Migne Patrologia Latina Tomus 99
Hymni et rhythmi (Paulinus Aquileiensis), J. P. Migne
HYMNUS PRIMUS De cathedra Romana sancti Petri. (0479D)
O Petre, petra Ecclesiae
Isto beatus nomine,
(0480D)Quo Petrus a Christo petra:
Non petra Christus a Petro.4
Tu es Petrus, qui fidei
Confessor es primus: Dei
(0481A)Nunc primus in membris manens,
Ob quod Cephas vocatus es.8
Adest dies, quo Romulea
In Urbe consecratus es;
In quo cathedra nobili
(0482A)Scandens thronum sustolleris.12
Collata ergo gloriae
In te potestas affluens,
Ligata solvat crimina,
Portasque Averni obstruat.16
(0483A)Hinc pastor ut piissimus
Oves gubernat creditas
Intus forisque pervigil,
Ne subruamur, protege.20
Et clave illa coelica
Solvens catenas criminum,
Illic reos inducito,
Quo clarus exstat janitor.24
(0484A)Ut cum polorum principi
Recisa membra junxeris,
Sit Trinitati gloria
Per cuncta semper saecula. Amen.
HYMNUS II In Natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
Felix per omnes festum mundi cardines
Apostolorum praepollet alacriter
(0485A)Petri beati, Pauli sacratissimi,
Quos Christus almo consecravit sanguine:
Ecclesiarum deputavit principes5
Hi sunt olivae duae coram Domino,
(0486A)Et candelabra luce radiantia:
Praeclara coeli duo luminaria,
Fortia solvunt peccatorum vincula:
Portas olympi reserant fidelibus.10
(0487A)Habent supernas potestatem claudere
Sermone sedes: pandere splendentia
Limina poli super alta sidera:
Linguae eorum claves coeli factae sunt.
Larvas repellunt ultra mundi limites.15
Petrus beatus catenarum laqueos,
Christo jubente, rupit mirabiliter.
(0488A)Custos ovilis, et doctor Ecclesiae,
Pastorque gregis conservator ovium
Arcet luporum truculentam rabiem.20
Quodcunque vinclis super terram strinxerit,
Erit in astris religatum fortiter:
Et quod resolvit in terris arbitrio,
Erit solutum super coeli radium.
(0489A)In fine mundi Judex erit saeculi.25
Non impar Paulus huic doctor gentium,
Electionis templum sacratissimum:
In morte compar in corona particeps.
Ambo lucernae et decus Ecclesiae
In orbe claro coruscant vibramine.30
O Roma felix, quae tantorum principum
Es purpurata pretioso sanguine!
Excellis omnem mundi pulchritudinem
Non laude tua; sed sanctorum meritis,
Quos cruentatis jugulasti gladiis.35
Vos ergo modo gloriosi martyres,
Petre beate, Paule, mundi lilium:
Coelestis aulae triumphales milites
Precibus almis vestris nos ab omnibus
(0489B)Munite malis: ferte super aethera.40
Gloria Deo per immensa saecula,
Sit tibi, Nate, decus, et imperium.
Honor, potestas, sanctoque Spiritui.
Sit Trinitati salus individua
Per infinita saeculorum saecula. Amen.45
HYMNUS III. De Resurrectione Domini
(0490A)
Refulget omni luce mundus aurea,
Perfusus aether inrorat dulcedinem,
Astra jucundis coelum luminariis
Cingit per omne decus radiantia,
Distillat aer balsamorum guttulas.5
Occasus, Ortus, Aquilo, Septentrio,
Tellusque, Pontus, Oceani limites,
Late polorum jubilate cardines,
Fontes aquarum, flumina labentia,
Gaudete campi, montium cacumina.10
Surrexit ecce Dominus ab inferis,
Devicta morte cum triumpho rediit
Victor, iniquum spoliavit tartarum,
(0490B)Claustra gehennae fregit, et chirographum
Mortis cruore diluit rosifluo.15
Sol luminare schema mundi candidum [ Al., Sol schema mundi decus coeli rutilum]
Deluxit [ Al., delusit] omne saeculum meridie:
Texit globorum lampades nigredine.
(0491A)Coelum tabescit, tetra nocte territum,
Languit omnis mundus [ Al., orbis obsitus] sub caligine,20
Expavit arva [ F., aura], tremuere maria:
Velum scissum est templi mox per medium:
Fissae deinde patuere silices:
Multa piorum corpora surrexerant
De monumentis, dudum qui dormierant.25
Ut vidit anguis immolatum vespere
Corporis almi sanctum sacrificium
Quod mane coelum replevit odoribus
Dolore multo saucius increpuit
Percussus agni mansueti vulnere.30
Vidit in aram sacram crucis hostiam,
Sanguinis undam laticem de latere
(0491B)Sancto fluentem, saeculi qui crimina
Abluit, alta paradisi gaudia
Data latroni, fractus colla sibilat.35
Felix refulsit tristia post sabbata
Dies sereno perlustrata lumine,
Quae sola cunctis antefertur diebus,
In qua Redemptor surrexit a mortuis,
Mundi superbo superato principe:40
Venit Maria Magdalene sabbato,
Maria venit altera diluculo
Ad monumentum, portantes aromata
Ut valde mane corpus sacratissimum
Christi lenirent redolenti chrismate.45
(0492A)Angelus ecce Domini perfulgidus
Sedens in albis, revoluto lapide
Illas refovet talibus alloquiis:
Quid vos [mulieres] in astris viventem cum mortuis
Quaeritis? ipse surrexit ut dixerat.50
En ecce locus ubi fuit positus
Dominus: ite, dicite discipulis,
Quia surrexit, Galilaeam petiit,
Destruxit eum, qui mortis imperium
Habebat ante sicuti praedixerat.55
180 Mors inimica periisse doleat.
Mortua vita mortis regnum diripit,
Mors ultra jam non illi dominabitur,
Ovem reduxit ad ovile perditam,
In cruce totum renovavit saeculum.60
(0492B)Sit tibi Deo Patri laus et gloria,
Sit Crucifixo decus et imperium,
Sanctoque simul potestas Spiritui:
Sit Trinitati virtus individua
Per cuncta semper saeculorum saecula.65
181 HYMNUS IV. De sancto Simeone.
Refulget almae dies lucis candidus
Partum puellae virginis post aureum,
Quando supernis Filius de sedibus
A Patre missus homo nasci voluit,
Permansit idem proles alti nominis.5
Legis sacratae sanctis caeremoniis
(0493A)Subjectus omni calamo Mosaico
Dignatur esse, qui regit perfulgidos
Ab arce Patris ordines angelicos,
Coelumque, terram, fundavitque maria.10
Postquam puellae dies quadragesimus
Est adimpletus juxta legem Domini,
Maria virgo Jesum sanctum puerum
Ulnis sacratis templi tunc in atriis
Tulit, tremendi Genitoris Unicum.15
Mater beata carnis sub velamine
Deum ferebat humeris castissimis,
Dulcia strictim basia sub labiis,
Deique veri hominisque impresserat
Ori, jubente quo sunt cuncta condita.20
Duos parentes tulerunt candidulos
(0493B)Pullos columbae lacteolis plumulis,
Dedere in templo par pro eo turturum,
Legis veluti promulgabat sanctio,
Quales perustas consecrarent hostias.25
Dei sacerdos, humilis mitissimus,
Erat in urbe justus, senex optimus,
Felix, beatus Simeon coelifluo
(0494A)Sanctoque plenus adfuit Spiramine,
Sacra sub aula nutu Dei concitus.30
Hic namque dudum responsum susceperat,
Sancto docente Spiritu, quod vinculo
Mortis resolvi non possit de corpore,
Donec videret Christum vivens Domini,
Quem misit altis Genitor de soliis.35
Suscepit ergo puerum in manibus:
Egit superno Genitori gratias:
Ulnis retentans benedixit Dominum
Amore plenus cordis cum dulcedine
Addens et alto sermone subintulit.40
Dimitte tuum, Domine, nunc, obsecro,
In pace servum: quia meis merui
Videre tuum salutare visibus,
(0494B)Quod praeparasti pietate unica
Ante tuorum populorum faciem.45
Fulgente [fulgensque] lumen gentium in oculis,
Gloriam plebi Israelis germinis:
Positus hic est in ruinam scandali,
Et in salutem Jacob, stirpis aureae
Donec secreta cordium se pallient.50
(0495A)Ipsius ecce tuam, sancta genitrix,
Transibit ictus gladii per animam;
Servabat alta mystica sub pectore
Maria, verba conferens alacriter
Dictis supernis credula fideliter.55
Gloria Patri Jesu magni nominis,
Et tibi Nate Patris unigenite,
Deus, potestas, virtus super aethera
Sancto per omne saeculum Paraclito,
Laus infinita, honor et imperium.60
Amen.
HYMNUS V. De sancto Marco evangelista.
Jam nunc per omne lux refulget saeculum,
Lux illa Patris, quae lucet de solio.
(0495B)Quae fons, origo, splendor lucis aureae
Habensque semper lumen indeficiens
Coelum serenat arcens mundi tenebras.5
Hujus sacrato lucis de vibramine
Suscepit almum radium sub pectore
Marcus beatus doctor evangelicus,
Factus lucerna more tanti luminis,
Ardens fugavit saeculi caliginem.10
Septem columnis una de candidulis:
Aureis septem unum de candelabris,
Cingitque totum mundum claro sidere:
Ecclesiarum nititur sub culmine,
Sustentat altae fundamenta fabricae.15
Quantum quod olim viderat Ezechiel
(0496A)Propheta sanctus, animal laetissimum
Vidit Joannes, seu Christi recubitor,
Leonis hoc et typice sub specie
Clamore multo per deserta frendere.20
Sic a beato Petro missus adiit
Aquileiensem dudum famosissimam
Urbem, sacrati verbi pullulantia
Disseminavit, satoque centuplices
Fructus ad alta vexit felix horrea.25
Christi dicavit mox ibi Ecclesiam,
Nam fundamentum fidei fortissimum
Fixerat unum petram super limpidam,
Quam flumen undans, nec ventorum fulmina
Quassare possunt, torrentes nec pluviae.30
Deinde rursus cum corona remeans,
(0496B)Athleta Christi compta pulchris liliis,
Mistumque palmis, lauro atque rosulis,
Portabat gaudens diadema vertice,
Ingressus urbem Romam Christo comite.35
His ita gestis pergit Alexandriam
Sancto repletus Spiritu, laetissimos
Fines per omnes jugiter Memphitieos
Patris tremendi praedicabat unicum
Venisse mundi pro salute Filium.40
Turba crudelis Christi circa militem
Tumens parabat tormentorum spicula:
Vinxit catenis, transfixit aculeis
Dilaniando flagris sancta viscera:
Carceris umbras misit ad phantasticas.45
(0497A)Primus superni nominis notitiam
Dedit in urbem Marcus Alexandriam:
Christi dicavit mox ibi basilicam,
Quam expiavit pretioso sanguine:
Vallavit almae fidei munimine.50
Gloria Patri decus et imperium,
Sit Nate semper tibi super sidera,
Honor potestas sanctoque Spiritui:
Sit Trinitati virtus individuae
Per infinita saeculorum saecula.55
HYMNUS VI. De Dedicatione Ecclesiae.
Clara refulgent hujus templi culmina
Perfusa luce septiformis Spiritus,
Christi rubescunt purpurata sanguine
(0497B)Perlitatore pretiosi balsami
Odore fragrant mistis aromatibus.5
Sint semper istam supra domum, Domine,
Tui aperti, deprecamur, oculi:
Auresque tuae sint intentae jugiter
Diem per omnem, noctis et in tempore:
Tuoque semper ore benedicto.10
Sint angelorum hic alba frequentia,
Descendat omnis huc coelestis gratia,
Diffusa sancto largiente Spiritu.
Vultu sereno sancta semper Trinitas
Pio favore dignetur inspicere.15
Nubes sacrata, quae pendens incubuit
Deo jubente supra tabernaculi
Tectum, beatus quod Moyses in eremo
(0497C)Fixit, precamur hujus aulae moenia
(0498A)Afflata sancto perfundat Spiramine.20
Famosa dudum quae replevit atria
Templi dicati nebula perlucida
Orante puro Salomone pectore,
Hanc Christe coeli missa de cacumine
Domum fecundes sempiterno munere.25
Quicunque tuum sanctum nomen supplici
Plenoque corde deprecatus fuerit,
Hujus in aedis sancto domicilio
Te largiente sit liber a crimine;
Exclude pestem, morbos omnes dilue.30
Tuo sacrato hic depasti corpore,
Tuoque sancto satiati sanguine,
Ab hoste tuo defensi munimine,
Laeti fideles sortiantur servuli
(0498B)Vitae perennis sine fine gaudia.35
Rerum Creator Jesu Patris unice,
Mundum cruore salvas qui purpureo,
Peccata tollis solus qui pestifera,
Dignare tuos munere gratuito
Ad astra coeli mittere ruricolas.40
Sit semper alta Deo Patri gloria,
Omnis potestas sit dilecto Filio,
Sanctoque semper gloria Paraclito,
Honorque, virtus, laus, decus, imperium
Et nunc et ultra sit per cuncta saecula.43
Amen.
RHYTHMUS De Nativitate Domini.
Gloriam Deo in excelsis hodie
(0498C)Coelestis primum cecinit exercitus.
(0499A)Pax angelorum et in terra vocibus
Vera descendit.4
Hodie coeli facti sunt melliflui;
Et mare dulces undas blando gurgite
Aequavit lento respirante sibilo
Flatu sereno.8
Astra polorum rutilante radio
Suffusa laetis inrorant dulcedinem.
Totus exsultat laetabundo gaudio
Gavisus mundus.12
In hora quando Jesus Christus Dominus
Nasci dignatus est sacra de virgine
Dulcis, suavis, ac desiderabilis
Bethleem in orbe.16
Angusti cunas pertulit praesepii,
(0499B)Feno jacere non abhorret Dominus,
Summa qui Patris sedebat in dextera
Rex angelorum,20
Pannis velatus, vili strictus fascia,
Inclusus parvis lacrymabat cunulis,
Mater beata sancta premit ubera
(0500A)De coelo plena,24
Sanctus sacratae fecundavit Spiritus
Virginis vulvam. Verbum caro factum est,
Et habitavit in nobis omnipotens
Filius Dei.28
Gabriel ante hoc praedixit angelus,
Quando felicem salutavit virginem,
Paries, inquit, filium: Emmanuel
Nomen habebit.32
Pastores erant proximis in pascuis,
Bethleem ad urbem noctis sub silentio
Instabant suos supra gregem vigiles,
O quam beati!36
Claritas Dei cinxit illos fulgida:
Angelus inquit, nolite pavescere:
(0500B)En ego modo magnum namque gaudium
Nuntio vobis.40
Erit quod omni saeculo mirabile,
Hodie quia vobis Christus Dominus
Natus est in Bethleem Davidis in oppido
Salvator mundi.44
(0501A)Hoc vobis signum erit: in praesepio
Infantem pannis involutum positum
Invenietis cum Maria pariter
Matre beata.48
Subito facta fulgentis militiae
Est multitudo coelestis exercitus
Eodem simul angelo cum flammeo
Valde praeclara.52
Gloria Deo in excelsis, sidera
Plena sonabant: pax et in hominibus
Auditur bonae voluntatis, vocibus
In terra sanctis.56
Pastores namque loquebantur invicem:
Eamus usque Bethleem celeriter,
Et videamus hoc de verbo qualiter
(0501B)Angelus dixerat.60
Venerunt ergo: invenerunt puerum,
Angelus sicut dixit in praesepio
Positum, sanctam genitricem virginem,
(0502A)Joseph praesentem.64
In coelo stella novo clara radio
Refulsit, ante quae nunquam resplenduit,
Clarior cunctis astris, mundo nuntians
Gaudium magnum.68
Hanc stellam Magi fulgore perspicuo
In Oriente viderunt resplendere:
Hoc signum tam famosum, nobile
Regis est magni.72
Eamus ergo, inquiramus ubi est,
Et afferamus illi saltem munera
Nostris oblata de thesauris optima,
Aurum, thus, myrrham.76
Haec tria magnum demonstrant mysterium.
Donaque Deo hominique dederant
(0502B)Tres Magi sancto perducente Spiritu
More divino.80
185 In auro regni signat excellentiam;
In thure summum sacerdotem typicat;
(0503A)Per myrrham Christi sepulturam mystice
Optime docet.84
Ecce venerunt Magi Hierosolymam,
Dicentes: stellam vidimus perfulgidam
In Oriente, ubi est qui natus est
Rex Judaeorum.88
Herodes magno timore perterritus
Revolvit sacras prophetarum paginas.
Praecepit scribis: legite si verum est
Scriptura teste.92
Prophetam dudum dixisse commemorant:
Et tu Bethleem terra Juda, minima
Nequaquam eris: ex te dux egreditur
Jacob qui regit.96
Herodes Magis clam vocatis, inquiens:
(0503B)Ite, videte ubi est, recurrite,
Referte mihi, ut et ego veniens
Adorem eum.100
Vulpes Herodes, cur cauda dissimulas
Praedam captare, quia belluino gutture
Sanguinem sitis: agni carnes esuris
Lupe crudelis.104
Non vales tuam satiare rabiem:
Non agnus ille singularis moritur.
Nam velis nolis, ipse rex est Israel,
Rerum creator108
Mori dignatur alio in tempore,
Quando de cruce pretiosi fuderit
Sanguinis undam, quae mundi mortifera
Crimina tollit.112
(0503C)Quid fremis pestis? iste rex omnipotens
Non quaerit tuum regnum: tibi poterat
Donare regnum, si non esses perfidus
Valde superbus.116
Quos jugulasti teneros agniculos
Sanguinolento, maledicte, gladio,
Ablactat vivos in ovili proprio
(0504A)Pastor benignus.120
Euntes Magi stella nova praevia
Hos praecedebat donec venit, steterat
Ubi nunc puer erat in cunabulis
Redemptor orbis.124
O quam pervalde magno Magi gaudio
Videntes stellam sunt gavisi! protinus
Intrantes domum invenerunt puerum
Virginis prolem128
Qui procidentes flexis eum genibus
Adoraverunt, apertis de thesauris
Aurum, thus, myrrham obtulerunt Domino
Regi Deoque.132
In somnis Persae ne redirent coelitus
Sunt admoniti ad Herodem perfidum:
(0504B)Suam reversi sunt, viam per aliam,
In regionem.136
Illusum demens se videns rex impius
A Magis, Bethleem misit cunctos pueros
Mox a bimatu et infra, per gladium
Mandat exstingui.140
O quam crudelis saevaque sententia!
Mactare jubes teneram infantiam
Insciam mali: cur non parcis impie
Lacteae proli?144
Vox in excelsis eheu! quam tristis resonat:
Ploratus multus, ululatus maximus:
Maternus luctus, frustra premit ubera
Nullo sugente.148
Salvete flores martyrum candiduli,
(0504C)Respersi tamen rore sed purpureo.
Felices nati hac in luce rosuli,
Pulchri, tenelli.152
Gloria sanctae Trinitati unicae,
Patri, Natoque, Flamini paracleto.
Et nunc et ultra [per] immensa saecula
Sit semper. Amen156