Hymni (Ambrosius) - Hymnus II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Hymnus I Hymnus III Fairytale right blue.png



Deus creator omnium,
Polique rector, vestiens
Diem decoro lumine,
Noctem soporis gratia.

Artus solutos ut quies
Reddat laboris usui,
Mentesque fessas allevet,
Luctusque solvat anxios.

Grates peracto jam die,
Et noctis exortu preces,
Votis, reos ut adjuves,
Hymnum canentes solvimus.

Te cordis ima concinant,
Te vox canora concrepet,
Te diligat castus amor,
Te mens adoret sobria.

Ut cum profunda clauserit
Diem caligo noctium,
Fides tenebras nesciat,
Et nox fide reluceat.

Dormire mentem ne sinas,
Dormire culpa noverit,
Custos fides refrigerans,
Somni vaporem temperet.

Exuta sensu lubrico,
Te cordis alta somnient;
Nec hostis invidi dolo
Pavor quietos suscitet.

Christum rogemus et Patrem,
Christi Patrisque Spiritum,
Unum potens per omnia
Fove precantes Trinitas.

Fairytale left blue.png Hymnus I Hymnus III Fairytale right blue.png