XXIX | XXXI |
HOMILIA XXX.
[recensere]Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, die sancto Pentecostes.
LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XIV, 23-31.
In illo tempore, dicebat Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.
1. Libet, fratres charissimi, evangelicae verba lectionis sub brevitate transcurrere, ut post diutius liceat in contemplatione tantae solemnitatis immorari. Hodie namque Spiritus sanctus repentino sonitu super discipulos venit (Act. II, 2, seq.), mentesque carnalium in sui amorem permutavit, et foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia, quia dum Deum in ignis visione suscipiunt, per amorem suaviter arserunt. Ipse namque Spiritus sanctus amor est. Unde et Joannes dicit: Deus charitas est (I Joan. IV, 8, 16). Qui ergo mente integra Deum desiderat, profecto jam habet quem amat. Neque enim quisquam posset Deum diligere, si eum quem diligit non haberet. Sed ecce, si unusquisque vestrum requiratur an diligat Deum, tota fiducia et secura mente respondet, Diligo. In ipso autem lectionis exordio audistis quid Veritas dicat: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Hinc in Epistola sua idem Joannes dicit: Qui dicit, Dilige Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (Ibid.,
20). Vere etenim Deum diligimus, si ad mandata ejus nos
a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria diffluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit.
2. Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Pensate, fratres charissimi, quanta sit ista solemnitas, habere in cordis hospitio adventum Dei. Certe si domum vestram quisquam dives ac praepotens amicus intraret, omni festinantia domus tota mundaretur, ne quid fortasse esset quod oculos amici intrantis offenderet. Tergat ergo sordes pravi operis, qui Deo praeparat domum mentis. Sed videte quid Veritas dicat: Veniemus, et mansionem apud eum faciemus. In quorumdam etenim corda venit, et mansionem non facit, quia per compunctionem quidem Dei respectum percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant obliviscuntur; sicque ad perpetranda peccata redeunt, ac si haec minime planxissent. Qui ergo Deum vere diligit, qui ejus mandata custodit, in ejus corde Dominus et venit et mansionem facit, quia sic eum divinitatis amor penetrat, ut ab hoc amore tentationis tempore non recedat. Ille ergo vere amat, cujus videlicet mentem delectatio prava ex consensu non superat. Nam tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Unde et adhuc subditur: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ad vosmetipsos ergo, fratres charissimi, introrsus redite; si Deum vere amatis, exquirite; nec tamen sibi aliquis credat, quidquid sibi animus sine operis attestatione responderit. De dilectione conditoris, lingua, meus, et vita requiratur. Nunquam est Dei amor otiosus. Operatur etenim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est.
Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me Patris. Scitis, fratres charissimi, quia ipse qui loquitur unigenitus Filius Verbum Patris est, et ideo sermo quem loquitur Filius non est Filii, sed Patris, quia ipse Filius Verbum est Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Quando non maneret apud eos, qui ascensurus coelum promittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)? Sed Verbum incarnatum et manet et recedit: recedit corpore, manet divinitate. Apud eos ergo tunc se mansisse perhibet, quia qui invisibili semper potestate praesens erat, corporali jam visione recedebat.
3. Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Nostis plurimi, fratres mei, quod Graeca locutione paraclitus Latina advocatus dicitur, vel consolator. Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud justitiam Patris intervenit. Qui unius substantiae cum Patre et Filio, exorare pro delinquentibus perhibetur, quia eos quos repleverit, exorantes facit. Unde et Paulus dicit: Ipse enim Spiritus postulat pro nobis, gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Minor vero est qui postulat quam qui postulatur; quomodo ergo Spiritus postulare dicitur qui minor non est? Sed ipse Spiritus postulat, quia ad postulandum eos quos repleverit inflammat. Consolator autem idem Spiritus vocatur, quia de peccati perpetratione moerentibus, dum spem veniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem levat. De quo recte promittitur: Ipse vos docebit omnia. Quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Ecce unam loquentis vocem omnes pariter auditis, nec tamen pariter sensum auditae vocis percipitis. Cum ergo vox dispar non sit, cur in cordibus vestris dispar est vocis intelligentia, nisi quia per hoc quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet? De hac unctione Spiritus rursus per Joannem dicitur: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27). Per vocem ergo non instruitur, quando mens per Spiritum non ungitur. Sed cur ista de doctrina hominum loquimur, quando et ipse conditor non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem Spiritus non loquatur? Certe Cain, priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: Peccasti quiesce (Genes. IV, 7, juxta LXX). Sed quia, culpis suis exigentibus, voce est admonitus, non unctione Spiritus, audire verba Dei potuit, sed servare contempsit. Requirendum vero nobis est cur de eodem Spiritu dicatur: Suggeret vobis omnia, cum suggerere soleat esse minoris. Sed quia suggerere aliquando dicimus subministrare, invisibilis Spiritus suggerere dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hic relinquo, illic do. Sequentibus relinquo, pervenientibus do.
4. Ecce, fratres charissimi, verba sacrae lectionis sub brevitate discussimus, nunc in contemplationem tantae festivitatis animum transferamus. Sed quia cum lectione evangelica vobis est etiam Actuum apostolorum lectio recitata (Act. II), ex ea ergo aliquid in usum nostrae contemplationis trahamus. Audistis etenim quia Spiritus sanctus super discipulos in igneis linguis apparuit, omniumque linguarum scientiam dedit. Quid scilicet hoc miraculo designans, nisi quod sancta Ecclesia, eodem Spiritu repleta, omnium gentium erat voce locutura? Qui vero contra Deum turrim aedificare conati sunt communionem unius linguae perdiderunt (Genes. XI, 8), in his autem qui Deum humiliter metuebant linguae omnes unitae sunt. Hic ergo humilitas virtutem meruit, illic superbia confusionem.
5. Sed quaerendum nobis est cur sanctus Spiritus, Patri et Filio coaeternus, in igne apparuit, cur in igne simul et linguis, cur aliquando in columba, aliquando vero in igne monstratur, cur super unigenitum Filium apparuit in columbae specie, et super discipulos in igne (Act. II, 2 seq.); ita ut neque super Dominum veniret in igne, neque super discipulos monstraretur in columba. Per quatuor itaque haec quae proposuimus solvendo redeamus. Patri namque et Filio coaeternus Spiritus in igne monstratur, quia incorporeus, ineffabilis, atque invisibilis ignis est Deus, attestante Paulo: Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29). Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. De hoc igne Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Terra enim vocata sunt corda terrena, quae, dum semper infimas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram mittit cum afflatu sancti Spiritus corda carnalium incendit. Et terra ardet cum cor carnale in suis pravis voluptatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei. Bene ergo in igne apparuit Spiritus, quia ab omni corde quod replet torporem frigoris excutit, et hoc in desiderium suae aeternitatis accendit. In igneis autem linguis monstratus est, quia idem Spiritus coaeternus est Filio, et habet cognationem maximam lingua cum verbo. Verbum quippe Patris est Filius. Et quia una est Spiritus et Verbi substantia, idem Spiritus monstrari debuit in lingua. Vel certe quia per linguam procedit verbum, in linguis apparuit Spiritus, quia quisquis sancto Spiritu tangitur, Dei Verbum, id est unigenitum Filium confitetur; et negare Dei Verbum non valet, quia jam sancti Spiritus linguam habet. Vel certe in linguis igneis apparuit Spiritus, quia omnes quos repleverit ardentes pariter et loquentes facit. Linguas igneas doctores habent, quia, dum Deum amandum praedicant, corda audientium inflammant. Nam et otiosus est sermo docentis, si praebere non valet incendium amoris. Hoc doctrinae incendium ab ipso Veritatis ore conceperant, qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis cum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ex audito quippe sermone inardescit animus, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena. Amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat; sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur. Audire ei libet praecepta coelestia; et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur; et quae torpebat prius per desideria, ardet postmodum per verba. Unde bene per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2). Sinistra quippe reprobi, qui et ad sinistram ponendi sunt; dextera autem Dei appellantur electi. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt, sed ad haec amores intimi facibus inardescunt. Sermo ad aurem ducitur, et mens eorum sibimet irata ex internae dulcedinis flamma concrematur. In columba vero Spiritus sanctus et in igne monstratus est, quia omnes quos repleverit, simplices et ardentes facit, simplices puritate, ardentes aemulatione. Neque enim placere Deo potest aut simplicitas sine zelo, aut zelus sine simplicitate. Hinc ipsa Veritas dicit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Qua in re notandum est quod discipulos suos nec de columba sine serpente, nec de serpente sine columba voluit Dominus admonere, quatenus et columbae simplicitatem astutia serpentis accenderet, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc Paulus ait: Nolite pueri effici sensibus (I Cor. XIV, 20). Ecce prudentiam serpentis audivimus, nunc de simplicitate columbae moneamur: Sed malitia parvuli estote (Ibid.). Hinc de beato Job dicitur: Erat vir simplex et rectus (Job I, 1). Quae est autem rectitudo sine simplicitate, aut quae simplicitas sine rectitudine? Quia ergo et rectitudinem docet iste Spiritus et simplicitatem, et in igne monstrari debuit et in columba, quatenus omne cor quod ejus gratia tangitur, et mansuetudinis lenitate tranquillum, et zelo justitiae accensum fiat.
6. Ad extremum vero quaerendum est cur in ipso Redemptore nostro Mediatore Dei et hominum per columbam apparuit, in discipulis vero per ignem? Certe unigenitus Dei Filius judex est generis humani. Sed quis ejus justitiam ferret, si priusquam nos per mansuetudinem colligeret culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus, mitem se hominibus praebuit. Noluit peccatores ferire, sed colligere. Prius voluit mansuete corripere, ut haberet quos postmodum in judicio salvaret. In columba ergo super eum apparere debuit Spiritus, qui non veniebat ut peccata jam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret. At contra super discipulos in igne debuit Spiritus sanctus demonstrari, ut hi qui erant simpliciter homines, atque ideo peccatores, eos contra semetipsos spiritalis servos accenderet, et peccata, quibus Deus per mansuetudinem parceret, ipsi in se per poenitentiam punirent. Nec ipsi quippe esse poterant sine peccato qui adhaerebant coelesti magisterio, Joanne attestante, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In igne ergo venit in hominibus, in columba vero apparuit in Domino, quia peccata nostra, quae pie Dominus per mansuetudinem tolerat, nos per zelum rectitudinis debemus caute conspicere, et ardore semper poenitentiae cremare. Igitur per columbam Spiritus in Redemptore monstratus est, per ignem vero in hominibus, quia quanto nobis nostri judicis facta est severitas temperata, tanto erga se debet fieri nostra infirmitas accensa. Quatuor itaque propositionum expleta ratione, ad dona ejusdem Spiritus contemplanda transeamus.
7. De isto quippe Spiritu scriptum est: Spiritus ejus ornavit coelos (Job. XXVI, 13). Ornamenta enim coelorum sunt virtutes praedicantium. Quae videlicet ornamenta Paulus enumerat, dicens: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8, seq.). Quot ergo sunt bona praedicantium, tot sunt ornamenta coelorum. Hinc rursus scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Verbum enim Domini, Filius est Patris. Sed eosdem coelos, videlicet sanctos apostolos, ut tota simul sancta Trinitas ostendatur operata, repente de sancti Spiritus divinitate adjungitur: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ibid.). Coelorum ergo virtus de spiritu sumpta est, quia mundi hujus potestatibus contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus fortitudo solidasset. Quales namque doctores sanctae Ecclesiae ante adventum hujus Spiritus fuerint scimus, et post adventum illius cujus fortitudinis facti sint conspicimus.
8. Certe iste ipse pastor Ecclesiae, ad cujus sacratissimum corpus sedemus, quantae debilitatis, quantaeque formidinis ante adventum Spiritus fuerit, ancilla ostiaria requisita dicat. Una enim mulieris voce perculsus, dum mori timuit, vitam negavit (Joan. XVIII, 17). Et tunc Petrus negavit in terra, cum latro confiteretur in cruce (Luc. XXIII, 41, 42). Sed vir iste tantae formidinis qualis post adventum Spiritus existat audiamus. Fit conventus magistratus atque seniorum, caesis denuntiatur apostolis ne in nomine Jesu loqui debeant: Petrus magna auctoritate respondit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Et rursus: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Ibid., IV, 9, 10). Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumelias pati (Ibid., V, 41). Ecce gaudet Petrus in verberibus, qui ante in verbis timebat. Et qui prius ancillae voce requisitus timuit, post adventum sancti Spiritus vires principum caesus premit. Libet oculos fidei in virtutem opificis hujus attollere, atque sparsim Patres testamenti novi ac veteris considerare. Ecce, apertis eisdem oculis fidei, David, Amos, Danielem, Petrum, Paulum, Matthaeum intueor, et sanctus iste Spiritus qualis sit artifex considerare volo, sed in ipsa mea consideratione deficio. Implet namque citharoedum puerum, et psalmistam facit (I Reg. XVI, 18). Implet pastorem armentarium sycomoros vellicantem, et prophetam facit (Amos. VII, 14). Implet abstinentem puerum, et judicem senum facit (Dan. XIII, 46, seq.). Implet piscatorem, et praedicatorem facit (Matth. IV, 19). Implet persecutorem, et doctorem gentium facit (Act. IX, 1, seq.). Implet publicanum, et evangelistam facit (Luc. V, 27, 28). O qualis est artifex iste Spiritus! Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit. Mox ut tetigerit mentem, docet, solumque tetigisse docuisse est. Nam humanum animum subito ut illustrat immutat; abnegat hunc repente quod erat, exhibet repente quod non erat.
9. Pensemus sanctos praedicatores nostros quales hodierna die reperit, quales fecit. Certe qui in uno conclavi pro Judaeorum metu residebant, nativitatis suae singuli linguam noverant, et tamen nec ea ipsa lingua quam noverant aperte Christum loqui praesumebant. Venit Spiritus, et in ore eos per diversitatem linguarum docuit, in mente autem ex auctoritate roboravit (Act. II, 2, seq.). Coeperunt et in aliena Christum eloqui, qui de illo prius et in sua lingua loqui metuebant. Inflammatum etenim cor despexit tormenta corporis, quae ante metuebat; vicit vim carnalis formidinis prae amore conditoris. Et qui prius suis adversariis succumbebant formidine, eis jam praeerant auctoritate. Qui ergo in tantae eos celsitudinis culmen erexit, quid aliud dixerim, nisi quod mentes terrenorum hominum coelos fecit? Pensate, fratres charissimi, post incarnationem unigeniti Filii Dei qualis sit hodierna solemnitas de adventu Spiritus sancti. Sicut enim illa, ita quoque et haec est honorabilis. In illa quippe Deus in se permanens suscepit hominem, in ista vero homines venientem desuper susceperunt Deum. In illa Deus naturaliter factus est homo, in ista homines facti sunt per adoptionem dii. Si ergo remanere carnales in morte nolumus, hunc, fratres charissimi, vivificantem Spiritum amemus.
10. Sed quia caro spiritum nescit, dicat fortasse carnali cogitatione apud se aliquis: Quomodo diligere valeo quem ignoro? Hoc et nos concedimus, quia mens, visibilibus intenta, videre nescit invisibilem. Nulla enim nisi visibilia cogitat, eaque et cum non agit, eorum imagines introrsus trahit; dumque in imaginibus corporeis jacet, surgere ad incorporea non valet. Unde fit ut tanto deterius Creatorem nesciat, quanto in cogitatione sua familiarius corpoream creaturam portat. Sed cum Deum videre non possumus, habemus aliquid quod agamus, unde iter fiat quo ad eum nostrae intelligentiae oculus veniat. Certe quem in se videre nullo modo valemus, hunc in servis suis videre jam possumus. Quos dum mira conspicimus agere, certum nobis fit in eorum mentibus Deum habitare. In re autem incorporea a rebus corporalibus usum trahamus. Nemo etenim nostrum orientem clare solem, in sphaeram illius intendendo, valet conspicere, quia tensi in ejus radiis oculi reverberantur; sed sole illustratos montes aspicimus, et quia jam sol ortus est videmus. Quia ergo solem justitiae in seipso videre non possumus, illustratos montes claritate illius videamus, sanctos videlicet apostolos, qui virtutibus emicant, miraculis coruscant, quos nati solis claritas perfudit, et cum in seipso sit invisibilis, per eos nobis quasi per illustratos montes se visibilem praebuit. Virtus enim divinitatis in se quasi sol in coelo est; virtus divinitatis in hominibus, sol in terra. Solem ergo justitiae intueamur in terra, quem videre non possumus in coelo, ut dum inoffenso pede operis per hunc in terra gradimur, ad intuendum illum quandoque oculos in coelum levemus. Sed inoffenso pede iter nostrum in terra agitur, si Deus ac proximus integra mente diligatur. Nec enim Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo. Hinc est quod sicut in alio sermone jam diximus (Supra, homil. 26, num. 3), idem Spiritus secundo legitur discipulis datus, prius a Domino in terra degente, postmodum a Domino coelo praesidente. In terra quippe datur ut diligatur proximus, e coelo vero ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmodum e coelo, nisi quod patenter datur intelligi quia, juxta Joannis vocem, Qui fratrem suum non diligit quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? (I Joan. IV, 20.) Diligamus ergo proximum, fratres, amemus eum qui juxta nos est, ut pervenire valeamus ad amorem illius qui super nos est. Meditetur mens in proximo quod exhibeat Deo; ut perfecte mereatur in Deo gaudere cum proximo. Tunc ad illam supernae frequentiae laetitiam perveniemus, de qua nunc sancti Spiritus pignus accepimus. Ad istum finem toto amore tendamus, in quo sine fine laetabimur. Ibi supernorum civium societas sancta; ibi solemnitas certa; ibi requies secura; ibi pax vera, quae nobis jam non relinquitur, sed datur per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.