Hymnus Nationalis Brasiliensis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Audierunt Ypirangæ ripæ placidæ
Heroicæ gentis validum clamorem,
Solisque libertatis flammæ fulgidæ
Sparsere Patria in cælos tum fulgorem.

Pignus vero æqualitatis
Possidere si potuimus brachio forti,
Almo gremio in libertatis,
Audens sese offert ipsi pectus morti!

O cara Patria,
Amoris atria,
Salve! Salve!

Brasilia, somnium tensum, flamma vivida,
Amorem ferens spemque ad orbis claustrum,
Si pulchri cæli alacritate limpida,
Splendescit almum, fulgens, Crucis plaustrum.

Ex propria gigas positus natura,
Impavida, fortisque, ingensque moles,
Te magnam prævidebunt jam futura.

Tellus dilecta,
Inter similia
Arva, Brasilia,
Es Patria electa!

Natorum parens alma es inter lilia,
Patria cara,
Brasilia!


In cunis semper strata mire splendidis,
Sonante mari, cæli albo profundi,
Effulges, o Brasilia, flos Americæ,
A sole irradiata Novi Mundi!

Ceterisque in orbi plagis
Tui rident agri florum ditiores;
Tenent silvæ in vitam magis,
Magis tenet tuo sinu vita amores.

O cara Patria,
Amoris atria,
Salve! Salve!

Brasilia, æterni amoris fiat symbolum,
Quod affers tecum, labarum stellatum,
En dicat aurea viridisque flammula
Ventura pax decusque superatum.

Si vero tollis Themis clavam fortem,
Non filios tuos videbis vacillantes,
Aut, in amando te, timentes mortem.

Tellus dilecta,
Inter similia
Arva, Brasilia,
Es Patria electa!

Natorum parens alma es inter lilia,
Patria cara,
Brasilia!