Hymni (Ambrosius) - Hymnus IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Hymnus VIII Hymnus X Fairytale right blue.png



Somno refectis artubus,
Spreto cubili surgimus,
Nobis, Pater, canentibus
Adesse te deposcimus.

Te lingua primum concinat,
Te mentis ardor ambiat;
Ut actuum sequentium
Tu, sancte, sis exordium.

Cedant tenebrae lumini,
Et nox diurno sideri;
Ut culpa quam nox intulit,
Lucis labascat munere.

Precamur iidem supplices,
Noxas ut omnes amputes;
Ne ore te canentium
Lauderis in perpetuum.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar unice,
Cum Spiritu paraclito
Regnans per omne saeculum.

Fairytale left blue.png Hymnus VIII Hymnus X Fairytale right blue.png