In Eutropium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
In Eutropium
399
editio: incognita
fons: incognitus


(v:::1:::p:::138) LIBER 1


Semiferos partus metuendaque pignora matri
moenibus et mediis audi tum nocte luporum
murmur et attonito pecudes pastore locutas
et lapidum duras hiemes nimboque minacem
sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore 5
mutatos visasque polo concurrere lunas
et geminos soles mirari desinat orbis:
omnia cesserunt eunucho consule monstra.
heu terrae caelique pudor! trabeata per urbes
ostentatur anus titulumque effeminat anni. 10
pandite pontifices Cumanae carmina vatis,
fulmineos sollers Etruria consulat ignes
inmersumque nefas fibris exploret haruspex,
quae nova portendant superi. Nilusne meatu
devius et nostri temptat iam transfuga mundi 15
se Rubro miscere mari? ruptone Niphate
rursum barbaricis Oriens vastabitur armis?
an morbi ventura lues? an nulla colono
responsura seges? quae tantas expiet iras
victima? quo diras iugulo placabimus aras? (v.1.p.140) 20
consule lustrandi fasces ipsoque litandum
prodigio; quodcumque parant hoc omine fata,
Eutropius cervice luat sic omnia nobis. 1
Hoc regni, Fortuna, tenes? quaenam ista iocandi
saevitia? humanis quantum bacchabere rebus? 25
si tibi servili placuit foedare curules
crimine, procedat laxata compede consul,
rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;
da saltem quemcumque virum. discrimina quaedam
sunt famulis splendorque suus, maculamque minorem 30
condicionis habet, domino qui vixerit uno.
si pelagi fluctus, Libyae si discis harenas,
Eutropii numerabis eros. quot iura, quot ille
mutavit tabulas vel quanta vocabula vertit!
nudatus quotiens, medicum dum consulit emptor, 35
ne qua per occultum lateat iactura dolorem!
omnes paenituit pretii venumque redibat,
dum vendi potuit. postquam deforme cadaver
mansit et in rugas totus defluxit aniles,
iam specie doni certatim limine pellunt 40
et foedum ignaris properant obtrudere munus.
tot translata iugis summisit colla, vetustum
servitium semperque novum, nec destitit umquam,
saepe tamen coepit.


Cunabula prima cruentis
debet suppliciis; rapitur castrandus ab ipso (v.1.p.142) 45
ubere; suscipiunt matris post viscera poenae.
advolat Armenius certo mucrone recisos
edoctus mollire mares damnoque nefandum
aucturus pretium; fecundum corporis imbrem 1
sedibus exhaurit geminis unoque sub ictu 50
eripit officium patris nomenque mariti.
ambiguus vitae iacuit, penitusque supremum
in cerebrum secti traxerunt frigora nervi.
Laudemusne manum, quae vires abstulit hosti,
an potius fato causam tribuisse queramur? 55
profuerat mansisse virum; felicior extat
opprobrio; serviret adhuc, si fortior esset.
Inde per Assyriae trahitur commercia ripae;
hinc fora venalis Galata ductore frequentat
permutatque domos varias; quis nomina possit 60
tanta sequi? miles stabuli Ptolomaeus in illis
notior: hic longo lassatus paelicis usu
donat Arinthaeo; neque enim iam dignus haberi
nec maturus emi. cum fastiditus abiret,
quam gemuit, quanto planxit divortia luctu! 65
haec erat, heu, Ptolomaee, fides? hoc profuit aetas
in gremio consumpta tuo lectusque iugalis
et ducti totiens inter praesaepia somni?
libertas promissa perit? viduumne relinquis
Eutropium tantasque premunt oblivia noctes, 70
crudelis? generis pro sors durissima nostri!
femina, cum senuit, retinet conubia partu, (v.1.p.144)
uxorisque decus matris reverentia pensat.
nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo.
cum forma dilapsus amor; defloruit oris 75
gratia: qua miseri scapulas tutabimur arte?
qua placeam ratione senex?
Sic fatus acutum
adgreditur lenonis opus, nec segnis ad artem
mens erat officiique capax omnesque pudoris
hauserat insidias. custodia nulla tuendo 80
fida toro; nulli poterant excludere vectes:
ille vel aerata Danaen in turre latentem
eliceret. fletus domini fingebat amantis,
Indomitasque mora, pretio lenibat avaras
lascivasque iocis; non blandior ullus euntis 85
ancillae tetigisse latus leviterque reductis
vestibus occulto crimen mandasse susurro
nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta
cautior elusi fremitus vitare mariti.
haud aliter iuvenum flammis Ephyreia Lais 90
e gemino ditata mari; cum serta refudit
canities, iam turba procax noctisque recedit
ambitus et raro pulsatur ianua tactu,
seque reformidat speculo damnante senectus;
Stat tamen atque alias succingit lena ministras 95
dilectumque diu quamvis longaeva lupanar
circuit et retinent mores, quod perdidit aetas. (v.1.p.146)
Hinc honor Eutropio; cumque omnibus unica virtus
esset in eunuchis thalamos servare pudicos,
solus adulteriis crevit. nec verbera tergo 100
cessavere tamen, quotiens decepta libido
irati caluisset eri, frustraque rogantem
iactantemque suos tot iam per lustra labores
dotalem genero nutritoremque puellae
tradidit. Eous rector consulque futurus 105
pectebat dominae crines et saepe lavanti
nudus in argento lympham gestabat alumnae,
et cum se rapido fessam proiecerat aestu,
patricius roseis pavonum ventilat alis.
Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum 110
corruerat passa facies rugosior uva:
flava minus presso finduntur vomere rura,
nec vento sic vela tremunt. miserabile turpes
exedere caput tineae; deserta patebant
inter valla comae: qualis sitientibus arvis 115
arida ieiunae seges interlucet aristae
vel qualis gelidis pluma labente pruinis
arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
scilicet ut trabeis iniuria cresceret olim,
has in fronte notas, hoc dedecus addidit oris 120
luxuriae Fortuna suae: cum pallida nudis
ossibus horrorem dominis praeberet imago
decolor et macies occursu laederet omnes, (v.1.p.148)
aut pueris latura metus aut taedia mensis
aut crimen famulis aut procedentibus omen, 125
et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(sternere quippe toros vel caedere ligna culinae
membra negant; aurum, vestes, arcana tueri
mens infida vetat; quis enim committere vellet
lenoni thalamum? ): tandem ceu funus acerbum 130
infaustamque suis trusere penatibus umbram.
contemptu iam liber erat: sic pastor obesum
lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum,
dum validus servare gregem vigilique rapaces
latratu terrere lupos; cum tardior idem 135
iam scabie laceras deiecit sordidus aures,
solvit et exuto lucratur vincula collo.
Est ubi despectus nimius iuvat. undique pulso
per cunctas licuit fraudes impune vagari
et fatis aperire viam. pro quisquis Olympi 140
summa tenes, tanto libuit mortalia risu
vertere? qui servi non est admissus in usum,
suscipitur regnis, et quem privata ministrum
dedignata domus, moderantem sustinet aula,
ut primum vetulam texere palatia vulpem, 145
quis non ingemuit? quis non inrepere sacris
obsequiis doluit totiens venale cadaver?
ipsi quin etiam tali consorte fremebant
regales famuli, quibus est inlustrior ordo
servitii, sociumque diu sprevere superbi. (v.1.p.150) 150
Cernite, quem Latiis poscant adnectere fastis:
cuius et eunuchos puduit! sed vilior ante
obscurae latuit pars ignotissima turbae,
donec Abundanti furiis — qui rebus Eois
exitium primumque sibi produxit — ab imis 155
evectus thalamis summos invasit honores.
quam bene dispositum terris, ut dignus iniqui
fructus consilii primis auctoribus instet.
sic multos fluvio vates arente per annos
hospite qui caeso monuit placare Tonantem, 160
inventas primus Busiridis imbuit aras
et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri.
sic opifex tauri tormentorumque repertor,
qui funesta novo fabricaverat aera dolori,
primus inexpertum Siculo cogente tyranno 165
sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante
direptas possedit opes nullumque priorem
perculit exilio solumque hoc rite peregit,
auctorem damnare suum. 170


Postquam obsitus aevo
semivir excelsam rerum sublatus in arcem,
quod nec vota pati nec fingere somnia possunt,
vidit sub pedibus leges subiectaque colla
nobilium tantumque sibi permittere fata,
qui nihil optasset plus libertate mereri, (v.1.p.152) 175
iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt
serviles animi. procerum squalor e repletus
carcer et exulibus Meroe campique gemescunt
Aethiopum; poenis hominum plaga personat ardens;
Marmaricus claris violatur caedibus Hammon. 180
Asperius nihil est humili cum surgit in altum:
cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes
ut se posse putent, nec belua taetrior ulla
quam servi rabies in libera terga furentis;
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit, 185
quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
adde, quod eunuchus nulla pietate movetur
nec generi natisve cavet. dementia cunctis
in similes, animosque ligant consortia damni;
iste nec eunuchis placidus. 190


Sed peius in aurum
aestuat; hoc uno fruitur succisa libido,
quid nervos secuisse iuvat? vis nulla cruentam
castrat avaritiam. parvis exercita furtis
quae vastare penum neglectaque sueverat arcae
claustra remoliri, nunc uberiore rapina 195
peccat in orbe manus. quidquid se Tigris ab Haemo
dividit, hoc certa proponit merce locandum
institor imperii, caupo famosus honorum.
hic Asiam villa pactus regit; ille redemit
coniugis ornatu Syriam; dolet ille paterna 200
Bithynos mutasse dome, subfixa patenti
vestibulo pretiis distinguit regula gentes: (v.1.p.154)
tot Galatae, tot Pontus eat, tot Lydia nummis;
si Lyciam tenuisse velis, tot millia ponas,
si Phrygas, adde; parum! propriae solacia sorti 205
communes vult esse notas et venditus ipse
vendere cuncta cupit. certantum saepe duorum
diversum suspendit onus; cum pondere iudex
vergit, et in geminas nutat provincia lances.
Non pudet heu, superi, populos venire sub hasta? 210
vendentis certe pudeat, quod iure sepultum
mancipium tot regna tenet, tot distrahit urbes.
pollentem solio Croesum victoria Cyri
fregit, ut eunucho flueret Pactolus et Hermus?
Attalus heredem voluit te, Roma, relinqui, 215
restitit Antiochus praescripto margine Tauri,
indomitos curru Servilius egit Isauros
et Pharos Augusto iacuit vel Creta Metello,
ne non Eutropio quaestus numerosior esset?
in mercem veniunt Cilices, Iudaea, Sophene 220
Romanusque labor Pompeianique triumphi.
Quo struis hos auri cumulos? quae pignora tantis
succedent opibus? nubas ducasve licebit:
numquam mater eris, numquam pater; hoc tibi ferrum,
hoc natura negat. te grandibus India gemmis, 225
te foliis Arabes ditent, te vellere Seres:
nullus inops adeo, nullum sic urget egestas,
ut velit Eutropii fortunam et membra pacisci.
Iamque oblita sui nec sobria divitiis mens (v.1.p.156)
in miseras leges hominumque negotia ludit. 230
iudicat eunuchus; quid iam de consule miror?
prodigium, quodcumque gerit. quae pagina lites
sic actas meminit? quibus umquam saecula terris
eunuchi videre forum? sed ne qua vacaret
pars ignominia neu quid restaret inausum, 235
arma etiam violare parat portentaque monstris
aggerat et secum petulans amentia certat.
erubuit Mavors aversaque risit Enyo
dedecus Eoum, quotiens intenta sagittis
et pharetra fulgens anus exercetur Amazon 240
arbiter aut quotiens belli pacisque recurrit
adloquiturque Getas. gaudet cum viderit hostis
et sentit iam deesse viros. incendia fumant,
muris nulla fides, squalent populatibus agri
et medio spes sola mari. trans Phasin aguntur 245
Cappadocum matres, stabulisque abducta paternis
Caucasias captiva bibunt armenta pruinas
et Scythicis mutant Argaei pabula silvis.
extra Cimmerias, Taurorum claustra, paludes
flos Syriae servit. spoliis nec sufficit atrox 250
barbarus: in caedem vertunt fastidia praedae.
Ille tamen (quid enim servum mollemque pudebit?
aut quid in hoc poterit vultu flagrare ruboris? )
pro victore redit: peditum vexilla sequuntur
et turmae similes eunuchorumque manipli, 255
Hellespontiacis legio dignissima signis.
obvius ire cliens defensoremque reversum
complecti. placet ipse sibi laxasque laborat (v.1.p.158)
distendisse genas fictumque inflatus anhelat,
pulvere respersus tineas et solibus ora 260
pallidior, verbisque sonat plorabile quiddam
ultra nequitiam fractis et proelia narrat:
perque suam tremula testatur voce sororem,
defecisse vagas ad publica commoda vires;
cedere livori nec sustentare procellas 265
invidiae; mergique fretis spumantibus orat.
exoretque utinam! dum talia fatur ineptas
deterget lacrimas atque inter singula dicta
flebile suspirat: qualis venit arida socrus
longinquam visura nurum; vix lassa resedit 270
et iam vina petit.


Quid te, turpissime, bellis
inseris aut saevi pertemptas Pallada campi?
tu potes alterius studiis haerere Minervae
et telas, non tela pati, tu stamina nosse,
tu segnes operum sollers urgere puellas 275
et niveam dominae pensis involvere lanam.
vel, si sacra placent, habeas pro Marte Cybeben;
rauca Celaenaeos ad tympana disce furores,
cymbala ferre licet pectusque inlidere pinu
inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris. 280
arma relinque viris. geminam quid dividis aulam
conarisque pios odiis committere fratres?
te magis, ah demens, veterem si respicis artem,
conciliare decet.


Gestis pro talibus annum (v.1.p.160)
flagitet Eutropius, ne quid non polluat unus, 285
dux acies, iudex praetoria, tempora consul!
Nil adeo foedum, quod non exacta vetustas
ediderit longique labor commiserit aevi.
Oedipodes matrem, natam duxisse Thyestes
cantatur, peperit fratres Iocasta marito 290
et Pelopea sibi. Thebas ac funera Troiae
tristis Erechthei deplorat scaena theatri.
in volucrem Tereus, Cadmus se vertit in anguem.
Scylla novos mirata canes, hunc arbore figit,
elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit, 295
hunc solvit fluvio. numquam spado consul in orbe
nec iudex ductorve fuit! quodcumque virorum
est decus, eunuchi scelus est. exempla creantur
quae socci superent risus luctusque cothurni.
Quam pulcher conspectus erat, cum tenderet artus 300
exangues onerante toga cinctuque gravatus
indutoque senex obscaenior iret in auro:
humani qualis simulator simius oris,
quem puer adridens pretioso stamine Serum
velavit nudasque nates ac terga reliquit, 305
ludibrium mensis; erecto pectore dives
ambulat et claro sese deformat amictu.
candida pollutos comitatur curia fasces,
forsitan et dominus. praebet miracula lictor (v.1.p.162)
consule nobilior libertatemque daturus, 310
quam necdum meruit, scandit sublime tribunal
atque inter proprias laudes Aegyptia iactat
somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
scilicet in dubio vindex Bellona pependit,
dum spado Tiresias enervatusque Melampus 315
reptat ab extreme referens oracula Nilo.
Obstrepuere avium voces, exhorruit annus
nomen, et insanum gemino proclamat ab ore
eunuchumque vetat fastis accedere Ianus;
sumeret inlicitos etenim si femina fasces, 320
esset turpe minus. Medis levibusque Sabaeis
imperat hic sexus, reginarumque sub armis
barbariae pars magna iacet; gens nulla probatur,
eunuchi quae sceptra ferat. Tritonia, Phoebe,
Terra, Ceres, Cybele, Iuno, Latona coluntur: 325
eunuchi quae templa dei, quas vidimus aras?
inde sacerdotes; haec intrat pectora Phoebus;
inde canunt Delphi; Troianam sola Minervam
virginitas Vestalis adit flammasque tuetur:
hi nullas meriti vittas semperque profani. 330
nascitur ad fructum mulier prolemque futuram:
hoc genus inventum est ut serviat. Herculis arcu
concidit Hippolyte; Danai fugere bipennem,
Penthesilea, tuam; claras Carthaginis arces
creditur et centum portis Babylona superbam 335
femineus struxisse labor, quid nobile gessit (v.1.p.164)
eunuchus? quae bella tulit? quas condidit urbes?
illas praeterea rerum natura creavit,
hos fecere manus: seu prima Semiramis astu
Assyriis mentita virum, ne vocis acutae 340
mollities levesve genae se prodere possent,
hos sibi coniunxit similes; seu Parthica ferro
luxuries vetuit nasci lanuginis umbram
servatoque diu puerili flore coegit
arte retardatam Veneri servire iuventam. 345
Fama prius falso similis vanoque videri
ficta ioco; levior volitare per oppida rumor
riderique nefas: veluti nigrantibus alis
audiretur olor, corvo certante ligustris.
atque aliquis gravior morum: si talibus, inquit, 350
creditur et nimiis turgent mendacia monstris,
iam testudo volat, profert iam cornua vultur;
prona petunt retro fluvii iuga; Gadibus ortum
Carmani texere diem; iam frugibus aptum
aequor et adsuetum silvis delphina videbo; 355
iam cochleis homines iunctos et quidquid inane
nutrit Iudaicis quae pingitur India velis.
Subicit et mixtis salibus lascivior alter:
miraris? nihil est, quod non in pectore magnum
concipit Eutropius. semper nova, grandia semper 360
diligit et celeri degustat singula sensu.
nil timet a tergo; vigilantibus undique curis
nocte dieque patet; lenis facilisque moveri
supplicibus mediaque tamen mollissimus ira
nil negat et sese vel non poscentibus offert; (v.1.p.166) 365
quod libet ingenio, subigit traditque fruendum;
quidquid amas, dabit ilia manus; communiter omni
fungitur officio gaudetque potentia flecti.
hoc quoque conciliis peperit meritoque laborum,
accipit et trabeas argutae praemia dextrae. 370
Postquam vera fides facinus vulgavit Eoum
gentibus et Romae iam certius impulit aures,
Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?
hic quoque Romani meruit pars esse doloris?
sic effata rapit caeli per inania cursum 375
diva potens unoque Padum translapsa volatu
castra sui rectoris adit, tum forte decorus
cum Stilichone gener pacem implorantibus ultro
Germanis responsa dabat, legesque Caucis
arduus et flavis signabat iura Suebis. 380
his tribuit reges, his obside foedera sancit
indicto; bellorum alios transcribit in usus,
militet ut nostris detonsa Sygambria signis.
laeta subit Romam pietas et gaudia paene
moverunt lacrimas tantoque exultat alumno: 385
sic armenta suo iam defensante iuvenco
Celsius adsurgunt erectae cornua matri,
sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum
crescere miratur genetrix Massyla leonem.
dimovit nebulam iuvenique adparuit ingens. 390
tum sic orsa loqui:


Quantum te principe possim, (v.1.p.168)
non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys
mitior aut fracto secura Britannia Picto;
ante pedes humili Franco tristique Suebo
perfruor et nostrum video, Germanice, Rhenum. 395
sed quid agam? discors Oriens felicibus actis
invidet atque alio Phoebi de cardine surgunt
crimina, ne toto conspiret corpore regnum.
Gildonis taceo magna cum laude receptam
perfidiam et fretos Eoo robore Mauros. 400
quae suscepta fames, quantum discriminis urbi,
ni tua vel soceri numquam non provida virtus
australem Arctois pensasset frugibus annum!
invectae Rhodani Tiberina per ostia classes
Cinyphiisque ferax Araris successit aristis. 405
Teutonicus vomer Pyrenaeique iuvenci
sudavere mihi; segetes mirantur Hiberas
horrea; nec Libyae senserunt damna rebellis
iam transalpina contenti messe Quirites.
ille quidem solvit meritas (scit Tabraca) poenas, 410
ut pereat quicumque tuis conflixerit armis.


Ecce repens isdem clades a partibus exit
terrorisque minus, sed plus habitura pudoris
Eutropius consul, pridem tolerare fatemur
hoc genus, Arsacio postquam se regia fastu 415
sustulit et nostros corrupit Parthia mores,
praefecti sed adhuc gemmis vestique dabantur
custodes sacroque adhibere silentia somno; (v.1.p.170)
militia eunuchi numquam progressa cubili,
non vita spondente fidem, sed inertia tutum 420
mentis pignus erat. secreta monilia servent,
ornatus curent Tyrios: a fronte recedant
imperii, tenero tractari pectore nescit
publica maiestas. numquam vel in aequore puppim
vidimus eunuchi clavo parere magistri. 425
nos adeo sperni faciles? orbisque carina
vilior? auroram sane, quae talia ferre
gaudet, et adsuetas sceptris muliebribus urbes
possideant; quid belliferam communibus urunt
Italiam maculis nocituraque probra severis 430
ammiscent populis? peregrina piacula forti
pellantur longe Latio nec transeat Alpes
dedecus; in solis, quibus extitit, haereat arvis.
scribat Halys, scribat famae contemptor Orontes:
per te perque tuos obtestor Roma triumphos, 435
nesciat hoc Thybris, numquam poscentibus olim
qui dare Dentatis annos Fabiisque solebat.
Martius eunuchi repetet sutfragia campus?
Aemilios inter servatoresque Camillos
Eutropius? iam Chrysogonis tua, Brute, potestas 440
Narcissisque datur? natos hoc dedere poenae
profuit et misero civem praeponere patri?
hoc mihi laniculo positis Etruria castris
quaesiit et tantum fluvio Porsenna remotus?
hoc meruit vel ponte Cocles vel Mucius igne? 445
visceribus frustra castum Lucretia ferrum (v.1.p.172)
mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
Eutropio fasces adservabantur adempti
Tarquiniis? quemcumque meae vexere curules,
laxato veniat socium aversatus Averno. 450
impensi sacris Decii prorumpite bustis
Torquatique truces animosaque pauperis umbra
Fabricii tuque o, si forte inferna piorum
iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
Poeno Scipiadae, Poeno praeclare Lutati, 455
Sicania Marcelle ferox, gens Claudia surgas 1
et Curii veteres; et, qui sub iure negasti
vivere Caesareo, parvo procede sepulcro
Eutropium passure Cato; remeate tenebris,
agmina Brutorum Corvinorumque catervae. 460
eunuchi vestros habitus, insignia sumunt
ambigui Romana mares; rapuere tremendas
Hannibali Pyrrhoque togas; flabella perosi
adspirant trabeis; iam non umbracula gestant
virginibus, Latias ausi vibrare secures! 465


Linquite femineas infelix turba latebras,
alter quos pepulit sexus nec suscipit alter,
execti Veneris stimulos et vulnere casti
(mixta duplex aetas; inter puerumque senemque
nil medium): falsi complete sedilia patres; 470
ite novi proceres infecundoque senatu
Eutropium stipate ducem; celebrate tribunal
pro thalamis, verso iam discite more curules,
non matrum pilenta sequi.


Ne prisca revolvam (v.1.p.174)
neu numerem, quantis iniuria mille per annos 475
sit retro ducibus, quanti foedabitur aevi
canities, unam subeant quot saecula culpam:
inter Arinthaei fastos et nomen erile
servus erit dominoque suos aequalis honores
inseret! heu semper Ptolomaei noxia mundo 480
mancipia! en alio laedor graviore Pothino
et patior maius Phario scelus. ille cruorem
consulis unius Pellaeis ensibus hausit;
inquinat hic omnes.


Si nil privata movebunt,
at tu principibus, vestrae tu prospice causae 485
regalesque averte notas. hunc accipit unum
aula magistratum: vobis patribusque recurrit
hic alternus honos. in crimen euntibus annis
parce, quater consul! contagia fascibus, oro,
defendas ignava tuis neu tradita libris 490
omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit
oceanus, domui, tanta caligine mergi
calcarique sinas. nam quae iam bella geramus
mollibus auspiciis? quae iam conubia prolem
vel frugem latura seges? quid fertile terris, 495
quid plenum sterili possit sub consule nasci?
eunuchi si iura dabunt legesque tenebunt,
ducant pensa viri mutatoque ordine rerum
vivat Amazonio confusa licentia ritu.


(v.1.p.176)
Quid trahor ulterius? Stilicho, quid vincere differs, 500
dum certare pudet? nescis quod turpior hostis
laetitia maiore cadit? piratica Magnum
erigit, inlustrat servilis laurea Crassum.
adnuis. agnosco fremitum, quo palluit Eurus,
quo Mauri Gildoque ruit. quid Martia signa 505
sollicitas? non est iaculis hastisve petendus:
conscia succumbent audito verbere terga,
ut Scytha post multos rediens exercitus annos,
cum sibi servilis pro finibus obvia pubes
iret et arceret dominos tellure reversos, 510
armatam ostensis aciem fudere flagellis:
notus ab inceptis ignobile reppulit horror
vulgus et addictus sub verbere torpuit ensis. (v:::1:::p:::178)

LIBER 2


(v:::1:::p:::178) CARMEN 19


Qui modo sublimes rerum flectebat habenas
patricius, rursum verbera nota timet
et solitos tardae passurus compedis orbes
in dominos vanas luget abisse minas.
culmine deiectum vitae Fortuna priori 5
reddidit, insano iam satiata ioco.
scindere nunc alia meditatur ligna securi
fascibus et tandem vapulat ipse suis,
ille citas consul poenas se consule solvit:
annus qui trabeas hic dedit exilium. 10
infaustum populis in se quoque vertitur omen;
saevit in auctorem prodigiosus honos.
abluto penitus respirant nomine fasti
maturamque luem sanior aula vomit,
dissimulant socii coniuratique recedunt, 15
procumbit pariter cum duce tota cohors;
non acie victi, non seditione coacti;
nec pereunt ritu quo periere viri.
concidit exiguae dementia vulnere chartae;
confecit saevum littera Martis opus. (v.1.p.180) 20
Mollis feminea detruditur arce tyrannus
et thalamo pulsus perdidit imperium:
sic iuvenis nutante fide veterique reducta
paelice defletam linquit amica domum.
canitiem raram largo iam pulvere turpat 25
et lacrimis rugas implet anile gemens
suppliciterque pias humilis prostratus ad aras
mitigat iratas voce tremente nurus.
innumeri glomerantur eri sibi quisque petentes
mancipium solis utile suppliciis. 30
quamvis foedus enim mentemque obscaenior ore,
ira dabit pretium; poena meretur emi.


Quas, spado, nunc terras aut quem transibis in axem?
cingeris hinc odiis, inde recessit amor,
utraque te gemino sub sidere regia damnat: 35
Hesperius numquam, iam nec Eous eris.
miror cur, aliis qui pandere fata solebas,
ad propriam cladem caeca Sibylla taces.
iam tibi nulla videt fallax insomnia Nilus;
pervigilant vates iam, miserande, tui. 40
quid soror? audebit tecum conscendere puppim
et veniet longum per mare fida comes?
an fortasse toros eunuchi pauperis odit
et te nunc inopem dives amare negat?
eunuchi iugulum primus secuisse fateris; 45
sed tamen exemplo non feriere tuo.
vive pudor fatis. en quem tremuere tot urbes,
en cuius populi sustinuere iugum! (v.1.p.182)
direptas quid plangis opes, quas natus habebit?
non aliter poteras principis esse pater. 50
improbe, quid pulsas muliebribus astra querellis,
quod tibi sub Cypri litore parta quies?
omnia barbarico per te concussa tumultu.
crede mihi, terra tutius aequor erit.


Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu, 55
per campos volucrem non agitabis equum;
dilecto caruit Byzantius ore senatus;
curia consiliis aestuat orba tuis:
emeritam suspende togam, suspende pharetram;
ad Veneris partes ingeniumque redi. 60
non bene Gradivo lenonia dextera servit.
suscipiet famulum te Cytherea libens.
insula laeta choris, blandorum mater Amorum:
nulla pudicitiae cura placere potest,
prospectant Paphiae celsa de rupe puellae 65
sollicitae, salvam dum ferat unda ratem.
sed vereor, teneant ne te Tritones in alto
lascivas doctum fallere Nereidas,
aut idem cupiant pelago te mergere venti,
Gildonis nuper qui tenuere fugam. 70
inclita captivo memoratur Tabraca Mauro,
naufragio Cyprus sit memoranda tuo.
vecturum moriens frustra delphina vocabis;
ad terram solos devehit ille viros.
quisquis adhuc similes eunuchus tendit in actus, 75
respiciens Cyprum desinat esse ferox. (v:::1:::p:::184)


(v:::1:::p:::184) CARMEN 20


Mygdonii cineres et si quid restat Eoi,
quod pereat, regni: certe non augure falso
prodigii patuere minae, frustraque peracto
vulnere monstriferi praesagia discitis anni.
cautior ante tamen violentum navita Caurum 5
prospicit et tumidae subducit vela procellae.
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
quid lacrimae delicta levant? stant omina vestri
consulis: inmotis haesere piacula fatis.
tunc decuit sentire nefas, tunc ire recentes 10
detersum maculas. veteri post obruta morbo
corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas.
ulcera possessis alte suffusa medullis
non leviore manu, ferro sanantur et igni,
ne noceat frustra mox eruptura cicatrix. 15
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor
defluat et vacuis corrupto sanguine venis (v.1.p.186)
arescat fons ipse mali; truncatur et artus,
ut liceat reliquis securum degere membris.
at vos egregie purgatam creditis aulam, 20
Eutropium si Cyprus habet? vindictaque mundi
semivir exul erit? qui vos lustrare valebit
oceanus? tantum facinus quae diluet aetas?
Induerat necdum trabeas: mugitus ab axe
redditus inferno, rabies arcana cavernas 25
vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
bacchatus per operta tremor Calchedona movit
pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes.
concurrere freti fauces, radice revulsa
vitant instabilem rursum Symplegada nautae. 30
scilicet haec Stygiae praemittunt signa sorores
et sibi iam tradi populos hoc consule gaudent.
mox oritur diversa lues: hinc Mulciber ignes
sparserat, hinc victa proruperat obice Nereus;
haec flagrant, haec tecta natant. quam, numina, poenam 35
servatis sceleri, cuius tot cladibus omen
constitit? incumbas utinam, Neptune, tridenti
pollutumque solum toto cum crimine mergas.
unam pro mundo Furiis concedimus urbem.
Utque semel patuit monstris iter, omnia tempus 40
nacta suum properant: nasci tum decolor imber
infantumque novi vultus et dissona partu
semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo
ausa loqui mediisque ferae se credere muris;
tum vates sine more rapi lymphataque passim (v.1.p.188) 45
pectora terrifici stimulis ignescere Phoebi.
fac nullos cecinisse deos: adeone retusi
quisquam cordis erit, dubitet qui partibus illis
adfore fatalem castrati consulis annum?
sed quam caecus inest vitiis amor! omne futurum 50
despicitur suadentque brevem praesentia fructum
et ruit in vetitum damni secura libido,
dum mora supplicii lucro serumque quod instat
creditur. haud equidem contra tot signa Camillo
detulerim fasces, nedum (pro sexus!) inerti 55
mancipio, cui, cuncta licet responsa iuberent
hortantesque licet sponderent prospera divi,
turpe fuit cessisse viros.


Exquirite retro
crimina continui lectis annalibus aevi,
prisca recensitis evolvite saecula fastis: 60
quid senis infandi Capreae, quid scaena Neronis
tale ferunt? spado Romuleo succinctus amictu
sedit in Augustis laribus. vulgata patebat
aula salutantum studiis; huc plebe senatus
permixta trepidique duces omnisque potestas 65
confluit. advolvi genibus, contingere dextram
ambitus et votum deformibus oscula rugis
figere. praesidium legum genitorque vocatur
principis et famulum dignatur regia patrem.
posteritas, admitte fidem: monumenta petuntur 70
dedecoris multisque gemunt incudibus aera
formatura nefas. haec iudicis, ilia togati, (v.1.p.190)
haec nitet armati species; numerosus ubique
fulget eques: praefert eunuchi curia vultus.
ac veluti caveant ne quo consistere virtus 75
possit pura loco, cunctas hoc ore laborant
incestare vias. maneant inmota precamur
certaque perpetui sint argumenta pudoris.
subter adulantes tituli nimiaeque leguntur
vel maribus laudes: claro quod nobilis ortu 80
(cum vivant domini!), quod maxima proelia solus
impleat (et patitur miles!), quod tertius urbis
conditor (hoc Byzas Constantinusque videbant!).
inter quae tumidus leno producere cenas
in lucem, foetere mero, dispergere plausum 85
empturas in vulgus opes, totosque theatris
indulgere dies, alieni prodigus auri.
at soror et, si quid portentis creditur, uxor
mulcebat matres epulis et more pudicae
coniugis eunuchi celebrabat vota mariti. 90
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis
consulit, huic curas et clausa palatia mandat
ceu stabulum vacuamque domum. sic magna tueri
regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem 95
senserat et primi laxabant germina flores,
iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum
Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, (v.1.p.192)
sed vaga lascivis flueret discursibus aestas: 100
unde tamen tanta sublimes mole redibant,
ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
arva cruentato repetebat Thracia curru:
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro 105
stridunt axe nives. ut vertice constitit Haemi
femineasque togas pressis conspexit habenis,
subrisit crudele pater cristisque micantem
quassavit galeam; tunc implacabile numen
Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem 110
Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:


Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi
possumus Eoae? numquam corrupta rigescent
saecula? Cappadocum tepidis Argaeus acervis
aestuat; infelix etiamnum pallet Orontes. 115
dum pereunt, meminere mali; si corda parumper
respirare sinas, nullo tot funera sensu
praetereunt: antiqua levis iactura cruoris!


Adspicis obscaenum facinus? quid crinibus ora
protegis? en quales sese diffudit in actus 120
parva quies, quantum nocuerunt otia ferri!
qui caruit bellis, eunucho traditur annus,
actum de trabeis esset, si partibus una
mens foret Hesperiis; rueret derisa vetustas
nullaque calcati starent vestigia iuris, 125
ni memor imperii Stilicho morumque priorum
turpe relegasset defenso Thybride nomen (v.1.p.194)
intactamque novo servasset crimine Romam.
ille dedit portum, quo se pulsata referret
maiestas Latii deformataeque secures; 130
ille dedit fastos, ad quos Oriente relicto
confugeret sparsura maculis servilibus aevum.


Quam similes haec aula viros! ad moenia visus
dirige: num saltem tacita formidine mussant?
num damnant animo? plaudentem cerne senatum 135
et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
o patribus plebes, o digni consule patres!
quid? quod et armati cessant et nulla virilis
inter tot gladios sexum reminiscitur ira?
hucine nostrorum cinctus abiere nepotum? 140
sic Bruti despectus honos?


Ignosce parenti,
Romule, quod serus temeratis fascibus ultor
advenio: iamiam largis haec gaudia faxo
compensent lacrimis. quid dudum inflare moraris
Tartarean! , Bellona, tubam, quid stringere falcem, 145
qua populos a stirpe metis? molire tumultus,
excute delicias. Thracum Macetumque ruinae
taedet et in gentes iterum saevire sepultas.
damna minus consueta move; trans aequora saevas
verte faces; aliis exordia sume rapinis. 150
non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris,
non per Caucasias accito turbine valles
est opus. Ostrogothis colitur mixtisque Gruthungis
Phryx ager; hos parvae poterunt impellere causae (v.1.p.196)
in scelus; ad mores facilis natura reverti. 155
sic eat: in nostro quando iam milite robur
torpuit et molli didicit parere magistro,
vindicet Arctous violatas advena leges;
barbara Romano succurrant arma pudori.


Sic fatus clipeo, quantum vix ipse deorum 160
arbiter infesto cum percutit aegida nimbo;
intonuit. responsat Athos Haemusque remugit;
ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
cornua cana gelu mirantibus extulit undis
Hebrus et exanguem glacie timor adligat Histrum. 165
tunc, adamante gravem nodisque rigentibus hastam,
telum ingens nullique deo iaculabile, torsit.
fit late ruptis via nubibus; ilia per auras
tot freta, tot montes uno contenta volatu
transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis. 170
sensit humus; gemuit Nysaeo palmite felix
Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna
totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae
consequitur, centumque vias meditata nocendi 175
tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae 1
hic erat) adgreditur. viso tum forte redibat
Eutropio vacuus donis, feritasque dolore
creverat et, teneris etiam quae crimina suadet (v.1.p.198)
ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas. 180
huic sese vultu simulatae coniugis offert
mentitoque ferox incedit barbara gressu,
carbaseos induta sinus: post terga reductas
uberibus propior mordebat fibula vestes,
inque orbem tereti mitra retinente capillum 185
strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis
infunditque animo furiale per oscula virus,
principe quam largo veniat, quas inde reportet
divitias, astu rabiem motura requirit. 190
ille iter ingratum, vanos deflere labores,
quos super eunuchi fastus, quae probra tulisset.
continue secat ungue genas et tempore pandit
adrepto gemitus:


I nunc, devotus aratris
scinde solum positoque tuos mucrone sodales 195
ad rastros sudare doce. bene rura Gruthungus
excolet et certo disponet sidere vites.
felices aliae, quas debellata maritis
oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant
exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant 200
Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
me nimium timido, nimium iunxere remisso
fata viro, totum qui degener exuit Histrum,
qui refugit patriae ritus, quem detinet aequi
gloria concessoque cupit vixisse colonus 205
quam dominus rapto. quid pulchra vocabula pigris (v.1.p.200)
praetentas vitiis? probitatis inertia nomen,
iustitiae formido subit. tolerabis iniquam
pauperiem, cum tela geras? et flebis inultus,
cum pateant tantae nullis custodibus urbes? 210


Quippe metus poenae. pridem mos ille vigebat,
ut meritos colerent impacatisque rebelles
urgerent odiis; at nunc, qui foedera rumpit,
ditatur; qui servat, eget. vastator Achivae
gentis et Epirum nuper populatus inultam 215
praesidet Illyrico; iam, quos obsedit, amicos
ingreditur muros illis responsa daturus,
quorum coniugibus potitur natosque peremit.
sic hostes punire solent, haec praemia solvunt
excidiis. cunctaris adhuc numerumque tuorum 220
respicis exiguamque manum? tu rumpe quietem;
bella dabunt socios. nec te tam prona monerem,
si contra paterere viros: nunc alter in armis
sexus et eunuchis se defensoribus orbis
credidit; hos aquilae Romanaque signa sequuntur. 225
incipe barbaricae tandem te reddere vitae,
te quoque iam timeant admirenturque nocentem,
quem sprevere pium. spoliis praedaque repletus
cum libeat Romanus eris.


Sic fata repente
in diram se vertit avem rostroque recurvo 230
turpis et infernis tenebris obscurior alas
auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
Ille, pavor postquam resoluto corde quievit (v.1.p.202)
et rigidae sedere comae, non distulit atrox
iussa deae; sociis, quae viderat, ordine pandit 235
inritatque sequi. Coniurat barbara pubes
nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis.
Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget
proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas,
quae levat, attingit Galatas. utrimque propinqui 240
finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces
continuant australe latus. gens una fuere
tot quondam populi, priscum cognomen et unum
appellata Phryges; sed (quid non longa valebit
permutare dies? ) dicti post Maeona regem 245
Maeones. Aegaeos insedit Graecia portus;
Thyni Thraces arant quae nunc Bithynia fertur;
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens
illis ante vagus tandem regionibus haesit
gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, 250
pro Rheno poturus Halyn. dat cuncta vetustas
principium Phrygibus; nec rex Aegyptius ultra
restitit, humani postquam puer uberis expers
in Phrygiam primum laxavit murmura vocem.
Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim 255
tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam,
hic et Apollinea victus testudine pastor
suspensa memores inlustrat pelle Celaenas. (v.1.p.204)
quattuor hinc magnis procedunt fontibus amnes
auriferi; nec miror aquas radiare metallo, 260
quae totiens lavere Midan. diversus ad Austrum
cursus et Arctoum fluviis mare. Dindyma fundunt
Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli
auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti.
Icarium pelagus Mycalaeaque litora iuncti 265
Marsya Maeanderque petunt; sed Marsya velox,
dum suus est, flexuque carens iam flumine mixtus
mollitur, Maeandre, tuo; contraria passus,
quam Rhodano stimulatus Arar: quos inter aprica
planities Cererique favet densisque ligatur 270
vitibus et glaucae fructus attollit olivae,
dives equis, felix pecori pretiosaque picto
marmore purpureis, caedit quod Synnada, venis.
Talem tum Phrygiam Geticis populatibus uri
permisere dei. securas barbarus urbes 275
inrupit facilesque capi. spes nulla salutis,
nulla fugae: putribus iam propugnacula saxis
longo corruerant aevo pacisque senecta.
Interea gelidae secretis rupibus Idae
dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe 280
Curetumque alacres ad tympana suscitat enses,
aurea sanctarum decus inmortale comarum
defluxit capiti turris summoque volutus
vertice crinalis violatur pulvere murus.
obstipuere truces omen Corybantes et uno 285
fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
indoluit genetrix, tum sic commota profatur: (v.1.p.206)
Hoc mihi iam pridem Lachesis grandaeva canebat
augurium: Phrygiae casus venisse supremos
delapsus testatur apex, heu sanguine qualis 290
ibit Sangarius quantasque cadavera lenti
Maeandri passura moras! inmobilis haeret
terminus, haec dudum nato placuere Tonanti.
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei
non defensuros implorat Lydia thyrsos. 295
iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis
moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces,
mox campi nudumque solum! dilecta valete
flumina! non vestris ultra bacchabor in antris
nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus. 300
dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
labentem patriam sacris ululatibus Attis
personat et torvi lacrimis maduere leones.
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri
clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, 305
ignorare tamen fingit regnique ruinas
dissimulat: parvam latronum errare catervam,
ad sontes tormenta magis quam tela parari
nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
vasta velut Libyae venantum vocibus ales 310
cum premitur calidas cursu transmittit harenas
inque modum veli sinuatis flamine pennis
pulverulenta volat; si iam vestigia retro
clara sonent, oblita fugae stat lumine clauso
(ridendum!) revoluta caput creditque latere, 315
quem non ipsa videt. furtim tamen ardua mittit (v.1.p.208)
cum donis promissa no vis, si forte rogatus
desinat. ille semel nota dulcedine praedae
se famulo servire negat, nec grata timentum
munera; militiam nullam nec prima superbus 320
cingula dignari; nam quis non consule tali
vilis honos?


Postquam precibus mitescere nullis,
non auro cessisse videt creberque recurrit
nuntius incassum nec spes iam foederis extat:
tandem consilium belli confessus agendi 325
ad sua tecta vocat. iuvenes venere protervi
lascivique senes, quibus est insignis edendi
gloria corruptasque dapes variasse decorum,
qui ventrem invitant pretio traduntque palato
sidereas Iunonis aves et si qua loquendi 330
gnara coloratis viridis defertur ab Indis,
quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam
ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis,
non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
vestis odoratae studium; laus maxima risum 335
per vanos movisse sales minimeque viriles
munditiae; compti vultus; onerique vel ipsa
serica. si Chunus feriat, si Sarmata portas,
solliciti scaenae; Romam contemnere sueti
mirarique suas, quas Bosphorus obruat! aedes; 340
saltandi dociles aurigarumque periti.
Pars humili de plebe duces; pars compede suras (v.1.p.210)
cruraque signati nigro liventia ferro
iura regunt, facies quamvis inscripta repugnet
seque suo prodat titulo. sed prima potestas 345
Eutropium praefert Hosio subnixa secundo.
dulcior hic sane cunctis prudensque movendi
iuris et admoto qui temperet omnia fumo,
fervidus, accensam sed qui bene decoquat iram.
considunt apices gemini dicionis Eoae, 350
hic cocus, hic leno, defossi verbere terga,
servitio, non arte pares, hic saepius emptus,
alter ad Hispanos nutritus verna penates.
Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis
consulerent tantisque darent solacia morbis, 355
obliti subito Phrygiae bellisque relictis
ad solitos coepere iocos et iurgia circi
tendere. nequiquam magna confligitur ira,
quis melius vibrata puer vertigine molli
membra rotet, verrat quis marmora crine supino? 360
quis magis enodes laterum detorqueat arcus,1
quis voci digitos, oculos quis moribus aptet?
hi tragicos meminere modos; his fabula Tereus,
his necdum commissa choro cantatur Agave.
Increpat Eutropius: non haec spectacula tempus 365
poscere; nunc alias armorum incumbere curas;
se satis Armenio fessum pro limite cingi (v.1.p.212)
nec tantis unum subsistere posse periclis;
ignoscant senio, iuvenes ad proelia mittant; —
qualis pauperibus nutrix invisa puellis 370
adsidet et tela communem quaerere victum
rauca monet; festis illae lusisse diebus
orant et positis aequaevas visere pensis,
irataeque operi iam lasso pollice fila
turbant et teneros detergent stamine fletus. 375
Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax
crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum
aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno
vinceret; hinc nomen fertur meruisse Leonis.
acer in absentes linguae iactator, abundans 380
corporis exiguusque animi, doctissimus artis
quondam lanificae, moderator pectinis unci,
non alius lanam purgatis sordibus aeque
praebuerit calathis, similis nec pinguia quisquam
vellera per tenues ferri producere rimas. 385
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat,
non septem vasto quatiens umbone iuvencos,
sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili
inter anus interque colos oneraverat, alvum.
adsurgit tandem vocemque expromit anhelam: 390
Quis novus hic torpor, socii? quonam usque sedemus
femineis clausi thalamis patimurque periclum
gliscere desidia? graviorum turba malorum
texitur, ignavis trahimus dum tempora votis.
me petit hie sudor, numquam mea dextera segnis 395
ad ferrum. faveat tantum Tritonia coeptis, (v.1.p.214)
inceptum peragetur opus, iam cuncta furorem
qui gravat, efficiam leviorem pondere lanae
Tarbigilum tumidum, desertoresque Gruthungos
ut miseras populabor oves et pace relata 400
pristina restituam Phrygias ad stamina matres.
His dictis iterum sedit; fit plausus et ingens
concilii clamor, qualis resonantibus olim
exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus
aut rigidam Nioben aut flentem Troada fingit. 405
protinus excitis iter inremeabile signis
adripit infaustoque iubet bubone moveri
agmina Mygdonias mox impletura volucres.
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae,
adsiduus ludis, avidus splendere lavacris 410
nec soles imbresve pati, multumque priori
dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas,
dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe
sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
cum duce mutatae vires. Byzantia robur 415
fregit luxuries Ancyranique triumphi.
non peditem praecedit eques; non commoda castris
eligitur regio; vicibus custodia nullis
advigilat vallo; non explorantur eundae
vitandaeque viae; nullo se cornua flectunt 420
ordine: confusi passim per opaca vagantur
lustra, per ignotas angusto tramite valles. (v.1.p.216)
sic vacui rectoris equi, sic orba magistro
fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
sic ruit in rupes amisso pisce sodali 425
belua, sulcandas qui praevius edocet undas
inmensumque pecus parvae moderamine caudae
temperat et tanto coniungit foedera monstro;
ilia natat rationis inops et caeca profundi;
iam brevibus deprensa vadis ignara reverti 430
palpitat et vanos scopulis inlidit hiatus.
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis
spe nutrire leves improvisusque repente,
dum gravibus marcent epulis hostique catenas
inter vina crepant, largo sopita Lyaeo 435
castra subit. pereunt alii, dum membra cubili
tarda levant; alii leto iunxere soporem;
ast alios vicina palus sine more ruentes
excipit et cumulis inmanibus aggerat undas.
ipse Leo damma cervoque fugacior ibat 440
sudanti tremebundus equo: qui pondere postquam
decidit, implicitus limo cunctantia pronus
per vada reptabat. caeno subnixa tenaci
mergitur et pingui suspirat corpore moles
more suis, dapibus quae iam devota futuris 445
turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco
armatur cingitque sinus secumque volutat,
quas figat verubus partes, quae frusta calenti (v.1.p.218)
mandet aquae quantoque cutem distendat echino.
flagrat opus; crebro pulsatus perstrepit ictu; 1 450
contexit varius penetrans Calchedona nidor.
Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
credit tela Leo; valuit pro vulnere terror
implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem
integer et sola formidine saucius efflat. 455
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses,
quis solio campum praeponere suasit avito?
quam bene texentum laudabas carmina tutus
et matutinis pellebas frigora mensis!
hic miserande iaces; hic, dum tua vellera vitas, 460
tandem fila tibi neverunt ultima Parcae.
Iam vaga pallentem densis terroribus aulam
fama quatit; stratas acies, deleta canebat
agmina, Maeonios foedari caedibus agros,
Pamphylos Pisidasque rapi. metuendus ab omni 465
Tarbigilus regione tonat; modo tendere cursum
in Galatas, modo Bithynis incumbere fertur.
sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro,
sunt qui correptis ratibus terraque marique
adventare ferant; geminantur vera pavoris 470
ingenio: longe spectari puppibus urbes
accensas, lucere fretum ventoque citatas
omnibus in pelago velis haerere favillas.
Hos inter strepitus funestior advolat alter (v.1.p.220)
nuntius: armatam rursus Babylona minari 475
rege novo; resides Parthos ignava perosos
otia Romanae finem iam quaerere paci.
rarus apud Medos regum cruor; unaque cuncto
poena manet generi: quamvis crudelibus aeque
paretur dominis. sed quid non audeat annus 480
Eutropii? socium nobis fidumque Saporem
perculit et Persas in regia vulnera movit
rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret,
Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit.
Tum vero cecidere animi tantisque procellis 485
deficiunt. saepti latrantibus undique bellis
infensos tandem superos et consulis omen
agnovere sui, nec iam revocabile damnum
eventu stolido serum didicere magistro.
namque ferunt geminos uno de semine fratres 490
Iapetionidas generis primordia nostri
dissimili finxisse manu: quoscumque Prometheus
excoluit multumque innexuit aethera limo,
hi longe ventura notant dubiisque parati
casibus occurrunt fabro meliore politi. 495
deteriore luto pravus quos edidit auctor,
quem merito Grai perhibent Epimethea vates,
et nihil aetherii sparsit per membra vigoris,
hi pecudum ritu non impendentia vitant
nec res ante vident; accepta clade queruntur 500
et seri transacta gemunt.


Iam sola renidet (v.1.p.222)
in Stilichone salus, et cuius semper acerbum
ingratumque sibi factorum conscius horror
credidit adventum, quem si procedere tantum
Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant, 505
iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum
paenitet; hoc tantis bellorum sidus in undis
sperant, hoc pariter iusti sontesque precantur:
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces
devehit, intenti ludo studiisque soluti 510
latius amoto passim custode vagantur;
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes
vicinus laribusque suis proturbet inultos,
tum demum patrem implorant et nomen inani
voce cient frustraque oculos ad litora tendunt. 515
Omnes supplicio dignos letoque fatentur,
qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
mutati stupuere diu sensuque reducto
paulatim proprii mirantur monstra furoris
avertuntque oculos: proiectis fascibus horret 520
lictor et infames labuntur sponte secures:
quales Aonio Thebas de monte reversae
Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis,
cum patuit venatus atrox matrique rotatum
conspexere caput, gressus caligine figunt 525
et rabiem desisse dolent. quin protinus ipsa
tendit ad Italiam supplex Aurora potentem (v.1.p.224)
non radiis redimita comam, non flammea vultu
nec croceum vestita diem; stat livida luctu,
qualis erat Phrygio tegeret cum Memnona busto. 530
quam simul agnovit Stilicho nec causa latebat,
restitit; ilia manum victricem amplexa moratur
altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:


Tantane te nostri ceperunt taedia mundi?
sic me ludibrium famulis risumque relinquis 535
dux quondam rectorque meus? solamque tueris
Hesperiam? domiti nec te post bella tyranni
cernere iam licuit? sic te victoria nobis
eripuit Gallisque dedit? Rufinus origo
prima mali: geminas inter discordia partes 540
hoc auctore fuit. sed iam maiora moventi
occurrit iusta rediens exercitus ira,
fortis adhuc ferrique memor. brevis inde reluxit
falsaque libertas; rursum Stilichonis habenis
sperabam me posse regi. pro caeca futuri 545
gaudia! fraterno coniungi coeperat orbis
imperio (quis enim tanto terrore recentis
exempli paribus sese committeret ausis? ),
cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu
fabula) Rufini castratus prosilit heres, 550
et similes iterum luctus Fortuna reduxit,
ut solum domini sexum mutasse viderer.


Hic primum thalami claustris delicta tegebat
clam timideque iubens; erat invidiosa potestas,
sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura (v.1.p.226) 555
sumere nec totas audebat vertere leges.
at postquam pulsisque bonis et faece retenta
peiores legit socios dignusque satelles
hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit
regnandique palam flagravit aperta libido. 560
patricius, consul maculat quos vendit honores,
plus maculat quos ipse gerit. iam signa tubaeque
mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
exultant merito gentes facilisque volenti
praeda sumus. iam Bistoniis Haemoque nivali 565
vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
ei mihi, quas urbes et quanto tempore Martis
ignaras uno rapuerunt proelia cursu!
nuper ab extremo veniens equitatus Araxe
terruit Antiochi muros, ipsumque decorae 570
paene caput Syriae flammis hostilibus arsit.
utque gravis spoliis nulloque obstante profunda
laetus caede redit, sequitur mucrone secundo
continuum vulnus; nec iam mihi Caucasus hostes
nec mittit gelidus Phasis; nascuntur in ipso 575
bella sinu. legio pridem Romana Gruthungi,
iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque
praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant
ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
nec vi nec numero freti; sed inertia nutrit 580
proditioque ducum, quorum per crimina miles (v.1.p.228)
captivis dat terga suis, quos teste subegit
Danuvio partemque timet qui reppulit omnes.


Aula choris epulisque vacat nec perdita curat,
dum superest aliquid. ne quid tamen orbe reciso 585
venditor amittat, provincia quaeque superstes
dividitur geminumque duplex passura tribunal
cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
sic mihi restituunt populos; hac arte reperta
rectorum numerum terris pereuntibus augent. 590


In te iam spes una mihi. pro fronde Minervae
has tibi protendo lacrimas: succurre ruenti,
eripe me tandem, servilibus eripe regnis.
neve adeo cunctos paucorum crimine damnes
nec nova tot meritis offensa prioribus obstet. 595
iamiam flecte animum. suprema pericula semper
dant veniam culpae. quamvis iratus et exul
pro patriae flammis non distulit arma Camillus.
nec te subtrahimus Latio; defensor utrique
sufficis. armorum liceat splendore tuorum 600
in commune frui; clipeus nos protegat idem
unaque pro gemino desudet cardine virtus.