In Epistolam Ioannis ad Parthos/2

E Wikisource

TRACTATUS 2


Scribo vobis, filioli (1 Io 2, 12-17).

Christus mortuus est secundum Scripturas et eius Ecclesia per totum orbem diffunditur. Filii, quia nascimur; patres, quia cognoscimus Principium; iuvenes, quia pugnamus. Amor Dei prohibet tres concupiscentias amoris mundi.

Quidquid Scripturarum est, Christum sonat, sed si aures inveniat.

1. Omnia quae leguntur de Scripturis sanctis, ad instructionem et salutem nostram, intente oportet audire. Maxime tamen memoriae commendanda sunt, quae adversus haereticos valent plurimum; quorum insidiae infirmiores quosque et neglegentiores circumvenire non cessant. Mementote Dominum nostrum et salvatorem Iesum Christum, et mortuum esse pro nobis et resurrexisse; mortuum scilicet propter delicta nostra, resurrexisse propter iustificationem nostram 1. Sicut modo audistis quia discipulorum duorum quos invenit in via, tenebantur oculi ne eum agnoscerent: et invenit eos desperantes de redemptione quae erat in Christo, et existimantes iam illum passum et mortuum fuisse, sicut hominem, nec tamquam Filium Dei putantes semper vivere; et in carne ita mortuum ut non revivisceret, sed tamquam unum ex Prophetis: sicut verba eorum paulo ante qui intenti eratis, audistis. Tunc aperuit illis Scripturas, incipiens a Moyse per omnes Prophetas, ostendens eis omnia quae passus erat praedicta fuisse; ne illi magis moverentur, si resurrexisset Dominus, et magis ei non crederent, si de illo ista ante dicta non essent. Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quae evenerunt in Christo, praedicta sunt. Discipuli ergo eum non agnoverunt, nisi in fractione panis. Et vere qui non sibi iudicium manducat et bibit, in fractione panis Christum agnoscit. Postea et illi undecim putabant se spiritum videre. Praebuit se palpandum, qui se praebuit crucifigendum; crucifigendum inimicis, palpandum amicis: medicus tamen omnium, et illorum impietatis, et istorum incredulitatis. Namque audistis cum Actus Apostolorum legerentur, quot millia crediderunt ex interfectoribus Christi 2. Si crediderunt postea qui occiderant, non erant credituri qui paululum dubitabant? Et ipsis tamen (quod maxime debetis animadvertere, et memoriae vestrae mandare, quia contra insidiosos errores Deus voluit ponere firmamentum in Scripturis, contra quas nullus audet loqui, qui quoquo modo se vult videri christianum) cum se palpandum praebuisset, non illi suffecit, nisi de Scripturis confirmaret cor credentium: prospiciebat enim nos futuros; in quo quod palpemus nos non habemus, sed quod legamus habemus. Si enim propterea illi crediderunt, quia tenuerunt et palpaverunt; nos quid faciemus? Iam Christus ascendit in coelum, non est venturus nisi in fine, ut iudicet de vivis et mortuis: unde credituri sumus, nisi unde et ipsos palpantes voluit confirmari? Aperuit enim illis Scripturas, et ostendit eis quia oportebat pati Christum, et impleri omnia quae de illo scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis. Omnem veterem textum Scripturarum circumplexus est. Quidquid illarum Scripturarum est, Christum sonat; sed si aures inveniat. Et aperuit eis sensum, ut intellegerent Scripturas. Unde et nobis hoc orandum est, ut ipse sensum nostrum aperiat.

In passione et resurrectione iuncta est sponso Christo sponsa Ecclesia, diffusa per omnes gentes.

2. Quid autem ostendit Dominus scriptum de se in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis? quid ostendit? Ipse dicat. Breviter hoc Evangelista posuit, ut nos nossemus quid in tanta latitudine Scripturarum credere et intellegere debeamus. Certe multae sunt paginae, et multi libri, hoc habent omnes quod dixit Dominus breviter discipulis suis. Quid est hoc? Quia oportebat pati Christum, et resurgere tertia die 3. Habes iam de sponso, quia oportebat Christum pati et resurgere. Commendatus est nobis sponsus. De sponsa videamus quid dicat; ut tu cum cognoveris sponsum et sponsam, non sine causa ad nuptias venias. Celebratio enim nuptiarum omnis celebratio: Ecclesiae nuptiae celebrantur. Ducturus est uxorem filius regis, et ipse filius regis rex: et qui frequentant, ipsi sunt sponsa. Non quomodo in nuptiis carnalibus alii frequentant nuptias, et alia nubit, in Ecclesia qui frequentant, si bene frequentant, sponsa fiunt. Omnis enim Ecclesia sponsa Christi est, cuius principium et primitiae caro Christi est: ibi iuncta est sponsa sponso in carne. Merito carnem ipsam cum commendaret, panem fregit; et merito in fractione panis aperti sunt oculi discipulorum, et agnoverunt eum. Quid ergo dixit Dominus scriptum esse de se in Lege, et Prophetis, et Psalmis? Quia oportebat pati Christum. Si non adderet, et resurgere, recte illi plangerent, quorum oculi tenebantur; sed et resurgere praedictum est. Et utquid hoc? quare oportebat pati Christum et resurgere? Propter illum psalmum quem vobis maxime commendavimus, quarta sabbati, statione prima novissimae hebdomadis. Quare oportebat Christum pati et resurgere? Propterea: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 4. Nam ut noveritis quia oportebat pati Christum et resurgere; et hic quid addidit, ut post commendationem sponsi commendaret et sponsam? Et praedicari, inquit, in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem 5. Audistis, fratres, tenete. Nemo dubitet de Ecclesia, quia per omnes gentes est; nemo dubitet, quia ab Ierusalem coepit, et omnes gentes implevit. Agnoscimus agrum ubi vitis plantata est: cum autem creverit, non agnoscimus, quia totum occupavit. Unde coepit? Ab Ierusalem. Quo pervenit? Ad omnes gentes. Paucae remanserunt, omnes tenebit. Interea dum omnes tenet, aliqua sarmenta inutilia visa sunt agricolae praecidenda; et fecerunt haereses et schismata. Non vos inducant praecisa, ut praecidamini; hortamini magis quae praecisa sunt, ut iterum inserantur. Manifestum est Christum passum, resurrexisse, et ascendisse in coelum: manifestata est et Ecclesia, quia praedicatur in nomine eius poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes. Unde coepit? Incipiens ab Ierusalem. Audit stultus, vanus, et quid amplius dicturus sum quam caecus, qui tam magnum montem non videt; qui contra lucernam in candelabro positam oculos claudit?

Ubi iam omnes linguae sonabant, omnes linguae crediturae ostendebantur.

3. Cum eis dicimus: Si christiani catholici estis, communicate illi Ecclesiae unde Evangelium toto orbe diffunditur; illi Ierusalem communicate, quando eis dicimus, respondent nobis: Non communicamus illi civitati ubi occisus est rex noster, ubi occisus est Dominus noster: quasi oderint civitatem ubi occisus est Dominus noster. Occiderunt Iudaei quem invenerunt in terra, exsufflant isti eum qui sedet in coelo. Qui sunt peiores, qui contempserunt quia hominem putabant, an qui Sacramenta eius exsufflant, quem iam Deum confitentur? Sed oderunt videlicet civitatem in qua occisus est Dominus ipsorum. Pii homines et misericordes, multum dolent occisum esse Christum, et occidunt in hominibus Christum! At ille dilexit illam civitatem, et misertus est eius: inde dixit incipere praedicationem suam: Incipiens ab Ierusalem. Ille ibi principium fecit praedicationis nominis sui: et tu exhorrescis communionem illius civitatis? Non est mirum si praecisus odisti radicem. Quid ait ille discipulis suis? Estote sedentes in civitate, quia ego mitto promissionem meam in vos 6. Ecce quam civitatem oderunt. Forte amarent, si Iudaei interfectores Christi in illa habitarent. Manifestum est enim omnes interfectores Christi, id est Iudaeos, expulsos esse de illa civitate. Quae habebat saevientes in Christum, habet adorantes Christum. Propterea illam isti oderunt, quia Christiani in illa sunt. Ibi voluit sedere discipulos suos, et ibi illis mittere Spiritum sanctum. Ubi inchoata est Ecclesia, nisi ubi venit de coelo Spiritus sanctus, et implevit uno loco sedentes centum viginti? Duodenarius ille numerus decuplatus erat. Sedebant centum viginti homines, et venit Spiritus sanctus, et implevit totum locum, et factus est sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et linguae divisae sunt velut ignis. Audistis Actus Apostolorum, hodie lecta est ipsa lectio: Coeperunt linguis loqui quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare 7. Et omnes qui aderant illic, de diversis gentibus venientes Iudaei, agnoscebant unusquisque linguam suam; et mirabantur illos idiotas et imperitos subito didicisse non unam aut duas linguas, sed omnium omnino gentium. Ubi ergo iam omnes linguae sonabant, omnes linguae crediturae ostendebantur. Isti autem qui multum amant Christum, et ideo nolunt communicare civitati quae interfecit Christum, sic honorant Christum, ut dicant illum remansisse ad duas linguas, latinam, et punicam, id est, afram. Solas duas linguas tenet Christus? Istae enim duae linguae solae sunt in parte Donati, plus non habent. Evigilemus, fratres, videamus potius donum Spiritus Dei, et credamus ante dictis de illo, et videamus impleta quae ante dicta sunt in Psalmo: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum 8. Et ne forte ipsae linguae venerunt ad unum locum, et non potius donum Christi venit ad omnes linguas, audi quid sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 9. Quare hoc? Quia in sole posuit tabernaculum suum 10, id est, in manifesto. Tabernaculum eius, caro eius; tabernaculum eius, Ecclesia eius: in sole posita est, non est in nocte, sed in die. Sed quare illi non agnoscunt? Redite ad lectionem, ad quam heri finis factus est, et videte quare non agnoscunt: Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae excaecaverunt oculos eius 11. Nos ergo sequentia videamus, et non simus in tenebris. Unde non erimus in tenebris? Si amemus fratres. Unde probatur quia amamus fraternitatem? Quia non scindimus unitatem, quia tenemus caritatem.

Filioli quia dimissis peccatis nascimini in nomine Christi.

4. Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen eius 12. Ideo filioli, quia dimissis peccatis nascimini. Sed per cuius nomen remittuntur peccata? Numquid per Augustini? Ergo nec per nomen Donati 13. Videris quis Augustinus, aut quis Donatus: nec per nomen Pauli, nec per nomen Petri. Nam dividentibus, sibi Ecclesiam, et partes facere de unitate conantibus parturiens parvulos mater caritas in Apostolo, exponit viscera sua, conscindit quodammodo verbis ubera sua, plorat filios quos videt efferri, revocat ad unum nomen eos qui multa nomina sibi facere volebant, repellit ab amore suo ut Christus ametur, et dicit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 14 Quid dicit? Nolo mei sitis, ut mecum sitis: mecum estote; omnes illius sumus qui pro nobis mortuus est, qui pro nobis crucifixus est: unde et hic: Dimittuntur vobis peccata per nomen eius, non per hominis alicuius.

Patres, quia cognovistis eum qui a principio est. 5. Scribo vobis, patres. Quare primo filii? Quia remittuntur vobis peccata per nomen eius, et regeneramini in novam vitam, ideo filii. Patres quare? Quia cognovistis eum qui a principio est 15: principium enim ad paternitatem pertinet. Novus Christus in carne, sed antiquus in divinitate. Quam antiquus putamus? quot annorum? Putamusne maior quam mater sua? Maior plane quam mater: omnia enim per ipsum facta sunt 16. Si omnia, et ipsam matrem antiquus fecit, de qua nasceretur novus. Putamusne ante matrem solam? Et ante avos matris antiquus. Avus matris ipsius Abraham; et Dominus dicit: Ante Abraham ego sum 17. Ante Abraham dicimus? Coelum et terra, antequam esset homo, facta sunt. Ante ista fuit Dominus, imo et est. Optime enim non ait: Ante Abraham ego fui; sed: Ante Abraham ego sum. Quod enim dicitur quia fuit, non est; et quod dicitur quia erit, nondum est: ille non novit nisi esse. Secundum quod Deus est, esse novit; fuisse et futurum esse non novit. Dies est ibi unus, sed sempiternus. Non ponunt illum diem in medio hesternus et crastinus: hesterno enim die finito, incipiens hodiernus venturo crastino finietur. Ille unus dies ibi est sine tenebris, sine nocte, sine spatiis, sine mensura, sine horis. Quod vis illum dic: si vis, dies est; si vis, annus est; si vis, anni sunt. Dictum est enim de ipso: Et anni tui non deficient 18. Quando autem dictus est dies? Quando dictum est Domino: Ego hodie genui te 19. Ab aeterno Patre genitus, ex aeternitate genitus, in aeternitate genitus: nullo initio, nullo termino, nullo spatio latitudinis; quia est quod est, quia ipse est qui est. Hoc nomen suum dixit Moysi: Dices eis: Qui est, misit me ad vos 20. Quid ergo ante Abraham? quid ante Noe? quid ante Adam? Audi Scripturam: Ante luciferum genui te 21. Postremo ante coelum et terram. Quare? Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 22. Ideo patres agnoscite: patres enim fiunt agnoscendo quod est ab initio.

Iuvenes, quia vicistis malignum.

6. Scribo vobis, iuvenes. Filii sunt, patres sunt, iuvenes sunt; filii, quia nascuntur; patres, quia principium agnoscunt: iuvenes quare? Quia vicistis malignum 23. In filiis nativitas, in patribus antiquitas, in iuvenibus fortitudo. Si malignus a iuvenibus vincitur, pugnat nobiscum. Pugnat, sed non expugnat. Quare? Quia nos sumus fortes, an quia ille est fortis in nobis, qui inter manus persequentium infirmus inventus est? Ille nos fortes fecit, qui persequentibus non restitit. Crucifixus est enim ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei 24.

7. Scribo vobis, pueri. Unde pueri? Quia cognovistis Patrem 25. Scribo vobis, patres: commendat hoc, et repetit: Quia cognovistis eum qui a principio est. Mementote vos patres esse: si obliviscimini eum qui a principio est, perdidistis paternitatem. Scribo vobis, iuvenes. Etiam atque etiam considerate, quia iuvenes estis: pugnate, ut vincatis; vincite, ut coronemini; humiles estote, ne cadatis in pugna. Scribo vobis, iuvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum 26.

Quomodo poterimus amare Deum, si amamus mundum. 8. Haec omnia, fratres, quia cognovimus id quod a principio est quia fortes sumus, quia cognovimus Patrem: omnia ista quasi cognitionem commendant, caritatem non commendant? Si cognovimus, amemus: nam cognitio sine caritate non salvos fecit. Scientia inflat, caritas aedificat 27. Si confiteri vultis et non amare, incipitis daemonibus similes esse. Confitebantur daemones Filium Dei, et dicebant: Quid nobis et tibi? 28 et repellebantur. Confitemini, et amplectimini. Illi enim timebant de iniquitatibus suis; vos amate dimissorem iniquitatum vestrarum. Sed quomodo poterimus amare Deum, si amamus mundum? Parat nos ergo inhabitari caritate. Duo sunt amores, mundi et Dei: si mundi amor habitet, non est qua intret amor Dei: recedat amor mundi et habitet Dei; melior accipiat locum. Amabas mundum, noli amare mundum: cum exhauseris cor tuum amore terreno, hauries amorem divinum; et incipit habitare iam caritas, de qua nihil mali potest procedere. Audite ergo verba purgantis modo. Quasi agrum invenit corda hominum: sed quomodo invenit? Si silvam invenit, exstirpat; si agrum purgatum invenit, plantat. Plantare ibi vult arborem, caritatem. Et quam silvam vult exstirpare? Amorem mundi. Audi exstirpatorem silvae. Nolite diligere mundum, hoc enim sequitur, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso 29.

Habeamus radicem caritatis.

9. Audistis quia si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso. Ne quis dicat in corde suo falsum esse hoc, fratres: Deus dicit, per Apostolum Spiritus sanctus locutus est, nihil verius: Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso. Vis habere dilectionem Patris, ut sis cohaeres Filii? Noli diligere mundum. Exclude malum amorem mundi, ut implearis amore Dei. Vas es, sed adhuc plenus es; funde quod habes, ut accipias quod non habes. Certe iam renati sunt ex aqua et Spiritu fratres nostri; et nos ante aliquot annos renati sumus ex aqua et Spiritu. Bonum est nobis ut non diligamus mundum, ne remaneant in nobis Sacramenta ad damnationem, non firmamenta ad salutem Firmamentum salutis est, habere radicem caritatis, habere virtutem pietatis, non formam solam. Bona forma, sancta forma: sed quid valet forma, si non teneat radicem? Sarmentum praecisum nonne in ignem mittitur? Habe formam, sed in radice. Quomodo autem radicamini, ut non eradicemini? Tenendo caritatem, sicut dicit apostolus Paulus: In caritate radicati et fundati 30. Quomodo ibi radicabitur caritas, inter tanta silvosa amoris mundi? Exstirpate silvas. Magnum semen posituri estis; non sit in agro quod effocet semen. Haec sunt verba exstirpantia quae dixit: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in eo.

Volvit te amor mundi? tene Christum.

10. Quia omne quod in mundo est, desiderium est carnis, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi, tria dixit, quae non sunt ex Patre, sed ex mundo sunt. Et mundus transit et desideria eius: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et ipse manet in aeternum 31. Quare non amem quod fecit Deus? Quid vis? utrum amare temporalia, et transire cum tempore; an mundum non amare, et in aeternum vivere cum Deo? Rerum temporalium fluvius trahit: sed tamquam circa fluvium arbor nata est Dominus noster Iesus Christus. Assumpsit carnem, mortuus est, resurrexit, ascendit in coelum. Voluit se quodammodo circa fluvium temporalium plantare. Raperis in praeceps? tene lignum. Volvit te amor mundi? tene Christum. Propter te factus est temporalis, ut tu fias aeternus; quia et ille sic factus est temporalis, ut maneret aeternus. Accessit illi aliquid ex tempore, non decessit ex aeternitate. Tu autem temporalis natus es, et per peccatum temporalis factus es: tu factus es temporalis per peccatum, ille factus est temporalis per misericordiam dimittendi peccata. Quantum interest, cum duo sunt in carcere, inter reum et visitatorem ipsius? Homo enim aliquando venit ad amicum suum, et intrat visitare eum, et ambo in carcere videntur; sed multum distant et distincti sunt. Illum causa premit, illum humanitas adduxit. Sic in ista mortalitate, nos reatu tenebamur; ille misericordia descendit: intravit ad captivum redemptor, non oppressor. Dominus pro nobis sanguinem suum fudit, redemit nos, mutavit spem nostram. Adhuc portamus mortalitatem carnis, et de futura immortalitate praesumimus: et in mari fluctuamus, sed anchoram spei in terra iam fiximus.

Non te prohibet Deus amare creaturas, sed non diligere ad beatitudinem.

11. Sed non diligamus mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quae enim in mundo sunt, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi. Tria sunt ista: ne quis forte dicat: Quae in mundo sunt, Deus fecit, id est, coelum et terram, mare, solem, lunam, stellas, omnia ornamenta coelorum. Quae sunt ornamenta maris? Omnia repentia. Quae terrae? Animalia, arbores, volatilia. Ista sunt in mundo, Deus illa fecit. Quare ergo non amem quod Deus fecit? Spiritus Dei sit in te, ut videas quia haec omnia bona sunt: sed vae tibi si amaveris condita, et deserueris conditorem. Pulchra sunt tibi; sed quanto est ille pulchrior qui ista formavit? Intendat Caritas vestra. Similitudinibus enim potestis instrui: ne subrepat vobis satanas, dicens quod solet dicere. Bene vobis sit in creatura Dei; quare illa fecit, nisi ut bene vobis sit? Et inebriantur, et pereunt, et obliviscuntur Creatorem suum: dum non temperanter, sed cupide utuntur creatis, Creator contemnitur. De talibus dicit Apostolus: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 32. Non te prohibet Deus amare ista, sed non diligere ad beatitudinem; sed approbare et laudare ut ames Creatorem. Quemadmodum, fratres, si sponsus faceret sponsae suae annulum, et illa acceptum annulum plus diligeret quam sponsum qui illi fecit annulum; nonne in ipso dono sponsi adultera anima deprehenderetur, quamvis hoc amaret quod dedit sponsus? Certe hoc amaret quod dedit sponsus: tamen si diceret: Sufficit mihi annulus iste, iam illius faciem nolo videre; qualis esset? Quis non detestaretur hanc amentiam? quis non adulterinum animum convinceret? Amas aurum pro viro, amas annulum pro sponso: si hoc est in te, ut ames annulum pro sponso tuo, et nolis videre sponsum tuum; ad hoc tibi arrham dedit, ut non te oppigneraret, sed averteret. Ad hoc utique arrham dat sponsus, ut in arrha sua ipse ametur. Ergo dedit tibi Deus omnia ista, ama illum qui fecit. Plus est quod tibi vult dare, id est, seipsum, qui ista fecit. Si autem amaveris haec, quamvis illa Deus fecerit, et neglexeris Creatorem, et amaveris mundum; nonne tuus amor adulterinus deputabitur?

Non solum ista fabrica habitatores mundus vocantur.

12. Mundus enim appellatur non solum ista fabrica quam fecit Deus, coelum et terra, mare, visibilia et invisibilia: sed habitatores mundi mundus vocantur, quomodo domus vocatur et parietes et inhabitantes. Et aliquando laudamus domum, et vituperamus inhabitantes. Dicimus enim, Bona domus; quia marmorata est et pulchre laqueata: et aliter dicimus, Bona domus; nemo ibi patitur iniuriam, nullae rapinae, nullae oppressiones ibi fiunt. Modo non parietes laudamus, sed inhabitatores parietum: domus tamen vocatur, sive illa, sive illa: Omnes enim dilectores mundi, quia dilectione inhabitant mundum; sicut coelum inhabitant quorum sursum est cor, et ambulant carne in terra: omnes ergo dilectores mundi mundus vocantur. Ipsi non habent nisi ista tria, desiderium carnis, desiderium oculorum, et ambitionem saeculi. Desiderant enim manducare, bibere, concumbere, uti voluptatibus istis. Numquid non est in his modus? Aut quando dicitur: Nolite ista diligere, huc dicitur, ut non manducetis, aut non bibatis, aut filios non procreetis? Non hoc dicitur. Sed sit modus propter Creatorem, ut non vos illigent ista dilectione; ne ad fruendum hoc ametis, quod ad utendum habere debetis. Non autem probamini, nisi quando vobis proponuntur duo, hoc aut illud: Iustitiam vis, an lucra? Non habeo unde vivam, non habeo unde manducem, non habeo unde bibam. Sed quid, si non potes habere ista nisi per iniquitatem? Nonne melius amas quod non amittis, quam iniquitatem committis? Lucrum auri vides, damnum fidei non vides. Hoc ergo, ait nobis, desiderium carnis est, id est, desiderium earum rerum quae pertinent ad carnem, sicut cibus et concubitus, et caetera huiusmodi.

Desiderium oculorum dicit omnem curiositatem. 13. Et desiderium oculorum: desiderium oculorum dicit omnem curiositatem. Iam quam late patet curiositas? Ipsa in spectaculis, in theatris, in sacramentis diaboli, in magicis artibus, in maleficiis ipsa est curiositas. Aliquando tentat etiam servos Dei, ut velint quasi miraculum facere, tentare utrum exaudiat illos Deus in miraculis; curiositas est, hoc est desiderium oculorum; non est a Patre. Si dedit Deus, fac; obtulit enim ut facias: non enim qui non fecerunt, ad regnum Dei non pertinebunt. Cum gauderent Apostoli quia daemonia eis subiecta erant, quid eis dixit Dominus? Nolite in hoc gaudere; sed gaudete quoniam nomina vestra scripta sunt in coelo 33. Inde voluit gaudere Apostolos, unde gaudes et tu. Vae tibi enim, si nomen tuum non est scriptum in coelo. Numquid vae tibi, si non suscitaveris mortuus? numquid vae tibi, si non ambulaveris in mari? numquid vae tibi, si non excluseris daemonia? Si accepisti unde facias, utere humiliter, non superbe. Nam et de quibusdam pseudoprophetis dixit Dominus, quia facturi sunt signa et prodigia 34. Ergo non sit ambitio saeculi. Ambitio saeculi superbia est. Iactare se vult in honoribus; magnus sibi videtur homo, sive de divitiis, sive de aliqua potentia.

Et Dominus per ista tentatus est.

14. Tria sunt ista, et nihil invenis unde tentetur cupiditas humana, nisi aut desiderio carnis, aut desiderio oculorum, aut ambitione saeculi. Per ista tria tentatus est Dominus a diabolo. Desiderio carnis tentatus est, quando dictum est ei: Si Filius Dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant 35; quando esurivit post ieiunium. Sed quomodo repulit tentatorem, et docuit pugnare militem? Attende quid illi ait: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei 36. Tentatus est et desiderio oculorum de miraculo, quando ei dixit: Mitte te deorsum, quia scriptum est: Angelis suis mandavit de te, ut suscipiant te, ne quando offendas ad lapidem pedem tuum 37. Ille restitit tentatori: si enim faceret miraculum, non videretur nisi aut cessisse, aut curiositate fecisse: fecit enim quando voluit tamquam Deus, sed tamquam infirmos curans. Nam si tunc faceret, quasi tantummodo miraculum voluisse facere putaretur. Sed ne hoc homines sentirent, attende quid respondit; et quando tibi talis tentatio evenerit, dic illud et tu: Redi post me, satanas; scriptum est enim: Non tentabis Dominum Deum tuum 38: id est: Si hoc fecero. tentabo Deum. Hoc dixit, quod te voluit dicere. Quando tibi suggerit inimicus: Qualis homo, qualis christianus? modo vel unum miraculum fecisti, aut orationibus tuis mortui surrexerunt, aut febrientes sanasti? si vere esses alicuius momenti, faceres aliquod miraculum: responde et dic: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum 39: non ergo tentabo Deum, quasi tunc pertineam ad Deum si fecero miraculum, et non pertineam si non fecero. Et ubi sunt verba eius: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo? De ambitione saeculi quomodo tentatus est Dominus? Quando elevavit eum in excelsum, et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me. De elatione regni terreni voluit tentare regem saeculorum: sed Dominus qui fecit coelum et terram, diabolum calcabat. Quid magnum, a Domino diabolum vinci? Quid ergo respondit diabolo, nisi quod te docuit ut respondeas? Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 40. Tenentes ista, non habebitis concupiscentiam mundi: non habendo concupiscentiam mundi, non vos subiugabit nec desiderium carnis, nec desiderium oculorum, nec ambitio saeculi; et facietis locum caritati venienti, ut diligatis Deum. Quia si fuerit ibi dilectio mundi, non ibi erit dilectio Dei. Tenete potius dilectionem Dei, ut quomodo Deus est aeternus, sic et vos maneatis in aeternum: quia talis est quisque, qualis eius dilectio est. Terram diligis? terra eris. Deum diligis? quid dicam? deus eris? Non audeo dicere ex me, Scripturas audiamus: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes 41. Si ergo vultis esse dii et filii Altissimi, nolite diligere mundum, nec ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo. Quia omnia quae sunt in mundo, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo: id est, ab hominibus dilectoribus mundi. Et mundus transit, et desideria eius: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum 42.