Iliadis Homerice libri quatuor

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Iliadis Homerice libri quatuor
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

ad Laurentium Medicem elegia


Tu quoque praelustres Medicum subiture penates
Compita qua latas explicuere vias,
I, liber, ausoniae mondum vetus incola terrae;
I, pete sublato tecta superba gradu.
Illic invenies qui lydi signa leonis 5
Qui sancta etruscas pace tuetur opes:
Illum tu celso praesignem vertice nosces;
Ne dubita, certas porriget ille notas.
Et sive argutis sociantem carmina nervis
Offendes, clario carmina digna deo; 10
Sive fluentini turba stipante senatus
Versantem patriae pondera magna suae;
Siste, liber, moneo, procul inde, et comprime gressum,
Comprime fraenatos ore tacente modos.
Inde ubi te capitis nutu dextraque vocarit, 15
Haec illi nostro nomine dicta refer:
Maxime Laurenti, syllanae gloria gentis,
Laurenti, medicae nobilitatis honos,
Ille tuus vates qui me per turbida duxit
Aequora, qui longum carpere iussit iter; 20
Quo duce, romuleas nuper delatus in oras,
Effugi argolicos per freta longa lares;
Quique meum semper memori solet ore referre
Te placida fratrem substinuisse manu;
Ille tuas, inquam, vates me mittit in aedes 25
Qui referam grandi tristia bella pede.
Et rogat excipias blando mitissime vultu,
Ut liceat pleno fundere vela sinu.
Quod si maeonia non iunxit carmina plectro,
Nec potuit tanta bella sonare tuba, 30
Quid mirum? Saevi dudum fera munera Martis
Aggreditur, tenui non adeunda pede.
Ante cupidineas plectro leviore sagittas,
Ante pharetrati luserat arma dei:
Nunc opus est graviore lyra, dum nostra referre 35
Bella cupit latiis emodulanda sonis.
Si tamen ipse regas puppim, si carmina vatis
Detineant aures qualiacumque tuas,
Contrahet angusto validas in pectore vires,
Et pede non humili dardana bella canet. 40
Inde ubi Maeonium latiis invexerit oris,
Excipiet fortes area maior equos,
Attonitoque tuas cantabit pectine laudes;
Materiam sacri carminis ipse dabis.
Tum, Volaterra, suis iterum vexabere chartis, 45
Nequicquam celsis edita culminibus:
Pergama, Tantalidae bello superata bilustri,
Aeternum Danais iam peperere decus;
Sed tibi, vix unum cum Delia iunxerat orbem,
Perfidiae ponas nunc Volaterra dedit. 50
Interea, magni divinum carmen Homeri
Dum referet, timidae dirige vela ratis;
Annue victuris conanti intexere chartis
Proelia maeonia concelebrata lyra.
Sed iam longa mora est: dextro, liber, omine curre; 55
Exciderintque tibi ne mea iussa cave.
Namque ego, siquid habent vatum praesagia veri
Quos avium cantus et vaga penna monet,
Auguror excipiet blando Laurentius ore.
O faveat nostro Cynthius augurio! 60



§ 1


At postquam adeversas acies fulgentibus armis
Ornavere duces, sonitu et clangore feruntur
Dardanidae. Qualis nigro sonat aere quondam,
Cum rapidos imbres gelidae cum frigora brumae
Clangentes fugere grues, ad terga volantes 5
Oceani, letumque viris caedemque ferentes
Pygmaeis, quos mane novo in fera proelia poscunt.
At Danai, ardentes socias defendere vires,
Martis anhelabant furias, tacitique ruebant.
Ac veluti cogente noto quum vertice montis 10
Assurgit caligo, ovium non aequa magistris
Nocte tamen furi melior, deprendere tantum
Quisque potest oculis quantum transmittere saxo;
Sic Danaum pedibus sinuosa volumina nigri
Pulveris insurgunt subito, campumque secabant. 15
Obvia sed postquam rapido vestigia gressu
Contulerant, primus se se effundebat in hostem
Pulcher Alexander; celeris qui tegmina pardi
Induerat latis humeris, arcumque sonantem
Fulmineumque ensem atque aeratae cuspidis hastas 20
Concutiens geminas, proceres in bella ciebat
Argolicos secum duro concurrere marte.
Quem postquam minor, in duri certamina Martis
Ante acies longe gradientem, agnovit Atrides,
Ut validus magno gaudet leo corpore praestans, 25
Quem stimulat ieiuna fames, si forte fugacem
Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum;
Quod si illum rabidique canes viridisque iuventus
Insequitur prosperans, captos vorat ore cruento;
Sic ille aspiciens hostem, mox pectore toto 30
Gaudia concepit, currumque repente relinquens
Desiliit, meritas ardens exposcere poenas.
Hunc ubi pugnantes inter bellare priores
Novit Alexander, gelida formidine mentem
Concussus, letum effugit sociosque petivit. 35
Sic ubi quis cernit nemoroso in monte draconem.
Avertit gressum, tremulos pavor occupat artus
Attoniti, pallorque genis exsanguibus errat;
Sic se se ad populum cursu trepidante recepit
Continuo Paris, et magnum vitavit Atridem. 40
Quem subito rapidis incessit vocibus Hector:
Insignis forma, Paridis cognomine falso,
Proditor, insano mulierum turpis amore,
Lurida sensisses utinam tu fata priusquam
Vidisses charam sobolem dulcesque hymenoeos! 45
Hoc vellem; cunctosque magis, miserande, iuvaret.
Quam sic ante oculos aliorum cedere pugna.
Ergo nunc merito populus ridebit Achivum,
Insignem ante putans bello; quod splendidus ornat
Te decor, at nullo pugnandi robore fulges. 50
An talis valido stipatus milite classem
Solvisti ex Apia, quum dulci coniuge fortem
Privasti regem, crudelia damna parenti
Molitus patriaeque tuae, sed gaudia saevis
Hostibus atque ipsi, infelix, tibi dedecus ingens? 55
An forti conferre manum vitabis Atridae,
Illum ausus quondam grata viduare puella?
Non tibi succurrent citharae, Venerisque beatae
Munera, non forma aut crines, cum perlitus atro
Pulvere succumbes. Nimium sed dardana pubes 60
Formidat; quae te lapidum non tegmine duro
Iam dudum operuit meritoque affecit honore.
Dixerat haec. Placidoque Paris sic excipit ore:
Debita quod nobis. Hector, convicia fundis,
Cor viget usque tibi, ferratae more securis 65
Quae validum findit robur, doctaque sonantem
Fabricat arte ratem, iuvenem quoque viribus auget
Gestantem; sic indomito tu pectore fulges.
Non tamen obiicias Veneris sacra munera nobis
Purpureae: nulli magnorum spernere fas est 70
Inclyta dona deum: neque enim caelestia quisquam
Sponte capit, verum haec superis mittentibus adstant.
Quod si tantus amor duro me opponere bello,
Nunc alii sedeant Teucri fortesque Pelasgi;
At mecum ferro certet Menelaus, et arma 75
Expediat: mox qui bello superabit, opesque
Accipiat pulchramque Helenen. Vos iungite foedus,
Vos pacem firmate animis: tum Pergama Teucros
Detineant; Graium populus velocibus aptum
Argos equis repetat, terramque invisat achivam. 80
Haec ubi dicta dedit, gaudens fortissimus Hector
Extemplo se se Teucris pugnantibus infert:
Et mediam rapiens hastam, fulgentia sistit
Agmina. Sed Danai nervo exturbante sagittas
Torquebant, durisque urgebant Hectora saxis; 85
Verum ingens toto clamavit pectore Atrides:
State, viri, nec tela manu diffundite, Grai,
Ut quaecumque sedent animo iam proferat Hector.
Dixerat. Absistunt, tacitique silentia servant
Argolici. Bonus extemplo sic incipit Hector: 90
Accipite, o Danai, fortesque in bella Pelasgi,
Consilium Paridis qui solus proelia movit.
Dardanias iubet ipse acies atque agmina Graium
Detraehere arma humeris duroque absistere marte;
Et secum ferro certet Menelaus, et arma 95
Expediat: tum qui bello superabit, opesque
Accipiat pulchramque Helenen. Mox aurea cunctos
Pax habeat, socient dextras et foedera iungant.
Talia Priamides; tenuere silentia cuncti.
Quem sic arguto Menelaus suscipit ore: 100
Me quoque nunc audite, viri; nam pectora torquet
Nostra dolor, cupio populum iam marte cruento
Amovisse omnem: vos, mille pericula passi
Me propter Paridemque simul, finite labores;
At nostrum pereat quem mors et tristia belli 105
Fata manent, alii sedeant pugnamque relinquant.
Nunc agnum Phoebo niveum, sed velleris atri
Ferte agnam Terrae; ast alium nos inde feremus
Caelicolum regi. Veniat qui foedera iungat
Mox Priamus; neque enim infidis iam credere natis 110
Est animus, neu quis pacemque et foedera rumpat.
Usque leves pendent iuvenili in pectore sensus;
Acta senes cernunt, et quae ventura trahantur.
Sic ait. Ardentes Teucri fortesque Pelasgi
Laetantur, durosque putant finisse labores. 115
Iam celeres cohibentur equi, iam fortibus armis
Expediunt humeros acies terraeque reclinant;
Et prope contractor discreti limite sistunt.
At geminos Hector sacram dimittit in urbem
Praecones, referant qui puri velleris agnos, 120
Et Priamum accersant. Graium quoque ductor Atrides
Talthybium ad naves mittit, qui perferat agnum:
Ille volat celeri transmittens aequora passu.
Aurea dehinc Helenae se nuntia contulit Iris,
Laodices vultum simulans; quae, maxima forma 125
Natarum Priami, troiano Antenore natum
Connubio fovit gaudens Helicaona regem.
Illa quidem duplicem percurrens pectine telam,
Clausa domo vacua, saevi longo ordine belli
Egregium variabat opus, certamina pingens 130
Quae nuper vacuo gesserunt aequore campi
Se propter Graiumque acies et dardana pubes.
Ad quam sic roseo Thaumantias ore locuta est:
Eia age, nympha, veni; populi fulgentia cernes
Agmina belligeri, quis dudum cernere ferro 135
Mos fuerat, duri linquentes munera Martis
Defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
Sed Paris et validus campo Menelaus aperto
Concurrent; mox quem victoria certa sequetur,
Continuo gaudebit ovans te coniuge felix. 140
Sic fatur; dulcemque animo succendit amorem
Coniugis antiqui, patriae simul atque parentum.
Illa domum, niveo defendens corpus amictu,
Deserit, et lacrimis oculos irrorat obortis;
Quam geminae incessu famulae comitante sequuntur, 145
Insignis vultu Clymene, pyttheis et Aethre.
Protinus ad Scaeas venit moestissima portas.
Hic iuxta Priamumque et Panthoon atque Thymoetem,
Lampumque et Clytium, Martisque Hicetaona prolem,
Ucalegon atque Antenor consultus uterque, 150
Dardanii sedere senes; quis longa senectus
Ardorem excussit belli, sed pectore dulces
Fundebant voces. Patula sic arbore quandam
Perrumpunt silvas cantu florente cicadae.
Tales dardaniae sevabant culmina portae. 155
At simul incessu tacitum subducere gressum
In turrim videre Helenen, sic quisque profatur:
Non pudet Argivum populos atque agmina Troum
Ferre diu tantos hac pro muliere dolores:
Illa quidem forma divarum vultibus aequa est; 160
Sed, talis quamvis, redeat patriamque revisat,
Ne nobis triste exitium natisque relinquat.
Talia dicta dabant. Priamus tum voce puellam
Affatus: Venias, animo gratissima, dixit,
Nata, meo; veteremque, oculo properante, maritum 165
Cognatosque simul dulcesque videbis amicos.
Non mihi tu belli causa es, sed numina divum.
Quin, age, pande viri nomen qui pectore lato
Prominet Argivis: praestantes vertice summo
Nempe alios cerno; sed cui sit corpore tanta 170
Maiestas, numquam licuit deprendere visu:
Regia forma viri cunctos excedit Achivos.
Dixerat. Illa seni placido sic ingerit ore:
Fas mihi, care socer, tua semper iussa vereri.
Atque utinam miserae lux illa extrema fuisset, 175
Cum thalamum fratres natam sociasque relinquens
Huc adii comitata Parim! Sed numina postquam
Sic voluere deum, gemitu mea pectora vexo.
Nunc adeo quae scire cupis, rex maxime, promam:
Insignem bello atriden Agamemnona cernis, 180
Iustitiaque bonum gentes fraenare superbas;
Qui mihi iam levir fuerat, dum fata sinebant.
Haec ubi dicta, senex illum admiratur, et infit:
O felix nimium Atride, nimiumque beate,
Cum tot Graiorum populi tua iussa capessant! 185
Vitiferas quondam Phrygiae delatus ad oras
Illius innumeros vidi telluris alumnos,
Mygdonis atque Otrei turmas, quo tempore castra
Sangarii circum ripas fixere sonantis.
Namque ego tunc bello auxilium praebere cruento 190
Lectus, amazoniae simul advenere phalanges.
Sed Danaum plures campo funduntur aperto.
Inde senex, acie solertem ut vidit Ulyssem:
Nunc etiam mihi, nata, refer quis proximus, inquit,
Ille mycenaei minor est qui vertice regis, 195
Sed validis praestans humeris et pectore lato.
Gramineum laedunt fulgentia tegmina campum,
Aeratas obit ipse acies Danaosque pererrat:
Sic aries, nitido spectandus vellere, quondam
Itque reditque vias, niveum cum lustrat ovile. 200
Dixerat. Alternaque Helene sic voce secuta est:
Hic vafer est magni natus Laertis Ulysses,
Aspera quem duris Ithace nutrivit in arvis,
Omnia consilia et fraudes perquirere doctus.
Tum sic Antenor prudenti est ore locutus: 205
Vera refers, mulier, nec te mendacia tangunt;
Nam quando iliacas orator venit in arces
Te repetens, fortisque simul Menelaus, utrumque
Hospitio excepi; iuvenumque expendere summum
Contigit ingenium atque arcanos pectoris astus. 210
Hic cum se arrecti populo ingessere coacto,
Praestabat latis humeris et vertice Atrides;
Mox Ithacus maior visus, dum sedit uterque.
Sed cum progressi in medium consulta referrent,
Orabat paucis raptim pelopeius heros 215
Dulcisonas fundens voces: non futilis ille.
Non verbosus erat. Verum annis maior Ulysses
Deiecto surgens figebat lumine terram;
Immotumque tenens sceptrum, non ulla diserti
Signa dabat; stultum certe iratumve putares: 220
At simul ingentem fundebat pectore vocem
Et nivis hibernae certantia verba procellis,
Non alius magno se se conferret Ulyssi,
Namque oris formam eloquio vincebat honestam.
Dixerat. Inde senex Aiacem lumine cernens; 225
Quisnam, inquit, iuvenis porrecto corpore surgens
Ille est, qui toto despectat vertice Graios?
Sic Priamus. Contraque Helene sic protinus addit:
Hic murus Danaum populo est, fortissimus Aiax.
Haud procul hinc, Cretum ducibus circumdatus, ingens 230
Constitit Idomeneus; patriae quem litora terrae
Linquentem saepe, hospitio tectisque recepit
Insignis bello maioris frater Atridae.
Cunctorum mihi nunc procerum datur ora tueri
Argivum, et certo signarem nomine cunctos: 235
Sed geminos nequeo deprendere lumine fratres,
Quos mecum partu genitrix pulcherrima fudit,
Cestibus egregium Pollucem et Castora fraenis;
Aut petiere quidem rhoeteum puppibus aequor,
Sed pudet aeratis se nunc inferre catervis, 240
Cum metuant nostram lacerantia iurgia famam
Dixerat. Ast illos genitali viscere tellus
Ceperat in patriis durae Lacedaemonis oris.
Et iam dardaniam praecones sacra per urbem
Gestabant, ovium foetus et munera Bacchi 245
Abdita villoso lascivae tegmine caprae.
Fulgentem praeco Idaeus cratera tenebat,
Aureaque ardenti radiantia pocula testa.
Tum sic hortatur regem, atque ita protinus infit:
Surge age, te Danaum proceres atque agmina Troum, 250
Laomedontiade, accersunt qui foedera iungas.
Nam Paris et validus campo Menelaus aperto
Concurrent; mox qui bello superabit, opesque
Accipiet pulchramque Helenen: nos foedera cuncti
Iungemus pacemque animi: tum Pergama Teucros 255
Servabunt, Graium populus velocibus aptum
Argos equis repetet terramque inviset achivam.
Ut fatus, timuit Priamus, sociisque vocatis
Iungere equos mandat; cuncti sua iussa facessunt.
Tum prior insurgens curru se subiicit alto 260
Ipse, manuque simul faciles detorquet habenas:
Intulit hinc rapidis Antenor membra quadrigis;
Mox ambo Scaeae tendunt ad limina portae,
Effusique leves adigunt in plana iugales.
At simul admisso petierunt agmina cursu, 265
Demittunt arvis gressum, mediisque seniles
Immiscent artus populis. Tum magnus Atrides,
Et dux nerithiae gentis consurgit Ulysses.
Inde parat foedus praeconum sedula turba,
Atque onerat miti crateras munere Bacchi, 270
Et regum digitos infusa perluit unda.
Tum bonus Atrides sublatum tegmine cultrum
Diripit (hunc nitidi vaginae aptaverat ensis)
Agnorumque comas niveo de vertice tondet,
Quas ducibus certo dispensant ordine cunctis 275
Praecones; fusamque Atrides pectore vocem,
Et geminas cum voce manus, ad sidera tendit:
Iupiter omnipotens, idaeo in vertice regnans,
Et tu, Sol, qui cuncta vides quique omnia sentis,
Fluminaque, et tellus, angustaque Tartara poenis, 280
Qui regitis sontesque animas et inania regna,
Este mihi testes, et firmum iungite foedus.
Dardanio si fors Paridi victoria cedet,
Tyndarida accipiat gaudens, opibusque fruatur;
At nos fluctivagis relegemus coerula proris: 285
Sin nostrum adierit fratris victoria martem,
Reddat opes nobis atque Helenen troiana iuventus,
Et Danaum populo meriti referantur honores
Postera venturi quos noscat temporis aetas.
At mihi si Priamus, Priami si regia proles, 290
Cum Paris occiderit ferro, non omnia servent,
Instaurabo acies et tristia proelia Teucris,
Pergama dum nostro procumbant ardua bello.
Sic fatus, cultro stomachum fulgente reclusit
Agnorum, et tremulo quatientes viscera motu 295
Deposuit terrae, nigro manante cruore.
Tum pateras complent hausto cratere micantes,
Et terram Baccho libant, superosque precantur.
Atque aliquis coelum suffigens lumine fatur:
Iupiter omnipotens ac cetera numina divum, 300
Qui primus pacem hanc nobis et foedera rumpet,
Sic illi et natis cerebrum fundatur ut ista
Vina fluunt terrae, Veneris quoque gaudia iungant
Externis carae uxores et iura resolvant.
His superum genitor surdas obstruxerat aures. 305
Tum Priamus tales effudit pectore voces:
Accipite haec animis, Teucri fortesque Pelasgi;
Ipse quidem verso repetam nunc Pergama cursu,
Quod nequeam, pugnas nato miscente, paternos
Conscelerare oculos et tristia bella tueri. 310
Nam superi norunt omnes superumque creator,
Sanguineo moribundus humum quis vertice tundet.
Sic ait; et nitidos in currum sustulit agnos,
Ascenditque simul, lentasque retorsit habenas:
Intulit hinc nitidis Antenor membra quadrigis: 315
Et tandem iliacas versi referuntur ad arces.
Hic Hector Priami soboles et dius Ulysses
Planitiem ingentem pugnae metantur in usum;
Inde vagas quatiunt aerata casside sortes,
Qui prior intorto succendat proelia cornu. 320
At populi orabant tensis ad sidera palmis,
Atque aliquis geminae sic fatus in agmine turbae est:
Rex superum, idaeis praesignis gloria montis,
Qui prior hoc genti bellum commovit utrique,
Da, precor, alme Tonans, inimica occumbere dextra; 325
Nos vero aeterno devinctos foedere serva.
Sic ait. Inde oculos avertens maximus Hector
Concusso Paridis suffudit tegmine sortem.
Extemplo sedere alii; iuxtaque fugaces
Quadriiuges aderant, versisque coloribus arma. 330
Inde Paris nitido squalentia tegmina ferro
Circumdat latis humeris; ocreisque nitentes
Laevibus includit suras, ubi plurima curvo
Argento irradians iuncturas fibula mordet;
Inde lycaonium fratris spectandus in armis 335
Thoraca induitur; collo suspendit acutum
Mox ensem, argenti claro fulgore micantem;
Tum laevam ingenti clypeo tegit; ardua fulvam
Cassida caesariem cauda praesignis equina
Integit extemplo; et dextrae gravis incubat hasta. 340
Nec secus egregiis stabat Menelaus in armis.
His actis, geminae surgunt in limite gentis,
Quisque truces oculos hostili in corpore fixus.
Protinus adstantum subitus pavor occupat artus.
Illi demenso stant cominus aequore campi; 345
Crispantesque graves hastas ingentibus iras
Accendunt stimulis. Tum primus troius heros
Fulmineam validis emittit viribus hastam;
Illa volans clypei fulgenti umbone corusci
Incidit, obtusaque ad terram cuspide fugit. 350
Hic ferro Atrides praefixum robur acuto
Iam dudum in Paridem librans, ita ad aethera fatur:
Omnipotens genitor, da nostro occumbere ferro
Dardanium Paridem, meritasque exsolvere poenas,
Ut metuant omnes venturum semper in aevum 355
Hospitium violare sacrum et confundere pacem.
Sic fatus, magnum contorquet robur in hostem,
Et clypeum ingentem valido transverberat ictu,
Thoracisque moras varii tunicamque recludit
Extemplo, ad mediam teritur qua sutilis alvum. 360
Ille nigram abducto vitavit corpore mortem.
Tum bonus Atrides nitidum consurgit in ensem
Arduus; et summas galeae dum percutit oras,
Dissiluit multo perfractus fragmine mucro.
Ille gemens caeloque advertens lumina fatur: 365
Rex divum omnipotens, crudeli pectore nullus
Est tibi par superum: ferro punire cruento
Sperabam demens hostem; nunc debilis ictum
Destituit mucro, nec summum vulnere corpus
Lancea perstrinxit nostro contorta lacerto. 370
Sic fatus, nitido surgentem vertice conum
Arripiens, hostem Danaum torquebat in agmen:
At miseri fauces urgebat sutile vinclum
Fulgentis galeae molli sub gutture fixum.
Traxissetque illum vacuo de limite campi 375
Inachius ductor, rapido ni concita cursu
Fortia rupisset laxatis vincula nodis
Alma Venus: galeam dextra protraxit inanem
Tantalides, Graiumque illam provolvit in agmen;
Sedula quam subito sociorum turba prehendit. 380
Dumque redit nigrum cupiens haurire cruorem
Robore ferrato, iuvenem Cytherea paventem
Abstulit, ut facile est magnis posse omnia divis,
Et multo nebulae circum dea fudit amictu.
Mox illum thuris placidum exhalante vaporem 385
Constituit thalamo; Scaeaeque ad limina portae
Intendens, Helenen adiit, quam plurima circum
Turba nurum steterat. Nitida tum veste trahebat,
Ambrosiaque manu deducens horrida vultum
Lanificae simulavit anus, quae plurima quondam 390
Cara therapneae mollibat pensa maritae,
Dum lacedaemonios habitaverat illa penates.
Hanc Venus effingens, tremulo sic edidit ore:
Ad Paridem converte gradum, Ledaea, vocantem,
Appulit in thalamos qui iam testudine comptos; 395
Non illum saevi nigro de pulvere belli
Sed levibus credas nuper cessisse choreis,
Aut illas petere et molli se accingere ludo.
Sic ait, et stimulos acres sub pectore vertit.
Quae postquam divae cervicem lumine pulchram 400
Fulgentesque oculos et candida pectora novit,
Obstupuit, dulcique graves dedit ore querelas:
Quid me iterum, dixit, miseram dea fallere tentas?
Anne aliquam rursus Phrygiae extorquebis in urbem
Maeoniosve lares, siquis tibi forsan et illic 405
Gratus adest hominum? Quae nunc fallacia nectis
Verba, simul campi Menelaus in aequore vicit,
Et trahere invisam graias me quaerit in urbes?
Quin, age, iam pridem sequere, et fulgentia caeli
Sidera flammigerumque polum, Cytherea, relinque, 410
Atque illum observa, dum longo fessa labore
Fies servati coniunx aut serva mariti.
Ipsa quidem, turpe est etenim, sociare recuso
Iam Paridi thalamum, neu verbis improba carpat
Iliadum me turba nurum cumuletque dolores. 415
Tum Venus iratam sic protulit aurea vocem:
Irritare meam, infelix, iam desine mentem,
Neu cogar longos odio subvertere amores;
Namque ego, si peres, inimica in bella Pelasgos
Dardaniosque adigam, et te lurida fata sequentur. 420
Haec ubi dicta dedit, passu Ledaea timenti
Prosequitur divam, nullo cernente, beatam,
Aurea defendens nitido velamine membra.
Atque ubi surgentes Paridis tetigere penates,
Ad solitos famulae se se vertere labores; 425
Illa viri thalamum petiit testudine tutum,
Quam placidis ridens stratis Ericina locavit.
Inde sedens, oculisque Parim defixa modestis:
Venisti, argolici pugna devicte mariti,
Atque utinam hostili cecidisses vulnere, dixit, 430
Olim qui valido Menelaum vincere ferro
Iactabas demens. Age, nunc, in proelia posce
Magnanimum Atriden, iterumque lacessere pugna
Incipe belligerum iuvenem; temeraria rursus,
Admoneo, ne tu secum certamina iungas, 435
Ni cupis exciso pertundere vertice campum.
Sic ait. Alternoque Paris sic excipit ore:
Desine iam gravibus convicia fundere dictis,
O dulcis coniunx. Nunc me superavit Atrides
Palladis auxilio; posthac crudelia nostro 440
Vulnera marte feret: sunt et mea numina contra
Multa mihi. Sed iam Veneris sociemus amico
Gaudia laeta toro: numquam mea pectora tanto
Vulnere fixit Amor, vel cum fluitantia remis
Aequora dispellens, placida Lacedaemone raptam 445
Te duxi, virgo, ad Cranaen; haec insula dulci
Connubio primum geminos sociavit amantes;
Ut mea nunc lentis uruntur pectora flammis.
Sic fatus, prior in lectum se subiicit altum,
Quem tenera assequitur coniunx: sic ambo nitenti 450
Accubuere toro, molli languore soluti.
At geminas ardens acies Menelaus obibat,
More ferae absentem nequicquam in pulvere campi
Vestigans Paridem: non illum troia pubes,
Non socii graio potuere ostendere regi; 455
Nec si conspiciant, Paridis reverentia Teucros
Detineat, sed quisque duci ostendisset achivo.
Namque erat ille suis pallentis imagine mortis
Invisus pariter cunctis. Tum maior Atrides:
Accipite haec, inquit, Troesque et dardana pubes, 460
Et Troum socii. Campum Menelaus apertum
Solus habet, sequiturque suum victoria martem:
Ereptas nunc victor opes Helenenque reposcit;
Reddite, et Argolicis meriti referantur honores,
Postera venturi quos norit temporis aetas. 465
Talibus Atrides. Danai simul ore fremebant.