Iam lucis orto sidere

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Iam lucis orto sidere
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus
Iam lucis orto sidere,
Deum precemur supplices,
ut in diurnis actibus
nos servet a nocentibus.
Linguam refrenans temperet,
ne litis horror insonet,
visum fovendo contegat,
ne vanitates hauriat.
Sint pura cordis intima,
absistat et vecordia:
carnis terat superbiam
potus cibique parcitas.
Ut cum dies abscesserit,
noctemque sors reduxerit,
mundi per abstinentiam
ipsi canamus gloriam.
Deo Patri sit gloria,
eiusque soli Filio,
cum Spiritu Paraclito,
nunc et per omne saeculum.
Amen.