I NOVEMBRIS MDCCCL.
SS. DOMINI NOSTRI PII IX
ALLOCUTIO
IN CONSISTORIO SECRETO 1 NOVEMBRIS 1850, HABITA
Venerabiles Fratres
In Consistoriali Oratione, qua Vos alloquuti fuimus XIII kalendas Junii hujus anni, haud pratermisimus, Venerabiles Fratres, commemorare paucis verbis ac dolere Vobiscum, quae in Carissimi in Christo Filii Notri Sardiniae Regis Ditione contra Ecclesiae jus gesta nuper statutaque fuerant, atque una significavimus consilium Nobis esse, ut super his accuratiorem in Consessu Vestro sermonem opportuno alio tempore institueremus. Ea vero spe sustentabamur fore,ut injuriis illic Ecclesiae illatis aliquod interea remedium afferretur, quod annuntiare Vobis possemus. Sed quoniam longe admodum abfuit ut res ex sententia succederet, Nostri tandem officii esse duximus, ut ratione in hoc negotio a Nobis adhibita ab ipsis ejus rei exordiis brevissime repetita, queramur et graviori oratione reclamemus contra ea omnia, quse tum in continentibus, tum etiam in transmarinis supradictae Ditionis regionibus decreta in Ecclesiae injuriam aut facta sunt.
Nostis, Venerabiles Fratres, solemnem Conventiouem, quae die 27 Marti:
anni 1841 inter Pontificium et Regium Legatum inita fuit, et quam sine mora
tum Gregorius XVI, recol. mem. Decessor Noster, tum Carolus Albertus fel.
rec. Sardiniae Rex ratam habuerunt et confirmarunt; nostis scilicet hanc Conventionem eo prorsus spectasse, ut Ecclesiasticae immunitates, quae in Ditione
illa ex sanctione Sacrorum Canonum diuturno multorum sreculorum decursu
viguerant, quaaque recentiori tempore pactis conventis, etRomanorum Pontificum benignitate, aliqua ex parte relaxatoe fuerant, novis adhuc ac muho
arctioribus limitibus continerentur. Atque hinc non defuere in Subalpinis
provinciis qui de indulgentia Decessoris Nostri ea in re, quasi de nimis ampla
concessione mirarentur ; et Regium quoque Guberni m nonnullos annos abstinuit ab ejusdem Conventionis legibus in transmarinum suum Sardiniae Regnum inducendis. Jam vero idem Gubernium anno 1848 novam a Nobis conventionem postulavit, et die 14 Septembris ejus anni Regius Legatus Legato a
Nobis deputato litteras tradidit ejusmodi conventionis formulam proponentes,
paucis distinctamarticulis,quos prooemium quoddam haud levis sane momenti
praecederet. Pervidit fac le Legatus Noster postulationem ea, qua expiicabatur, amplitudine ac verbis admitti prorsus non posse ; imo nec agi in ostulatione ipsa de mutua aliqua concessione paciscenda; quandoquidem nihil in
ea proponebatur, in quo Gubernium ullam, ne levissimam quidem, obligatio-
nem erga Ecclesiam contrahere videretur. Itaque Noster idem Legatus novos proposuit articulos Gubernii votis meliori, qua fieri posse censuit , ratione consentaneos, quibus et alios adjunxit iu id spectantcs, ut Ecclesia omni pene civilis immunitatis usu caritura hanc saltem jacturam liberiore in reliquis suae auctoritatis exercitio compeusaret. Declaravit tum Regius Legatus, postulaturum se novas a suo Gubernio instructiones, ut plene ad proposila respondere posset. Ignoramus equidem an instructiones illa 1 Romam unquam advenerint; sed conjicere licet Regium Gubernium rem distulisse propter notissimas calamitates, quae Italiam pene universam subiude afflixerunt, qua^que Nos ipsos a tota Nostra civili Ditione discedere coegerunt. Postea , tranquillitatis rebus, dum prope Neapolim tempus pra?stolaremur, quo in Urbem redire opportunum foret, novus illuc ad Nos missus est Extraordinarius Legatus, cui mandatum inter alia erat, ut intermissam de conventione tractationem repeteret. Attamen postquam de aliis negotiis egisset, revocatum se declaravit a Regio Gubernio, ac re necdum inchoata discessit. Itaque sperare licuit, Regiis Ministris opportunius visum fuisse ut tractatio illa in tempus magis idoneum, post Nostrum scilicet in Urbem reditum, remitteretur. Attamen paucos post menses accepimus, Regium ipsum Ministerium detulisse ad Regni Comitia novam Legem de Clericorum et Ecclesiarum immunitate penitus abolenda, de judicio etiam super Patronorum nominationibus ad Beneficia Ecclesiastica Tribunalibus Laicis atti'ibuendo, nec non de alhs non- nullis, sive eodem, sive posteriori tempore, contra Ecclesia? jus, aut non sine Religionis periculo statuendis. Ut primum de hujusmodi Legis propositione significatum Nobis est, reclamari contra illam jussimus tum a Cardinali Nostro Prosecretario Status, tum etiam a Nostro Apostolico Nuntio tunc Augusta? Taurinorum degente. Sed utraque reclamatione cadente in irritum , expostulare paulo post oportuit contra ipsas, quas memoravimus, novitates ab utroque legibus ferendis Consilio approbatas, et Regia statim auctoritate sancitas. In quo ejus rei progressu atque exitu non illud modo dolendum, quod sanctissima Ecclesiae jura, quae ex Canonum sanctionibus in tot saeculorum diuturnitate viguerant, facto ipso violata et proculcata fuerint, sed etiam quod plures ex Deputatis ac Senatoribus Regni, qui in publica utriusque Consilii deliberatione verba fecerunt, et quorum sententia vicit, eam sibimetipsis seu Laica? Potestati auctoritatem asserere non dubitaverint, ut solemnes Conventiones super usu illorum eorumdem jurium cum Sede Apostolica initas, sine hujus consensu, imo et ea reclamante rescindere, et declarare ac facere irritas valeant. Videtis qualia et quam gravis momenti hsec sint, Venerabiles Fratres : perspicitis cujusmodi futura esset sacrarum rerum conditio, si suus Ecclesia? juribus honor non sit, si despiciantur illius Canones, si nulla diuturnae possessionis ratio habeatur, si tandem neque sua stet fides pactis inter Sanctam hanc Sedem et Civilem Potestatem rite conventis. Nec porro ignoratis non solum Religionis, sed etiam Civilis Ordinis, ac publicae privataeque rei omnino inter-
esse, ut Ecclesiasticae eaedem Conventiones sanctae atque intemeratae habeantur ; quandoquidem earum vi ac jure contempto et labefactato, aliorum quoque publicorum privatorumque pactorum ratio concideret.
Injuriis per memoratas novas sanctiones Ecclesiae et Sanctae huic Sedi illatis
aliae insuper brevi intervallo additae sunt, cum scilicet Regii Administri et Judices Laici duos praesertim sacros Antistites Nostros Veuerabiles Fratres
Archiepiscopum Turritanum, et Archiepiscopum Taurinensem in jus vocarunt; et illum quidem domi suae carceris loco detinuerunt, hunc vero deduxerunt militari manu in Gastrum Regiae TJrbis, ac tandem utrumque eorum
civili poena multarunt ; non aliam quidem ob causam, nisi quod pro suo pastorah munere instructiones ad Parochos dederant de ratione, qua in novae Legis
conspectu suae et suarum ovium Deum timentium conscientiae consulere valerent. Ita igitur id sibi arrogavit Civilis Auctoritas, ut de instructionibus judicaret, quas Ecclesiae Pastores ad conscientiarum normam pro suo munere ediderant.
Postmodum alia his eademque gravior accessit injuria, postquam Nobilis
quidam Vir, quem inter praecipuos supradictae injustissimae Legis suasores
extitisse omnes noverant, quique abnuebat a facto illo suo palam improbando,
indignus Archiepiscopi Taurinensis auctoritate judicatus est, cui extrema morientium Sacramenta administrari possent. Hac scilicet occasione et Archiepiscopus idem militari manu a sua Ecclesia avulsus atque in severioris custodiae
Castrum detrusus est, et Parochus e Religiosa Familia Servorum B. M. V.,
qui ei pro officio paruerat, una cum Religiosis Sodalibus suis e Taurinensi
Coenobio per vim expulsi, atque in alia asportati sunt : quasi vero ad Laicam
Potestatem pertinere possit, ut de divinorum Sacramentorum administratione
et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernat.
Nec satis. Ipsa haec de Sacramentorum ministerio causa, et alia insuper de
novis pro conscientiarum regula instructionibus antea jam a memorato Archiepiscopo, ex mandato etiam Nostro datis, delata^ sunt ad Taurinense Appellationis Tribunal ; a quo statim die 25 mensis septembris decretum est, ut
Archiepiscopus amandaretur extra fines Regiae Ditionis , atque ut omnia
Archiepiscopatus bona sequestro retinerentur. Eodem fere tempore, die videlicet 21 ejusdem mensis, Tribunal Appellationum Regni Sardinia? similia decrevit contra Venerabilem Fratrem Archiepiscopum Calaritanum ; cui crimini
datum est, quod generalibus verbis (nullius scilicet expresso nomine) declara-
verat Censuras Ecclesiasticas ab iis facto ipso contractas, qui Episcopalium
AEdium immunitatem violando, partem quamdam Episcopalis Tabularii intrare
per vim ausi fuerant. Horum igitur Decretorum vi iidem Antistites a posses-
sione ac procuratione dejecti sunt temporalium bonorum redituumque ad
Sacerdotia sua pertinentium, et alter quidem in Galhas, alter vero in Nostram
hanc Almam Urbem venire coactus.
Verum alia quoque sunt, ac non levia illa quidem , quae Subalpinum Gubernium contra Ecclesiae jura, vel in Religionis detrimentum , statuit ac gessit. Inter quae nnr possumus non lamentari vehementer de funestissima Lege,
quam inde a die 4 Octobris anni 1848 super publica institutione , et publicis
privatisque seu majorum seu minorum disciplinarum scholis editam fuisse cognovimus. Totum illarum regimen, Episcopalibus Seminariis aliqua ratione
exceptis, attributum ea in Lege habetur Regio Ministro atquc auctoritatibus eidem subditis; et ita quidem attributum , ut in Articulo 58 legis ejusdem statuatur ac declaretur, nullum alii cuicumque auctoritati fore jus immiscendi se in discipliua scholarum , in regimine studiorum , in graduum collatione, in delectu aut approbatione Magistrorum. Hinc in Catholica illa ditione scholae cujusque generis, atque adeo cathedrae etiam sacrarum disciplinarum, quarum ea in Lege mentio fit; nec non puerorum institutio ad elementa Christianse Fidei, quam eadem Lex inter minorum Ludimagistrorum officia annumerat, ab Episcoporum auctoritate subtrahuntur. Acne quis ea de re dubitare valeat, in memorato Articulo ipsi etiam Directores spiritus inter eos recensentur, qui a Regio Ministerio sive ab auctoritatibus ei subditis , absque ullo alterius cujuscumque auctoritatis interventu, deligi atque approbari possunt. Igitur sacri Pastores nedum privati injustissime sunt praecipua illa auctoritate , quam a multis retro sasculis in plurima saltem studiorum instituta ex Pontificiis , Regiisque Constitutionibus, atque ex primoevae fundationis lege potiebantur , sed nec liberum ipsis est in ea advigilare, quae in scholarum regimine doctrinam Fidei, christianos mores, aut divini cultus causam attingunt. Equidem sperare juvat fore, ut saltem in executione illius Legis , aliqua Episcopalis Auctoritatis ratio habeatur. Ipsam tamen perniciosos fructus jam peperisse dignoscitur ex pesliferis opinionibus, et placitis irreformabili Ecclesiae doctrinae contrariis, quas non in liberioris tantum editionis libellis pagellisque sparguntur quotidie in vulgus , sed ab aliquo etiam in publicis scholis Doctore instillantur in mentes adolescentium, et publice propugnantur. Verba desunt, Venerabiles Fratres, quibus dolorem explicemus longe acerbissimum, quem ex notitia hujus rei, haud ita pridem ad Nos perlata, concepimus. Nulla quidem interposita mora providimus, ut eadem de re accuratius cognoscere- mus ; et nihil porro a Nobis desiderari patiemur, quod ad officium pertineat custodienda" Fidei , et confirmandi in illa fratres infirmitati Nostrse divinitus attributum. Novissime, ut scitis, missus a Subalpino Gubernio ad Nos fuerat unus ex Primoribus spectatus Vir, ut tractationes instauraret ecclesiasticis rebus cum Sancta hac Sede componendis. Illum tamen haudquaquam admittere potuimus ad litteras Legationis sua3 testes consueto solemni more Nobis reddendas. Ipse enim sive cum privatlm ad Nos adiit , sive in sermonibus cum Cardinali Nostro Prosecretario Status iterum iterumque habitis , de supradicta de Immunitatibus Lege ita loquutus est, ut Laicam Potestatem in ea contra sanctiones Canonum , et contra initarum cum Sede Apostolica Conventionum fidem piomulganda suo prorsus jure usam fuisse contenderet. Hinc eorum, quae deinde contigerant , culpam transferebat in Clerum Sacrosque Antistites , maxime autem in Venerabilem Fratrem Archiepiscopum Taurinensem, ob suam in pastorahbus officiis constantiam in severiori tunc custodia retentum. De hoc scilicet pra?stantissimo Pracsule gravius querebatur, quasi de homine quietis ac tranquillitatis populi parum studioso-, atque idcirco id se a Regio Gubernio in praecipuis mandatis habuisse declarabat, ut Nos induceret ad eumdem Antistitem in ahuc extra Regiam Ditionem munus transferendum. Post haec opus non est ut alia explicemus, quae deinceps inter illum et Cardi-
nalem praedictum mutuo sermone incassum tentata sunt ad aliquam rerum
componendarum viam reperiendam. Interim vero tantum abfuit, ut Gubernium a sua agendi ratione cessaret; quin potius illo ipso tempore prodierint,
atque ad effectum perductae fuerint supradictae Tribunalium saecularium in
ecclesiasticis causis novissimae Sententiae tum contra memoratum Archiepiscopum, tum contra Archiepiscopum Calaritanum.
Ceterum de supradictis Ecclesiarum Clericorumque immunitatibus notum
omnibus esse volumus , Nos , qui tractationes alterum ante annum a Subalpino Gubernio propositas minime recusavimus, hodie pariter non abhorrere
a Canonum sanctionibus circa immunitates ipsas pro loco ac tempore moderandis, prout scilicet opportunum in Domino visum fuerit, ac dummodo Ecclesia aliis in rebus liberiori suorum jurium exercitio potiatur. Non enim
defecit in Nobis studium paternae benevolentiae , quo Romanos Pontifices
Decessores Nostros inclytam Sabaudiae Domum prosequutos fuisse compertum
est : dolemus insuper calamitates et aerumnas, quibus in ejus ditione Fratres
Fihique Nostri in his rerum adjunctis haud leviter anguntur; ideoque et
prompti sumus ad opportuna in eorum levamen adhibenda remedia ; ex
constanti nimirum instituto Sanctae hujus Romanae Ecclesiae, quoe veluti amantissmia mater filiis succurrere in angustia ac tribulatione positis, et Apostolica
Auctoritate sua ad sanandas contritiones Israel uti jugiter consuevit. Hac
tamen Auctoritate, qua? Nobis in aedificationem non in destructionem data
est, haudquaquam uti possumus, ubi non de alio agatur, nisi ut quae in
Ecclesiae injuriam; quae in contemptum Sacrorum Canonum; quae contra
solemnes Conventiones, imo et ad ipsam quarumcumque Conventionum,
ralionem labefactandam ; quae tandem contra Sacerdotes et praecipuos ipsos
Ecclesiae Praesules pastorali suo munere circa conscientiarum moderationem,
Sacramentorumque administrationem fungenles deliberata, decreta, aut facta
illic doluimus , patientia , conniventia et concessionibus Nostris approbare
quodammodo videamur.
Absit, Venerabiles Fratres, ut Auctoritate Nostra in Ecclesiae et Catholicae
Rei detrimentum abuti unquam velimus. Immo divino prassidio nixi omnem
industriam atque operam in id constanti animo collocabimus, ut Religionis
utilitati prospiciamus, et sanctissima Ecclesiae jura sarta, tecta habeamus.
Juxta haec igitur attollentes hodie in solemni hoc Conventu Nostram apostolicam vocem, reclamamus majorem in modumcontra ea, qua? superius enarravimus, et contra alia omnia, quae sive in Continente sive in Transmarinis
regionibus Summo Taurinensi Principi subdilis contra Ecclesia 1 jus, aut in
Religionis damnutn gesta quomodolibet aut tentata sunt ; et ab omnibus, ad
quos pertinet, gravissime exposcimus, ut desistant a vexandis Ecclesiae Pastoribus sacrorumque Ministris, et illata illic Sacrae Rei damnare parare festinent.
Interea ne intermittamus, Venerabiles Fratres, Deo Misericordiarum Patri
humiles orationes et obsecrationes offerre, et invocato etiam piissimo interventu Immaculatae Deiparae Virginis, et SS. Apostolorum Petri et Pauli, ab
Eo suppliciter poscere, ut dilectam illam Dominicae Vineae partem dextera sua
terat et brachio sancto suo defendat.