Hymni (Odo Cluniacensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymni
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133


Hymni

Hymni (Odo Cluniacensis), J. P. Migne 133.0516B

I. De sacramento corporis et sanguinis Domini. [Apud Marrier, Bibliotheca Cluniacensis.] 133.0513C|

Convivas epuli mundos Deus esse superni
Edocet, et servis Dominus vestigia lavit.
Muneribus variis, et pluribus inde rejectis,
Frumentum et vinum cunctis hoc protulit unum.
Hoc sacrat, hoc nimium, quod fit breve, quod nimis altum,
Tam modicum sumptum, tam facile atque paratum;
Tam sublime tamen quod totam habeat deitatem,
Sufficit hoc solum mundi purgare piaclum.
Hinc placet hoc munus, quod fit de pluribus unum
Corpus hinc capiti, caput inde cohaeret et illi;
133.0513D| Hoc genus, hoc unum placet, hoc durabit in aevum,
Hoc facile est, nitidum, simplex deitateque plenum.
II. De B. Maria Magdelena. [Ibid.]
133.0514C|
 
Lauda, mater Ecclesia,
Lauda Christi clementiam:
Qui septem purgat vitia
Per septiformem gratiam.

 
Maria soror Lazari
Quae tot commisit crimina,
Ab ipsa fauce tartari
Redit ad vitae praemia.

 
Post fluxae carnis scandala
Fit ex lebete phiala;
133.0514D| In vas translata gloriae
De vase contumeliae.

 
Aegra currit ad Medicum
Vas ferens aromaticum,
133.0515A| Et a morbo multiplici
Verbo curatur Medici.

 
Contriti cordis punctio
Cum lacrymarum fluvio,
Et pietatis actio,
Ream solvit a vitio.

 
Surgentem cum victoria
Jesum vidit ab inferis;
Prima meretur gaudia,
Quae plus ardebit caeteris.

 
Uni [Soli] Deo sit gloria
Pro multiplici gratia:
Qui culpas et flagitia [supplicia]
Remittit et dat praemia. Amen.

III.[Ibid.] De S. Martino Turonorum archiepiscopo.
133.0515B|
 
Rex Christe Martini decus
Hic laus tua, tu illius:
Tu nos in hunc te colere,
Quin ipsum in te, tribue.

 
Qui das per orbis cardines,
Quod gemma fulget praesulum:
Da quo, premunt culpae graves
Solvat peringens meritum.

 
En pauper hic et modicus.
Coelum dives ingreditur:
Coeli cohortes obviant,
133.0515C| Linguae, tribus, gentes, ovant.

 
Ut vita, fulget transitus,
Coelis et arvo splendidus:
Gaudere cunctis pium est,
Cunctis salus sit haec dies.

 
Martine par apostolis,
Festum colentes tu fove;
Qui vivere discipulis
Vis, aut mori, nos respice.

 
Fac nunc quod olim gesseras,
Nunc [tu] praesules clarifica:
Auge decus Ecclesiae,
Fraudes relide [relega] Satanae.

 
Qui ter chaos eviceras:
133.0515D| Mersos reatu suscita:
Diviseras ut chlamydem,
Nos indue justitiam.

 
133.0516A| Ut specialis gloriae [spiritalis gratia]
Quondam recorderis tuae:
Monastico nunc ordini
Jam pene lapso subveni. Amen.

IV. Hymnus in honorem sancti Martini, a S. Odone in extremis compositus. [Apud Mabill., Annal. tom. III, Append. p. 712.]
 
Martini renitet en speciosa dies,
Qua scandit modicus dives Abrahae sinus,
Concentusque poli obvius astat ei:
Nos hymnis hunc honoremus.

 
Est Jesus vehemens laus, honor atque decus.
133.0516B| Nam coelos decorat, arvaque clarificat,
Emergens quasi sol alter ab occiduo.
Splendorem dat hunc diem [ al. invidiam].

 
Cultorem Domini hic tener imbiberat,
Et nil praeter eum sumere jam poterat:
Signis a puero plenus et in senio
Ipso fide fit inclytus.

 
Qui necdum madidus fonte sacro laticis
Vestivit Dominum parte suae chlamydis:
Et semet gelidat algidus ut tepeat,
Nosque nunc meritis tegat.

 
Ter virtute potens mortibus imperitat,
Signorum titulis totus ubique micat,
Ut quod Christus habet nomen ibi nitescit
133.0516C| Ut consertus apostolis.

 
Instinctu supero cardine quadrifido
Gens, linguae, populi hunc celebrant seduli,
Certatimque fluit illius ad tumulum:
Martinum decet hoc decus.

 
Haec, Martine, dies arva polosque replet,
Sit per te salubris his quibus est celebris.
Sit gaudere pium, sit generale bonum
Hoc per te, Pater inclyte.

 
Tu pacem reparas: hic et ad astra migras:
Nunc nos te medio concilies Domino,
Odonis famuli hoc opus qui condidit
Emigrans de saeculo.

 
Misertus Domine, quos enutristi pie
133.0516D| Semper misericors, misericordissime,
Tetolonis servi caeterisque tuis
Miserere, o Martine.