Jump to content

In Evangelium Ioannis tractatus (ed. Migne)/8

Checked
E Wikisource
(ed. Migne) TRACTATUS LXXI - LXXX
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 7 9 

TRACTATUS LXXI. In id quod Dominus dicit, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; usque ad id, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Cap. XIV, V\ 10-14. 1. Audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus quidem nobis, sed ipso docente qui non recedit a nobis. Dominus dicit, quod modo cum legeretur audistis, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens ipse facit opera. Ergo et verba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est, a meipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de lumine: iste vero Deus de Deo, lumen de lumine. 2. Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est, Non a meipso loquor: alia qua dictum est, Pater autem in me manens, ipse facit opera: singulas tenentes, diversi nobis adversantur haeretici, qui non ex una parte, sed in contraria conantes, a via veritatis exorbitant. Ariani quippe dicunt: Ecce inaequalis est Patri Filius, a seipso non loquitur. Dicunt Sabelliani contra, id est Patripassiani: Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est, Pater in me manens, ipse facit opera, nisi, in me maneo ego qui facio? Contraria dicitis: sed non eo modo sicut est falsum contrarium vero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria. Errando in diversa istis, in medio est via quam reliquistis. Inter vos ipsos longiore intervallo separati estis, quam ab ipsa via cujus desertores estis. Vos hinc, vos autem illinc, huc venite: alteri ad alteros transire nolite, sed hinc atque illinc ad nos veniendo, invicem vos invenite. Sabelliani, agnoscite quem praetermittitis; Ariani, aequate quem subditis, et in via vera nobiscum ambulabitis. Est enim quod invicem ex vobis alteri ex alteris admoneri utrique debeatis. Audi, sabelliane: usque adeo non ipse Pater, sed alter est Filius, ut eum arianus inaequalem asserat Patri. Audi, ariane: usque adeo Filius aequalis est Patri, ut sabellianus eumdem esse dicat et Patrem. Tu adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobiscum ambo consistitis: quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui et alter est a Patre, ut convincas sabellianum, et aequalis Patri, ut convincas arianum. Utrisque enim clamat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quod ait, unum, audiant Ariani; quod ait, sumus, audiant Sabelliani: et nec illi aequalem, nec illi alterum negando sint vani. Si ergo quoniam dixit, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor, propterea putatur usque adeo imparis potestatis, ut non quod ipse vult faciat; audiatur quod dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Item si quoniam dixit, Pater in me manens, ipse facit opera, propterea putatur non alius esse Pater, alius ipse; audiatur quod dixit, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Id. V, 21, 19); et intelligatur non bis unus, sed duo unum. Verum quia sic aequalis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non loquitur a semetipso, quia non est a seipso: et ideo Pater in illo manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo facit, non est nisi ab ipso. Denique adjungit, et dicit: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur. Propter opera, inquit, ipsa credite quia ego in Patre, et Pater in me est: neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus. 3. Sed quid est quod sequitur, « Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; quia ego ad Patrem vado: et quaecumque petieritis in nomine meo, haec faciam. Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. » Ergo et illa majora opera seipsum facturum esse promisit. Non se extollat servus supra Dominum, et discipulus supra magistrum (Id. XIII, 16): majora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per eos se faciente, non ipsis tanquam ex seipsis. Ei quippe cantatur, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2). Sed quae sunt tandem ista majora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat (Act. V, 15)? Majus est enim ut sanet umbra quam fimbria (Matth. XIV, 36). Illud per se, hoc per ipsos; sed tamen utrumque ipse. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum opera commendabat: sic enim dixerat, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quae opera tunc dicebat, nisi verba quae loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum: verumtamen evangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; haec sunt sine dubitatione majora. Nec tamen ait, Majora horum facietis, ut solos Apostolos ea putaremus esse facturos; sed, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Itane quicumque credit in Christum, facit quae Christus, vel majora quam Christus? Non praetereunter ista tractanda sunt, nec debent festinatione praecipitari; sed ea cogit concludendus jam sermo iste differri. TRACTATUS LXXII. In eamdem lectionem. 1. Quid sibi velit, et quomodo accipiendum sit quod Dominus ait, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, non est facile comprehendere: et cum hoc ad intelligendum difficillimum sit, adjecit aliud difficilius, Et majora horum faciet. Quid est hoc? Qui faceret opera quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam majora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino quia majus fuit umbrae suae transitu, quod discipuli fecerunt (Act. V, 15), quam fimbriae suae tactu, quod ipse Dominus fecit (Matth. XIV, 36), sanare languentes; et quia plures Apostolis, quam ipso per os proprium praedicante Domino crediderunt: ut haec viderentur opera intelligenda esse majora: non quo major esset Magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito, vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere, qui dicit illis alio loco, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Ipse quippe, ut alia emittam, quae sunt innumerabilia, sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit hunc mundum; et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi sine ipso, nisi peccatum? Denique et hic id quod de hac re poterat nos movere, mox abstulit: cum enim dixisset, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; continuo secutus adjunxit, Quia ego ad Patrem vado, et quaecumque petieritis, in nomine meo, haec faciam. Qui dixerat faciet, post ait faciam; tanquam diceret, Non vobis impossibile hoc videatur: non enim poterit esse major me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc majora quam nunc; majora per eum qui credit in me, quam praeter eum per me: ego tamen ipse praeter eum, ego ipse per eum: sed quando praeter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamvis non per semetipsum, faciet et ipse. Porro autem majora facere per eum quam praeter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant servi Domino, pro omnibus quae retribuit eis (Psal. CXV, 12)? Quandoquidem inter caetera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut majora faceret per illos quam praeter illos. Nonne ab ore illius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium quaesivit (Matth. XIX, 16-22)? Audivit, abjecit: et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemptibilis ei quem divitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex divitibus pauperes per pauperes fecit. Ecce majora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus. 2. Verum hoc adhuc movet, quod haec majora per Apostolos fecit: non autem ipsos tantum significans ait, Opera quae ego facio et vos facietis, et majora horum facietis: sed omnes ad suam familiam pertinentes intelligi volens, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet: sicuti est, Qui diligit me, mandata mea custodit (Joan. XIV, 21); unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco, Qui audit, inquit, verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam supra petram (Matth. VII, 24): qui ergo non est similis huic viro prudenti, procul dubio aut verba haec audit et non facit, aut omnino nec audit. Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivet (Joan. XI, 25): qui ergo non vivet, non utique credit. Tale etiam hoc est, Qui credit in me, faciet: non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres? Numquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera majora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest: non toleratur nisi intelligatur. Apostolum igitur audiamus: Credenti, inquit, in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). In hoc opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo jam, et intellige, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet: prius ego facio, deinde et ipse faciet; quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio justus fiat? 3. Et majora horum faciet. Quorum, obsecro? Numquidnam omnium operum Christi majora facit, qui cum timore et tremore suam ipsius salutem operatur (Philipp. II, 12)? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus majus hoc esse dixerim, quam est coelum et terra, et quaecumque cernuntur in coelo et in terra. Et coelum enim et terra transibit (Matth. XXIV, 35); praedestinatorum autem, id est eorum quos praescit, salus et justificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem etiam est imago Dei. Sed et in coelis, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi; numquid etiam his operibus majora facit, qui operante in se Christo, cooperatur aeternam salutem ac justificationem suam? Non hic audeo praecipitare sententiam: intelligat qui potest, judicet qui potest, utrum majus sit justos creare quam impios justificare. Certe enim si aequalis est utrumque potentiae, hoc majoris est misericordiae. Hoc est enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). Sed omnia opera Christi intelligere ubi ait, Majora horum faciet, nulla nos necessitas cogit. Horum enim forsitan dixit, quae in illa hora faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his operibus fuerat praelocutus dicens, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Tunc igitur verba ejus erant opera ejus. Et utique minus est verba justitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios justificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat inquirere quomodo accipiendum sit, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Propter multa enim quae petunt fideles ejus, nec accipiunt, non parva hinc exoritur quaestio: sed quoniam sermo iste jam claudendus est, ei considerandae atque tractandae tribuatur saltem parva dilatio. TRACTATUS LXXIII. Item in eamdem lectionem. 1. Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus, dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes. Sed quid est, quodcumque petieritis, cum videamus plerumque fideles ejus petere, et non accipere? An forte propterea quia male petunt? Nam hoc exprobravit apostolus Jacobus dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis (Jacobi IV, 3). Male ergo usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur unde homo laedatur exauditus, magis metuendum est ne quod posset non dare propitius, det iratus. An non videmus Israelitas malo suo impetrasse quod culpabili concupiscentia petierunt? Concupierant enim carnibus vesci (Num. XI, 32), quibus pluebatur manna de coelo. Fastidiebant quippe quod habebant; et quod non habebant, impudenter petebant: quasi non melius peterent, non ut cibus qui deerat indecenti desiderio praestaretur, sed ut ille qui aderat sanato fastidio sumeretur. Quando enim nos delectant mala, et non delectant bona, rogare debemus potius Deum ut delectent bona, quam ut concedantur mala. Non quia malum est carne vesci, cum de hac re loquens Apostolus dicat, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione accipitur (I Tim. IV, 4): sed quia sicut item ipse ait, Malum est homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20); et si hominis offensionem, quanto magis Dei? Cujus in Israelitis non parva erat offensio, repudiare quod dabat sapientia, et petere id quod inhiabat concupiscentia: quamvis illi nec peterent, sed quia deerat murmurarent. Sed ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, sed inobedientiam contumacem et inordinatam cupiditatem; non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo invenit (Gen. III, 6), et Esau primatus suos non propter gallinam, sed propter lenticulam perdidit (Id. XXV, 34). 2. Quomodo ergo intelligendum est, Quodcumque petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis Apostolis dictum debemus accipere? Absit. Unde enim ad hoc venit ut diceret, superius dixerat, Qui credit in me, opera quae ego facio, faciet, et majora horum faciet: de qua re pristino sermone tractavimus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut etiam illa opera majora seipsum facere ostenderet, adjecit, atque ait: Quia ego ad Patrem vado; et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Numquid in eum soli Apostoli crediderunt? Ad eos itaque loquebatur dicendo, Qui credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus, qui utique non quodcumque petierimus accipimus. Ipsos quoque beatissimos si cogitemus Apostolos, invenimus eum qui plus omnibus laboravit, non autem ipse, sed gratia Dei cum ipso (I Cor. XV, 10), ter Dominum rogasse ut ab eo discederet angelus satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse (II Cor. XII, 8). Quid dicemus, charissimi? Putabimusne hoc promissum ubi ait, Quodcumque petieritis, hoc faciam, nec Apostolis fuisse ab illo completum? Et cui tandem quod promittit implebit, si Apostolos suos in sua promissione fraudavit? 3. Evigila igitur, homo fidelis, et vigilanter audi quod illic positum est, in nomine meo: ipsum enim quodcumque, non ait, petieritis utcumque; sed, in nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium, quid vocatur? Utique Christus Jesus: Christus significat regem, Jesus significat Salvatorem: non utique nos salvos faciet, quicumque rex, sed rex Salvator; ac per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine Salvatoris. Et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit; quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo potius se exhibet Salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Quapropter quando volumus ut faciat quodcumque petimus, non utcumque, sed in nomine ejus petamus, hoc est in nomine Salvatoris petamus. Non ergo contra nostram salutem petamus: quod si fecerit, non ut Salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse Salvator. Qui ergo credit in eum, quodcumque petierit in eo nomine, quod est illis qui credunt in eum, hoc facit; quoniam hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra suam salutem petit, non in nomine Salvatoris petit; quia Salvator ejus non erit, si quod ejus salutem impedit, fecerit. Unde tunc expedit potius ut non faciendo propter quod invocatur, faciat quod vocatur. Propterea non solum Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque petierimus, in ipsa oratione quam nobis dedit, docuit quid petamus; ut etiam sic intelligamus non petere nos in nomine magistri, quod petimus praeter regulam ipsius magisterii. 4. Sane quaedam quamvis in nomine ejus petamus, id est secundum Salvatorem et secundum magistrum petamus; non tunc quando petimus facit, sed tamen facit. Neque enim quia et illud petimus ut veniat regnum Dei, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in aeternitate regnamus: differtur enim quod petimus, non negatur. Verumtamen orantes tanquam seminantes non deficiamus; tempore enim proprio metemus (Galat. VI, 9). Et simul petamus quando bene petimus, ut non faciat quod non bene petimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem oratione dominica dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 9-13). Neque enim parva est tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. Non autem negligenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam eum putaret quod se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum, cum dixisset, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo subjecit, Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine Patre hoc Filius facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre: et facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio; quoniam unum sunt Pater et Filius. TRACTATUS LXXIV De eo quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; usque ad id, Apud vos manebit, et in vobis erit. Cap. XIV, V\. 15-17. 1. Audivimus, fratres, cum Evangelium legeretur, Dominum dicentem: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Multa sunt, quae in istis paucis verbis Domini requirantur; sed multum est ad nos vel omnia quae hic quaerenda sunt quaerere, vel omnia quae hic quaerimus invenire. Verumtamen quantum nobis Dominus donare dignatur, pro nostra et vestra capacitate, quid dicere debeamus, et quid audire debeatis, attendentes, per nos, charissimi, quod possumus sumite, et ab illo quod non possumus poscite. Spiritum paracletum Christus promisit Apostolis; quo autem modo promiserit, advertamus. Si diligitis me, inquit, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus, quem Patri et Filio consubstantialem et coaeternum fides catholica confitetur: ipse est de quo dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quomodo ergo Dominus dicit, Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis; cum hoc dicat de Spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec diligere Deum possumus, nec ejus mandata servare? Quomodo diligimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non valemus? aut quomodo mandata servabimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, mandata servare non possumus? An forte praecedit in nobis charitas, qua diligimus Christum, ut diligendo Christum ejusque mandata faciendo, mereamur accipere Spiritum sanctum, ut charitas non Christi, quae jam praecesserat, sed Dei Patris diffundatur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Perversa est ista sententia. Qui enim se Filium diligere credit, et Patrem non diligit; profecto nec Filium diligit, sed quod sibi ipse confinxit. Deinde apostolica vox est, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3): et quis Dominum Jesum, nisi qui eum diligit, dicit, si eo modo dicit quo Apostolus intelligi voluit? Multi enim voce dicunt, corde autem et factis negant: sicut de talibus ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Si negatur factis, procul dubio etiam dicitur factis. Nemo itaque dicit, Dominus Jesus, animo, verbo, facto, corde, ore, opere, nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto; et nemo sic dicit, nisi qui diligit. Jam itaque Apostoli dicebant, Dominus Jesus: et si eo modo dicebant, ut non ficte dicerent, ore confitentes, corde et factis negantes; prorsus si veraciter hoc dicebant, procul dubio diligebant. Quomodo igitur diligebant, nisi in Spiritu sancto? Et tamen eis prius imperatur ut diligant eum, et ejus mandata conservent, ut accipiant Spiritum sanctum: quem nisi haberent, profecto diligere et mandata servare non possent. 2. Restat ergo ut intelligamus Spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Jam itaque habebant Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine quo eum Dominum non dicebant: nec tamen eum adhuc habebant, sicut eum Dominus promittebat. Et habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat eis amplius. Habebant occulte, accepturi fuerant manifeste; quia et hoc ad majus donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret quod habebant. De quo munere loquens Apostolus ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Nam et ipsam manifestam impertitionem Spiritus sancti non semel, sed bis numero Dominus egit. Mox enim ut resurrexit a mortuis, insufflans ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Numquid igitur quia tunc dedit, ideo non misit etiam postea quem promisit? Aut non idem ipse est Spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus ab ipso, et postea ab ipso missus e coelo (Act. II, 4)? Quapropter cur ipsa quae facta est evidenter donatio ejus, bis facta fuerit, alia quaestio est: fortassis enim propter duo praecepta dilectionis, hoc est proximi et Dei, ut commendaretur ad Spiritum sanctum pertinere dilectio, haec ejus gemina est in manifestatione facta donatio. Et si alia causa quaerenda est, non nunc ejus inquisitione in longiorem quam oportet modum sermo isto mittendus est: dum tamen constet, sine Spiritu sancto Christum nos diligere et mandata ejus servare non posse; et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus; tanto autem amplius, quanto illum percipimus amplius. Proinde non solum non habenti, verum etiam habenti, non incassum promittitur: non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. Nam nisi ab alio minus, ab alio amplius haberetur, sanctus Elisaeus sancto Eliae non diceret: Spiritus qui est in te, duplo sit in me (IV Reg. II, 9). 3. Quando autem ait Joannes Baptista, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Joan. III, 34), de ipso Dei Filio loquebatur, cui non est datus Spiritus ad mensuram; quia in illo inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9). Neque enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5): nam et ipse dicit de se fuisse propheticum illud impletum, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV, 18-21). Quod enim est Unigenitus aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae: quod autem in unitatem personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae, confitente Evangelio atque dicente, Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo (Id. II, 40). Caeteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur. Unde et monet Apostolus, Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Neque enim ipse dividitur Spiritus, sed dona per Spiritum: nam divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus (I Cor. XII, 4). 4. Quod vero ait, Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ostendit et seipsum esse paracletum. Paracletus enim latine dicitur advocatus: et dictum est de Christo, Advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. II, 1). Sic autem mundum dixit non posse accipere Spiritum sanctum, sicut etiam dictum est, Prudentia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest (Rom. VIII, 7); velut si dicamus, Injustitia justa esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans dilectores, quae dilectio non est a Patre (I Joan. II, 16). Et ideo dilectioni hujus mundi, de qua satis agimus ut minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Mundus ergo eum accipere non potest, quia non videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri Spiritus sanctus, nisi invisibiliter non potest. 5. Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Erit in eis ut maneat, non manebit ut sit: prius est enim esse alicubi, quam manere. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem hospes visibiliter manere consuevit; exposuit quid dixerit, apud vos manebit, cum adjunxit et dixit, in vobis erit. Ergo invisibiliter videtur: nec si non sit in nobis, potest esse in nobis ejus scientia. Sic enim a nobis videtur in nobis et nostra conscientia: nam faciem videmus alterius, nostram videre non possumus; conscientiam vero nostram videmus, alterius non videmus. Sed conscientia nunquam est, nisi in nobis: Spiritus autem sanctus potest esse etiam sine nobis; datur quippe ut sit et in nobis. Sed videri et sciri quemadmodum videndus et sciendus est, non potest a nobis, si non sit in nobis. TRACTATUS LXXV. De eo quod ait Jesus, Non relinquam vos orphanos; usque ad id. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Cap. XIV, V\ 18-21. 1. Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adjecit atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Orphani, pupilli sunt. Illud enim graecum ejusdem rei nomen est, hoc latinum: nam et in psalmo ubi legimus, Pupillo tu eris adjutor (Psal. IX, 14), graecus habet orphano. Quamvis ergo nos Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui ejus Pater est per naturam; tamen etiam ipse circa nos paternum affectum quodammodo demonstrat, cum dicit, Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt filii sponsi (Matth. IX, 15). Quis autem sponsus, nisi Dominus Christus? 2. Deinde sequitur, et dicit: Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Quid enim? tunc eum videbat mundus; quandoquidem mundi nomine vult intelligi eos de quibus superius est locutus, dicens de Spiritu sancto, Quem mundus accipere non potest, quia non videt eum, neque cognoscit eum? Videbat eum plane mundus carneis oculis in carne conspicuum, non autem videbat quod in carne Verbum latebat: videbat hominem, non videbat Deum; videbat indumentum, non videbat indutum. Sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc fortasse intelligendum est esse dictum, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt: vos autem videbitis me; quia ego vivo, et vos vivetis. 3. Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam etiam carnis utique resurgentis. qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem: illorum autem quoniam saeculi differtur in finem, non ait, vivitis; sed, vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in saeculi fine venturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. Quia ego, inquit, vivo, et vos vivetis: quia ille vivit, ideo et nos vivemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22). Quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per Christum. Quia non viximus, mortui sumus: quia vivit ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus nobis: quia vero mortuus ille pro nobis, et sibi vivit et nobis. Quia enim vivit ille, et nos vivemus. Nam sicut per nos mortem habere potuimus, non sic et vitam per nos habere possumus. 4. In illo die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi de quo ait, et vos vivetis? Tunc enim erit ut possimus videre quod credimus. Nam et nunc est in nobis, et nos in illo: sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus; quamvis et nunc credendo noverimus, sed tunc contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus in corpore quale nunc est, id est corruptibile quod aggravat animam, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6). Tunc ergo per speciem, quoniam videbimus cum sicuti est (I Joan. III, 2). Nam si etiam nunc Christus in nobis non esset, non diceret Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam (Rom. VIII, 10). Quia vero et nos etiam nunc in illo sumus, satis ostendit, ubi dicit: Ego sum vitis, vos palmites (Joan. XV, 5). In illo ergo die, quando vivemus ea vita qua mors absorbebitur, cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc inchoatum est jam per ipsum, ut sit in nobis et nos in ipso. 5. Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea ille est qui diligit me. Qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando; ipse est, inquit, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio. Et qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Quid est, diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc dixit, diligam eum, ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo; id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus; tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus: quia et nos nunc diligimus, credendo quod videbimus; tunc autem diligemus, videndo quod credimus. TRACTATUS LXXVI. De eo quod sequitur, Dicit ei Judas, non ille Iscariotes, etc., usque ad id, Sermo quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me, Patris. Cap. XIV, V\. 22-24. 1. Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Jesu, etiam nos tanquam cum illis discimus, quando sanctum Evangelium vel legimus vel audimus. Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos autem videbitis me; interrogavit eum de hoc ipso Judas, non ille traditor ejus qui Iscariotes cognominatus est, sed cujus Epistola inter Scripturas canonicas legitur: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? Simus cum ipsis tanquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Judas enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini, sed sectator, causam quaesivit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Jesus; quare adhuc modicum et mundus non videret eum, ipsi autem viderent eum. 2. Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce exposita est causa quare se suis manifestaturus est, non alienis, quos mundi nomine appellat; et ipsa est causa quod hi diligant, illi non diligant. Ipsa causa est de qua sacer insonat Psalmus, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Qui enim diligunt, quia diligunt, eliguntur: qui vero non diligunt, si linguis hominum loquantur et Angelorum, fiunt aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuerint prophetiam, et scierint omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuerint omnem fidem ut montes transferant, nihil sunt; et si distribuerint omnem substantiam suam, et tradiderint corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest (I Cor. XIII, 1-3). Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo (Psal. LXVII, 7). In qua domo facit Pater et Filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam ipsam suam manifestationem: de qua discipulus magistrum interrogavit, ut non solum illi qui tunc audiebant per os ejus, sed etiam nos per Evangelium ejus hoc nosse possemus. Quaesierat enim de Christi manifestatione, et audivit de dilectione atque mansione. Est ergo quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt, quibus Dei Patris et Spiritus sancti manifestatio nulla est: Filii vero potuit esse, sed in carne; quae nec talis est qualis illa, nec semper illis adesse potest qualiscumque sit, sed ad modicum tempus; et hoc ad judicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad praemium. 3. Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire ipse dignatur, quomodo dictum sit, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos autem videbitis me. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum fuerat subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum vidit eum. Sed quoniam dictum est testantibus Angelis, Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11); nec aliud credimus quam eum in eodem corpore ad judicium vivorum et mortuorum esse venturum: procul dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati sunt a regno ejus alieni. Ac per hoc longe melius intelligitur jam illud tempus significare voluisse, in eo quod ait, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de caetero videant, apud quos diligentes eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei: de hoc quippe modico iste ipse Joannes evangelista, Filioli, inquit, novissima hora est (I Joan. II, 18). 4. Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et Filium sine Spiritu sancto apud dilectores suos facere mansionem, recolat quod superius de Spiritu sancto dictum est, Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV, 17). Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam Spiritus mansionem; intus utique, tanquam Deus in templo suo. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo: ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna. Sic mundo non se Filius manifestat: mundus enim dictus est hoc loco, de quibus continuo subjunxit, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident: Filium autem non ut beatificentur, sed ut judicentur, ad modicum vident; nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis; sed in forma hominis, ubi esse voluit mundo patiendo contemptibilis, judicando terribilis. 5. Quod vero adjunxit, Et sermo quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me, Patris; non miremur, non paveamus: non est minor Patre, sed non est nisi a Patre; non est impar ipso, sed non est a seipso. Neque enim mentitus est dicendo, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones; numquid sibi ipse est contrarius, ubi rursus dixit, Et sermo quem audistis non est meus? Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, dixit pluraliter, hoc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intelligi voluit. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Non utique suum, sed Patris est Verbum: quomodo nec sua imago, sed Patris; nec suus Filius idem ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis. TRACTATUS LXXVII. De eo quod sequitur, Haec locutus sum vobis apud vos manens; usque ad id, Pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Cap. XIV, V\. 25-27. 1. In praecedenti lectione sancti Evangelii, quam sequitur ista quae modo recitata est, Dominus Jesus dixerat se et Patrem ad dilectores suos esse venturos, et apud eos mansionem esse facturos. Jamvero et superius dixerat de Spiritu sancto, Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV, 17): unde intelleximus in sanctis tanquam in templo suo simul manere Trinitatem Deum. Nunc autem dicit: Haec locutus sum vobis apud vos manens. Illa itaque mansio alia est, quam promisit futuram; haec vero alia, quam praesentem esse testatur. Illa spiritualis est, atque intrinsecus mentibus redditur: haec corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur. Illa in aeternum beatificat liberatos; haec in tempore visitat liberandos. Secundum illam Dominus a suis dilectoribus non recedit; secundum hanc it et recedit. Haec, inquit, locutus sum vobis, apud vos manens: utique praesentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur. 2. Paracletus autem, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commemorabit vos omnia quaecumque dixero vobis. Numquidnam dicit Filius, et docet Spiritus sanctus, ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu sancto eadem verba intelligamus? Quasi dicat Filius sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine Filio: aut vero non et Filius doceat et Spiritus sanctus dicat, et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas ipsa dicat et doceat? Sed quoniam Trinitas est, oportebat ejus singulas insinuare personas, eamque nos distincte audire, inseparabiliter intelligere. Audi Patrem dicentem ubi legis, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II, 7): audi et docentem ubi legis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me (Joan. VI; 45). Filium vero dicentem modo audisti; de se quippe ait, Quaecumque dixero vobis: quem si et docentem vis nosse, magistrum recole, Unus est, inquit, Magister vester Christus (Matth. XXIII, 10). Spiritum porro sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum est, Ipse vos docebit omnia, audi etiam dicentem, ubi legis in Actibus Apostolorum, beato Petro dixisse Spiritum sanctum, Vade cum illis, quia ego misi eos (Act. X, 20). Omnis igitur et dicit et docet Trinitas: sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utique posset infirmitas. Cum ergo omnino sit inseparabilis, nunquam Trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur: nam et cum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non eos utique dicimus simul, cum ipsi non possint esse non simul. Quod vero addidit, commemorabit vos, intelligere debemus etiam, quod jubemur non oblivisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam nos commemorat Spiritus. 3. Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc est quod legimus apud prophetam, Pacem super pacem: pacem nobis relinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo. Pacem suam nobis relinquit, in qua manentes hostem vincimus: pacem suam nobis dabit, quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit nobis, ut etiam hic invicem diligamus: pacem suam nobis dabit, ubi nunquam dissentire possimus. Pacem relinquit nobis, ne de occultis nostris invicem judicemus, cum in hoc sumus mundo: pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). In illo tamen atque ab illo nobis est pax, sive quam nobis relinquit iturus ad Patrem, sive quam nobis dabit nos perducturus ad Patrem. Quid autem nobis relinquit ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse est enim pax nostra; qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videmus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Si enim quamdiu sumus in corpore corruptibili quod aggravat animam, cum per fidem ambulamus, non per speciem, non deserit peregrinantes a se (II Cor. V, 6, 7); quanto magis cum ad ipsam speciem venerimus, nos implebit ex se? 4. Sed quid est quod ubi ait, Pacem relinquo vobis, non addidit meam; ubi vero ait, do vobis, ibi dixit meam? Utrum subaudiendum est meam, et ubi dictum non est, quia potest referri ad utrumque etiam quod semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod petendum est et quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid si enim pacem suam eam voluit intelligi qualem habet ipse? Pax vero ista quam nobis relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, qui nullum habet omnino peccatum: nos autem talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Est ergo nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem: sed non est plena, quia videmus aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae (Rom. VII, 22 et 23). Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem diligamus: sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus; et quaedam de nobis quae non sunt in nobis, vel in melius invicem vel in deterius opinamur. Itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est, pax nostra est: nisi enim ab illo, non haberemus et talem; sed ipse non habet talem. Si tenuerimus usque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et nihil nos invicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut ejusdem sententiae repetitio videatur, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ut quod dixerat, pacem, hoc repetierit dicens, pacem meam; et quod dixerat, relinquo vobis, hoc repetierit dicens, do vobis. Ut volet quisque accipiat: me tamen delectat, credo et vos, ratres mei dilecti, sic tenere istam pacem, ubi adversarium concorditer vincimus, ut desideremus pacem, ubi adversarium non habebimus. 5. Quod vero Dominus adjunxit, atque ait, Non quomodo mundus dat, ego do vobis; quid est aliud, nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum, ita do vobis? Qui propterea dant sibi pacem, ut sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo perfruantur: et quando justis dant pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse vera, ubi non est vera concordia; quia disjuncta sunt corda. Quomodo enim consors dicitur, qui sortem jungit; ita ille concors dicendus est, qui corda jungit. Nos ergo, charissimi, quibus Christus pacem relinquit, et pacem suam nobis dat, non sicut mundus, sed sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes simus; jungamus invicem corda, et cor unum sursum habeamus, ne corrumpatur in terra. TRACTATUS LXXVIII. In id quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum, neque formidet, etc. Cap. XIV, V\ V\. 27, 28. 1. Accepimus, fratres, verba Domini dicentis ad discipulos suos: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis, Vado, et venio ad vos: si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater major me est. Hinc ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos: ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet, pastoris absentia. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non derelinquebat: et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat: ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando ita deserebat oculos, ut non desereret cor? Quamvis Deus etiam qui nullo continetur loco, discedat ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus, non pedibus; et veniat ad eos qui convertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum mente, non carne. Ut autem intelligerent secundum id quod homo erat eum dixisse, Vado et venio ad vos; adjecit, atque ait, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater major me est. Per quod ergo Filius non est aequalis Patri, per hoc iturus erat ad Patrem, a quo venturus est vivos judicaturus et mortuos: per illud autem in quo aequalis est gignenti Unigenitus, nunquam recedit a Patre; sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Cum enim in forma Dei esset, sicut Apostolus loquitur, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quomodo enim rapina posset esse natura quae non erat usurpata, sed nata? Semetipsum autem exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7): non ergo amittens illam, sed accipiens istam. Eo modo se exinaniens, quo hic minor apparebat quam apud Patrem manebat. Forma quippe servi accessit, non forma Dei recessit: haec est assumpta, non illa consumpta. Propter hanc dicit, Pater major me est: propter illam vero, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). 2. Hoc attendat arianus, et attentione sit sanus: ne contentione sit vanus, aut, quod est pejus, insanus. Haec est enim forma servi, in qua Dei Filius minor est, non Patre solo, sed etiam Spiritu sancto: neque id tantum, sed etiam seipso; quia idem ipse in forma Dei major est seipso. Neque enim homo Christus non dicitur Filius Dei, quod etiam sola caro ejus in sepulcro meruit appellari. Nam quid aliud confitemur, cum dicimus credere nos in unigenitum Dei Filium, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et quid ejus nisi caro sepulta est sine anima? Ac per hoc cum credimus in Dei Filium qui sepultus est, profecto Filium Dei dicimus et carnem quae sola sepulta est. Ipse ergo Christus Filius Dei, aequalis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens, major est et seipso; quia major est forma Dei quae amissa non est, quam servi quae accepta est. Quid itaque mirum, vel quid indignum, si secundum hanc formam servi loquens, ait Dei Filius, Pater major me est; et secundum Dei formam loquens, ait idem ipse Dei Filius, Ego et Pater unum sumus? Unum sunt enim, secundum id quod Deus erat Verbum: major est Pater, secundum id quod Verbum caro fatum est (Id. I, 1, 14). Dicam etiam quod Ariani et Eunomiani negare non possunt: secundum hanc formam servi puer Christus etiam parentibus suis minor erat, quando parvus majoribus, sicut scriptum est, subditus erat (Luc. II, 51). Quid igitur, haeretice, cum Christus Deus sit et homo, loquitur ut homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam; tu in illo audes deformare divinam? Infidelis, ingrate, ideone tu minuis eum qui fecit te, quia dicit ille quid factus sit propter te? Aequalis enim Patri, Filius per quem factus est homo, ut minor esset Patre, factus est homo: quod nisi fieret, quid esset homo? 3. Dicat plane Dominus et Magister noster, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Cum discipulis audiamus verba doctoris, non cum alienis sequamur astutiam deceptoris. Agnoscamus geminam substantiam Christi; divinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus; ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus, est Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. Nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. Sed hoc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et levare in coelum per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut et suam naturam jam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum? TRACTATUS LXXIX. De eo quod ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, etc., usque ad id, Surgite, eamus hinc. Cap. XIV, V\ V\. 29-31. 1. Dominus et salvator noster Jesus Christus dixerat discipulis suis: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater major me est. Quod ex forma servi eum dixisse, non ex forma Dei in qua aequalis est Patri, novit fides quae religiosis est mentibus fixa, non calumniosis et dementibus ficta. Deinde subjunxit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. Quid est hoc, cum magis homo credere debeat antequam fiat id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam quid magnum est si creditur quod videtur, secundum illam ejusdem Domini sententiam, quando discipulum arguit dicens: Quia vidisti, credidisti, beati qui non vident et credunt (Joan. XX, 29)? Et nescio utrum credere dicendus est quisque quod videt; nam ipsa fides in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ita est definita: Est autem fides sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI, 1). Quapropter si fides est rerum quae creduntur, eademque fides earum est quae non videntur; quid sibi vult quod Dominus ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis? Nonne potius dicendum fuit, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut credatis, quod cum factum fuerit, videatis? Nam et ille cui dictum est, Quia vidisti, credidisti, non hoc credidit quod vidit; sed aliud vidit, aliud credidit: vidit enim hominem, credidit Deum. Cernebat quippe atque tangebat carnem viventem, quam viderat morientem; et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat, per hoc quod sensibus corporis apparebat. Sed etsi dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse: non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis ut ea credantur quae non videntur. Quocirca, dilectissimi, unde nunc mihi sermo est, quod Dominus ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis; illud utique dicit, cum factum fuerit, quod eum visuri erant post mortem viventem, et ad Patrem ascendentem: quo viso illud fuerant credituri, quod ipse esset Christus Filius Dei vivi, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicere ante quam faceret: credituri autem hoc non fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta Neque enim eum Dei Filium non et ante credebant; sed cum in illo factum esset quod ante praedixit, fides illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parva, et cum moreretur pene jam nulla, et revixit et crevit. 2. Deinde quid dicit? Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus: quis, nisi diabolus? Et in me non habet quidquam: nullum scilicet omnino peccatum. Sic enim ostendit non creaturarum, sed peccatorum, principem diabolum, quos nunc nomine mundi hujus appellat. Et quotiescumque mundi nomen in mali significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores; de quibus alibi scriptum est, Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituetur (Jacobi IV, 4). Absit ergo ut sic intelligatur diabolus princeps mundi, tanquam gerat universi mundi, id est, coeli et terrae, atque omnium quae in eis sunt principatum: de quali mundo dictum est, cum de Christo Verbo sermo esset, Et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Universus itaque mundus a summis coelis usque ad infimam terram creatori est subditus, non desertori; redemptori, non interemptori; liberatori, non captivatori; doctori, non deceptori. Quem admodum autem sit intelligendus princeps mundi diabolus, evidentius aperuit Paulus apostolus, qui cum dixisset, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; subjecit, atque ait, sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Sequenti enim verbo exposuit quid dixisset, mundi, cum subjecit, tenebrarum harum: ne quisquam mundi nomine intelligeret universam creaturam, cujus nullo modo sunt rectores angeli desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est, mundi istius amatorum: ex quibus tamen electi sunt, non per suum meritum, sed per Dei gratiam, quibus dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). Omnes enim fuerunt sub rectoribus tenebrarum harum, id est, hominum impiorum, tanquam tenebrae sub tenebris: sed gratias Deo, qui eruit nos, sicut dicit idem apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13). In quo princeps hujus mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam; quia neque cum peccato Deus venerat, nec ejus carnem de peccati propagine Virgo pepererat. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris, si non habes peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo subjecit, Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit, quo, nisi ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum mortis? Sed habebat ut moreretur mandatum Patris, tanquam ille de quo praedictum erat, Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5): mortem sine debito soluturus, et nos a morte debita redempturus. Rapuerat autem Adam peccatum, quando manum in arborem praesumptione deceptus extendit, ut incommunicabile nomen inconcessae divinitatis invaderet, quam Filio Dei natura contulerat, non rapina. TRACTATUS LXXX. De eo quod dicit, Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est; usque ad id, Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Cap. XV, V\. 1-3. 1. Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiae, nosque membra ejus, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Unius quippe naturae sunt vitis et palmites: propter quod cum esset Deus, cujus naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cujus et nos homines palmites esse possemus. Quid ergo est, Ego sum vitis vera? Numquid ut adderet vera, hoc ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est? Sic enim dicitur vitis, per similitudinem, non per proprietatem; quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et caetera hujusmodi, quae magis ipsa sunt vera, ex quibus ducuntur istae similitudines, non proprietates. Sed cum dicit, Ego sum vitis vera, ab illa se utique discernit cui dicitur, Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena (Jerem. II, 21)? Nam quo pacto est vitis vera, quae exspectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas (Isai. V, 4)? 2. Ego sum, inquit, vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Numquid unum sunt agricola et vitis? Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait, Pater major me est (Joan. XIV, 28): secundum autem id quod ait, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30), et ipse agricola est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Sed utique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum; unde ipse et Pater unum sunt: et si Verbum caro factum est (Id. I, 1, 14) quod non erat, manet quod erat. Denique cum de Patre tanquam de agricola dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos autem purget ut plus afferant fructum; continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens, Jam tos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolae, non vitis officium: qui etiam palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum, impendunt tamen aliquod adjumentum; sed non de suo: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Audi etiam ipsos confitentes: Quid autem est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos ( δι' ὥν) credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit. Et hoc ergo sicut unicuique Dominus dedit: non itaque de suo. Jam vero quod sequitur, sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 5 7); non per illos, sed per seipsum facit: excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem, nec omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem. Jam vos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent: et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundus est; atque ut plus afferat, purgatur adhuc. Quis enim est in hac vita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus? Ubi « si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate » (I Joan. 1, 8. 9): mundet utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores. 3. Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Quare non ait, mundi estis propter Baptismum quo loti estis, sed ait, propter verbum quod locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavel, sed est mundus totus (Joan. XIII, 10). Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo: non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo, aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Hoc est verbum fidei quod praedicamus, ait Apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 8-10). Unde in Actibus Apostolorum legitur, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9): et in Epistola sua beatus Petrus, Sic et vos, inquit, Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21). Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et Baptismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, et vide quid adjungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25-26). Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur, in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, bene dicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem; quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait, Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis.