Jump to content

Hymni (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymni
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf

Hymni

Hymni (Rabanus Maurus), J. P. Migne 112.1668D

I.--HYMNUS DE CHARITATE (METRO SAPPHICO FACTUS PENTAMETRO DACTYLICO). 112.1649B|

Altares, magnumque bonum, salubre
Munus ex alto veniens, supernum
112.1649C| Conditoris maxime jus potentis
Lux pia mundi.
Charitas praeclara Tonantis, atque
Ardor et communio Trinitatis
Cuncta virtus rite regens potens lex
Agmina coeli.
Haec creaturae fuit alma origo,
Nam per hanc coelestia condita exstant,
Et maris terraeque simul reperta
Germina constant.
Haec Adam primum dedit in se habero,
En Dei exemplar, fieretque imago
Conditoris, praeposuitque toto hunc
Conditor orbi.
Haec prophetas et patri fecit archas
112.1649D| Cum sacro Spiramine eos replevit,
112.1650B| Ut salutarem pie praedicarent
Dogmate Christum.
Haecque huc descendere fecit ipsum
Filium summi Patris ad medelam,
112.1650C| Ut supernam terrigenamque plebem
Jungeret auctor.
Haec pati Christum cruce, haec flagella,
Sputa, spinas, ferre dedit sepulcrum
Atque victorem fore, deque morte
Surgere fecit.
Haec Pauli regnum dedit esse apertum,
Christus ex quo celsa petit, sequentes,
Ejus et vestigia fecit omnes
Scandere coelum.
Spiritum sanctum dedit haec ab arca
Pentecostes, sicque sacravit
Primitivum, cum Paracletus agmen,
Visitat orbe.
112.1650D| Haec salubrem dirigit et cohortem,
Primitus Christi comites dehincque
112.1651A| Praedicatores fidei ut salutem
Mundus haberet.
Martyres cum virginibus paravit
Ad honorem Regis in arce magni,
Christianam ducit ad astra plebem ad
Gaudia vitae.
Corpus haec Christi copulans adunat,
Membra cum membris sociat valenter.
Membra supponit capiti, caput cum,
Corpore jungit.
Ecce haec dilectio, vera haec arx,
Summa virtutum, caput et regina
Plenitudo haec legis et utriusque
Fons bonitatis.
Nemo viventum sine hac videbit
112.1651B| Regis aeterni faciem, sed atra
Introibit tartara torret hunc quo
Inferus ardens.
Hancque mandatum vocitat novum auctor,
Hanc habere ejus comites jubebat
Valde, hinc nos hanc habeamus omnes
Pectore puro.
II.-- HYMNUS DE NATALE DOMINI.

Lumen clarum rite fulget
Orto magno sidere
Quod per totum splendet orbem,
Umbras noctis aufugans,
Christo nato Rege magno,
Totus orbis gaudeat.
112.1651C| Dux de Juda, quem propheta
Olim jam praedixerat,
Laetus nobis esse venit,
Bethlem nascens inclyta.
Christo nato Rege magno,
Totus orbis gaudeat.
Hunc regalis virgo mater,
Partu gaudens edidit.
Quem Gabriel nuntiavit,
Salvatorem gentium.
Christo nato, etc.
Cum pastores excubantes
Cura mordet nam gregis,
Clarus ipsos ad laetandum,
112.1651D| Exhortatur nuntius.
Christo nato, etc.
Concinebat angelorum,
Turba laeta laudibus.
Terrae pacem praedicantes,
Coelo reddunt gloriam.
Christo nato, etc.
O stupendum mirandumque
Sacramentum gloriae.
Quod Tonantem supra cuncta,
112.1652A| Virgo gestat parvula.
Christo nato, etc.
Factor coeli, terrae factor
Vulva est clausus feminae.
Auctor summus angelorum,
Fit praesepe conditus.
Christo nato, etc.
Palmo coelum qui metitur,
Terram claudit pugili [pugillo].
Pannis paucis obvolutus,
Infans vagit parvulus.
Christo nato, etc.
Quae divisit lucem ab umbris,
Summi primum dextera,
Matris mammas ecce tractat,
112.1652B| Lactis potum quaesitans.
Christo nato, etc.
Os praeclarum Conditoris,
Quod formavit saeculum,
En admotum nunc libenter
Sugit matris ubera.
Christo nato, etc.
O beata mater Christi,
David stirpis femina.
Tu laus orbis et regina,
Laeta virgo Maria.
Christo nato, etc.
Votis adsis tu piorum,
Omne servans saeculum.
Patriarchis et prophetis
112.1652C| Laus corona gloriae.
Christo nato, etc.
Ecce sperant laetabunda,
Angelorum agmina.
Christi plebem quod gubernes,
Arcanorum conscia.
Christo nato, etc.
Nam te, Virgo caelebs nupta,
Sexus omnis appetit.
Tu parentes atque natos
Deprecando protege.
Christo nato, etc.
Gaudet coelum cum supernis
Angelorum millibus.
Omnis terrae plenitudo,
112.1652D| Pontus, astra, flumina.
Christo nato Rege magno,
Totus orbis gaudeat.
III.--HYMNUS DE NATALE INNOCENTUM.

Carmina psallere voce lyra,
Edere tunc juvat arte melos,
Quomodo lactea turba perit,
Principis impie caesa dolo.
112.1653A| Ipsaque sanguine tincta suo est.
Ast ubi se furiata lues
Excitat, inque necem Domini
Provocat invida corda ducis,
Concite mittere cogit eum
Sternere et agmina plura nece.
Ceu leo nam fremit in facinus,
Cujus ab ore tener subito
Effugit agnus in arva procul:
Vertit in innocuum arma gregem,
Atterit, excruciat, lacerat:
Sic Herodes, stimulante chao,
More lupi furibundus, amens,
Parvula millia strage dedit,
Turgidus, horridus atque ferox;
112.1653B| Christus et arma nefanda vitat.
Quis tibi tunc lanio ardor erat,
Talia cum quoque prospiceres.
Pectore quosve dabas gemitus,
Cum puerilia membra secans,
Matribus ipse lugere dabas?
Dux bonus, arbiter egregius,
Sanguine pasceris innocuo.
Corporibus minimis inhians,
Viscera sobria dilaceras.
Gaudia mors aliena dabit,
Ergo age, tortor, adure, seca.
Divide membra coacta luto,
Solvere rem fragilem facile est.
Non penetrat dolor interius
112.1653C| Mentis in arce manet Dominus.
Hic funeris quia causa fuit,
Praemia his super astra dabit.
Tu quoque mortis amator amens,
Mortis in extima jure cadis,
Et gemitum sine fine dabis.
Cedat amor lacrymantum hominum.
Qui celebrare suprema solent,
Flebile cedat et officium:
Martyribus quia regna patent,
Gaudia perpetuoque manent.
O socii sine fine Deum
Carmine jam resonemus, eum
Qui sua munera rite dedit;
Nostra libenter et ipse canit:
112.1653D| Christus et optimus hic Deus est.
IV.-- HYMNUS DE EPIPHANIA.

En coeli rutilant lumine splendida,
Testantur Dominum nascere parvulum.
Qui format minima et creat ardua,
Regni sceptra tenens, est Deus atque homo.
Duxit stella Magos mystica quaerere,
Regis pacifici rite cunabula.
112.1654A| Quem Judaea tenens orbis in ultima,
Diffusis radiis nuntiat inclyta.
Herodes capiens impius auribus,
Quod Rex hic fuerat natus in urbibus
Judaeae, hunc citius quaerere praecipit
Tristis, moxque neci tradere destinat.
Inventus Dominus indice sidere est,
In Bethlem pariter cumque parentibus.
Cui mox ergo Magi munera deferunt,
Thus, myrrham, aurum ab Ophir, regi, homini, Deo.
Hanc trux ipse licet saeviat horride,
Herodes jubeat caedere parvulos.
Regnum rite suum firmiter undique,
Servatur, Domino corruit invidus.
En est ista dies munere nobilis,
112.1654B| Baptismo haec Domini nobilis exstitit.
Quod vinum Dominus fecerat ex aqua,
Commendat placide haec sacra dogmata.
Gaudemus pariter mentibus en precor.
Quod nobis Dominus hic pius advenit.
Quod nostra voluit munera sumere,
Quod baptisma dedit, pocula contulit.
Nam rex Christus adest, orbis et arbiter,
Lux de luce pia, et Pater omnium.
Qui nos ad patriam ducat et optimam,
Et vitae faciat gaudia metere.
V.--HYMNUS IN EPIPHANIA.

Venit Deus factus homo,
Exsultet omnis natio.
112.1654C| Coelum dedit sidus novum,
Apparet auctor omnium.
Magi ferebant munera,
Primi legati gentium.
Quae cum sacro mysterio.
Signant latentis gloriam.
Aurum potentis regmina,
Numen sacrum thus indicat,
Carnemque myrrha mortuam,
Mundi piantem machinam.
Herodes, hostis invidus,
Ignorat haec trucissimus,
Christus saluti gentium,
Quae sic ministrat providus.
Jesu precamur optime,
112.1654D| Tu nos benignus dirige.
Prompti feramus quod tibi
Laudis sacrata munera.
VI.--ITEM ALIUS.

Christus Redemptor plebium
Baptisma consecrat novum.
Venite cuncti criminum,
Lavare sordes omnium.
112.1655A| Jordanis amnem dedicat,
Salvator undas expians.
Fontes abyssi flumina,
Consecrat orbis artifex.
Fletus amaros fundite,
Mentis secreta pandite.
Salsae per ora lacrymae,
Dulcem salutem praeparent.
Fex nulla nos coinquinet,
Mortis vetustae portio.
Sed lucis alma mansio,
Vitam perennem conferat.
VII.--HYMNUS DICENDUS IN PASCHA DOMINI.

Cantemus Domino Deoque nostro,
Fratres unanimes, probas verenter
112.1655B| Laudes ex animo pio canentes,
Nunc Paschalia festa cum tenemus.
Surrexit quia Christus a sepulcro,
Collaetetur homo choro angelorum.
Agnus nempe sacer patres de Aegypto.
Olim eduxerat edito cruore.
Et nunc sanguine Christus a tenebris
Infernalibus ipse nos redemit.
Surrexit quia, etc.
Qui sicut populum tulit priorem,
Per Rubrum mare hoste ibi interempto.
Sic baptismate nosque liberavit,
Submerso zabulo unda passionis.
Surrexit, etc.
Nam Judaea fremens necem paravit,
112.1655C| Christo inferre crucis dolo magistro,
Quam sedare nequit pia medela,
Nec verbi studium boni parentis.
Surrexit, etc.
Prendunt arte nova, prodente alumno,
Doctorem manibus trahunt ligando:
Tradunt pontifici dein tyranno,
Insontem ut cruciet, pium ac flagellet.
Surrexit, etc.
Postquam dant alapas, vomunt salivam
In sacram faciem, et caput coronant
Spinis, in cruce hunc repente figunt:
Potum fel dederant, latus terebant.
Surrexit, etc.
112.1655D| Emittens animam chaos penetrat,
Christus mortis ovans fugans tenebras.
Justos eripuit, ligavit hostem,
Donans astra piis, dolorem iniquis.
Surrexit, etc.
112.1656A| Surgit diluculo a sopore mortis
Salvator placide angelo ministro
Custodes pavitant, pii resultant,
Gaudent discipuli, invidi dolebant.
Surrexit, etc.
Cognoscit Maria ex sono magistrum,
Thomas perque latus Deum reclamat,
Flagrans rite Petrus adit sepulcrum,
In monte Dominum undecimque adorant.
Surrexit, etc.
Quid, Judaea, furis Deo reluctans,
Fingens arte scelus dolo reperto,
Furatum crepitans, qui ovat coruscans,
Qui mundum reparat, Satan trucidat?
Surrexit, etc.
112.1656B| Laudant astra poli mare solumque,
Gaudentes Dominum vivere Christum,
Tristis sola doles iniqua fingens,
Consors daemonum, particeps gehennae.
Surrexit quia Christus a sepulcro,
Collaetetur homo choro angelorum.
VIII.-- IN ASCENSIONE DOMINI AD VESPERUM.

Adest dies sanctus Dei,
Claro resplendens lumine.
Quo victor ad coelos potens,
Rex Christus exsultans petit,
Quem turba tunc cum laudibus
Fortem resultans praedicat.
Regem triumphantem sequens
112.1656C| Intrat polorum januas.
Hoc tunc videntes principes
Hinc obstupescunt protinus,
Quis sit Tonans interrogant,
Tanti ducis hic transitus.
Reddunt quibus mox praevia
Haec angelorum tum agmina,
Rex gloriae fortis, potens
Est iste virtutum Deus.
Claustra ast patent mox omnia,
Gaudent in alto millia,
Christum sedentem cum vident
Laetum superna gloria.
O Rex supernae gloriae,
112.1656D| Qui Patris in dextro sedes
Tu nos vide clemens tuos
Nunc deprecantes servulos
Da spem, fidem et catholicam,
Da charitatis munera,
112.1657A| Grates pias rite ut tibi
Reddamus omni tempore.
IX.-- ITEM IN ASCENSIONE DOMINI.

Festum nunc celebre magnaque gaudia
Compellunt animos carmina promere,
Cum Christus solium scandit ad arduum,
Coelorum pius, arbiter.
Conscendit jubilans laetus ad aethera,
Sanctorum populus praedicat inclytum,
Concinit pariter angelicus chorus
Victoris boni gloriam.
Qui scandens superos vincula vinxerat
Donans terrigenis munera plurima,
Districtus rediens arbiter omnium
Qui mitis modo transiit.
112.1657B| Oramus, Domine, conditor inclyte,
Devotos famulos respice, protege,
Ne nos livor edax daemonis obruat
Demergat vel in inferos.
Ut cum flammivoma nube reverteris,
Occulta hominum pandere judicans,
Ne des supplicia horrida noxiis
Sed justis bona praemia.
Praesta hoc, genitor optime, maxime,
Hoc tu, Nate Dei et bone Spiritus,
Regnans perpetuo fulgida Trinitas
Per cuncta pie saecula.
X.--HYMNUS IN PENTECOSTEN.

112.1657C| Veni, creator Spiritus,
Mentes tuorum visita.
Imple superna gratia
Quae tu creasti pectora.
Qui Paracletus diceris,
Donum Dei altissimi.
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Dextrae Dei tu digitus.
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus.
Infirma nostri corporis,
112.1657D| Virtute firmans perpetim.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus.
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Te utriusque Spiritum,
Credamus omni tempore.
Praesta hoc, Pater piissime,
112.1658A| Patrique compar unice.
Cum Spiritu paracleto,
Regnans per omne saeculum.
XI.--HYMNUS DE NATALE CHRISTI.

Gratuletur omnis caro,
Nato Christo Domino.
Quia culpa protoplasti,
Carnem nostram induit.
Ut salvaret quos plasmavit
Deus sapientiae.
Magnam valde commendavit,
Per Joannem gratiam.
Baptizatus in Jordane,
Lavit mundi crimina,
Ut credentium purgaret
112.1658B| Gentium piacula.
Verbum Patris caro factum,
Nascitur ex Virgine.
Non amisit deitatem,
Formam servi accepit,
Ut peccatum de peccato,
Damnaret Omnipotens.
Quem vox paterna vocavit,
Ecce meus Filius.
In quo sibi complacuit,
Coeli, terrae Dominus,
Ipsi, gentes, obedite,
Regesque, subdimini.
XII.--HYMNUS IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE.

112.1658C| Quod chorus vatum venerandus olim,
Spiritu sancto cecinit repletus
In Dei factum genitrice constat
Esse Mariam.
Haec Deum coeli Dominumque terrae
Virgo concepit peperitque virgo,
Atque post partum meruit manere
Inviolata.
Quem senex justus Simeon in ulnis
In domo sumpsit Domini gavisus,
Ob quod optatum proprio videret
Lumine Christum.
Tu libens votis, petimus, precantum,
Regis aeterni genitrix, faveto.
Clara quae celsi retinens Olympi
112.1658D| Regna petisti.
Sit Deo nostro decus et potestas,
Sit salus perpes, sit honor perennis.
Qui poli summa residet in arce
Trinus et unus.
XIII.--ITEM HYMNUS IN SOLEMNITATE SANCTAE MARIAE

Fit porta Christi pervia,
Referia plena gratia;
Transitque Rex, et permanet
112.1659A| Clausa ut fuit per saecula.
Genus superni numinis
Processit aula Virginis,
Sponsus, Redemptor, Conditor
Suae gigas Ecclesiae,
Honor matris et gaudium,
Immensa spes credentium,
Per atra mortis pocula
Resolvit nostra crimina.
Deo Patri sit gloria, etc.
XIV.-- HYMNUS DE SANCTO MICHAELE ARCHANGELO.

Christe sanctorum decus angelorum,
Rector humani generis et auctor,
Nobis aeternum tribue benignus
Scandere regnum.
112.1659B| Angelum pacis Michael ad istam
Coelitus mitti rogitamus aulam,
Nobis ut crebro veniente crescant
Prospera cuncta.
Angelus fortis Gabriel ut hostem
Pellat antiquum, volitet ab alto
Saepius templum veniens et istud
Visere nostrum.
Angelum nobis medicum salutis
Mitte de coelis Raphael, ut omnes
Sanet aegrotos, pariterque nostros
Dirigat actus.
Hinc Dei nostri genitrix Maria
Totus et nobis chorus angelorum
112.1659C| Semper assistat, simul et beata
Concio tota.
Praestet hoc nobis deitas beata
Patris et Nati, pariterque sancti
Spiritus, cujus reboat in omni
Gloria mundo. Amen.
XV.--HYMNUS DE NATALE DOMINI.

Gloria Deo
In excelsis hodie
Coelestis primum
Cecinit exercitus
Pax angelorum
Et in terra vocibus
Vera descendit.
Hodie coeli
112.1659D| Facti sunt melliflui,
Et mare dulces
Undas blandi gurgitis
Aedquavit lento
Respirante sibilo
Flatu sereno.
XVI.--DE S. MICHAELE ARCHANGELO.

Tibi Christe, splendor Patris, vita, virtus cordium,
Ia conspectu angelorum votis, voce psallimus,
Alternantes concrepando melos damus vocibus.
112.1660A| Collaudamus venerantes omnes coeli milites
Sed praecipue primatem coelestis exercitus,
Michaelem in virtute conterentem Zabulon.
Quo custode procul pelle, rex Christe piissime,
Omne nefas inimici, mundo corde et corpore
Paradiso redde tuo nos sola clementia.
Gloriam Patri melodis resonemus vocibus, etc.
XVII.--HYMNUS DE SANCTO PETRO ET PAULO.

  • Aurea luce et decore roseo, etc.

  ( Vide officium Romanum. In fine haec additur strophe: )
Olivae binae pietatis unicae,
Vide devotos spe robustos maxima
Fonte repletos charitatis geminae
Post mortem carnis impetrare vivere.
112.1660B| Sit Trinitati, etc.

XVIII.--HYMNUS IN NATALE SANCTI JOANNIS BAPTISTAE.

Praeco praecularus, sacer et propheta,
Regis aeterni paranymphus almus,
Voxque clamantis Domino potenter,
Dirige callem.
Qui Redemptorem digito notasti,
Rite tollentem scelus omne mundi
Intimans Agnum pietate cunctum
Solvere mundum
Tuque sensisti reboare Patrem,
Spiritum supra volitare sanctum,
Dum Redemptorem meruisti in undis
Tingere Christum.
Teque splendentem fieri lucernam,
112.1660C| Angelo teste, decus et Eliae
Credimus natum prece hodierna
Quem colit orbis.
Ecce poscentem pie cerne plebem,
Facque regnantem bene nos parentem
Sorte clementi numerare luci
Sumere vota.
Angelus cum tu vocitaris alti
Jure formantem rogita Tonantem,
Quatenus sanctis sociemur astris
Arce polorum.
Hocque tu praesta, Genitor superne,
Nate supremi dato hoc Redemptor
Spiritus rector tribue, precamur,
Omne per aevum.
XIX.--IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.
112.1660D|
Sanctorum pariter promite principum
Natalem, socii, psallite laudibus,
Insignemque triumphum gaudentes sonitu date.
Hoc poscit utique inclyta gloria
Tantorum comitum Regis et optimi,
Cum quo lucis in arce laeti perpetuo manent.
Nam Petrus titulum erigit arduum,
Cum pro laude Dei claviger aetheris
112.1661A| Exsultat generosus coeli regna potens tenens.
Cujus perpetuus exstat et inclytus,
Paulus nam socius, doctor et optimus,
Christi vas pretiosum et rector populi Dei.
En quos iste vocat, ille supra locat;
Quos Paulus adhibet, hos Petrus inserit:
Christi testis uterque est, coeli civis et incola.
Christum morte crucis nam sequitur Petrus,
Cum caesus capite Paulus et horride est,
Victores caput unum ambo rite tenent Deum.
Nos horum precibus, Christe, piissimis
Te dones citius poscere coelitus;
Absit quod scelus omne et cuncta veniant bene.
Immunes manibus simus et actibus,
Sensum corde pium confer et optimum,
112.1661B| Ut te rite colentes cernamus Dominum greges.
Cujus orbis honor, cujus et aethera,
Cujus vita salus, et bona maxima,
Est cui nomen in aevum, regnum perpetuum simul.
Sit Patri ingenito gloria maxima
Sit Nato pariter consona gloria,
Cum Flatu simul almo per cuncta pie saecula.
XX.--HYMNUS IN LAUDEM S. BONIFACII MARTYRIS.

Inclyta sanctorum cum gloria crescit ubique.
Et meritum splendor fulget in orbe soli.
Asia magnificat Jacobum, Ausonia quoque Petrum,
Joannemque Ephesus, Africa Cyprianum.
Non minus exaltans celebrat Germania laudes
Et Bonifacii opus martyris almificum.
112.1661C| Ordinat hunc Roma, mittitque Britannia mater
Doctorem populis hoc decus Ecclesiae.
Pontificem summum signorum fulmine clarum,
Eloquio nitidum, moribus egregium.
Tanta prophetalis quem gratia fulcit honoris,
Ventura ut multa rettulit uti nova.
Quem Francos Fresoque simul Saxoque ministrum
Aeternae vitae praedicet esse sibi.
Quanquam Fresonum gens moribus effera semper
Martyris ergo manus sanguine polluerit:
Praedixit Christi sed vox verissima quod nunc
Cernitur impletum pluribus esse locis.
Quod terra moritur, frumentum plurima confert
Semina, fructumque multiplicare studet:
112.1661D| Sicque sacerdotis Domini laetissima crescit
Paucis ex granis glorificanda seges.
Mortuus ecce modo, vivensque solebat ut ante,
Lucratur Christo agmina multivaga.
Signa movent populos, cernent magnalia caeci,
Sudorumque sonus auribus ipse tonat.
Morborum fugiunt labes, furor impius atri
Daemonis absistit martyris ex precibus.
Sicque tuum famulum Christus ditavit honore,
Ut regnet coelo, imperet atque solo.
Multorum aeternas Dominus dat crescere laudes,
Quos fidei meritum fecerat esse sacros.
Sed merito Ecclesiae laudantur in orbe magistri,
Quos opus et verbum praeparat atque fides.
Ergo vir iste Dei spernens mundana reliquit,
112.1662A| Pro Christo cuncta qui meliora daret.
Centuplicemque metens fructum hic accipit amplum,
Insuper aeternam possidet et requiem.
Dignus quidem laude es, vitam sine crimine ducens,
Qui aevi sic metas clauserat et numeros.
Accola jam Domini saevum jam vicerat hostem,
Cum Christo regnat accola nunc Domini.
Gaudia magna Dei jam intravit laetus, et ille
Invitat vos ad gaudia magna Dei.
Sanguine nempe suo requiem sibi comparat almum,
Imperat hanc nobis sanguine nempe suo.
Martyrio decorat quidquid Germania nutrit,
Et proprio sobolem martyrio decorat.
O patria, o populus tanto ditata patrone,
Per quem vita venit, o patria, o populus!
112.1662B| Dignaque quae fueras, o terque quaterque beata,
Praesule hocque regi dignaque quae fueras!
Gloria digna Deo, talem qui illum dedit esse,
Quique dedit nobis, gloria magna Deo.
Gloria magna Deo semper, per saecula cuncta
Dicamus omnes: Gloria magna Deo.
XXI.--IN NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI.

Nobis ecce dies ordine congruo,
Venit nunc celebris, clarus, amabilis,
Quo victor super alta
Scandit propere sidera
Andreas Domini sanctus apostolus
Germanusque Petri principis inclyti,
Princeps ipse virilis,
112.1662C| Consors martyrio fuit.
Dum Christum comites gressibus et pares
Exaequant pariter, dogmata colligunt
Ejus, morte sequuntur
Et vestigia per crucem.
Piscator fuerat Petrus et Andreas,
Post ambo rapiunt orbis et agmina,
Vastant aequora mundi,
Ad regna atque trahunt poli.
Laudem rite crucis fortiter expetunt,
Dum Christi crepitant de cruce gloriam,
Coeli regna capessunt,
Vitam de cruce colligunt.
Andreas utique, conspiciens crucem,
112.1662D| Exclamat subito taliter intonans:
Salve, sancte triumphus,
Christi perpetuus honor.
Me nunc tu famulum suscipe cernuum,
Quae dudum Dominum extuleras pium.
Tu nunc redde magistro,
Quae me exquisieras Deo.
Hujus nos precibus, Christe, piissimis
Absolve, petimus, ipse reatibus
Luci trade redemptos,
Purgans sanguine noxios.
Da mentem sobriam, sic regis advenam,
Da stamen operis de fece corporis,
Intus, foris, ubique
Tu nos, inclyte, protege.
112.1663A| Praesta hoc, Genitor optime, maxime
Hoc tu, nate Dei, et bone Spiritus,
Regnans solus in arce,
Per cuncta pie saecula.
XXII.--HYMNUS DE CONFESSORE (METRO SAPPHICO).

Sancte confessor, meritis beate,
Cerne devotum tibi congregatum
Mentibus coetum resonare cantum
Voce canorum.
Qui tuum gaudet celebrare festum,
Quo sacer lethum viceras amarum.
Corporis claustra reserans eundo
Victor ad astra.
Unde nunc praesens pie te rogamus,
112.1663B| Judicem pulses precibus sacratis,
Quatenus nostri miserando clemens
Sit memor Auctor:
Detque nos semper sibi corde fidos.
Actibus gratis satis et placere,
Omnis et noxae veniam mereri
Ipse Redemptor.
Hoc, Pater sancte, precibus beati
Annuas, tecum tuus atque Natus
Almus et Flatus tribuat, precamur,
Trinus et unus.
XXIII.-- HYMNUS DE SS. MARCELLINO ET PETRO MARTYRIBUS.

Claras laudes ac salubres posco, fratres, dicite,
Quas proferre cogit apte nunc sanctorum gloria.
112.1663C| O victores gloriosi his ovate laudibus.
Quot virtute Regis almi fortes vidi martyres?
Marcellinus atque Petrus jam vicerunt saeculum.
O victores gloriosi, etc.
Quos arx orbis et regina Roma quondam protulit,
Ipsa misit ad supernum Regis Christi solium.
O victores, etc.
Exorcista Petrus exstat, Marcellinus presbyter,
Plebem sacram convocantes ambo Christo praeparant.
O victores, etc.
Verbo curant ac medelam aegris praebent artubus
112.1664A| Ex insanis foras arcent vim horrendam daemonis.
O victores, etc.
Qui torquentur caesi flagris, exarantur unguibus,
Vincti tetro hi catenis includuntur carcere
O victores, etc.
Nam in cippo Petrus arcto, Marcellinus crustulis,
Fracti vitri decubando toto nudus corpore.
O victores, etc.
Judex ater quos Serenus certat poenis vincere,
Illi laudes valde dignas Christo Regi personant.
O victores, etc.
Qui de coelis misit ipsis mox solamen angeli
Ut de vinclis liberati, quoquo vellent pergerent
O victores, etc.
Ipsi vero roborati confortati martyres
112.1664B| Post Sereno jam parati praesentari festinant.
O victores, etc.
Tunc Serenus turbulentus valde iratus praecipit,
Ut in silva tracti foras truncarentur candida.
O victores, etc.
Quo profecti gratulantes celsa scandunt sidera,
Laudes illic sempiternas Christo dicunt principi.
O victores, etc.
Hoc hymnista carmen offert pauper vobis, martyres,
Qualecunque sit tenete, servus vester obtulit.
O victores gloriosi, his ovate laudibus.
XXIV.--IDEM VERSUS DE IISDEM MARTYRIBUS.

Salvator mundi, qui coeli sceptra gubernas,
112.1664C| Imperio et dominans cuncta regis proprio.
Adsis propitius, servorum atque annue votis,
Tu miserans praesta quaeque rogant famuli.
Martyribusque tuis hoc addas justus honore
Reddere quod possint munera larga suis.
Hos Christi testes Romana ascivit ab urbe
Vir probus Ainhardus, constituitque locum.
Cujus successor, perfecta presbyter aula,
Ratlaicus sanctis condidit hunc titulum.
Quos tu, Christe Deus, aeterna in saecula serva,
Cumque tuis sanctis praemia redde poli his.
112.1665A| Ante saecula et mundi principium
Tu, Pater sancte, genuisti Filium,
Qui tecum regnat cum sancto Spiritu;
Novem fecisti ordines angelicos.
Aspice, Deus, de supernis sedibus,
Quos Deudofredus condidit, versiculos
A mundi principio a protoplasto
Usque in novissimo.
Adam plasmatus prima aetas incipit,
Quem draco ille fraudulenter decepit,
Per Evae gustum de ligno illicito,
Et expelluntur ambo de paradiso.
Bellum crudele inter duos geritur,
Cain occidit Abel sine gladio,
Ipse commisit primus homicidium,
112.1665B| Cujus origo innocentem sequitur.
XXV.--VERSUS DE ANNUNTIATIONE MARIAE.

Angelus Domini venit ad Virginem,
Ave, Maria, Dominus tecum est,
Beata Virgo, et Dei genitrix.
Beata Virgo et Dei genitrix,
Quae meruisti portare Dominum.
Beata, etc.
Casta est enim semper virginitas,
Quam supervenit coelestis gratia.
Beata, etc.
Deus orbis reparator, lux aeternae gloriae,
Mihi, quaeso, poenitenti praebe pius veniam,
Ut admissi delitescant facinoris cumuli,
112.1665C| Quorum gravi mole cogor anxiari spiritu,
En ad ultima coelorum non sum dignus sidera
Infelices pro delictis sublevare oculos,
Nisi tu clemens mearum lacrymarum rivulos,
Ope tuae pietatis digneris respicere.
Surrexit Christus a sopore dormiens,
Pronus affixus suscitavit mortuos.
Morte redemit hominem, quem condidit;
Judas tradidit Redemptorem saeculi,
Inde accepit falsitatis pretium,
Ipsum rejecit, se suspendit laqueo.
Judaei ergo comprehenderunt Dominum,
Et flagellatum duxerunt in praetorium,
Et coronatum duxerunt ante praesidem,
Pilatus praeses inquirebat crimina,
112.1665D| Nihil invenit in eo facinoris,
Christus tacendo Adam de morte liberans.
Tertio in flore mundus,
Adhuc dum pubesceret.
In decore juventutis,
Saeculum pulchresceret.
Atque prolem subter omnes,
Late coeli cardines.
Germinando pullularet,
Humana feliciter.
112.1666A| Natus est homo in mundum,
Patriarcha nobilis,
Abraham Dei amicus.
Puer fidelissimus,
Hebraea aurea de stirpe.
Oriundus exstitit,
A quo coepit Hebraeorum.
Diffamari populus,
Gloriam dicamus cuncti
Sempiterno Domino.
Qui nos sua pietate
Fecit esse caelibes:
Simul quoque jubilemus,
Laudem Unigenito.
Atque sancto Paracleto,
112.1666B| Nunc perenne saeculum.
Sophia Patris,
Christe magister,
Munera linguae
Dulcia nostrae,
Da, Deus auctor
Rexque Redemptor.
Semina verbi
Sparge per orbem
Gentibus, ut te
Rite canentes
Laudibus ornent,
Lucis amator.
Psallite summo,
Psallite Regi,
112.1666C| Psallite Jesu,
Psallite Christo,
Psallite vivo,
Psallite vero,
Hosanna in altis.
Hosanna in astris,
Hosanna in arvis,
Hosanna in undis,
Hosanna in istis,
O Deus, odis.
Gloria Patri,
Gloria nato,
Gloria sancto
Spiritui, qui es
112.1666D| Summa potestas
Sanctaque virtus.
XXVI.-- HYMNUS DE CHARITATE.

Alma, vera ac praeclara indivisa charitas,
Quam qui habet, Deum amat diligitque proximum.
Qui non habet, nullum auget incrementum veniae,
Bellua saeva, truculenta nempe avaritia,
Quae in aevum secum trahit sibi consentaneos,
Ad inferna tenebrosa, ubi poenas sentiant.
Charitatem vocitavit dilectus Apostolus
112.1667A| Deum verum, summum, justum, omnia qui condidit,
Quem qui timet, ipse habet charitatis vinculum.
Dira fames, duplum malum est cupido pessima,
Dimittendi et augendi semper erit anxia;
Ipsa namque et gehenna nunquam dicunt: Sufficit.
Ex radice charitatis cuncta bona prodeunt,
Namque lingua angelorum simul atque hominum,
Huic sola comparata, quae est mater omnium.
Fera fallax, fetor malus, haec est avaritia,
Quae est tristis et rugosa et intollerabilis,
Ipsa sibi, nulli fratrum confert adminicula.
Grata, laeta et alacris virtus ista maxima,
Credit, amat atque sperat, omniaque sustinet:
Patienter cuncta gestans, laxat nostra crimina.
112.1667B| Heu! quam dolenda nimis haec est inanis stipula,
Semper stridens atque mordens frendensque in labiis!
Quae nec sibi miseretur, nec succurrit aliis.
Ille namque charitatis sequitur vestigia
Qui et fratres amat, propter Dominumque in proximo
Veneratur, ut lex docet diligendo jugiter.
Kalips [Chalybs] item infernalis est avarus clericus,
Qui exempla Scripturarum convertit in vitium,
Quod nec Paulus inter sanctos nominari censuit:
Laetum tamen largitorem ipsum amat Dominus,
Qui alacris semper suum impertit pauperibus;
Ejus namque justitiae permanet in saecula.
112.1667C| Male vero distributa ipsum amat Dominum:
Quando ore murmuranti, corde quoque dolenti,
Dat tamen, sed jam non erit summo Deo placita.
Natu Dei felix homo collaetatur fratribus,
Misellinis et pupillis, et egenis et orphanis,
In his susceperunt viri celsi Dominum.
Olim jamque exstitisse sacrae ferunt paginae,
Quod nec ullus puto latet pauperem et divitem.
Quos qui vult considerare . . . . . . .
Pauper felix collocatur sinu summo Abrahae
Patriarchae, glomeratur, decos sanctis aedibus,
Dives vero catenatus mancipatur ignibus.
Quare, frater Christiane, tale post exitium
Es immemor utrorumque aeternale praemium?
112.1667D| Qui propter vitam istam parvam capis tuum meritum,
Rex aeternus, Rector regum legumque dispositor,
Ipse reddo [reddit] cunctis aequum pro factis et meritis,
Quae post hujus saecli noctem nos in imo penetrant.
Sana fide sancte [sanctae spei] homo, intende sagaciter,
Quia cessant fides atque ipsa spes in ultimo,
Laeta tamen haec in aevum clara regnat charitas.
Toto nisu o beata charitatis viscera
Semper mente retinete, semper ore promite,
Et tam dictu atque factu proximis impendite.
Viva tuba, salpinx sancta, et sanctarum agmina
Haec exemplis verbis sacris cecinerunt populis,
112.1668A| Unde regna semper laeta capessere (possedere) patriae.
Xriste, fave votis, Jesu regum Rex et Domine,
Trahe ad te qui te volunt charitate sequier,
Quia tu es vita luxque viaque perpetua.
Ymnum tibi nunc cantamus, sacra sancta charitas,
Quia tu es benedicta celsa scandens aethera,
Quae est omen atque nomen Dei Patris gloria:
Zmaragdo luces pulchrior, omni gemma clarior.
Nitor splendens, super aethra sedens alto solio,
Fac ut tecum charitate regnemus in gloria.
XXVII.--IN FESTIVITATE SANCTORUM OMNIUM.(Apud Thomasium, tom. II.)

Christe, Redemptor omnium,
Conserva tuos famulos
112.1668B| Beatae semper virginis
Placatus sanctis precibus.
Beata quoque agmina
Coelestium spirituum,
Praeterita, praesentia,
Futura mala pellite.
Vates aeterni Judicis
Apostolique Domini,
Suppliciter exposcimus
Salvari vestris precibus.
Martyres Dei inclyti
Confessoresque lucidi,
Vestris orationibus
Nos ferte in coelestibus.
112.1668C| Chori sanctarum virginum
Monachorumque omnium
Simul cum sanctis omnibus
Consortes Christi facite.
Gentem auferte perfidam
Credentium de finibus,
Ut Christo laudes debitas
Persolvamus alacriter.
Gloria Patri ingenito
Ejusque Unigenito,
Una cum sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.
XXVIII.--IN EODEM FESTO.

Jesu, Salvator saeculi,
112.1668D| Redemptis ope subveni,
Et pia Dei genitrix
Salutem posce miseris.
Coetus omnes angelici
Patriarcharum cunei
Et prophetarum merita
Nobis precentur veniam.
Baptista Christi praevius
Et claviger aethereus,
Cum caeteris apostolis
Nos solvant nexu criminis.
Chorus sacratus martyrum,
Confessio sacerdotum
Et virginalis castitas
112.1669A| Nos a peccatis abluant.
Monachorum suffragia
Omnesque cives coelici
Annuant votis supplicum
Et vitae poscant praemium.
112.1670A| Laus, honor, virtus, gloria
Deo Patri et Filio,
Sancto simul Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.