PIUS PP. X
LITTERAE APOSTOLICAE QUIBUS PIO OPERI PROPAGATIONIS FIDEI PATRONUS CAELESTIS DATUR FRANCISCUS XAVERIUS, HUIUSQUE SOLLEMNE AD RITUM DUPLICEM MAIOREM EVEHITUR*
Ad perpetuam rei memoriam.
In Apostolicum subiecti munus atque in ipso christiani sacerdotii vertice divinae dementiae dono collocati longe maiorem profecto sollicitudinem sustinendam suscepimus, quam quae Romani vigilantia gregis contineatur. Excessurus enim e terris Christus Apostolos iussit, et in his Petrum praecipue, quem non modo dignitate sed etiam caelestis gloriae studio praelucere ceteris voluit, gentes edocere universas, salubremque doctrinae novae praedicationem ad remotissimas quasque aut immanissimas orbis partes afferre. Porro divinis praeceptis obsequentes, Decessorumque Nostrorum clarissima exempla sedantes nihil esse magis officio Nostro consentaneum arbitramur, quam ut si quae ad patefaciendum Evangelii lumen atque ad proferendos Ecclesiae terminos videantur conducere, iis voluntatem omnem gratiamque impertiamus. Inter haec autem utilitate atque opera praestat Opus illud summa laude dignum, quod a Fidei propagatione nobile nomen accepit. Huius origo Operis divino plane instinctu in medios homines profecta videtur. Nam fidelis Ecclesiae populus, quia non in praedicanda Christi doctrina haberet sibi demandatam provinciam, consultum Dei providentia est ut stipe ac subsidiis Evangelii praecones iuvaret. Suasit hac de caussa caritas, qua in Redemptorem Christum optimorum hominum pectora urgebantur, fideles ex omni gente ac natione coalescere in unum, conferre ex opibus aliquid in expeditiones sacras submittendum, sociata etiam prece administris sacrorum succurrere, atque ita id assequi quod votorum summa esset, divini nempe regni in terris incrementum. Compertum autem apud omnes est id genus Sodalitatem praeclare de propaganda christiana fide meruisse. Quod enim suppeteret unde catholicae doctrinae nuntii ad dissita ac barbara loca contenderet, beneficia illuc Religionis nostrae humanique cultus allaturi, tam nobilis coetus tribui largitati debet. Hinc initia salutis innumeris populis parta; hinc fructus animorum comparati tanti, quantos nemo aestimet rite, nisi qui effusi per Christum sanguinis Virtutem pernorit; hinc contra quam expectari a disiunctis hominum viribus posset Evangelii evulgandi legi mire obtemperatum. Haec Nobiscum Sodalitatis promerita reputantes nullo non tempore sensimus in coetum insignem Nos studio ferri, nec tamen illi pro tenui adiumenti parte defuimus, maiora tamen animo spectantes, si facultas, Deo propitio, daretur. Iam quoniam id Nobis Omnipotentis Dei benignitas dedit, ut ex hac Petri Cathedra spiritualia fidelibus commoda dispertire possemus, praetermittere nolumus ut quem supra laudavimus coetum peculiari quodam benevolentiae argumento honestemus. Quae cum ita sint, omnes et singulos, quibus Nostrae hae Literae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes, et absolutos fore censentes, Auctoritate Nostra Apostolica praesentium vi, quo cum externis Sodalitatis praesidiis tutela quoque et gratia de superis congruat, SANCTUM FRANCISCUM XAVERIUM caelestem eidem Patronum eligimus, damus, eique volumus omnes honorificentias tribui caelestibus Patronis competentes; huiusque diem festum, ut ad amplificandam ipsius celebritatem humanae quoque observantiae ampliorisque lithurgiae accessio ne desit, Apostolica similiter Nostra Auctoritate per praesentes ad ritum duplicem maiorem, servatis rubricis, apud universam Ecclesiam provehimus. Est huic Caeliti cum opere « Fidei Propagandae » ratio quaedam singularis et propria. Etenim cum vitam Franciscus ageret tanto animum studio talique cum eventu ad imbuendos christiana veritate populos appulit, ut instrumentum Numinis electum in eo reviviscere non secus atque in ipsis Apostolis videretur. Quapropter spes Nos bona tenet coetum hunc nobilissimum maiora in dies incrementa, deprecatore Francisco, fore suscepturum, atque etiam ubertate fructuum, numero Sodalium, omniumque qui stipem conferant liberalitate ac diligentia eo deventurum brevi, ut hanc eminentem atque apparentem rem praestet sicut a Christo est Ecclesia condita, in qua salus credenti omni paretur, ita Sodalitatem Fidei Propagandae esse divino consilio excitatam, ut nondum credenti Evangelii lumen effulgeat. Quam quidem ad rem multum procul dubio proficient Catholicorum voluntates etsi disiuncte ac privatim liberales se praebebunt ad munera; verum nihil erit ad utilitatem praestantius quam si decuriati catholici viri conferant, quemadmodum est prudentia summa provisum. Scilicet quae minus inter se vires cohaerent minus valent ad caussam, valent vero quamplurimum coniuncta et colligata ordine studia. Illas recte facere dicemus, ista etiam rite. Servatur autem et instaurator humani generis Christus, cuius sanctissimo propagando nomini coetus incumbit, tegat gratia praesidioque opus: qui enim non auro vel argento, sed pretioso Filii Dei sanguine redempti vivimus divinam in primis opem contendere cum magna prece debemus. Haec mandamus, praecipimus decernentes praesentes Literas firmas, validas, et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXV Martii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.
ALOIS . CARD. MACCHI
- AAS, vol. XXXVI (1903-1904), pp. 580-582.