Jump to content

Ibis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ibis
c. anno 18 AD
editio: incognita
fons: incognitus

Ibis

[recensere]

TEMPVS ad hoc lustris bis iam mihi quinque peractis
    omne fuit Musae carmen inerme meae;
nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat
    littera Nasonis sanguinolenta legi;
nec quemquam nostri, nisi me, laesere libelli,        5
    artificis periit cum caput Arte sua.
unus, et hoc ipsum est iniuria magna, perennem
    candoris titulum non sinit esse mei.
quisquis is est, nam nomen adhuc utcumque tacebo,
    cogit inassuetas sumere tela manus.        10
ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus
    non sinit exilio delituisse meo,
vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat,
    iactat et in toto nomina nostra foro,
perpetuoque mihi sociatam foedere lecti        15
    non patitur miseri funera flere viri;
cumque ego quassa meae complectar membra carinae,
    naufragii tabulas pugnat habere mei,
et, qui debuerat subitas extinguere flammas,
    hic praedam medio raptor ab igne petit.        20
nititur ut profugae desint alimenta senectae.
    heu quanto est nostris dignior ipse malis!
di melius, quorum longe mihi maximus ille est,
    qui nostras inopes noluit esse vias.
huic igitur meritas grates, ubicumque licebit,        25
    pro tam mansueto pectore semper agam.
audiat hoc Pontus. faciet quoque forsitan idem
    terra sit ut propior testificanda mihi.
at tibi, calcasti qui me, violente, iacentem,
    qua licet ei misero, debitus hostis ero.        30
desinet esse prius contrarius ignibus umor,
    iunctaque cum luna lumina solis erunt,
parsque eadem caeli Zephyros emittet et Euros,
    et tepidus gelido flabit ab axe Notus,
et nova fraterno veniet concordia fumo,        35
    quem vetus accensa separat ira pyra,
et ver autumno, brumae miscebitur aestas,
    atque eadem regio vesper et ortus erit,
quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis
    gratia, commissis, improbe, rupta tuis.        40
pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,
    cum pecore infirmo quae solet esse lupis.
prima quidem coepto committam proelia versu,
    non soleant quamvis hoc pede bella geri.
utque petit primo plenum flaventis harenae        45
    nondum calfacti militis hasta solum,
sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,
    protinus invisum nec petet hasta caput,
et neque nomen in hoc nec dicam facta libello,
    teque brevi qui sis dissimulare sinam.        50
postmodo, si perges, in te mihi liber iambus
    tincta Lycambeo sanguine tela dabit.
nunc, quo Battiades inimicum devovet Ibin,
    hoc ego devoveo teque tuosque modo.
utque ille, historiis involvam carmina caecis,        55
    non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
illius ambages imitatus in Ibide dicar
    oblitus moris iudiciique mei.
et, quoniam qui sis nondum quaerentibus edo,
    Ibidis interea tu quoque nomen habe.        60
utque mei versus aliquantum noctis habebunt,
    sic vitae series tota sit atra tuae.
haec tibi natali facito Ianique kalendis
    non mentituro quilibet ore legat.
di maris et terrae, quique his meliora tenetis        65
    inter diversos cum Iove regna polos,
huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes,
    et sinite optatis pondus inesse meis.
ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor,
    ipse meas aether accipe summe preces,        70
sideraque et radiis circumdata solis imago,
    lunaque, quae numquam quo prius orbe micas,
noxque tenebrarum specie reverenda tuarum,
    quaeque ratum triplici pollice netis opus,
quique per infernas horrendo murmure valles        75
    inperiuratae laberis amnis aquae,
quasque ferunt torto vittatis angue capillis
    carceris obscuras ante sedere fores,
vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque
    Fluminaque et Nymphae semideumque genus,        80
denique ab antiquo divi veteresque novique
    in nostrum cuncti tempus adeste Chao,
carmina dum capiti male fido dira canuntur,
    et peragunt partes ira dolorque suas.
annuite optatis omnes ex ordine nostris,        85
    et sit pars voti nulla caduca mei.
quaeque precor fiant, ut non mea dicta, sed illa
    Pasiphaes generi verba fuisse putet.
quasque ego transiero poenas, patiatur et illas:
    plenius ingenio sit miser ille meo.        90
neve minus noceant fictum execrantia nomen
    vota, minus magnos commoveantve deos,
illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin,
    qui se scit factis has meruisse preces.
nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos.        95
    quisquis ades sacris, ore favete, meis.
quisquis ades sacris, lugubria dicite verba,
    et fletu madidis Ibin adite genis:
ominibusque malis pedibusque occurrite laevis,
    et nigrae vestes corpora vestra tegant.        100
tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas?
    iam stat, ut ipse vides, funeris ara tui.
pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit:
    da iugulum cultris hostia dira meis.
terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas,        105
    deneget afflatus ventus et aura suos.
nec tibi Sol calidus nec sit tibi lucida Phoebe,
    destituant oculos sidera clara tuos.
nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aer,
    nec tibi det tellus nec tibi pontus iter.        110
exul inops erres alienaque limina lustres,
    exiguumque petas ore tremente cibum.
nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore,
    noxque die gravior sit tibi, nocte dies.
sisque miser semper nec sis miserabilis ulli:        115
    gaudeat adversis femina virque tuis.
accedat lacrimis odium, dignusque puteris
    qui, mala cum tuleris plurima, plura feras.
sitque, quod est rarum, solito defecta favore
    fortunae facies invidiosa tuae.        120
causaque non desit, desit tibi copia mortis:
    optatam fugiat vita coacta necem.
luctatusque diu cruciatos deserat artus
    spiritus et longa torqueat ante mora.
evenient. dedit ipse mihi modo signa futuri        125
    Phoebus, et a laeva maesta volavit avis.
certe ego, quae voveo, superos motura putabo
    speque tuae mortis, perfide, semper alar.
et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam,
    auferet illa dies quae mihi sera venit,        130
quam dolor hic umquam spatio evanescere possit,
    leniat aut odium tempus et hora meum.
pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta,
    dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit,
robora dum montes, dum mollia pabula campi,        135
    dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas,
tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras,
    saeva sed in Manis Manibus arma dabit.
tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras,
    exsanguis mores oderit umbra tuos.        140
tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum,
    insequar et vultus ossea forma tuos.
sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis,
    sive manu facta morte solutus ero,
sive per inmensas iactabor naufragus undas,        145
    nostraque longinquus viscera piscis edet,
sive peregrinae carpent mea membra volucres,
    sive meo tinguent sanguine rostra lupi,
sive aliquis dignatus erit supponere terrae
    et dare plebeio corpus inane rogo,        150
quicquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris,
    et tendam gelidas ultor in ora manus.
me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris
    excutiam somnos visus adesse tuos.
denique quicquid ages, ante os oculosque volabo        155
    et querar, et nulla sede quietus eris.
verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae:
    conscia fumabunt semper ad ora faces.
his vivus Furiis agitabere, mortuus isdem:
    et brevior poena vita futura tua est.        160
nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum;
    indeploratum proiciere caput,
carnificisque manu populo plaudente traheris,
    infixusque tuis ossibus uncus erit.
ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae:        165
    respuet invisum iusta cadaver humus
unguibus et rostro tardus trahet ilia vultur,
    et scindent avidi perfida corda canes.
deque tuo fiet (licet hac sis laude superbus)
    insatiabilibus corpore rixa lupis.        170
in loca ab Elysiis diversa fugabere campis,
    quasque tenet sedes noxia turba, coles.
Sisyphus est illic saxum volvensque petensque,
    quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae,
quaeque gerunt umeris perituras Belides undas,        175
    exulis Aegypti, turba cruenta, nurus;
poma pater Pelopis praesentia quaerit et idem
    semper eget liquidis semper abundat aquis;
iugeribusque novem summus qui distat ab imo
    visceraque assiduae debita praebet avi.        180
hic tibi de Furiis scindet latus una flagello,
    ut sceleris numeros confiteare tui,
altera Tartareis sectos dabit anguibus artus,
    tertia fumantes incoquet igne genas.
noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque        185
    Aeacus in poenas ingeniosus erit.
in te transcribet veterum tormenta virorum:
    omnibus antiquis causa quietis eris.
Sisyphe, cui tradas revolubile pondus habebis:
    versabunt celeres nunc nova membra rotae.        190
hic et erit ramos frustra qui captet et undas:
    hic inconsumpto viscere pascet avis.
nec mortis poenas mors altera finiet huius,
    horaque erit tantis ultima nulla malis.
inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida        195
    aut summam Libyco de mare carpat aquam.
nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla,
    quotve ferat, dicam, terra Cilissa crocos,
nec, cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis,
    quam multa fiat grandine canus Athos.        200
nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri,
    ora licet tribuas multiplicata mihi.
tot tibi vae misero venient talesque ruinae,
    ut cogi in lacrimas me quoque posse putem.
illae me lacrimae facient sine fine beatum        205
    dulcior hic risu tunc mihi fletus erit.
natus es infelix, ita di voluere, nec ulla
    commoda nascenti stella levisve fuit.
non Venus adfulsit, non illa Iuppiter hora,
    Lunaque non apto Solque fuere loco.        210
nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes
    quem peperit magno lucida Maia Iovi.
te fera nec quicquam placidum spondentia Martis
    sidera presserunt falciferique senis.
lux quoque natalis, ne quid nisi triste videres,        215
    turpis et inductis nubibus atra fuit.
haec est, in fastis cui dat gravis Allia nomen;
    quaeque dies Ibin, publica damna tulit.
qui simul impura matris prolapsus ab alvo
    Cinyphiam foedo corpore pressit humum,        220
sedit in adverso nocturnus culmine bubo,
    funereoque graves edidit ore sonos.
protinus Eumenides lavere palustribus undis
    qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis,
pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae        225
    terque cruentatas increpuere manus,
gutturaque inbuerunt infantia lacte canino:
    hic primus pueri venit in ora cibus.
perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus,
    latrat et in toto verba canina foro.        230
membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis,
    a male deserto quos rapuere rogo,
et, ne non fultum nuda tellure iaceret,
    molle super silices inposuere caput.
iamque recessurae viridi de stipite factas        235
    admorunt oculos usque sub ora faces.
flebat ut est fumis infans contactus amaris:
    de tribus est cum sic una locuta soror:
‘tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas,
    quae semper causa sufficiente cadent.’        240
dixerat: at Clotho iussit promissa valere,
    nevit et infesta stamina pulla manu,
et, ne longa suo praesagia diceret ore,
    ‘fata canet vates qui tua,’ dixit, ‘erit.’
ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces,        245
    dent modo di vires in mea verba suas;
carminibusque meis accedent pondera rerum,
    quae rata per luctus experiere tuos.
neve sine exemplis aevi cruciere prioris,
    sint tua Troianis non leviora malis.        250
quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres,
    tanta venenato vulnera crure geras.
nec levius doleas quam qui bibit ubera cervae
    armatique tulit vulnus, inermis opem,
quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva,        255
    exitio facies cui sua paene fuit.
id quod Amyntorides videas trepidumque ministro
    praetemptes baculo luminis orbus iter.
nec plus aspicias quam quem sua filia rexit,
    expertus scelus est cuius uterque parens;        260
qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa
    sumptus, Apollinea clarus in arte senex,
qualis et ille fuit, quo praecipiente columba
    est data Palladiae praevia duxque rati,
quique oculis caruit, per quos male viderat aurum,        265
    inferias nato quos dedit orba parens;
pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros
    Telemus Eurymides vaticinatus erat;
ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit
    qui dedit; ut Thamyrae Demodocique caput.        270
sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas
    subsecuit partes unde creatus erat.
nec tibi sit tumidis melior Neptunus in undis,
    quam cui sunt subitae frater et uxor aves,
sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem        275
    membra ratis Semeles est miserata soror.
vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus,
    viscera diversis scissa ferantur equis.
vel, quae qui redimi Romano turpe putavit
    a duce Puniceo pertulit, ipse feras.        280
nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi,
    cui nihil Hercei profuit ara Iovis.
utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa,
    tu quoque saxoso praecipitere iugo.
aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo,        285
    sint artus avidis anguibus esca tui.
vel tua maturet, sicut Minoia fata,
    per caput infusae fervidus umor aquae.
utque parum mitis, sed non inpune, Prometheus
    Aerias volucres sanguine fixus alas.        290
aut, ut Erecthides magno ter ab Hercule victus,
    caesus in inmensum proiciare fretum.
aut, ut Amyntiaden, turpi dilectus amore
    oderit et saevo vulneret ense puer.
nec tibi fida magis misceri pocula possint,        295
    quam qui cornigero de Iove natus erat.
more vel intereas capti suspensus Achaei,
    qui miser aurifera teste pependit aqua.
aut, ut Achilliden cognato nomine clarum,
    opprimat hostili tegula iacta manu.        300
nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
    sparsa per Ambracias quae iacuere vias.
nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis:
    non licet hoc Cereri dissimulare sacrum.
utque nepos dicti nostro modo carmine regis        305
    cantharidum sucos dante parente bibas.
aut pia te caeso dicatur adultera, sicut
    qua cecidit Leucon vindice dicta pia est.
inque pyram tecum carissima corpora mittas,
    quem finem vitae Sardanapallus habet.        310
utque Iovis Libyci templum violare parantes,
    acta Noto vultus condat harena tuos.
utque necatorum Darei fraude secundi,
    sic tua subsidens devoret ora cinis.
aut, ut olivifera quondam Sicyone profecto,        315
    sit frigus mortis causa famesque tuae.
aut, ut Atarnites, insutus pelle iuvenci
    turpiter ad dominum praeda ferare tuum.
inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei,
    qui datus est leto coniugis ense suae.        320
quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas,
    vulnere non fidos experiare tuo.
utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno,
    vivus in occultas praecipiteris aquas.
quaeque in Adimantum Phylacesia regna tenentem        325
    a Iove venerunt, te quoque tela petant.
aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris,
    nudus Achillea destituaris humo.
utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli
    est Larisaeis raptus ab hoste rotis,        330
vel qui quae fuerat tutatus moenia saepe
    corpore lustravit non diuturna suo,
utque novum passa genus Hippomeneide poenae
    tractus in Actaea fertur adulter humo,
sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus,        335
    ultores rapiant turpe cadaver equi.
viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim
    fixa sub Euboico Graia fuere sinu.
utque ferox periit et fulmine et aequore raptor,
    sic te mersuras adiuvet ignis aquas.        340
mens quoque sic Furiis vecors agitetur, ut illi
    unum qui toto corpore vulnus habet,
utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti,
    in gemino dispar cui pede cultus erat;
ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum        345
    Tisamenique patri Callirhoesque viro.
nec tibi contingat matrona pudicior illa,
    qua potuit Tydeus erubuisse nuru,
quaeque sui venerem iunxit cum fratre mariti
    Locris in ancillae dissimulata nece.        350
tam quoque di faciant possis gaudere fideli
    coniuge quam Talai Tyndareique gener,
quaeque parare suis letum patruelibus ausae
    Belides assidua colla premuntur aqua
Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne,        355
    nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae,
    myrrha suo patri, Nyctimeneque suo.
neve magis pia sit capitique parentis amica
    quam sua vel Pterelae, vel tibi, Nise, fuit,        360
infamemque locum sceleris quae nomine fecit,
    pressit et inductis membra paterna rotis.
ut iuvenes pereas quorum fastigia vultus
    membraque Pisaeae sustinuere foris,
ut qui perfusam miserorum saepe procorum        365
    ipse suo melius sanguine tinxit humum;
proditor ut saevi periit auriga tyranni
    qui nova Myrtoae nomina fecit aquae,
ut qui velocem frustra petiere puellam
    dum facta est pomis tardior illa tribus,        370
ut qui tecta novi formam celantia monstri
    intrarunt caecae non redeunda domus,
ut quorum Aeacides misit violentus in altum
    corpora cum senis altera sena rogum,
ut quos obscuri victos ambagibus oris        375
    legimus infandae Sphinga dedisse neci,
ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,
    propter quos acies nunc quoque tecta deae est,
ut qui Threicii quondam praesepia regis
    fecerunt dapibus sanguinolenta suis,        380
Therodamanteos ut qui sensere leones
    quique Thoanteae Taurica sacra deae,
ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis
    Dulichiae pavidos eripuere rati,
ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum,        385
    ut Laestrygonias qui subiere manus,
ut quos dux Poenus mersit putealibus undis,
    et iacto canas pulvere fecit aquas;
sex bis ut Icaridos famulae periere procique,
    inque caput domini qui dabat arma procis;        390
ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus
    qui, mirum, victor, cum cecidisset, erat,
ut quos Antaei fortes pressere lacerti
    quosque ferae morti Lemnia turba dedit,
ut qui post longum, sacri monstrator iniqui,        395
    elicuit pluvias victima caesus aquas;
frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras
    tinxit et exemplis occidit ipse suis;
ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis
    impius humano viscere pavit equos,        400
ut duo diversis sub eodem vindice caesi
    temporibus Nessus Dexamenique gener,
ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam
    urbe Coronides vidit ab ipse sua,
ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus        405
    quique homo parte sui parte iuvencus erat,
quique trabes pressas ab humo mittebat in auras
    aequoris aspiciens huius et huius aquas,
quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu
    corpora Thesea Cercyonea manu.        410
haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,
    evenient aut his non leviora malis.
qualis Achaemenidae, Sicula desertus in Aetna
    Troica cum vidit vela venire, fuit,
qualis erat nec non fortuna binominis Iri,        415
    quique tenent pontem, vae tibi talis erit.
filius et Cereris frustra tibi semper ametur
    destituatque tuas usque petitus opes.
utque per alternos unda labente recursus
    subtrahitur presso mollis harena pedi,        420
sic tua nescioqua semper fortuna liquescat,
    lapsaque per medias effluat usque manus.
utque pater solitae varias mutare figuras
    plenus inextincta conficiare fame.
nec dapis humanae tibi erunt fastidia, quaque        425
    parte potes, Tydeus temporis huius eris.
atque aliquid facies, a vespere rursus ad ortus
    cur externati Solis agantur equi.
foeda Lycaoniae repetes convivia mensae
    temptabisque cibi fallere fraude Iovem.        430
teque aliquis posito temptet vim numinis opto:
    Tantalides tu sis tu Teleique puer.
et tua sic latos spargantur membra per agros,
    tamquam quae patrias detinuere vias.
aere Perilleo veros imitere iuvencos        435
    ad formam tauri conveniente sono.
utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta,
    more bovis Paphio clausus in aere gemas.
dumque redire voles aevi melioris in annos,
    ut vetus Admeti decipiare socer.        440
aut eques in medii mergare voragine caeni,
    dum modo sint fati nomina nulla tui.
atque utinam pereas, veluti de dentibus orti
    Sidonia iactis Graia per arva manu.
et quae Pitthides fecit fraterque Medusae        445
    eveniant capiti vota sinistra tuo,
et quibus exiguo volucris devota libello est,
    corpora proiecta quae sua purgat aqua.
vulnera totque feras, quot dicitur ille tulisse
    cuius ab inferiis culter abesse solet.        450
attonitusque seces, ut quos Cybeleia mater
    incitat, ad Phrygios vilia membra modos.
deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis,
    et quatias molli tympana rauca manu.
inque pecus subito Magnae vertare Parentis,        455
    victor ut est celeri victaque versa pede.
solaque Limone poenam ne senserit illam,
    et tua dente fero viscera carpat equus.
aut ut Cassandreus, domino non mitior illo,
    saucius ingesta contumuleris humo.        460
aut ut Abantiades, aut ut Cycneius heros,
    clausus in aequoreas praecipiteris aquas.
victima vel Phoebo sacras macteris ad aras,
    quam tulit a saevo Theudotus hoste necem.
aut te devoveat certis Abdera diebus,        465
    saxaque devotum grandine plura petant.
aut Iovis infesti telo feriare trisulco,
    ut satus Hipponoo Dexitheaeque pater,
ut soror Autonoes, ut cui matertera Maia,
    ut temere optatos qui male rexit equos,        470
ut ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem,
    quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis.
ut Macedo rapidis icta est cum coniuge flammis,
    sic precor aetherii vindicis igne cadas.
praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos        475
    ante diem rapto non adeunda Thaso,
quique verecundae speculantem labra Dianae,
    quique Crotopiaden diripuere Linum.
neve venenato levius feriaris ab angue,
    quam senis Oeagri Calliopesque nurus,        480
quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta
    cuspide suspecti robora fixit equi.
neve gradus adeas Elpenore cautius altos,
    vimque feras vini quo tulit ille modo.
tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem        485
    iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops,
quam ferus ipse suo periit mactatus in antro
    proditus inclusae Cacus ab ore bovis,
quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno,
    Euboicasque suo sanguine tinxit aquas.        490
vel de praecipiti venias in Tartara saxo,
    ut qui Socraticum de nece legit opus,
ut qui Theseae fallacia vela carinae
    vidit, ut Iliaca missus ab arce puer,
ut teneri nutrix eadem matertera Bacchi,        495
    ut cui causa necis serra reperta fuit,
livida se scopulis ut virgo misit ab altis,
    dixerat invicto quae mala verba deo.
feta tibi occurrat patrio popularis in arvo
    sitque Phalaeceae causa leaena necis.        500
quique Lycurgiden letavit et arbore natum
    Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper.
isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illi,
    ora super fixi quem cecidere suis.
sive idem, simili pinus quem morte peremit,        505
    Phryx ac venator sis Berecyntiades.
si tua contigerit Minoas puppis harenas,
    te Corcyraeum Cresia turba putet.
lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae,
    stella Leoprepidae cum fuit aequa viro.        510
utque vel Euenus, torrenti flumine mersus
    nomina des rapidae, vel Tiberinus, aquae.
Astacidaeque modo decisa cadavere trunco,
    digna feris, hominis sit caput esca tuum.
quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis,        515
    des tua succensae membra cremanda pyrae.
inclususque necem cavea patiaris, ut ille
    non profecturae conditor historiae.
utque repertori nocuit pugnacis iambi,
    sic sit in exitium lingua proterva tuum.        520
utque parum stabili qui carmine laesit Athenas,
    invisus pereas deficiente cibo.
utque lyrae vates fertur periisse severae,
    causa sit exitii dextera laesa tui.
utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestae,        525
    tu quoque de morsu virus habente cadas.
sit tibi coniugii nox prima novissima vitae:
    Eupolis hoc periit et nova nupta modo.
utque coturnatum periisse Lycophrona narrant,
    haereat in fibris fixa sagitta tuis.        530
aut lacer in silva manibus spargare tuorum,
    sparsus ut est Thebis angue creatus avo.
perque feros montes tauro rapiente traharis,
    ut tracta est coniunx inperiosa Lyci.
quodque suae passa est paelex invita sororis,        535
    excidat ante pedes lingua resecta tuos.
conditor ut tardae, laesus cognomine, Myrrhae,
    urbis in innumeris inveniare locis.
inque tuis opifex, vati quod fecit Achaeo,
    noxia luminibus spicula condat apis.        540
fixus et in duris carparis viscera saxis,
    ut cui Pyrrha sui filia fratris erat.
ut puer Harpagides referas exempla Thyestae
    inque tui caesus viscera patris eas.
trunca geras saevo mutilatis partibus ense,        545
    qualia Mamertae membra fuisse ferunt.
utve Syracosio praestricta fauce poetae,
    sic animae laqueo sit via clausa tuae.
nudave derepta pateant tua viscera pelle,
    ut Phrygium cuius nomina flumen habet.        550
saxificae videas infelix ora Medusae,
    Cephenum multos quae dedit una neci.
Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum,
    inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas.
utque duobus idem dictis modo nomen habenti,        555
    praefocent animae Gnosia mella viam.
sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim
    inperturbato quod bibit ore reus.
nec tibi, siquid amas, felicius Haemone cedat,
    utque sua Macareus, sic potiare tua.        560
vel videas quod iam cum flammae cuncta tenerent
    Hectoreus patria vidit ab arce puer.
sanguine probra luas, ut avo genitore creatus,
    per facinus soror est cui sua facta parens.
ossibus inque tuis teli genus haereat illud,        565
    traditur Icarii quo cecidisse gener.
utque loquax in equo est elisus guttur acerno,
    sic tibi claudatur pollice vocis iter.
aut, ut Anaxarchus, pila minuaris in alta,
    ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.        570
utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima
    Tartara, quod natae fecerat ille suae.
inque tuos ea pestis eat quam dextra Coroebi
    vicit opem miseris Argolisinque tulit.
utque nepos Aethrae Veneris moriturus ob iram,        575
    exul ab attonitis excutiaris equis.
propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum,
    perdat ob exiguas te tuus hospes opes.
utque ferunt caesos sex cum Damasicthone fratres,
    intereat tecum sic genus omne tuum.        580
addidit ut fidicen miseris sua funera natis,
    sic tibi sint vitae taedia iusta tuae.
utve soror Pelopis, saxo dureris oborto,
    ut laesus lingua Battus ab ipse sua.
aera si misso vacuum iaculabere disco,        585
    quo puer Oebalides ictus ab orbe cadas.
siqua per alternos pulsabitur unda lacertos,
    omnis Abydena sit tibi peior aqua.
comicus ut liquidis periit dum nabat in undis,
    et tua sic Stygius strangulet ora liquor.        590
aut, ubi ventosum superaris naufragus aequor,
    contacta pereas, ut Palinurus, humo.
utque coturnatum vatem tutela Dianae,
    dilaniet vigilum te quoque turba canum.
aut, ut Trinacrius, salias super ora Gigantis,        595
    plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
diripiantque tuos insanis unguibus artus
    Strymoniae matres Orpheos esse ratae.
natus ut Althaeae flammis absentibus arsit,
    sic tuus ardescat stipitis igne rogus.        600
ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona,
    utque pater nuptae, cumque parente domus,
ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus,
    corpora pestiferum sic tua virus edat.
qua sua Prataliden proles est ulta Lycastum,        605
    haec maneat teli te quoque plaga novi.
utque Milo, robur diducere fissile temptes,
    nec possis captas inde referre manus.
muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem
    intulit armatas ebria turba manus.        610
quodque dolore necis patriae pia filia fecit,
    vincula per laquei fac tibi guttur eat.
obstructoque famem patiaris limine tecti,
    ut legem poenae cui dedit ipsa parens.
illius exemplo violes simulacra Minervae,        615
    Aulidis a portu qui leve vertit iter.
Naupliadaeve modo poenas pro crimine ficto
    morte luas, nec te non meruisse iuvet.
Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes,
    quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion,        620
utque Melanthea tenebris a caede latentem
    prodidit officio luminis ipsa parens,
sic tua coniectis fodiantur viscera telis,
    sic precor auxiliis impediare tuis.
qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles,        625
    acta Phrygi timido est, nox tibi talis eat.
nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas,
    quam comites Rhesi tum necis, ante viae,
quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt
    impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes.        630
Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris
    membra feras Stygiae semicremata neci.
utque Remo muros auso transire recentes
    noxia sint capiti rustica tela tuo.
denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas        635
    his precor ut vivas et moriare locis.
haec tibi tantisper subito sint missa libello,
    inmemores ne nos esse querare tui:
pauca quidem, fateor; sed di dent plura rogatis,
    multiplicentque suo vota favore mea.        640
postmodo plura leges et nomen habentia verum,
    et pede quo debent acria bella geri.