Jump to content

Hymni (Marius Victor)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymni
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


HYMNUS PRIMUS.

Adesto, lumen verum, pater omnipotens Deus.
Adesto, lumen luminis, mysterium et virtus Dei.
Adesto, sancte Spiritus, patris et filii copula.
Tu cum quiescis pater es, cum procedis, filius.
In unum qui cuncta nectis, tu es Spiritus sanctus. (PL 8 1140D)
Unum primum, unum a se ortum, unum ante unum Deus.
Praecedis omne quantum, nullis notus terminis.
Nihil in te quantum, quia neque quantum ex te est.
Namque ex te natum unum gignit magis, quam tenet quantum. (1141A)
Hinc immensus pater est: mensus atque immensus filius.
Unum autem et tu pater es, unumque genuit filius.
Quod multa vel cuncta sunt, hoc unum est quod genuit filius.
Cunctis qui ὄντος semen est, vera virtus seminis.
In quo, atque quo gignuntur cuncta, virtus quae fundit Dei.
Rursusque in semen redeunt genita quaeque ex semine.
Operatur ergo cuncta Christus qui omnis est virtus Dei.
Namque Christus in quiete motus est, summus Deus.
Atque ipse motus sapientia est, et virtus Dei. (1141B)
Nullo a substantia distans: quia quod motus,
Hoc substantia est, quique motus, quia in ipso atque ipse est.
Ex Deo dictus Deus, natus autem: quia motus est;
Omnis enim motus nutus est, unumque cum sit Deus.
Ac Dei motus, unus et idem Deus existit.
Tamen motus ipse esse, ut sibi sit hoc quod ipse motus est.
Sed quia Dei motus est, habet in se motus Deum.
Rursusque ipso quia Dei motus est, habet in se motum Deus.
In filio igitur pater est, et in patre est ipse filius.
Sunt ergo singuli atque in semet semper, cum sint singuli.
Hinc duobus una virtus, hinc una substantia est. (1141C)
Sed patre dante, quae sibi sit filius substantia est.
Esse enim prius est, sic moveri posterum.
Non quo tempus illi adsit, sed in divinis ordo virtus est.
Esse nam praecedit motum, re prius, non tempore.
Hoc esse dicti in Deo memorant substantiam.
Hic autem motus ortus est, nam gignit motus substantiam.
Substantiaeque generatio quid aliud quam substantia est?
Ergo motus et patris est, filius ergo eadem substantia est.
Hunc λόγον Graeci vocarunt, intus in patre Deum:
Caussa qui sit ad partum atque ortus omnium.
Nihil namque absque hoc creatum est: per hunc creata cuncta sunt. (1141D)
Hic λόγος si Christus est, et si λόγος vita est genitus,
Λόγος a patre est: est enim vivus Deus, in quo cum
Substantia Deus sit, Deusque sit vita substantia.
Genitus autem filius vita est, una est substantia.
Λὁγος Deus, indiscretus ergo semper, semper et alter.
Simul missus, mittenti par, et fons tamen manans, semper
Discurrit, spargens vitas, missus ut flumen filius.
Hinc substantia unum ambo, fons Deus, flumen filius.
Sed quia in divinis substantia hoc idem quod vita est.
Vitaque ipsa est sapientia, ut praecedit esse.
Cui inest princeps ac simplex vivere, sic adest.
Intelligens sapiensque semper cum praecedit vivere. (1142A)
Non quo praecedat quidquam alterum, neque quo sit omnino alterum.
Sed quo progressu actum sit ter triplex alterum.
Filius, actusque vita est, qua procedunt et creantur omnia.
Fit idem doctor et magister, idem perfector spiritus.
Seminatas saeclis animas irrigans scitis Sophiae.
Sophia autem cum sit Christus, idem Christus filius docet,
Profectus Patre Patrem et Christum Spiritus.
Hinc patris cuncta Christus: hinc habet Christi cuncta Christus.
Sic Christus meus inter parentem et sese alterum
Spiritum implet parentem, dum esse praestat omnibus. (1142B)
Atque esse cunctis vita est: et hoc est quod in Christo factum est.
Quid quia iungit ac salvat omnia, ac docet verum Deum.
Christum sequentes, Christo renato sanctus iungit Spiritus.
Ergo Christus omnia, hinc Christus mysterium.
Per ipsum cuncta et in ipso cuncta, atque in ipsum omnia.
Cuius altitudo pater est, ipse vero totus.
Progressus suo longitudo, et altitudo patris est.
Hinc Christus apparens saeclis, ad profundum doctum idque arcanum,
Et intimus intus docendo, Christus occultus factus spiritus. (1142C)
Omnes ergo unum spiritum, omnes unum lumen.
Hinc singulis vera, hinc tribus una substantia est.
Progressa a patre filio, et regressa a spiritu,
Quia tres existunt singuli, et tres in uno singuli.
Haec est beata Trinitas, haec beata unitas



Miserere, Domine, miserere, Christe, miserere, Domine, quia credidi in te, miserere, Domine, quia misericordia tua cognovi te.
Miserere, Domine, miserere, Christe: tu spiritus mei λόγος es, tu animae meae λόγος es, tu carnis meae λόγος es. (1142D)
Miserere, Domine, miserere, Christe: vivit Deus et semper vivit Deus, et quia ante ipsum nihil est, a se vivit Deus.
Miserere, Domine, miserere, Christe: vivit Christus, et quia Deus ei generando dedit, ut a semet ipso vivat Christus, quia a semet vivit, semper vivit Christus.
Miserere, Domine, miserere, Christe: quod si a semetipso vivit pater: et patre generante a se vivit Filius, consubstantiale patri est, quod ut semper vivit Filius.
Miserere, Domine, miserere, Christe: animam, Deus, dedisti mihi, anima autem imago vitae est, quia vivit anima in aeternum, vivat et anima mea. (1143A)
Miserere, Domine, miserere, Christe: si ad similitudinem tuam, Deus pater, et ad imaginem Filii homo factus sum, vitam creatus saeculis, quia me cognovit Filius.
Miserere, Domine, miserere, Christe: amavi mundum, quia tu mundum feceras: detentus mundo sum, dum invidet mundus tuis: nunc odi mundum, quia nunc percepi Spiritum.
Miserere, Domine, miserere, Christe: succurre lapsis, Domine, succurre poenitentibus: quia divino et sancto iudicio tuo quod peccavi, mysterium est.
Miserere, Domine, miserere, Christe: cognosco, Domine, mandatum tuum, cognosco reditum in anima scriptum mea, propero si iubes redire, nostri Salvator Deus. (1143B)
Miserere, Domine, miserere, Christe: diu repugno, diu resisto inimico meo, sed adhuc mihi caro est, in qua victus diabolus, tibi triumphum magnum, nobis fidei murum dedit.
Miserere, Domine, miserere, Christe: Velle mihi adiacet (Rom. VII, 18) , mundum et terras linquere sed imbecilla pluma est, velle sine subsidio tuo: da fidei pennas, ut volem sursum Deo.
Miserere, Domine, miserere, Christe: iam portas quaero spiritus, quas pandit Spiritus testimonium de Christo dicens, et quid sit mundus docens.
Miserere, Domine, miserere, Christe: Pater qui genitus semper, qui repraesentas Deum, da claves coeli, atque in me vince diabolum, in sede lucis ut quiescam, gratia salvatus tua.



(PL 8 1143B) HYMNUS III.


Deus Dominus, sanctus Spiritus: o beata Trinitas. (1143C)
Pater, Filius, Paracletus: o beata Trinitas.
Praestator, minister, divisor: o beata Trinitas.
Spiritus operationum, Spiritus ministeriorum, Spiritus gratiarum: o beata Trinitas.
Unum principium, et alterum cum altero et semper alterum cum altero: o beata Trinitas.
De qua Pater substantia, et ipse substantia Filius, Spiritusque substantia, sed ter ipsa substantia: o beata Trinitas.
Pater perfectus, perfectus Patre perfecto Filius; perfecto Filio sanctus perfectus Spiritus: o beata Trinitas.
Fons, flumen, irrigatio: o beata Trinitas.
In tribus ter gemina, sed una actio: o beata Trinitas. (1143D)
Existentia, vita, cognitio: o beata Trinitas.
Caritas, gratia, communicatio: o beata Trinitas.
Caritas Deus est, gratia, Christus, communicatio sanctus Spiritus: o beata Trinitas.
Si charitas est, gratia est; si charitates et gratia, communicatio est: omnes ergo in singulis, et unum in tribus: o beata Trinitas.
Hinc ex Deo Apostolus Paulus (II Cor. XIII, 13) : Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus vobiscum. O beata Trinitas. (1144A)
Ingenitus, unigenitus, id est procedens genitus: o beata Trinitas.
Generator, genitus, regenerans: o beata Trinitas.
Verum lumen, verum lumen ex lumine, vera illuminatio: o beata Trinitas.
Status, progressio, regressus: o beata Trinitas.
Invisibilis invisibiliter, visibilis invisibiliter, invisibilis visibiliter: o beata Trinitas.
Omnis potentia, omnis actio, omnis agnitio: o beata Trinitas.
Impassibilis impassibiliter, passibilis impassibiliter, impassabilis passibiliter: o beata Trinitas.
Semen, arbor, fructus: o beata Trinitas.
Ab uno omnia, per unum omnia, in uno omnia: o beata Trinitas. (1144B)
Unus simplex unus, unum et solum unum, et solum et semper unus. Alter unus, ex uno unus idem unus, et omnia unus unitor omnium, virtus unius, operans unum, ut fiant omnia: o beata Trinitas.
Ex aeterno ingenite, ex aeterno genite, ut omnia aeterna sint genite: o beata Trinitas.
Tu creari imperas, tu creas, tu creata recreas: o beata Trinitas.
Tu Pater cunctis substantia es, tu Filii vita, tu Spiritus salvatio: o beata Trinitas.
Substantia ipsa vita est, vita ipsa qui est, aeterna salvatio est: Pater ergo, et Filius, et Spiritus sanctus est; o beata Trinitas.
Tu esse cunctis praestas, tu Filii formam, tu Spiritus reformationem: o beata Trinitas. (1144C)
Tu Deus infiniti et definiti Pater es: o beata Trinitas.
Tu o Fili, quia vita es, infinitus es; qui a mortuis vitam revocas, definitus es; tu quoque et infiniti et definiti Pater es: o beata Trinitas.
Tu etiam Spiritus sancte, quia salvatio es, definitus es, et quia definitio quod infinitum est retines, et infiniti et definiti pater es: o beata Trinitas.
Si ergo ter Pater unitas, omnis autem a te, o Deus, paternitas, unum et Deus, et omnis paternitas: o beata Trinitas.
Tu λόγον, Deus, creasti, hinc Deus factus Pater, et quia a te creatus est λόγος, et ipse quia in illo es, factus est λόγος Deus. Haec duo unum sancto unxisti Spiritu: simplex ergo et unum es factum in tribus. (1144D) Spiritus, λόγος, Deus: o beata Trinitas.
Primum ὂν, secundum ὂν, tertium ὂν, et simplex tria: o beata Trinitas.
Ον omne substantia est, ὂν formata substantia est: formata substantia aut sibi tantum, aut alteris, aut sibi aut alteris nota est: o beata Trinitas.
Substantia Deus est, forma Filius, notio Spiritus: o beata Trinitas.
Ον primum, ὂν verum Deus es: ergo omnis et tota substantia, Deus es: o beata Trinitas. (1145A)
Ον secundum omnis forma Christus est: universalis autem substantia, cum universalis est, forma est substantia: igitur cum forma est, et Deus Christus est: o beata Trinitas.
Ον tertium sanctus est Spiritus, sanctus Spiritus, totius exsistentiae demonstratio est. Demonstratio autem numquam nisi nota demonstrat: nosse autem in divinis hoc est quod habere est. Cognoscentia enim ipsa eademque substantia est. Habet ergo Deum, habet Christum quem demonstrat Spiritus sanctus: o beata Trinitas. (1145B)
Immensus, infinitus, invisibilis Deus es, sed aliis immensus, infinitus, aliis et invisibilis: tibi mensus, tibi finitus, tibi visibilis: Hinc ergo et forma tibi est, ergo et Λόγος· idem es, quia Λόγος forma est: et quia forma tibi notitia es, notitia autem Spiritus sanctus est: id ergo et Deus, et Λόγος, et Spiritus sanctus es: o beata Trinitas.
Tu, Fili visibilis, es enim universalis et omnium forma: Cum enim vivificas cuncta, fit forma de vita: Forma autem semper in substantia, et forma omnis notitia est: ergo in substantia Deus es, in forma Λόγος, in notitia Spiritus sanctus: o beata Trinitas.
Tu quoque Spiritus sanctus notio es: omnis autem notio formae et substantiae notio est: Cognoscis igitur Deum, et habes Dei formam. Hinc et Deus, et Filius, et Spiritus sanctus es: o beata Trinitas.
Esse Deus es, Spiritum esse Christus, apparere quod sit Spiritus Paracletus: o beata Trinitas.
Hinc Christum misit Pater, Christus Paracletum, Christus ut Paracleto, Christo ut appareret Pater: o beata Trinitas. (1145C)
Secreta atque in occulto substantia Deus est: secreto atque in occulto forma Deus es: secreta atque in occulto notio Deus est: Hinc pro ὂν istorum τῶν ὄντων Deus es: o beata Trinitas.
Publica iam apparensque substantia λόγος es: et quia publica et apparens, forma autem quia Patris forma es, hinc tibi substantia es. Ergo in te pater est, quia pater substantia est. Eadem autem substantia, neque enim alia ulla substantia. Si ergo λόγος apparens forma est, forma substantiaque ipsa; apparens autem forma apparensque substantia notio est: idem tu λόγος, et Deus, et Spiritus sanctus es: o beata Trinitas. (1145D)
Omnis notio cognoscentia est, omnis cognoscentia substantia est, cognoscentiaque ipsa forma est: es ergo Spiritus sanctus publicata forma, apparensque substantia, sed salvans regeneransque, non manens generansve substantia es: o beata Trinitas.
Una igitur Deus, λόγος Spiritusque substantia est, manens in tribus, existensque ter in omnibus tribus. Hoc autem et forma et cognoscentia est, sic triplicatur omnis simplex singularitas: o beata Trinitas.
Tu, Deus incognite, tu incomprehensibilis Deus es, sed incogniti atque incomprehensibilis Deus es, quasi quaedam forma sine forma est. Hinc pro ὂν cum ὂν diceris magis defectus ac requies. Hinc cessantis cognoscentiae forma est noscentiae: o beata Trinitas.
Tu λόγος forma cum sis, forma patris es: hinc ergo et imago patris es. Et cum forma patris es, est tibi forma et ipsa substantia, et quia forma eadem et substantia est: hinc in te Pater est, et tu in Patre. (1146B) Item quia forma es, notio ibi est, ergo et substantia tibi nota, ex hoc notus et Pater est. Quippe cum in sinu eius sis ab eo genitus, verum ergo et tu ὂν verum, ἐκ τοῦ ὄντος τὸ ὂν· Omne autem ὂν semper in tribus: o beata Trinitas.
Tu, Spiritus sancte, connexio es: connexio autem est, quidquid connectit duo, ita ut connectas omnia, primo connectis duo, esque ipsa tertia complexio duorum, atque ipsa complexio nihil distans uno, unum cum facis duo: o beata Trinitas.
Tres ergo unum, et ergo ter, ergo ter tres unum: o beata Trinitas. (1146C)
Hinc Pater summus mittit λόγον, missus creat, et ministrat omnia, portans in salutem nobis carnem simul et sanctam crucem, remeans victor ad Patrem, salvandis nobis esse misit alterum: o beata Trinitas.
Semper cum Deo Christus est iuxta substantiam: Etenim vita semper est. At quoniam vita, actio autem ut agat incipit, hoc est Christus natus est: ex aeterno autem Deus et Christus agit: ex aeterno igitur Deus Christus natus est: o beata Trinitas.
In coelos qui ascendit Christus est: de coelis qui descendit idem est. Non ergo ab homine, sed usque ad hominem Christus est: o beata Trinitas.
Hic est Deus noster, hic est Deus unus, hic unus et solus Deus: o beata Trinitas.
Hunc oramus cuncti, et oramus unum, unum Patrem et Filium, sanctumque Spiritum: o beata Trinitas. (1146D)
Da peccatis veniam, praesta aeternam vitam, dona pacem et gloriam: o beata Trinitas.
Libera nos, et salva nos, iustifica nos: o beata Trinitas.