Jump to content

Hymni (Elpis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymni
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 63


Elpis.Hymni4 63 Elpis Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

HYMNUS I.

(PL 63 0537A)
 Decora lux aeternitatis auream
Diem beatis irrigavit ignibus,
Apostolorum quae coronat Principes,
Reisque in astra liberam pandit viam.
 Mundi magister, atque coeli Ianitor,
Romae Parentes, Arbitrique Gentium,
Per ensis Ille, Hic per Crucis victor necem
Vitae Senatum laureati possident.
 O Roma felix, quae duorum Principum
Es consecrata glorioso sanguine:
Horum cruore purpurata, ceteras
Excellis orbis una pulchritudines. (0538A)
 Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque iubilatio,
In unitate, quae gubernat omnia,
Per universa saeculorum saecula. Amen.


(PL 63 0538A) HYMNUS II.


Beate Pastor Petre, clemens accipe
Voces precantum, criminumque vincula
Verbo resolve, cui potestas tradita
Aperire terris coelum, apertum claudere.
 Egregie doctor, Paule, mores instrue,
Et nostra tecum pectora in coelum trahe:
Velata dum meridiem cernat Fides,
Et solis instar sola regnet Charitas.
 Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque iubilatio,
In unitate, quae gubernat omnia
Per universa aeternitatis saecula. Amen.