Hymni (Ambrosius) - Hymnus I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus II Fairytale right blue.png



Aeterne rerum conditor,
Noctem diemque qui regis,
Et temporum das tempora,
Ut alleves fastidium,

Praeco diei jam sonat,
Noctis profundae pervigil,
Nocturna lux viantibus,
A nocte noctem segregans.

Hoc excitatus Lucifer,
Solvit polum caligine,
Hoc omnis errorum chorus,
Viam nocendi deserit.

Hoc nauta vires colligit,
Pontique mitescunt freta,
Hoc ipsa petra Ecclesiae
Canente, culpam diluit.

Surgamus ergo strenue,
Gallus jacentes excitat,
Et somnolentos increpat,
Gallus negantes arguit.

Gallo canente, spes redit,
Aegris salus refunditur,
Mucro latronis conditur,
Lapsis fides revertitur.

Jesu, labantes respice,
Et nos videndo corrige;
Si respicis, lapsus cadunt,
Fletuque culpa solvitur.

Tu lux refulge sensibus,
Mentisque somnum discute:
Te nostra vox primum sonet,
Et vota solvamus tibi.

Hymnus II Fairytale right blue.png