Jump to content

In Epistolam Ioannis ad Parthos/8

Checked
E Wikisource

TRACTATUS 8


Deum nemo vidit (1 Io 4, 12-16).

Semper maneat caritas in corde humili. Quaerit ut ex misero fiat felix, ex inimico frater, ex indocto doctus. Subde te ei qui supra te est et gratis quaesivit.

Qui moribus Deum laudat, semper potest.

1. Dilectio dulce verbum, sed dulcius factum. Semper de illa loqui non possumus. Multa enim agimus, et diversae actiones distendunt nos, ut non vacet linguae nostrae semper de dilectione loqui: nam nihil melius ageret lingua nostra. Sed de qua semper loqui non licet, semper eam custodire licet. Sicut nunc quod cantamus, Alleluia, numquid semper hoc facimus? Vix unius horae non toto spatio, sed parva particula cantamus, Alleluia; et vacamus ad aliud. Est autem Alleluia, sicut iam nostis, Laudate Deum. Qui Deum laudat lingua, non semper potest: qui moribus Deum laudat, semper potest. Opera misericordiae, affectus caritatis, sanctitas pietatis, incorruptio castitatis, modestia sobrietatis, semper haec tenenda sunt: sive cum in publico sumus, sive cum in domo, sive cum ante homines, sive cum in cubiculo, sive loquentes, sive tacentes, sive aliquid agentes, sive vacantes; semper haec tenenda sunt; quia intus sunt omnes istae virtutes quas nominavi. Quis autem sufficit omnes nominare? Quasi exercitus est imperatoris, qui sedet intus in mente tua. Quomodo enim imperator per exercitum suum agit quodque placet; sic Dominus Iesus Christus incipiens habitare in interiore homine nostro, id est in mente per fidem 1, utitur istis virtutibus quasi ministris suis. Et per has virtutes quae videri oculis non possunt, et tamen quando nominantur, laudantur: non autem laudarentur nisi amarentur, non amarentur nisi viderentur; et si utique non amarentur nisi viderentur, alio oculo videntur, id est, interiori cordis aspectu: per has virtutes invisibiles, moventur membra visibiliter: pedes ad ambulandum; sed quo? Quo moverit bona voluntas, quae militat bono imperatori. Manus ad operandum; sed quid? Quod iusserit caritas, quae inspirata est intus a Spiritu sancto. Membra ergo videntur cum moventur; qui iubet intus, non videtur. Et quis intus iubeat, prope ipse solus novit qui iubet, et ille intus cui iubetur.

Ille in te laudetur, qui per te operatur.

2. Namque, fratres, audistis modo, cum Evangelium legeretur; certe si aurem ibi non tantum corporis, sed et cordis habuistis. Quid ait? Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis 2. Numquid hoc voluit dicere, ut quaecumque bona facimus, abscondamus ab oculis hominum, et timeamus videri? Si times spectatores, non habebis imitatores: debes ergo videri. Sed non ad hoc debes facere ut videaris. Non ibi debet esse finis gaudii tui, non ibi terminus laetitiae tuae, ut putes te totum fructum consecutum esse boni operis tui, cum visus fueris atque laudatus. Nihil est hoc. Contemne te cum laudaris: ille in te laudetur, qui per te operatur. Noli ergo ad laudem tuam operari quod bonum agis, sed ad laudem illius a quo habes ut bonum agas. Abs te habes male agere, a Deo habes bene agere. Contra perversi homines videte quam praeposteri sint. Quod faciunt bene, volunt sibi tribuere: si male faciunt, Deum volunt accusare. Converte hoc distortum nescio quid et praeposterum, faciens illud quodammodo capite deorsum: quod susum, faciens iusum: quod deorsum, faciens sursum. Iusum vis facere Deum, et te susum? Praecipitaris, non elevaris: ille enim semper sursum est. Quid ergo? tu bene, et Deus male? Imo hoc dic, si vis verius dicere: Ego male, ille bene; et quod ego bene, ab illo bene: nam a me quidquid ago male. Ista confessio firmat cor, et facit dilectionis fundamentum. Nam si opera nostra abscondere debemus bona, ne videantur ab hominibus; ubi est illa sententia Domini in eo sermone quem habuit in monte? Ubi hoc dixit, ibi et illud paulo ante dixit: Luceant opera vestra bona coram hominibus. Et non ibi cessavit, non ibi finem fecit; sed addidit: Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 3. Et Apostolus quid ait? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae in Christo sunt: tantum autem audientes erant quia qui nos aliquando persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum 4. Videte quemadmodum et ipse, quia sic innotuit, finem non posuerit in laudem suam, sed in laudem Dei. Et quantum ad ipsum pertinet, vastator Ecclesiae, persecutor invidus, malignus, ipse confitetur, non nos conviciamur. Amat Paulus dici a nobis peccata sua, ut glorificetur ille qui talem morbum sanavit. Magnitudinem enim vulneris manus medici secuit, et sanavit. Vox illa de coelo prostravit persecutorem, et erexit praedicatorem; occidit Saulum, et vivificavit Paulum 5. Saul enim persecutor erat sancti viri 6; inde nomen habebat iste quando persequebatur Christianos: postea de Saulo factus est Paulus 7. Quid est Paulus? Modicus. Ergo quando Saulus, superbus, elatus: quando Paulus, humilis, modicus. Ideo sic loquimur, Paulo post videbo te, id est, post modicum. Audi quia modicus factus est: Ego enim sum minimus Apostolorum 8; et: Mihi minimo omnium sanctorum 9, dicit alio loco. Sic erat inter Apostolos tamquam fimbria vestimenti: sed tetigit Ecclesia Gentium tamquam fluxum patiens, et sanata est 10.

Caritas intus non intermittatur.

3. Ergo, fratres, hoc dixerim, hoc dico, hoc si possem non tacerem: opera modo illa sint in vobis, modo illa, pro tempore, pro horis, pro diebus. Numquid semper loqui? numquid semper tacere? numquid semper reficere corpus? numquid semper ieiunare? numquid semper panem dare egenti? numquid semper nudum vestire? numquid semper aegrotos visitare? numquid semper discordantes concordare? numquid semper mortuos sepelire? Modo illud, modo illud. Inchoantur ista, et cessant: ille autem imperator, nec inchoatur, nec cessare debet. Caritas intus non intermittatur: officia caritatis pro tempore exhibeantur. Caritas ergo, sicut scriptum est, fraterna permaneat 11.

Qui usque ad inimicos pervenit, non transilit fratres.

4. Fortassis autem moverit aliquos vestrum, ex quo istam Epistolam beati Ioannis tractamus vobis, quare non commendaverit maxime nisi fraternam caritatem. Qui diligit fratrem 12, dicit; et: Praeceptum nobis est datum, ut diligamus invicem 13. Assidue nominavit caritatem fraternam: Dei autem caritatem, id est qua debemus diligere Deum, non tam assidue nominavit; sed tamen non omnino tacuit. De inimici vero dilectione prorsus tacuit prope per totam ipsam Epistolam. Cum vehementer nobis praedicet, commendetque caritatem, non nobis dicit ut diligamus inimicos; sed dicit nobis ut fratres diligamus. Modo vero cum Evangelium legeretur, audivimus: Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? 14 Quid est igitur quod pro magno nobis ad perfectionem quamdam fraternam dilectionem commendat Ioannes apostolus; Dominus autem dicit non nobis sufficere ut fratres diligamus, sed debere nos extendere ipsam dilectionem, ut perveniamus ad inimicos? Qui usque ad inimicos pervenit, non transilit fratres. Necesse est sicut ignis, prius occupet proxima, et sic se in longinquiora distendat. Propinquior est tibi frater quam nescio quis homo. Rursus tibi magis adhaeret ille quem non noveras, qui tibi tamen non adversatur, quam inimicus qui etiam adversatur. Extende dilectionem in proximos, nec voces illam extensionem. Prope enim te diligis, qui eos diligis qui tibi adhaerent. Extende ad ignotos, qui tibi nihil mali fecerunt. Transcende et ipsos; perveni, ut diligas inimicos. Hoc certe Dominus iubet. Quare iste tacuit de dilectione inimici?

Germanius amas felicem hominem.

5. Omnis dilectio, sive quae carnalis dicitur, quae non dilectio, sed magis amor dici solet (dilectionis enim nomen magis solet in melioribus rebus dici, in melioribus accipi): tamen omnis dilectio, fratres carissimi, utique benevolentiam quamdam habet erga eos qui diliguntur. Non enim sic debemus diligere homines, aut sic possumus diligere, vel amare; hoc enim verbo etiam usus est Dominus cum diceret: Petre, amas me? 15 non sic debemus amare homines, quomodo audimus gulosos dicere: Amo turdos. Quaeris quare? Ut occidat, et consumat. Et amare se dicit, et ad hoc illos amat ut non sint, ad hoc amat ut perimat. Et quidquid ad cibandum amamus, ad hoc amamus, ut illud consumatur, et nos reficiamur. Numquid sic amandi sunt homines, tamquam consumendi? Sed amicitia quaedam benevolentiae est, ut aliquando praestemus eis quos amamus. Quid, si non sit quod praestemus? Sola benevolentia sufficit amanti. Non enim optare debemus esse miseros, ut possimus exercere opera misericordiae. Das panem esurienti: sed melius nemo esuriret, et nulli dares. Vestis nudum: utinam omnes vestiti essent, et non esset ista necessitas! Sepelis mortuum: utinam veniat aliquando illa vita ubi nemo moriatur! Concordas litigantes: utinam aliquando sit pax illa aeterna Ierusalem, ubi nemo discordet! Haec enim omnia officia necessitatum sunt. Tolle miseros; cessabunt opera misericordiae. Opera misericordiae cessabunt; numquid ardor caritatis exstinguetur? Germanius amas felicem hominem, cui non habes quod praestes; purior ille amor erit, multoque sincerior. Nam si praestiteris misero, fortassis extollere te cupis adversus eum, et eum tibi vis esse subiectum, qui auctor est tui beneficii. Ille indiguit, tu impertitus es; quasi maior videris quia tu praestitisti, quam ille cui praestitum est. Opta aequalem, ut ambo sub uno sitis cui nihil praestari potest.

Subdere ei qui supra te est, et infra te erunt illa quibus praepositus es.

6. Nam in hoc excessit modum superba anima, et quodammodo, avara fuit; quia radix omnium malorum avaritia 16. Et item dictum est: Initium omnis peccati superbia 17. Et quaerimus aliquando quomodo sibi concordent istae duae sententiae: Radix omnium malorum avaritia; et: Initium omnis peccati superbia. Si initium omnis peccati superbia, radix omnium malorum superbia est. Certe radix omnium malorum avaritia est: invenimus et in superbia avaritiam esse; excessit enim modum homo. Quid est avarum esse? Progredi ultra quam sufficit. Adam superbia cecidit: Initium omnis peccati superbia, inquit. Numquid avaritia? Quid avarius illo, cui Deus sufficere non potuit? Ergo, fratres, legimus quemadmodum factus sit homo ad imaginem et similitudinem. Dei: et quid de illo dixit Deus? Et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum quae repunt super terram 18. Numquid dixit: Habeat potestatem hominum? Habeat potestatem, ait: dedit potestatem naturalem. Quorum habeat potestatem? Piscium maris, volatilium coeli, et omnium repentium quae repunt super terram. Quare haec est naturalis potestas hominis in ista? Quia homo ex eo habet potestatem, ex quo factus est ad imaginem Dei. Ubi autem factus est ad imaginem Dei? In intellectu, in mente, in interiore homine; in eo quod intellegit veritatem, diiudicat iustitiam et iniustitiam, novit a quo factus est, potest intellegere creatorem suum, laudare creatorem suum. Habet hanc intellegentiam, qui habet prudentiam. Ideo multi cum per cupiditates malas detererent in se imaginem Dei, et ipsam quodammodo flammam intellegentiae perversitate morum exstinguerent; clamabat illis Scriptura: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 19. Hoc est dicere: Praeposui te equo et mulo; te ad imaginem meam feci, potestatem tibi super ista dedi. Quare? Quia non habent ferae rationalem mentem: tu autem rationali mente capis veritatem, intellegis quod supra te est; subdere ei qui supra te est, et infra te erunt illa quibus praepositus es. Quia vero per peccatum homo deseruit eum sub quo esse debuit, subditur eis supra quae esse debuit.

Quosdam Deus non liberavit visibiliter, omne tamen spiritaliter.

7. Intendite quid dicam: Deus, homo, pecora: verbi gratia, supra te Deus; infra te pecora. Agnosce eum qui supra te est, ut agnoscant te quae infra te sunt. Ideoque cum Daniel agnovisset supra se Deum, agnoverunt illum supra se leones 20. Si autem non agnoscis illum qui supra te est, superiorem contemnis, subderis inferiori. Propterea superbia Aegyptiorum unde domita est? De ranis et muscis 21. Poterat Deus et leones mittere, sed aliquis magnus leone terrendus est. Quanto illi erant superbiores, tanto de rebus contemptibilibus et abiectis fracta est eorum cervix mala. Sed Danielem agnoverunt leones, quia ille subditus Deo erat. Quid? martyres qui ad bestias pugnaverunt, et ferarum morsibus lacerati sunt, non erant sub Deo? Aut erant servi Dei tres viri, et non erant servi Dei Machabaei? Agnovit ignis servos Dei tres viros, quos non ussit, quorum nec vestimenta corrupit 22; et non agnovit Machabaeos? Agnovit Machabaeos; agnovit, fratres et istos 23. Sed opus erat quodam flagello, permittente Domino, qui dixit in Scriptura: Flagellat omnem filium quem recipit 24. Putatis enim, fratres, quia ferrum transverberaret viscera Domini, nisi ipse permitteret; aut haereret in ligno, nisi ipse voluisset? Non eum agnovit creatura sua? An exemplum patientiae proposuit fidelibus suis? Ideo Deus quosdam liberavit visibiliter, quosdam non liberavit visibiliter: omnes tamen spiritaliter liberavit, spiritaliter neminem deseruit. Visibiliter quosdam visus est deseruisse, quosdam visus est eripuisse. Ideo quosdam eripuit, ne putes illum non potuisse eripere. Testimonium dedit quia potest, ut ubi non facit, secretiorem intellegas voluntatem, non suspiceris difficultatem. Sed quid, fratres? Cum evaserimus omnes istos mortalitatis laqueos, cum transierint tempora tentationis, cum saeculi huius fluvius decurrerit et receperimus illam stolam primam, immortalitatem illam quam peccando perdidimus, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, id est, caro ista induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 25; iam perfectos filios Dei, ubi non opus est tentari, nec flagellari, agnoscet omnis creatura: subdita nobis erunt omnia, si nos hic subditi sumus Deo.

Si vis semper habere discentem, invidus eris doctor.

8. Sic ergo debet esse christianus, ut non glorietur super alios homines. Dedit enim tibi Deus esse super bestias, id est, meliorem esse quam bestias. Hoc naturale habes; semper melior eris quam bestia. Si vis melior esse quam alius homo, invidebis ei quando tibi esse videbis aequalem. Debes velle omnes homines aequales tibi esse; et si viceris aliquem per prudentiam, optare debes ut sit et ipse prudens. Quamdiu tardus est, discit a te; quamdiu indoctus est, indiget tui; et tu videris doctor, ille autem discens: tu ergo superior, quia doctor es; ille inferior, quia discens. Nisi illum optes aequalem, semper vis habere discentem. Si autem vis semper habere discentem, invidus eris doctor. Si invidus doctor, quomodo eris doctor? Rogo te, noli docere ipsum invidentiam tuam. Audi Apostolum dicentem de visceribus caritatis: Vellem omnes homines esse sicut meipsum 26. Quomodo volebat omnes esse aequales? Ideo erat omnibus superior, quia caritate optabat omnes aequales. Excessit ergo homo modum; avarior voluit esse, ut supra homines esset, qui supra pecora factus est: et ipsa est superbia.

Videte quo animo faciatis.

9. Et videte quanta opera faciat superbia; ponite in corde quam similia facit, et quasi paria caritati. Pascit esurientem caritas, pascit et superbia - caritas, ut Deus laudetur; superbia, ut ipsa laudetur. Vestit nudum caritas, vestit et superbia; ieiunat caritas, ieiunat et superbia; sepelit mortuos caritas, sepelit et superbia. Omnia opera bona quae vult facere caritas et facit, agitat contra superbia, et quasi ducit equos suos. Sed interior est caritas: tollit locum male agitatae superbiae; non male agitanti, sed male agitatae. Vae homini cuius auriga superbia est, necesse est enim ut praeceps eat. Ut autem non sit superbia quae agitet facta bona, quis novit? quis videt? ubi est hoc? Opera videmus: pascit misericordia, pascit et superbia; hospitem suscipit misericordia, hospitem suscipit et superbia; intercedit pro paupere misericordia, intercedit et superbia. Quid est hoc? In operibus non discernimus. Audeo aliquid dicere, sed non ego; Paulus dixit: moritur caritas, id est, homo habens caritatem, confitetur nomen Christi, ducit martyrium; confitetur et superbia, ducit et martyrium. Ille habet caritatem, ille non habet caritatem. Sed audiat ab Apostolo ille qui non habet caritatem: Si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest 27. Ergo Scriptura divina intro nos revocat a iactatione huius faciei forinsecus; et ab ista superficie quae iactatur ante homines, revocat nos intro. Redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. Noli attendere quod floret foris, sed quae radix est in terra. Radicata est cupiditas? species potest esse bonorum factorum, vere opera bona esse non possunt. Radicata est caritas? securus esto, nihil mali procedere potest. Blanditur superbus, saevit amor. Ille vestit, ille caedit. Ille enim vestit ut placeat hominibus: ille caedit ut corrigat disciplina. Accipitur magis plaga caritatis, quam eleemosyna superbiae. Redite ergo intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem Deum. Videte, si ille videt, quo animo faciatis. Si cor vestrum non vos accusat, quia iactantiae causa facitis; bene, securi estote. Nolite autem timere quando facitis bene, ne videat alter. Time ne propterea facias, ut tu lauderis: nam videat alter, ut Deus laudetur. Si enim abscondis ab oculis hominis; abscondis ab imitatione hominis, laudem subtrahis Deo. Duo sunt quibus eleemosynam facis: duo esuriunt; unus panem, alter iustitiam. Inter duos istos famelicos, quia dictum est: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 28: inter duos istos famelicos, bonus operator constitutus es; si caritas de illo operatur, ambos miseratur, ambobus vult subvenire. Ille enim quaerit quod manducet, ille quaerit quod imitetur. Pascis istum, praebe te isti; ambobus dedisti eleemosynam: illum fecisti gratulatorem de fame interfecta; hunc fecisti imitatorem de exemplo proposito.

Dilige inimicum, ut sit frater tuus.

10. Miseremini ergo tamquam misericordes; quia in eo etiam quod diligitis inimicos, fratres diligitis. Ne putetis Ioannem nihil de dilectione inimici praecepisse; quia de fraterna caritate non tacuit: fratres diligitis. Quomodo, inquis, fratres diligimus? Quaero quare diligas inimicum: quare illum diligis? Ut sanus sit in hac vita? quid, si non illi expedit? Ut dives sit? quid, si ipsis divitiis excaecabitur? Ut uxorem ducat? quid, si amaram vitam inde patietur? Ut filios habeat? quid, si mali erunt? Incerta sunt ergo ista quae videris optare inimico tuo, quia diligis eum; incerta sunt. Opta illi ut habeat tecum vitam aeternam; opta illi ut sit frater tuus. Si ergo hoc optas, diligendo inimicum, ut sit frater tuus; cum eum diligis, fratrem diligis. Non enim amas in illo quod est; sed quod vis ut sit. Dixeram aliquando Caritati vestrae, nisi fallor: Robur est ligni positum ante oculos; faber optimus vidit lignum non dolatum, de silva praecisum, adamavit: nescio quid inde vult facere. Non enim ad hoc amavit, ut semper sic maneat. In arte vidit quod futurum est, non in amore quod est; et amavit quod inde facturus est, non illud quod est. Sic et nos Deus amavit peccatores. Dicimus quia Deus amavit peccatores: ait enim: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 29. Numquid ad hoc amavit peccatores, ut peccatores remaneremus? Quasi lignum de silva vidit nos faber, et cogitavit aedificium quod inde facturus est, non silvam quod erat. Sic et tu respicis inimicum tuum adversantem, saevientem, mordentem verbis, exasperantem contumeliis, insectantem odiis; attendis ibi quia homo est. Vides ista omnia quae adversa sunt ab homine facta; et vides in illo quod a Deo factus est. Quod autem homo factus est, a Deo factus est. Quod autem te odit, ipse fecit; quod invidet, ipse fecit. Et quid dicis in animo tuo? Domine, propitius illi esto, dimitte illi peccata; incute illi terrorem, muta illum. Non amas in illo quod est, sed quod vis ut sit. Ergo cum inimicum amas, fratrem amas. Quapropter perfecta dilectio, est inimici dilectio: quae perfecta dilectio est in dilectione fraterna. Et nemo dicat quia aliquid minus nos monuit Ioannes apostolus, et plus nos monuit Dominus Christus: Ioannes nos monuit ut fratres diligamus; Christus nos admonuit ut etiam inimicos diligamus 30. Attende quare te monuit Christus ut diligas inimicos. Numquid ut semper remaneant inimici? Si ad hoc te monuit ut inimici remaneant, odis, non diligis. Attende quomodo ipse dilexit, id est, quia nolebat ut sic remanerent persecutores; ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 31. Quibus voluit ignosci, mutari illos voluit: quos voluit mutari, ex inimicis fratres facere dignatus est, et vere sic fecit. Occisus est, sepultus est, resurrexit, in coelum ascendit, Spiritum sanctum misit discipulis; coeperunt cum fiducia praedicare nomen ipsius, miracula faciebant in nomine crucifixi et occisi: viderunt illi interfectores Domini; et qui sanguinem eius saeviendo fuderunt, credendo biberunt.

De inimico Deus te curat: opta ut et ille sanetur.

11. Haec dixi, fratres, et longiuscule: tamen quia vehementius commendanda fuit Caritati vestrae ipsa caritas, ideo commendanda sic erat. Si enim caritas nulla est in vobis, nihil diximus. Si autem est in vobis, tamquam oleum in flammas adiecimus; et in quo non erat, forte verbis accensa est. In alio crevit quod erat; in alio coepit esse quod non erat. Ad hoc ergo ista diximus, ne pigri sitis diligere inimicos. Saevit in te homo? ille saevit, tu precare; ille odit, tu miserere. Febris animae ipsius te odit: sanus erit, et gratias tibi aget. Quomodo medici diligunt aegrotos? Numquid aegrotos diligunt? Si aegrotos diligunt, volunt ut semper aegrotent. Ad hoc diligunt aegrotos, non ut aegroti remaneant, sed ut ex aegrotis sani fiant. Et quanta plerumque patiuntur a phreneticis? quales contumelias verborum? Plerumque et percutiuntur. Persequitur ille febrem, ignoscit homini: et quid dicam, fratres? amat inimicum suum? Imo odit inimicum suum morbum; ipsum enim odit, et amat hominem a quo percutitur: odit febrem. A quo enim percutitur? A morbo, ab aegrotatione, a febre. Illud tollit quod illi adversatur, ut remaneat illud unde gratuletur. Sic et tu: si odit te inimicus tuus, et iniuste te odit; noveris quia cupiditas saeculi in illo regnat, propterea te odit. Si odisti illum et tu, contra reddis malum pro malo. Quid facit reddere malum pro malo? Unum aegrotum flebam, qui te oderat; iam duos plango, si et tu odisti. Sed persequitur rem tuam; tollit tibi nescio quae, quae habes in terra: ideo illum odisti, quia angustias tibi facit in terra. Noli pati angustias, migra in coelum sursum: cor ibi habebis ubi latitudo est, ut nullas angustias patiaris in spe vitae aeternae. Attende quae tibi tollit: nec ipsa tibi tolleret, nisi ille permitteret qui flagellat omnem filium quem recipit 32. Quodammodo ferramentum Dei est quo saneris, ipse inimicus tuus. Si novit Deus utile tibi esse ut exspoliet te, permittit illum; si novit tibi utile esse ut vapules, permittit illum, ut caedaris: de illo te curat, opta ut ille sanetur.

Coepisti deligere? Coepit Deus in te habitare.

12. Deum nemo vidit unquam. Videte, dilectissimi: Si diligamus invicem, Deus in nobis manebit, et dilectio eius erit perfecta in nobis. Incipe diligere, perficieris. Coepisti diligere? coepit in te Deus habitare; ama eum qui in te coepit habitare, ut perfectius inhabitando faciat te perfectum. In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis 33. Bene, Deo gratias. Cognoscimus quia habitat in nobis. Et hoc ipsum unde cognoscimus, quia cognovimus quia habitat in nobis? Quia hoc ipse Ioannes dixit: Quia de Spiritu suo dedit nobis. Unde scimus quia de Spiritu suo dedit nobis? Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis? Interroga viscera tua: si plena sunt caritate, habes Spiritum Dei. Unde cognoscimus quia inde cognoscis habitare in te Spiritum Dei? Paulum interroga apostolum: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 34.

Talis medicus venit, et desperatis?

13. Et nos vidimus, et testes sumus, quia Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Securi estote qui aegrotatis: talis medicus venit, et desperatis? Magni erant morbi, insanabilia erant vulnera, desperata erat aegritudo. Magnitudinem mali tui attendis, omnipotentiam medici non attendis? Tu desperatus es; sed ille omnipotens est: cuius testes isti sunt qui primo sanati, et annuntiantes medicum; et ipsi tamen plus spe sanati quam re. Nam sic dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus 35. Coepimus ergo sanari in fide: perficietur autem salus nostra, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 36. Haec spes est, nondum res. Sed qui gaudet in spe, tenebit et rem: qui autem spem non habet, ad rem non poterit pervenire.

Nihil a nobis quaerit, et quaesivit nos.

14. Quicumque confessus fuerit quod Iesus est Filius Dei, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Iam non multis dicamus: Qui confessus fuerit, non verbo, sed facto; non lingua, sed vita. Nam multi confitentur verbis, sed factis negant. Et nos cognovimus, et credidimus, quam dilectionem Deus habet in nobis. Et iterum unde cognovisti? Deus dilectio est. Iam dixit illud superius, ecce iterum dicit. Amplius tibi non potuit dilectio commendari, quam ut diceretur Deus. Forte munus Dei contempturus eras. Et Deum contemnis? Deus dilectio est. Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo manet 37. Vicissim in se habitant, qui continet et qui continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis: habitat in te Deus, sed ut te contineat, ne cadas. Ne forte sic te putes domum Dei fieri, quomodo domus tua portat carnem tuam: si subtrahat se domus in qua es, cadis; si autem tu te subtrahas, non cadit Deus. Integer est, cum eum deseris; integer, cum ad illum redieris. Tu sanaris, non illi aliquid praestabis; tu mundaris, tu reficeris, tu corrigeris. Ille medicamentum est non sano, regula est pravo, lux est tenebrato, habitatio est deserto. Omnia ergo tibi conferuntur. Vide ne putes Deo aliquid conferri, quando venis ad eum; nec mancipium saltem. Ergo non habebit Deus servos, si tu nolueris, et si omnes noluerint? Deus non indiget servis, sed servi Deo: ideo dicit Psalmus: Dixi Domino: Deus meus es tu. Ipse est verus Dominus. Et quid ait? Quoniam bonorum meorum non eges 38 Tu eges bono servi tui. Eget servus bono tuo, ut pascas illum: eges et tu bono servi tui, ut adiuvet te. Non tibi potes aquam implere, non tibi potes coquere, non tibi potes ante equum currere, iumentum tuum non potes curare. Vides quia indiges bono servi tui, obsequio illius indiges. Non es ergo verus dominus, quando indiges inferiore. Ille est verus Dominus qui nihil a nobis quaerit; et vae nobis, si eum non quaeramus. Nihil a nobis quaerit; et quaesivit nos, cum eum non quaereremus. Ovis una erraverat; invenit eam, gaudens in humeris suis reportavit 39. Et numquid ovis erat pastori necessaria, et non ovi potius pastor necessarius erat? Quanto libentius de caritate loquor, tanto minus volo finiri Epistolam istam. Nulla est ardentior ad commendandam caritatem. Nihil vobis dulcius praedicatur, nihil salubrius bibitur: sed si bene vivendo confirmetis in vobis munus Dei. Ne sitis ingrati tantae gratiae illius, qui cum haberet Unicum, noluit illum esse unum; sed ut fratres haberet, adoptavit illi, qui cum illo possiderent vitam aeternam