Hymni (Ambrosius) - Hymnus VIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus VIII
Fairytale left blue.png Hymnus VII Hymnus IX Fairytale right blue.png



Aeterna Christi munera,
Et martyrum victorias,
Laudes ferentes debitas,
Laetis canamus mentibus.

Ecclesiarum principes,
Belli triumphales duces,
Coelestis aulae milites,
Et vera mundi lumina.

Terrore victo saeculi,
Spretisque poenis corporis,
Mortis sacrae compendio,
Vitam beatam possident.

Traduntur igni martyres,
Et bestiarum dentibus,
Armata saevit ungulis
Tortoris insani manus,

Nudata pendent viscera,
Sanguis sacratus funditur,
Sed permanent immobiles
Vitae perennis gratia.

Devota sanctorum fides,
Invicta spes credentium;
Perfecta Christi charitas,
Mundi triumphat principem.

In his Paterna gloria,
In his voluntas Filii,
Exsultat in his Spiritus,
Coelum repletur gaudiis.

Te nunc, Redemptor, quaesumus,
Ut ipsorum consortio
Jungas precantes servulos,
In sempiterna saecula. Amen.

Fairytale left blue.png Hymnus VII Hymnus IX Fairytale right blue.png