Jump to content

Ilias Latina

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ilias Latina
saeculo I
editio: incognita
fons: [1]

Iram pande mihi Pelidae, Diua, superbi
Tristia quae miseris iniecit funera Grais
Atque animas fortes heroum tradidit Orco
Latrantumque dedit rostris uolucrumque trahendos
Illorum exsangues, inhumatis ossibus, artus.
Confiebat enim summi sententia regis,
protulerant* ex quo discordia pectora pugnas,
Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles.
Quis deus hos ira tristi contendere iussit?
Latonae et magni proles Iouis. Ille Pelasgum
infestam regi pestem in praecordia misit
implicuitque graui Danaorum corpora morbo.
Nam quondam Chryses, sollemni tempora uitta
implicitus, raptae fleuit solacia natae
inuisosque dies inuisaque tempora noctis
egit et assiduis impleuit questibus auras.
Postquam nulla dies animum maerore leuabat
nullaque lenibant patrios solacia fletus,
castra petit Danaum genibusque affusus Atridae
per superos regnique decus miserabilis orat,
ut sibi causa suae reddatur nata salutis.
Dona simul praefert. Vincuntur fletibus eius
Myrmidones reddique patri Chryseida censent.
Sed negat Atrides Chrysenque excedere castris
despecta pietate iubet: ferus ossibus imis
haeret amor spernitque preces damnosa libido.
Contemptus repetit Phoebeia templa sacerdos
squalidaque infestis maerens secat unguibus ora
dilaceratque comas annosaque tempora plangit.
Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt,
Fatidici his sacras compellat uocibus aures:
"Quid coluisse mihi tua numina, Delphice, prodest
aut castam uitam multos duxisse per annos?
Quidue iuuat sacros posuisse altaribus ignes,
si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos?
En, haec desertae redduntur dona senectae?
Si gratus tibi sum, sim te sub uindice tutus.
Aut si qua, ut luerem sub acerbo crimine poenas,
inscius admisi, cur o tua dextera cessat?
Posce sacros arcus, in me tua derige tela:
auctor mortis erit certe deus. Ecce, merentem
fige patrem; cur nata luit peccata parentis
atque hostis duri patitur miseranda cubile?."
Dixerat. Ille sui uatis prece motus acerbis
luctibus infestat Danaos pestemque per omnes
immittit populos: uulgus ruit undique Graium
uixque rogis superest tellus, uix ignibus aer,
deerat ager tumulis. Iam noctis sidera nonae
transierant decimusque dies patefecerat orbem,
cum Danaum proceres in coetum clarus Achilles
conuocat et causas hortatur pestis iniquae
edere Thestoriden. Tunc Calchas numina diuum
consulit et causam pariter finemque malorum
inuenit effarique uerens ope tutus Achillis
haec ait: "Infesti placemus numina Phoebi
reddamusque pio castam Chryseida patri,
si uolumus, Danai, portus intrare salutis."
Dixerat. Exarsit subito uiolentia regis:
Thestoriden dictis primum compellat amaris
mendacemque uocat. Tum magnum incusat Achillem
inque uicem ducis inuicti conuicia suffert.
Confremuere omnes. Tandem clamore represso
cogitur inuitos aeger dimittere amores
intactamque pio reddit Chryseida patri
multaque dona super. Quam cunctis notus Vlixes
impositam puppi patrias deuexit ad arces
atque iterum ad classes Danaum sua uela retorsit.
Protinus infesti placantur numina Phoebi
et prope consumptae uires redduntur Achiuis.
Non tamen Atridae Chryseidis excidit ardor:
maeret et amissos deceptus luget amores.
Mox rapta magnum Briseide priuat Achillem
solaturque suos alienis ignibus ignes.
At ferus Aeacides nudato protinus ense
tendit in Atriden et, ni sibi reddat honestae
munera militiae, letum crudele minatur,
nec minus ille parat contra defendere se ense.
Quod nisi casta manu Pallas tenuisset Achillem,
turpem caecus amor famam liquisset in aeuum
gentibus Argolicis. Contempta uoce minisque
inuocat aequoreae Pelides numina matris
ne se Plistheniden contra patiatur inultum.
At Thetis audita nati prece deserit undas
castraque Myrmidonum iuxta petit et monet armis
abstineat dextram ac congressibus; inde per auras
emicat aetherias et in aurea sidera fertur.
Tunc genibus regis sparsis affusa capillis:
"Pro nato ueni genetrix en ad tua supplex
numina, summe parens; ulciscere meque meumque
corpus ab Atrida, quodsi permittitur illi
ut flammas impune mei uiolarit Achillis,
turpiter occiderit superata libidine uirtus."
Iuppiter haec contra: "Tristes depone querelas,
magni diua maris, mecum labor iste manebit.
Tu solare tui maerentia pectora nati."
Dixit. At illa leues caeli delapsa per auras
litus adit patrium gratasque sororibus undas.
Offensa est Iuno: "Tantum"que ait, "optime coniunx,
Doride nata ualet, tantum debetur Achilli,
ut mihi quae coniunx dicor tua quaeque sororis
dulce fero nomen, dilectos fundere Achiuos
et Troum renouare uelis in proelia uires?
Haec ita dona refers nobis? sic diligor a te?"
Talibus incusat dictis irata Tonantem
inque uicem summi patitur conuicia regis.
Tandem interposito lis Ignipotente resedit
conciliumque simul genitor dimittit Olympi.
Interea sol emenso decedit Olympo
et dapibus diui curant sua corpora largis;
inde petunt thalamos iucundaque dona quietis.
Nox erat et toto fulgebant sidera mundo
humanumque genus requies diuumque tenebat,
cum pater omnipotens Somnum uocat atque ita fatur:
"Vade age per tenues auras, lenissime diuum,
Argolicique ducis celeri pete castra uolatu
dumque tuo premitur sopitus pondere dulci,
haec illi mandata refer: cum crastina primum
extulerit Titana dies noctemque fugarit,
cogat in arma uiros incautumque occupet hostem."
Nec mora: Somnus abit leuibusque per aera pennis
deuolat in thalamos Agamemnonis: ille sopore
corpus inundatum leni prostratus habebat.
Ad quem sic loquitur curarum operumque leuator:
"Rex Danaum, Atrida, uigila et mandata Tonantis
quae tibi iussa simul delatus ab aethere porto,
accipe: cum primum Titan se emerserit undis,
fortibus arma iube socios aptare lacertis
et petere Iliacos instructo milite campos."
Dixit, et has repetit per quas modo uenerat auras.
Interea lucem terris dedit ignea lampas.
Conuocat attonitus iussis Pelopeius heros
in coetum proceres remque omnibus ordine pandit:
cuncti promittunt socias in proelia uires
hortanturque ducem. Quorum rex fortia dictis
pectora collaudans grates agit omnibus aequas.
Hic tunc Thersites, quo non deformior alter
uenerat ad Troiam nec lingua proteruior ulli,
bella gerenda negat patriasque hortatur ad oras
uertere iter, quem consiliis illustris Vlixes
correptum dictis sceptro percussit eburno.
Tum uero ardescit conceptis litibus ira:
uix telis caruere manus, ad sidera clamor
tollitur et cunctos pugnandi corripit ardor.
Tandem sollertis prudentia Nestoris aeuo
compressam miti sedauit pectore turbam
admonuitque duces dictis responsa recordans
temporis illius, quo uisus in Aulide serpens
consumpsit uolucrum bis quattuor arbore fetus
atque ipsam inualido pugnantem corpore contra
addidit extremo natorum funere matrem.
Tunc "sic deinde" senex "moneo remoneboque, Achiui:
in decimo labor est, Calchas quem dixerat, anno,
quo caderet Danaum uictricibus Ilion armis."
Assensere omnes, laudatur Nestoris aetas
conciliumque simul dimittitur. Arma parari
dux iubet atque animos aptare et pectora pugnae.
Postera lux tacitas ut primum dispulit umbras
et nitidum Titan radiis caput extulit undis,
protinus armari socios iubet acer Atrides
et petere Iliacos instructo milite campos.
Vos mihi nunc, Musae - quid enim non ordine nostis? -,
nomina clara ducum clarosque referte parentes
et dulces patrias: nam sunt haec munera uestra.
Dicamus quot quisque rates ad Pergama duxit
et coeptum peragamus opus, sitque auctor Apollo
aspiretque libens operi per singula nostro.
Peneleos princeps et bello Leitus acer,
Arcesilaus atrox Prothoenorque Cloniusque
Boeoti decies quinas egere carinas
et tumidos ualido pulsarunt remige fluctus.
Inde Mycenaeis Agamemnon moenibus ortus,
quem sibi bellatrix delegit Graecia regem,
centum egit plenas armato milite puppes;
et bis tricenis Menelai nauibus ardor
insequitur totidemque ferox Agapenoris ira;
quos iuxta fidus sollerti pectore Nestor
consilioque potens gemina cum prole suorum
it ter tricenis munitus in arma carinis.
At Schedius uirtute potens et Epistrophus ingens,
gloria Myrmidonum, saeui duo robora belli,
longa quaterdenis pulsarunt aequora proris
et bis uicenas Polypoetes atque Leonteus
instruxere rates ornatas milite forti.
Euryalus Sthenelusque duces et fortis in armis
Tydides ualido pulsarunt remige pontum:
bis quadragenas onerarunt milite puppes;
Ascalaphusque potens et Ialmenus, acer uterque,
ter denas ualido complerunt remige naues
et bis uicenas Locrum fortissimus Aiax
instruxit puppes totidemque Euhaemone natus,
quos iuxta Graium murus comitatur Achilles
cum quinquaginta materna per aequora uectus.
Thessalici iuuenes Phidippus et Antiphus ibant
altaque ter denis pulsarunt aequora proris
et tribus assumptis ratibus secat aequora Teucer
Tlepolemusque nouem Rhodius, quos uiribus acer
Eumelus sequitur, minus una naue profectus
quam duxit Telamone satus Salaminius Aiax.
Ast Prothous Magnes Tenthredone natus et una
Euboeae magnis Elephenor finibus ortus
Dulichiusque Meges, animisque insignis et armis,
Aetola de gente Thoas Andraemone natus,
hi quadragenas omnes duxere carinas;
et bis sex Ithaci naues sollertia duxit,
quem sequitur totidem ratibus Telamonius Aiax,
egregia uirtute potens; simul horrida Guneus
ire bis undenis temptabat in arma carinis.
Idomeneus et Meriones, Cretaeus uterque,
bis quadragenis muniti nauibus ibant;
et totidem puppes clara de gente Menestheus
duxit Athenaeus, quot uiribus ambit Achilles;
Amphimachusque ferox et Thalpius, Elide nati,
et clara uirtute Polyxenus atque Diores,
hi bis uicenas onerarunt milite puppes.
Protesilaus agit totidem fortisque Podarces
instructas puppes, quot duxit Oileos Aiax;
et septem Poeante satus tulit arma carinis,
quem sequitur iuxta Podalirius atque Machaon,
altaque ter denis sulcarunt aequora proris.
His ducibus Graiae Troiana ad litora puppes
bis septem uenere minus quam mille ducentae.
Iamque citi appulerant classes camposque tenebant,
cum pater ad Priamum mittit Saturnius Irim,
quae doceat fortes uenisse ad bella Pelasgos.
Nec mora: continuo iussu capit arma parentis
Priamides Hector totamque in proelia pubem
festinare iubet portisque agit agmen apertis.
Cui fulgens auro cassis iuuenile tegebat
omni parte caput, munibat pectora thorax
et clipeus laeuam, dextram decorauerat hasta
ornabatque latus mucro; simul alta nitentes
crura tegunt ocreae, quales decet Hectoris esse.
Hunc sequitur forma melior, tunc fortis in armis,
belli causa Paris, patriae funesta ruina,
Deiphobusque Helenusque simul fortisque Polites
et sacer Aeneas, Veneris certissima proles,
Archelochusque Acamasque ferox Antenore creti;
nec non et proles generosa Lycaonis ibat
Pandarus et magnae Glaucus uirtutis in armis
Amphiusque et Adrastus et Asius atque Pylaeus.
Ibat et Amphimachus Nastesque, insignis uterque,
magnanimique duces Odiusque et Epistrophus ingens
Euphemusque ferox clarusque aetate Pyraechmes,
cum quibus et Mesthles atque Antiphus et bonus armis
Hippothous uenere Acamasque et Pirous una,
Arsinooque sati Chromiusque atque Ennomus, ambo
florentes aetate uiri, quos Phorcus et ingens
Ascanius sequitur, simul et Iouis inclita proles
Sarpedon claraque satus tellure Coroebus.
His se defendit ducibus Neptunia Troia
uicissetque dolos Danaum, ni fata fuissent.
Iamque duae stabant acies fulgentibus armis,
cum Paris, exitium Troiae funestaque flamma,
armatum aduerso Menelaum ex agmine cernit
seque uelut uiso perterritus angue recepit
ad socios amens. Quem postquam turpiter Hector
confusum terrore uidet: "O dedecus - inquit -
"aeternum patriae generisque infamia nostri,
terga refers? At non dubitabas hospitis olim
expugnare toros, cuius nunc defugis arma
uimque times. Vbi sunt uires, ubi cognita nobis
ludorum quondam uaria in certamina uis est?
Hic animos ostende tuos: nihil adiuuat armis
nobilitas formae: duro Mars milite gaudet.
Dum iaceas in amore tuo, nos bella geremus
scilicet et nostrum fundemus in hoste cruorem.
Aequius aduersis tecum concurrat in armis
impiger Atrides, spectet Danaumque Phrygumque
depositis populus telis. Vos, foedere iuncto,
aduersas conferte manus, decernite ferro."
Dixit. Quem contra paucis Priameius heros:
"Quid nimis indignis" - inquit - "me uocibus urges,
o patriae, germane, decus? Nam nec mihi coniunx
prauaque luxuria est potior uirtutis honore
nec uires temptare uiri dextramque recuso,
dummodo uictorem coniunx cum pace sequatur."
Dicta refert Hector: placuit sententia Grais.
Protinus accitur Priamus sacrisque peractis
foedera iunguntur. Post haec discedit uterque
depositis populus telis campusque patescit.
Interea toto procedit ab agmine Troum
pulcher Alexander, clipeoque insignis et hasta.
Quem contra paribus fulgens Menelaus in armis
constitit et: "Tecum mihi sint certamina - dixit -
"nec longum nostra laetabere coniuge, quae te
mox raptum ire gemet, tantummodo Iuppiter adsit."
Dixit et aduersum se concitat acer in hostem.
Ille uirum forti uenientem reppulit ictu
seque gradu celeri recipit longeque frementem
hastam deinde iacit, quam deuitauit Atrides
inque uicem misso fixisset corpora telo
praedonis Phrygii, ni uastum ferrea pectus
texisset lorica uiri septemplice tergo.
Insequitur iuxta clamor; tum aduersus uterque
constitit et galeam galea terit et pede plantam
coniungit stridetque mucro mucrone corusco;
corpus collectum tegitur fulgentibus armis.
Non aliter fortes nitida de coniuge tauri
bella gerunt uastisque replent mugitibus auras.
Atque diu rigido captabant corpora ferro,
cum memor Atrides raptae sibi coniugis instat
Dardaniumque premit iuuenem. Mox ense rigente
cedentem retro dum desuper appetit hostem,
splendidus extremas galeae percussus ad oras
dissiluit mucro; gemuerunt agmina Graium.
Tum uero ardescit, quamuis manus ense carebat,
et iuuenem arrepta prosternit casside uictor
ad socios traheretque, et, ni caligine caeca
texisset Cytherea uirum subiectaque mento
fortia rupisset laxatis uincula nodis,
ultimus ille dies Paridi foret. Abstrahit auro
fulgentem galeam secum Menelaus et ardens
in medios mittit proceres rursumque recurrit
et magnam ualidis contorsit uiribus hastam
in cladem Phrygii, sua quem Venus eripit hosti
et secum in thalamos defert testudine cultos.
Ipsa dehinc Helenam muris accersit ab altis
Dardanioque suos Paridi deducit amores.
Quem tali postquam conspexit uoce locutast:
"Venisti mea flamma, Paris, superatus ab armis
coniugis antiqui? Vidi puduitque uidere,
arreptum cum te traheret uiolentus Atrides
Iliacoque tuos foedaret puluere crines.
Nostraque - me miseram! - timui ne Doricus ensis
oscula discuteret; totus mihi, mente reuincta,
fugerat ore color sanguisque reliquerat artus.
Quis te cum saeuo contendere suasit Atrida?
An nondum uaga fama tuas peruenit ad aures
de uirtute uiri? Moneo ne rursus inique
illius tua fata uelis committere dextrae."
Dixit. Tum largis perfudit fletibus ora.
Tristis Alexander: "Non me superauit Atrides,
o meus ardor" - ait - "sed castae Palladis ira.
Mox illum nostris succumbere turpiter armis
aspicies aderitque meo Cytherea labori."
Post haec amplexus per mutua corpora iunctis
incubuit membris Cygneidos; illa soluto
accepit flammas gremio Troiaeque suasque.
Interea toto Menelaus in agmine Troum
quaerit Alexandrum uictorque huc fertur et illuc.
Quem frater socias acuens in bella cateruas
adiuuat et forti pulsos Phrygas increpat ore
seruarique iubet leges Helenamque reposcit.
Dumque inter sese proceres certamen haberent,
concilium omnipotens habuit regnator Olympi
foederaque intento turbauit Pandarus arcu,
te, Menelae, petens; laterique uolatile telum
incidit et tunicam ferro squamisque rigentem
dissecat. Excedit pugna gemebundus Atrides
castraque tuta petit, quem doctus ab arte paterna
Paeoniis curat iuuenis Podalirius herbis,
itque iterum in caedes horrendaque proelia uictor.
Armauit fortes Agamemnonis ira Pelasgos
et dolor in pugnam cunctos communis agebat.
Bellum ingens oritur multumque utrimque cruoris
funditur et totis sternuntur corpora campis
inque uicem Troumque cadunt Danaumque cateruae
nec requies datur ulla uiris: sonat undique Mauors
telorumque uolant cunctis e partibus imbres.
Occidit Antilochi rigido demersus in umbras
ense Thalysiades optataque lumina linquit.
Inde manu forti Graiorum terga prementem
occupat Anthemione satum Telamonius Aiax
et praedurato transfixit pectora telo:
purpuream uomit ille animam cum sanguine mixtam,
ora rigat moriens. Tum magnis Antiphus hastam
uiribus aduersum conatus corpore toto
torquet in Aeaciden; telumque errauit ab hoste
inque hostem cecidit, transfixit et inguina Leucon:
concidit infelix prostratus uulnere forti
et carpit uirides moribundus dentibus herbas.
Impiger Atrides casu commotus amici
Democoonta petit teloque aduersa trabali
tempora transadigit uaginaque horridus ensem
eripit; ille suis moriens resupinus in armis
concidit et terram moribundo uertice pulsat.
Iamque Amarynciden saxi deiecerat ictu
Pirous Imbrasides dederatque silentibus umbris;
dumque auidus praedae iuuenem spoliare parabat,
desuper hasta uenit dextra librata Thoantis
perque uiri scapulas animosaque pectora transit;
in uultus ruit ille suos calidumque cruorem
ore uomit stratusque super sua palpitat arma.
Sanguine Dardanii manabant undique campi,
manabant amnes passim. Pugnabat ubique
immixtis ardens amborum exercitus armis
et modo Troianis uirtus, modo crescit Achiuis
laetaque per uarios petitur uictoria casus.
Hic postquam Danaum longe cedentia uidit
agmina Tydides tumidumque increscere Martem,
in medias acies, qua plurimus imminet hostis,
irruit et uersas prosternit caede phalangas;
huc illuc ensemque ferox hastamque coruscat.
Bellica Pallas adest flagrantiaque ignibus arma
adiuuat atque animos iuueni uiresque ministrat.
Ille, boum ueluti uiso grege saeua leaena,
quam stimulat ieiuna fames, ruit agmina contra
et prostrata necat uesano corpora dente,
sic ruit in medios hostes Calydonius heros,
uirginis armigerae monitis et numine tutus.
Conuersi dant terga Phryges, fugientibus ille
instat et exstructos morientum calcat aceruos.
Dumque ferit sternitque uiros, uidet ecce Daretis
aduerso stantes furibundus in agmine natos,
Phegeaque Idaeumque simul; quem cuspide Phegeus
occupat ante graui, sed uulnera depulit umbo
uitatumque solo ferrum stetit. Haud mora: totis
ingentem torquet Tydides uiribus hastam
transadigitque uiri pectus: pars cuspidis ante
eminet et prodit scapulis pars altera fossis.
Hunc ubi fundentem calidum de pectore flumen
uersantemque oculos animamque per ora uomentem
conspexit frater, stricto celer aduolat ense
germanique cupit fatorum exsistere uindex.
Sed neque uim saeui nec fortia sustinet arma
Tydidae contraque tamen defendere temptat.
Vt uolucris, discerpta sui cum corpora nati
accipitrem laniare uidet nec tendere contra,
auxilium neque ferre suo ualet anxia nato
quodque potest, leuibus plaudit sua pectora pennis,
sic hostem Idaeus germani caede superbum
spectat atrox miseroque nequit succurrere fratri
et, nisi cessisset, dextra cecidisset eadem.
Nec minus in Teucros armis furit alter Atrides
insequiturque acies et ferro funera miscet.
Obuius huic fatis occurrit ductus iniquis
infelix Odius, quem uastae cuspidis ictu
sternit et ingenti scapulas transuerberat hasta.
Hinc petit Idomeneus aduersa parte ruentem
Maeoniden Phaestum, cuius post funera laetus
et Strophio genitum Stygias demittit ad umbras.
Meriones Phereclum librata percutit hasta
Pedaeumque Meges. Tum uastis horridus armis
Eurypylus gladio uenientem Hypsenora fundit
et pariter uita iuuenem spoliauit et armis.
Parte alia uolitat sinuoso Pandarus arcu
Tydidenque oculis immensa per agmina quaerit;
quem postquam Troum sternentem corpora uidit,
horrida contento derexit spicula cornu
et summas umeri destringit acumine partes.
Tum uero ardescit iuuenis Calydonius ira
in mediasque acies animosi more leonis
fertur et Astynoum, magnum quoque Hypirona fundit,
comminus hunc gladio, iaculo ferit eminus illum;
inde premit Polyidon Abantaque cuspide forti
et notum bello Xanthum uastumque Thoonem.
Post hos infestus Chromiumque et Echemmona telo
proturbat celeri pariterque ad Tartara mittit.
Tu quoque Tydidae prostratus, Pandare, dextra
occidis, infelix, accepto uulnere tristi,
dextera qua naris fronti coniungitur imae;
dissipat et cerebrum galeae cum parte reuulsum
ossaque confossa spargit Tydideus ensis.
Iamque manum Aeneas simul et Calydonius heros
contulerant, iactis inter se comminus hastis;
undique rimabant inimico corpora ferro,
et modo cedebant retro, modo deinde coibant.
Postquam utrique diu steterant nec uulnera magnus
qua daret infesto Tydides ense uidebat,
saxum ingens medio quod forte iacebat in agro,
bis seni quod uix iuuenes tellure mouerent,
sustulit et magno conamine misit in hostem.
Ille ruit prostratus humi cum fortibus armis,
quem Venus aetherias genetrix delapsa per auras
accipit et nigra corpus caligine condit.
Non tulit Oenides animo nebulasque per ipsas
fertur et in Venerem flagrantibus irruit armis,
et neque quem demens ferro petat inspicit aruis
caelestemque manum mortali uulnerat hasta.
Icta petit caelum terris Cytherea relictis
atque ibi sidereae queritur sua uulnera matri.
Dardanium Aenean seruat Troianus Apollo
accenditque animos iterumque ad bella reducit.
Vndique consurgunt acies et puluere caelum
conditur horrendisque sonat clamoribus aether.
Hic alius rapido deiectus in aequora curru
proteritur pedibusque simul calcatur equorum
atque alius uolucri traiectus corpora telo
quadrupedis tergo pronus ruit; illius ense
deiectum longe caput a ceruice cucurrit;
hic iacet exanimis fuso super arma cerebro:
sanguine manat humus, campi sudore madescunt.
Emicat interea Veneris pulcherrima proles
densaque Graiorum premit agmina nudaque late
terga metit gladio funestaque proelia miscet.
Nec cessat spes una Phrygum fortissimus Hector
sternere caede uiros atque agmina uertere Graium.
Vt lupus in campis pecudes cum uidit apertis
(non actor gregis ipse, comes non horrida terret
turba canum), fremit esuriens et neglegit omnes
in mediosque greges auidus ruit, haut secus Hector
inuadit Danaos et territat ense cruento.
Deficiunt Graiorum acies, Phryges acrius instant
attolluntque animos: geminat uictoria uires.
Vt uidit socios infesto cedere Marte,
rex Danaum sublimis equo uolat agmina circum
hortaturque duces animosque in proelia firmat.
Mox ipse in medios audax se proripit hostes
oppositasque acies stricto diuerberat ense.
Vt Libycus cum forte leo procul agmina uidit
laeta boum passim uirides errare per herbas,
attollit ceruice iubas sitiensque cruoris
in mediam erecto contendit pectore turbam,
sic ferus Atrides aduersos fertur in hostes
infestasque Phrygum proturbat cuspide turmas.
Virtus clara ducis uires accendit Achiuum
et spes exacuit languentia militis arma:
funduntur Teucri, Danai laetantur ouantes.
Tandem hic Aenean immisso tendere curru
conspicit Atrides: stricto concurrere ferro
comparat et iaculum, quantum furor ipse mouebat,
uiribus intorquet, quod detulit error ab illo
pectus in aurigae stomachoque infigitur alto;
ille ruens ictu media inter lora rotasque
uoluitur et uitam calido cum sanguine fundit.
Ingemit Aeneas curruque animosus ab alto
desilit et ualido Crethona<que> comminus ictu
Orsilochumque ferit, quorum post funera uictus
Paphlagonum ductor Menelai concidit armis,
Antilochique Mydon. Post hos Iouis inclita proles
Sarpedon bellum funestaque proelia miscet.
Quem contra infelix non aequis dimicat armis
Tlepolemus magno satus Hercule, sed neque uires
hunc seruare patris nec tot potuere labores,
quin caderet tenuemque daret de corpore uitam.
Saucius egreditur medio certamine belli
Sarpedon fraudisque subit commentor Vlixes
et septem iuuenum fortissima corpora fundit.
Hinc pugnat patriae columen Mauortius Hector,
illinc Tydides: sternuntur utrimque uirorum
corpora per campos et sanguine prata rigantur.
Pugnat bellipotens casta cum Pallade Mauors
ingentemque mouet clipeum, quem sancta uirago
egit et extrema percussum cuspide caedit
attonitumque simul caelum petere ipsa coegit.
Hic ille aetherio queritur sua uulnera regi
saucius et magni genitoris iurgia suffert.
Interea magnis Acamantem uiribus Aiax
interimit uastumque capit Menelaus Adrastum
et rapit ad classes manibus post terga reuinctis,
ut ui deducat laetos ex hoste triumphos.
Incumbunt Danai, cedit Troiana iuuentus
tergaque nuda tegit. Sensit Mauortius Hector
pro Danais pugnare deos ualidasque suorum
uirginis armigerae subduci numine uires
continuoque petit muros Hecubamque uocari
imperat et diuae placari numina suadet.
Protinus armatas innuptae Palladis arces
Iliades subeunt: festis altaria sertis
exornant caeduntque sacras ex more bidentes.
Dumque preces Hecube supplex ad templa Mineruae
pro caris genetrix natis et coniuge fundit,
interea Glaucus stricto decernere ferro
cum Diomede parat nomenque genusque roganti
qui sit et unde ferat, magnis cum uiribus hastam
mittere temptabat; temptanti Aetolius heros:
"Quo ruis?" - exclamat - "quae te, scelerate, furentem
mens agit imparibus mecum concurrere telis?
Hospitis arma uides, Veneris qui uulnere dextram
perculit et summo pupugit certamine Martem.
Pone truces animos infestaque tela coerce."
Post haec inter se posito certamine pugnae
commutant clipeos inimicaque proelia linquunt.
Colloquium petit interea fidissima coniunx
Hectoris Andromache paruumque ad pectora natum
Astyanacta tenet, cuius dum maximus heros
oscula parua petit, subito perterritus infans
conuertit timidos materna ad pectora uultus
terribilemque fugit galeam cristamque comantem.
Vtque caput iuuenis posito detexerat aere,
protinus infantem geminis amplectitur ulnis
attollensque manus: "Precor, o pater optime" - dixit -
"ut meus hic, pro quo tua numina, natus, adoro,
uirtutes patrias primis imitetur ab annis."
Haec ait et portis acies petit acer apertis,
una deinde Paris. Postquam in certamina uentumst,
protinus in medium procedit maximus Hector
Graiorumque duces inuictis prouocat armis.
Nec mora: continuo fraudis commentor Vlixes
et ferus Idomeneus et notus gente paterna
Meriones Graiumque simul dux acer Atrides
Aiacesque duo <et> claris speciosus in armis
Eurypylus magnoque Thoas Andraemone natus
quique manum Veneris uiolauit uulnere tristi
procedunt; aberat nam Troum terror Achilles
et cithara dulci durum lenibat amorem.
Ergo ubi deiectis auratam regis Atridae
sortibus in galeam magnus processerat Aiax,
principio iactis committunt proelia telis:
mox rigidos stringunt enses et fortibus armis
decernunt partesque oculis rimantur apertas
et modo terga petunt, duros modo fortibus ictus
depellunt clipeis; ingens ad sidera clamor
tollitur et uastis impletur uocibus aer.
Non sic saetigeri exacuunt feruoribus iras
pectoribusque petunt uastis, modo dentibus uncis
alterni librant gladios et uulnera miscent.
fortia terga premunt spumantque per ora uicissim;
fumiferae nubes concretaque fulgura et ignes
iactantur magnoque implentur murmure siluae.
Tales Priamides ardorque Aiacis in armis
Tandem animis teloque furens Telamonius Aiax
insignem bello petit Hectora, quaque patebat
nuda uiri ceruix, fulgentem derigit ensem.
Ille ictum celeri praeuidit callidus astu
tergaque summisit ferrumque umbone repellit.
Sed leuis extremas clipei perlabitur oras
ensis et exiguo ceruicem uulnere libat.
Acrius impugnans rursus consurgit in hostem
Priamides nec iam ferro Telamone creatum,
sed magno saxi iactu petit. At ferus Aiax
ingentem clipeo septemplice reppulit ictum
et iuuenem saxo percussum sternit eodem.
Quem leuat exceptum Grais inimicus Apollo
integratque animum; iam rursus ad arma coibant
stringebantque iterum gladios, cum fessus in undas
coeperat igniferos Titan immergere currus
noxque subire polum: iuxta mittuntur, utrosque
qui dirimant a caede uiros, nec segnius illi
deponunt animos. Tunc bello maximus Hector:
"Quae te terra uirum, qui te genuere parentes?
Viribus es proles generosa atque inclita" - dixit.
At contra se ferre parat Telamonius Aiax:
"Hesiona de matre uides Telamone creatum,
nobilis est domus et fama generosa propago."
Hector, ut Hesionae nomen casusque recordans:
"Absistamus" - ait - "sanguis communis utriquest",
et prior Aeaciden aurato munerat ense
inque uicem, quo se bellator cinxerat Aiax,
accipit insignem uario caelamine balteum.
Post haec extemplo Graium Troumque cateruae
discedunt caelumque tegit nox atra tenebris.
Implentur dapibus largis Bacchique liquore
atque auidi placido tradunt sua corpora somno.
Postera cum primum stellas Aurora fugarat,
in coetum uenere Phryges. Tunc maximus Hector
cum sociis memorans hesternae funera caedis
suadet ut inuictis Helene reddatur Achiuis
praedaque quae duros Menelai mulceat ignes
idque placet cunctis. Tunc saeuo missus Atridae
pertulit Idaeus Troum mandata; neque ille
aut animum praedae aut dictis accommodat aures,
ultro etiam castris Idaeum excedere iussit.
Paruit is monitis iterumque ad castra reuersus
Troiae contemptum duro se reddit ab hoste.
Interea Danai confusi caede suorum
ingentes struxere pyras collectaque passim
fortia tradiderunt sociorum corpora flammis.
Tum renouant fossas et uallum robore cingunt.
Vt nitidum Titan radiis patefecerat orbem,
conuocat in coetum superos Iouis et monet, armis
ne contra sua dicta uelint contendere diui.
Ipse per aetherias caeli delabitur auras
umbrosisque simul consedit montibus Idae.
Inde acies uidet Iliacas dextraque potenti
sustinet auratas aequato pondere lances
fataque dura Phrygum casusque expendit Achiuum
et Graium clades grauibus praeponderat armis.
Interea Danaos ingenti concitus ira
Priamides agit et totis grauis imminet armis
unum quippe decus Phrygiae. Turbantur Achiui
Doricaque ingenti complentur castra tumultu.
Hortatur socios muris inclusus Atrides
languentesque animos iuuenum in certamina firmat.
Princeps Tydides fulgens ardentibus armis
per medios hostes immani pondere fertur.
Hic illi occurrit fatis Agelaus iniquis,
telum immane manu quatiens, quem maximus heros
occupat et duro medium transuerberat ense.
Hinc Phrygas Aiacis uastis protectus in armis
Teucer agit spargitque leues in terga sagittas.
Gorgythiona ferum letali uulnere fundit;
mox alias acies petit aurigamque superbi
Hectoris obtruncat, quem saxo Troius heros
occupat excussoque incautum proterit arcu.
Ast illum fidi rapiunt de caede sodales
prostratumque leuant. Ruit undique turbidus Hector
aduersasque acies infesta cuspide terret.
Se rursus Danai turbati caede suorum
conuertunt iterumque leues in castra cateruae
confugiunt portasque obiecto robore firmant.
At Phryges obsidunt inclusos aggere Graios
excubituque premunt muros flammisque coronant.
Cetera per campos sternunt sua corpora pubes
indulgentque mero curas<que> animosque resoluunt.
Attoniti Danaum proceres discrimine tanto
nec dapibus releuant animos nec corpora curant,
sed miseri sua fata gemunt. Mox Nestore pulsi
legatos mittunt dextramque hortantur Achillis,
ut ferat auxilium miseris. Thetideius heros
nec Danaum capit aure preces nec munera regis
ulla referre cupit; non illum redditus ignis
aut intacta suo Briseis corpore mouit.
Irrita legati referunt responsa Pelasgis
et dapibus curant animos lenique sopore.
Alterius tenebrae tarde labentibus astris
restabatque super tacitae pars tertia noctis,
cum Danaum iussu castris Aetolius heros
egreditur sociumque sibi delegit Vlixem,
qui secum tacitae sublustri noctis in umbra
scrutetur studio quae sit fiducia Troum
quidue agitent quantasue parent in proelia uires.
Dumque iter horrendum loca pernoctata pauentes
carpebant, uenit ecce Dolon, quem Troia pubes
miserat, ut Danaum sollerti pectore uires
perspiceret sensusque ducum plebisque referret.
Quem procul ut uidit socius Diomedis Vlixes,
abdiderant occultantes sua corpora furtim
post densos frutices, dum spe percussus inani
Tros Eumediades cursu praecederet illos,
ne facile oppressus gressum in sua castra referret.
Post, ubi transierat fidens animoque manuque,
prosiluere uiri iuuenemque euadere cursu
conantem capiunt ferroque manuque minantur.
Ille timore pauens: "Vitam concedite" - dixit -,
"hoc unum satis est; quodsi perstatis in ira,
quanta ex morte mea capietis praemia laudis?
At si cur ueniam tacitis exquiritis umbris:
maxima Troia mihi currum promisit Achillis
si uestras cepisset opes. Haec dona secutus
in dubios casus, coram quod cernitis ipsi,
infelix cecidi. Nunc uos per numina diuum,
per mare, per Ditis fluctus obtestor opaci,
ne rapere hanc animam crudeli caede uelitis.
Haec pro concessa referetis dona salute:
consilium Priami regis remque ordine gentis
expediam Phrygiae." Postquam quid Troia pararet
cognouere uiri, fauces mucrone recluso
detrudunt iuuenis. Post haec tentoria Rhesi
intrant atque ipsum somno uinoque sepultum
obtruncant spoliantque uirum fusosque per herbam
exanimant socios. Tum tristi caede peracta
praeda umeros onerant, multo et candore nitentes
Thracas equos rapiunt, quos nec praecederet Eurus
nec posset uolucri cursu superare sagitta.
Inde iterum Argolicas primae sub tempore lucis
ad classes redeunt, quos Nestoris accipit aetas
ac recipit portis. Postquam sua castra tenebant,
facta duci referunt: laudat Pelopeius heros,
fessaque iucundae tradunt sua membra quieti.
Lux exorta uiros in pristina bella remisit,
instaurantque animos recreato milite pugnae
Dardanidum Danaumque duces: uolat undique nubes
telorum et ferro ferrum sonat, undique mixtis
inter se strident mucronibus: instat utrimque
densa acies mixtusque fluit cum sanguine sudor.
Tandem feruenti Danaum rex concitus ira
Antiphon ingenti prostratum uulnere fundit
Pisandrumque simul fratremque ad bella ruentem
Hippolochum; post hos gladio petit Iphidamanta.
Hic frater dextram iaculo ferit; ille dolore
acrior accepto fugientem Antenore natum
persequitur traxitque ferox cum uulnere poenas.
Hector tunc pugnae subit acri concitus ira
Priamides et percussos agit undique Graios;
nec Paris hostiles cessat prosternere turmas
Eurypylique femur contento uulnerat arcu.
Incumbunt Troes, fugiunt in castra Pelasgi
uiribus exhaustis et uastis undique firmant
obicibus muros. Tum saxo Martius Hector
perfringit portas ferrataque robora laxat.
Irrumpunt aditus Phryges atque in limine primo
restantes sternunt Graios ualloque cateruas
deturbant, alii scalas in moenia poscunt
et iaciunt ignes: auget uictoria uires.
De muris pugnant Danai turresque per altas.
Saxa uolant, subeunt acta testudine Troes
ascenduntque aditus et portis uiribus instant.
Turbati fugiunt omnes iam castra Pelasgi
et scandunt puppes. Vrget Troiana iuuentus
telaque crebra iacit: resonat clamoribus aether.
Neptunus uires Danais animumque ministrat:
pugna ingens oritur, furit istinc hostis et illinc.
Idomenei dextra cadit Asius; Hector atrocem
Amphimachum obtruncat nec non occumbit in armis
Anchisae gener Alcathous, quem fuderat ense
magnanimus ductor Rhytieus. Tunc feruidus hasta
Deiphobus ferit Ascalaphum mergitque sub undas.
Hector ubique ferus uiolento pectore saeuit,
quem saxo ingenti percussum maximus Aiax
depulit et toto prostratum corpore fudit.
Concurrit Troiana manus iuuenemque uomentem
sanguineos fluctus Xanthi lauere fluentis.
Inde iterum ad pugnam redeunt; fit maxima caedes
amborum et manat tellus infecta cruore.
Polydamas ualido Prothoenora percutit ictu,
Archelochumque Antenoriden Telamonius Aiax,
Boeotumque Acamas Promachum, quem sternit atrocis
Penelei dextra; inde cadit Priameia pubes
acrius insurgunt Troes ad Achaica bella
<>
pulsa metu uallumque et muros aggere saeptos
transiliunt, alii fossas uoluuntur in ipsas.
Aduolat interea Danaum metus impiger Hector:
confugiunt iterum ad classes Agamemnonis alae
atque inde aduersis propellunt uiribus hostem.
Fit pugna ante rates, saeuit Mauortius Hector
et poscit flammas totamque incendere classem
apparat. Huic ualidis obsistit uiribus Aiax,
stans prima in puppi, clipeoque incendia saeua
sustinet et solus defendit mille carinas.
Hinc iaciunt Danai robustae cuspidis hastas,
illinc ardentes taedas Phryges undique iactant;
per uastos sudor pugnantum defluit artus.
Non ualet ulterius cladem spectare suorum
Patroclus subitoque armis munitus Achillis
prouolat et falsa conterret imagine Troas.
Qui modo turbabant Danaos animoque fremebant,
nunc trepidi fugiunt, fugientibus imminet ille
perturbatque ferox acies uastumque per agmen
sternit et ingenti Sarpedona uulnere fundit
et nunc hos cursu nunc illos praeterit ardens
proeliaque horrendi sub imagine uersat Achillis.
Quem postquam socias miscentem caede cateruas
turbantemque acies respexit feruidus Hector,
tollit atrox animos uastisque immanis in armis
occurrit contra magnoque hunc increpat ore:
"Huc, age, huc conuerte gradum, fortissime Achilles:
iam nosces ultrix quid Troica dextera possit
et quantum bello ualeat fortissimus Hector.
Nam licet ipse suis Mauors te protegat armis,
inuito tamen haec perimet te dextera Marte."
Ille silet spernitque minas animosaque dicta,
ut quem mentitur uerus credatur Achilles.
Tunc prior intorquet collectis uiribus hastam
Dardanides, quam prolapsam celeri excipit ictu
Patroclus redditque uices et, mutua dona,
quod clipeo excussum uiridi tellure resedit.
Tunc rigidos stringunt enses et comminus armis
inter se miscent, donec Troianus Apollo
mentitos uultus simulati pandit Achillis
denudatque uirum, quem bello maximus Hector
pugnantem falsis postquam deprendit in armis,
irruit et iuuenem nudato pectore ferro
traicit et uictor Vulcania detrahit arma.
Vindicat exstincti corpus Telamonius Aiax
oppositoque tegit clipeo. Priameia pubes
laetitia exsultat, Danai sua uulnera maerent.
Interea iuuenis tristi cum pube suorum
Nestorides in castra ferunt miserabile corpus.
Tunc ut Pelidae aures diuerberat horror,
palluit infelix iuuenis, calor ossa reliquit;
membra simul lacrimans materno innectit amictu,
deflens Aeacides tristi de caede sodalis;
unguibus ora secat comptosque in puluere crines
deformat, scindit firmo de pectore uestes
et super exstincti prostratus membra sodalis
crudeles fundit questus atque oscula figit.
Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt:
"Non impune mei laetabere caede sodalis,
Hector" - ait - "magnoque meo, uiolente, dolori
persolues poenas atque istis uictor in armis,
in quibus exsultas, fuso moriere cruore."
Post haec accensus furiis decurrit ad aequor
fortiaque arma Thetin supplex rogat: illa relictis
fluctibus auxilium Vulcani protinus orat.
Excitat Aetnaeos calidis fornacibus ignes
Mulciber et ualidis fuluum domat ictibus aurum.
Mox effecta refert diuinis artibus arma.
Euolat inde Thetis; quae postquam magnus Achilles
induit, in clipeum uultus conuertit atroces.
Illic Ignipotens mundi caelauerat arcem
sideraque et liquidis redimitas undique nymphis
Oceani terras et cinctum Nerea circum
astrorumque uices dimensaque tempora noctis,
quattuor et mundi partes, quantum Arctos ab Austro
et quantum occasus roseo distaret ab ortu,
Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque
exoreretur equis, et quantum in orbe mearet
Luna caua et nitida lustraret lampade caelum;
addideratque fretis sua numina: Nerea magnum
Oceanumque senem nec eundem Protea semper,
Tritonasque feros et amantem Dorida fluctus;
fecerat et liquidas mira Nereidas arte.
Terra gerit siluas horrendaque monstra ferarum
fluminaque et montes cumque altis oppida muris,
in quibus exercent leges annosaque iura
certantes populi; sedet illic aequus utrisque
iudex et litem discernit fronte serena.
Parte alia castae resonant Paeana puellae
dantque choros molles et tympana dextera pulsat;
ille lyrae graciles extenso pollice chordas
percurrit septemque modos modulatur auenis:
carmina componunt mundi resonantia motum.
Rura colunt alii, sulcant grauia arua iuuenci
maturasque metit robustus messor aristas
et gaudet pressis immundus uinitor uuis;
tondent prata greges, pendent in rupe capellae.
Haec inter mediis stabat Mars aureus armis,
quem diua poesis reliquae* circaque sedebant
anguineis maestae Clotho Lachesisque capillis.
Talibus ornatus donis Thetideius heros
in medias acies immani turbine fertur,
cui uires praebet casta cum Pallade Iuno
dantque animos iuueni. Vidit Cythereius heros
occurritque uiro, sed non cum uiribus aequis
Aeacidae nec compar erat, tamen ira coegit
conferre inuictis iuuenem cum uiribus arma.
Quem nisi seruasset magnarum rector aquarum,
ut profugus laetis Troiam repararet in aruis
Augustumque genus claris submitteret astris,
non clarae gentis nobis mansisset origo.
Inde agit Aeacides infesta cuspide Teucros
ingentemque modum prosternit caede uirorum,
sanguinis Hectorei sitiens. At Dardana pubes
confugit ad Xanthi rapidos perterrita fluctus
auxiliumque petit diuini fluminis; ille
instat et in mediis pugnatur gurgitis undis.
Ira dabat uires; stringuntur sanguine ripae
sparsaque per totos uoluuntur corpora fluctus.
At Venus et Phrygiae gentis tutator Apollo
cogunt in Danaos Xanthi consurgere fluctus,
ut fera terribili miscentem proelia dextra
obruat Aeaciden; qui protinus undique totis
exspatiatur aquis et uasto gurgite praeceps
uoluitur atque uirum torrentibus impedit undis
praetardatque gradus. Ille omni corpore saeuas
contra pugnat aquas aduersaque flumina rumpit
et modo disiectos umeris modo pectore uasto
propellit fluctus. Quem longe prouida Iuno
asseruit, rapidae quia cederet, ignibus, undae,
sanctaque pugnarunt inter se numina diuum.
Rursus agit Phrygias ingenti caede cateruas
horridus Aeacides bellique ardore resumpto
funereas acies horrendaque proelia miscet.
Non illum uis ulla mouet, non saeua fatigant
pectora bellando; uires successus adauget.
Percussi dubitant trepida formidine Troes
atque intra muros exhausta paene salute
confugiunt portasque obiecto robore firmant.
Vnus tota salus in quo Troiana manebat
Hector adest, quem non durae timor undique mortis,
non patriae tenuere preces, quin obuius iret
et contra magnum contendere uellet Achillem.
Quem procul ut uidit tectum caelestibus armis,
ante oculos subito uisa est Tritonia Pallas
pertimuit clausisque fugit sua moenia circum
infelix portis, sequitur Nereius heros:
in somnis ueluti, cum pectora terruit ira,
hic cursu super insequitur, fugere ille uidetur,
festinantque ambo, gressum labor ipse moratur,
alternis poterant insistere coepta periclis,
nec requies aderat, timor undique concitat iras.
Spectant de muris miseri sua fata parentes
pallentemque uident supremo tempore natum
quem iam summa dies suprema luce premebat.
Huic subito ante oculos similis Tritonia fratri
occurrens iuuenem simulato decipit ore;
nam cum Deiphobi tutum se credidit armis,
transtulit ad Danaos iterum sua numina Pallas.
Concurrunt iactis inter se comminus hastis
inuicti iuuenes: hic uastis intonat armis,
ille hostem ualidum nequiquam umbone repellit
alternisque ferox mutat congressibus ictus.
Sudor agit riuos, ensem terit horridus ensis
collatusque haeret pede pes et dextera dextrae.
Hastam iam manibus saeuus librabat Achilles
inque uirum magnis emissam uiribus egit,
quam praeterlapsam uitauit callidus Hector.
Exclamant Danai. Contra Priameius heros
uibratum iaculum Vulcania torquet in arma.
Nec successus adest: nam duro inflectitur auro
dissiluitque mucro. Gemuerunt agmina Troum.
Concurrunt iterum collatis fortiter armis
inque uicem duros euitant comminus enses.
Nec sufferre ualet ultra sortemque supremam
stantemque Aeaciden defectis uiribus Hector.
Dumque retro cedit fraternaque rebus in artis
respicit auxilia et nullam uidet esse salutem,
sensit adesse dolos. Quid agat? quae numina supplex
inuocet? et toto languescunt corpore uires
auxiliumque negant; retinet uix dextera ferrum,
nox oculos inimica tegit nec subuenit ullum
defesso auxilium; pugnat moriturus et alto
corde premit gemitus. Instat Nereius heros
turbatumque premit procul undique; tunc iacit hastam
et medias rigida transfixit cuspide fauces.
Exsultant Danai, Troes sua uulnera deflent.
Tunc sic amissis infelix uiribus Hector:
"En concede meos miseris genitoribus artus,
quos pater infelix multo mercabitur auro:
dona feres uictor. Priami nunc filius orat,
te Priamus, dux ille ducum, quem Graecia solum
pertimuit: si, nec precibus nec munere uictus,
nec lacrimis miseri nec clara gente moueris,
afflicti miserere patris: moueat tua Peleus
pectora pro Priamo, pro nostro corpore Pyrrhus."
Talia Priamides. Quem contra durus Achilles:
"Quid mea supplicibus temptas inflectere dictis
pectora, quem possem direptum more ferarum,
si sineret natura, meis absumere malis?
Te uero tristesque ferae cunctaeque uolucres
diripient, auidosque canes tua uiscera pascent.
Haec ex te capient Patrocli gaudia manes,
si sapiunt umbrae." Dum talia magnus Achilles
ore truci iactat, uitam miserabilis Hector
reddidit. Hunc animi nondum satiatus Achilles
deligat ad currum pedibusque exsanguia membra
ter circum muros uictor trahit; altius ipsos
fert domini successus equos. Tum maximus heros
detulit ad Danaos foedatum puluere corpus.
Laetantur Danai, plangunt sua uulnera Troes
et pariter captos deflent cum funere muros.
Interea uictor defleti corpus amici
funerat Aeacides pompasque ad funera ducit.
Tum circa tumulum miseros rapit Hectoris artus
et uapido cineri ludorum indicit honores.
Tydides *tyrsin* cursu pedibusque ferocem
Merionem superat; luctando uincitur Aiax
cuius decepit uires Laertius astu;
caestibus aduersis cunctos superauit Epeos
et disco forti Polypoetes depulit omnes
Merionesque arcu. Tandem certamine misso
in sua castra redit turbis comitatus Achilles.
Flent miseri amissum Phryges Hectora totaque maesto
Troia sonat planctu; fundit miseranda querelas
infelix Hecube saeuisque arat unguibus ora
Andromacheque suas scindit de pectore uestes,
heu tanto spoliata uiro. Ruit omnis in uno
Hectore causa Phrygum, ruit hoc defensa senectus
afflicti miseranda patris, quem nec sua coniunx
turbaque natorum nec magni gloria regni
oblitum tenuit uitae, quin iret inermis
et solum inuicti castris se redderet hostis.
Mirantur Danaum proceres, miratur et ipse
Aeacides animum miseri senis; ille trementes
affusus genibus tendens ad sidera palmas
haec ait: "O Graiae gentis fortissime Achilles,
o regnis inimice meis, te Dardana solum
uicta tremit pubes, te sensit nostra senectus
crudelem nimium. Nunc sis mitissimus oro
et patris afflicti genibus miserere precantis
donaque quae porto miseri pro corpore nati
accipias; si nec precibus nec flecteris auro,
in senis extremis tua dextera saeuiat annis:
saltem saeua pater comitabor funera nati!
Nec uitam mihi nec magnos *concedere* honores,
sed funus crudele meum! Miserere parentis
et pater esse meo mitis de corpore disce.
Hectoris interitu uicisti Dardana regna,
uicisti Priamum: sortis reminiscere uictor
humanae uariosque ducum tu respice casus."
His tandem precibus grandaeuum motus Achilles
alleuat a terra corpusque exsangue parenti
reddidit Hectoreum. Post haec sua dona reportat
in patriam Priamus tristesque ex more suorum
apparat exsequias extremaque funera ducit.
Tum pyra construitur, qua bis sex corpora Graium
quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque
et clipei galeaeque cauae argutaque tela.
Haec super ingenti gemitu componitur Hector:
stant circum Iliades matres manibusque decoros
abrumpunt crines laniataque pectora plangunt:
illo namque rogo natorum funera cernunt.
Tollitur et iuuenum magno cum murmure clamor
flebilis: ardebat flamma namque Ilion illa.
Inter quos gemitus laniato pectore coniunx
prouolat Andromache mediosque immittere in ignes
se cupit Astyanacta tenens, quam iussa suarum
turba rapit. Contra tamen omnibus usque resistit,
donec collapsae ceciderunt robora flammae
inque leues abiit tantus dux ille fauillas.
Sed iam siste gradum finemque impone labori,
Calliope, uatisque tui moderare carinam,
Remis quem cernis stringentem litora paucis,
Iamque tenet portum metamque potentis Homeri.
Pieridum comitata cohors, summitte rudentes
Sanctaque uirgineos lauro redimita capillos
Ipsa tuas depone lyras. Ades, inclita Pallas,
Tuque faue cursu uatis iam, Phoebe, peracto.