem, capillosque reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia, in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earum rerum ei quaestiones inferendae sunt, quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt, ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit. Illa ergo vobiscum, fratres charissimi, promissa cogitate quae permanent; quae vero cum tempore transeunt, velut jam dimissa despicite. Ad hujus resurrectionis gloriam quam in se Veritas ostendit tota intentione festinate. Terrena desideria quae ab auctore separant fugite, quia tanto altius ad conspectum Dei omnipotentis pertingitis, quanto Mediatorem Dei et hominum singularius amatis. Qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.