IASu F179 I 34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Determinatio Inclytae Commissionis Regiae in oppido Szabadka nominato relicta
Anno 1744 Die 23a Mensis Octobris


Sacrae Regiae Majestatis delegatae Regiae Comissionis Nomine Privilegiati Cameralis Regii Oppidi Magisratui, et electae Comunitati intuitandum: omnibus notum esse, qualiter altefata Mattas sua ad effectum Benignarum Oppido huic elargitis Privilegiis, subsecutoq. per Inclytam Regiam Hungaricam Cameram emanato Contractui uberius insertarum Resolutionum, Regiam hanc Comissionem pro accomodandis et removendis inter Romano Catholicis, et Graeci Ritus Incolas exortis differentiis exmittendo, Eadem Comissio, exvalidissimis usq. momentosis, Augustae aulae repraesentatis Rationibus innuendum existimat praefatos Graeci Ritus accolas in sui praesentiam viritim vocatos, et pro amplectendo alterutro oppidano videlicet civili vel Militari Statu interogatos, semetque ad Militarium Servitiorum continuationem /: unico duntaxat Octagenario Isaco Karnajszki locumtenente excepto :/ declarantes adeoq. in pristino Statu permansuros, in tanta familiarum, et Personar. Copia, una cum rebus, et Pecoribus eorundem, adeo repente aliorsum translocari haud posse, ac ex consequenti /:Regiis caeteroquin Privilegiis in salvo permanentis :/ Eosdem hic tantisper subsistere oportere. Quemadmodum proinde illis, mediante singillativo Comissionali Decreto injunctum exstitit, eadem Modalitate, & pari cum rigore Senatui huic, & Communitati, serio, & districtim comitti, ut amnistiatis sepositis, & Mortificatis perpetuaeq. Oblivioni traditis omnibus, quae medio tempore abutrinq. intercesserunt litigiis, & simultatibus in Christiana Charitate, & bonae vicinitatis, mutuaequ. necessitudinis observantia, a modo imposterum, tranquillam in Pace, & justitia vitam ducere noverint: Quo in passu Graeci Ritus Comunitas, cum intuitu tranquillitatis, & securitatis Publicae, tum vero respectu interimalis Hujatis Mansionis suae uberius a Praefectura Militari percipi et Necessarios ordines.

Ne autem in hoc interimali utriusq. Religionis, & Ritus Incolar[um] Mansionis mixto sistemate ex concursu Jurisdictionum difficultates, aut aliae emergant Molestiae, & Novarum simultatum praebeatur Occasio Ipsi Romano=Catholici in Statu Civili a sibimet praeposito Magistratu: Comunitas autem Graeci Ritus in Statu Militari ulterius quoque permansura a superioritate Militari in omnibus civilibus, & criminalibus causis, & negotiis Actore Forum rei ex omni jure secuturo, suam habebunt dependentiam.

Et siquidem memoratum Oppidum, Virtute praementionati Cameralis Contractus Puncti 23a signanter autem Nris 1o 2o & 3o pro redemptione Minoris Decimae, & Macelli, Educilli item, & Braxatorii ad Dispositionem aerarii Regii Cameralis singulo anno 5000. Pro Contributionali autem Quanto, juxta Methodum ante hac etiam in Statu Militari observatam fns 5234. ad Cassam Militarem, semet quot annis exoluturum, Decimam vero Majorem in Natura praestiturum obligasset, & obstrinxisset . Et Augustae Aulae in eo querelam deposuisset, quod integralem Cameralium Fundorum, & Beneficiorum usum, & Possessorium Graeci Ritus Incolarum facto, & renitentia obtinere nequeat. Ubi e converso, sive prior Oppidi istius ante Privilegialis, sive Modernus Status respiciatur. Notorium esset, quod Graeci nunc etiam in Statu Militari persistentes Accolae, quemadmodum ante Privilegialem Statum, ita etiam de praesenti ratam istius oppidi Tertialitatem constituerent, atque in hac Beneficiorum qualitate, & quantitate considerati, ratam praespecificatarum cameralium Obligationum, & Contributionalis Quanti Tertialitatem ad Aerarium Regium pendere, & Norma ante hac observata a Proportione vecturas quoque angarias, & praejuncturas , juxta Dispositionem eorundem superioritatis praestare tenerentur, ita ex praedeclarato corelativo, & mutuo comunium Beneficiorum participationis nexu Privilegiato huic Oppido, Virtute etiam antelati Cameralis Contractus aerario Regio duas Ratas praespecificatarum Dominalium Cameralium, & Contributionalium obventionum Tertialitates, Terminis in praespecificatis ad aerarium Regium rite, defectuque absque omni administrare incumbet. Ejusmodi Obligatio eosdem Oppidanos etiam respecta praeteriti Neglectus manet incontinenti, nisi de clementia Regia eatenus dispensati fuerint.

Praedeclaratae demum Graeci Ritus Incolarum Comunitatis ad utrius Tertialitatis concursum per Regiam Comissionem agnita Obligatio, Suae Sacrae Regiae Mattis benigno arbitrio submissa exstitit, an videlicet in illius viceni Militaria eorundem Servitia acceptare, vel ad Regium aerarium suum pendendam clementer demandare dignabitur. Atque in hac conformitate, est quidem Militare Macellum, & Educillum post Publicationem Regiorum Privilegiorum retenta, per Regiam hanc Comissionem pro abrogatis declarata habeantur. Praerecensitis nihilominus interimalem eorundem hic subsistentiam Determinantibus ex motivis idem Macellum, & Educillum penes praefatos Graeci Ritus Accolas tantisper donec alio translocari possunt, ea Lege, & Conditione manebunt, ut in utroque Educillo, aequale omnis Speciei Carnis Pondus, horumq. omnium aequale Pretium mutuo concertandum constituatu[r] et cum assidua Vigilantia conservetur. Taliterque ad praecavendos Confusiones istiusmodi comunium Educillorum, & Macellorum Proventus Singulis Mensibus, cum mutuo per Catholicorum, & Graeci Ritus Incolarum pacifice instituendum Concursum ineundo Computu examinetur, & in tres Ratas Tertialitatis dividantur; Taliterque secundum Pristinam Proportionem, duae Catholicis ad Dispositionem Magistratus, & electae Comunitatis cedant, una demum Tertialitas Ipsis Graeci Ritus Militaribus tribuatur usque ad ulteriorem Resolutionem Regiam, sub eorundem Custodia rite asservanda. Et hac occasione clandestina Vini, Cerevisiae, & Cremati Educillatio non absimiliter cujuscunque Speciei carnis Divenditio abutrinq. Sub gravissima animadversione inhibetur. Quod si vero Comunitas Catholica, quo ad ejusmodi Beneficiorum Proventus in praesenti usu, & modo potius manere vellet, liberum ei erit. Et quoniam major Decima pro aerario Regio peculiariter reservata esset, eousq. etiam, donec Oppidum istud ad Statum Privilegialem omni ex Parte reduci possit, sequens Methodus observanda esse decernitur: Ut Romano=Catholici Eandem, juxta Eundem Cameralem Contractum Dominio Camerali Defectu absque omni p[rae]stare debelant; atque in hujus Conformitate, Iidem Graeci Ritus Militares Accolae, absque omni tergiversatione, omnis Generis Frugum, & Vini Conscriptionem admittant. Benignam altefatae Mattis Smae a Clementissima Ejusdem ad Militarium Servitiorum, per Ipsos exhibendorum acceptationem, vel praerecensitae Majoris Decimae praestationem subsecutura Dispositione, propendentem Resolutionem praestolaturi.

Finaliter denique crebrofata Oppidanorum Romano=Catholicorum Comunitas, ad praerecensitarum Salutarium Regiae istius Comissionis ordinationum, & Dispositionum indispensabilem, eamq. severam, & accuratam Observantiam serio monetur, ut omni ex Parte Clementissima Suae Regiae Mejstatis Jussa, & Benignae Resolutiones, debitum sortiantur effectum. Per delegatam Regiam Comissionem in Eodem Oppido Szent=Maria Die 23a Octobris Anno 1744. Paulus Markoviczkj, qua IComissionis Regiae actuarius M[anu]. P[ropria].