Ianus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Ianus
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus


Ianus


§ 1


Temporis imperium gentemque et facta tyranni
Dum canimus, nec non quis Ianitor ostia servet
Urbis Apollineae, atque idem servaverit undis
Omnivagis mortale genus, quo tempore primum
Subdidit Oceanus pater alto in gurgite montes 5
Paule, fatigamur violento examine vatum,
Quandoquidem deus ille biceps, deus ille biformis
Ianus, ut e monstro vir prodeat, ilicet una
Huc tibi fronte aderit, quem nulla in parte viriles
Defraudantem habitus gressumque et membra videbis. 10
Hinc torvos latrare canes et carpere Ianum
Morsibus hunc nostrum videas, sed tu, Urse, recurvos
Cum primum exacuas ungues, aut frendere in illos
Incipias villosque furens attollere, livor
Sopitus cadet; at vigilant in pectore curae. 15
Virgo parens, qua non aliud mihi certius optem
Numen adesse, quod ipsi homines didicere precando,
Si tibi conspicuis molimur templa colossis,
Si flore instruimus, si thure incendimus aras
Oramus: ne conde iubar, ne subtrahe nostro 20
Lumen ab intuitu cui sol assurgit et axem
Ipse tenens medium lapsis caligat habenis.
Nuper ego aggressus longum per inhospita cursum
Quo me cunque vocaret iter mortale terebam,
Cum via dividuo tandem seiuncta recessu, 25
Hinc atque hinc abiit varians geminoque sub ipsis
Cunctantem foribus me aditu in vestigia fixit.
Haerenti procul ecce mihi dux obvius ibat
Gonziacus, quo non alius praestantior armis:
Cui trepidae ad numerum laetas movere choreas 30
Pierides simul et Charites terque ore quaterque
Ingemuere suum Federici ad gesta Maronem.
Sol, qui forte agiles tunc per compendia currus
Alpinum fugiens Boream declivis agebat,
Et Nox, quae oceano distentam moverat urnam, 35
Quam Puer Idaeus ventoque et turbine verset
Infensamque Aquilam summo deturbet Olympo,
Increpitans memoretque Idam memoretque rapinam;
Arrisere simul venienti ad compita Marti.
Ipsa etiam regina avium, prius acta theatro 40
Quam sit ab aethereo et Sertum Minoidos una
Praecipitet, miscere parat vento omnia circum;
Ut vero iuvenem procul adventare superbum
Insignemque aquila nigranti tergore vidit,
Extemplo simul indignantes decutit iras 45
Pectore, lapsa simul coelo pernicibus alis
Findit humum penitusque cavo se littore condit.
Ergo uno volucrum e coelis abeunte tyranno,
Cui caput et toto candescunt corpore pennae,
Tum surgente allo Federici vertice summo, 50
Cui caput et toto nigrescunt corpore pennae,
Syderei patuit subito decor omnis Olympi.
Hic ego tum magnae perculsus imagine lucis
Dissimulo tectusque virum contemplor ab umbra.
Ut vero inspectum latebris, ad seque vocatum 55
Me tenuit, sic sic interpellabat: "An hic te,
Hic te etiam demulcet amor post funera dici?
Aut magis est visum non longius ire sepulchro?
Quo furor ingenium tibi nunc rapit improbus ille,
Ille inquam furor, insulso qui carmine Baldum, 60
Nescio quem Baldum simulans, tenet omnia risu?
Ecquid ubi eiectum est illud rude carmen ineptum
Ac deforme, iubet fama hic labefacta novari?
An te poenituit forsan tam ignaviter usum
Tempore, quo nihil hac rerum sub mole terendum 65
Parcius, usque adeo rapidis se surripit horis?
Ergo erit ut semper vulgo plaudente iocosum
Musa ferat Baldum? Musa amens? Musa choreis
Aonidum seclusa? decus prodegerit omne,
Futile dum rauca disperdit arundine carmen? " 70
His ego non minus obrigui formidine demens
Quam si terribilem obiectasset Gorgona Perseus.
Vix tandem accessi trepidans, ita voce locutus:
"Talia cum memores dux praestantissime, nulla
Causa te ab officio revocet studioque favendi: 75
Iamque fave atque huic ingenio, quodcumque, profundum
Vadenti per iter da tandem sistere posse.
Dic, rogo, Virginibus, quibus arx Parnassia curae,
Tendentique manus crimenque insigne fatenti
Dent veniam conversae animos vatemque reforment. 80
Sed mihi tu dextram? dextram tu porrigis? an qui
Dudum serpsit humi duce te caput exeret alte?
Ecce ades o tandem, huic io io applaudite, Nymphae,
Mintiades Nymphae, Federico applaudite vestro.
Is magnum Gonzaga sonans patet arduus orbi 85
Eque Bianorea populos circumspicit urbe,
Cui latus adglomerant, macti virtute decora,
Germani insignes: alter flammante galero
Atque ostro, sacris dictus, qui nomen honorat
Herculeum; alter equo alipede et calcaribus aureis 90
Fernandus, non ipsi impar ducis arte Gradivo.
Quam prae se ore ferunt magnos, quod robur in armis,
Quis neget esse Deum sobolem? mens excute tandem,
Excute segnitiem atque aliquod tibi surrige nomen. "
Dixeram, et accedens propius scitabar, ut ipse 95
Monstraret quo se duplex vehit orbita; nanque
Prae foribus varii discriminis haesitat anceps
Quisque viator, an huc gradiens an se ferat illuc.
"Mobile si vulgus - dixit - plaebemque caducam,
Quae vix nata mori digna est indignaque nasci, 100
Forte sequi mavis, si pulchri nominis auram
Negligis, ad levum torque huc vestigia cornu.
Haec via se fini citius rapit inque palustres
Descendit calamos, ubi caeno involvit euntes.
Si vero extolli cupias atque inter haberi 105
Egregios animos, age, fretus numine divum,
Dexter abi ut venias aeterni ad nominis auram.
Hic Virtus habitat studiosae debita curae,
Quae longe melius quam sors malefida beatum
Efficit ac longe melius te insignis honorat. 110
Haec nos certa manet sed amat speciosa requiri,
Quam labor assiduus reperit potiturque reperta.
Interea, quanta est, currenti occurrit, et amplos
Obnitenti animo tandem largitur honores.
Hinc ergo adproperans pete Temporis ostia, quo te 115
Non procul angusto ducit via dextra meatu,
Dum sat lucis iter per opaca silentia sumit
Dumque suas revehit Phoebe iam proxima bigas.
Dixit, et aversum labens nitidissima nubes
Improvisa illum tollit, qui visere forsan 120
Interdum evehitur patrios heroas Olympo.
Atque ego iam tanti laetatus origine facti,
Progredior quo dextra viam mihi semita pandit.
Non procul adverso lunae patuere sub aura
Moenia, turrito quae vertice sydera pulsant. 125
Temporis hic regnum magnique palatia Phoebi.
Protinus accurro: mirum quamque ardua quamque
Lata tremunt totamque obeunt fastigia terram.
Quis tamen id tantum credat, si singula fari
Incipiam quae his vidi oculis,ut ad astra ferantur 130
Murorumque minae utque urbem vastissima cingant
Moenia Phoebeam? nec (si componere magnis
Parva datur) pudeat mundum dixisse theatrum
Quo sua quaeque dies aedit spectacula genti.
Illa sed artificum miranda peritia motis 135
Cardinibus conflarat opus versatile, ut ingens
Circumducta rotae similis structura vehatur.
Alterat haec nunquam certa vertigine cursum,
Donec Apollineos ad metam circinet orbes.
Continuo summis exundant turribus atra 140
Nubila, quae pluvio (prout mobile iusserit Aevum)
Plena sinus humore cavos rutiloque vapore,
Nunc bibulos placida mulcent aspergine campos,
Nunc rescissa tonant, torquentia fulmen ut ictu
Grandineo adducti modo spem populentur aratri 145
Et modo Hyperboreae lento nivis imbre liquescant;
Saepe tamen vacuum purgantur in aera nec se
Obiiciunt solemque inter camposque iacentes.
Ventorum hic etiam domus est, et quae omnia certe
Sub ductore fluunt motuque ac fine laborant; 150
Praeruptas nec enim sine iussu Temporis undas
Eructare fretum videas, aut ponere fessas:
Flant Euri, altisonum praetexunt nubila coelum;
Flant Zephiri, collecta fugae sese undique dedunt;
Flumina threiciis Aquilonibus arcta stupescunt, 155
Mox tumida expugnant ripas urgentibus Austris.
Prae foribus stabulant alternae semper et ipso
Vestibulo positis nent fila cubilibus Horae,
Horae Parcarum vigiles motusque ministrae.
Ferrea mobilium stat machina fixa rotarum, 160
Quas inter sese varias refluasque vicissim
Pendula detorquent intento fune metalla.
Sex quater haec etiam datur Horis cura, minutos
Quae obliquant passus numerosoque ordine sese
Ad metam impellunt, ubi quaelibet aere canoro 165
Nunciat erumpens quidve umbrae, quidve coruscae
Lucis agat Tempus, quo ipsi succedere Menses
Admoniti possint tectis ad iura Tyranni;
Post illos Annus senior, cui plurima pectus
Barba tegit, redeat cunctasque recenseat omnium 170
Expensas rerum aetatesque ac singula Lustro,
Temporis actor id est, qui praecipitante sororis
Fretus Olympiadis calamo, terque omne quaterque
Supputat in numeros coelum summamque potenti
Ac procerum primo dat pleno examine Seclo, 175
Seclo, cui magnos impendit semper honores
Rex ipse atque suo lateri consistere mandat.
Hic ubi me oblatum celsa despexit ab arce
Hora quae in excubias successit tertia primas,
Quis veniam subito proclamat, et unde profectus, 180
Quidve feram noctu, nec euntibus esse futurum
Omnibus accessum, nisi quos aut plena sciendi
Vis agat, ut rerum causas ritusve capescant,
Aut quibus ingenium longe praestantius ardet,
Mobile hoc imperium regni ulterioris amore 185
Tranandi, atque viam coelo bipatente secandi
Causarum ad causam, domitrix quae temporis omnia
Aut movet, ut placitum, fini, aut immota perennat.
Talia quaerenti tum sic ego: "Diva potentum
Heroum genitrix Gonzaga huc visere Tempus 190
Me movet, excitum vitae melioris ad usum,
Atque adeo instabili subductum examine vulgi.
Da facilem (quando hic Aevi sunt ostia) tanto
Successum voto neque me quid fingere crede
Non ea vis inopi, non haec fiducia soli. 195
Te rogo, te per eas quas iunctas ore supino
Nunc tibi tendo manus, te per si cognita nostris
Horarum officio veniunt obtutibus astra,
Oro, pande fores". Tunc ardens illa repente
Ac dictis lenita meis sua puncta cucurrit, 200
Trisque adiit numerosa notas terque aere locuta est.
Tum primum rauco gemuerunt cardine postes,
Iamque patent iamque ipse animo feror intus ovanti.
Qua subito mihi porta data est vir limine primo
En fuit, aspectuque gravi firmaque senecta, 205
Corpore procero, canos qui ad menta comantes
Demulcens leva dextram mihi porrigit ultro
Quae coniuncta meae sanctum de more feriret
Hospitii foedus socioque in iure teneret.
Incipit ille simul: "Quisquis novus hospes ad aulam 210
Temporis accesti, longum perferre laborem
Disce prius verumque scias excerpere falsis.
Ambagum domus haec et inobservabilis error,
Centum intermiscens aditus, quibus unica tantum
Semita permixta est ad recti pervia lucem. 215
Huc pauci ire legunt, arcto nanque illa recessu
Visa quidem spreta est; sed iter, quod tramite largo
Expatiatur, amant plures frustraque vagantur
Quaerentes Phoebum tenebris; dumque aurea lustrant
Sydera, plus noctem subeunt coeloque recedunt. 220
Hic non ductores desunt ad compita verae
Fallentisque viae, studia in contraria qui te
Nutantem reddant; sed quam nulla orbita signat,
Aut saltem tenuis visa est, hanc irrue certam,
Impiger hanc tendas fidosque huc dirige gressus. 225
Disquirant alii zonas licet aetheris, atque
Non contenti oculis, animosa indagine summum
Invadant mundi artificem positisque figuris
Illius evolvant speciem: totusne coheret
Ipse sibi, spectatne unquam mortalia quae iam 230
Temporis arbitrio curaeque obeunda reliquit,
Quottidiane aliquod statuit novitatis, an ipso
Principio ad varium simul omnia tempus habenda
Composuit: si fata queunt summota referri,
Vel magis ipsa semel sententia fixa manebit. 235
Haec eadem nescire hominum est, quae summa recedunt
Tot spatiis, visuque negant se opponere nostro.
Tu contra obnixe studiis incumbe dierum
Ne frustra volitent raptimque ferantur inanes,
Quin melior vitae morumque evaseris atque 240
Contuleris quid quaeque dies, quid vita reposcit. "
Talibus admonuit senior. Tunc ipse rogabam
Illius an curam nomenque audire liceret,
Quid servet, primi custos an liminis esset.
Tunc ille ad coelum sublato lumine dixit: 245
"Est mihi cum reliquis a summo iniuncta Tonante
Cura satellitibus deducere Mensibus Annum,
Ac parere Deo moderanti cuncta polorumque
Imperitanti animis: quippe huc venientibus ipse
Pando fores rapidisque Horis aperire potestas 250
Per me certa datur, quae alternae limina servant.
Ast obtusa adeo duplici me fronte vetustas
Nescio quem mentita deum est arisque locavit,
Cui primum, ante illos quos prisci habuere deorum
Officio, positis flammis libare solebant 255
Tanquam principio rerum omnium: et indice pacis
Me templo quod lex claudebat et indice belli
Quod recludebat celebrem fecere Quirites;
Ac dixere Deum geminum Ianumque bifrontem,
Qui qua se removet qui qua se reddit Apollo 260
Cervice poteram immota diversa tueri.
Quid memorem vel quo Salii me nomine vel qua
Me Tirii fama tulerint? quorum altera plenis
Turba madens cyathis et saltibus acta solutis
Me Chaos assuerat cantare Deumque deorum; 265
Altera sed longum curvaverat orbe draconem
Extremam sibimet caudam post terga vorantem.
Sed quid ego his dudum moror hac te algente sub Arcto?
Immo age, iam nostris succede penatibus, hospes,
Et nos Gonzagae forsan poterimus alumnum 270
Suscipere haud animo ignavo gracilique paratu:
Quis genus heroum, quis Mantus nesciat urbem? "
Dixit, et accitos vocat in diversa ministros.
Illi se genio expediunt epulisque struendis,
Dumque penu instaurant alii crepitantibus augent 275
Iuniperis flammam, tecto quae plurima surgit
Immissoque levat frigentia membra calore;
Fulcra dehinc albis mantilibus ordine sistunt
Nec deest argenti mensis onerosa supellex.
Hic senior postquam vitro spumare phalernum 280
Appositumque videt, simul et cerealia dona,
Haud mora, poscit aquam surgens, unaque lavamur
Inde oculos palmasque; simul sic voce tetendit:
"Adsis, omnipotens rerum dator; haec tua laeto
Munera da sumi auspicio nosque eripe culpa, 285
Quos tandem aethereis dignere accumbere mensis.
Haec ait, et simul oblatas consumimus escas
Totaque prima fames per muta silentia transit.
Sed mox ille alacri sic pectore iam satur infit:
"Haec tibi divino patuerunt ostia nutu, 290
Quo plura ediscas animo credenda tenaci.
Proxima nanque dies et nox haec ultima signis
Transactis coeunt, nec non vetus interit annus
Ac novus in foribus sumit primordia nostris.
Has ego constitui latio de more calendas, 295
Itala quum primum rex pauper sceptra tenerem.
Sed proh ridendae quantae hoc in tempore leges!
Usus erat iam tum (nec adhuc bene perditus ipse
A populo excessit cui lux syncera coorta est)
Omnibus ut tectis hac prima in nocte vetustum 300
Atque habilem flammae sinuoso stipite truncum
Quaereret ipse domus pater inventumque levaret
Vi multa atque suis humeris imponeret ultro;
Mox altum sudans vasto sub pondere tectum
Scanderet, ex illo primos ubi suscitet ignes 305
Arboreumque focis det ramum, hac lege cremandum,
Audeat ut nemo flammae subducere prunas;
Nam si relligio tanta haec violata fuisset,
Nimirum gravis infesto succederet annus
Daemone, qui segeti pubenti, qui humida duris 310
Ulcera defigit tauris et aratra moratur,
Tum scabie immunda teneras interficit agnas.
Praeterea observant epulas ducuntque necesse,
Nec nisi dispositum fato, quod certa parentur
Fercula, quae partim sibi consumenda repente, 315
Arbitrio partim divum linquenda Penatum.
Tunc passim videas longo torrere suilla
Terga veru nigrasque super defervere crates
Viscera, purpureo longe distenta cruore,
Quae vix rapta focis et adhuc calidissima laxos 320
In ventres abeunt: ut viscere viscera tendunt!
Ossa dehinc semota cadis, aut littore condunt,
Aut reddunt flammis cinerique arsura calenti.
Nam si tectivagi feles avidique catelli
Haec rodant et nulla homines formidine calcent, 325
Heu quondam speranda suis incendia tectis!
Sed qui sim tandem, ne tu quoque vana sequaris,
Incipiam fari somnumque arcescere dictis.
Haeserat aetherei patris alto in pectore cura
Perdendi genus humanum longoque parentis 330
Acta diu Terrae questu conceperat iram.
Degeneres nanque illa suos immergere natos
Clamat et ingenti supers clamore fatigat.
Infoelix mater, quam proles ipsa nefandis
Impeteret telis, cui rupto viscere fulvum, 335
Materiam scelerum tantorum, evelleret aurum,
Tum sua congereret sub nubes ossa, Tonantem
Invasura polique audax excindere portas.
His ego terribiles oculis vidi ire Gigantes,
Sanguine gaudentes, coelo capita alta moventes 340
Horrisonoque minas superis clamore ferentes,
Tandem sublimes humeris attollere montes
Et coniuratam coelo submittere turrim.
Hinc graviter commotus erat statuitque repente
Celsitonans secta navim contexere pinu, 345
Molirique domum trabibus quae, vecta per undas,
Meque meamque simul prolem semenque animantum
Aequoreis servaret aquis: fore ventus ut atras
Eliquet in pluvias coelum omne ruatque fragorem
Undarum ingentem, ruptus quibus undique Nereus, 350
Fluminaque scatebraeque lacusque et inertia stagna
Usque adeo insurgant ut iam maiora sub undas
Culmina descendat, atque ingens Caucasus, atque
Plurimus Atlas, Pyreneque atque omnium Olympus
Maximus. "Huc, ait, huc tendit sententia nostra: 355
Dudum poenituit me hominum genus istud, avarum
Crudele, exitiale, ferum, duxisse: luenda est
Tanta quidem labes quanto circum orbis et infra
Tingitur Oceano, quantis valet imbribus uda
Nimborum facies et aperti flumina coeli. " 360
His perculsus ego atque mei fortissima pubes,
Tres nati sobolesque horum numerosa, subimus
Iussa dei primaeque manus advertimus arti.
Sternuntur nobis sylvae, gemit icta securi
Hic ilex illic abies piceaeque trahuntur 365
Axe trabes at durae immani pondere quercus.
Iamque comas passim fusas in littore tonsa
Robora longa iacent, ubi tela fabrilia nati
Expediunt, positoque levant tibicine truncos.
Ipsa patent cuneis firmissima corpora duris, 370
Inque trabes abeunt oblongas, inque recurva
Transtra suburgentur flammis: hic sectilis alnus
Hic longaeva larix proceraque fraxinus aere
Dentigero stridet serrae tabulasque ministrat
Ipse autem interea porrecto in ventre carinam 375
Littore signabam, ceu tunc fabricator Olympi
Effigiem normamque dabat quando improba necdum
Ambitio tumidis vitas commiserat undis.
Tercentum cubitos ilignam ducere spinam
Caepimus; huic textas amplo curvamine costas 380
Ordimur clavisque trabes firmamus ahenis:
Cernere erat ingentem cratem, seu quale cadaver
Immanis caeti ad littus proiecerit aequor.
Tum vero prorae laterique instamus utrique
Admotamque cutem duris aptamus acernam 385
Ossibus et querno velamus tergore nervos;
Non tamen interea pars deest intenta premendis
Compagum rimis stuppasque infigere venis;
Pars cava subiectis expumat dolia flammis
Bullantesque pices adolet tardosque liquores; 390
Tecta linunt alii, spondas fundumque tenaci
Glutine; iamque atro latus omne bitumine nigram
Accipit effigiem; iamque ingens denique moles
Iugera multa premens, exurgit plurima, et instar
Montis adit coelum puppimque ad nubila tendit. 395
Talibus exactis ardentes stuppea circum
Lora damus nodo, manibus commissa trahentum
Frenantumque rotas cupidas decurrere lapsu.
Nutat opus sublime sonatque ingentibus aether
Vocibus urgentum curvo de littore navim, 400
Navim quae humane nisi non inventa saluti est.
Extremo tandem gemitu tremit ilia ruitque
Pondere ducta suo nec iam retinacula curat.
Urbs natat avulsumque trahens a tergore sulcum
Findit aquas ripaeque gemunt salientibus undis. 405
Horruit insolitam molem, tantosque per ausus
Ire homines stupet Oceanus refugitque superbus
Istud ferre iugum atque cavo succumbere ligno.
Ast ubi divinum in causa non sensit abesse
Consilium, summittit aquas, et labile fluctus 410
Inter sternit iter, parendumque esse fatetur:
Ceu princeps una tantum regnator in urbe,
Qui prohibere parat sua per confinia turmas
Ducier instructas, et raptam avertere praedam,
Ut vero id regem moliri acceperit, utve 415
Maius id esse videt sceptrum, sibi consulit omnes
Expandens aditus seque armaque iungit amica.
Tum vero ad ripas iterum, conversa recurvo
Constitit illa sinu: mirum, coit undique nobis
Quadrupedumque aviumque genus, dehinc corpore tardo 420
Reptilia adglomerant et quidquid mobile vita est.
Tot numero cunctis ex his delecta tenemus
Corpora seiunctisque locis includimus alvo,
Quot Pater omnipotens servari iusserat ante.
Immanes cernas hic desaevire leones, 425
Inque suis tunc sponte pati praesepibus ursas
Vincula setososque sues taurosque minaces;
Ipsae etiam tygres, etiam longi crocodili
Dant colla, et manibus nectentibus oscula figunt.
Quid memorem haud nullis genus immedicabile succis 430
Aspidas, et tumidos cornuta fronte cerastes?
Utve sitibundas nunc dypsadas, utve stupentes
Nunc ego praesteras tractavi molliter inque
Saepto quaeque suo tam noxia monstra locavi?
Quae ad victum illis sufficiant diversa repono 435
Pabula nosque una conscendimus aequora tandem,
Primus ego, hinc nati prolesque immensa nepotum,
Matres atque nurus, foetu pars viscera plenae
Parsque soporiferis gestantes pignora cunis.
Et iam Prima Fides terrarum e margine in altum 440
Advocat omnigenis instructam animalibus alnum.
Ducimur incerti quo nos adpellere mandet
Aura Dei caecoque occlusi robore nullam
Inspicimus mundi faciem rerumque colorem:
Vastam nanque domum foris ostia clausa nigrisque 445
Oblita glutinibus fuscant, tum parva fenestra
(Hanc solam fieri Deus alto in culmine iussit)
Ne tenues obstructa quidem dat cemere rimas.
Interea coelum fracto cum munnure circum
Ac supra mugire tremiscereque aequora fundo 450
Audimus: Deus ipse tonat, Deus ipse profundum
Extemplo horribili concussit turbine coelum
Eripiens cum sole diem, dumque aera densas
Contrahit in nebulas, subigit dumque aethera vastum
In mare, terribiles picea caligine vultus 455
Apparent, volitantque atra sub nube vapores.
Ecce Noti erumpunt, crebro polus igne sonantem
Dat tonitrum fractaeque ruunt ceu flumina nubes;
Magnus ac Oceanus tantarum pressus iniquis
Desuper agminibus pluviarum, deque tumenti 460
Ad latera excipiens torrentum gurgite spumas,
Tum altis de venis stygio bullantibus Orco
Incrementa trahens, miris exaestuat undis,
Littoreasque tumens paulatim occultat arenas.
Qualis ubi vires flammae conceperit humor 465
Aere cavo, sensim primo se murmure tollit,
Inde rapit subitos vulcano urgente tumores
Exiliens et labra cadi praeterfluit aestu,
Talis inundantis superat liquor undique ponti,
Dumque fremens nova se reddit per flumina terris 470
Vique vias aperit, late bacchatur et agros
Impete mersat aquisque petit iuga celsa levatis.
Iamque Mare et Coelum sese curvamine largo
Componunt atque unanimes sua foedera iungunt.
At scelerata parens Tellus unaque nepotes 475
Degeneres, una pecudum genus atque volucrum,
Haec ea non veniunt in iura, sed acta profundo
Apparent nusquam: coelum omnia et omnia pontus.
It pelago spatiata ratis, quae sola superstes
Rebus ab infractis animarum semina et arcto 480
Relliquias utero servat: iamque ardua subdit
Maiores Terrae cumulos contermina Lunae.
Hinc ierant quadraginta dies totidemque ruentes
In pluviam noctes, quando Patris alta quierunt
Pectora, qui excussos penitus levat aethere fumos 485
Et posito mandat placari Nerea fluctu.
Syderei steterunt fontes, mox omne resedit
Murmur aquae, nitidosque aperit coelum undique soles.
Ipse fragor pelagi non nostris auribus ultra
Percipitur, terque intus avis cristata canebat 490
Astra serenari, ventosque et nubila solvi.
Tum primum expando turba plaudente fenestram,
Unde salutamus tollentes ora manusque
Redditam Apollinis effigiem laetosque nitores.
Sistimus hic aram servata ob pignora dumque 495
Mysticus effumat prunis candentibus agnus,
Inter aves corvum legimus: qui, missus ad auras,
Decrescentis aquae redeat mihi nuncius audax;
Sed quia consumpto iam felle cadavera pontus
Eructare solet summasque remittere ad undas, 500
Ille, avium quo non impurior altera, corpus
Sistit ad immundum, et rostro se pascit adunco.
Quod simulac sensi, volucrem dimitto columbam:
Illa secans Zephiros, transvecta per aera, nostro
Conditur aspectu fugiens; quae deinde reversa est 505
Oreque vivacis frondam gestabat olivae:
"Pacem - tuncpacem" viso acclamavimus omnes.
Tum pecora et volucres pictae, quibus insita mens est
Ore ciere animos tristesque arcescere curas,
Certatim liquido deducunt gutture cantus: 510
Indice nam pacis prompsisse cacumina montes
Cognorant positoque simul cadere aequora vento.
Sed iam praeteritis septem cum sole diebus,
Affuit en sylva, alluvie quae inspersa recenti
Guttas distillat foliis limoque renident 515
Obductae frondes ac tristi humentia squalent
Prata situ retinentque putres in gramine conchas.
Huc se sponte freto convertit prora secundo
Dumque ibat summas ita vox audita per auras:
"Eya agite, o pueri, de tot mihi gentibus una, 520
Una mihi de tot populis lectissima proles,
Solvite solicitas iamdudum pectore curas:
Non ego (sic nostri sententia numinis haeret)
Ultra hominum pecudumque simul, simul omne volucrum
Reptiliumque genus tot aquarum strage necabo. 525
Novi equidem humanos sensus, dum corpore degunt,
Pronos esse malo; posthac clementia culpas
Vincat nostra hominum ut coeli potiantur honore;
Idque erit immoto nos inter pignore foedus.
Et si quando gravem post imbrem caerula nubes 530
Fronte cava soli occursans simulaverit arcum,
Fingite tunc arcum nostro esse in foedere signum. "
Talia finierat quum tandem substitit alnus.
Emicat eruptis iuvenum manus impigra valvis
Littus in italicum, proprio qua redditus amni 535
Tyrrhenum repetit sinuato littore Tybris,
Tybris romano qui dehinc mundi omnia sceptro
Subderet et regum tot signis templa gravaret.
Hic igitur dimissae animae, donatur et omne
Libertate pecus: sua quo sors quemque vocaret, 540
Illuc e tenebris et longo carcere tendunt,
Seu terrae insistant seu pennis aera pulsent.
Hic mihi prima stetit foliis et arundine sedes;
Hic primus post fata hominum septem per hetruscos
Haud procul a fluvio colles sua templa suasque 545
Aras constituo detextas fronde Tonanti;
Pinguia mox cannis armenta palustribus armo
Tuta feris, hortoque novas novus insero plantas,
Ipsa racemifero quas inter palmite vitis
Repsit, et expresso fluxerunt musta liquore. 550
Hinc ergo Assyrii longo post tempore Ianum
(Iam quippe vocant vinum) me dicere norunt,
Dulcia reppererim qui educere massica botris.
Demoror at forsan te somno pluribus, ipsa
Quandoquidem medio coelo dilapsa ruit nox. " 555
Finierat senior: famuli tunc plumea iussi
Strata parant flammisque ferunt sese ante coruscis.
Vix mihi procubuit cervix, tener implicat alte
Membra sopor cursantque leves in pectore curae.