Migne Patrologia Latina Tomus 94
Hymni XIII (Beda), J. P. Migne
HYMNUS PRIMUS. De ratione temporum.
(0605B)
Annus solis continetur quatuor temporibus,
Ac deinde adimpletur duodecim mensibus.
Quinquaginta et duabus currit hebdomadibus,
(0605C)Trecentenis sexaginta atque quinque diebus.
Sed excepta quarta parte noctis atque diei,
Quae dierum superesse cernitur seriei.
De quadrante post annorum bis binorum terminum,
Calculantes colligendum decreverunt bissextum.
Hinc annorum diversantur longae latitudines
Quorum quidam embolismi, quidam fiunt communes.
Brevis quippe qui vocatur communis lunaribus,
Solis semper duodenis terminatur mensibus.
Longus autem qui omnino embolismus dicitur,
Lunae tribus atque decem cursibus colligitur,
Brevioris anni totus terminatur circulus,
Trecentenis quinquaginta, ac quatuor diebus.
Longus vero lunae annus in dierum termino,
Continetur trecenteno, octogeno, quaterno.
(0605D)Uno nempe atque decem diebus in ordine,
Brevis annus anni solis superatur agmine.
Novem vero embolismus atque decem diebus,
Pervidetur anni solis eminere cursibus.
Ac per istam sui semper incrementi copiam,
Breviorum longiores compensant inopiam.
Dehinc decem atque novem annorum statuitur.
Tempus certum quo lunaris terminus porrigitur,
In quo lunae replicantur cursu quodam subtili,
Bis centeni terque deni semel quini circuli.
Hinc et inde ut exigit perseveranda ratio,
Se per partes dies saltus interserit spatio.
Intra quoque supra dictum habent semper spartium,
Dies solis atque lunae aequum pondus partium.
Hujus cycli pars vocatur ogdoas anterior,
(0606B)Ac deinde appellatur hendecas ulterior.
Ogdoadi deputantur octo anni priores,
Hendecade reliquorum destinatur series.
In hoc cursu fiunt anni breviores duodecies,
Anni vero longiores supputantur septies,
(0606C)Talis quippe cum annorum circulus extenditur,
In eumdem lunae cursum circulus revertitur.
Solis vero in id ipsum non recurrit series,
Donec anni revolvantur octies et vigies.
Adimpleto sane solis suprascripto tempore,
Reclinatur absque ullo resistenti rancore.
His itaque reciprocis alternata cursibus,
Solis lunae diversantur tempora temporibus.
Sed ad prima post annorum recurrent initia,
Quingentorum ac triginta atque duum spatia,
In hos cyclo per concursum coeli luminarium,
Manifesta fiunt festa dierum paschalium.
Qui porrectus per extensam annorum vertiginem,
In eamdem (ut praedixi) recurrit originem.
Paschae vero longos, breves, intellectu varios,
(0606D)Hoc excepto multi plures conscripserunt circulos.
Quos dispono praeterire brevitatis gratia,
Quorum nobis necnon nota numeri peritia.
Altum coelum qui creavit terras atque aequora,
Doxa regi per aeterna Deo soli saecula. Amen.
HYMNUS II. De celebritate quatuor temporum.
Temporibus certis excurrit quattuor annus.
Explicat et menses triplicatus calculus idem.
Hinc constat ternos complecti singula menses
Tempora, qui votiva Deo jejunia prisci
Instituere patres ternis celebranda diebus.
Horum me causas absolvere, chare, petisti.
Sed magis ex aliis te talia quaerere vellem,
Edere multiplici qui isthaec sermone valerent.
(0607A)Nam mihi sermonis nec copia suppetit ulla,
Arcanum neque quid sensus scrutarier istud.
Atque etiam si quid recti garrire videmur,
Ridetur, fastiditur, spuitur, laceratur.
Unde ego decrevi de talibus esse silendum.
Non ignota tamen perstat sapientia summi
Judicis, exacturus erit qui credita verbi
Cum lucro, veniens in majestate, talenta.
Lucra reportantes penetrabunt gaudia regni.
Servus iners tenebras tradetur in exteriores.
Id reputans, vereor celare quod Omnipotentis
Gratia multorum largitur ad utilitatem.
Accipe quapropter prognosse quod instituisti
Quaerere, et ut recte dictum sit, sedulus ora.
Singula complecti ternos jam tempora menses,
(0607B)Fatus eram, ternosque dies celebrare per unum.
Quodque cibi potusque superfluitate recisa.
Tres igitur menses totidem compone diebus.
Ut pro mense dies uno respondeat unus.
Non primo tamen aut extremo temporis ista
Mense celebrantur, medius sed ad ista dicatus.
Hinc sibi transactum conglutinat inde sequentem
Ut circumpositos vicino nectare perfiet.
Forsitan et menses qui sint et tempora quaeras.
Talibus officiis quod sanctio prisca relegat
Tempora, ver, aestas, autumnus, hiemsque vocantur.
Temperiem veris sacrant jejunia Martis,
Florigeroque nitent veluti vernantia sexto.
Junius aestatis hac cauma refrigerat unda.
(0607C)Temporis incentiva simul carnisque refrenans.
Quo potius fructu caeteris quam canet aristis.
Autumnum simili September opimat amoeno
Munere quam Bacchi festo jucundior isto.
Fruge monens jam collecta laudare datorem.
Ultimus e numero nomen sortitus et imbri.
Mensis eodem hiberna venustat tempora serto.
Et quanquam rigidis constringit rura pruinis,
Creditur hoc certe coelum reserare sereno.
Terrigenasque monet Christo accusare piatos.
Hoc etiam coelum jucundo rore rigatum.
Nubibus almifluis justum distillat in arvis.
Et nullum brutis fructum parientibus arvis
Viva salutiferum tellus producit hichyn.
Et licet his animam dapibus pinguescere scimus
(0607D)Et vitae causa fiant haec cuncta futurae.
Nemo tamen coeptum poteris percurrere collem,
Si desint alimenta viae, sumptusque laboris,
Nec tamen haec aliunde nisi abs auctore petenda,
Nec vetat haec a se nos poscere, sic tamen istis
Utamur mediis, veris ut in aethere fruamur.
Talibus ergo modis animarum commoda primum
Quaerantur post haec praesentis seria vitae.
Quis sine non potis humanum subsistere corpus.
Illa tamen quibus a superis non impediamur.
Et quia temporibus veniunt haec singula certis,
Temporibus quoque largitor laudandus eisdem,
Maxime laus quamvis ejus nunquam reticenda.
(0608A)Anni principium ver, principium quoque mundi.
Semina cunctarum frugum ver trudit ab arvis,
Fronde nemus vestit, tellurem floribus ornat.
Jam laetae vitis turgent in palmite gemmae.
Tunc armenta mares repetunt et gramina tondent,
Usibus haec nostris jussit servire Creator.
Serviat ergo Creatori devotio servi
Cui dedit haec arvis aeterna daturus in astris.
Aestas bella ciet, gentes aestate moventur.
His ut compressis tranquilla pace fruamur,
Liberiusque Deo secura mente vacemus.
Ecclesiae pietas pro natis sedula poscit.
Nubila cuncta fugans aestas mundumque serenans,
Prata secat, frumenta recondit, et horrea rumpit.
Pro quibus auctori grates fas reddere summas.
(0608B)Autumnus placidas praetexit collibus uvas,
Visu jucundas, esu tactuque suaves.
Quis pressis gratum distillant praela liquorem.
Arbore poma legit, per cellas una reponit.
Haec tellure ferente, sed Omnipotente jubente,
Immemores Conditoris, saeclique futuri.
Et quis spes nulla post haec supera aethera restat,
Potibus atque cibis distendant ilia largis.
Hanc sibi pro summo reputantes munere partem
Christicolas agitare decet convivia parca.
Et jugibus votis precibusque instare profusis,
Supplicibusque Patrem rogitare precantibus almum.
Adjumenta viae ferat haec, non praemia ponat.
Conferat ista solo donec horum indiget usus,
Servet at illa polo, quibus est sine nemo beatus,
(0608C)Frigore brumali tandem tellure rigente,
Frugibus exhausta, nec jam patiente ligonem.
Nullus honos campis, florum jam nulla venustas,
Torpentes invitat hiems genialis ad ignem,
Otia, luxuriem, potumque cibumque suadens.
Convenit haec precibus parco et compescere victu,
Illecebras carnis castiget inedia ventris.
Temporibus discreta suis jejunia dixi,
Rebus ut hoc etiam observatio sancta caducis,
Conducat carnis dum compede nectimur arcta.
Restat adhuc aliquid sacratius insinuandum.
Ecclesiae siquidem haud aliis sacrare ministros
Mensibus usus habet, necnon et solibus isdem,
Ut per grata Deo jejunia corde piati,
(0608D)Dignius assumant altaris munia sacri.
Usus at iste tamen, non humana arte repertus,
Ecclesiae proceres illum sacer atque senatus,
Coetus apostolicus divino Pneumate plenus.
Instituit sacrumque dehinc transmisit habendum.
Paulus apostolico dudum sacrandus honore.
Auspicio tali Barnabas necne dicatur.
Nam Scriptura refert verax veraciter illos,
Cum precibus jejunasse prius, sic ad ista vocatos
Quosque pari voto comitata caterva piorum,
Impositis manibus, doctores misit in orbem.
Spiritus aetheria veniens quoque sanctus ab aula
Jejunos quos reperit orantesque replevit.
(0609A)Ergo suis simili hunc etiam fratione ministris
Ecclesiae devota fides exoptat adesse.
Hoc sine nempe Deo condigne nemo ministrat.
Nec placet ulla Deo tali non igne cremata
Victima, nec aliter gratum sibi spirat odorem.
In re tam summa nec ipse vacare dierum,
Mysterio numeroque coruscans creditur ordo.
Quam bene per ternos jejunia Christicolarum,
Solvuntur soles, trinum qui numen et unum,
Trinum personis, unum deitate fatentur:
Nec minus et sacer est factis in talibus ordo.
Quartus enim sextusque dies ac septimus istis
Nonnulla ratione sacris reputatur agendis,
Sed primos quarta feriam sextamque vocantes,
Sabbati ab antiqua mutuamus lege vocamen,
(0609B)Mercurii Venerisque dies hos prisca vocabat
Aetas, falsorum venerans portenta deorum,
Saturnique patrem quem credidit esse deorum.
Quarta nempe die truculentus proditor olim
Ascita pactum fecit sibi plebe nefanda,
Traderet ut Christum quo laetificavit iniquos.
Cum gaudet mundus par est moerere fideles.
Rursus eis gaudentibus hos moerere necesse est
Hac devota die jejunet concio Christi.
Qua conspirat iniqua cohors in sanguine Christi
Certent hi precibus, cum certant fraudibus illi.
Condidit in sexto, lapsumque revexit homonem.
Omnigena hic et ibi factor pietate redundans,
Nec vero peccasse die fortassis eodem,
Ac paradisiaca propulsum sede negarim,
(0609C)Quo magis ergo die frenanda libido ciborum,
Quam nece quo merita est punita libido ciborum,
Hac quoque mortificare decet terrena redemptos
Membra die qua morte Auctoris vivificantur.
Septima cum precibus jejunia casta reposcit,
Hac chorus ille sacratus apostolici ordinis olim,
Injusta pro morte pii lugendo magistri,
In sacram protelabat jejunia noctem,
Praestolando resurgentem ut praedixerat ipse,
Fluxit abhinc mos ecclesiasticus iste saluber,
Sabbata jejunent Christi per singula servi,
Exspectentque suum redeuntem a funere Regem,
Morte triumphata spoliis Acherontis onustum.
Haec de sacrata serie dixisse dierum
Sufficiat, nunc Ecclesiae hanc aptare ministris.
(0609D)Collibet his qui altari accedunt sorte diebus,
Sex hujus saecli discurrunt ordine certo
Aetates, quarum quarta legem atque prophetas
Praecipue constat viguisse, scientia quorum
Altaris semper debet comes esse ministris.
Providere patres hoc ipsum significare.
Officio nam et ob hoc geminatur lectio sacris
In quarta semper feria per tempora cuncta.
Sexta aetate Deus hunc venit visere mundum
Factus homo, in quo concordant lex atque prophetae,
Signat hoc una die legitur quae lectio sexto,
(0610A)Septima cum senas habeat, titulat duodenas.
Romana quod in urbe caput quae dicitur orbis,
Ob populos varii sermonis in urbe fluentes,
Tum Graeco tum Romano sermone leguntur.
Taliter ex senis fieri constat duodenas.
Non sensu vario, sed tantum dispare bombo.
Hac etiam feria benedictio praesulis ore
Confertur, Christi formam tenet ipse sacerdos,
Coetus apostolicus totidem in lectoribus astat,
Diffundens variis coelestia dogmata linguis.
Septimus atque dies, divinum Pneuma, figuras,
Pneumatis ipsius septena charismata namque
Homonymus Jesu describit ab inde propheta.
Ergo suos Christus benedicens ipse ministros,
Munere corda insignit eorum spirituali,
(0610B)Cur tamen hoc numero signetur Spiritus almus
Dicere non possunt nostrae jejunia linguae.
Sed tamen ipse solet rudentum solvere linguas
Humanas, ut rite queant proferre loquelas.
Omnia quem propria collaudant voce creata,
Qualiter hic igitur aptetur calculus illi,
Ut mihi dignetur reserare fideliter edam.
Ipse stylum tamen, ipse manum regat, oro, loquelamque,
Ut se digne queat noster depromere sermo
Nullam cerno tamen quem dividat heptadem almam,
Indivisa manet, partes quia respuit aequas.
Unanimes quoque reddit eos quos Spiritus implet.
Vel quia septenis discurrunt saecla diebus.
Spiritus omnigena monstratur dote replere,
(0610C)Majestate sua quos dignos judicat esse.
Sed tandem redeamus ad intermissa parumper,
Dicamusque dies operi cur septima tanto
Maxime deligitur, vel quid numerus velit iste.
Quattuor atque tribus septem constare videmus,
Quattuor ex totidem corpus compactum elementis,
Tres animam signant triplici ratione eluentem.
Ast animae conjunctum corpus format homonem.
Quattuor ergo tribus hominem coeuntia reddunt,
Sed tria de superis manantia quattuor imis.
Quae superis veniunt vegetant terrena potenter,
Tunc tamen ista bene si copula nexa cohaeret,
Et tria conficiunt septem conjuncta quaternis.
Exterior cum homo, et interior conjurat amice,
Et mens carnali, vitiorum peste subacta,
(0610D)Imperat, ac luteum subservit ad omnia corpus,
Hic offert domino libamina grata minister.
Tres etiam fidei praetendere symbola possunt,
Trinum nempe fatemur et unum credere nosmet,
Trinum personis unum deitate perenni,
Quattuor at totidem virtutibus astipulantur,
Quis manet insignis cujusquam vita fidelis,
Quattuor ergo manent fieri quid debeat atque
Cultorem exercent fidei ne torpeat otio,
At tria propter quid faciat quodcunque laborat,
Quattuor ergo tribus, tria constat egere quaternis.
(0611A)Nempe fide sine nemo placere Deo valet unquam,
Nec placet hunc quisquis nudo sermone fatetur,
Mortua quippe fides, quam non comitabitur actus,
Sed tria cognatis socientur jure quaternis,
Alma fides operi concordet, opusque fidei,
Ut post in summam pulchra compage redacta,
Septenam pariant per saecla futura quietem,
Septima quippe dies requies est dicta creantis,
Hanc sacri semper debent optare ministri,
Actibus atque fide suspirent semper ad istam,
Admoniti semper numerorum cardine sacro.
Debet apostolici quoque dogmatis esse minister,
Haud expers numero quod designatur eodem
Partibus ille suis alternae multiplicatis,
Culmen apostolici duodenum signat honoris,
(0611B)Sive quater dicas ternos, ter sive quaternos,
Tramite diverso callem aggredieris eumdem,
Septimus ergo suis duodenum partibus explet,
Et merito modo quo septena charismata mundo
Excellenter apostolicus primum edidit ordo
Ergo dies rebus tantis electa gerendis,
Hortatur dignos sese praebere ministros,
Doctrina fidei cum dote spirituali.
Fessa camoena jugem festinat rumpere finem,
Pauca reluctantem revocant sed feria vatem,
Sabbati adhuc nosmet non contemnenda morantur
Otia, quae cogunt causas exponere tantas,
Cur non nos aliis liceat sacrare diebus,
Error quippe novus nostro sub climate nuper
Exortus serpit, cui respondere coarctor:
(0611C)Pontifices siquidem nostri qua Christus Averno
Surrexit, celebras haec redit solemnia tentant,
Quis si nulla foret quae reddi causa valeret,
Debuit auctorata patrum satis esse vetustas,
Sabbati ad ista diem quos muna semper agenda,
Delegasse liquet, vespertinum quoque tempus.
Justum quippe putaverunt haec temporis hora.
Sacerdos tractanda quibus pia victima constat,
Tempore quo est eadem mactata crucis super aram
Victima, quos quia jejunos haec sacra reposcunt.
Non sunt hac celebranda die qua vita revixit,
Jejunare die mos ecclesiasticus illo,
Nam perhibet quoniam turpe est moerere redemptos,
Devicta cum surgit eorum morte Redemptor,
(0611D)Vespere jejunos igitur cum talia poscant.
Praefatoque die cuiquam sit Christicolarum
Jejunare nefas, alius quaeratur ad ista,
Aptior ac nullus mihi praecedente videtur
Sabbato, in hoc etenim vigilantes censeo servos,
Ac sobrios: larga quoque dapsilitate piatos,
Victorem praestolari de scammate Christum,
Ejus in occursu, dignosque parare ministros.
Nec illud nos praetereat, quod septimus istis
Jure dies sacris antiquo est more dicatus,
Nam gradibus totidem respondet calculus idem,
(0612A)Septem quippe gradus hi sunt quae nac luce sacrantur,
Quos quia perlongum est exponere nomina tantum,
Dicemus quoniam fastidia longa cavemus,
Claviger et lector, exorcista, acolythusque,
Hypodiaconus, et levita et presbyter ipse,
Pontificem sane non ista lege teneri
Dicimus, hinc etenim festiva luce dicari,
Maxime qua Christus laeto surrexit oportet,
Cujus in Ecclesia personam ferre videtur,
Rectius ergo die quo sublimabitur iste,
Quam quo sublimis de morte revertitur ille:
Ut sic Ecclesiae relevet nunc iste dolorem,
Sicut apostolicum tunc depulit ille timorem,
Et velut ille resurgens exhilaravit amicos,
(0612B)Sic sibi commissos hic nunc soletur alumnos,
Constat enim quia cum decedit episcopus isthinc,
Abscessu capitis tristari membra necesse est,
Cumque reformatur divina sorte vocatus,
Ecce alacres cuncti posito moerore resultant,
Surgentem velut excipiant de funere Christum,
Quapropter quisquis defuncti in sede locatur,
Hac nobis ratione videtur et alter et idem.
Nec illud ratione reare carere dies quod
Primus et octavus suffecto praesule gaudet,
Ordine qui octavus perstat sed culmine primus,
Septem quippe gradus praefatos scandat oportet.
Post tanto primatus sublimet ut honore.
Ecce typum quoque fert et in hoc antistes Iesu,
Non tantum quod morte die hac surrexerit ille,
(0612C)Verum idcirco die Christus surrexit in ista,
Ut pateat quia principium sit finis et ipse,
Ex quo cuncta fluunt, ad eumdem cuncta recurrunt,
Primus et octavus, quia Conditor atque Beator.
Ipse creavit enim ipse octava aetate beabit.
Vos rogo, pastores, subtiliter inspicientes
In quanto vos Christus honore locarit, at ipsum
Collatum rursus quo fasce gravarit honorem.
Sic gregis este caput, summi ut Pastoris adesse
Membra queatis, ut ex illis non vestra, sed ejus
Lucra requirentes ab eodem pascua vitae
Sumere possitis, commissa plebe sequente,
Non vos ira truces reddat, non gratia molles,
Quos Christus evocat laeto, vos solvite vinclo.
(0612D)Pascite pane gregem Domini nunc spirituali,
Angelico vos pane frui concedat ut ille,
Exemplo mage quam sermone gerenda jubete,
Tunc recto ad vitam ducetis calle futuram,
Si factis illam moneatis et ore petendam,
Gallus uti propriis semet prius excitat alis,
Sic demum aurorae venientis praecinit ortum,
Sic ad agenda manum praesul quae dixerit ore,
Exerat ipse prior, mihi tunc audire libebit,
Munus ab ore manuque patres contemnite, quaeso;
Excaecant etiam sapientes xenia crebra,
(0613A)Simonis exitium, lepram vitate lezi,
Callidus iste sacrum sibi Pneuma putavit emendum,
Charius infelix quod posset vendere multis,
Quodque Deus gratis offert, venale putavit,
Unde miser barathri dimersus ad ima profundi
Truditur, inferno dum praecipitatur ab alto,
Sidera qui levitate petens in Tartara demens,
Corruit ablatis nequiens incidere plantis,
Dum male collatis altum petit aethera pennis.
Alter et ipse parem molitus texere fraudem,
Indultam larga Domini pietate salutem
Accipio, pretio dum gliscit vendere morbo,
Quo fuerat qui dignus erat relevatus eodem;
Multatur tota cum posteritate misellus.
Haec jugiter metuenda patres exempla cavete,
(0613B)Munia quis imponatis perpendite sacra,
Justis ne subducentes tribuatis iniquis,
Saepe recensentes summus quod doctor alumno
Praecipit, ut nulli citius necdumque probato
Imponendo manus pravis communicet actis,
Sic et vos nisi discussis examine longo
Sacra ministerii committere jura cavete.
Ne mihi succensete, precor, patres venerandi,
Morbida pastores quod ovis praesumo monere.
Saepius Omnipotens junioribus abdita pandit,
Lege nec arctatur divinus Spiritus ulla,
Consilium domino persaepe dat utile servus.
Ista per excessum de praesulis ordine dicta
Sufficiant, tandem redeamus ad intermissa.
Dicendum quid velit sibi lectio paucis.
(0613C)Septimus iste dies sibimet quam vindicat unus,
Quod septem requiem designent saepe relatum,
Ast operi senos aptamus convenienter,
Hoc etenim numero bonus omnia condidit Auctor,
Saecula discreverunt senis aetatibus ista,
In quibus assiduo requies speranda laboris,
Nec sane series est contemnenda tomorum:
Quattuor ante sacra quam consecratio fiat;
Quinta sub articulo decurritur ordinis ipso;
Sexta diurna manet, solito quae more refertur.
Quattuor ore gradus monuit Psalmista canoro,
Praecipua semper benedicere laude Tonantem,
Israel Aaronque domum, Levi quoque, necnon
Et quicunque timent Dominum de gentibus illis.
Israel Hebraea signat de plebe vocatos,
(0613D)Pontifices sacros Aaron domus inclyta pandit,
Exprimit at reliquos Levi domus ampla ministros,
At Dominum metuens vocitatur caetera plebes
Omnis; in his autem consistit turba fidelis,
Lectio quod signat praecedens rite quaterna.
Hae quoque mutantur per tempora quattuor anni,
Temporibusque leguntur eisdem convenientes.
Quinta semper eadem recitatur et ordine eodem;
Unde liquet quoniam ad tempus non ista refertur.
Ergo viros spectat specialiter ista sacrandos,
Ardentis reserens incendia saeva camini,
Quis justos hostis perstabat adurere saevus.
Stinguitur haud tamen his divini fervor amoris,
A quo nulla pios revocat stipulatio mundi;
(0614A)Et quamvis instanter eos trux urgeat hostis,
Ignibus assiduis vitiorum fomite pastis,
Quique Deo digni existunt illumque precantur,
Ipsius auxilio procul ignea tela repellunt;
Et licet ille deis cervicem flectere falsis
Suadeat, ut nunc narratur fecisse tyrannus,
Cogere ad istud eos nulla ratione potestatur,
Ut quos nulla sibi prosternit dira Cupido,
Nec sculptum blanda venerantur imagine nummum.
Ad quod signandum mos est hac in prece semper,
Ex illa quae est edita, post illamque refertur,
Erectos atque stantes orare fideles,
Nec genua ad terram curat deponere quisquam,
Cum reliquis studeant hoc preconante ministro,
Poplitibus flexis stratique solo tenus omni
(0614B)Corpore contrito Dominum quoque corde precari,
Ut pateat distantia quanta sit inter eorum
Illorumque preces, qui numina falsa verentur,
Cum prosterni illi dicuntur, stare volunt hi.
Sed quia fornacis fit mentio semper in istis,
Ordinibus libet indignare quod inde quaemus
Elicere, haud tam crebra iteratio cassa putanda est.
Nullus ad officium divini accedere cultus
Rite potest quem non tentatio dira probarit,
Haec non immerito flammis signata camini,
Attestatur idem Scripturae pagina sacrae:
Vas veluti Samium fornax examinat urens,
Haud aliter justum tentatio purgat acerba,
Nec quod elegit Dominus succumbere norunt,
(0614C)Ipse etenim vires in se fidentibus addit,
Qui cum victores fuerint certaminis, ut jam
Ignibus excelsum valeant laudare sopitis,
Jucundumque Deo reboare fideliter hymnum.
Rite ministeriis possunt aptarier almis,
Munia non illis aliter committere tanta
Censeo, ni valida veluti fornace probati,
Per multos discant coelestia adire labores,
Quatenus aeterno socientur in aethere Regi,
Cujus hic obsequiis devoto corde ministrant,
Quique suos secum fore dixit in arce ministros,
Innuit hoc illis semper praemissa camini,
Mentio, deinde sequens extinctis ignibus hymnum,
Hic bene certantes, illic cantare quietos.
Omnibus erga illos igitur jam rite peractis,
(0614D)Fulmine mox Paulus illos tonitru excipit, et quae
Sint peragenda dehinc hortansque minansque praefatur,
Et recte Testamentum Vetus ante sacrandum,
Inde Novum legitur Domini jam in sorte redactis,
Admoneantur uti vitam moresque novare,
Atque novum vetere exuti sectentur homonem,
In sortem quicunque Dei transire merentur.
Nec vacat hoc Veteris quod primum quinque leguntur
Sexta Novi, sed quinque sacrandis, sexta sacratis.
Aetates pressae caligine quinque fuerunt,
Sexta novo totum respersit lumine mundum.
Et quicunque sacris Domino miserante dicantur
(0615A)Officiis, tenebras pellant erroris aviti,
Ad lucemque novam studeant migrare necesse est.
Quinque per aetates servili quique timore
Per servum missa serviebant lege Tonanti,
In sexta nati jam dicimur Omnipotentis,
Et regale genus, regale sacerdotiumque,
Membra Sacerdotis summi Regisque per omnis.
Participes autem existant licet hujus honoris,
Quique Deum concordi mente fatentur et ore,
Praecipue tamen hi qui participare merentur
Nominis atque sacerdotis dicuntur et ipsi.
Hi vetere ac servili igitur formidine pulsa,
Natorum servire magis gratentur amore,
Sicque sacerdotes se severissime norint,
Ne tamen hinc illos elatio pulset inanis,
(0615B)Quamque graves humilesque ministeria ista requirant.
Qui sequitur presso signat modulamine tractus,
Quod talis humilem pandat modulatio mentem,
Plurima sunt exempla quidem, sed sufficit unum.
Vindicat hunc semper sibi quadragesima cantum
Quo Christi populus nullo mage tempore semet
Submittit, jejunando atque precando benignum;
More dehinc solito fiunt solemnia missae.
Cum sibi conveniant cuncta haec pulchro ordine rerum.
Judicioque his nemo resistere quiverit aequo,
Quantum desipiat liquida ratione patescit,
Judicat haec alio quicunque die celebranda,
(0615C)Illo quem statuere Patres temere intermisso,
Officium hoc alius cum non sibi vindicet ullus,
Et statuta Patrum nulla ratione priorum
Vellere conveniat, Paulo doctore jubente;
Angelus excelso veniens si forsan Olympo,
Et vobis aliud cupiens imponere dogma,
Tentet ab hoc fidei . . . . . deflectere calle,
Quam per nos Dominus voluit diffundere mundo,
Ac si blasphemum laribus propellite vestris,
Nec minus hoc etiam Scriptura fatetur avita:
Antiquos fines ne transgrediare parentum.
In tumidum fragili cum lintre cucurrimus aequor,
Quae licet illisa scopulis, quassata procellis,
Littoris optata tandem tellure potitur:
Nec vero mirum discrimina plura tulisse,
(0615D)Intentata prius sulcavimus aequora cuiquam;
Nam quos Romanae extollit facundia linguae,
Antiquis trito nituntur tramite cuncti,
Scylleum pelagus Maro remige sulcat Homero,
Pindarico vates incedit calle Sabellus,
Lucilium sequitur satyrae mordacis amator,
Comicus eximio regitur doctore Menandro,
At nostram ductor praecessit nemo Thaliam.
In scabros impegit ob hoc erronea cautes,
Sed spirante Deo Zephyris felicibus acta,
Jam portus pleno tandem subit hostia velo.
HYMNUS III. De variis computi regulis.
Adventum Domini non est celebrare Decembri,
Post ternas nonas neque quintas ante Kalendas,
(0616A)Pascha nec undenas Apriles ante Kalendas,
Nec post septenas Maias valet esse Kalendas
Virgo puerperio dedit anno signa secundo,
Illius magni cycli modo bis revolvit,
Trigintaque duos quingentos qui tenet annos,
Virgo puerperio dedit anno signa secundo,
Illius angelici dantis paschalia cycli,
Qui constat denis annis simul atque novenis,
Octavus decimus fuit et tunc temporis annus,
Lunaris cycli prope qui par versificali,
Solaris nonus cycli fuit et bissextus,
Tempore praeterea fuit hoc indictio quarta,
Quattuor undenas sol, luna tenebat epactas,
Lunaris jam vult luna cyclus oriri,
Annis qui denis protenditur atque novenis,
(0616B)Cycli solaris fit Martis origo Kalendis,
Pagina magniflui quae dicitur area cycli,
Phoebes et Solis cyclis compacta gemellis,
Qui sibi septenos quater ad spatium capit annos
Confert centenos triginta tresque bissextos,
Trigintaque duos quingentos insimul annos.
Temporabis duo tot jejunia mensibus in tot
Menses temporibus, jejunia mensibus insunt,
Hi sunt September, Mars, Junius, atque December,
Martius a feria titulat jejunia quarta,
Junius hebdomadas a septem bis numeratis,
Constat certus item Septembri terminus idem,
Nec decimus nonas Jani notat ante Kalendas.
Anno solari tribuunt hac arte periti
Ter centum spatium, decies sex, quinque dierum
(0616C)Quinquaginta inde hebdomadas facies geminasque.
Concurrens primus manet ille superfluus unus,
Assumes unum sic unumquemque per annum,
Quae cubat in septem, cautus transcendere legem,
Succrescunt gemini, quarto ratione bisexti.
Anno communi stat Paschae terminus omni
Sex ascendendo numeratis bis minus uno,
Lunaris tanto quia solari minor anno,
Ultimus est annus verumtamen excipiendus,
Qui saltus lunae bis sex capit ex ratione,
Embolismali stat paschae terminus omni
Descensu denis numeratis atque novenis.
Solaris tanto quia lunari minor anno,
Sol vult zodiaci signum per quodque morari,
Trigintaque dies, horasque decem mediamque,
(0616D)Conficis inde dies tercentenos decies sex,
Ter quae sol signa graditur cum sint duodena,
Quinque dies denis facis ex remanentibus horis,
Quippe dies quaevis fit ab horis bis duodenis,
Nam cum nocte diem solidum natura dat omnem,
Ast ex dimidia quadrantem conficis hora,
Una dies quarto per quem succrescit in anno,
Quae repetit senas tibi Mars inserta Kalendas,
Annus solaris lunarem vincit epactis,
Quas dicunt Graece, superaddimenta Latine,
Versibus haec sese volvunt paschalibus usque,
Principium primo quibus est et finis in imo,
Quas in Septembris debet mutare Kalendis.
Annus communis stat mensibus ex duodenis,
(0617A)Embolismalis magis uno quam duodenis,
Unus enim mensis concrescit tunc ab epactis.
Discretus signis est zodiacus duodenis,
Exstant signorum menses tot ad instar omnium,
Triginta Phoebus signorum quodque diebus,
Atque decem semis cessim perlabitur horis,
Fiunt inde dies tercenteni decies sex,
Quos inter menses bis sex disponere debes,
Quinque dies denis facit ex remeantibus horis,
Quos quia distribui nequeunt, debes dare Marti;
Cur potius Marti? tribuit quia Romulus illi,
Menses bis quinque statuens qui principe Marte.
Principe cur Marte? coluit quia pro genitore.
Ejus successor Numa binis exstitit auctor.
Si numerum mensidare vis, ratione sequenti:
(0617B)Sume dies mensis: numerum quoque junge prioris,
Divide per septem numerum sibi dans remanentem.
Per septem quare? quia sic hebdomada stare
Debet, quos junge quibus exstat non aliunde,
Si libeat scire numerus sibi quid velit iste,
Annos per septem concurrentes sibi junges,
Ut capias per te ferias, ubi quaeque Kalendae,
Fiet enim numerus, vel septem vel minus aut plus,
Si septemve minus feriam sic dicito, si plus.
Ablatis septem, numerum sibi da remanentem
Hos da Septembri, Marti quos ante dedisti.
Ex hoc incipiens, quia sic Aegyptia vult gens,
Si numerum mensi dare vis ratione sequenti,
Sume dies mensis numerum quoque junge prioris,
Quo facto mensi sua vult lunatio demi.
(0617C)Ascribas mensi remanentia pone sequenti,
Discas si nescis quota sit lunatio quaevis,
Mensibus est luna paribus vigesima nona,
Crescit in imparibus aetas trigesima, cujus
Hoc in catalogo mensurus nuntiat ordo.
Si libeat scire numerus sibi quid velit iste,
Huic numero jungas anni praesentis epactas,
Colligitur numerus triginta vel minus aut plus,
Trigintave minus si sint tota Cynthia, si plus,
Triginta demas remanentibus et liquet aetas,
Sic alii menses mensi respondet in horis,
Per Janus mensi decimo, Februusque Novembri,
Martius Octobri, par est September Aprili.
Maius Sextili, par Junius est tibi, Juli.
(0617D)Ecce dies nosti quia sit praesentia Phoebi.
Sunt duo legitimi tamen intervalla diei.
Unum nocturnum vocitant, aliudque diurnum,
Hac sunt quippe die viginti quattuor horae,
Horarum spatia duodena subindicat hora,
Jam proprie spatio tria subjunxere diurno
Mane quidem, mediasque diem summam prope noctem.
Sicut mens populi, variatur origo diei,
Ex ortu Phoebi putat hanc Chaldaeus oriri,
Sed gens Aegypti, putat ortu noctis oriri,
Nocte putat media Romanus ut inchoet ipsa,
Inde solent galli cantare futura diei.
Lux quae prima fuit, noctem praecedere coepit,
Adae laetitiam portendens ante ruinam,
Quam bene formatus cecidit sub nocte reatus;
(0618A)Nunc sequitur noctem lux, vincens in cruce mortem,
Restituens hominem vitae tenebras patientem.
Ordo planetarum variat seriem feriarum,
Quippe dies a diis placuit vocitare poetis.
Tertia Martis erat, Stilphontis quarta manebat,
Inde Jovi quintam tribuendo vocant Jovianam.
Sexta fuit Veneris, postrema deum genitoris,
Has diis addebant se quis constare putabant,
Juvit temperiem Jupiter Cyllenius artem,
Pneumate sol una Mars sanguine corpore luna,
Vel dedit humorem, Venus ipsa libidinis ignem.
Nostro more dies feriae sunt nomen habentes,
A fando feriam jam credimus esse vocatam,
Prima dies etenim fuit hujus nominis olim.
Qua fas est fari, divina simul feriari,
(0618B)Vel quod fiat ait Deus omnia quando creavit.
Hebdomadam facimus septem constare diebus,
Quam solet Aegyptus tot ad annos dicere tempus.
Profesti festi sunt atque dies feriati,
Praeterea fasti dicti sunt atque nefasti,
Sunt hominum festi, causa quaedam profesti.
Est mensis Graecum, de lunae nomine tractum,
Nomine quis lunae, quia menes luna Latine.
Per se divisi sunt tempora quatuor anni,
Quorum nomina, ver, aestas, autumnus, hiemsque,
Respiceret Boream vernali tempore Titan,
Quod noctes tempus solet exaequare diebus,
Martis in octonis eris ejus origo Kalendis,
In nonaginta durando diebus et una.
Cum calefit Boreas per solem mox fit et aestas,
(0618C)Tempora nocturna breviat spatiando diurna,
Junius octonas jubet hanc intrare Kalendas,
In nonaginta durando diebus et una,
Aestas ex igne stat, ver et ab ariditate.
Assolet autumnus noctes aequare diebus,
Et cupit octonis Septembris adesse Kalendis,
Perdurando tribus nonagintaque diebus,
Sic ex algore stat semper et ariditate.
Reddit hiems frigus cum sit prope sol alienus,
Cum sunt nocturna prolixa minuta diurna,
Quae decimi mensis orditur in octo Kalendis,
Tempore denorum novies contenta dierum,
Haec ex algore stat semper et ariditate.
Annus ad ecclesiam super his habet allegoriam,
(0618D)Ecclesiae designat hiems incommoditates,
Tempestas quando fit cum glacie, nive, turbo,
Aestas est fidei neglectus et ultio Christi.
In qua doctrinae siccantur ab ariditate:
Ver novitas fidei post vim nivis et glaciei.
Nobis, occisi quo pascha tenebimus agni,
Cum venit autumnus proventum fertilis annus,
Coetibus ecclesiam sanctorum dans venerandam.
Ver tempus dicunt quo semina cuncta virescunt,
Cum vites gemmis tellus vestitur ab herbis,
Est aestas tempus quo fervet in omnibus aestus,
Credimus autumnum de tempestate vocatum
Quando cadunt folia, sunt tempestivaque cuncta,
Fert hemisphaerio cognomen hiems super uno,
Sol quia tunc volvi solet in spatio breviori,
(0619A)Dicitur haec bruma vel quae brevis est, vel ab esca
Hinc imbrumari solet ad fastidia vesci,
Est tamen hibernum spatium pro parte vocatum,
Vernum compositum veluti dicas hibernum,
Ver, aestas, menses autumnus, hiems retinet tres,
Ex quo sunt tantum menses discreta secundum,
Ver, aestas et hiems fit adulta, ne praeceps
Sic est autumnus novus et praeceps et adultus,
Cum venit autumnus nimium viget undique morbus,
Aera namque calor depravat et obvius algor.
Non minime passi gentiles ante feriri,
Contribuere Jovi quasi tempora quatuor anni
Materia varias, non forma quattuor urnas,
Factas argento, ferro, vitro, quoque plumbo,
Fert risum crater Jovis hic argenteus et ver,
(0619B)Ferreus aestatem Vulcani gestat et ignem.
Vitreus autumnum Junonis et ubera largum.
Vas hiemem plumbi capit interitumque Saturni.
Exortis tenebris nox est absentia solis.
Dicunt philosophi noctem contingere nasci.
Vel quod vergentes efflat sol languidus ignes,
Vel quia qua supra in terras cogitur infra,
Nox aptum nomen sumpsit cum visibus obsit.
Solstitii spatium, solis statione vocatum,
Ipso quod stante crescunt, noctesve diesve,
Aestivum cancro, brumale fit in capricorno,
Ut duo solstitia, duo sunt in noctibus aequa.
Quod nox atque dies habet horarum parientes,
Autumnale libra, vernale responderat Ammon.
Est mensis primus, vel Jani nomine dictus,
(0619C)Olim gentili qui more Deus fuit anni,
Vel quod janua sis per quam venit annus et exit,
Ex ipso frontem nunc appellamus eumdem.
Februus est Pluto, mensis Februarius ex quo,
Nam superis ille stetit ad sacra manibus iste.
Martius a Marte vel debet nomen habere,
Dicitur aut ideo quia jungit plura marito,
Anni principium fuit hic mensisque novorum.
Dicitur Aprilis pro jure quod est aperilis,
Quo plantae germen reddunt animantia prolem.
Rus nive, nube polus, quo liber turbine pontus.
Rus redit agricolis, polus astrologis, mare nautis.
Est Maia Maius Hermetis matre vocatus,
Haec embolismis loca sunt ascripta locandis.
Deutrum September recipit primumque December,
(0619D)Sextum Sextilis regio quintumque Novembris,
Quisque suo Nonas permittit habere quaternas,
Martis trite diem Nonarum sume priorem.
Ad bine ternas Martis cape septime Nonas,
Prima necat Jani, nocet astans septima fini,
Quarta necat Februi, nocet astans tertia fini,
Mars, tua frons cuspis, prope finem quarta fit aspis.
Aprilis decimam, notat undecimam prope caudam,
Tertia mors Maii, sed septima proxima fini,
Junius in decimo ferit et quindenus ab imo.
Alter ab undecimo nepa Juli, nonus ab illo,
Augusti primus ferit et de fine secundus,
Stat Septembris acus hinc tertius inde decenus.
Octobris stat acus hinc tertius inde decenus.
(0620A)Quinta necat capitis, sed tertia fine Novembris,
Frontis septenam notat ultimus ordo decenam.
Anni sextilis disponitur ordo Decembris,
Quartanis Nonis tribus atque bis octo Kalendis
Julius est pariter Mars Maius, et ogdoas imber
In senis Nonis septemque decemque Decembris,
Junius, Aprilis, Septembris itemque Decembris.
Quartanis Nonis, ter quinque tribusque Kalendis.
Quartanis Nonis Februus bis et octo Kalendis
Concordant menses Octobris Idibus omnes,
Ducunt ergo dies triginta bis duo menses,
Viginti Februus fit solus et octo diebus.
Quolibet in reliquo quater octo dies minus uno.
Scire volens feriae sint cujus quaeque Kalendae,
Ad concurrentes componas has feriales.
(0620B)Janus Maio tres dat, Junius hinc Februo sex.
Septem Septembri decimus, Mars quinque Novembri,
Aprilis tecum defendit Julius unum.
Quattuor Augustus capit, October duo solus.
Si bene perpendis quota constat luna Kalendis.
Lunares jactas hos instantes ad epactas,
Quinos September, quinos habet ogdoas imber,
Nonus habet septem, decimo praestabit eosdem
Aprilis Februo deca dat Mars tertia Jano,
Maius in undenis est, Junius in duodenis,
Bis septem Sextilis habet, deca Julius et tres.
Tempus habens aevi speciem dat motio mundi.
Constans praeteritis, praesentibus atque futuris,
Dicitur hanc ob rem tempus, quia temperat orbem,
Ipsa probat ratio, quia triplex temporis ordo,
(0620C)Naturae jussu stans aut auctore vel jussu.
Sol et luna suum duce natura facit annum,
Sol per quinque dies, ter centenos decies sex,
Unius solidi juncto quadrante diei,
Per tot luna dies annis communibus ires,
Si tamen hoc spatium tibi sex et quinque dierum,
Crescis ter denis embolismalibus annis.
Mensis ut est usus fit bis ter quinque dierum.
At tamen hic usus, non est usus, sed abusus
Cum neque luna suum, neque sol faciant ita cursum,
Cursus enim lunae salva saltus ratione,
Fertur ut est horis minor hoc spatio duodenis.
Fitque decem semis mora solis longior horis.
Diva vel humana vis est auctoris habenda.
Edicto Domini statuentis jura Moysi,
(0620D)Aufert ruris opus Judaeo septimus annus,
Rerum mortalis habita gravitate jubentis.
Romani ludos repetunt post quattuor annos,
Ac hosdem quatuor recipit Februarius anno.
Tempus inest atomis, momentis atque minutis,
Partibus, ostentis, punctis, quadrantibus, horis
Atque diebus et hebdomadis et mensibus, annis,
Et lustris aeque, saeclis, aetatibus atque
Atomus in nostra sonat indivisio lingua,
Quinque manent causae, solet in quibus atomus esse,
Sol numerus, tempus, necnon oratio corpus,
Atomus in sole, vult floccus pulveris esse.
Atomus in numero, monas est ejus origo.
Atomus in tempus, citus est oculi velut ictus.
(0621A)Atomus in voce, stat singula littera per se.
Atomus in corpus, cui vix aderit color ullus.
Atomus ostenti, tota portio debet haberi;
Fit ter centena sive bis duo, bis quadragena.
Ostentum vere decies pars sexta fit horae.
Hora fit ex punctis quinis, bis quinque minutis
Sex habet ostenta decies, partes decapenta,
Fit per moneta quater, hoc est dena serenta,
Punctus particulis ternis, geminisque minutis,
Octo momentis simul ostentis duodenis.
Reddere vult unum pars bina hemi, minutum,
Bis duo momenta faciens ostentaque sena,
Quatuor ostenta sunt una parte retenta,
Et momenta duo geminae partes et ab imo,
Momentum solet ostentum dare semis et unum,
(0621B)Sol horam punctis dat quinis luna quaternis.
HYMNUS IV. De universis Dei operibus.
Primo Deus coeli globum
Molemque terrae condidit,
Terram sed umbris abditam
Abyssus al texerat:
At per dies aetatibus
Labentis aevi congruos
Ornavit orbem, et aethera,
Cunctamque mundi machinam.
Prima Creator saeculi
Die tenebras effugans,
Aquis adhuc absconditum
Lampavit orbem lumine.
(0621C)Lucis beatae gaudiis
Mundi replevit incolas,
Aetate mox altissimus
Prima Creator saeculi
Locatur inter caerula,
Dei secunda maximus
Poli globus, divisaque est
Utrinque lympha labilis.
Primo secundae tempore
Aetatis arca mystica,
Hinc inde concurrentia
Locatur inter caerula.
Lucente saecli tertia
Die, fluens sub aethere
Abyssus alta subsidet,
(0621D)Virensque paret arida.
Electa proles Abrahae
De perfidorum fluctibus,
Aetate florens claruit
Lucente saecli tertia,
Quarta jubar sublimium
Die micabat siderum,
Polo soloque fulgidam
Lucis daturum gratiam.
Hebraea gens Davidico
Regno refulsit inclyta,
Aetate pandens actuum
Quarta jubar sublimium.
Novum genus progignitur
(0622A)Quinta die de limpidis
Nascens aquis natantium
Volantiumque sub polo.
Aetate quinta in Chaldea
Poenam luente Judaea,
Fidelium de perfidis
Novum genus progignitur
Sexta creatus est homo,
Dei Creatoris sui
Imaginem qui praeferens
Semper beatus viveret.
Summus Creator omnium,
Per quem creatus est homo,
Aetate Filius Dei,
Sexta creatus est homo,
(0622B)Obdormienti splendida
Plasmatur Adae foemina,
Os illius ex ossibus,
Ex carne carnem proferens.
De carne Christo propria,
Et sanguinis mysterio
Jam sponsa nata est in cruce
Obdormienti splendida.
Post facta celsa Conditor
Die quiescens septima,
Eam vocari in saecula
Et esse jubet Sabbatum.
Aetas quietis septima
Post hoc futurum est saeculum,
Qua sabbatizat cum suis
(0622C)Post facta celsa Conditor.
Octava restat caeteris
Aetatibus sublimior,
Cum mortui de pristino
Terrae resurgent aggere,
Vultumque Christi perpetes
Justi vident amabilem,
Eruntque sicut angeli
Coelesti in arce fulgidi,
Quam nobis ad se semitam
Ostendit ipse praevius
De matre natus virgine
Deus Deique Filius.
Nam morte mortem destruens
(0622D)Sexta subegit . . . . .
Quievit ast in Sabbato,
In corde terrae conditus;
Vitaeque prima Sabbati
Surgendo pandit januam,
Suisque congaudentibus
Ascendit ad thronum Patris.
Et sex in hujus saeculi
Aetatibus nos praecipit,
Nostram ferendo jam crucem
Jus omne lethi vincere.
Intrabimus post omnia
Devicta mundi praelia,
Carnis soluti vinculis
(0623A)Vitae perennis Sabbatum.
Sequetur una Sabbati
Claudenda nullo termino,
Cum carnis immortalitas
Aeterna nobis redditur.
Sic carnis atque spiritus
Bino potiti gaudio,
Scandemus ad coelestia
Regni perennis moenia.
Quo nos venire quaesumus,
Concede, sancta Trinitas,
Unumque te cognoscere
Verum Deum per saecula.
Gloria, etc.
HYMNUS V. De Natali Innocentium.
(0623B)
Hymnum canentes martyrum
Dicamus Innocentium,
Quos terra flentes perdidit,
Gaudens sed aethra suscipit.
Quorum tuentur angeli
Vultum patris per saecula,
Ejusque laudant gratiam,
Hymnum canentes martyrum.
Quos rex peremit impius,
Pius sed auctor colligit,
Secum beatos collocans,
In luce regni perpetis.
Qui mansiones singulis
Largitus in domo patris,
(0623C)Donat supernis sedibus,
Quos rex peremit impius.
Bimos et infra parvulos
Herodis ira perculit,
Finesque Bethlemiticos
Sancto respersit sanguine.
Praeclara Christo splenduit
Mors innocens fidelium,
Coelis ferebant angeli
Bimos et infra parvulos.
Vox in Rama percrebuit,
Lamenta luctus maximi,
Rachel suos cum lacrymis
Perfusa flevit filios.
(0623D)Gaudent triumpho perpeti,
Tormenta quique vicerant,
Quorum gemens ob verbera
Vox in Rama percrebuit.
Ne, grex pusille, formides
Dentes leonis perfidos,
Pastor bonus nam pascua
Vobis dabit coelestia.
Agnum Dei qui candidum
Mundo sequeris tramite,
Manus latronis impias
Ne, grex pusille, formides.
Absterget omnem lacrymam
Vestris Pater de vultibus.
Mors vobis ultra non nocet
(0624A)Vitae receptis moenibus.
Qui seminant in lacrymis,
Longo metent in gaudio,
Genis lugentum Conditor
Absterget omnem lacrymam.
O quam beata civitas,
In qua Redemptor nascitur,
Natoque primae martyrum
In qua dicantur hostiae!
Nunquam vocaris parvula
In civitatum millibus,
Ex qua novus dux ortus est,
O quam beata civitas!
Astant nitentes fulgidis
Ejus throno nunc vestibus,
(0624B)Stolas suas qui laverant
Agni rubentes sanguine.
Qui perpetis pro patriae
Regno gementes fleverant,
Laeti Deo cum laudibus
Astant nitentes fulgidis.
Gloria, etc.
HYMNUS VI. De Ascensione Domini.
Hymnum canamus gloriae,
Hymni novi nunc personent,
Christus novo cum tramite
Ad Patris ascendit thronum.
Transit triumpho gloriae
(0624C)Poli potenter culmina,
Qui morte mortem assumpserat,
Derisus a mortalibus,
Nam diri lethi limina,
Caecas et umbras inferi
Lustrans sua potentia
Lethi ligarat principem,
Et quos suos in actibus
Fideque lectos noverat,
Omnes Averni faucibus
Salvavit a ferocibus.
Laetamque vitae januam
Pandit Redemptor omnibus,
Quos lex amara corporis
Vita pios privaverat.
(0624D)O mira rerum claritas!
Miranda Salvatoris est
Virtus gemella gratia,
Quae regna lethi destruit:
Nam plurimos ab inferi
Portis reduxit spiritu,
Multos et ipso corpore
De fauce mortis eruit.
Surgentis ut de mortuis
Christi sonarent gaudia,
Binos choros paschalia
Vita nova laetantium.
Binae cohortes aethera
Christum secutae ascenderent,
Sedesque coelo perpetes
(0625A)Inter tenerent angelos.
Hunc ergo cuncti consonis
Diem feramus laudibus,
Victor petit quo fulgidi
Jesus Olympi januas,
Quo nobis ipse apud Patrem,
Toros beatus praevius,
Ac mansiones plurimas
Paravit auctor aetheris.
Quo tota praecedentium
A saeculo fidelium
Caterva coeli regiam
Pandente Christo subiit.
Erant in admirabili
Regis triumpho altithroni
(0625B)Coetus simul coelestium,
Polum petentes agminum.
Apostoli tum mystico
In monte stantes chrismatis
Cum matre claram virgine
Jesu videbant gloriam.
Ac prosecuti lumine
Laeto, petentem sidera
Laetis per auras cordibus,
Duxere regem saeculi.
Quos alloquentes angeli,
Quid astra stantes cernitis?
Salvator hic est, inquiunt,
Jesus triumpho nobilis.
A vobis ad coelestia.
(0625C)Qui regna nunc assumptus est,
Venturus inde saeculi
In fine judex omnium.
Haec dixerant, et non mora
Juncti choris felicibus,
Cum rege regum lucidi
Portis Olympi approximant.
Emissa tunc vox angeli:
Portas, ait, nunc pandite,
Et introibit perpetis
Dux pacis et Rex gloriae.
Respondit haec ab intimis
Vox urbis almae moenibus:
Quis iste rex est gloriae,
(0625D)Intret poli qui januas?
Nos semper in coelestibus
Christum solemus cernere,
Et ejus una cum Patre
Pari beamur gloria.
At praeco magni judicis:
Dominus potens et fortis est,
Qui stravit atrum in praelio
Mundi triumphans principem.
Quapropter elevamini,
Portae perennes aetheris,
Introeat Rex gloriae
Virtutis atque gratiae.
Mirata adhuc coelestium
Requirit aula civium:
(0626A)Quis, inquit, est Rex gloriae,
Rex iste tam laudabilis?
Herilis at mox buccina
Respondit: Auctor omnium
Altissimus virtutum, et is
Rex ipse fulget gloriae.
Dictis quibus rex gloriae
Cum glorioso milite,
Ingressus est in aethere
Sublime regnum gloriae.
Qua mansiones singulis,
Quos de profundis inferi
Abduxerat, pro congruis
Donavit almus actibus.
Ac ipse cuncta transiens
(0626B)Coeli micantis culmina,
Ad dexteram sedit Patris
Consempiternus Filius.
Venturus inde in gloria,
Vivos simul cum mortuis
Dijudicare pro actibus,
Justo potens examine.
Quo nos precamur tempore,
Jesu Redemptor unice,
Inter tuos in aethere
Servos benignos aggrega.
Da nobis illuc sedula
Devotione tendere,
Qua te sedere cum Patre
In arce regni credimus.
(0626C)Nostris ibi tum cordibus,
Tuo repleti Spiritu,
Ostende Patrem, et sufficit
Haec nobis una visio.
HYMNUS VII. In Natalem sanctae Agnae.
Illuxit alma saeculis
Dies beata virginis,
Quae morte victa perpetis
Vitae recepit gaudia.
Intravit Agnes auream
Poli triumphans regiam,
Agnique juncta dulcibus
Congratulatur nuptiis.
Admista castis virginum
(0626D)In arce coeli coetibus,
Carmen novum Deo Patri,
Unaque nato personat.
Jam digna tali praemio,
Quae fluxa mundi prospera,
Pompasque saecli sordidas
Amore Christi spreverat.
Pulsata nec non asperis
Adversitatum spiculis,
Fortis fide perseverat,
Christo semel quam voverat.
Hostis ferox ab artubus
Tulit puellae pallium,
Stolam sed intus pectoris
(0627A)Auferre nemo quiverat.
Qui Christus et forinsecus
Mittit poderem virgini
Hanc veritatis intimo
Docens amictam linteo.
Inducta in aedem sordium,
A sorde martyr libera est,
Quin de loco prostibuli
Precum repente fit locus.
Illuminatur coelitus
Latebra quondam daemonum,
Pulsoque lethi principe
Vitae minister cernitur.
Probi probant magnalia,
Deumque honorant martyris,
(0627B)Illusor ad miraculi
Mox morte digna plectitur.
Ab inferi quem januis
Martyr beata suscitans,
Sic per Lares, ac ferreas
Ad astra portas praevolat.
Qua Conditoris gloriam
Cernit sui per saecula
Civis et inter patriae
Coelestis hymnos concinit,
Gloria, etc.
HYMNUS VIII. De Nativitate S. Joannis Baptistae.
Praecursor altus Luminis,
Et praeco Verbi nascitur,
(0627C)Laetare, cor fidelium,
Lucemque gaudens accipe.
Miranda cujus saeculi
Nativitas per angelum
Innotuit parentibus.
Pia fide jam praeditis,
Sublime cui vocabulum
Joannes ipse Gabriel
Imponit, et clarissima
Ipsius acta praecinit.
Qui matris adhuc parvulus
Vulva retentus, spiritum
Percepit almus gratiae,
Testis futurus gratiae.
Necdumque natus jam dedit
(0627D)De luce testimonium,
Quod natus admirabili
Complevit ipse in gloria.
Hic plurimos ex Israel
Christi fidei subdidit,
Et corda patrum in filios,
Docens superna, transtulit.
In Eliae qui spiritu
Venit prophetae, semitam
Parare Christo ac plebibus
Iter salutis pandere
Quo feminarum in filiis
Propheta major nullus est,
Quin ipse miris actibus
Plus quam propheta claruit.
(0628A)Baptisma poenitentiae
Qui praedicabat ac dedit,
Turbasque Jesu gratiae,
Illuminandas obtulit.
Ipsumque Jesum qui omnia
Sancto lavans in spiritu
Emundat, in Jordanici
Tinxit fluento gurgitis.
Et baptizato protinus
Aperta vidit aethera.
Nobis suo baptismate
Pandit polique regiam.
Atque in columba Spiritum
Illum super descendere
Vidit, doli qui nescius
(0628B)Mentes requirit simplices.
Audivit et vocem Patris:
Dilectus hic est Filius
A saeculo, dixit, meus,
In quo mihi complacui.
Edoctus his oraculis
Baptista Jesum praedicat
Natum Dei, qui in Spiritu
Sancto fideles abluat.
Quid sermo noster amplius
Hujus canat praeconia?
De quo Patris vox Filio
Olim locuta praecinit:
En mitto, dixit, angelum,
Tuam paret qui semitam,
(0628C)Vultuque praecurrat tuum
Solem rubens ut Lucifer.
HYMNUS IX. De apostolis Petro et Paulo.
Apostolorum gloriam
Hymnis canamus debitis,
Votis vacemus annuis,
Jesu, fave precantibus,
Bariona Simon Petrus,
Et Doctor almus gentium,
Festiva saeclis gaudia.
Suo dicarunt sanguine.
Conjunxit hora transitus
Poli petentes januam,
Quos una semper charitas
(0628D)Mundo retentos junxerat.
Diversitates gentium
Errore longo dissonas,
Ad veritatis gratiam
Verbis trahebant consonis.
Ecclesiae princeps sacer
In monte Jesum conspicit.
Vocemque Patris igneo
Audit poli de vertice
Fulgentis ascendens poli
Tertia Paulus edita,
Arcana dixit, alteri
Proferre nulli quae licet
Gressus Cephae per caerula
Christi juvantur dextera,
(0629A)Christus suos, ne saeculi
Demergat aequor, erigit.
Hujus pericla saeculi
Vinci fide credentium
Paulus docet, jam naufragos
Salvans ab undis socios.
Imis Simon e fluctibus
Mundi fideles extrahens
Pisces bonos ut liberet,
Ad lucis effert patriam.
Castris in hujus saeculi
Manere justos incolas,
Paulus docet, tentoria
Texenda castris congrua.
Languore fessos transiens
(0629B)Simonis umbra sublevat,
Mundat leprae contagium,
Claudosque gressu roborat.
Magister altus gentium,
Atri furores spiritus,
Cunctumque morbum per sua
Fugat potens sudaria.
Nox claudit ambos carcere,
Pleno sed aethrae lumine,
Umbras vident et vincula,
Christi vident qui gloriam.
Oppressa letho corpora
Ad lucis auras suscitant,
Hostesque justi perfidos
Abdunt tenebris inferi.
(0629C)Praefulgido stolas suas
Agni cruore laverant,
Gustando mortis poculum,
Mortis triumphant principem.
Quantum sequi desideret
Christi Petrus vestigia,
Ad quem venire non timet
Scalam crucis per asperam.
Regni perennis introit
Paulus per ensem regiam,
Nam qui Deum timet caput
Ferro libenter dat suum.
Sic principes Ecclesiae,
Sic vera mundi lumina,
(0629D)Mortis triumpho nobili
Sumpsere palmam gloriae.
Tropaea quorum insignia
Jam Roma felix continet,
Quorum coronas totius
Orbis celebrat ambitus,
Vox erga nostra te Deum,
Te corda nostra personent,
Teque in tuis mirabilem
Collaudet omne saeculum.
Christe, precamur, ut quibus
Laudes ovantes dicimus,
Horum frui nos lucidis
Dones per aevum aspectibus.
Hymnis per aethram ac suavibus
(0630A)Apostolorum laudibus.
Noster chorus hic consonet
Psalmis canorus dulcibus,
Zona Benignus aurea
Nos cinge castimoniae,
Ut te videntes laudibus
Tuis vacemus perpetes.
HYMNUS X. De Passione sancti Joannis Baptistae.
Praecessor almus gratiae,
Et veritatis angelus,
Lucerna Christi, et perpetis
Evangelista luminis.
Prophetiae praeconia,
Quae voce, vita et actibus
(0630B)Cantaverat, haec astruit
Mortis sacrae signaculo.
Nam nasciturum saeculis,
Nascendo quem praevenerat,
Ac baptizaturum suo
Monstraverat baptismate.
Hujusce mortem innoxiam,
Qua vita mundo reddita est,
Signat sui praesagio
Baptista martyr sanguinis.
Quem vinculis et carcere
Ferox tyrannus abdidit,
Sed nulla laedunt vincula,
Quem dona cordis sublevant.
Christi videt qui gloriam,
(0630C)Qui spiritus charismata,
Non hunc tenebrae carceris
Non poena terret corporis.
Caput libens sanctissimum
Jam dissecandum praebuit,
Nec perdidit pius caput,
Verum caput cui Christus est.
Exsultat almi spiritus
Praeconis artus linquere,
Praecursionis ut sacrae,
Sic coepta dona compleat,
Nam quem manens in corpore
Ostenderat viventibus,
Hunc mortuis jam mortuus,
(0630D)Christum venire praedicat.
Novo stupescunt inferi
Ereptionis nuntio,
Gaudent chori fidelium,
Una patrum cum plebibus.
Justi prophetae et martyres,
Et quique Christum a saeculo
Puris amabant cordibus,
Piis colebant actibus.
Cuncti Joannis dulcibus
Laeti fiunt affatibus,
Christumque poscunt ocius
Suos venire ad servulos.
Praecursor alme, dicito
Quando putas adveniet,
(0631A)Adventus ille qui prope est,
Descende, Jesu, et eripe.
Tandem Redemptor paruit,
Omnesque in unum congregans
Tulit pios ab inferis
Polique regnis indidit.
Sic praedicator optimus,
Magnusque Christum praevius
Postquam retentis corpore,
Postquam canebat mortuis.
Ducente Christo in aethera
Omnes fidelium choros,
Cum caeteris perennia
Intravit ipse in gaudia.
HYMNUS XI. In Natali sanctae Dei Genitricis.
(0631B)
Adesto, Christe, vocibus,
Inesto nostris mentibus,
Tua benignus dextera
Choros canentum protege.
Qui natus es de Virgine,
Nostrae salutis gratia,
Da pura nobis pectora,
Da membra casta corporis.
Et tu beata prae omnibus,
Virgo Maria, feminis,
Dei Genitrix inclyta,
Nostris faveto laudibus.
Pudica cujus viscera
Sancto dicata Spiritu,
(0631C)Davidis ortum semine,
Regem ferebant saeculi.
Beata cujus ubera
Summo repleta munere
Terris alebant unicam
Terrae polique gloriam,
Festiva legis quae sacris
Ad alta templi limina,
Coelestis aulae Principem
Ulnis tulisti dulcibus.
Cujus sinu jam parvulum
Magi videntes conditum,
Regem Deumque maximum
Votis precantur redditis.
(0631D)Christum ferens Memphitici,
Quae sacra vertis numinis,
Deumque cernunt exteri,
Fugant sui quem patria.
Quae moesta mundi gaudium
Cum patre Joseph quaeritas,
Summique Patris aedibus
Ovans sedentem repperis.
Cujus rogatu mysticas
Christus sedens ad nuptias,
Aquas in alma transtulit
Vini rubentis pocula.
Cujus pium pertransiit
Ensis doloris spiritum,
Natum tuo de corpore
(0632A)Deum mori dum cerneres
Quam filio tonitrui,
Crucis tonans de vertice,
Commendat Auctor aetheris,
Ut virgo servet virginem.
Nati Deique jam tui,
Quae cernis almo lumine,
Post dira mortis vincula,
Resuscitati gloriam.
Lucem poli quae conspicis,
Adire Patris dexteram,
Quam prima Patris de sinu
Terras adire videras.
Sublimis inter splendida
Apostolorum sidera,
(0632B)Flamma, sacrique Spiritus
Impleta laudes concinis.
Laudem Deo quam supplices,
Christo canentes, reddimus,
Christi Genitrix, et tua
Commendet intercessio.
Hymnos sacrae quos Virgin.,
Matrique castae dicimus,
Emmanuel, tu suscipe,
Tuamque plebem libera.
HYMNUS XII. In Natali sancti Andreae.
Nunc Andreae solemnia
Laetis canamus vocibus,
Apostolatus gloriam
(0632C)Qui ornat triumpho sanguinis,
Quem piscibus per turbida
Dum rete nectit aequora,
Christus vocavit cum suis
Ad regna coeli fratribus.
Misitque late gentibus
Verbum salutis pandere,
Ac saeculi de fluctibus
Mentes levare credulas.
Qui mox fidei lampade
Dum lustrat oras Graeciae,
Deique Christi fulgidus,
Erroris umbras effugat.
Achaeus armis appetit
(0632D)Dux lucis arma tetricis,
Miles Dei sed fortiter
Hostis repellit impetum.
Pandit crucis mysteria,
Quae dira mortis pristinae
Solvit potenter vincula,
Mundoque vitam contulit.
Agni refert et hostiam,
Qui nos ab hoste liberans,
Vita beat trans aethera,
Regnoque secum perpeti.
Inclusus atro carcere
Lucis minister, aurea
Pacis vias ad sidera
Pandit catervis plebium.
(0633A)Caesus flagellis septies,
Tormenta risit omnia,
Septena quam repleverant
Jam dona sancti Spiritus.
Tandem levatus in crucem,
Terram reliquit sordidam,
Mundisque felix passibus
Poli petivit januas.
Excepit alma civitas,
Nostrumque mater omnium
Laetata Christi martyrem,
Apostolumque maximum.
Congaudet omnis civium
Nobis chorus coelestium,
Magni videns perennia
(0633B)Nunc Andreae solemnia.
HYMNUS XIII. In eodem festo ad crucem dicendus.
Salve, tropaeum gloriae,
Salve sacrum victoriae
Signum, Deus quo perditun
Mundum redemit mortuus.
O gloriosa fulgidis
Crux emicas virtutibus,
Quam Christus ipse proprii
Membris dicavit corporis.
Quondam genus mortalium
Metu premebas pallido,
At nunc reples fidelium
Amore laeto pectora.
(0633C)En ludus est credentium
Tuis frui complexibus,
Quae tanta gignis gaudia,
Pandis polique januas
Quae Conditoris suavia
Post membra, nobis suavior
Es melle facta et omnibus
Praelata mundi honoribus
Te nunc adire gratulor,
Te charitatis brachiis
Complector, ad coelestia
Conscendo per te gaudia.
Sic tu libens me suscipe
Illius alma servulum,
Qui me redemit per tuam
(0634A)Magister altus gloriam.
Sic fatur Andreas crucis
Erecta cernens cornua,
Tradensque vestem militi,
Levatur in vitae arborem.
Nec cessat altus de cruce
Docere turbam astantium,
Vitam perennem cum Deo,
Polique regnum pandere.
Quorum fide jam fervida,
Turbaeque judex territus,
Se pollicetur nexibus
Hunc mortis atrae solvere.
At Andreas coeli vias,
Regemque coeli, ac dulcium
(0634B)Frequenti jam concivium
Coelesti in arce contuens:
Jesu, precor, dixit, bone
Magister, ista de cruce,
Me nemo vivum in corpore
Vinclis solutis auferat,
Prius meum quam spiritum
E carne raptum assumpseris.
In patriaeque moenibus,
Cui milito, locaveris.
Haec dixit, et coelestibus
Emissa lux a sedibus,
Circumdedit fortissimum
Christi corusca martyrem,
Splendorque sole clarior
(0634C)Coram manendo plurimum,
Quae palma vel quae gloria
Crucem sequatur edocet
Quin ad poli mox edita
Reversus, alti spiritum
Secum refert apostoli
Nodis solutum corporis.
Qua cum tuis fidelibus
Jesu triumphi carmina
Victor beatus saeculi,
Gaudens in aevum personat.
Qua nobis inter agmina
Sublimium felicia,
Da, Christe, sortem parvulis
Hymnos tibi canentibus.
(no apparatus)