Jump to content

Hymnus (Innocentius III)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymnus
1216

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum

InnIii.Hymnus7 217 Innocentius III-1216 Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Hymnus


(PL 217 0917C)

  Ave mundi spes Maria,
Ave mitis, ave pia,
Ave charitate plena.

 Virgo dulcis et serena
Sancta parens Iesu Christi
Electa sola fuisti.

 Esse mater sine viro,
Et lactare modo miro.
Angelorum imperatrix,


 Peccatorum consolatrix,
Consolare me lugentem,
In peccatis iam fetentem,


  Me defende peccatorem,
Et ne tuum des honorem
Alieno et crudeli,


 Precor te regina coeli,
Me habeto excusatum,
Apud Christum tuum natum:


 Cuius iram pertimesco,
Et furorem expavesco
Nam peccavi illi soli.

 O Maria Virgo, noli
Esse mihi aliena,
Omni gratia tu plena. (0919A)

  Esto custos cordis mei,
Signa me timore Dei,
Confer vitae sanitatem,


 Da et morum honestatem,
Da peccata me vitare,
Et quod iustum est amare.

 O dulcedo virginalis,
Nunquam fuit, nec est talis
Inter natas mulierum.

 Omnium Creator rerum
Te elegit genitricem,
Qui Mariam peccatricem


 Emundavit a reatu. (0919B)
Ipse tuo me precatu,
A peccatis cunctis tergat,


  Ne infernus me demergat.
Eia rosa sine spina,
Peccatorum medicina,


 Pro me Deum interpella,
Ut me salvet a procella
Huius mundi tam immundi:


 Cuius flnctus furibundi
Omni parte me impingunt,
Et peccati zona stringunt. (0919C)

 Christe Fili summi Patris
Per amorem tuae matris,
Cuius venter te portavit,


 Et te dulci lacte pavit:
Te per ipsam oro supplex,
Quia tu es salus duplex,


 Rerum dator mundanarum,
Atque salus animarum. (0920A)
Te nunc precor licet reus:


 Miserere mei, Deus,
Miserere, miserator:
Quia vere sum peccator.

 Tu peccata dele mea,
Et cor mundum in me crea:
Da spem firmam, fidem rectam


 Charitatem da perfectam.
O Iesu da finem bonum,
Quod est super omne donum,


 Ut in corde sic compungar,
Tibi Christe quod coniungar
Fac me digne manducare. (0920B)

 Corpus tuum salutare
Ira tua non me gravet,
Sanguis tuus sic me lavet,


 In sensibus et in corde
A peccatis et a sorde,
Ut dum instat hora mortis,


 Angelus tunc astet fortis.
A te mihi datus custos,
Qui me locet inter iustos.

 Mors si carnem meam frangat,
Mors secunda non me tangat,
Licet caro computrescat,
 Spiritus in te quiescat,
Ut resurgens te visurus,
Semper tecum sim mansurus.
V. Audi nos, pia mater Christi.
R. Nam te Filius nihil negans honorat.

ORATIO.

Interveniat pro nobis quaesumus, Domine Iesu Christe, apud tuam clementiam, gloriosissima Virgo Maria dignissima mater tua, cuius sanctissimam animam in hora passionis et mortis tuae doloris gladius pertransivit: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, Per omnia saecula saeculorum. Amen.