Jump to content

In Africam

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In Africam
1920

editio: Acta Apostolicae Sedis, annus XII, volumen XII, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1920
fons: AAS 1920 p. 272

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

IN AFRICAM*

VENERABILIBUS DEI FAMULIS CAROLO LWANGA, MATTHIAE MURUMBA ET SOCIIS EORUM, VULGO « DE UGANDA », MARTYRIBUS, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.


Ad perpetuam rei memoriam. —

In Africam quisnam christianam fidem primus invexerit, disceptatur adhuc ; constat tamen, inde ab aevo apostolico religionem ibidem eftloruisse ac viguisse, et, quam puram Christifideles Afri vitam agerent, Tertullianus ita describit, ut legentium animos vehementer commoveat. Quae quidem regio nulli cedere videtur inlustrium virorum martyrumque copia. Ex his vero martyres Scillitanos commemorare placet, qui Carthagine, Publio Vigellio Saturnino proconsule, sanguinem pro Christo profuderunt; e conscriptis autem iudicii quaestionibus, quae hodie quoque feliciter exstant, colligitur qua constantia, quam generosa animi simplicitate proconsuli responderint fidemque suam professi sint. Recolere item libet Potamienas, Perpetuas, Felicitates, Cyprianos et « multos fratres martyres », quos Acta generatim percensent; Uticenses praeterea, nomine etiam Massae Gandidae idcirco nuncupatos, aut quod calce viva obruti sint, ut hymno XIII enarrat Aurelius Prudentius, aut ob causae fulgorem, uti Augustinus opinari videtur. Haud ita multo post, primo haeretici, deinde Vandali, postremo mahumetani Africam christianam adeo vastarunt atque everterunt, ut, quae tot ínclitos heroas Christo pepererat, quae sedibus episcopalibus plus trecentis gloriabatur et Concilia tam multa fidei disciplinaeque tuendae congregaverat, ea, christiano sensu deleto, paene omnem gradatim exuerit humanitatem et ad barbariam desciverit. Recentiore tamen aetate, quemadmodum non defuerunt qui, scientiae cupiditate incensi, interiores explorare regiones ausi sint, ita, nec minore sane studio, Missionales, spiritibus plene imbuti quibus Apostoli animabantur, nullis armis nisi Cruce instructi, nulla arte nisi invicta in Deum fide confisi, in abditos illos tractus pervaserunt. Eos inter evangelicae sapientiae praecones, honorificehtissimum sane obtinent locum Missionarii Africae, qui, Patres quoque Albi vulgo nuncupati, conditorem patremque legiferum habuerunt fel. rec. Carolum Martialem Lavigerie, primum restitutae Carthaginiensis Sedis Archiepiscopum et S.R.E. Cardinalem. Quibus, in ipsis Instituti sui primordiis, id auspicato contigit, ut, Vicariatu Nili Superioris sibi ab Apostolica Sede commisso, anno MDCCCLXXVIII in Ugandae regnum, in media Africa situm, ingrederentur, ubi, octavo post anno, nigritae duo et viginti, quorum plerique adhuc adulescentes, tam admirabile martyrium fecerunt, ut merito dici queat, eos non modo priscis Africae christianae heroibus aemulatos esse, sed etiam, duplici pudoris et religionis martyrio, suavissimam beatae Agnetis memoriam revocasse. Sed rem praestat ordine exponere, et eventus narratione delibare, qui Ecclesiae Christi gloriam, eandemque ob rerum condiciones novam ac splendidam, peperere. Cum igitur Missionales, quos memoravimus, stationem Sanctae Mariae de Rubaga constituassent et rex Ugandae Mtesa christianae fidei provehendae minime refragaretur, is animorum ardor excitatus est, tot centena catechumenorum se divini verbi satoribus instituendos tradiderunt, ut laetam tota illa regio uberrimorum fructuum spem atque exspectationem de se cottimo veret. Verumtamen, paulo post, rex Mtesa, mahumetanis impulsoribus, qui, si christiana religio plus valuisset, metuebant ne quid mercatura servorum detrimenti caperet, quam libere agere consueverant, commutata sensim voluntate atque opinione, id animo denique intendit, ut fidei propagatione vi quoque illata, si opus esset, Obsistere! Qua rerum condicione prudenter perpensa, missionales interim cessere loco; sed cum, brevi post, rex vita functus esset, Muanga eius filius, quo familiari ac benevolo utebantur, vix regno potitus, iis institit, ut in urbem principem regrederentur. Idem vero, cum reversos benigne excepisset, palam spopondit, quandoquidem in patris locum, Deo christianorum precibus conciliato, suffectus erat, fore ut non modo ex hisce optimos ad se arcesseret atque ad regni dignitates eveheret, sed etiam ethnicos omnes imperio suo obnoxios ad religionem amplectendam ipsemet inci taret. Iussit sane complures ex christianis vel catechumenis in regia aula circumsistere, et quidem non sine sua ipsius utilitate; cum enim optimates, rebus novis adversi, de rege interimendo clam decrevissent, nonnulli ex christianis aulicis, re cognita, Muanga occulte monuerunt ut sibi caveret, addideruntque, posse ipsum, cum christianis omnibus, tum hominibus qui in eorum dicione essent, idest duobus armatorum millibus, plene confidere. Primus interea regis administer, idemque praecipuus coniurationis auctor, etsi veniam sibi sociisque a Muanga impetravit, vehementiore tamen, quam antea, odio in christianos exarsit; quid, quod audivit, se magistratu destituendum, et in sui locum Iosephum Mkasa, christianum, subrogatum iri? Itaque, omnes nanctus occasiones, insusurrare ille regi, qui Christi religionem profiteantur, eos capitales hostes habendos esse; fidem regi utique servaturos, donec parvo essent numero; at, si quando ceteris numero praestitissent, eum de medio sublaturos ut aliquem e suis ad regiam dignitatem proveherent. Sed alia huc accessit, eaque potior, invidiae caussa, qua rex Muanga ad christianos insectandos impelleretur ; cum enim, detestabili mahumetanorum opera, vitiis contra naturam indulgere coepisset, quod conatus omni contentione est, id nunquam consequi potuit, ut christiani ex aula regia pueri morem sibi gererent. Ita, quod religioni in honorem verti debuit, facessivit religioni periculum. Ventum denique est ad caedes, et Muanga primo administro denuntiavit, velle se omnibus qui orarent mortem inferri : qua pulcherrima verborum figura nostri designabantur. Quot hac in persecutione hostiae Deo gratae immolatae sint, haud satis constat; inlustre vero prae ceteris fecere martyrium, uti ante diximus, nigritae duo et viginti, quos, pro mortis genere, in duo agmina distinguere iuvat: alterum eorum, numero tredecim, qui vivi combusti; alterum eorum, numero novem, qui vario suppliciorum genere interempti sunt. E priore agmine, aulici seu pueri regii fere omnes, sunt Carolus Lwanga, Mbaga Tuzindé, Bruno Séron Kuma, Iacobus Buzabaliao, Kizito, Ambrosius Kibuka, Mgagga, Gyavira, Aehilles Kiwanuka, Adulphus Ludigo Mkasa, Mukasa Kiriwanvu, Anatolius Kiriggwajjo, Lucas Banabakintu. - Carolus Lwanga, in oppido Bulimu ortus et die xv mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismo ablutus, ob egregias animi laudes omnium admirationem ac benevolentiam sibi conciliavit; quem Muanga ipse magni habebat, quod munera a se commissa perdiligenter expleret. Cum autem pueris regiis praeesset, eos ad fidem et castitatem servandam, contemptis impii atque impudici regis illecebris, confirmavit; vinculis constrictus, catechumenos quoque, ut in religionis studio perseverarent, palam hortatus est et ad supplicii locum admirabili animi fortitudine contendit, cum annum ageret vicesimum. - Mbaga Tuzindé, puer regius, filius Mkadjanga, praecipui et crudelissimi ex carnificibus, adhuc catechumenus cum persecutio exarsit, a Carolo Lwanga paulo ante communem condemnationem baptismo ablutus est. Quem pater cum quoquo pacto a morte eripere vellet, iterum iterumque deprecatus est, ut religionem catholicam eiuraret, aut saltem se abdi pateretur et promitteret se orare desiturum. Verum magnanimus adulescens respondit, se caussam mortis suae nosse et probare, regis autem iram in patrem conflare nolle : rogavit, ne sibi parceretur. Tunc Mkadjanga, ut filium, vix annorum sedecim, ignis cruciatibus subduceret, uni ex minoribus carnificibus imperavit, ut caput eius fuste percuteret et exanime corpus igni tradendum cum aliis componeret. - Bruno Séron Kuma, in pago Mbalé natus et die xv mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptizatus, e fratris sui contubernio discessit, quod hic acatholicam sectam sequeretur. Regi Mtesa famulatus, postquam Muanga patri successit, officium abdi cavit ut stipendia mereret. Cum christianis aulicis comprehensus, sex et viginti annos natus, verbo atque exemplo gloriosi certaminis socios roboravit. - Iacobus Buzabaliao, die xv mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismi aquis ablutus, singulari religionis provehendae studio incensus, alios, ipsumque Muanga, nondum in paterno solio collocatum, ad Christi fidem amplexandam allicere atque excitare omni ope nisus est ; id ipsum rex fortissimo iuveni exprobravit, cum eum, viginti annos natum, occidi iussit. - Kizito, candidula anima, ceteris iunior, utpote qui aetatis suae anno tertio decimo martyrium fecerit, filius unius e regni proceribus et innocentia ac firmitate animi praeclarus, paulo ante quam in vincula coniectus est, a Carolo Lwanga baptismum accepit. Fortissimum puerum libidinosus rex, acrius quam ceteros, frustra ad se pellexit. Quosdam vero christianos, quod fugam ceperant, Kizito ita obiurgavit, ut ii se regi Muanga, metu deposito, stiterint; et cum in eo esset ut ad supplicium duceretur, sociis, ne quis animo deficeret, auctor fuit ut coniunctis inter se manibus omnes simul procederent. - Ambrosius Kibuka, ipse quoque ex aulicis, die xvir mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismo tinctus, , fidem ardenter constanterque retinuit ad atrocissimam usque necem, quam pro Christo oppetiit annos natus duodeviginti. - Mgagga, puer regius, adhuc catechumenus, regi obscena suadenti fortiter restitit, et, se christianum professus, cum aliis in carcerem coniectus est: ante quam detineretur, a Carolo Lwanga baptismum accepit, et, haud secus ac ceteri, martyrium tranquillo animo fecit, anno aetatis suae sexto decimo. - Gyavira, ex iisdem aulicis, pulcher adspectu, a rege Muanga diligebatur, qui tamen nequiquam eum ad explendam secum libidinem illexit. Catechumenus adhuc cum, post fidei professionem, a Muanga morte damnatus est, noctu a Carolo Lwanga baptismo tinctus et cum ceteris ad supplicii locum, annos natus septemdecim, a carnificibus deductus est.- A chilles Kiwanuka, puer regius, Mitiyanae natus, die xvii mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptizatus est. Postquam firmo animo fidem suam coram rege confessus est, cum sociis catena vinctus et in carcerem contrusus, denuo asseveravit se nunquam a catholica religione desciturum et ad ultimum supplicium progressus strenue est, anno aetatis suae decimo septimo. - Adulphus Ludigo Mkasa, aulicus, morum integritate itemque assiduitate patientiaque laborum enituit. Baptismo die XVII mensis novembris anno MDCCCLXXXV suscepto, catholicam fidem, cum sancte retinuit, tum constanter cum ceteris professus est ad mortem usque, quam, annos natus quinque ac viginti, pro Christo pertulit. - Mukasa Kiriwanu, puer regius cibariis in aula partiendis, cum carnifices Carolum Lwanga eiusque socios ad collem Namugongo perducerent, rogatus num christianus esset, affirmavit, e,t cum aliis ad supplicium raptus est. Catechumenus nondum baptismum fluminis adeptus, baptismo sanguinis, annos duodeviginti natus, aeternam gloriam consecutus est. - Anatolius Kiriggwajjo, regius puer, die XVII mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismo ablutus, christianae vitae praecepta ea animi firmitate retinuit, ut oblatam sibi a rege dignitatem, quae aeternae saluti aliquid detrimenti afferre posse videbatur, sine cunctatione respuerit. Catholicam vero fidem cum ceteris aperte professus, communem cum iisdem mortem oppetiit sexto decimo aetatis anno. - Postremum ex hoc agmine recensemus Lucam Banabakintu, qui, in pago Ntlomo natus, optimati cuidam, Mukwenda nomine, perdiligenter famulabatur. Die xxvni mensis maii anno MDCCCLXXXII, cum baptismo et confirmatione donatus est, tum ad sacram synaxim primum accessit: quo faustissimo ex die, integritate morum praeceptorumque observatione ceteris in exemplum praeluxit, et nihil habuit antiquius quam ut de divinis rebus cum amicis colloqueretur. Is, cum mortem facile effugere posset, maluit, ad necem conquisitus, se domino sistere, a quo hominibus a rege missis traditus est. In carcerem detrusus, laetissimo ibi animo degit, donec cum ceteris, tricesimum agens annum, pro Christo vitam profudit. - Hi omnes, quos nominavimus, die III mensis iunii anno MDCCCLXXXVI, orto iam sole, ad collem Namugongo feruntur. Quo cum pervenissent, manibus post tergum devinctis pedibusque colligatis, crate unusquisque eorum involvitur arundinibus texta; rogus struitur, in quem fasces eiusmodi humani imponuntur. Admoto pedibus igni, ut grex ille immolatorum tener lentius ac diutius torqueretur, crepitare flamma, quae sanctis corporibus aleretur; e rogo murmura precum in aera diffundi et pro vi cruciatuum crebrescere; mirari carnifices, non questura, non gemitum a morientibus fieri, quorum similes adhuc nullos sibi videre contigisset. Sic castissimos fortissimosque heroas ignis unus omnes simul consumpsit, una patria simul omnes caelestibus sedibus excepit. — In altero novem nigritarum agmine numerantur venerabiles Dei servi Matthias Kalemba Murumba, Athanasius Badzekuketta, Pontianus Ngondwé, Gonzaga Gonza, Andreas Kagwa, Noë Mawgalli, Iosephus Mkasa Balikuddembé, Ioannes Maria Muzéi (Iamari), Dionysius Sebuggwao, - Matthias Kalemba Murumba quinquagesimum agebat annum cum martyrium fecit. Ad munus iudicis delectus, cum ex mahumetana. ac protestantica secta ad catholicam religionem transiisset, baptismo die xxvni mensis maii anno MDCCCLXXXIÍ suscepto, ventus ne cui, iure dicendo, iniuriam inferret, se officio abdicavit. Modestia ac lenitate animi praeditus, religionis propagandae studio sic erat incensus, ut non modo liberos suos ad sancte vivendum instituent, sed quoscumque potuit, christianam doctrinam docuerit. Primus regis administer, coram quo productus est, gravissimo homini, fidem animose professo, iussit manus pedesque praecidi, et carnis fragmenta e tergo evelli, ante oculos eius adurenda. Garnifices igitur in collem incultum ac desertum, ne a spectatoribus in atrocissimo officio fungendo perturbarentur, venerabilem Dei famulum, alacrem laetitiaque gestientem, abducunt; iussa ad unguem perficiunt; ut inclitus martyr diutius cruciaretur, ea arte sanguinem ex artubus fluentem coërcent, ut, triduo post, servi quidam, illuc ad reddendas arundines coëuntes, languidam ac remissam vocem audierint Matthiae aquae haustum poscentis: quem cum tam foede detruncat um conspexissent, ferriti inde aufugiunt et Christi morientis imitatorem omni destitutum solacio relinquunt. - Athanasius Badzekuketta, inter regiae domus adulescentes adlectus et die XVII mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismo ablutus, perdiligenter Dei Ecclesiaeque praecepta exsequebatur. ita vero martyrii desiderio flagrabat, ut carnifices, a quibus ad statum locum cum aliis perducebatur, impense rogaverit ut se ilico caederent. Itaque strenuus adulescens, die xxvi mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae duodevicesimo, iteratis ictibus dilaniatus est. - Pontianus Ngondwé, in vico Bulimu ortus et regis Mtesa aulicus, Muanga in huius locum suffecto, stipendia meruit et, catechumenus adhuc, christianis spiritibus adeo animatus apparuit, ut asperum ac morosum ingenium, sui victor, commutaverit. Persecutione autem instante, baptismum die xviu mensis novembris anno MDCCCLXXXV suscepit: quare, haud ita multo post, in carcerem cum aliis coniectus est. Cum vero carnifex Mkadjanga, a quo, supplicio mulctandus, ad collem Namugongo ducebatur, eum in itinere iterato rogasset num christianam religionem sectaretur, bis affirmantem, bis lancea confodit, abscissumque eius caput in viam proiecit, die xxvi mensis maii anno MDCCCLXXXVI. - Gonzaga Gonza, regius puer, die XVII mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptizatus, religionis officia sedulo explevit et caritatis virtute praecipue enituit. Qui cum ad supplicii locum progrederetur et compedibus, quae distrahi nequiverant, impediretur, quominus pleno gradu incederet, a carnificibus iterum iterumque lancea traiectus, martyrium fecit, die XXVII mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae duodevicesimo. - Andreas Kagwa, in oppido ßünyoro natus et Muánga cum principe tum rege usus familiarissimo, die xxx mensis aprilis anno MDCCCLXXXII baptismi, confirmationis et Eucharistiae sacramenta percepit. Ob egregias animi laudes omnibus carus, non modo quotquot se adibant, ad christianam sapientiam informabat, sed etiam, cum olim pestis regionem invasisset, omnibus omnia factus, singulari infirmos caritate complexus est, satis multos, aquis baptismi ablutos, Christo peperit et vita functos sepultura aftecit. Cum vero primus regis administer molestissime ferret, liberos suos ab eo christiana imbui doctrina, rege tandem consentiente, eum comprehendi et occidi iussit, addens, se non ante cenaturum quam carnifex praecisam Andreae demortui manum ad se attulisset. Ita, die XXVI mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae tricesimo, venerabilis Dei famulus ad caelestia gaudia, martyrio facto, convolavi!. - Noè Mawgalli, proceris Mukwenda famulus vasis escariis conficiendis, virtutum christianarum laude magnopere floruit Calendis novembribus anno MDCCCLXXXV baptismo ablutus, ab hominibus, quos rex Muanga ad diripiendas Christifidelium domos circum miserat, lancea confossus, occubuit die XXXI mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae tricesimo. - Iosephus Mkasa Balikuddembé, natus in pago Buwama, ob spectatam fidem a rege Mtesa delectus est, qui ei diu noctuque inserviret atque aegrotanti mederetur. Eius filius Muanga, haud secus ac pater, venerabili Dei servo plenissime confidebat; quare non modo eum omnibus aulae regiae famulis praefecit, sed voluit quoque -ut se numeret, si quid fecisset reprehensione dignum. Die xxx mensis aprilis anno MDCCCLXXXII baptismo et confirmatione donatus est et primum ad sacram synaxim accessit, quam crebro deinde percepit. Animi suavitatem, caritatem religionisque studium prae se ferens, non modo iuvenes satis multos Christo lucratus est, sed etiam pueris regiis ceterisque aulicis consilio, hortationibus institit, ut regis Muanga libidini ne obsequerentur. Quod cum rex didicisset, coepit venerabilem Dei famulum aversari, donec, primi administri, qui Iosepho invidebat, sollicitationibus expugnatus, morte eum plecti iussit. Iosephus, caelesti epulo recreatus, in locum Mengo abducitur, ubi, postquam denuntiavit, se regi et veniam dare et paenitentiam consulere, prima persecutionis victima, a carnifice, capite abscisso, in ignem conficitur, die xv mensis novembris anno MDCCCLXXXV, aetatis suae sexto et vicesimo. - Ioannes Maria Muzéi (Iamari), in pago Minziro natus, tantam prae se ferebat gravitatem ut cognomine Muzéi, idest senis, honestatus sit; prudentia quoque, caritate, suavitate animi, largitate in pauperes, aegrorum amore insignis, pecuniam operamque suam in captivos redimendos contulit, quos christiana fide imbuebat. Is fertur uno die universam catechesim didicisse ; baptismo autem ablutus est calendis novembribus anno MDCCCLXXXV et sacro chrismate periinitus insequenti anno, die III mensis iunii. Postquam iosephus Mkasa, amicissimus suus, immolatus est, cum se a rege interemptum iri intellexisset, occultare se noluit, nedum fugam caperet; immo etiam, comitante quodam Kulugi, regi in conspectum se dedit, a quo, causa quadam interposita, primum administrum adire iussus est. Fecit, etsi insidias suspicabatur, quod religionis caussa pavere atque extim escere a se alienum putaret. Primus vero regis administer eum in stagnum, quod in praedio suo situm erat, proiici iussit die xxvii mensis ianuarii anno MDCCCLXXXVII. - Dionysius Sebuggwao, in pago Bunono natus,, puer regius, die XVII mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismum accepit morumque integritate floruit. Quem cum rex Muanga rogasset num duos áulicos christianae fidei rudimenta doceret, affirmantem, lanceae ictu confodit, eiusque caput abscindi iussit. Ita Dionysius die XXVI mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae sexto decimo, martyr occubuit. — Quisquis horum omnium Acta martyrum perlegerit, mirabitur profecto qua sapientia, quam tranquilla animi constantia et quo fidei spiritu ii, cum regis, tum primi administri et carnificum percontationibus responderint, in iisque divinum Christi promissum « dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini » plane servatum animadvertet. Constat etiam, gloriosum Venerabilium Dei Famulorum martyrium signa esse consecuta. Etenim non modo persecutores omnes tam misero mortis genere interierunt, ut liqueat, iustissimas ab iis poenas, quae culpae mirandum in modum responderent, Deum repetere voluisse, sed etiam, ilico post eorundem duorum et viginti nigritarum supplicium, adeo animorum ardor ad catholicam fidem amplectendam auctus est, ut sit effuso martyrum sanguini tribuendum, testibus indigenis ipsis, quod, voluntatibus commutatis, latius in dies religio propagata sit atque adhuc propagetur. Et sane, post quattuor et triginta ab iis eventibus annos, plura centena millia catechumenorum et baptizatorum in ea regione numerantur. Hisce vero de caussis factum est, ut de viginti duorum nigritarum martyrio canonicae inquisitiones instituerentur: quibus rite peractis, fel. rec. decessor Noster Pius Pp. X, die xiv mensis augusti anno MCMXII, decretum signavit de introducenda Causa beatificationis seu declarationis martyrii venerabilium Dei famulorum Caroli Lwanga, Matthiae Murumba et Sociorum vulgo « de Uganda ». Postquam vero facultatem Nosmetipsi fecimus, die xix mensis decembris anno MCMXVIII, ex qua de martyrio et causa martyrii, itemque de signis seu miraculis, disceptari iiceret, quamvis nondum elapsi essent quinquaginta anni a Venerabilium Servorum Dei nece, denique, cum in Congregatione Generali, coram Nobis habita, omnes qui convenerant, cum Reverendissimi Cardinales S. Rituum Congregationi praepositi, tum Patres Consultores, sententiam quisque suam protulissent, Nos dominico die secundo Quadragesimae, idest nono ac vicesimo mensis februarii, hoc anno, sollemniter decrevimus, constare de martyrio et causa martyrii venerabilium famulorum Dei Caroli Lwanga, Matthiae Murumba et Sociorum. Illud unum supererai ut iidem VV. FF. NN. et Patres Consultores rogarentur, utrum tuto procedi posse censerent ad beatorum honores iisdem venerabilibus Dei famulis decernendos. Quod fecit Venerabilis Frater Noster Cardinalis Vincentius Vannutelli, Episcopus Ostiensis et Praenestinus, Sacri Conlegii Decanus et Causae Relator, in generali conventu coram Nobis habito die tertio ac vicesimo mensis martii vertentis anni; omnesque cum Reverendissimi Cardinales tuendis Ritibus praepositi, t um qui aderant Patres Consultores tuto procedi posse responderunt. Attamen in tanti momenti re Nostram aperire mentem distulimus, donec impensis precibus a Patre luminum auxilium posceremus. Quod cum interea fecissemus, tandem die dominico in Albis, idest XT mensis aprilis, sacris pientissime operati, accitis Reverendissimis Cardinalibus Antonio Vico, Episcopo Portuensi et S. Rufinae, S. Rituum Congregationi Praefecto, et Vincentio Vannutelli, Episcopo Ostiensi et Praenestino, Sacri Conlegii Decano et Causae Relatore, nec non Angelo Mariani, Fidei Promotore generali, et Alexandro Verde, S. Rituum Congregationis Secretario, sollemni decreto ediximus tuto procedi posse ad venerabilium servorum Dei Caroli Lwanga, Matthiae Murumba et Sociorum Martyrum vulgo « de Uganda » sollemnem Beatificationem. Quae cum ita sint, precibus permoti complurium Archiepiscoporum, Episcoporum et religiosorum Ordinum, necnon totius Congregationis Missionariorum Africae, auctoritate Nostra Apostolica, harum Litterarum vi, concedimus ut Venerabiles Dei Famuli Carolus Lwanga, Matthias Murumba eorumque viginti Socii, Martyres, quos supra singillatim enumeravimus, Beati in posterum appellentur, eorumque lypsana seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae venerationi proponantur, atque imagines radiis decorentur. Praeterea, eadem apostolica Nostra auctoritate, concedimus, ut de illis recitetur Officium et Missa singulis annis de Communi Plurimorum Martyrum cum Orationibus propriis per Nos adprobatis, secundum rubricas Breviarii et Missalis Romani. Hanc vero Officii recitationem et Missae celebrationem fieri dumtaxat concedimus in omnibus et singulis domibus Missionariorum Africae, qui vulgo Patres Albi nuncupantur, et in omnibus Praefecturis et Vicariatibus Apostolicis eidem Congregationi commissis vel in posterum committendis, ab omnibus Christifidelibus, qui Horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missam attinet, ab omnibus sacerdotibus cum saecularibus tum regularibus ad tempia, in quibus festum agitur, confitentibus. Denique concedimus ut Sollemnia Beatificationis eorundem Venerabilium Dei Famulorum in domibus et Praefecturis et Vicariatibus supra dictis, die per Ordinarios praefiniendo, peragi queant, intra annum postquam eadem sollemnia in Basilica Vaticana celebrata erunt. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ac decretis de non cultu editis ceterisque contrariis quibuslibet. Volumus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretarii S. Rituum Congregationis subscripta sint et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus in disceptationibus etiam iudicialibus fides habeatur, quae Nostrae voluntatis significatione hisce Litteris ostensis, haberetur.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die VI mensis iunii anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. Card.GASPARRI

a Secretis Status
  • A.A.S., vol. XII (1920), n. 7, pp. 272-281