1243-1254 – SS Innocentius IV – In Divinis Timoris [AD 1243-11-13] http://www.procasp.org.br/ In divini timoris (1243) Reverendissimae in Christo filiae Agneti Sorori Monasterii Sancti Francisci Pragensis... Salutem, et Apostolicam Benedictionem.
1. In divini timore nominis, et amore Dei sollicita saepe tremula redderis; ne a te, vel Monasterii tui Sororibus aliquid contingat fieri, quod Divinae displiceat voluntati. Hinc est, quod cum universis Ordinis tui Sororibus, sicut accepimus, in virtute obedientiae a Sede Apostolica sit injunctum, ut traditam eis regularis vitae formulam inviolabilirer observare studeant; et ipsa in Monasterio tuo inviolabiliter observetur; tu super eo, quod in proaemio ipsius formulae Apostolicis litteris infertae dicitur: Regulam Beati Benedicti vobis tradimus observandam: una cum Sororibus tuis in timore poneris, et anxietate gravaris; praesertim cum mortale credis committi peccatum, si contra praeceptum hujusmodi aliquando veniatur; et impertinens, ac impossibile reputetur, quod in Ordine tuo duae Regulae debeant observari.
2. Quare supplicatione humili petivisti, ut duo verba praemissa, quae de virtute obedientiae et Regula Beati Benedicti dicuntur, amoveri de ipsa Formula; et quaedam de novo, ac illa etiam faceremus in ipsa conscribi, quae dicto Monasterio a piae memoriae Gregorio Papa praedecessore nostro specialiter sunt indulta. Nos quidem ad rationis consilium recurrentes ex diversis causis expedire non vidimus quod id facere deberemus. 3. Primo, quia praedictam Formulam studio compositam vigilanti, et per Sedem Apostolicam confirmatam dilectae in Christo filiae Abbatissae, et Sorores Monasterii Sancti Damiani de Assisio, ac omnes aliae tui Ordinis solemniter sunt professae.
4. Secundo, quia ipsae illam a professionis suae tempore usque nunc laudabiliter observaverint.
5. Tertio, quia cum sit ipsa statutum, ut ubique ab omnibus eamdem profitentibus uniformiter observetur; ex praesumptione contrarii grave posset ac importabile scandalum exoriri; praesertim quia ceterae Sorores praefati Ordinis, dum Regulae seriem sic violatam vel alteratam attenderent, turbatis mentibus in ipsius observantia, quod avertat Dominus, titubarent.
6. Tuae itaque devotionis plenitudinem affectione paterna rogamus in remissionem tibi peccatorum injungentes, quatenus de Salvatoris nostri dulcedine, ac benignitate confidens, cui nihil gratius mente humili, nihil acceptius voluntate potest offerri, praefatam Formulam pro libro vitae habeas; et ipsam reverenter, ac diligenter observes, eamque a tuis Sororibus observari procures cum illius tamen temperamento rigoris, de quo idem Praedecessor noster et Nos super quibusdam ipsius formulae articulis ex Apostolicae providimus plenitudine potestatis:
7. nec te ac Sorores easdem illud exterreat, quod de virtute obedientiae; ac observantia Beati Benedicti Regula in eadem formula continetur; cum pro eo, quod Sororum universitas suos ab illicitis restringat affectus, et religiosae vitae studio fortius astringatur, praeceptum obedientiae in illa positum fuerit; et adjectum de Beati Benedicti Regula, ut per ipsam quasi praecipuam de Regulis approbatis, vestra Religio authentica redderetur.
8. Nulla tamen propter hoc necessitate inducta, ut ipsam teneamini observare: sicut ex eo clare probatur, quod memoratus Praedecessor noster praesente et audiente Venerabili Fratre nostro... Ostiensi Episcopo declaravit, quod Regula ipsa Sorores sui Ordinis non ligat ad aliud nisi ad obedientiam, abdicationem proprii, ac perpetuam castitatem, quae sub alia cujuslibet Religionis existunt; et in quibus consistit meritum consequendi perpetuae felicitatis effectum.
9. Tu itaque, Columba pacifica, tu filia virtuosa quiescas; et da finem mentis tuae fluctibus; ut ne similia postulandi de cetero resumas affectum; cum tibi ac eisdem Sororibus ad merendum praemia perennis vitae suscipiat, quod solam saepe dictam Formulam cum Apostolicae dispensationis remediis ad Dei gloriam mundis cordibus observetis ; provisurae vobis per humilis consessionis auxililum, si quando aliud ex fragilitatis humanae defectu ab aliqua vestrum agitur, quam in eadem Formula, vel factis circa vos Apostolicae Sedis provisionibus habeatur.
Datum Laterani Idibus Novembris Pontificatus Nostri Anno Primo.