Hymni (Politianus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Hymni
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

§ 1


O virgo prudentissima,
Quam coelo missus Gabriel
Supremi regis nuntius
Plenam testatur gratia;
Cuius devota humilitas, 5
Gemmis ornata fulgidis
Fidentis conscientiae,
Amore Deum rapit;
Te sponsam Factor omnium,
Te matrem Dei Filius, 10
Te vocat habitaculum
Suum beatus Spiritus.
Per te de tetro carcere
Antiqui patres exeunt,
Per te nobis astriferae 15
Panduntur aulae limina.
Tu stellis comam cingeris,
Tu lunam premis pedibus,
Te sole amictam candido
Chori stupent angelici. 20
Tu stella maris diceris,
Quae nobis inter scopulos
Inter obscuros turbines
Portum salutis indicat.
Audi, virgo puerpera 25
Et sola mater integra,
Audi precantes, quaesumus,
Tuos, Maria, servulos.
Repelle mentis tenebras,
Disrumpe cordis glaciem; 30
Nos sub tuum praesidium
Confugientes protege;
Da nobis in proposito
Sancto perseverantiam,
Ne noster adversarius 35
In te sperantes superet.
Sed et cunctis fidelibus,
Qui tuum templum visitant,
Benigna mater, dexteram
Da coelestis auxilii. 40