Jump to content

Imperatores Turcici, seu de eorum vita et rebus gestis

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Imperatores Turcici, seu de eorum vita et rebus gestis
1550
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana

Imperatores Turcici, Libellus de vita, progressu et rebus gestis principum gentis Mahumeticae, elegiaco carmine conscriptus a Davide Peifero Lipsico.


Ταῦτα τιακὸν βλἑψαν ποιήματα μῖσος, ἔειπεν· οὐ τάδε λεπτὰ μέλη σπλάγχνον ἐμεῖο τρέφει.

Basileae per Iohannem Oporinum


Dedicatio

[recensere]


DAVIDI PEIFERO LIPSICO, Poetae Laureato, S. P.


Praecipuas inter poenas, quibus ira tonantis
Hactenus exercet mundum, hominumque genus:
Nec levis est equidem censenda, nec infima, quod tam
Grassari late Turcica castra sinit.
Quas est orbis enim partes non efferus hostis
Imperiis ausus subicere ille suis?
Quae non sunt tanti sibi conscia regna furoris?
Aut quae non huius terra cruore madet?
Ergo agnoscat ut has semper magis efferus orbis,
Aerumnasque graves, et mala tanta semel:
Deque Dei patris hac placanda cogitet ira:
(Placari quae alia non ratione potest,
Quam mala si nostra agnoscamus: origineque horum
Perpensa, in verum mox redeamus iter.)
Praeclare Peifere facis: quod Turcica nobis
Quas clades dederint, quae mala et, arma refers.
Mitior ipsa Dei faxit clementia, nostrum
Ut velit in veram quisque redire viam.
Utque aliquis tandem hunc Princeps exsurgat in hostem,
Amissum possit qui reparare decus.
Hunc (sive is Fernandus erit, seu Carolus) orbis
Totius ornandum laudibus esse reor.

In aurora S. Catharinae, anni 1550.
Gaspar Bruschius, Poeta Laureatus,
et comes Palatinus, Augustae
Vindelicorum dabat.

Proemium

[recensere]

AD GENEROSUM et magnificum Dominum, DAMIANUM PFLUGUM, Sacrae Romanorum Regiae Maiestati a consiliis, etc. Dominum et Patronum colendissimum suum, DAVIDIS PEIFERI LIpsici Prooemium


Nulla prius, maestos tulerint licet omnia luctus,
Saecula tam magnis plena fuere malis,
Quam sunt nostra: quibus tanta Res publica clade
Concidit, ut laceram vix trahat aegra cutem.
Vana ducum faciles tentant periuria mentes,
Nec praestat pactam formula scripta fidem.
Publica non cives legum decreta tuentur:
Vim iuris fraudes, ignis et ensis habent.
Obiectis opus est pacis quoque tempore portis,
Arma sciunt placidam iam simulare togam.
Omnia fortunae creduntur, iudice ferro
Res agitur, bellum quaelibet ira movet.
Interea Scythicis Mahumetica pestis ab oris
Proserpens, nostras excubat ante fores:
Ut semel infestis Germanos opprimat armis,
Mutuus invalidos quos facit esse furor.
Et licet, humanae tanta est vesania mentis,
Haec etiam caeci damna videre queant:
Non tamen has illi revocant ad pectora curas,
Quos penes hic certe debuit esse labor.
Ergo ego divinam securis mentibus iram,
Conatus numeris exhibuisse meis,
Inculto Scythicae descripsi carmine gentis
Progressus, clades, proelia, regna, duces.
Ut tu, si quid adhuc superest Germania mentis,
Versibus his lectis id superesse probes:
Bellaque concordi sistens civilia pace,
Ex vero doceas nomen inesse tibi:
Finge Scythas, Parthos, et totum denique mundum,
Adversus vires sumere tela tuas:
Non tamen invictae dement tibi nomina terrae,
Si tu compositis rebus in arma ruas.
Est tibi, sitque precor, bellis spectata iuventus,
Pectora cui forti sunt potiora manu.
Tu modo fraterno dudum satiata cruore,
In tua grassandi viscera pone modum.
Sique meos forsan vultu dignabere versus,
Disce, sit aeterni quam gravis ira Dei.
Utque sui propter populi scelera impia, praedam
Omnia falcatis ensibus esse sinat.
Supremum sacris coluit Iudaea Tonantem,
Nec gens Hebraea sanctior ulla fuit.
Cum qua dignatus socias miscere loquelas,
Perpetuum voluit foedus inire Deus.
Nec tamen ingratae plebi divina pepercit
Ira, Palaestinos iam premit hostis agros:
Qui tot praeclaras, mactatis civibus, urbes
Vertit in antra feris vix habitanda lupis.
Infidas docuit (quis nescit?) Achaia gentes,
Pura flagellati sacra fidemque Dei:
Proh dolor, horrendis quae nunc immersa tenebris,
Infelix tantae lucis honore caret:
Caecaque ridiculi celebrans mendacia Vatis,
Pro vera nugas relligione colit.
Scilicet haec tantas, propter sua crimina, poenas
Cum luat, exemplum Teutones inde trahant.
Tuque tuis reddens pacem Germania membris,
Eludas Scythicos sobria facta canes.
Et facies: nec enim tantas ine pectore vires,
Mollia principibus fata dedere tuis.
Nec furiis omnes rapti, communia turbant
Otia: sunt aliqui, quos ea damna movent.
Sunt qui, formantes cultis sua pectora libris,
Historias magna sedulitate legunt:
In quibus antiqui vivit sapientia saecli,
Quae mentes procerum non sinit esse rudes.
Sic proavis Damiane potens, domus inclita gentis,
Pflugiacae meritis nomina plena gerit.
Nam quis, ne sociam turbarent bella quietem,
Sustinuit patruo pondera plura tuo?
Quis sic Teutonici demulsit corda senatus,
Ut movit doctis Iulius illa sonis?
Iulius Hyblaei cui cedit gratia mellis,
Pro patriae quoties verba salute facit.
Quam felix, quam tuta fores Germania, multos
Favissent tales si tibi fata duces.
Non ego consumptis per bella domestica nervis,
Te quererer vires attenuasse tuas.
At quum iam nulli proceres tua frena gubernent,
Quam quibus Aonidῶν sub pede dona iacent:
Qui vacuas doctis horas impendere libris,
Grande suis titulis dedecus esse putant:
Quosque foret melius campum proscindere rastris,
Quam pretiosa rudi sceptra tenere manu:
Omnia miscentur miser arum turbine rerum,
Imaque cum summis lege soluta ruunt.
Haud secus atque rudem navis sortita magistrum,
Cum gravis iratis intonat aura Notis:
Nunc manes remis, nunc malo nubila pulsat,
Donec ab aequoreis totae voretur aquis.
Dicite qui tumidis iactatis stemmata buccis,
Et premitis doctos turba molesta viros:
Cum rudis indueret mortalem terrea formam
Massa, quis hoc fuerit tempore natus eques?
An, quoniam retro multos repetitae per annos,
Nomina priscorum non meminere patrum.
Creditis agricolas nullos habuisse parentes,
Sponte sed e ruptis prosiluisse iugis?
Ut nobis eadem vitam mors omnibus aufert,
Sic eadem nobis stirpis origo fuit.
Sola trahens virtus cognati semina caeli,
Ingenuae laudem nobilitatis habet.
Ad te nunc venio, cui nostra Thalia laborat,
Inclita Misniaci lux Damiane soli.
Et nil fucatae quia nobilitatis amantem,
Te procul a vulgi moribus esse iuvat:
Carmina iam patulum mea divulganda per orbem,
Sub titulis gaudent tuta latre tuis:
Ut morsus rabidae nihili facientia linguae,
Exuto possint quolibet ire metu.
Tu modo sincero deductos pectore versus,
Praecones laudis fer precor esse tuae.
Nec tibi turpe puta, nostris tua nomina scriptis
Praefigi: foeda carmina labe carent.
Artibus his, Danaos frustra consumpta per ignes,
Nunc etiam magnum Pergama nomen habent.
Quis nosset Thebas? doctas quis nosset Athenas?
Persaeas altae quis Babylonis opes?
Haec nisi divini celebrassent oppida Vates,
Quorum perpetuas res facit esse labor.
Cumque Deus certis incluserit omnia metis,
Quas ultra rebus non superesse datur:
Aeternum solis concessit versibus aevum,
Hisque cani laudes postulat ipse suas.
Ergo mihi Damiane tui da nominis usum,
Inque meis numeris te patiare legi.
Sed quis ut exorem labor est? cum nemo potentum
Maiori Clarias urat amore Deas?
Cum nemo divas tractet reverentius illas,
Quae sua Pieriis haustibus ora rigant?
Unde tuos ultra titulos virtutibus exis,
Et superas animi nobilitate genus.
Quodque mihi dignum vivaci laude videtur,
Non etiam mores inquinat aula tuos.
Quin ipsos inter strepitus, sonitusque tubarum,
Pieriis audes invigilare choris.
Et ne Romani peragenda negotia regis,
Quod donant, vacuum tempus abire sinas:
Aut aliquid puris credit tua penna tabellis,
Aut lassant oculos scripta relecta tuos.
Ista velim credas non auribus apta referri,
Quae loquor: hoc oculo teste probata loquor.
Cum nuper regni proceres Augusta teneret,
Nonne tuis illa iunctus in urbe fui?
Hinc cum Sarmaticas ires legatus in oras,
Accessi, longae sarcina non ne viae?
Utque mihi quod tum dederas nil tale merenti,
Officii pars sit nulla caduca tui:
Pro tantis meritis, si quid mea carmina possunt,
A sera nomen posteritate trahes.
Interea Pflugi gaudentes nomine versus
Hos, testes grati pectoris esse feras.

IMPERATORES TURCICI, Elegiaco carmine descripti.

[recensere]

SOLIMANNUS I

[recensere]

Gens tenet incertas ultra freta Caspia sedes,
Flumen ubi Scythicos Volga pererrat agros.
A qua Turcarum descendit stirpis origo,
Ut mores, studium, vultus et arma docent.
Quos primum praedis agros vexasse propinquos,
Mox armis Asiam sollicitasse ferunt.
Et quamvis, semper conatibus aequa malignis,
Magnificas illis Sors tribuisset opes:
Non tamen electos populari voce monarchas,
Undique convectis imposuere bonis.
Capta sed alternis rexerunt oppida turmis,
Aequus ut ex partis omnibus esset honor.
Sed Godefridus ubi, validas sub signa cohortes
Cogens, pro Solymis induit arma focis:
Quam mala praedonum vis ante subegerat urbem,
Christiadum pulso per fera bella duce:
Tum primum vires gens haec collegit, et uni
Solmanno rerum tradita summa fuit.
Qui prope Nicaeam Godefridi milite caesus,
Obtulit aeternis membra cremanda rogis.

OTTOMANNUS

[recensere]


Solmanno caeso, rerum praefectus habenis
Turcarum longo tempore nemo fuit.
Nec quisquam nostras fama pervenit ad aures,
Qui Mahumetigenas dux tenuisset opes:
Tempus ad usque, sacer devoti militis ordo
Quo celebrem victo cepit ab hoste Rhodon.
Tunc primum Scythico caput Ottomannus in orbe
Extollens, titulis nomina plena tulit.
Qui nova funesti iaciens fundamina sceptri,
Est ausus profugis reddere iura Scythis.
Primus et heredi nomen regale reliquit:
Qui cito, dii faxint, emoriatur honor.
Hac ego quum nuper de re Phoebea rogarem,
Ex adytis tales antra dedere sonos:
Hic morietur honor, vitae delicta prioris
Propitium quando flebitis ante Deum.
Et quem vos sceleris finem statuetis in orbe,
Peccati poenas finiet ille dies.
At si pergetis scelus in scelus addere, vires
Impietas vestris hostibus ista dabit.
Dux Ottomannus tantos quod fecerit auctus,
Peccatis vestri promeruere patres.
Illius hinc etiam cesserunt omnia votis,
Sive domi faceret proelia, sive foris.
Eius triste iugum Bithynia capta subivit,
Quodque ducis Tyrii contegit ossa solum.
Cepit et Euxini penetrans confinia ponti,
Plurima caeruleis oppida iuncta vadis.
Ex quibus et Sivam, quae dicta Sebastia priscis
Urbs fuit, imperio subdidit ille suo.
Cumque quater septem per messes sceptra tulisset,
A furiis raptus sub cava busta fuit.

ORCHANNES I

[recensere]


Filius Orchannes, patriis virtutibus omnes
Ingenii iunxit nobilioris opes.
Quarum praesidio vicinas diruit urbes,
Bellaque felici plurima sorte tulit.
Nec quisquam procerum, quos aetas illa ferebat,
Contulit in famulos munera plura suos.
Scilicet hac non est praestantior altera virtus,
Quae prius obscuros tollat in astra duces:
Quae citius longae reges committere famae,
Et caput a tenebris exonerare queat.
Adde quod hic longa pugnarit saepius hasta,
Pro patriis doctus bella movere focis.
Hinc sibi reginam socio devixit amore,
Cuius erat Cilicum subdita terra iugo.
Saepius et contra Micaelem bella peregit,
Qui Constantini Caesar in urbe fuit.
Sensit et illius vires urbs Prusia, cuius
Moenia tum Scythica capta suere manu.
Non impune tamen: nam cum sua forte moneres
Agmina portarum vi reserare fores,
Ipseque pugnaces non segnior iret in hostes,
Accepto Stygias vulnere pavit aves:

AMURRHATES I

[recensere]


Perfidus, impurus, nulli satis aequus, et audax,
Invalidus, vigilans, ambitiosus homo,
Factus Amurrhates patrii successor honoris,
Protulit imperium qualibet arte suum.
Nec minus illius favit Rhamnusia coeptis,
Quam favit votis Attila saeve tuis.
Tota novis etenim dum flagrans Graecia bellis,
Impia civiles cogit ad arma manus:
Numen Amurrhatis rex Byzantinus adorat,
Auxiliumque fero pressus ab hoste petit.
Cuius sollicita commotus voce tyrannus,
Ferret ut in portus regia vota suos:
Protinus ex omni numero delecta, Scytharum
Bis sex in Graios milia mittit agros.
A quibus adiutus regni moderator Eoi,
Quam primum victi contudit hostis opes.
Egit Amurrhati grates, Turcasque remisit:
Quae res imperii prima ruina fuit.
Namque domum Scythicae postquam rediere cohortes,
Sparsa est de Graio plurima fama solo.
Hanc ut Amurrhates arrectis auribus hausit,
Vidit et Argolicos pace carere duces:
Quos intestinis demens Discordia bellis
Impulerat proprios dilacerare focos:
Qua coit angustis Helles Nepheleidos aequor
Faucibus, et pressis fluctibus unda fremit,
Illa parte suas traducit nave cohortes,
Et Byzantini moenia regis adit.
Cuius ut affictos vindex tueatur honores,
Se fingit patrium deseruisse larem.
At salvis tetigit quam primum littora velis,
Et tenuit curvas anchora fixa rate:
Tum demum patuere doli, tum facta tyranni
Perfida Niliaci fraus manifesta fuit.
Vix etenim exposito complevit milite littus,
Primaque sunt Graio credita castra solo,
In circumventos cum stringens arma Pelasgos,
Cuncta dedit saevis diripienda Scythis.
Nec mora longa, suis adiecit plurima sceptris
Hellespontiaco castra propinqua freto.
Gallipolim cepit, deletis civibus, urbem,
Byzanti quondam sub ditione sitam.
Indeque digressus, Mysos victricibus armis
Abstulit, et domitam dilaceravit humum:
Servus ubi latus ense ferox confixit adacto,
Hoc ultus domini vulnere fata sui.
Qui dolor infernas illum demisit ad umbras,
Nec passus vita est ulteriore frui.

BAIASETES I

[recensere]


Saevus Amurrhates binis ex coniuge natis
Attribuit Scythicas, quum moreretur, opes.
Sed prius ignifero gaudebit noctua sole,
Securasque lupus dormiet inter oves:
Quam furiosa parem possit perferre tyrannis.
Oderunt socias omnia sceptra manus.
Roma parum cultos includens aggere colles,
Urbs nondum, parvae spes tamen urbis erat.
Cum nova disperso maculatur fossa cerebro,
Fraternoque miser concidit ense Remus.
Mutua Cadmei miscentes proelia fratres,
Alter in alterius sustulit arma caput.
Cambyses Stygias germanum misit ad umbras,
Ut patrias haeres solus adiret opes.
Digna Getis feritas, Turcarum digna tyranno,
Barbaries nostros non decet ista duces.
Haec Baiasetes, sceptri quod honore fruatur,
Solus pro caeso commoda fratre ferat.
Qui simul ac patrii cepit moderamina regni,
Tristia collectos traxit in arma Scythas.
Bulgaricisque ferox Marco congressus in armis,
Cum tota fudit nobilitate ducem.
Nec prius insani dimisit Martis amorem,
Quam novus Argolico victor in orbe stetit.
Hinc Constantini tandem fuit ausus ad urbem,
Undique praestructis castra locare viis.
Quae postquam longo premeretur tempore, duram
Passa fuit, victu deficiente, famem.
Caesar ob id capti linquens Orientis habenas,
Ad Gallos profugum per mare fecit iter.
Cumque suas illic extenno robore vires
Auxisset Graiam rursus adivit humum,
At non Fortunae secum quoque vela reduxit,
Candida sed tristi littora pressit ave.
Vix sua, Nicopolim cingens, tentoria fixit,
Cum dedit obsessa pulsus ab arbe fugam.
Et desperatis iam rebus, in ultima ferro
Decertans, Scythico caesus ab hoste fuit.
Rexque Sigismundus, communia castra secutus,
Euasit tacita, victus et ipse, fuga.
His Baiasetes faustis successibus usus,
Constantinopolim rursus adire parat.
Forsan et eversis capturus moenibus urbem,
Christiadum victam caede rigasset humum:
Ni Tamberlanes, Scythicae regionis alumnus,
Propositum bellis impediisset opus.
Hic etenim Galatas inopino Marte subactos,
Traxerat imperii sub iuga curva sui.
Quem Baiasetes cupiens delere, priusquam
Vis eius longis cresceret aucta moris:
Navibus Angorium petit, obsidione relicta,
Et Tamberlanem multa minatus adit.
Ista sed immitem spes est frustrata tyrannum,
Arma nec haec placide mota fuere Deo.
Nam prope radices Stellae, quo Pontica Magnus,
Pompeius quondam contudit arma loco:
Illius tenues victoria cessit in auras,
Et Scythico Turcae succubuere duci.
Ipseque rex, collum praebens ad vincula, venit
In Tamberlanis praeda petita manus.
Gentibus utque procul caeli regione remotis
Incuteret gelidos publica fama metus,
Auratis victor captivi colla catenis,
Cruraque compedibus diminuenda dedit:
Et cavea septum, captarum more fer arum,
Ante coronatos curribus egit equos:
Donec ad infernas sedes descendit, ut illic
Membra daret poenis discrucianda novis.
Talia funereis debentur fata tyrannis,
Per quos emendat crimina nostra Deus.
Scilicet ut toti fiant ludibria mundo,
Et tandem Stygiis dent alimenta focis.
 

CYRISCELEBES

[recensere]


Unus adhuc natus de Baiasete superstes,
Tristia post capti funera patris, erat.
Fugerat iratas qui solus inobrutus undas,
Mortua cum fratrum cetera turba foret.
Ne tamen imperii posset fulcire ruinam,
Aut aliquam lapsis addere rebus opem,
Regna Sigismundus qui sub ditione tenebat
Paeoniae, validas cogit ad arma manus.
Quoque trucem posset bellis exscindere stirpem,
Captatum tandem tempus adesse ratus:
Signatos regis Philadelphi nomine campos,
Collecto passim milite cinctus adit.
In quibus infausto committens omine pugnam,
Cogitur in turpem vertere terga fugam.
Non tamen est avido fugiens deprensus ab hoste,
Sed salvus rediit, sorte favente, domum.
Praebuit haec animos timido victoria Turcae,
Incuteret rigidas ut tibi Save minas.
Et nisi more illum tristi properata tulisset
Funere, si Stygias non subiisset aquas,
Territa grassantes sensisset Servia fures,
Tunc nondum servum Servia passa iugum.
Cinxissetque feris Byzantia moenia castris,
Hostis ab averso qui iaculatur equo.

ORCHANNES II

[recensere]


Cum primum patrias Orchannes cepit habenas
Quas tulit auspiciis Bistonis ora tuis.
Nondum transierat tempus iuvenile, nec eius
Texerat implumes nubila barba genas:
Protinus et volucris prope flumina dicitur Hebri
Occisus, patrui proditione sui.
Dum miser infidis committit proelia signis,
Gazarrhena loco quo sita tecta iacent.

MAHUMETES I

[recensere]


FRaternos postquam Mahumetes cepit honores,
Arripiens avida Turcica frena manu,
Tristia vicinis indixit proelia Dacis.
Quorum cum victas diripuisset opes,
Imposuit captis iniusta tributa colonis,
Quae pro concessa dona salute darent,
Progressusque, Asiae sua castra locavit in oris,
Unde nec impositum sustulit ante pedem,
Quam Tamberlanis prius intercepta tumultu,
Reddita sunt sceptris oppida cuncta suis,
Insuper Emathios populatus milite campos,
Victor ad Ionias usque subegit aquas.
Tunc et Lasoniis. lassatum puppibus aequor,
Turcica captivo gurgite vela tulit.
Vertit ad haec curvo qui proxima littora rastro,
Vincula Leucosyrum compulit arcta paeti.
Quaeque fuit veterum sedes Bithynia regum,
Hoc auctore suum perdidit orba decus.
Estque Adrianopolis, praereptos eius honores
Accipiens, Scythici regia facta ducis.
Gesserat imperii bis septem frena per annos,
Cum Phlegetonteo tinxit in amne caput.
 

AMURRHATES II

[recensere]


VAsta iacet tellus levibus contermina Dacis,
Vicinos medius separat Ister agros.
Mysia praeteritis fuit appellata sub annis,
Mutato nunc est Servia dicta sono.
Despotam Amurrhates illius Marte subegit,
Rex postquam Getico factus in orbe fuit.
Ipsius et natis, spe successoris adempta,
Membra cruentata praescidit ille manu,
In quibus humanae spes est abscondita stirpis,
Posteritasque sequens tota sepulta iacet.
Neve quid inviso Busiride mitior, umbrae
Factus, ad infernas iret ab orbe domos:
Insuper eripiens Phoebeae lampadis usum,
Effossas saevo torruit igne genas.
Scilicet his taedis fraterno flebilis hosti
Est posthac thalami foedere iuncta soror.
Nulla sed Istricolas casti reverentia lecti,
Nulla Getas pietas, foedera nulla movent.
Concubitus non lege colunt, pro lege libido
Foedandum turpi sternit amore torum.
Involuit gentes scelerum tam foeda tyrannis,
Quarum divina pector a luce carent.
Vicit Amurrhates miserum crudeliter hostem,
Succubuit vitiis, victus et ipse, suis.
Hic Venetis urbem praedo sceleratus ademit,
Quae de Thessaliae nomine, nomen habet:
In qua Christicolis ferro grassante peremptis,
Elysios crebris civibus auxit agros.
Explerat septem renovatis cornibus orbes,
Aurea nocturnis Cynthia vecta rotis:
A quo sacrilegis Belgradum cinxerat armis
Tempore, sed clausa pulsus ab arce fuit.
Amissisque decem latronum milibus, illinc
Subduxit profugos in sua regna pedes.
Tum quoque Pannonicis detrudens finibus hostem,
Hunniades trepidi contudit arma Scythae:
Hospes ubi vastum prorumpens Dravus in Istrum,
Maiori nomen ponit in amne minor.
Protinus auspiciis rex Ladislaus eisdem,
Intulit Aemoniis candida signa iugis.
Quem gens accedens sparsis Mahumetica telis,
Victa fuit causa, robore victa suit.
Tum calido Scythicae resolutas sanguine plebis,
Aeme tuas perhibent intepuisse nives.
Vix tamen imbiberat spumantem terra cruorem,
Cum rubuit bellis humida facta novis.
Ultus Amurrhates acceptae vulnera cladis,
Hellespontiacas caede replevit aquas.
Firmaque limosae pugnans prope moenia Varnae,
Effuso Geticam sanguine pinxit humum.
Cuius adhuc possunt stragis monumenta videri,
Putris ubi aggestos surgit arena solo.
Inde Corinthiaci superatis facibus Isthmi,
Carnifici Graios perdidit ense duces.
Quamque Pelops celebri donavit nomine terram,
Illius est captos depopulatus agros.
Tandem cum saevo clausisset milite Troiam,
Victrici posset nec super are manu,
Castra movens tantam rabiem contraxit, ut aegro
Corpore Tartareas hospes iniret aquas.

MAHUMETES II

[recensere]


FElix, quem tenuis celat fortuna parentum,
Securus tutos exigit ille dies.
Semper habet miseras terrena potentia curas,
Insidias moles Regia semper habet.
Conditus est tumulo frater Mahumetis eodem,
Qui prius exstincti ceperat ossa patris.
Hoc illi regnum dederat commune duobus,
Hoc dederat fratris perniciosa manus.
Perpetuis pallet demens opulentia curis,
Paupertas tantos effugit una metus.
Saevus adhuc fratris Mahumetes caede tepebat,
Cum fera sanguineas vertit in arma manus.
Primaque clauserunt fortem tentoria Croiam,
Sed trux invicta fugit ab urbe Getes.
At non Actaeas frustra quoque cinxit Athenas,
Eius enim domitas excidit urbis opes.
Illa novenarum sedes praeclara sororum,
Flebilis horrendis est data praeda Scythis.
Musica qui capto super antes moenia vallo,
Proh dolor Aonias diripuere domos.
Odrysium vatem manibus velut ante nefandis,
Fama refert, Ciconum dilacerasse nurus.
Carmine qui silvas, qui littora carmine mulsit,
Flumineas blanda voce moratus aquas.
Sic lanians Claria hostis Mahumeticus arces,
Eruit eversis atria docta scholis.
Nec dum Palladiis dolor hic requirat Athenis,
Cum venit cladis nuntia fama novae.
Victor enim mutilans Romanam Turca volucrem,
Unum de geminis abscidit ense caput:
Cum capiens forti Byzantia moenia dextra,
Eoas nobis victor ademit opes.
Nec tamen est armis semper feliciter usus:
Saepe fuga poenas, sanguine saepe dedit.
Vulnifico telo graecam percussus ad Albam,
Turcica conversis signa reliquit equis.
Vidit et Euphrates vertentem terga latronem,
Quando Getae Persis conseruere manus.
Aegaeam Lemnum sceptris adiecit avitis,
Rursus ut exuto venit in arma metu.
Illius auspiciis fuit expugnata Trapezus,
Pontica cum dominum perdidit ora suum.
Nec melior bimarem mansit fortuna Corinthum,
Capta Saracenum sensit et illa iugum.
Quin Mytilenaeos etiam grassatus in agros,
Crudelis magno turbine praedo fuit.
Mysorumque ducem, simulato foedere pacis,
Perfidus ad socias iussit adesse dapes.
Quem cute direpta nil prorsus tale timentem,
Ad Stygias nudo viscere misit aquas.
Agmina post istud facinus memphitica fudit,
Duxit et evictos sub iuga panda Syros.
Euboicam domuit multo conamine terram,
Palma sed haec illi sanguine parta fuit.
Neriton excelsam, nemorosaque rura Zacynthi,
Et vastam latis Leucada cepit agris.
Cumque sibi totum cessurum crederet orbem,
Se quoque mortalem resciit esse satum.
Nam mors fatali dissecto falce tyranno,
Diti animam, corpus vermibus atra dedit.

BAIASETES II

[recensere]


Tartarea postquam Mahumetes valle receptus,
Ad veteres, posito corpore, venit avos:
Protinus imperii de fascibus orta fuere,
Inter Sarmaticos proelia multa duces.
Dum Baiasetes, Mahumetis filius alter,
Electus pleno militis ore fuit.
Qui patrias subiens animoso pectore curas,
Germani primum contudit arma sui.
Quando, petens Asiam furiata mente minorem,
Zizimus in socias saeviit igne casas.
Ista sed optatum finem sortita tyrannis,
Auctoris Stygio mersit in amne caput.
Nam Baiasetes Phryxaeae stagna sororis
Emensus, laceram contigit ultor humum.
Signaque fraternis postquam contraria castris
Intulit, effusam castra dedere fugam.
Tum miser abiectis elapsus Zizimus armis,
In Syriam timidus transfuga fecit iter:
Sultanoque novas vires auctore coegit,
In patrios hostis cum remearet agros.
Infaustas ubi victus agens in proelia turmas,
Exutus castris rursus ut ante fuit.
Praefectoque Rhodi posthac se tradidit, illinc
Innocuo missus dicitur esse Papae.
Aeterna tandem claudens sua lumina nocte,
Obrutus est Graia turpe cadaver humo.
At Baiasetes fratris iam tutus ab astu,
Aspera vicinis intulit arma suis.
Nec dum Sultani veniam concesserat ausis,
Fraternas hostis quod relevasset opes.
Quo super accensus facto, terraque marique
Ad Tarsum late continuavit iter.
Nec tamen his quicquam dignum conatibus egit,
Delusos referens in sua regna pedes.
Efficit incautos propriae fiducia dextrae,
Innumeros error perdidit iste duces.
Nemo, licet minimum, spernat temerarius hostem,
Qui caput invicta cingere fronde cupit.
Sultanum pacto iunxit sibi foedere, postquam
Haec Baiasetes vulnera passus erat.
Exin grassantes fures Albania sensit,
Terraque quam rastris grandibus Hunnus arat.
Vulgus ubi magno belli certamine stratum,
Austriacos pressit, flebile pondus, agros.
Neve parum celebris foret haec victoria, misit
Nasorum victor milia multa domum,
Abstulerat caesae quos curva forcipe plebi:
Annibalem referens hac feritate ducem,
Qui fausto pugnam committens omine, quando
Consul apud Cannas fusus uterque fuit,
Caesorum digitis auratos exuit orbes,
Palluit urbs magno Tybridis unde metu.
Hoc quoque parva suit sub principe capta Methone,
Quando feris Veneti succubuere Scythis.
Illiusque loci praesul, cervice recisa,
Semilacer rapidis est datus esca feris.
At Baiasetes senio iam tardus inerti,
Et sparsus cana per caput omne nive,
Cum posito vellet tantorum fine laborum
Molliter ad placidos consenuisse focos,
Ingentes misero nati fecere dolores,
Ausi de patriis arma movere bonis.
Quisquis es elato qui tangis pectore caelum,
Ad cuius nutum subdita turba tremit:
Esse Deum discas, qui iustus criminis ultor,
Per natos patrem plectere saepe solet.
Invadens Selimus grandaevum fraude parentem,
Foedera Sarmatico cum duce pactus erat.
Qui cum fraternis committens proelia turmis,
Corripuit turpem corde tremente fugam.
Auxilioque pedum vicinis colla catenis
Subducens, Scythicam salvus adivit humum.
Interea patriis frater grassatus in agris,
Subiecit sceptris oppida cuncta suis.
Quin et legatum genitoris iussa ferentem,
Noluit illaesa nare redire domum.
Id propter Selimo Scythicas donavit habenas,
Iussit et in fratrem bella movere pater.
Ipseque Demoticum lacrimis digressus obortis,
Ultima prae nimio fata dolore tulit.

SELIMUS

[recensere]


Munera vix tumulo dederat suprema paterno,
In fratrem movit cum fera bella suum.
Quem de Cappadocum postquam regione fugavit,
Saevus Amyrrhaeos victor adivit agros.
Iussit ubi tolli natos ex fratre propinquos,
Turpiter et leto corpora parva dari.
Mustapham laqueis innectere colla coegit,
Quod fratrum nollet tingere caede manus.
Quin et Acomathem, fusis certamine Persis,
Vidit ut ante suos procubuisse pedes,
Cum precibus fraterna ferox nil iura moratus,
Suspensum nigras pascere iussit aves.
Deprensumque ducem qui celsa cacumine Tauri
Incolit, impositum ferre coegit onus.
Devictae Syriae vacuas invasit habenas,
Quando Tomombaei contudit arma ducis.
Horrida funerei cui post tormenta doloris,
Aerium stricto gutture clausit iter.
Hac feritate potens, Arabes, Panchaeaque rura,
Sub iuga servitii compulit ire sui.
Illius imperium timuit ventosa Damascus,
Et celebres urbes Persia quotquot habet.
In tantis opibus Selimo successor et haeres,
Non nisi Solmannus filius unus erat.
Cui pater infidus, veritus ne bella moveret,
In proprium veluti moverat ipse patrem:
Dona dari iussit fallacia, qualia quondam
Oetaeo misit Deianira viro.
Ipse sed insidias, Pyrrho monitore, paternas
Eludens, undis munera missa dedit.
Nec multo posthac ex ulcere fata ferentem,
Per Stygias Selimum navita vexit aquas.

SOLIMANNUS II

[recensere]


CArolus Augusti quem moles nominis urget,
Cum factus patrio Caesar in orbe fuit,
Arripuit Scythicas tum Solimannus habenas,
Nil patre, nil proavis impietate minor.
Gazellem, Syriam quod seditiosus in arma
Hortatus, Geticas sollicitasset opes,
Per Faratis Bassae dextram sub tartara misit,
Obiciens rabidis illius ossa lupis.
Quodque suus frustra proavus tentaverat ante,
Phoebeam cingens obsidione Rhodon:
Hoc Solimannus felici Marte peregit,
Capta tulit dominos Insula quando Scythas.
Vicinos etiam grassatus caede per agros,
Impia Pannonicis intulit arma iugis.
Rex ubi signa movens vafrum Ludovicus in hostem,
Infida caesus proditione fuit.
Plurima, laus superis, posthac incommoda sensit,
Cum fuit a saevis cincta Vienna Scythis.
Quam licet innumeris clausisset viribus urbem,
Ipsa tamen, Christo vindice, tuta stetit.
Bacchica Theseae superavit littora Naxi,
Eius et eversam perdidit ira Paron.
Ipsa suas sparsit lacrimis Aegina ruinas,
Luxerunt Scythica capta Cythera manu,
Quando Propontiacum, Solmannus classibus aequor
Texit, et Euxinas remige vertit aquas.
Postea cum levibus committens proelia Persis,
Respexit trepida Patria tecta fuga.
Perpetuo tali, faxit Deus, omne pugnet,
Palleat ut curis praedo subinde novis:
Effuso totum qui sanguine polluit orbem,
Dum furit in coetus maxime Christe tuos.
Qui tot dissecuit vim passas ante puellas,
Qui se mentitus rettulit esse Deum,
Sentiat aeternam contempti numinis iram,
Proque sua poenas impietate luat.
Fallor? an hic iterum Geticas in bella phalanges
Ducens, Teutonicas fulminat ante fores?
Dum nos cognatos in viscera condimus enses,
Et proprias caeci dilaceramus opes.
Europae regina mihi Germania dicas,
In tantum quis te dedecus error agat?
Ut tua tam saevo des membra voranda latroni,
Ceu rerum nolis amplius esse caput.
Per laudes generosa tuas, per sceptra precamur,
Si non vis aliis parcere, parce tibi.
Dumque potes, foedos adeo compesce furores,
Nec proprias armes in tua fata manus.
Muta terrigenae miscentes proelia fratres,
Invicti dextris procubuere suis.
Deformem traxit civili Marte ruinam,
Urbs, per quam flavas Albula voluit aquas.
At tu si quid habes, ut habes, Germania mentis,
Disce peregrinis cautior esse malis.
Si te nil tangunt viduatae civibus urbes,
Nec movet oppressae relligionis honor:
At tua te virtus tot iam laudata per annos
Excitet, immemorem nec sinat esse tui.
Si patrios prima repetas ab origine reges,
Invenies fortes te genuisse viros.
Mannus et Ingaevon, Marsus, seniorque Tuiscon,
Heroas bello non habuere pares.
Cimbrica Romuleae timuerunt arma cohortes,
Consuluit pavida cum sibi Carbo fuga.
Rex Ariovistus victis certamine Gallis,
Rettulit ad patrios ampla tropaea deos.
Arminius, caesis Vari legionibus, heros,
Exemit Latio patria colla iugo.
Roma caput mundi nostros exusta triumphos
Auxit, ut a priscis est superata Gothis.
Nec dum, lethaeas nisi forsitan hauseris undas,
Ingenio virtus excidit illa tuo:
Qua fretus paucis Magnus sibi Carolus annis,
Subiecit domitas totius orbis opes.
Unde suum veniens tollit Sol aureus orbem,
Quaque sub occiduas praecipitatur aquas.
Submisit domino Ganges sua cornua Franco,
Teque ferunt victas Nile dedisse manus.
Ut taceam Solymos, Gallos, Siculosque subactos,
Et quae praeterea nomina mundus habet.
Iam quis in orbe locus virtutes nescit Othonum?
Quae radiis tantis nubila terra caret?
SI nihil ad titulos cupis addere laudis avitos,
Nec decus hoc palmis vis cumulare novis:
Nominis in curam saltem consurge tuendi,
Tam tibi magnanimi quod peperere duces.
Nec nova praeteritos obscuret fama triumphos,
Est aliqua acceptum laus retinere decus.
Ergo rumpe tuum, Germania, rumpe soporem,
Nec cessent sensus evigilare tui.
Irrita num fracto contendes spicula nervo?
Utque soles, clypeum iam moritura petes?
Non'ne vides, quanto navis tua fluctuet aestus?
Nexa tuis humeris vincula nonne vides?
Dum Scyllam salva potes evitare carina,
Subduc irato candida vela mari.
Nil profecturo pulsabis remige pontum,
Cum semel abreptam merserit unda ratem.
Tandem accensa odiis civilia bella relinque,
Saeva quid in socios sanguinis arma geris?
Iste tibi totum potuisset subdere mundum,
Perfundit proprius qui tua membra cruor.
At vero tanto si flagras Martis amore,
Materiam belli publica damna dabunt.
Sunt tibi quos vincas, saevissima turba latrones,
Oblita qui nostro tela cruore ferunt.
Sunt repetenda tibi Graii moderamina regni,
Captaque crudeli nuper ab hoste Rhodus.
Debentur nostris Byzantia moenia sceptris,
Pannonis auxilium postulat ora tuum.
Non'ne Palaestinam Christum tenuere professi?
Haec quoque Teutonicam terra reposcit opem.
Pyramides, Memphis, Babylon, freta Caspia, Nilus,
Sunt loca Martigenis eripienda Scythis.
Et prius Euxini fluctus digessero ponti,
Illaque quot pisces nutriat unda canam:
Quam tot praeclaras terras, tot regna, tot urbes,
Enumeret versu nostra Thalia suo:
Quot nobis bello Mahumeticus hostis ademit,
Dum movet in patrios quilibet arma focos.
Nec satis est urbes saevo cepisse tyranno,
Aequa sed herbosae moenia reddit humo.
Si qua nitent Pariis divm delubra columnis,
Latro profanatis deicit illa sacris.
Quasque prius populus votis oneraverat aras,
Vertit in immundas impius hostis haras.
Amplius innocuis non parent legibus urbes,
Nemo pudicitiam, numina nemo colit.
Sacrarum servant vires examina legum,
Et quod quisque potest robora iuris habet.
Vita feris similis lumen rationis obumbrat,
Nec sinit humano vivere more Scythas.
Atque semel brevibus complectar ut omnia verbis,
Stant illis uno fasque nefasque loco.
Si non ista tuam tangunt Germania mentem,
Crimina nec poenam solvere tanta iubes:
Tum mihi Caucaseis dicris nata sub antris,
Et silices credam pectus habere tuum.
Par est in foedos te bella capescere porcos,
Par est in tales cominus ire feras.
Ista tibi iustos poterunt dare tela triumphos,
Inficiunt titulos cetera bella tuos.
In tua crudeles armas cum viscera dextras,
Quo rogo, si vincas, nomen ab hoste trahes?
Sic quoque, si sociam laus est turbare quietem,
Publicus in niveis latro vehetur equis.
Ah tibi ne Martis veniat tam dira libido,
Ut sis in clades ingeniosa tuas.
Utilius, si bella iuvant, pugnabis in hostem,
Qui madidum nostro sanguine guttur habet.
Innumeras victus gazas dabit, ampla tropaea
Ad patrios referes inde reversa lares.
Sub iuga devicti Daci cum Thracibus ibunt,
Sentiet imperium Varna recepta tuum.
Eoas felix iterum regina per urbes,
Dictabis populis iura sacrata novis.
Illud, Abydena Seston quod separat urbe,
Per mare Teutonicas auferet aura rates.
Tunc Asiam nostris reddes Germania sceptris,
Et primi venient in tua iura Phryges.
Lydia tota fremet, fulvis Pactolus arenis
Ad bellum largas suppeditabit opes.
Mitior applaudens cycnea voce Cayster,
Laetitiae testem mittet ad astra sonum,
Finitimas illis quando regionibus urbes,
Imperii coges frena subire tui.
Ad te Cappadoces trepidantia brachia tendent,
Orabit pacem supplice voce Cilix.
Euphrates tumidas substernens navibus undas,
Caerula de mediis exseret ora vadis:
Attonitaque videns Germanas fronte phalangas,
Bellica prae nimio vix feret arma metu.
Illinc ingentes hominum mirabitur artus,
Hinc quas dant saevos tympana pulsa sonos.
Cumque frement tremulas strepitu tormenta per auras,
Quae sternunt iactis moenia firma globis:
Mentis inops medias iterum caput abdet in undas,
Et coram vivos credet adesse deos,
Missile qui spargant adversos fulmen in hostes,
Collegit vires cum gravis ira suas.
At tu devictum Germania laeta per orbem
Ibis, et in niveis alta vehere rotis:
Divini donec contingas claustra sepulchri,
In quo Christiadum vita sepulta fuit:
In quo siderei soboles aeterna parentis
Decumbens, somno membra levanda dedit.
Perque duas cum iam micuissent sidera noctes,
Et nunc inciperet tertius ire dies,
Ex illo superas propria vi venit ad auras,
Nec verum potuit mors retinere Deum.
Illius hic tumulum genibus vener abere flexis,
Et fundes castas assacra busta preces.
Sic caput immensi fies Germania mundi,
Nec mendax victo nomen ab orbe trahes.
Sic, tua, cum docti peragent praeconia vates,
Asera laudes posteritate feres.
Atque aliquis forsan peregrino natus in orbe,
Illa legens, solvet talibus ora sonis:
Huius me vellem consortem gentis haberi,
Quae meruit tantum per sua bella decus.
Forsitan et multus nostros petet advena campos,
Teutonico saltem possit ut ore frui.
Si tibi nil aliud subdit Germania calcar,
Commoveant animum commoda tanta tuum.
Adde quod ex facili veniet tibi palma labore,
Si sub iudicium cuncta vocare voles.
Quis labor est, timidos armis exscindere Turcas?
Ex quibus intrepidi pectora nemo gerit.
Consule de rerum causis et origine libros,
Qui quantum valeant quaelibet astra docent:
Imbelles dicent Asiam producere gentes,
Quarum flagranti membra vigore carent.
Quis precor his demens galeas imponat ahenas,
Dura quibus caelum gentibus arma negat?
Tela viri sumant, magnos Europa Gigantes
Educat, hi forti pectore bella gerant.
His natura parens insevit Martis amorem,
Et tribuit validas ad fera tela manus.
Sed malus interpres aliquis mihi vellicat aurem,
Et me mentitis ludere rebus ait.
Percurrensque suos digitos, Germana tot inquit
Proelia successus non habuere suos.
Quisquis es, attentos animos adverte: docebo,
Hoc cupiam bellum qua ratione geri.
Non iubeo ratibus siculam tentare Charybdim,
Nec rapidum placidas in pecus hortor oves.
Ante velim lanient avidae mea membra volucres,
Simque prius rabidi flebilis esca lupi:
Quam mihi tam turpes veniant in pectora curae,
Ut laeter lacrimis patria cara tuis.
Si prius infausto commisimus omine pugnas,
Pannona Christiadum si cruor arva rigat:
Aut illud nostrae meruerunt crimina vitae,
At fusi falsa proditione sumus.
At tu Niliacum eum signa movebis in hostem,
Et iam castra sequi Teutonis ora voles,
Sit tibi cura prior, summum placare Tonantem:
Vincitur, irato qui movet arma Deo.
Ergo piis precibus sceleratam corrige vitam,
Si vis Phoebea cingere fronde caput.
Nec vitiis iterum caelestem contrahe poenam:
Crimen enim maius, si geminetur, erit.
Ne sacris spolies dium penetralia donis:
Saepe duces magnos perdidit iste furor.
Impia non faciat scriptus convicia miles:
Blasphemo superm laeditur ore pater.
Dumque foris Scythicum ferrum moliris in hostem,
Suscipiat vulgus publica vota domi.
Imbellisque aetas precibus delubra fatiget,
Absentes sternent haec quoque tela Scythas.
Amramides Pharii letalia signa tyranni,
Nullius extinxit militis usus ope.
Hausit Erythraeum miles Memphiticus aequor,
Et Pelusiacos obruit unda duces.
At dux Isacidum per verba precantia Moses,
Cedere iussit aquam, iussa recessit aqua.
His etiam telis inimicos Iosua reges
Extinxit, cursus sole tenente suos.
Perlege primaevos divina volumina libros,
Invenies armis plus potuisse preces.
Ecquid adhuc dubitas foedos eradere lapsus,
Teque fuisse malam Teutonis ora queri?
Ipse Deus faciles peccata fatentibus aures
Praebet, et in veniam pectora prona gerit.
Tu modo, sublatis ad lucida sidera palmis,
Promissam nostri posce parentis opem.
Et tandem validas educ in bella cohortes,
Eveniet placido nil tibi triste Deo.
Aspicio Scythico spumantes sanguine campos,
Vae tibi quas poenas perfide Turca dabis.
Nil fuga, cui fidis, nil flexus proderit arcus,
Nec feret optatam Persicus ensis opem.
Livida Germanis innectens colla catenis,
Ante triumphales turpiter ibis equos,
Exuet antiquum Christi plebecula luctum,
Et tua quem tangant tristia nullus erit.
Hanc nobis lucem spectacula grata ferentem,
Aequa precor celeri turbine Parca trahat.
Tum gravibus pangam resonantia carmina nervis,
Carmina Maeonio quae pede bella tonent.
Dummodo producat iuvenes mihi Iuppiter annos,
Nec mea fila secet de tribus una soror.
 

ELEGIA DE CAESARIBUS TURCICIS

[recensere]

ELEGIA DE CAESARIBUS TURCICIS, Davidis Peiferi Lipsici, Poetae Laureati: scripta ad Studiosam iuventutem Academiae Lipsicae, auctore FRIDERICO TRAUBOTO Salcensi.

SALVE Lipsensis pubes studiosa Lycei,
Pars Latonigenae non renuenda Deo:
Unde salutatrix mittatur epistola quaeris?
Accipe non rigida, quae cano, fronte precor.
Vestri vobiscum communia sacra Lycei
Sunt mihi, Castalius non negat ista chorus.
Tu quoque Cecropiae decus insuperabile linguae,
Dices, et Latiae spes Ioachime domus:
Saepe severa meam iuvit censura Thaliam
Iudicii, niti quo fuit ausa, tui.
Tuque Machaoniae princeps Meurere catervae,
Et mihi germani patris amate loco.
Cuius flexanimo nectar diffundit ab ore,
Attico et Ausonio lingua polita sono.
Nam mea Musa tui capitis cum pilea vidit
Rubra, novis coepit plectra ciere modis.
Tuque Esrome meis numquam reticende Camenis,
Quae quondam ad taedas concinuere tuas.
Tuque colende mihi cunctum praeceptor in aevum,
Gloria Pegasei summa Sibote gregis.
Tuque sacri iuris non ultima fama Sinapi,
Cum me susciperet Lipsia, rector eras.
Vos quoque dilecti mihi tempus in omne sodales,
Quos alio referet post mea Musa loco.
Ad te nunc redeo pubes generosa, tibique
Carmina, quae peperit non mea vena, dico.
Et facio, veluti est inopum mos inter amicos,
Queis cum non proprio luceat igne focus,
Convivas ut ad alterius lautissima quaeque
Fercula, quae nimium sunt pretiosa, vocent:
Sic te Lipsensis praeclara iuventa Lycei,
Oblectare volo versibus alterius.
Heroes etenim dum voluis, subdita quorum
Imperio quondam Pannonis ora fuit:
Quos tibi Davidis doctae retulere Camenae,
Cui Rex armipotens laurea serta dedit:
Sarmaticos ritus hinc disces, utilitasque
Accedet studiis hac quoque parte tuis.
Sanguinei referunt alii vibrantia Martis
Arma, alii divae tela Cupidineae.
Harpyas alii saevas, celeremve Dianam,
Iunge Tomitanos si libet hisce duces.
Dumque illis tempus fallis, da tempus et hisce
Exiguum, vatum carmina quisquis amas.
Ad nostras epulas posthac conviva voceris,
Fundet ubi Phoebus cum Ganymede merum.
Forsan et hinc poteris mollem recreare palatum,
Pegaseoque tuam stinguere fonte sitim.
Nos quoque Pieriis cum versaremur in hortis,
Hic ubi Pimplei sunt tibi Phoebe lares.
Hic ubi Thespiades nemorosa morantur ad antra,
Et ter trinus habet templa domusque chorus.
Fons ubi divitibus manat cum numine venis,
Ungula Gorgonei quem cava fodit equi.
Latona, memini, genitus, vatumque patronus
Insevit, dextra cunctipotente, piros.
Et dixit, maneas Clariae pars iuncta coronae,
Maturus posthac hinc tibi fructus erit.
Hei cur vibranti pirus haec est fulmine tacta?
Promissos fructus quod tulit ante mihi.
Phoebeasque miser patiar putrescere dotes?
Cogar et ingenii venam aperire mei?
Opudor, facinus, quam saecula iniqua Poetis,
Exulat Aoniae turba noverca domus.
Ridet Pierios ignobile vulgus alumnos,
Ut centum vates vix emat asse levi.
Primores spernunt, quasi non de pane lucrando
Sint studia Aoniae liberiora scholae.
Ora Camenalis si rari Aganippidos undis,
Quamvis inde fluat gloria vera, rigant.
Causa mali: quoniam est ignoti nulla cupido,
Pauci Hippocrenae nectar inesse sciunt.
Obstat et ingluvies, et amor sceleratus habendi,
Quilibet hoc multas tempore quaerit opes.
Virtus post nummos, aut nulla requiritur unquam,
Osaecla hirsutis barbariora Getis.
Si modo sis dives, Tyrioque micantia lumbos
Murice si velent pallia forte tuos,
Doctus eris, veteresque inter referere sophistas:
At tua si pendet aere crumena levis,
Non est quod iactes castas Heliconis alumnas,
Cum Musis fies fabula vana novem.
Ast ut tractantur Pimplei numina montis,
Spargent in nostris sic sua dona plagis:
Doctorum fugient, ceu toxica dira, recessus,
Barbaries pressis crassa redibit iis.
Quo laudanda magis priscorum saecula vatum,
Saecla per aeternos commemoranda dies.
Non vates derrant, sed erant quoque Maecenates:
Posteritas paribus laudat utrosque modis.
Splendida tecta ruunt, et opum furiosa libido
Desinit: ingenio stat sine fine decus.
Omnia tempus edax, ut sint adamantina, rodit:
Carmina non ulla clade perire queunt.
Nunc age Memphi tuos ostende superba penates,
Pyramides acie quos tenuere sua.
I Mausolaei vestigia quaere sepulchri,
Eleae monstra sidera picta domus:
Et reliqua ex septem trifidi miracula mundi:
Ante quod effulsit, nunc nihil illud erit.
Integra sed restant, nullaque aetate prementur,
Fecit Apollineus quae monimenta chorus.
Argolicae aeternus quasi fons et origo loquelae,
Immortale dedit Magnus Homerus opus:
Bella cothurnatis qui scripsit grandia Musis,
Errantemque Ithacum per duo lustra mari.
Aeschylus, Euripidesque, Sophocleusque cothurnus,
Augent Actaeum per sua scripta decus.
Fulminat hinc Lyrico divinus Pindarus ore,
Lesboum Aeoliae iunge poema Saphs.
Arma virmque refert Andini Musa poetae,
Postque nemus tenerum rura colenda docet.
Aemathias acies, et belli grande nefandi,
Lucanus docto concinit ore nefas.
Silius altisona Libycae periuria gentis,
Et simili promit Punica bella tuba.
Ecce vides Paphios Peligni vatis amores,
Cuius vena potest non reperire parem:
Sive Palaepaphiae referat dulcissima divae
Furta, quibusve modis mollis alendus amor,
In nova seu memorat mutatas corpora formas,
Seu canat exilii fata stupenda sui.
Aridiore stilo sed gaudet Musa Catulli:
Spargit et horrendos, nec sine felle, sales.
At veluti puro manat de fonte Tibulli
Sermo, tuas celebrans Lesbia pulchra faces.
Proximus accedit, tenerique Propertius oris,
Captus blanditiis Cynthia victa tuis.
Grandaevaque chely canit, et magis ore rotundo
Gallus, amata tuum molle Lycoris opus.
Persius et funi ducit Iuvenalis eodem,
Silvicolas Satyros, capripedesque deos,
Ut taxent hominum mores, et turpia monstrent,
Et doceant casto quae fugienda choro.
Archilochus rabidis hinc quae munivit iambis,
Tela Lycambaeo tincta cruore vides.
Flaccus et, Ausonia Lyricas testudine divas
Qui docuit primum ludere, primus adest.
Facta patrum veterum grandi canit Ennius ore,
Paccuvii retinet posteritasque libros.
Et qui praeterea (quis enim numeraverit omnes)
Scripserunt Clario carmina digna Deo.
Illis nostrates libeat quoque iungere vates,
Qui meruere sui temporis esse decus.
Ingenii donis Hessus, venaque fluente,
Exule Sarmatico non fuit inferior.
Hic Elegis, praeter tam multa poemata, sanctis
Vertit psalmographi nobile Regis opus.
Aequo tibi doctum, patiare, Tibulle Sabinum,
Carmen vel Clario purius amne fluit:
Cum canit imparibus numeris regesue ducesque,
Qui sunt Ausoniae Teutonidumve decus.
Quodneque Stigelius cedat tibi docte Properti,
Maxime tu testis, credo, Melanchthon eris,
Ingenium meritis qui tollis laudibus eius:
Principibus laus est vera placere viris.
Proximus accedit, genuit quem Mantua, vati
Huttenus, proavis clarus et ingenio,
Cum canit heroo crepitantia fulmina plectro
Martis, et eximios tollit in astra duces.
Sive leves Elegos facili diffundit ab ore:
Aequandus cui sit, non nisi Galliis erit.
Docte Gigas celebres inter non ultime vates,
Cui debet quicquid nostra Thalia potest,
Te memini Portae viguit rectore poesis,
Et disciplinae pulchrior ordo fuit.
Bruschius aeterna redimitus tempora lauro,
Historiae multum nomine laudis habet.
Auget et Aoniam turbam Franciscus Hymannus,
Ingenii prodit spemque decusque sui,
Antiquos memorans sollerti carmine reges,
O patrii fiet gloria quanta soli?
Hinc velut Oceano surgens Tithonia coniux,
Illustrat bifidum veste micante polum,
David Lipsensi natus Peiferus in urbe:
Tale decus gignit Misnia tota tibi.
Inque decus patriae maiestas regia laurum
Donavit: tali munere dignus erat.
Talia Phoebicolae iactant insignia vates,
Ut lauro atque hedera tempora vincta gerant.
Lenaeus quoniam pater, et Latonia proles,
Sacrata Aoniae numina rupis habent.
Haec pulchras lauros, hederas habet ille virentes,
Illorumque omni tempore fama viret.
Et servatur in aeternum laus inclita vatum,
Nescia Davidis sunt monimenta necis.
Sint modo propitiae, nec frangant licia Parcae,
Carminibus dices omen inesse meis.
Sic tibi Lipsensis laudata iuventa Lycei,
Non desunt vates, quos imitere, sacri.
Nec deerunt Maecenates, quod si modo Martis
Dira Panomphaeus reprimat arma Tonans,
Supplicibus votis caelestia numina flecte,
Impendent patriae tristia damna plagae.
Audiet aeternus Pater, et sua pignora, natum
Mittet, ut aethereum nos vocet ante thronum:
Iudicet, et cunctos hircos seiungat ab agnis,
Quam non mundus habet, pace suosque beet.
Nuntiet hanc utinam superae puer aliger aulae
Horam, quam primum latisonante tuba.
Haec meditanda tibi linquo studiosa iuventus,
Grata Deo tua sunt vota, precesque: Vale.

TYPOGRAPHUS LECTORI.

[recensere]

Ne pagellas aliquot vacuas obtruderemus, visum est, etiam alia Doctorum virorum carmina, eiusdem cum praecedentibus argumenti, subicere: non indigna, quae hoc etiam loco legantur. Lis itaque utere Lector, ac Vale.

AD REVERENDISS. ET ILLUSTRISSIMOS SACRI ROMANI IMPERII ELECTORES=

[recensere]

AD REVERENDISS. et illustrissimos sacri Romani imperii Electores, reliquosque inclitos in concilio Augustensi Germanorum principes, Lod. Heliani carmen exhortatorium.


Magnanimi proceres, quorum sapientia nostro
Non eget, et claris virtus exercita factis,
Consilio: tamen haec propenso a corde clientis
Quae veniunt humilis, quae dictat opinio recti
Qualiacumque boni mea dicta, fidelia saltem
Consulite, atque imis admittite sensibus oro.
Inclita praeterito Germania tempore in unum
Saepe super rerum variarum mole coivit:
Nullius ast adeo fuit exspectata voluntas
Huius, ut est quod nunc celebratur, et exitus almi
Concilii, quo nixa salus non unius urbis,
Non populi: at fidei pendet spes maxima nostrae,
Suspensae quid vestra ferat sententia. numquid
Publicares Christi revirescere debet in isto
Tempore, vel numquam. facile est emergere quam, si
Stirpe reciduntur quae obstacula parva resistunt:
Et vos unanimes si sponte capessere tandem
Imperium, et curam commissae impendere moli
Vultis, et antiquo maiorum more tueri,
Ad quod erat exempla satis vos prisca movere:
Sed promissa fides, et toti debita mundo
Postulat, Imperii (Germanus origine) postquam
Carolus a sacro meruit diadema Leone,
Redditus et sceptris ab Othone, Gregorius ex quo
Principibus summus mandavit lege sacerdos,
Et genti, quae prompta fuit defendere honorem
Sedis apostolicae, totiensque per arma tueri:
Germanae arbitrium ventura in saecla creandi
Induperatores, ab eadem in foedere tanto
Accepta iurante fide: fore semper ut illos
Viribus, auxilio atque armis, opibusque iuvaret,
In decus Augusti, sed culminis inque salutem
Humani generis, sanctae et super omnia matris
Ecclesiae, utque onere haud paruo constaret adeptus
Tantus honor merito: neque enim sublimior ullus
Posset in orbe dari, tibi sic Germania iure
Cessit Roma suo: sic et tibi munere Tybris,
Rhene, datum numquid retinere negabis honorem?
Et regem fulcire tuum? cui quantus habetur
Cultus, adest laus tanta tibi: quantumque verentur
Illum, te metuunt omnes: quantumque favebis
Augustis, et tantus eris. proh nominis olim
Caesarei sublime decus, reverentia, et ingens
Maiestas, diffusa polum per utrumque, timebat:
Quod Scytha, quod Garamas, exhorruit ultima Thyle,
Decolor audito quo nomine palluit Indus:
Tale' ne bellipotens sub te Germania nomen
Obduci patiere situ? tot regna, tot urbes,
Totque duces complexa tuis in finibus. ergo
Par orbi quod Roma tulit, caeloque locavit:
Te modo nunc tali, tantaque tuente iacebit?
Reddidit et Tiberis, quod formidabile mundo,
Innumero adiutus vilescere flumine tantus
Rhene feres? proceres ne ferent cognomina Mogos
Dat quibus, atque tuis vicina Colonia ripis,
Trevir et antiquus, vel origine clarus Othonum
Saxo, Palatinus titulis et habere superbit
Te qui iure suis: Albimque locata Visurgum
Atque interregio, nunc Marchia nomine, cuique
Paret inaccessis vallata Boemia silvis:
Quos penes est totidem Romanum condere regem.
Innumerique alii, queis non modo Teutona tellus
Principibus, patriive lares, privataque regna,
Sed latum mundi imperium: sed nititur omnis
Publicares Christi, pro queis vel obisse tuendis
Sit vestrum propriumque decus, quibus arma, virosque
Nunc, et equos, tormenta (data est occasio) et omnes
Promite iam longo non notas tempore vires:
Fundite iam longo cumulatos tempore census,
Et vestrum fulcite caput: reverentia vestri
Sit capitis primum vobis, quos deinde sequentur
Exemplo populi, atque urbes, imitataque regna,
Quod leges, natura, boni moresque re quirunt.
Quid foret auxilium capiti, si membra negarent,
Dilapsus fuit unde vigor per membra. quod estis
(Sit venia dictum cum vestra) in culmine tanto,
Quod tot opes merito lata ditione tenetis,
Plurima Romulidum num sunt ea munera regum?
Induperatorem qualem voluistis habetis:
Sed qualem nec habere piget, voluisse pigebit
Et numquam, officio dum sic se ostendit in omni,
Ut magis optari nec quicquam a principe summo
Debeat, aut possit: cuius vetor impare Musa
Ire per ingentes laudes, et origine tanta:
Sive illustre genus, seu fortia facta parentum
Dicere, et herois cultum virtutibus orbem.
At generi commune suo, privata coruscat
Gloria se proh quanta, bonis dum vultus utrimque est
Corporis atque animi, neque parca indulserit illi
Se fortuna, modo larga futura velitis:
Cui non divini est humana augustior oris
Maiestas, totoque decens in corpore forma,
Membrorumque vigor: validum patiensque laborum
Corpus, et oblatum pro vobis saepe periclis,
Pro decore imperii? cui non miranda videtur
Dos animi, quae sola sua est, prudentia sollers,
Ingeniumque capax, eventibus aequa secundis
Mens, et in adversis eadem? quibus ille probatus,
Non minus ut fulvum est fornacis ab igne metallum.
Additur his rerum mira experientia, et ingens
Pacis et armorum, rigidique peritia belli.
Quid memorem, sit quanta viro coementia, qualis
Intemerata fides, servandi et foedera cura
Quam gravis, et posita cunctis gravitate benignus,
Largus et in meritos, despecti prodigus auri,
Iustus, amans aequi, vitae sine labe pudicae:
Cui tanta in superos pietas, tantusque deorum
Cultus, ut exemplo valeat cuicumque severo
Esse sacerdoti. pro tantis dotibus unde
Nomen ab ingenita proprium bonitate meretur,
Quod tenus hac uni Traiano contigit inter
Romulidum tot habere duces. at defuit illi
Relligio, tamen illa suos efferre superbis
Est aliis meritos titulis gavisa vetustas:
Dum magnos faustos vocat, patriaeque parentes,
Abque triumphata ponit cognomina terra.
Sed praebet meruisse modum: nam tempore prisco,
Aut consulta patrum, vener andi et iussa senatus,
Imperium vel castra dabant, milesque legebat
Dilectos quoscumque sibi, quibus inde favebat.
Resque ministrabat bellorum publica nervos:
Propterea magnis adsciscere nomina factis,
Et potuere suas ad sidera tollere gentes.
Non minus hic patriae pater est, modo cura parenti
Sit patriae, natisque, suo parre, sed idem
Et felix et magnus erit, si vultis, et idem
Mox Venetus, post Turcus erit, geminoque triumphum
Ducet ab hoste, pari referens: par. quando tropaeis
Intulit et vestrum Romana potentia nomen.
Cuius atrox parti successit Turcus, et ipsa
Urbs Venetum alterius vult aemula vana videri:
Irridetque procax ad te, Germania, tantum
Translatum imperium, cui iugera quattuor agri
Vix subiecta refert, cui se parre recusat,
Unica Caesareis terrarum obnoxia numquam
Legibus, occiduo quae nec concessit Eoo
In partem imperio: nec matris dotibus almae
Ecclesiae, quae stare sua se mole, suasque
Iactat Io terra posuisse in virgine sedes.
Quis ferat haec? sed sunt graviora, quis obstitit olim
Semper et huic vestro imperio magis urbe superba
Adriaca, ex illo iam tum quae invisa Pipino
Et devicta fuit, quamvis neget: et tamen illam
Induperatrici magnus concessit Ireni
Carolus, Italia divisa: aut pone secuto
Nicephoro, huic primus toto commer cia regno
Interdixit Otho, iusta succensus ab ira.
Nec minus Henrico a quarto diversa notata est,
Atque aliis: odio sed enim patefecit habenas,
Ausa palam sese Friderico opponere primo,
Falsaque captivi mentiri vincula Othonis,
Atque ita mentitos aeterna in saecla triumphos
Pingere tam celebri spectandos parte superbae
Urbis, ab imbelli Germanica rostra Leone
Mersa mari, fusasque rates, fluitantia signa,
Et fractas aquilas, plena aequora, transtraque vestri
Sanguinis, et Veneto praebentes terga Suevos,
Captivumque ducem. tumidae iactantia gentis:
Tale nec erexit superato Graecia Xerse:
Nec toties victa Carthagine Roma tropaeum.
An nisi in invidiam Germani culminis, ingens
Dedecus in vestrum, quis talia pinxerit? ite,
Ite viri, antiquae si vos virtutis imago
Ulla movet, si tangit honos, si gloria parti
Imperii, non ista gravi vel clade vel armis,
Gentis at extremis inimicae abolere ruinis,
Cui neque sat vobis se infensam ostendere inani
Ambitione fuit, petulanti et laedere lingua,
Saepeque ceu victos mendacibus addere fastis.
Sed progressa suis paulatim astuta lacunis,
Consilio, arte, dolis et proditione, vel auro
Dempsit ab imperio loca tot potiora sub ipsis
Alpibus Italiae, atque adeundi regibus illam
Interclusit iter: saeclumque revoluitur, ex quo
Italiae iugum patiuntur, et oppida clamant
Pressa, Veni Caesar, tuae iam tibi vendicet ensis.
Siccine colluvies hominum, piperisque redemptor
Sordidus, omnigenae sic navita mercis, avarus
Institor, enormique marinus gutture mergus,
Nobilium regnator erit? dominabitur ergo
Degener? atque omni solitus seruire lucello.
Non bene conveniunt, vilis mercator, et idem
Nobilis, et princeps, proh lumina caeca potentum,
Non'ne vident animum quo dirigat illa malignum,
Callida gens toti quae aspirat et imminet orbi,
Concipit atque avido Romanam pectore molem:
Unde est principibus cunctis inimica, tyrannos
Quos vocat, inque suis secura paludibus omnes
Despicit: haud sibi iam mortales, sed neque caelum
Posse nocere putans, congesto fidere in auro
Sueta, manente eodem semperque tenore suorum,
Incrementa quibus discordia regna fuerunt,
Alternoque duces exhausti marte Latini,
Reddidit et nisi quos iactura aliena potentes,
Semper in interitu regum est spes maxima quorum:
Posse aliquid tuto dum carpere tempora captant,
Intestina serunt odia, et mala proelia reges
Inter alunt ideo neque enim bella ulla tot annis
Videre Ausonii, Venetis non unde lucrari
Contigerit, solitis nec aperto vincere Marte,
Raraque collatis audere {pericula} signis.
Fulsit ab his quondam fidei tutela, sed almae
Relligionis erant, et propugnacula nostrae.
Forsitan antiquo fuit hoc, quo caeperat illos
Tempore nondum aliis dominandi effrena libido,
Cum stagnis contenta suis operosa iuventus
Duceret assiduas longinqua per aequora merces,
Utilis et solum sulcaret Nerea classis.
Felix, si monitis Ioachimi intenta prophetae,
Numquam vicinae tetigisset littora terrae.
Et tamen illorum nimia atque superba simultas
Cum Ligure, {amissi} fuit improba causa sepulchri,
Saepius et magnos interrupere potentum
Conatus sancta pro relligione, negantes
Auxilium ingenti nisi conditione redemptum:
Dumque opulenta, suo, male tutaque littora, ductu
Radere, maioris malunt dulcedine lucri,
Intenduntque magis spoliis, et rebus emendis
Direptis pretio peregrino a milite parvo,
Quam Christi auxiliis, in quem manifesta voluntas
Tunc patuit, sedes adeo quando inclita ab illis
Byzantina capi est permissa, volentibus urbis
Praebita ope imperium. sed eorum tanta negaret
Velle subire iugum, cernebant aequora velis
(Proh dolor) Adriacis miseri plena omnia cives,
Tendebantque manus ad proxima carbasa, at illi
Stabant immotis ferro retinente carinis.
Cumque obsessa ferus laceraret moenia Turcus,
Impia spectabat non fanda per otia classis.
Ex illo solita est plus tempore parta tueri,
Proque suis valido contendere finibus hosti,
Quam pugnare fide pro Christi, at foedera inire,
Nil et amicitias verita est cum gente nefanda,
Communem in regesque inimicum impellere nostros:
Finibus ut Calabris novit memorabilis Idruns,
Tollere sueta mari commercia, et omnibus undis,
Praesertim Adriacis vectigal ponere, quarum
Se quoque naturae transversa lege maritum
Fert Venetus, sponsamque sibi mare vana quotannis
Annulo et urbs illud per vincla iugalia nectit:
Quale nec ulla ferunt mendacia Graia, nec ulla
Fabula prodigium. tua sit Neptune, tridente
Pro sexu certare tuo, pro femina haberis
Saltem apud Adriacos. praetextu hoc attamen, illae
Usurpat gens sancta sinum, nec parcit amatae
Sedis apostolicae ditioni. at plurima ademit
Iam loca pontifici pia filia forte, regendi
Ne senior tantas oneri succumberet urbes,
Ecclesiae et toties turbavit amica quietem,
Hactenus ob sua ter benefacta anathemate vincta.
At nunc supplicibus pacem illa miserrima votis
Orat, et addictam fore se promittit honori
Posthac Caesareo, facturam et cuncta libenter,
Quae Caesar proceresque velint, modo copia fandi
Detur, et audiri valeat. dimittitur ulla
Urbs neque iampridem Germanica libera, quam non
Ambiat, et vobis proceres ingentia de se
Spondet, adulatur, suadet, blanditur, et offert.
Edocet a sociisque cavendo pericula vestris
Regibus, et commenta refert miranda Pelasgis
Artibus. inter vos numquam si posset oriri
Seditio, quae sola via est sibi lecta salutis,
Interea bello se accingit, et undique contra
Arma parat (referam neve inveterata sub istis
Blanditiis, verbisque bonis, specieque futurae
Pacis, ut Euganeam prius inter coeperit urbem,
Et sit adempta pari Vicentia fraude, tot arcto
Carcere ductores clausi, vestrique fideles
Tot crucis infanda Patavini morte necati)
Veronae insidias iamiam molitur, et instat
Continuo, et miseros populatur classibus Histros,
Et ferro flammisque forum consumit Iuli.
Atque ita nunc etiam simulatrix callida vobis
Verba dabit vulpis? numquam vitare licebit
Sirenum cantus? expertaque pocula Circes?
Illa'ne fallaci toties evadere lingua,
Consiliis'ne suis, et tunc quoque abire valebit
Insuperata dolis? quod si datur, accipe tamquam
Nostra Sibyllino venientia carmine ab ore:
Illa tibi oppressa Italia, Germania, tandem
Iura dabit, victo et dominabitur Adria Rheno,
Quid foret, Adriaco si Nursia forte Leoni
Nuper in ancipiti cum Gallo Marte potenti,
Favisset? tenus hac illi num Insubria dives
Cessisset? Latioque urbes retineret in omni
Tot prius oppressas, aliasque recenter adeptas,
At tecum, non ille foro contentus Iuli,
Carnorumque iugis, et pauperis arce Liburni,
Castra Tridentinis posuisset moenibus ultro,
Pictus et Alpina quacumque in sede maneret.
Ut tibi noluerit sors nunc Augusta timeri
Ob studium simile, et commercia mutua rerum:
Claustra tamen cunctis munisset in alpibus, unde
Ipsi aditus, vobis ad se via nulla patret.
Et quid plura feram? quae non tentastis, ut illum
In rectum traheretis iter? quae non fuit ingens
Conditio genti per vos oblata superbae?
Subdola quam longo suspensos tempore verbis
Ambiguis tenuit vos, et quam saepe paratos
Est frustrata, dolis quibus hactenus illa moratus
Vestrum iter ad tanti capienda insignia regni?
En modo sese offert dum vestro in foedera Regi,
In Latiumque sagax invitat et allicit omni
Ingenio, num mox deludit? et additur hosti
Perfida? et iniustis venientem submovet armis,
Et vetat Italia Romanum insistere regem?
Quin magis, facinus (prohibet dolor edere) acerbum:
Effera Teutonico se sanguine proluit alto,
Exsaturatque sitim, iuga per Cadubrina, cruore
Caesorum: et tantus rem anebit sanguis inultus?
Adde tot incensas arces, direptaque vestrae
Oppida ab immani ditionis milite, tanta
Saevitia atque odio, Turca nec ab hoste ferendo.
Quid referam (narrare pudet) Germanica quanto
Derisu fuerit populo gens inclita vili:
Quae voces, quis plausus erat, quae sibila vulgi:
Si foret aspectus quia tunc Alamanus ab illo,
Cum fuit insana susceptus ab urbe, triumphi
More velut victis rediens Cornarius Histris
Cum duce Pygmaeo, quot secum inversa trahebant
Dedecus in vestrum Germanica signa, quot altis
Turribus avulsas aquilas, quibus ille {tropaeum} est
Erigere in propriis temerarius aedibus ausus,
Edita quae fuerint, et quae spectacula in illis,
Qui ludi et choreae, quae caena infanda, quot illic
Iactata (heu dicam) caput in iocularia vestrum.
An satis hoc? quod sueta foret si Marte virili
Vincere, et insigni venisset gloria facto,
Victrici fuerat forsan tolerabile parti,
Non improviso cum milite pugna fuisset
Tradita, eunte fide paulo ante, nec impare tantum
Numero, vix mille, decem cum caesa fuerunt
Milibus, et nullo direpta et capta tuente
Tot loca: laus ingens, facinus memorabile, cuius
Iam piget auctores, olim et meminisse dolebit.
Nunc quoque, qui (superi) tot fracti cladibus audent
Pingere mandentes victricia signa leones,
Et laceras aquilas, et amici lilia Galli,
Canticaque impressis mordacia pandere chartis,
Naturae vitium, et Veneti genuina procacis
Est inimicitia haec tecum, Germania: cui tu
Et regum est despectus honos. sic evomat omne
Virus, et effundat per inania verba malignum
In te animum, tu vince manu, tu {contunde} factis
Cervicis durae populum, tu pelle tyrannos,
Nobilium qui nomen habent, pravumque senatum.
Utque triumphatum pelago mentitur Othonem,
Tu quoque vince mari: neque enim sine puppibus illum
Est superare datum, parvo molimine classis
Corruet, et trepida nascetur in urbe tumultus:
Quae decora inde tibi, quales orientur honores?
Gloria quanta tuum nomen, laudesque manebunt?
Teutona se quantis attollet terra triumphis?
Res quoque quam poterit laetari publica Christi,
Cui domitis aditus ad maxima facta patebunt
Adriacis, toto postquam discor dia regno
Christicolm duce te fuerit sublata, fovebant
Quam Veneti? interea ne sanctae vincula pacis
Nexa trium regum caelesti vincula dextra,
Arte aliqua iniecta, vel suspicione, vel astu,
Dissolvantque dolis, neu foedera tanta caveto.
Nam nisi tale nefas, vapido nil pectore versant,
Nec se aliter norunt evadere posse periclum:
Vel si alius cupiat, quicumque sit ille, trisulco
Fulmine Tartareas adigatur iniquus ad umbras.
Qui fidei inter se committere culmina nostrae
Cogitet, et plus quam civilia bella movere:
Nec sat Christigenam mutilatam exstinguere gentem,
Quam decet in populos post haec animare nefandos
Turcarum, quae stante satis sit foedere, Mauros
Vincere, et imbellem Sulthanum avertere Memphi,
Almaque ferre Crucis totum vexilla per orbem:
Et quando illa fuit, quo tempore talis ab annis
Pluribus, armipotens adeo, atque opulenta paratis
Classibus, et tanto molimine tormentorum,
Et sibi tam unanimis, divino et numine concors,
Dividere hanc aliqua ex Erebo fera quaeret Erinnys?
Summe Deus, propriae pereuntis morte redemptor
Humani generis, venerabile foeda sepulchrum
Cuius barbaries, horrendi et numinis antrum
Possidet, ut saltem tua gens a faucibus illud
Eripiat nunc apta canum: prohibe optime dirum
Hoc scelus, arma tuos inter populosque ducesque:
Intestina veta, et concordia foedera serva.
Nulla Acheronteo perfundere felle Megaera,
Nulla venenata dissolvere vipera lingua:
Nec valeant temerare doli, violare nec artes,
Nec mala consiliis noceant figmenta malignis:
Sint tres unanimes, eademque in corpore terno
Mens, animus, spes, vita, salus, sors, cura, voluntas.

GERMANIA AD REGEM

[recensere]


GERMANIA AD REGEM Ferdinandum, per Georg. Sabinum.


Hanc adflicta tibi Germania mitto salutem,
Quae mihi non tribui, te nisi dante, potest.
Usa diu rebus quae sum tranquilla secundis,
Hoc iaceo multis tempore pressa malis.
De quibus ipsa tuum supplex cum numen adoro,
Ferre mihi solus qui potes, adfer opem.
Ecce vides rerum quam tristis forma mearum,
Qualis et imperii sit status iste mei:
Omnia dissidiis, sunt omnia plena tumultu:
Illa fuit quanti res mihi causa mali?
Serviles acies sumptis nos vidimus armis
Nuper, et agrestes rure coisse manus.
Testis adhuc exstat miserande Francia cladis,
Tota cadaveribus squalida facta suis.
Ipsaque fertilibus laudata Alsatia campis,
Quae fuit in multis caede cruenta locis.
At pars ulla meo ne possit abesse dolori,
Insuper externo nunc et ab hoste petor.
Turca ferox nostras descendere fertur in oras,
Alterius nobis altera causa mali.
Infestis qui cum tot regna subegerit armis,
Posse suo sperat me quoque Marte capi.
Si qua proinde meae remanet tibi cura salutis,
Adfer in adversis his mihi rebus opem:
Ne toties claris quae sum prius aucta triumphis,
Hostibus hoc fiam tempore praeda meis.
Nam tibi si rerum sunt cognita gesta mearum,
Cognita quae cunctis regibus esse puto:
Semper adhuc invicta fui, nullosque per annos
Ullius invenies me subiisse iugum.
Roma suis totum domuit quae viribus orbem,
Nominis est numquam laudibus aucta mei:
Meque lacessivit quoties hostilibus armis,
Hanc liquet incepti paenituisse sui.
In me nil potuit virtus animosa Neronis,
Funere qui Rheni nobilitavit aquas.
Nil potuere tuae praestantes Vare cohortes,
Quas meus Arminius depulit ense suo.
Nec maris Adriaci tota cum plebe senatus
Nostra suo potuit subdere colla iugo.
Denique nec magni potuerunt lilia Galli,
Lilia saepe mea languida facta manu.
Quin neque Turcarum nos iam superabimur armis,
Auxilio si nos iuveris ipse tuo.
Ducat in exemplum celebris te fama Camilli:
Nam patriae vindex et fuit ille suae.
Saecula nulla tuum nomen ventura silebunt,
Inferiorque tua laude Camillus erit:
Tu modo pro nobis et libertate meorum,
In Mahometigenas suscipe bella Getas:
Totius infestos Christi quos nominis hostes
Novimus, adversus armaque ferre Deum.
Hac de gente fera, Danielis scripta prophetae
Multa canunt, paucis hic memoranda mihi.
Viderat is quatuor sub imagine regna fer arum:
Aspice, vera tibi, non ego ficta loquor:
Regibus Assyriis, primis fera prima monarchis:
Altera sed Persis assimilata fuit.
Tertia Graiorum referebat bestia sceptrum,
Quarta potestatem Martia Roma tuam,
Huius dira ferae facies truculentior illis,
Dissimilisque tribus conspicienda fuit.
Ferratos dentes, bis cornua quinque gerebat,
Et pedibus plodens concutiebat humum.
Exiguum vero cornu sub fronte latebat,
De mediis ortum cornibus illud erat:
In quo terrificis oculis, vultuque minaci.
Humani capitis forma videnda fuit.
Hoc cum caelitibus divis violenta gerebat
Proelia, blasphemos ore loquente sonos.
Turca ferox autem caput est immane, quod audis
Adversus summum bella movere Deum.
Hoc tibi frangendum caput est, hoc concute cornu,
Succumbet manibus bellua victa tuis.
Ergo age, Rex animo praesenti suscipe bellum,
Hei mihi quas poenas impie Turca dabis.
Non tibi consuetae mitti post terga sagittae,
Non tibi velocis proderit usus equi.
Aut ultra Tanaim patriis eiectus ab oris,
Ludibrium cunctis gentibus exul eris.
Aut tua submittens iniectis colla catenis,
Ante triumphales regis obibis equos.
Inclita nobilibus gaudebit Achaia Musis,
Praebuit invitas quae tibi victa manus.
Exsultansque suis laetabitur amnibus Ister,
Quem tuus infestum reddidit ante furor.
Hoc precor esse ratum caelesti numine Christus,
Hoc velit omnipotens Rexque paterque Deus.
Sed prius externos quam progrediaris in hostes,
Certa tibi pax est constituenda domi,
Sedandique graves de relligione tumultus,
Hoc Regem tantum, quantus es ipse, decet.
Nec minor ingenuas studiis florentibus artes,
Ac fovisse sacras sit tibi cura deas,
Quae spretae, sine honore iacent hoc tempore passim,
Hac re nulla tibi gloria maior erit.
Tunc Deus indomitas, tibi Marte favente, cohortes,
Turcarumque dabit vincere posse manus.
Tunc, quas nulla tibi poterit delere vetustas,
Laudes semper erunt, gloria semper erit.
Pluribus uberior ne crescat Epistola verbis,
Desino: tu felix incolumisque vale.

AD GERMANIAM.

[recensere]


Quo tua bellatrix abiit Germania virtus,
Dissimilis nostro tempore facta tui?
Vindelicis olim pepulisti finibus Hunnos,
Imperium magno cum sub Othone fuit.
Ad Solymas arces victricia signa tulisti,
Sceptriger imperii cum Fridericus erat.
Nunc procula Tanai ducentes agmina Turcae,
Danubii ferro depopulantur agros,
In tua grassatur terrarum viscera praedo,
Ausa nec hostiles ex cohibere manus:
Te quibus ostentas, nunc utere grandibus hastis,
Et quibus in Circo ludicra bella geris:
His animosa pias hastilibus assere gentes,
Si quid in audaci pectore Martis habes.
Ah pudeat, Scythicis egressum finibus hostem,
Militiae nobis praeripuisse decus.
Mollia dum sequimur nos desidis otia vitae,
Aspera bellator proelia Turca facit.
Dum cane venamur lepores, aut cuspide damas
Figimus, ille suo milite regna capit.
Denique nos tantum sine sanguine ludimus armis,
Ille gerit forti seria bella manu:
At generosa tuis Germania consule rebus,
Coge pharetratos vertere terga Getas.
Ipsa tuas urbes e faucibus eripe leti,
Et vetus imperii Marte tuere decus.
Si secura mali non profligaveris hostem,
Tristia crudeli vulnera clade feres.
 

Finis.