Est mihi flos magicus viridi qui dormit in horto,
igne magis rubeus candidiorque nive.
Est mihi flos: rubeus sit uti magis ignibus Aetnae,
frigore lassa fovet frigore membra suo.
Est mihi flos; et uti niveus nive sit magis Ossae,
urit, uti flammam flamma subacta levat.
Est mihi flos, animo qui puro pura poposcit:
nostram, quae nolit taedia ferre!, thesin.
Est mihi flos minimus, minimo qui exspectat in horto.
O, quam longa via est per sola perque freta,
perque operam, seu vana opera est, seu vana putatur,
fiat ut hoc merito, fiat ut immerito.
Este mihi curae; quae poscitis, omnia habete.
Omnia sint miseris: omnia, nilque magis:
at mecum solo, flos mecum ludit in horto.
Flos meus est! - verum non meus, at suus est.
Nil habeo, nisi me, nam cessi cetera vobis:
me esse meum nihil est, ni illius esse, mihi.
Cumque intro, quasi ver orior, quasi vestior auris.
Sic, ubi qualis eris, talis ibi esse volo.
Hortus
Appearance