In Epistolam Ioannis ad Parthos/6

E Wikisource

TRACTATUS 6


Filioli, non diligamus (1 Io 3, 18 - 4, 3).

Caritas radicem habeat interiorem, ubi videt qui coronat et nunc exaudit ad salutem. In caritate securitas, spiritus intellegentiae, unitas Ecclesiae. Haeretici dirumpunt unitatem: non habent ergo caritatem.

Exordio caritatis eiusque perfectio.

1. Si meministis, fratres, hesterno nos clausisse sermonem ad istam sententiam, quae sine dubio manere debuit et debet in corde vestro, quia ipsam novissimam audistis: Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Deinde sequitur: Et in hoc cognoscimus quia ex veritate sumus, et coram ipso persuademus cordi nostro: quia si male senserit cor nostrum, maior est Deus corde nostro, et novit omnia 1. Dixerat: Non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate: quaeritur a nobis, in quo opere et in qua veritate agnoscitur qui diligit Deum, vel qui diligit fratrem suum. Iam superius dixerat quousque caritas perficiatur; quod et Dominus in Evangelio ait: Maiorem hac nemo habet caritatem, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 2: et iste hoc dixerat: Sicut ille animam suam pro nobis posuit, debemus et nos animas pro fratribus ponere 3. Haec est perfectio caritatis; et maior omnino non potest inveniri. Sed quia non in omnibus perfecta est, et desperare non debet in quo perfecta non est, si iam nata est quae perficiatur: et utique si nata est, nutrienda est, et quibusdam suis nutrimentis ad perfectionem propriam perducenda. Quaesivimus inchoationem caritatis unde incipiat, et ibi continue invenimus: Si quis habet facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua adversus eum; quomodo dilectio Patris manet in illo? 4 Ergo hic incipit ista caritas, fratres, ut de suis superfluis tribuat egenti, in angustiis aliquibus constituto; ex eo quod sibi abundat secundum tempus, a tribulatione temporali liberet fratrem. Hinc exordium est caritatis. Hanc ita coeptam, si verbo Dei et spe futurae vitae nutrieris, pervenies ad illam perfectionem, ut paratus sis animam tuam ponere pro fratribus tuis.

Habet caritatem, si perhibet illi testimonium oculus qui penetrat cor.

2. Sed quia multa talia fiunt ab his qui alia quaerunt, et qui fratres non amant; revocemur ad testimonium conscientiae. Unde probamus quia talia multa fiunt ab his qui fratres non amant? Quam multi se in haeresibus et schismatibus martyres dicunt! Videntur sibi animam ponere pro fratribus suis. Si pro fratribus animam ponerent, non se ab universa fraternitate separarent. Item quam multi sunt qui iactantiae causa multa tribuunt, multa donant; et non ibi quaerunt nisi laudem humanam et gloriam popularem, plenam ventis, nulla stabilitate solidatam! Quia ergo sunt tales, ubi probanda erit caritas fraterna? quia voluit illam probari, et ait admonens: Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Quaerimus: In quo opere, in qua veritate? Potest esse manifestius opus, quam tribuere pauperibus? Multi hoc iactantia faciunt, non dilectione. Potest esse maius opus, quam mori pro fratribus? Et hoc multi volunt putari se facere, iactantia nominis comparandi, non visceribus dilectionis. Restat ut ille diligat fratrem, qui ante Deum ubi solus videt, cordi suo persuadet, et interrogat cor suum an vere propter fratrum dilectionem hoc faciat; et perhibet illi testimonium oculus qui penetrat cor, quo homo attendere non potest. Ideo Paulus apostolus, quia paratus erat mori pro fratribus, et dicebat: Ipse impendar pro animabus vestris 5: tamen quia Deus hoc videbat in corde ipsius, non homines quibus loquebatur, ait illis: Mihi autem minimum est ut a vobis diiudicer, aut ab humano die 6. Et ostendit etiam ipse quodam loco quia solent ista fieri inani iactantia, non firmamento caritatis: ait enim cum de ipsius caritatis commendatione loqueretur: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 7. Potest enim quisquam hoc facere sine caritate? Potest. Nam qui non habent caritatem, diviserunt unitatem. Quaerite ibi, et videbitis multos multa tribuere pauperibus; videbitis alios paratos ad suscipiendam mortem, ita ut desistente persecutore, seipsos praecipitent: isti sine dubio sine caritate hoc faciunt. Revocemur ergo ad conscientiam, de qua dicit Apostolus: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 8. Revocemur ad conscientiam, de qua idem dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero 9. Opus ergo suum probet unusquisque nostrum, utrum de vena caritatis emanet, utrum de radice dilectionis rami bonorum operum pullulent. Opus autem suum probet unusquisque, ait, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero: non quando illi perhibet testimonium lingua aliena, sed quando perhibet conscientia propria.

Ille videat qui coronat.

3. Hoc ergo hic commendat. In hoc cognoscimus quia ex veritate sumus, quando opere et veritate, non verbis et lingua tantum diligimus: et coram ipso persuademus cordi nostro 10. Quid est, coram ipso? Ubi ipse videt. Unde ipse Dominus in Evangelio: Cavete, inquit, facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est 11. Et quid est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 12: nisi quia dextera, pura conscientia est; sinistra, mundi cupiditas? Multi per cupiditatem mundi multa mira faciunt; sinistra operatur, non dextra. Dextra debet operari, et nesciente sinistra, ut nec misceat se cupiditas saeculi, quando aliquid boni dilectione operamur. Et ubi hoc cognoscimus? Ante Deum es, interroga cor tuum: vide quid fecisti, et quid ibi appetisti; salutem tuam, an laudem hominum ventosam. Intus vide: nam homo iudicare non potest quem videre non potest. Si persuademus cordi nostro, coram ipso persuadeamus. Quia si male sentiat cor nostrum, id est, accuset nos intus, quia non eo animo facimus quod faciendum sit; maior est Deus corde nostro, et novit omnia 13. Cor tuum abscondis ab homine; a Deo absconde si potes. Quomodo abscondes ab eo, cui dictum est a peccatore quodam timente et confitente: Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Quaerebat qua fugeret, ut evaderet iudicium Dei, et non inveniebat. Ubi enim non est Deus? Si ascendero, inquit, in coelum, ibi es: si descendero in infernum, ades 14. Quo iturus es? quo fugies? Vis audire consilium? Si vis ab illo fugere, ad ipsum fuge. Ad ipsum fuge confitendo, non ab ipso latendo: latere enim non potes, sed confiteri potes. Dic illi: Refugium meum es tu 15; et nutriatur in te dilectio, quae sola perducit ad vitam. Perhibeat tibi testimonium conscientia tua, quia ex Deo est. Si ex Deo est, noli illam velle ante homines iactare; quia nec laudes hominum te levant in coelum, nec vituperationes inde te deponunt. Ille videat qui coronat; ille sit testis quo iudice coronaris. Maior est Deus corde nostro, et novit omnia.

Exauditus est ad salutem, etsi non ad voluntatem.

4. Dilectissimi, si cor non male senserit, fiduciam habemus ad Deum 16. Quid est, cor non male senserit? Verum nobis responderit, quia diligimus, et germana dilectio est in nobis: non ficta, sed sincera; salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum exspectans a fratre, nisi salutem ipsius. Fiduciam habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo, quia mandata eius servamus 17. Ideo non in conspectu hominum, sed ubi ipse Deus videt in corde. Fiduciam ergo habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus: sed, quia mandata eius servamus. Quae sunt mandata eius? Numquid semper repetendum est? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 18. Ipsam caritatem loquitur, ipsam commendat. Quisquis ergo habuerit caritatem fraternam, et coram Deo habuerit, ubi Deus videt, corque eius interrogatum sub iusto examine, non ei aliud responderit, quam germanam ibi esse radicem caritatis, unde boni fructus existant; habet fiduciam apud Deum, et quidquid postulaverit, ab eo accipiet, quia mandata eius servat.

5. Occurrit quaestio quaedam, quia non ille aut ille homo, aut tu aut ego, qui si petiero aliquid a Domino Deo nostro, et non accepero, facile de me potest dicere unusquisque: Non habet caritatem; et de quolibet homine huius temporis facile dici potest; et sentiat quis quod vult homo de homine: maiorem quaestionem non faciunt, nisi illi viri, quos sanctos constat fuisse cum scriberent, et modo esse cum Deo. Quis habet caritatem, si eam Paulus non habebat, qui dicebat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est; non angustamini in nobis 19; qui dicebat: Impendar pro animabus vestris 20: et tanta gratia in illo erat, ut manifestaretur eum habere caritatem? Invenimus eum tamen petisse, et non accepisse. Quid dicimus, fratres? Quaestio est; intenti estote ad Deum Magna et ista quaestio est. Quomodo de peccato ubi dictum est: Qui natus est ex Deo, non peccat 21; invenimus hoc esse peccatum violare caritatem, et hoc proprie designatum esse in hoc loco: sic et nunc quaerimus quid dixerit. Si enim verba attendas, planum videtur; si exempla, obscurum est. Verbis his nihil est planius: Et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo; quia mandata eius servamus, et quae placent illi, in conspectu eius facimus 22. Quidquid postulaverimus, ait, accipiemus ab eo. Angustavit vehementer. Quia et ibi angustaret, si diceret omne peccatum: sed ideo invenimus locum exponendi, quia de certo peccato dixit, non de omni; sed de quodam peccato, quod omnis qui ex Deo natus est, non facit: et invenimus ipsum quoddam peccatum violationem esse caritatis. Et habemus exemplum de Evangelio manifestum, quando ait Dominus: Si non venissem, peccatum non haberent 23. Quid ergo? ad innocentes Iudaeos venerat, quia sic loquitur? Ergo si ipse non veniret, peccatum non haberent? Praesentia ergo medici fecit aegrotum, febrem non abstulit? Quis hoc vel demens dicat? Ille non venit nisi curare et sanare aegrotos. Quare ergo dixit: Si non venissem, peccatum non haberent, nisi quia certum quoddam peccatum voluit intellegi? Quoddam enim peccatum non haberent Iudaei. Quod peccatum? Quo in eum non crediderunt, quo praesentem contempserunt. Sicut ergo ibi peccatum dixit, et non est consequens ut omne peccatum intellegamus, sed certum peccatum: sic et hic non omne peccatum, ne contrarius sit illi loco ubi ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est 24; sed certum quoddam peccatum, id est, violationem caritatis. Hic autem plus nos constrinxit: Si petierimus, dixit, si nos non accusaverit cor nostrum, et renuntiaverit in conspectu Dei quia vera dilectio est in nobis; quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus.

6. Iam ergo dixi Caritati vestrae, fratres, nemo attendat ad nos. Quid enim sumus nos? Aut quid estis vos? Quid, nisi Ecclesia Dei, quae nota est omnibus? Et si illi placet, in illa sumus; et qui dilectione in illa manemus, ibi perseveremus, si volumus ostendere dilectionem quam habemus. Verumtamen de apostolo Paulo quid mali sensuri sumus? Ipse non diligebat fratres? Apud ipsum non erat testimonium conscientiae eius in conspectu Dei? Non erat in Paulo radix illa caritatis, unde omnes boni fructus procedebant? Quis hoc demens dixerit? Ubi ergo invenimus petisse Apostolum et non accepisse? Ait ipse: In magnitudine revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 25. Ecce non est exauditus, ut auferretur ab illo angelus satanae. Sed quare? Quia non ei proderat. Ergo e auditus est ad salutem, qui non est exauditus ad voluntatem. Noverit magnum sacramentum Caritas vestra; quod ideo commendamus vobis, ne excidat vobis in tentationibus vestris. Sancti ad salutem per omnia exaudiuntur, semper exaudiuntur ad salutem aeternam: ipsam desiderant; quia secundum hanc semper exaudiuntur.

7. Sed discernamus exauditiones Dei. Invenimus enim quosdam non exauditos ad voluntatem, exauditos ad salutem: et rursus quosdam invenimus exauditos ad voluntatem, et non exauditos ad salutem. Hoc discernite, hoc tenete exemplum eius qui non est exauditus ad voluntatem, sed exauditus ad salutem. Audi apostolum Paulum; nam ipsam exauditionem ad salutem ostendit illi Deus: Sufficit tibi, inquit, gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Rogasti, clamasti, ter clamasti: ipsum semel quod clamasti audivi, non averti aures meas a te; novi quid faciam: tu vis auferri medicamentum quo ureris; ego novi infirmitatem qua gravaris. Ergo iste ad salutem exauditus est, ad voluntatem non est exauditus. Quos invenimus exauditos ad voluntatem, non exauditos ad salutem? Invenimus, putamus, aliquem nequam, aliquem impium exauditum a Deo ad voluntatem, non exauditum ad salutem? Si alicuius hominis exemplum posuero, forte dicturus es mihi: Tu illum dicis iniquum, nam iustus erat; si iustus non esset, a Deo non exaudiretur. Talem propositurus sum, de cuius iniquitate et impietate nemo dubitet. Diabolus ipse petiit Iob, et accepit 26. Nonne et hic de diabolo audistis quia qui facit peccatum, ex diabolo est 27? Non quia ille creavit, sed quia iste imitatur. Nonne de illo dictum est: In veritate non stetit 28? Nonne ipse est antiquus ille serpens qui per feminam venenum primo homini propinavit 29? Qui et ipsi Iob feminam propterea servavit, per quam maritus non consolaretur, sed tentaretur 30. Ipse diabolus petiit sanctum virum tentandum, et accepit: petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non accepit. Sed Apostolus magis exauditus est quam diabolus. Apostolus enim est exauditus ad salutem, etsi non ad voluntatem: diabolus exauditus est ad voluntatem, sed ad damnationem. Ideo enim concessus est iste tentandus, ut eo probato esset ille cruciandus. Sed hoc, fratres, non tantum in veteribus Libris invenimus, sed et in Evangelio. Petierunt daemones a Domino, cum eos excluderet ab homine, ut ire permitterentur in porcos. Non eis posset dicere Dominus, ut nec illuc accederent? Non enim, si nollet, rebellaturi erant contra regem coeli et terrae. Certi tamen mysterii gratia et certa dispensatione dimisit daemones in porcos 31, ut ostenderet diabolum in eis dominari, qui vitam porcorum gerunt. Daemones ergo exauditi sunt, Apostolus non est exauditus? An potius quod verius est dicamus: Immo Apostolus exauditus est, daemones non sunt exauditi? Illorum voluntas facta est, huius sanitas perfecta est.

Sit in vobis caritas et securi estote.

8. Secundum hoc intellegere debemus quia Deus etsi voluntati nostrae non dat, saluti dat. Quid si enim hoc petieris quod tibi obest, et medicus novit quia obest tibi? Non enim non te exaudit medicus, quando forte tu frigidam aquam petis, et si prodest, statim dat; si non prodest, non dat. Non exaudivit, an potius ad sanitatem exaudivit, quia voluntati contradixit? Sit ergo in vobis caritas, fratres; sit in vobis, et securi estote: et quando non vobis datur quod petitis, exaudimini; sed nescitis. Multi dati sunt in manus suas malo suo: de quibus dicit Apostolus: Tradidit eos Deus in desideria cordis eorum 32. Petiit aliquis magnam pecuniam; accepit malo suo. Quando illam non habebat, parum timebat; habere illam coepit, praeda factus est potentiori. Nonne malo suo exauditus est, qui voluit habere unde a latrone quaereretur, quem pauperem nemo quaerebat? Discite rogare Deum, ut medico committatis, quod ipse novit faciat. Tu morbum confitearis, ille medicamentum adhibeat. Tu tantum caritatem tene. Nam ille secare vult, urere vult; tu si clamas, et non exaudiris in sectione, in ustione et tribulatione, novit ille quousque putre est. Tu iam vis revocet manus, et ille vulneris sinum attendit; scit quo usque perveniat. Non te exaudit ad voluntatem, sed exaudit ad sanitatem. Certi ergo estote, fratres mei, quia quod ait Apostolus verum est: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus, quia ipse interpellat pro sanctis 33. Quid est: Ipse Spiritus interpellat pro sanctis, nisi, ipsa Caritas quae in te per Spiritum facta est? Ideo enim dicit idem apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 34. Caritas ipsa gemit, caritas ipsa orat; contra hanc aures claudere non novit qui illam dedit. Securus esto, caritas roget; et ibi sunt aures Dei. Non fit quod vis, sed fit quod expedit. Ergo quidquid postulaverimus, inquit, accipiemus ab eo. Iam dixi, si ad salutem intellegas, nulla quaestio est: si non ad salutem, quaestio est, et magna, quae te calumniatorem facit Paulo apostolo. Quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo; quia mandata eius servamus, et quae placent illi, in conspectu eius facimus. In conspectu eius, intus ubi videt.

Cum caritate habes Spiritum Dei ad intellegendum.

9. Et quae illa mandata sunt? Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi, et diligamus invicem. Videtis quia hoc est mandatum, videtis quia contra hoc mandatum qui facit, peccatum facit, quo caret omnis qui natus est ex Deo. Sicut dedit nobis mandatum: ut diligamus invicem. Et qui servaverit mandatum eius: videtis quia nihil aliud nobis praecipitur, nisi ut diligamus invicem: Et qui servaverit mandatum eius, in ipso manebit, et ipse in eo. Et in hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis 35. Nonne manifestum est quia hoc agit Spiritus sanctus in homine, ut sit in illo dilectio et caritas? Nonne manifestum est quod ait apostolus Paulus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? De caritate enim loquebatur, et dicebat quia in conspectu Dei debemus interrogare cor nostrum. Quod si non male senserit cor nostrum: id est, si confiteatur quia de dilectione fratris fit, quidquid fit in bono opere. Accessit etiam quod de mandato cum diceret, hoc ait: Hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi, et diligamus invicem. Et qui facit mandatum eius, in ipso manet, et ipse in eo. In hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Si enim inveneris te habere caritatem, habes Spiritum Dei ad intellegendum: valde enim necessaria res est.

In unitate caritatis copulamur fratribus nostris.

10. Primis temporibus cadebat super credentes Spiritus sanctus; et loquebantur linguis quas non didicerant, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Signa erant tempori opportuna. Oportebat enim ita significari in omnibus linguis Spiritum sanctum, quia Evangelium Dei per omnes linguas cursurum erat toto orbe terrarum. Significatum est illud, et transiit. Numquid modo quibus imponitur manus ut accipiant Spiritum sanctum, hoc exspectatur, ut linguis loquantur? Aut quando imposuimus manum istis infantibus, attendit unusquisque vestrum utrum linguis loquerentur; et cum videret eos linguis non loqui, ita perverso corde aliquis vestrum fuit ut diceret: Non acceperunt isti Spiritum sanctum; nam si accepissent, linguis loquerentur quemadmodum tunc factum est? Si ergo per haec miracula non fiat modo testimonium praesentiae Spiritus sancti; unde fit, unde cognoscit quisque accepisse se Spiritum Sanctum? Interroget cor suum: si diligit fratrem, manet Spiritus Dei in illo. Videat, probet seipsum coram oculis Dei; videat si est in illo dilectio pacis et unitatis, dilectio Ecclesiae toto terrarum orbe diffusae. Non attendat eum solum diligere fratrem quem attendit ante se: multos enim non videmus fratres nostros, et in unitate Spiritus illis copulamur. Quid mirum quia nobiscum non sunt? In uno corpore sumus, unum caput habemus in coelo. Fratres, oculi nostri non se vident, quasi non se norunt. An in caritate compaginis corporalis non norunt se? Nam, ut noveritis quia in coniunctione caritatis se norunt: quando ambo patent, non licet ut aliquid attendat dexter, quod non attendat sinister. Dirige radium dextrum sine altero, si potes. Simul coeunt, simul diriguntur; intentio una est, loca diversa sunt. Si ergo omnes qui tecum diligunt Deum, unam intentionem tecum habent, noli attendere quia corpore in loco separatus es; aciem cordis simul fixistis in lumine veritatis. Ergo si vis nosse quia accepisti Spiritum, interroga cor tuum; ne forte sacramentum habes, et virtutem sacramenti non habes. Interroga cor tuum, si est ibi dilectio fratris, securus esto. Non potest esse dilectio sine Spiritu Dei: quia Paulus clamat: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 36.

Qui per iniquitatem praecisi sunt, non habet Spiritum.

11. Dilectissimi, nolite omni spiritui credere. Quia dixerat: In hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Unde autem cognoscitur ipse Spiritus attendite: Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt 37. Et quis est qui probat spiritus? Difficilem rem nobis proposuit, fratres mei: bonum est nobis ut dicat ipse unde discernamus. Dicturus est; ne formidetis: sed primo videte, attendite; videte hinc exprimi illud unde vani haeretici calumniantur. Attendite, videte quid ait: Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Spiritus Sanctus nomine aquae appellatus est in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Evangelista autem exposuit unde diceret: secutus enim ait: Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui in eum erant credituri. Quare non multos baptizavit Dominus? Sed quid ait? Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus 38. Quia ergo illi Baptismum habebant, et Spiritum sanctum nondum acceperant, quem die Pentecostes misit Dominus de coelo; ut daretur Spiritus, exspectabatur clarificatio Domini. Et antequam clarificaretur, et antequam mitteret eum, invitabat tamen homines ut se praepararent ad accipiendam aquam, de qua dixit: Qui sitit, veniat et bibat; et: Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Quid est, flumina aquae vivae? quid est illa aqua? Nemo me interroget; Evangelium interroga. Hoc autem dicebat, ait, de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Aliud est ergo aqua Sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua Sacramenti visibilis est; aqua Spiritus invisibilis. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum Spiritum ipsa anima mundatur et saginatur. Ipse est Spiritus Dei, quem non possunt habere haeretici, et quicumque se ab Ecclesia praecidunt. Et quicumque non aperte praecidunt, sed per iniquitatem praecisi sunt, et intus tamquam paleae volvuntur, et grana non sunt, non habent istum Spiritum. Iste Spiritus nomine aquae a Domino significatus est: et audivimus ab hac Epistola: Nolite omni spiritui credere; et testantur verba illa Salomonis: Ab aqua aliena abstine te. Quid est aqua? Spiritus. Numquid semper aqua Spiritum significat? Non semper: sed quibusdam locis Spiritum significat, quibusdam locis Baptismum significat, quibusdam locis populos significat, quibusdam locis consilium significat. Habes quodam loco dictum: Fons vitae consilium, possidentibus eum 39. Ergo per diversa loca Scripturarum nomen aquae diversa significat. Nunc tamen nomine aquae Spiritum sanctum audistis, non ex interpretatione nostra, sed ex Evangelico testimonio, ubi ait: Hoc autem dicebat de Spiritu quem erant accepturi hi qui in eum erant credituri. Si ergo aquae nomine significatur Spiritus sanctus, et dicit nobis Epistola ista: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt; intellegamus inde dictum esse: Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis 40. Quid est, de fonte alieno ne biberis? Spiritui alieno ne credideris.

Haeretici confitentur Christum in carne venisse.

12. Restat ergo examen, unde probetur quia Spiritus Dei est. Posuit quidem signum, et hoc fortasse difficile; videamus tamen. Ad illam caritatem redituri sumus; ipsa est quae nos docet, quia ipsa est unctio. Tamen hic quid ait? Probate spiritus si ex Deo sunt: quia multi pseudoprophetae exierunt in istum mundum. Iam ibi sunt omnes haeretici et omnes schismatici. Quomodo ergo probo spiritum? Sequitur: In hoc cognoscitur Spiritus Dei. Erigite aures cordis. Laborabamus, et dicebamus: Quis novit? quis discernit? Ecce dicturus est signum. In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus qui non confitetur Iesum Christum in carne venisse, non est ex Deo: et hic est antichristus, de quo audistis quod venturus sit; et nunc in isto mundo est 41. Quasi eriguntur aures ad discernendos spiritus; et tale quiddam audivimus, unde nihilominus non discernamus. Quid enim ait? Omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Ergo spiritus qui est apud haereticos, ex Deo est; quia confitentur Iesum Christum in carne venisse? Iam hic erigunt se forte adversus nos, et dicunt: Vos non habetis spiritum ex Deo; sed nos confitemur Iesum Christum in carne venisse: iste autem illos negavit Spiritum Dei habere, qui non confitentur Iesum Christum in carne venisse. Quaere ab Arianis; confitentur Iesum Christum in carne venisse: quaere ab Eunomianis; confitentur Iesum Christum in carne venisse: quaere a Macedonianis; confitentur Iesum Christum in carne venisse: interroga Cataphrygas; confitentur Iesum Christum in carne venisse: interroga Novatianos; confitentur Iesum Christum in carne venisse. Omnes ergo istae haereses Spiritum Dei habent? Non ergo pseudoprophetae sunt? nulla est ergo ibi deceptio, nulla est ibi seductio? Certe antichristi sunt, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.

Dicunt voce, negant corde.

13. Quid ergo facimus? unde discernimus? Intendite; eamus simul corde, et pulsemus. Vigilat ipsa caritas, quia ipsa pulsatura est, ipsa apertura: modo intellegetis in nomine Domini nostri Iesu Christi. Iam superius audistis quia dictum est: Qui negat Iesum Christum in carne venisse, hic est antichristus 42. Et ibi quaesivimus, quis neget; quia nec nos negamus, nec illi negant. Et invenimus quosdam factis negare 43; et adhibuimus testimonium de Apostolo, qui ait: Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant 44. Sic ergo et modo quaeramus in factis, non in lingua. Quis est spiritus qui non est ex Deo? Qui negat Iesum Christum in carne venisse. Et quis est spiritus qui est ex Deo? Qui confitetur Iesum Christum in carne venisse. Quis est qui confitetur Iesum Christum in carne venisse? Eia, fratres, opera attendamus, non strepitum linguae. Quaeramus quare venerit in carne Christus, et invenimus qui eum negant in carne venisse. Nam si linguas attendas, multas haereses auditurus es confitentes Christum in carne venisse: sed convincit illos veritas. Quare venit Christus in carne? Nonne Deus erat? Nonne de illo scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 45? Nonne ipse pascebat Angelos, et ipse pascit Angelos? Nonne sic huc venit, ut inde non recederet? Nonne sic ascendit, ut nos non dimitteret? Quare ergo venit in carne? Quia oportebat nobis ostendi spem resurrectionis. Deus erat, et in carne venit; Deus enim mori non poterat, caro mori poterat; ideo ergo venit in carne, ut moreretur pro nobis. Quemadmodum autem mortuus est pro nobis? Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 46. Caritas ergo illum adduxit ad carnem. Quisquis ergo non habet caritatem, negat Christum in carne venisse. Hic nunc iam interroga omnes haereticos, Christus venit in carne? Venit; hoc credo, hoc confiteor. Imo hoc negas. Unde nego? audis quia hoc dico. Imo ego convinco quia negas. Dicis voce, negas corde; dicis verbis, negas factis. Quomodo, inquis, nego factis? Quia ideo venit in carne Christus, ut moreretur pro nobis. Ideo mortuus est pro nobis, quia caritatem multam docuit: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Tu non habes caritatem; quia pro honore tuo dividis unitatem. Ergo hinc intellegite spiritum ex Deo. Pulsate, tangite vasa fictilia, ne forte crepuerint et male resonent: videte si integre sonant, videte si ibi est caritas. Tollis te ab unitate orbis terrarum, dividis Ecclesiam per schismata, dilanias corpus Christi. Ille venit in carne, ut colligat: tu ideo clamas, ut spargas. Ergo ipse est Spiritus Dei, qui dicit Iesum in carne venisse: qui dicit non lingua, sed factis; qui dicit non sonando, sed amando. Ille autem non est spiritus Dei, qui negat Iesum Christum in carne venisse: negat et ipse non lingua, sed vita; non verbis, sed factis. Manifestum est ergo unde cognoscamus fratres. Multi intus, quasi intus sunt; nemo autem foris, nisi vere foris.

Dirumpunt Ecclesiam, quam Christus congregavit.

14. Adeo ut noveritis quia ad facta retulit: Et omnis spiritus, ait, qui solvit Christum, in carne venisse, non est ex Deo. Solvere factis intellegitur. Quid tibi ostendit? qui negat; quia dixit, solvit. Ille venit colligere, tu venis solvere. Distringere vis membra Christi. Quomodo non negas Christum in carne venisse, qui disrumpis Ecclesiam Dei, quam ille congregavit? Contra Christum ergo venis; antichristus es. Intus sis, foris sis; antichristus es: sed quando intus es, lates, quando foris es, manifestaris. Solvis Iesum, et negas eum in carne venisse; non es ex Deo. Ideo dicit in Evangelio: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum. Quid est, solvitur? quid est, docetur? Solvitur factis, et docetur quasi verbis. Qui praedicas non furandum, furaris 47. Solvit ergo in facto qui furatur, et quasi docet sic; minimus vocabitur in regno coelorum, id est, in Ecclesia huius temporis. De illo dictum est: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite 48. Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum 49. Ex eo quod dixit hic, fecerit, contra hoc ibi dixit, solverit, id est, non fecerit, et docuerit sic. Ille ergo solvit qui non facit. Quid nos docet, nisi ut facta interrogemus, non verba credamus? Obscuritas rerum multa nos cogit dicere: maxime ut illud quod Dominus revelare dignatur, etiam ad tardiores fratres perveniat; quia omnes Christi sanguine comparati sunt. Et vereor ne ipsa Epistola istis diebus, sicut promiseram, non finiatur: sed quod Domino placet, melius est servare reliquias, quam onerare corda nimio cibo.