In Joannis evangelium TRACTATUS CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
TRACTATUS I.
In illud Joannis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc., usque ad id, Et tenebrae eam non comprehenderunt. Cap. I, V\. 1-5.
1. Intuens quod modo audivimus ex lectione apostolica, quod animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), et cogitans, in hac praesenti turba Charitatis vestrae necesse esse ut multi sint animales, qui adhuc secundum carnem sapiant, nondumque se possint ad spiritualem intellectum erigere, haesito vehementer, quomodo, ut Dominus dederit, possim dicere, vel pro modulo meo explicare quod lectum est ex Evangelio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc enim animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres? silebimus hinc? Quare ergo legitur, si silebitur? aut quare auditur, si non exponitur? sed et quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursum esse non dubito in numero vestro quosdam, a quibus possit non solum expositum capi, sed et antequam exponatur, intelligi; non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere. Postremo aderit misericordia Dei, fortasse ut omnibus satis fiat, et capiat quisque quod potest: quia et qui loquitur, dicit quod potest. Nam dicere ut est, quis potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse Joannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit; quia de Deo homo dixit: et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil: quia vero homo (1380)inspiratus, non totum quod est dixit; sed quod potuit homo, dixit.
2. Erat enim iste Joannes, fratres charissimi, de illis montibus, de quibus scriptum est: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3). Montes, excelsae animae sunt: colles, parvulae animae sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere justitiam. Quae est justitia, quam colles excipiunt? Fides, quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17). Non autem exciperent minores animae fidem, nisi majores animae, quae montes dictae sunt, ab ipsa Sapientia illustrarentur, ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt. Ab ipsis montibus dictum est Ecclesiae, Pax vobiscum: et ipsi montes pacem annuntiando Ecclesiae, non diviserunt se adversus eum a quo susceperunt pacem (Joan. XX, 19), ut veraciter, non ficte nuntiarent pacem.
3. Sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque navim cum impulerit, solvitur. Facile est enim cum videtur terra a periclitantibus, quasi conari ad terram: sed aliquando videtur terra in monte, et saxa latent sub monte; et cum quisque conatur ad montem, incidit in saxa; et non ibi invenit portum, sed planctum. Sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines; et fecerunt haereses et schismata, et diviserunt Ecclesiam Dei: sed isti qui diviserunt Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum est, Suscipiant montes pacem populo tuo. Quomodo enim pacem susceperunt, qui unitatem diviserunt?(1381) 4.Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunt ipsam Sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Si in cor hominis non ascendit, quomodo ascendit in cor Joannis? An non erat homo Joannes? An forte nec in cor Joannis ascendit, sed cor Joannis in illam ascendit? Quod enim ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem: quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest quia si ascendit in cor Joannis, si aliquo modo potest dici, in tantum ascendit in cor Joannis, in quantum ipse Joannes non erat homo. Quid est, Non erat homo? In quantum coeperat esse angelus: quia omnes sancti, angeli; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus et animalibus non valentibus percipere quae sunt Dei, quid ait Apostolus? Cum enim dicitis, Ego sum Pauli, ego Apollo, nonne homines estis (I Cor. III, 4)? Quid eos volebat facere, quibus exprobrabat quia homines erant? Vultis nosse quid eos facere volebat? audite in Psalmis: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Ad hoc ergo vocat nos Deus, ne simus homines. Sed tunc in melius non erimus homines, si prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad illam celsitudinem ab humilitate surgamus: ne cum putamus nos aliquid esse, cum nihil simus, non solum non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod sumus.
5. Ergo, fratres, de his montibus et Joannes erat, qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem mons iste, contemplabatur divinitatem Verbi. Qualis iste mons erat? quam excelsus? Transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes campos aeris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones Angelorum. Nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia. Non potestis cogitare quid transcenderit, nisi videatis quo pervenerit. Quaeris de coelo et terra? facta sunt. Quaeris de his quae sunt in coelo et terra? Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quaeris de spiritualibus creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus, Dominationibus, Virtutibus, Principatibus? et ipsa facta sunt. Nam cum enumeraret haec omnia Psalmus, conclusit sic: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Si dixit, et facta sunt, per Verbum facta sunt: si autem per Verbum facta sunt, non potuit Joannis cor pervenire ad id quod ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nisi transcendisset omnia quae sunt facta per Verbum. Qualis ergo iste mons, quam sanctus, quam altus inter illos montes qui susceperunt pacem populo Dei, ut colles possent suscipere justitiam?
6. Videte ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus est Joannes, de quibus paulo ante cantavimus, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Ergo, fratres mei, si vultis intelligere, levate oculos vestros (1382)in montem istum; id est, erigite vos ad Evangelistam, erigite vos ad ejus sensum. Sed quia montes isti pacem suscipiunt, non potest autem esse in pace, qui spem ponit in homine; nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem vestram esse collocandam; et sic dicite, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ut statim subjungatis, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). Ergo levemus oculos in montes, unde veniet auxilium nobis: et tamen non ipsi montes sunt, in quibus spes nostra ponenda est; accipiunt enim montes quod nobis ministrent: ergo unde et montes accipiunt, ibi spes nostra ponenda est. Oculos nostros cum levamus ad Scripturas, quia per homines ministratae sunt Scripturae, levamus oculos nostros ad montes, unde auxilium veniet nobis: sed tamen quia ipsi homines erant qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant; sed ille erat lumen verum (Joan. I, 9), qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Mons erat et ille Joannes Baptista, qui dixit, Non sum ego Christus (Ibid., 20): ne quisquam spem in montem ponens, caderet ab illo qui montes illustrat, et ipse confessus ait, Quoniam de plenitudine ejus omnes accepimus (Ibid. I, 16). Ita debes dicere, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ne auxilium quod tibi venit, montibus imputes; sed sequaris, et dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram.
7. Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando erexistis cor ad Scripturas, cum sonaret Evangelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et caetera quae lecta sunt, intelligatis vos levasse oculos ad montes. Nisi enim montes ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non inveniretis. Ergo ex montibus venit vobis auxilium, ut haec vel audiretis: sed nondum potestis intelligere quod audistis. Invocate auxilium a Domino, qui fecit coelum et terram: quia montes sic potuerunt loqui, ut non possint ipsi illuminare; quia et ipsi illuminati sunt audiendo. Inde qui haec dixit, accepit Joannes ille, fratres, qui discumbebat super pectus Domini (Joan. XIII, 25), et de pectore Domini bibebat quod propinaret nobis. Sed propinavit verba; intellectum autem inde debes capere, unde et ipse biberat qui tibi propinavit: ut leves oculos ad montes, unde auxilium veniet tibi, ut inde tanquam calicem, id est, verbum propinatum acciperes; et tamen quia auxilium tuum a Domino, qui fecit coelum et terram, inde impleres pectus, unde implevit ille: unde dixisti, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram: qui potest ergo, impleat. Fratres, hoc dixi: levet quisque cor suum quomodo illud videt idoneum, et capiat quod dicitur. Sed forte hoc dicetis, quia ego vobis sum praesentior quam Deus. Absit. Multo est ille praesentior: nam ego oculis vestris appareo, ille conscientiis vestris praesidet. Ad me aures, ad illum cor, ut utrumque impleatis. Ecce oculos vestros et (1383)sensus istos corporis levatis ad nos; nec ad nos, non enim nos de illis montibus, sed ad ipsum Evangelium, ad ipsum Evangelistam: cor autem implendum ad Dominum. Et unusquisque sic levet, ut videat quid levet, et quo levet. Quid dixi, Quid levet, et quo levet? Quale cor levet, videat; quia ad Dominum levat: ne sarcina voluptatis carnalis praegravatum, ante cadat, quam fuerit sublevatum. Sed videt se quisque gestare onus carnis? det operam per continentiam, ut purget quod levet ad Deum. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
8. Nam ecce quid prodest, quia sonuerunt verba, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Et nos diximus verba, cum loqueremur. Numquid tale Verbum erat apud Deum? Nonne ea quae diximus, sonuerunt atque transierunt? Ergo et Dei Verbum sonuit et peractum est? Quomodo omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil? quomodo per illud regitur, quod per illud creatum est, si sonuit et transiit? Quale ergo Verbum quod et dicitur, et non transit? Intendat Charitas vestra: magna res est. Quotidie dicendo verba viluerunt nobis, quia sonando verba et transeundo viluerunt, et nihil aliud videntur quam verba. Est verbum et in ipso homine, quod manet intus: nam sonus procedit ex ore. Est verbum quod vere spiritualiter dicitur, illud quod intelligis de sono, non ipse sonus. Ecce verbum dico, cum dico, Deus. Quam breve est quod dixi, quatuor litteras, et duas syllabas! Numquidnam hoc totum est Deus, quatuor litterae, et duae syllabae? An quantum hoc vile est, tantum charum est quod in eis intelligitur? Quid factum est in corde tuo, cum audisses, Deus? Quid factum est in corde meo, cum dicerem, Deus? Magna et summa quaedam substantia cogitata est, quae transcendat omnem mutabilem creaturam, carnalem et animalem. Et si dicam tibi, Deus commutabilis est, an incommutabilis? respondebis statim, Absit ut ego vel credam vel sentiam commutabilem Deum: incommutabilis est Deus. Anima tua quamvis parva, quamvis forte adhuc carnalis, non mihi potuit respondere nisi incommutabilem Deum; omnis autem creatura mutabilis: quomodo ergo potuisti scintillare in illud quod est super omnem creaturam, ut certus mihi responderes incommutabilem Deum? Quid est ergo illud in corde tuo, quando cogitas quamdam substantiam vivam, perpetuam, omnipotentem, infinitam, ubique praesentem, ubique totam, nusquam inclusam? Quando ista cogitas, hoc est verbum de Deo in corde tuo. Numquid autem hoc est sonus ille qui quatuor litteris constat, et duabus syllabis? Ergo quaecumque dicuntur et transeunt, soni sunt, litterae sunt, syllabae sunt. Hoc verbum transit, quod sonat: quod autem significavit sonus, et in cogitante est qui dixit, et in intelligente est qui audivit, manet hoc transeuntibus sonis.
9. Refer animum ad illud verbum. Si tu potes habere verbum in corde tuo, tanquam consilium natum in mente tua, ut mens tua pariat consilium, et (1384)insit consilium quasi proles mentis tuae, quasi filius cordis tui. Prius enim cor generat consilium, ut aliquam fabricam construas, aliquid amplum in terra moliaris; jam natum est consilium, et opus nondum completum est: vides tu, quid facturus es; sed alius non miratur, nisi cum feceris et construxeris molem, et fabricam illam ad exsculptionem perfectionemque perduxeris: attendunt homines mirabilem fabricam, et mirantur consilium fabricantis; stupent quod vident, et amant quod non vident: quis est qui potest videre consilium? Si ergo ex magna aliqua fabrica laudatur humanum consilium, vis videre quale consilium Dei est Dominus Jesus Christus, id est, Verbum Dei? Attende fabricam istam mundi; vide quae sint facta per Verbum, et tunc cognosces quale sit Verbum. Attende haec duo mundi corpora, coelum et terram: quis explicat verbis ornatum coeli? quis explicat verbis fecunditatem terrae? quis digne collaudat temporum vices? quis digne collaudat seminum vim? Videtis quae taceam, ne diu commemorando parum dicam forte, quam potestis cogitare. Ex fabrica ergo ista animadvertite quale Verbum est per quod facta est: et non sola facta est. Omnia enim ista videntur, quia pertinent ad sensum corporis. Per illud Verbum et Angeli facti sunt; per illud Verbum et Archangeli facti sunt; Potestates, Sedes, Dominationes, Principatus; per illud Verbum facta sunt omnia: hinc cogitate quale Verbum est.
10. Respondet mihi modo forte nescio quis: Et quis hoc Verbum cogitat? Noli ergo tibi quasi vile aliquid formare, cum audis Verbum, et conjicere verba quae audis quotidie, Ille talia verba dixit, talia verba locutus est, talia verba mihi narras: assidue enim dicendo nomina verborum, quasi viluerunt, verba. Et quando audis, In principio erat Verbum, ne vile aliquid putares, quale consuevisti cogitare, cum verba humana soleres audire, audi quid cogites: Deus erat Verbum. 11. Exeat nunc nescio quis infidelis Arianus, et dicat quia Verbum Dei factum est. Quomodo potest fieri ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum fecit omnia? Si et Verbum Dei ipsum factum est, per quod aliud Verbum factum est? Si hoc dicis, quia est Verbum Verbi, per quod factum est illud, ipsum dico ego unicum Filium Dei. Si autem non dicis Verbum Verbi, concede non factum per quod facta sunt omnia. Non enim per seipsum fieri potuit, per quod facta sunt omnia: crede ergo Evangelistae. Poterat enim dicere, In principio fecit Deus Verbum: quomodo dixit Moyses, In principio fecit Deus coelum et terram; et omnia sic enumerat, Dixit Deus, Fiat, et factum est (Gen. I). Si dixit, quis dixit? Utique Deus. Et quid factum est? Creatura aliqua. Inter dicentem Deum et factam creaturam quid est per quod factum est, nisi Verbum? quia dixit Deus, Fiat, et factum est. Hoc Verbum incommutabile: quamvis mutabilia per Verbum fiant, ipsum incommutabile est.(1385) 12.Noli ergo credere factum, per quod facta sunt omnia: ne non reficiaris per Verbum, per quod reficiuntur omnia. Jam enim factus es per Verbum, sed oportet te refici per Verbum: si autem mala fuerit fides tua de Verbo, non poteris refici per Verbum. Et si tibi contigit fieri per Verbum, ut per illud factus sis, per te deficis: si per te deficis, ille te reficiat qui te fecit: si per te deterior efficeris, ille te recreet qui te creavit. Quomodo te autem recreet per Verbum, si male aliquid sentias de Verbo? Evangelista dicit, In principio erat Verbum; et tu dicis, In principio factum est Verbum. Ille, Omnia per ipsum facta sunt, dicit; et tu dicis quia et ipsum Verbum factum est. Poterat dicere Evangelista, In principio factum est Verbum: sed quid ait? In principio erat Verbum. Si erat, non est factum, ut ista omnia per ipsum fierent, et sine ipso nihil. Si ergo erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: si non potes cogitare quid sit, differ ut crescas. Ille cibus est, accipe lac ut nutriaris, ut sis validus ad capiendum cibum. 13. Sane, fratres, quod sequitur, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, videte ne sic cogitetis, quia nihil aliquid est. Solent enim multi male intelligentes, sine ipso factum est nihil, putare aliquid esse nihil. Peccatum quidem non per ipsum factum est: et manifestum est, quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Et idolum non per Verbum factum est: habet quidem formam quamdam humanam, sed ipse homo per Verbum factus est; nam forma hominis in idolo, non per Verbum facta est; et scriptum est, Scimus quia nihil est idolum (I Cor. VIII, 4). Ergo ista non sunt facta per Verbum; sed quaecumque naturaliter facta sunt, quaecumque sunt in creaturis, omnia omnino quae fixa in coelo sunt, quae fulgent desuper, quae volitant sub coelo, et quae moventur in universa natura rerum, omnis omnino creatura: dicam planius, dicam, fratres, ut intelligatis, ab angelo usque ad vermiculum. Quid praeclarius angelo in creaturis? quid extremius vermiculo in creaturis? Per quem factus est angelus, per ipsum factus est et vermiculus: sed angelus dignus coelo, vermiculus terra. Qui creavit, ipse disposuit. Si poneret vermiculum in coelo, reprehenderes; si vellet Angelos nasci de putrescentibus carnibus, reprehenderes: et tamen prope hoc facit Deus, et non est reprehendendus. Nam omnes homines de carne nascentes, quid sunt nisi vermes? et de vermibus Angelos facit. Si enim ipse Dominus dicit, Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI, 7); quis dubitat hoc dicere quod scriptum est et in Job, Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 6)? Primo dixit, homo putredo; et postea, filius hominis vermis: quia vermis de putredine nascitur, ideo homo putredo, et filius hominis vermis. Ecce quid fieri voluit propter te, illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. (1386)Quare hoc factum est propter te? Ut sugeres, qui manducare non poteras. Omnino ergo, fratres, sic accipite, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Universa enim creatura per ipsum facta est, major, minor: per ipsum facta sunt supera, infera; spiritualis, corporalis, per ipsum facta sunt. Nulla enim forma, nulla compages, nulla concordia partium, nulla qualiscumque substantia, quae potest habere pondus, numerum, mensuram, nisi per illud Verbum est, et ab illo Verbo creatore, cui dictum est, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21). 14. Nemo ergo vos fallat, quando forte taedium patimini ad muscas. Etenim aliqui derisi sunt a diabolo, et ad muscas capti sunt. Solent enim aucupes ponere in muscipula muscas, ut esurientes aves decipiant: sic et isti ad muscas a diabolo decepti sunt. Nam nescio quis taedium patiebatur ad muscas: invenit illum Manichaeus taedio affectum; et cum diceret se non posse pati muscas et odisse vehementer illas, statim ille, Quis fecit has? Et quia taedio affectus erat, et oderat illas, non ausus est dicere, Deus illas fecit: erat autem catholicus. Ille statim subjecit: Si Deus illas non fecit, quis illas fecit? Plane, ait ille, ego credo quia diabolus fecit muscas. Et ille statim: Si muscam diabolus fecit, sicut te video confiteri, quia prudenter intelligis, apem quis fecit, quae paulo amplior est musca? Non ausus ille est dicere quia Deus fecit apem, et muscam non fecit; quia res erat proxima. Ab ape duxit ad locustam, a locusta ad lacertum, a lacerto ad avem, ab ave duxit ad pecus, inde ad bovem, inde ad elephantem, postremo ad hominem; et persuasit homini quia non a Deo factus est homo. Ita ille miser cum taedium passus est ad muscas, musca factus est, quem diabolus possideret. Beelzebub quippe interpretari dicitur princeps muscarum: de quibus scriptum est, Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis (Eccle. X, 1). 15. Quid igitur, fratres? quare ista dixi? Claudite aures cordis vestri adversus dolos inimici; intelligite quia Deus fecit omnia, et in suis gradibus collocavit. Quare autem patimur multa mala a creatura quam fecit Deus? Quia offendimus Deum? Numquid haec Angeli patiuntur? Fortassis et nos in vita ista illa non timeremus. De poena tua peccatum tuum accusa, non judicem. Nam propter superbiam instituit Deus istam creaturam minimam et abjectissimam, ut ipsa nos torqueret: ut cum superbus fuerit homo, et se jactaverit adversus Deum; et, cum sit mortalis, mortalem terruerit; et, cum sit homo, proximum hominem non agnoverit; cum se erexerit, pulicibus subdatur. Quid est quod te inflas humana superbia? Homo tibi dixit convicium, et timuisti, et iratus es; pulicibus resiste (1387)ut dormias: cognosce qui sis. Nam ut noveritis, fratres, propter superbiam nostram domandam creata ista, quae molesta nobis essent: populum Pharaonis superbum potuit Deus domare de ursis, de leonibus, de serpentibus; muscas et ranas illis immisit (Exod. VIII, 6, 24), ut rebus vilissimis superbia domaretur. 16. Omnia ergo, fratres, omnia omnino per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sed quomodo per ipsum facta sunt omnia? Quod factum est, in illo vita est. Potest enim sic dici, Quod factum est in illo, vita est: ergo totum vita est, si sic pronuntiaverimus. Quid enim non in illo factum est? Ipse est enim Sapientia Dei; et dicitur in Psalmo, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Si ergo Christus est Sapientia Dei, et Psalmus dicit, Omnia in Sapientia fecisti; omnia sicut per illum facta, ita in illo facta sunt. Si ergo omnia in illo, fratres charissimi, et quod in illo factum est, vita est; ergo et terra vita est, ergo et lignum vita est. Dicimus quidem lignum vitam, sed secundum intellectum lignum crucis, unde accepimus vitam. Ergo et lapis vita est. Inhonestum est sic intelligere, ne rursum nobis subrepat eadem sordidissima secta Manichaeorum, et dicat quia habet vitam lapis, et habet animam paries, et resticula habet animam, et lana et vestis. Solent enim delirantes dicere, et cum repressi fuerint et repulsi, quasi de Scripturis proferunt dicentes: Utquid dictum est, Quod factum est in illo, vita est? Si enim omnia in ipso facta sunt, omnia vita sunt. Non te abducant: pronuntia sic, Quod factum est; hic subdistingue, et deinde infer, in illo vita est. Quid est hoc? Facta est terra, sed ipsa terra quae facta est, non est vita: est autem in ipsa Sapientia spiritualiter ratio quaedam qua terra facta est; haec vita est. 17. Quomodo possum, dicam Charitati vestrae. Faber facit arcam. Primo in arte habet arcam: si enim in arte arcam non haberet, unde illam fabricando proferret? Sed arca sic est in arte, ut non ipsa arca sit quae videtur oculis. In arte invisibiliter est, in opere visibiliter erit. Ecce facta est in opere; numquid destitit esse in arte? Et illa in opere facta est, et illa manet quae in arte est: nam potest illa arca putrescere, et iterum ex illa quae in arte est, alia fabricari. Attendite ergo arcam in arte, et arcam in opere. Arca in opere non est vita, arca in arte vita est; quia vivit anima artificis, ubi sunt ista omnia antequam proferantur. Sic ergo, fratres charissimi, quia Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia; hinc quae fiunt per ipsam artem, non continuo vita sunt, sed quidquid factum est, vita in illo est. Terram vides; est in arte terra: coelum vides; est in arte coelum: solem et lunam vides; sunt et ista in arte: sed foris corpora sunt, in arte vita sunt. Videte, si quo modo potestis; magna enim res dicta est: et si non a me magno, aut non per me magnum, tamen a magno. Non enim a me parvulo dicta sunt haec: sed ille non (1388)est parvulus ad quem respicio, ut dicam. Capiat quisque ut potest, in quantum potest: et qui non potest, nutriat cor, ut possit. Unde nutriat? De lacte nutriat, ut ad cibum perveniat. A Christo per carnem nato non recedat, donec perveniat ad Christum ab uno Patre natum, Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia: quia illa vita est, quae in illo est lux hominum. 18. Hoc enim sequitur, Et vita erat lux hominum; et ex ipsa vita homines illuminantur. Pecora non illuminantur, quia pecora non habent rationales mentes quae possint videre sapientiam. Homo autem factus est ad imaginem Dei, habet rationalem mentem per quam possit percipere sapientiam. Ergo illa vita per quam facta sunt omnia, ipsa vita lux est: et non quorumque animalium, sed lux hominum. Unde paulo post dicit, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ab illo lumine illuminatus est Joannes Baptista; ab ipso et ipse Joannes evangelista. Ex ipso lumine plenus erat qui dixit: Non sum ego Christus; sed qui post me venit, cujus non sum ego dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan. I, 9, 20, 27). Ab illo lumine illuminatus erat qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ergo, illa vita lux est hominum. 19. Sed forte stulta corda adhuc capere istam lucem non possunt, quia peccatis suis aggravantur, ut eam videre non possint. Non ideo cogitent quasi absentem esse lucem, quia eam videre non possunt: ipsi enim propter peccata tenebrae sunt. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ergo, fratres, quomodo homo positus in sole caecus, praesens est illi sol, sed ipse soli absens est; sic omnis stultus, omnis iniquus, omnis impius, caecus est corde. Praesens est sapientia, sed cum caeco praesens est, oculis ejus absens est: non quia ipsa illi absens est, sed quia ipse ab illa absens est. Quid ergo faciat iste? Mundet unde possit videri Deus. Quomodo si propterea videre non posset, quia sordidos et saucios oculos haberet, irruente pulvere vel pituita vel fumo, diceret illi medicus: Purga de oculo tuo quidquid mali est, ut possis videre lucem oculorum tuorum. Pulvis, pituita, fumus, peccata et iniquitates sunt; tolle inde ista omnia, et videbis sapientiam quae praesens est: quia Deus est ipsa sapientia; et dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
TRACTATUS II. De eo quod scriptum est, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes, etc., usque ad id, plenum gratiae et veritatis. Cap. 1, V\. 6-14.
1. Bonum est, fratres, ut textum divinarum Scripturarum, et maxime sancti Evangelii, nullum locum praetermittentes pertractemus, ut possumus; et pro nostra capacitate pascamur, et ministremus vobis unde et nos pascimur. Capitulum primum praeterito (1389)die dominico tractatum esse meminimus, id est, « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in illo vita est; et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. » Huc usque tractatum esse credo: recordamini omnes qui adfuistis; et qui non adfuistis, credite nobis, et his qui adesse voluerunt. Nunc ergo quia non possumus semper omnia replicare, propter eos qui hoc volunt audire quod sequitur, et oneri est illis si repetantur priora cum defraudatione posteriorum; dignentur et qui non aderant non praeterita exigere, sed cum his qui aderant et nunc audire praesentia.
2. Sequitur, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Et enim ea quae dicta sunt superius, fratres charissimi, de divinitate Christi dicta sunt ineffabili, et prope ineffabiliter. Quis enim capiet, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Et ne vilescat tibi nomen Verbi, per consuetudinem quotidianorum verborum, Et Deus erat Verbum. Hoc Verbum idipsum est, unde hesterno die multum locuti sumus: et praestiterit Dominus, ut vel tantum loquendo aliquid ad corda vestra perduxerimus. In principio erat Verbum. Idipsum est, eodem modo est; sicut est, semper sic est; mutari non potest: hoc est est. Quod nomen suum dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum; et, Misit me qui est (Exod. III, 14). Quis ergo hoc capiet, cum videatis omnia mortalia mutabilia; cum videatis non solum corpora variari per qualitates, nascendo, crescendo, deficiendo, moriendo, sed etiam ipsas animas per affectum diversarum voluntatum distendi atque discindi: cum videatis homines et percipere posse sapientiam, si se illius luci et calori admoverint; et amittere posse sapientiam, si inde malo affectu recesserint? Cum videatis ergo ista omnia esse mutabilia; quid est quod est, nisi quod transcendit omnia quae sic sunt ut non sint? Quis ergo hoc capiat? Aut quis, quomodocumque intenderit vires mentis suae, ut attingat quomodo potest id quod est, ad id quod utcumque mente attigerit, possit pervenire? Sic est enim tanquam videat quisque de longe patriam, et mare interjaceat; videt quo eat, sed non habet qua eat. Sic ad illam stabilitatem nostram ubi quod est est, quia hoc solum semper sic est ut est, volumus pervenire; interjacet mare hujus saeculi qua imus, etsi jam videmus quo imus: nam multi nec quo eant vident. Ut ergo esset et qua iremus, venit inde ad quem ire volebamus. Et quid fecit? Instituit lignum quo mare transeamus. Nemo enim potest transire mare hujus saeculi, nisi cruce Christi portatus. Hanc crucem aliquando amplectitur et infirmus oculis: et qui non videt longe quo eat, non ab illa recedat, et ipsa illum perducet. 3. Itaque, fratres mei, hoc insinuaverim cordibus (1390)vestris: si vultis pie et christiane vivere, haerete Christo secundum id quod pro nobis factus est, ut perveniatis ad eum secundum id quod est, et secundum id quod erat. Accessit, ut pro nobis hoc fieret ; quia hoc pro nobis factus est, ubi portentur infirmi, et mare saeculi transeant, et perveniant ad patriam; ubi jam navi non opus erit, quia nullum mare transitur. Melius est ergo non videre mente id quod est, et tamen a Christi cruce non recedere, quam videre illud mente, et crucem Christi contemnere. Bonum est super hoc et optimum, si fieri potest, ut et videatur quo eundum sit, et teneatur quo portetur qui pergit. Hoc potuerunt mentes magnae montium, qui montes dicti sunt, quos maxime illustrat lumen justitiae: potuerunt, et viderunt illud quod est. Nam videns Joannes dicebat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Viderunt hoc, et ut pervenirent ad id quod videbant de longe, a cruce Christi non recesserunt, et humilitatem Christi non contempserunt. Parvuli vero qui hoc non possunt intelligere, non recedentes a cruce et passione et resurrectione Christi, in ipsa navi perducuntur ad id quod non vident, in qua navi perveniunt et illi qui vident. 4. At vero quidam philosophi hujus mundi exstiterunt, et inquisierunt Creatorem per creaturam: quia potest inveniri per creaturam, evidenter dicente Apostolo, Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ut sint inexcusabiles. Et sequitur, Quia cum cognovissent Deum: non dixit, Quia non cognoverunt; sed, Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Unde obscuratum? Sequitur, et dicit apertius: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 20-22). Viderunt quo veniendum esset: sed ingrati ei qui illis praestitit quod viderunt, sibi voluerunt tribuere quod viderunt; et facti superbi amiserunt quod videbant, et conversi sunt inde ad idola et simulacra et ad culturas daemoniorum, adorare creaturam, et contemnere Creatorem. Sed jam isti elisi ista fecerunt: ut autem eliderentur, superbierunt; cum autem superbirent, sapientes se esse dixerunt. Hi ergo de quibus dixit, Qui cum cognovissent Deum, viderunt hoc quod dicit Joannes, quia per Verbum Dei facta sunt omnia. Nam inveniuntur et ista in libris philosophorum: et quia unigenitum Filium habet Deus, per quem sunt omnia. Illud potuerunt videre quod est, sed viderunt de longe: noluerunt tenere humilitatem Christi, in qua navi securi pervenirent ad id quod longe videre potuerunt; et sorduit eis crux Christi. Mare transeundum est, et lignum contemnis? O sapientia superba! irrides crucifixum Christum; ipse est quem longe vidisti: In principio erat Verbum, (1391)et Verbum erat apud Deum. Sed quare crucifixus est? Quia lignum tibi humilitatis ejus necessarium erat. Superbia enim tumueras, et longe ab illa patria projectus eras; et fluctibus hujus saeculi interrupta est via, et qua transeatur ad patriam non est, nisi ligno porteris. Ingrate, irrides eum qui ad te venit ut redeas! Ipse factus est via, et hoc per mare: inde in mari ambulavit (Matth. XIV, 25), ut ostenderet esse in mari viam. Sed tu, qui quomodo ipse ambulare in mari non potes, navi portare, ligno portare: crede in crucifixum, et poteris pervenire. Propter te crucifixus est, ut humilitatem doceret; et quia si sic veniret ut Deus, non agnosceretur. Si enim sic veniret ut Deus, non veniret eis qui videre Deum non poterant. Non enim secundum id quod Deus est, aut venit, aut discedit; cum sit ubique praesens, et nullo loco contineatur. Sed secundum quid venit? Quod apparuit homo. 5. Quia ergo sic erat homo, ut lateret in illo Deus, missus est ante illum magnus homo, per cujus testimonium inveniretur plus quam homo. Et quis est hic? Fuit homo. Et quomodo posset iste verum de Deo dicere? Missus a Deo. Quid vocabatur? Cui nomen erat Joannes. Quare venit? Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Qualis iste qui testimonium perhiberet de lumine? Magnum aliquid iste Joannes, ingens meritum, magna gratia, magna celsitudo! Mirare, plane mirare; sed tanquam montem. Mons autem in tenebris est, nisi luce vestiatur. Ergo tantum mirare Joannem, ut audias quod sequitur, Non erat ille lumen: ne cum montem putas lumen esse, naufragium in monte facias, non solatium invenias. Sed quid debes mirari? Montem tanquam montem. Erige autem te ad illum qui illuminat montem, qui ad hoc erectus est, ut prior radios excipiat, et oculis tuis nuntiet. Ergo, non erat ille lumen. 6. Quare igitur venit? Sed ut testimonium perhiberet de lumine. Utquid hoc? Ut omnes crederent per illum. Et de quo lumine testimonium perhiberet? Erat lux vera. Quare additum est, vera? Quia et homo illuminatus dicitur lux; sed vera lux illa est quae illuminat. Nam et oculi nostri dicuntur lumina; et tamen nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut per diem sol exeat, lumina ista sine causa patent. Sic ergo et Joannes erat lux, sed non vera lux: quia non illuminatus, tenebrae; sed illuminatione factus est lux. Nisi autem illuminaretur, tenebrae erat, sicut omnes impii, quibus jam credentibus dixit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae. Modo autem quia crediderant, quid? Nunc autem lux, inquit, in Domino (Ephes. V, 8). Nisi adderet, in Domino, non intelligeremus. Lux, inquit, in Domino: tenebrae non in Domino eratis. Fuistis enim aliquando tenebrae: ibi non addidit, in Domino. Ergo tenebrae in vobis, lux in Domino. Sic et ille non erat lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 7. Ubi autem est ipsa lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si (1392)omnem hominem venientem, et ipsum Joannem. Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat. Intelligat Charitas vestra: veniebat enim ad mentes infirmas, ad corda saucia, ad aciem animae lippientis. Ad hoc venerat. Et unde posset anima videre quod perfecte est? Quomodo plerumque fit ut in aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol, quem oculis videre non possumus. Quia et qui saucios habent oculos, idonei sunt videre parietem illuminatum et illustratum a sole, vel montem vel arborem, aut aliquid hujusmodi idonei sunt videre; et in alio illustrato demonstratur illis ortus ille, cui videndo adhuc minus idoneam aciem gerunt. Sic ergo illi omnes ad quos Christus venerat, minus idonei erant eum videre: radiavit Joannem; et per illum confitentem se radiatum ac se illuminatum esse, non qui radiaret et illuminaret, cognitus est ille qui illuminat, cognitus est ille qui illustrat, cognitus est qui implet. Et quis est? Qui illuminat, inquit, omnem hominem venientem in mundum. Nam si illinc non recederet, non esset illuminandus: sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit, ubi homo semper poterat esse illuminatus. 8. Quid ergo? Si venit huc, ubi erat? In hoc mundo erat. Et hic erat, et huc venit: hic erat per divinitatem; huc venit per carnem: quia cum hic esset per divinitatem, ab stultis et caecis et iniquis videri non poterat. Ipsi iniqui tenebrae sunt de quibus dictum est, Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Ecce hic est et modo, et hic erat, et semper hic est; et nunquam recedit, nusquam recedit. Opus est ut habeas unde videas quod tibi nunquam recedit; opus est ut tu non recedas ab eo qui nusquam recedit; opus est ut tu non deseras, et non desereris. Noli cadere, et non tibi occidet. Si tu feceris casum, ille tibi facit occasum: si autem tu stas, praesens est tibi. Sed non stetisti: recordare unde cecideris, unde te dejecit qui prior te cecidit. Dejecit enim te, non vi, non impulsu, sed voluntate tua. Si enim malo non consentires, stares, illuminatus maneres. Modo autem quia jam cecidisti, et factus es saucius corde, unde videri illa lux potest, venit ad te talis qualem posses videre; et talem se hominem praebuit, ut ab homine quaereret testimonium. Ab homine quaerit testimonium Deus, et Deus testem habet hominem; habet Deus testem hominem, sed propter hominem: tam infirmi sumus! Per lucernam quaerimus diem: quia lucerna dictus est ipse Joannes, Domino dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus; ego autem habeo testimonium majus Joanne (Id. V, 35, 36.) 9. Ergo ostendit quia propter homines voluit per lucernam demonstrari ad fidem credentium, ut per ipsam lucernam inimici ejus confunderentur. Illi enim inimici qui illum tentabant, et dicebant, Dic nobis, In qua potestate ista facis? Interrogabo vos et ego, inquit, unum sermonem: dicite mihi, baptismus Joannis unde est? de coelo, an ab hominibus? Et turbati sunt, et dixerunt (1393)apud semetipsos, Si dixerimus de coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis illi? (quia ille Christo perhibuerat testimonium, et dixerat, Non sum ego Christus, sed ille [Joan. I, 20 27]). Si autem ex hominibus dixerimus esse, timemus populum ne lapidet nos; quia tanquam prophetam habebant Joannem. Timentes lapidationem, sed plus timentes veritatis confessionem, responderunt mendacium veritati; et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Dixerunt enim: Nescimus. Et Dominus, quia ipsi contra se clauserant, negando se scire quod noverant, nec ipse illis aperuit, quia non pulsaverunt. Dictum est enim: Pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Non solum autem illi non pulsaverunt, ut aperiretur; sed negando, ostium ipsum contra se obstruxerunt. Et ait eis Dominus: Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio (Matth. XXI, 23-27, Marc. XI, 28-33, et Luc. XX, 2-8). Et confusi sunt per Joannem; impletumque in illis est, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI, 17, 18). 10. In mundo erat, et mundus per eum factus est. Ne putes quia sic erat in mundo, quomodo in mundo est terra, in mundo est coelum, in mundo est sol, luna et stellae, in mundo arbores, pecora, homines. Non sic iste in mundo erat. Sed quomodo erat? Quomodo artifex, regens quod fecit. Non enim sic fecit, quomodo facit faber. Forinsecus est arca quam facit, et illa in alio loco posita est, cum fabricatur; et quamvis juxta sit, ipse alio loco sedet qui fabricat, et extrinsecus est ad illud quod fabricat: Deus autem mundo infusus fabricat, ubique positus fabricat, et non recedit aliquo, non extrinsecus quasi versat molem quam fabricat. Praesentia majestatis facit quod facit; praesentia sua gubernat quod fecit. Sic ergo erat in mundo, quomodo per quem mundus factus est. Per ipsum enim mundus factus est, et mundus eum non cognovit. 11. Quid est, mundus factus est per ipsum? Coelum, terra, mare et omnia quae in eis sunt, mundus dicitur. Iterum alia significatione, dilectores mundi mundus dicuntur. Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Num enim coeli non cognoverunt Creatorem suum, aut Angeli non cognoverunt Creatorem suum, aut non cognoverunt Creatorem suum sidera, quem confitentur daemonia? Omnia undique testimonium perhibuerunt. Sed qui non cognoverunt? Qui amando mundum dicti sunt mundus. Amando enim habitamus corde: amando autem, hoc appellari meruerunt quod ille ubi habitabant. Quomodo dicimus, Mala est illa domus; aut, Bona est illa domus: non in illa quam dicimus malam, parietes accusamus; aut in illa quam dicimus bonam, parietes laudamus: sed malam domum, inhabitantes malos; et bonam domum, inhabitantes bonos. Sic et mundum, qui inhabitant amando mundum. Qui sunt? Qui diligunt mundum: ipsi enim corde habitant in mundo. Nam qui non diligunt mundum, carne versantur in mundo; sed corde inhabitant coelum, sicut Apostolus dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Ergo (1394)mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. 12. In sua propria venit: quia omnia ista per eum facta sunt. Et sui eum non receperunt. Qui sui? Homines quos fecit. Judaei quos primitus fecit super omnes gentes esse. Quia aliae gentes idola adorabant, et daemonibus serviebant; ille autem populus natus erat de semine Abrahae: et ipsi maxime sui; quia et per carnem quam suscipere dignatus est, cognati. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Non receperunt omnino, nullus recepit? Nullus ergo salvus factus est? Nemo enim salvus fiet, nisi qui Christum receperit venientem. 13. Sed addidit: Quotquot autem receperunt eum. Quid eis praestitit? Magna benevolentia! Magna misericordia! Unicus natus est, et noluit manere unus. Multi homines cum filios non habuerint, peracta aetate adoptant sibi; et voluntate faciunt quod natura non potuerunt: hoc faciunt homines. Si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet ad illum magis; quia solus omnia possessurus est, et non habebit qui cum eo dividat haereditatem, ut pauperior remaneat. Non sic Deus: Unicum eumdem ipsum quem genuerat, et per quem cuncta creaverat, misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo, quomodo ille Unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius. Ille enim venit Unigenitus solvere peccata, quibus peccatis implicabamur, ne adoptaret nos propter impedimentum eorum: quos sibi fratres facere volebat, ipse solvit, et fecit cohaeredes. Sic enim dicit Apostolus, Si autem filius, et haeres per Deum (Galat. IV, 7): et iterum, Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Non timuit ille habere cohaeredes; quia haereditas ejus non fit angusta, si multi possederint. Illi ipsi certe illo possidente fiunt haereditas ipsius, et ipse vicissim fit haereditas ipsorum. Audi quomodo ipsi fiant haereditas ipsius: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 7, 8). Ille quomodo fit haereditas eorum? Dicit in Psalmo: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5). Et nos illum possideamus, et ipse nos possideat: ille nos possideat, sicut Dominus; nos illum possideamus sicut salutem, nos possideamus sicut lucem. Quid ergo dedit his qui receperunt illum? Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: ut teneant lignum, et mare transeant. 14. Et quomodo illi nascuntur? Isti quia filii Dei fiunt et fratres Christi, utique nascuntur. Nam si non nascuntur, filii quomodo esse possunt? Sed filii hominum nascuntur ex carne et sanguine, et ex voluntate viri, et ex complexu conjugii. Illi autem quomodo ei nascuntur? Qui non ex sanguinibus: tanquam maris et feminae. Sanguina non est latinum: sed quia graece positum est pluraliter, maluit ille qui interpretabatur sic ponere, et quasi minus latine loqui secundum (1395)grammaticos, et tamen explicare veritatem secundum auditum infirmorum. Si enim diceret sanguinem singulari numero, non explicaret quod volebat: ex sanguinibus enim homines nascuntur maris et feminae. Dicamus ergo, non timeamus ferulas grammaticorum; dum tamen ad veritatem solidam et certiorem perveniamus. Reprehendit qui intelligit, ingratus quia intellexit. Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. Carnem pro femina posuit: quia de costa cum facta esset, Adam dixit, Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23); et Apostolus ait, Qui diligit uxorem suam, seipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habet (Ephes. V, 28 et 29). Ponitur ergo caro pro uxore, quomodo et aliquando spiritus pro marito. Quare? Quia ille regit, haec regitur: ille imperare debet, ista servire. Nam ubi caro imperat, et spiritus servit, perversa domus est. Quid pejus domo, ubi femina habet imperium super virum? Recta autem domus, ubi vir imperat, femina obtemperat. Rectus ergo ipse homo, ubi spiritus imperat, caro servit. 15. Hi ergo non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ut autem homines nascerentur ex Deo, primo ex ipsis natus est Deus. Christus enim Deus, et Christus natus ex hominibus. Non quaesivit quidem nisi matrem in terra, quia jam patrem habebat in coelo: natus ex Deo, per quem efficeremur; et natus ex femina, per quem reficeremur. Noli ergo mirari, o homo, quia efficeris filius per gratiam, quia nasceris ex Deo secundum Verbum ejus. Prius ipsum Verbum voluit nasci ex homine, ut tu securus nascereris ex Deo, et diceres tibi: Non sine causa Deus nasci ex homine voluit, nisi quia alicujus momenti me existimavit, ut immortalem me faceret, et pro me mortaliter nasceretur. Ideo cum dixisset, ex Deo nati sunt; quasi ne miraremur, et exhorreremus tantam gratiam, ut nobis incredibile videretur quia homines ex Deo nati sunt, quasi securum te faciens, ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid ergo miraris quia homines ex Deo nascuntur? Attende ipsum Deum natum ex hominibus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. 16. Quia vero Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ipsa nativitate collyrium fecit, unde tergerentur oculi cordis nostri, et possemus videre majestatem ejus per ejus humilitatem. Ideo factum est Verbum caro, et habitavit in nobis; sanavit oculos nostros: et quid sequitur? Et vidimus gloriam ejus. Gloriam ejus nemo posset videre, nisi carnis humilitate sanaretur. Unde non poteramus videre? Intendat ergo Charitas vestra, et videte quod dico. Irruerat homini quasi pulvis in oculum, irruerat terra, sauciaverat oculum, videre non poterat lucem: oculus iste sauciatus inungitur; terra sauciatus erat, et terra illuc mittitur ut sanetur. Omnia enim collyria et medicamenta nihil sunt nisi de terra. De pulvere caecatus es, de pulvere sanaris: ergo caro te caecaverat, caro (1396)te sanat. Carnalis enim anima facta erat consentiendo affectibus carnalibus; inde fuerat oculus cordis caecatus. Verbum caro factum est: medicus iste tibi fecit collyrium. Et quoniam sic venit ut de carne vitia carnis exstingueret, et de morte occideret mortem; ideo factum est in te, ut quoniam Verbum caro factum est, tu possis dicere, Et vidimus gloriam ejus. Qualem gloriam? Qualis factus est filius hominis? Illa humilitas ipsius est, non gloria ipsius. Sed quo perducta est acies hominis, curata per carnem? Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. De gratia et veritate alio loco uberius in ipso Evangelio, si Dominus dignatus fuerit donare, tractabimus. Haec nunc sufficiant, et aedificamini in Christo, et confortamini in fide, et vigilate in bonis operibus: et a ligno nolite recedere, per quod possitis mare transire.
TRACTATUS III Ab eo quod scriptum est, Joannes testimonium perhibet de ipso, etc., usque ad id, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Cap. I, V\ 15-18.
1. Gratiam et veritatem Dei, qua plenus sanctis apparuit unigenitus Filius Dominus et Salvator noster Jesus Christus, distinguendam a Veteri Testamento, quoniam res est Novi Testamenti, suscepimus in nomine Domini, et vestrae Charitati promisimus. Adestote ergo intenti, ut et quantum capio, donet Deus, et quantum capitis, audiatis. Reliquum enim erit, ut si semen quod spargitur in cordibus vestris, non abstulerint aves, nec spinae praefocaverint, nec aestus exusserit, accedente pluvia cohortationum quotidianarum, et cogitationibus vestris bonis quibus hoc agitur in corde, quod agitur in agro rastris, ut gleba frangatur, et semen operiatur et germinare possit: ut afferatis fructum, ad quem gaudeat et laetetur agricola (Matth. XIII, 3 23). Si autem pro semine bono et pro pluvia bona, non fructum, sed spinas attulerimus; nec semen accusabitur, nec pluvia erit in crimine, sed spinis ignis debitus praeparatur. 2. Homines sumus, quod puto non diu esse suadendum Charitati vestrae, christiani; et si christiani, utique ipso nomine ad Christum pertinentes. Hujus signum in fronte gestamus: de quo non erubescimus, si et in corde gestemus. Signum ejus est humilitas ejus. Per stellam eum Magi cognoverunt (Id. II, 2); et erat hoc signum de Domino datum, coeleste atque praeclarum: noluit stellam esse in fronte fidelium signum suum, sed crucem suam. Unde humiliatus, inde glorificatus: inde erexit humiles, quo humiliatus ipse descendit. Pertinemus ergo ad Evangelium, pertinemus ad Novum Testamentum. Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Interrogamus Apostolum, et dicit nobis quoniam non sumus sub Lege, sed sub Gratia (Rom. VI, 14). Misit ergo Filium suum factum ex muliere, factum sub (1397)Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Ecce ad hoc venit Christus, ut eos qui sub Lege erant redimeret: ut jam non simus sub Lege, sed sub Gratia. Quis ergo dedit Legem? Ille dedit Legem, qui dedit et Gratiam: sed Legem per servum misit, cum Gratia ipse descendit. Et unde facti erant homines sub Lege? Non implendo Legem. Qui enim legem impiet, non est sub lege, sed cum lege: qui autem sub lege est, non sublevatur, sed premitur lege. Omnes itaque homines sub Lege constitutos, reos facit Lex; et ad hoc illis super caput est, ut ostendat peccata, non tollat. Lex ergo jubet, dator legis miseretur in eo quod jubet lex. Conantes homines implere viribus suis quod a lege praeceptum est, ipsa sua temeraria et praecipiti praesumptione ceciderunt; et non sunt cum lege, sed sub lege facti sunt rei: et quoniam suis viribus implere non poterant legem, facti rei sub lege, imploraverunt liberatoris auxilium; et reatus legis fecit aegritudinem superbis. Aegritudo superborum, facta est confessio humilium: jam confitentur aegroti quia aegrotant; veniat medicus, et sanet aegrotos. 3. Medicus quis? Dominus noster Jesus Christus. Quis Dominus noster Jesus Christus? Ille qui visus est et ab eis a quibus crucifixus est. Ille qui apprehensus, colaphizatus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, in cruce suspensus, mortuus, lancea vulneratus, de cruce depositus, in sepulcro positus. Ille ipse Dominus noster Jesus Christus; ille ipse plane, et ipse est totus medicus vulnerum nostrorum, crucifixus ille cui insultatum est, quo pendente persecutores caput agitabant, et dicebant, Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 39, 40): ipse est totus medicus noster, ipse plane. Quare ergo non ostendit insultantibus, quia ipse erat Filius Dei: ut si se permisit in crucem levari, saltem cum illi dicerent, Si filius Dei est, descendat de cruce; tunc descenderet, et ostenderet eis verum se esse Filium Dei, quem illi ausi fuerant irridere? Noluit. Quare noluit? numquid quia non potuit? Potuit plane. Quid est enim amplius, de cruce descendere, an de sepulcro resurgere? Sed pertulit insultantes: nam crux non ad potentiae documentum, sed ad exemplum patientiae suscepta est. Ibi vulnera tua curavit, ubi sua diu pertulit: ibi te a morte sempiterna sanavit, ubi temporaliter mori dignatus est. Et mortuus est, an in illo mors mortua est? Qualis mors, quae mortem occidit? 4. Ipse est tamen Dominus noster Jesus Christus totus, qui videbatur, et tenebatur, et crucifigebatur? Num totus hoc ipse est? Ipse est quidem, sed non totus illud quod viderunt Judaei; non hoc est totus Christus. Et quid est? In principio erat Verbum. In quo principio? Et Verbum erat apud Deum. Et quale Verbum? Et Deus erat Verbum. Numquid forte a Deo factum est hoc Verbum? Non. Hoc enim erat in principio apud Deum. Quid ergo? Alia quae fecit Deus non similia sunt Verbo? Non: quia omnia per ipsum (1398)facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo per ipsum omnia sunt facta? Quia quod factum est, in ipso vita erat: et antequam fieret, vita erat. Quod factum est, non est vita: sed in arte, hoc est, in Sapientia Dei, antequam fieret, vita erat. Quod factum est, transiit: quod est in Sapientia, transire non potest. Vita ergo in illo erat, quod factum est. Et qualis vita? Quia et anima corporis vita est: corpus nostrum habet vitam suam; quam cum amiserit, mors est corporis: talis ergo erat illa vita? Non: sed vita erat lux hominum. Numquid lux pecorum? Nam ista lux et hominum et pecorum est. Est quaedam lux hominum: unde distant homines a pecoribus videamus, et tunc intelligemus quid sit lux hominum. Non distas a pecore, nisi intellectu: noli aliunde gloriari. De viribus praesumis? a bestiis vinceris: de velocitate praesumis? a muscis vinceris: de pulchritudine praesumis? quanta pulchritudo est in pennis pavonis? Unde ergo melior es? Ex imagine Dei. Ubi imago Dei? In mente, in intellectu. Si ergo ideo melior pecore, quia habes mentem qua intelligas quod non potest pecus intelligere; inde autem homo, quia melior pecore; lux hominum est lux mentium. Lux mentium supra mentes est, et excedit omnes mentes. Hoc erat vita illa per quam facta sunt omnia. 5. Ubi erat? hic erat; an apud Patrem erat, et hic non erat? an quod verius est, et apud Patrem erat, et hic erat? Si ergo hic erat, quare non videbatur? Quia lux in tenebris lucet, et tenebrae cam non comprehenderunt. O homines, nolite esse tenebrae, nolite esse infideles, injusti, iniqui, rapaces, avari, amatores saeculi: hae sunt enim tenebrae. Lux non est absens, sed vos absentes estis a luce. Caecus in sole praesentem habet solem, sed absens est ipse soli. Nolite ergo esse tenebrae. Haec est enim forte gratia, de qua dicturus sum, ut jam non simus tenebrae, et dicat nobis Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quia ergo non videbatur lux hominum, id est lux mentium, opus erat ut homo diceret de luce testimonium, non quidem tenebrosus, sed jam illuminatus. Nec tamen quia illuminatus, idco ipsa lux; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Nam non erat ille lux. Et quae erat lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ubi erat ista? In hoc mundo erat. Et quomodo in hoc mundo erat? numquid sicut ista lux solis, lunae, lucernarum, sic et ista lux in mundo est? Non. Quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: hoc est, lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Mundus enim tenebrae; quia dilectores mundi, mundus. Num enim creatura non agnovit Creatorem suum? Testimonium dedit coelum de stella (Matth. II, 2); testimonium dedit mare, portavit ambulantem Dominum (Id. XIV, 26); testimonium dederunt venti, ad ejus jussum quieverunt (Id. VIII, 27); testimonium dedit terra, illo crucifixo contremuit (Id. XXVII, 51): si omnia ista testimonium dederunt, (1399)quomodo mundus eum non cognovit, nisi quia mundus dilectores mundi, corde habitantes mundum? Et malus mundus, quia mali habitatores mundi: sicut mala domus, non parietes, sed inhabitantes. 6. In propria venit, id est, in sua venit: et sui eum non receperunt. Quae ergo spes est, nisi quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri? Si filii fiunt, nascuntur: si nascuntur, quomodo nascuntur? Non ex carne, non ex sanguinibus, non ex voluntate carnis, non ex voluntate viri; sed ex Deo nati sunt. Gaudeant ergo, quia ex Deo nati sunt; praesumant se pertinere ad Deum; accipiant documentum, quia ex Deo nati sunt: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Si Verbum non erubuit nasci de homine, erubescunt homines nasci de Deo? Hoc autem quia fecit, curavit: quia curavit, videmus. Hoc enim quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, medicamentum nobis factum est, ut quia terra caecabamur, de terra sanaremur: et sanati quid videremus? Et vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 1-14). 7. Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, Hic erat quem dixi, Qui post me venit, ante me factus est. Post me venit, et praecessit me. Quid est, ante me factus est? Praecessit me: non, factus est antequam factus essem ego; sed, antepositus est mihi: hoc est, ante me factus est. Quare ante te factus est, cum post te venerit? Quia prior me erat. Prior te, o Joannes? Quid magnum, si prior te? Bene, quia tu illi perhibes testimonium: audiamus ipsum dicentem, Et ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58). Sed et Abraham in medio genere humano ortus est; multi ante illum, multi post illum: audi vocem Patris ad Filium, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Qui ante luciferum genitus est, omnes ipse illuminat. Dictus est enim quidam lucifer qui cecidit: erat enim angelus, et factus est diabolus; et dixit de illo Scriptura, Lucifer qui mane oriebatur, cecidit (Isai. XIV, 12). Unde lucifer? Quia illuminatus lucebat. Unde autem tenebrosus factus? Quia in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Ergo ille ante luciferum, ante omnem illuminatum: siquidem ante omnem illuminatum sit necesse est, a quo illuminantur omnes qui illuminari possunt. 8. Ideo hoc sequitur: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Quid accepistis? Et gratiam pro gratia. Sic enim habent verba evangelica, collata cum exemplaribus graecis. Non ait, Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; sed sic ait, Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, id est, accepimus: ut nescio quid nos voluerit intelligere de plenitudine ejus accepisse; et insuper gratiam pro gratia. Accepimus enim de plenitudine ejus, primo gratiam; et rursum accepimus gratiam, gratiam pro gratia. Quam gratiam primo (1400)accepimus? Fidem. In fide ambulantes, in gratia ambulamus. Unde enim hoc meruimus? quibus nostris praecedentibus meritis? Non se quisque compalpet, redeat in conscientiam suam, quaerat latebras cogitationum suarum, redeat ad seriem factorum suorum: non attendat quid sit, si jam aliquid est; sed quid fuerit, ut esset aliquid; inveniet non se dignum fuisse nisi supplicio. Si ergo supplicio dignus fuisti, et venit ille qui non peccata puniret, sed peccata donaret; gratia tibi data est, non merces reddita. Unde vocatur gratia? Quia gratis datur. Non enim praecedentibus meritis emisti quod accepisti. Hanc ergo accepit gratiam primam peccator, ut ejus peccata dimitterentur. Quid meruit? Interroget justitiam; invenit poenam: interroget misericordiam; invenit gratiam. Sed hoc et promiserat Deus per Prophetas: itaque cum venit dare quod promiserat; non solum gratiam dedit, sed et veritatem. Quomodo exhibita est veritas? Quia factum est quod promissum est. 9. Quid est ergo, gratiam pro gratia? Fide promeremur Deum; et qui digni non eramus quibus peccata dimitterentur, ex eo quia tantum donum indigni accepimus, gratia vocatur. Quid est gratia? gratis data. Quid est gratis data? Donata, non reddita. Si debebatur, merces reddita est, non gratia donata; si autem vere debebatur, bonus fuisti: si autem, ut verum est, malus fuisti, credidisti autem in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5) (Quid est, qui justificat impium? Ex impio facit pium); cogita quid per legem tibi imminere debebat, et quid per gratiam consecutus sis. Consecutus autem istam gratiam fidei, eris justus ex fide (Justus enim ex fide vivit) (Habac. II, 4; Rom. I, 17); et promereberis Deum vivendo ex fide: cum promerueris Deum vivendo ex fide, accipies praemium immortalitatem, et vitam aeternam. Et illa gratia est. Nam pro quo merito accipis vitam aeternam? Pro gratia. Si enim fides gratia est, et vita aeterna quasi merces est fidei: videtur quidem Deus vitam aeternam tanquam debitam reddere (Cui debitam? Fideli, quia promeruit illam per fidem); sed quia ipsa fides gratia est, et vita aeterna gratia est pro gratia. 10. Audi Paulum apostolum confitentem gratiam, et postea debitum expetentem. Confessio gratiae quae est in Paulo? Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus: sed misericordiam, inquit, consecutus sum (I Tim I, 13). Indignum se dixit qui consequeretur: consecutum tamen non per merita sua, sed per misericordiam Dei. Audi illum jam flagitantem debitum, qui primo indebitam susceperat gratiam: Ego enim, inquit, jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae. Jam debitum flagitat, jam debitum exigit. Nam vide verba sequentia: Quam mihi reddet Dominus in illa die, justus judex (II Tim. IV, 6-8). Ut (1401)ante susciperet gratiam, misericordem patrem opus habebat: ut praemium gratiae, judicem justum. Qui non damnavit impium, damnabit fidelem? Et tamen si bene cogites, ipse dedit fidem primo, qua eum promeruisti: non enim de tuo promeruisti ut tibi aliquid deberetur. Quod ergo praemium immortalitatis postea tribuit, dona sua coronat, non merita tua. Ergo, fratres, omnes de plenitudine ejus accepimus: de plenitudine misericordiae ejus, de abundantia bonitatis ejus accepimus. Quid? Remissionem peccatorum, ut justificaremur ex fide. Et insuper quid? Et gratiam pro gratia; id est, pro hac gratia in qua ex fide vivimus, recepturi sumus aliam: quid tamen nisi gratiam? Nam si dixero quia et hoc debetur, aliquid mihi assigno, quasi cui debeatur. Coronat autem in nobis Deus dona misericordiae suae: sed si in ea gratia quam primam accepimus, perseveranter ambulemus. 11. Lex enim per Moysen data est: quae reos tenebat. Quid enim ait Apostolus? Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Hoc proderat superbis, ut abundaret delictum: multum enim sibi dabant, et quasi viribus suis multum assignabant; et non poterant implere justitiam, nisi adjuvaret ille qui jusserat. Superbiam illorum volens domare Deus, dedit Legem, tanquam dicens: Ecce implete, ne putetis deesse jubentem. Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat. 12. Si ergo deest qui impleat, unde non implet? Quia natus cum traduce peccati et mortis. De Adam natus, traxit secum quod ibi conceptum est. Cecidit primus homo; et omnes qui de illo nati sunt, de illo traxerunt concupiscentiam carnis. Oportebat ut nasceretur alius homo qui nullam traxit concupiscentiam. Homo, et homo: homo ad mortem, et homo ad vitam. Sic dicit Apostolus: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Per quem hominem mors, et per quem hominem resurrectio mortuorum? Noli festinare: sequitur, et dicit: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Qui pertinent ad Adam? Omnes qui nati sunt de Adam. Qui ad Christum? Omnes qui nati sunt per Christum. Quare omnes in peccato? Quia nemo natus est praeter Adam. Ut autem nascerentur ex Adam, necessitatis fuit ex damnatione: nasci per Christum, voluntatis est et gratiae. Non coguntur homines nasci per Christum: non quia voluerunt, nati sunt ex Adam. Omnes tamen qui ex Adam, cum peccato peccatores: omnes qui per Christum, justificati et justi, non in se, sed in illo. Nam in se si interroges, Adam sunt: in illo si interroges, Christi sunt. Quare? Quia ille caput Dominus noster Jesus Christus, non cum traduce peccati venit: sed tamen venit cum carne mortali. 13. Mors peccatorum poena erat: in Domino munus misericordiae erat, non poena peccati. Non enim aliquid habebat Dominus quare juste moreretur. Ipse (1402)ait, Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit. Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Paris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30 et 31). Non habebat ille quare moreretur, et mortuus est: tu habes quare, et mori dedignaris? Dignare aequo animo pati per meritum tuum, quod ille pati dignatus est, ut te a sempiterna morte liberaret. Homo, et homo: sed ille, nonnisi homo; iste, Deus homo. Ille homo peccati, iste justitiae. Mortuus es in Adam, resurge in Christo: nam utrumque debetur tibi. Jam credidisti in Christum, reddes tamen quod debes de Adam. Sed non te in aeternum tenebit vinculum peccati; quia mortem tuam aeternam occidit mors temporalis Domini tui. Ipsa est gratia, fratres mei, ipsa est et veritas, quia promissa et exhibita. 14. Non erat ista in Veteri Testamento, quia Lex minabatur, non opitulabatur; jubebat, non sanabat; languorem ostendebat, non auferebat: sed illi praeparabat medico venturo cum gratia et veritate; tanquam ad aliquem quem curare vult medicus, mittat primo servum suum, ut ligatum illum inveniat. Sanus non erat, sanari nolebat, et ne sanaretur, sanum se esse jactabat: missa Lex est, ligavit cum; invenit se reum, jam clamat de ligatura. Venit Dominus, curat amaris aliquantum et acribus medicamentis: dicit enim aegroto, Ferto; dicit, Tolera; dicit, Noli diligere mundum, habeto patientiam, curet te ignis continentiae, ferrum persecutionum tolerent vulnera tua. Expavescebas quamvis ligatus: liber ille et non ligatus bibit quod tibi dabat; prior passus est ut te consolaretur, tanquam dicens, Quod times pati pro te, prior patior pro te. Haec est gratia, et magna gratia. Quis illam digne collaudat? 15. De humilitate Christi loquor, fratres mei. Majestatem Christi et divinitatem Christi quis loquitur? In explicando et dicendo ut quoquomodo humilitatem Christi loqueremur, non sufficimus, imo deficimus: totum cogitantibus committimus, non audientibus adimplemus. Cogitate humilitatem Christi. Sed quis nobis, inquis, eam explicat, nisi tu dicas? Ille intus dicat. Melius illud dicit qui intus habitat, quam qui foris clamat. Ipse vobis ostendat gratiam humilitatis suae, qui coepit habitare in cordibus vestris. Jamvero si in ejus humilitate explicanda et eroganda deficimus, majestatem ejus quis loquatur? Si Verbum caro factum conturbat nos, In principio erat Verbum quis explicabit? Tenete ergo, fratres, soliditatem istam. 16. Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Per servum Lex data est; reos fecit: per Imperatorem indulgentia data est; reos liberavit. Lex per Moysen data est. Non sibi aliquid amplius servus assignet, quam quod per illum factum est. Electus ad magnum ministerium tanquam fidelis in domo, sed tamen servus, agere secundum Legem potest, solvere a reatu Legis non potest. Lex ergo per Moysen data est, Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.(1403) 17.Et ne forte aliquis dicat, Et Gratia et veritas non est facta per Moysen, qui vidit Deum? statim subjecit, Deum nemo vidit unquam. Et unde innotuit Moysi Deus? Quia revelavit servo suo Dominus. Quis Dominus? Ipse Christus, qui praemisit Legem per servum, ut veniret ipse cum Gratia et veritate. Deum enim nemo vidit unquam. Et unde illi servo quantum capere posset apparuit? Sed unigenitus, inquit, Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Quid est, in sinu Patris? In secreto Patris. Non enim Deus habet sinum, sicut nos habemus in vestibus, aut cogitandus est sic sedere quomodo nos, aut forte cinctus est ut sinum haberet: sed quia sinus noster intus est, secretum Patris sinus Patris vocatur. In secreto Patris, qui Patrem novit, ipse enarravit. Nam Deum nemo vidit unquam. Ipse ergo venit, et narravit quidquid vidit. Quid vidit Moyses? Moyses vidit nubem, vidit angelum, vidit ignem: omnis illa creatura est; typum Domini sui gerebat, non ipsius Domini praesentiam exhibebat. Namque aperte habes in Lege, Et loquebatur Moyses cum Domino, contra in contra sicut amicus cum amico suo. Sequeris ipsam Scripturam, et invenis Moysen dicentem, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum manifeste, ut videam te. Et parum est quia dixit: responsum accepit, Non potes videre faciem meam (Exod. XXXIII, 11, 13, 20). Loquebatur ergo, fratres mei, cum Moyse angelus, portans typum Domini: et illa omnia quae ibi per angelum facta sunt, futuram istam gratiam et veritatem promittebant. Qui bene scrutantur Legem, noverunt: et cum opportunum est, ut et nos aliquid inde dicamus, quantum Dominus revelat, non tacemus Charitati vestrae. 18. Illud autem sciatis, quia omnia quae corporaliter visa sunt, non erant illa substantia Dei. Illa enim oculis carnis videmus: Dei substantia unde videtur? Evangelium interroga: Beati mundo corde; quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Fuerunt homines qui dicerent vanitate sui cordis decepti, Pater invisibilis est, Filius autem visibilis est. Unde visibilis? Si propter carnem, quia suscepit carnem; manifestum est. Illi enim qui carnem Christi viderunt, aliqui crediderunt, aliqui crucifixerunt: et qui crediderunt, illo crucifixo nutaverunt; et nisi ipsam post resurrectionem palparent, fides ad eos non revocaretur. Si ergo propter carnem visibilis Filius; et nos concedimus, et est catholica fides: si autem ante carnem sicut ipsi dicunt, id est, antequam incarnaretur; multum delirant, et multum errant. Facta enim sunt illa visibilia corporaliter per creaturam, in quibus typus ostenderetur: non utique substantia ipsa demonstrabatur et manifestabatur. Et hoc attendat Charitas vestra lene documentum. Sapientia Dei videri oculis non potest. Fratres, si Christus Sapientia Dei, et Virtus Dei (I Cor. I, 24); si Christus Verbum Dei; verbum hominis oculis non videtur, Verbum Dei videri sic potest?(1404) 19.Expellite ergo de cordibus vestris carnales cogitationes, ut vere sitis sub gratia, ut ad Novum Testamentum pertineatis. Ideo vita aeterna promittitur in Novo Testamento. Legite Vetus Testamentum, et videte quia carnali adhuc populo ea quidem praecipiebantur quae nobis. Nam unum Deum colere, et nobis praecipitur. Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui, et nobis praecipitur: quod est secundum praeceptum. Observa diem sabbati, magis nobis praecipitur: quia spiritualiter observandum praecipitur. Judaei enim serviliter observant diem sabbati, ad luxuriam, ad ebrietatem. Quanto melius feminae eorum lanam facerent, quam illo die in maenianis saltarent? Absit, fratres, ut illos dicamus observare sabbatum. Spiritualiter observat sabbatum christianus, abstinens se ab opere servili. Quid est enim ab opere servili? A peccato. Et unde probamus? Dominum interroga: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Ergo et nobis praecipitur spiritualiter observatio sabbati. Jam illa omnia praecepta nobis magis praecipiuntur, et observanda sunt: Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 3-17). Nonne ista omnia et nobis praecipiuntur? Sed quaere mercedem, et invenies ibi dici: Ut expellantur hostes a facie tua, et accipiatis terram quam promisit Deus patribus vestris (Levit. XXVI, 1-13). Quia non poterant capere invisibilia, per visibilia tenebantur. Quare tenebantur? Ne penitus interirent, et ad idola laberentur. Nam fecerunt hoc, fratres mei, sicut legitur, obliti tanta miracula quae fecit Deus coram oculis eorum. Mare discissum est; via facta est in mediis fluctibus; sequentes hostes eorum eisdem aquis operti sunt, per quas illi transierunt (Exod. XIV, 21-31): et cum Moyses homo Dei recessisset ab oculis eorum, idolum petierunt, et dixerunt: Fac nobis deos qui nos praeeant, quia ille homo dimisit nos. Tota spes eorum in homine posita erat, non in Deo. Ecce mortuus est homo: numquid mortuus est Deus qui eruerat eos de terra Aegypti? Et cum fecissent sibi imaginem vituli, adoraverunt, et dixerunt, Hi sunt dii tui, Israel, qui te liberaverunt de terra Aegypti (Id. XXXII, 1-4). Quam cito obliti tam manifestam gratiam! Quibus ergo modis teneretur populus talis, nisi promissis carnalibus? 20. Ea ibi jubentur in decalogo Legis quae et nobis; sed non ea promittuntur quae nobis. Nobis quid promittitur? Vita aeterna. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Cognitio Dei promittitur: ipsa est gratia pro gratia. Fratres, modo credimus, non videmus: pro ista fide praemium erit, videre quod credimus. Noverant hoc Prophetae, sed occultum erat antequam veniret. Nam quidam suspirans amator in Psalmis ait: Unam petii a Domino, hanc requiram. (1405)Et quaeris quid petat? Forte enim terram petit fluentem lacte et melle carnaliter, quamvis spiritualiter ista quaerenda sit et petenda: aut forte subjectionem hostium suorum, aut mortem inimicorum, aut imperia et facultates hujus saeculi. Ardet enim amore, et multum suspirat, et aestuat, et anhelat. Videamus quid petat, Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid est hoc quod requirit? Ut inhabitem, inquit, in domo Domini, per omnes dies vitae meae. Et puta quia habitas in domo Domini, unde ibi erit gaudium tuum? Ut contempler, inquit, delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). 21. Fratres mei, unde clamatis, unde exsultatis, unde amatis, nisi quia ibi est scintilla hujus charitatis? Quid desideratis, rogo vos? Videri potest oculis? tangi potest? pulchritudo aliqua est quae oculos delectat? Nonne martyres amati sunt vehementer; et quando eos commemoramus, inardescimus amore? Quid in illis amamus, fratres? Membra laniata a feris? Quid foedius, si oculos carnis interroges? quid pulchrius, si oculos cordis interroges? Quid tibi videtur adolescens pulcherrimus fur? Quomodo horrent oculi tui? Numquid oculi carnis horrent? Si ipsos interroges, nihil illo corpore compositius, nihil ordinatius ; et parilitas membrorum, et coloris delectatio illicit oculos: et tamen cum audis quia fur est, fugis hominem animo. Vides ex alia parte senem curvum, baculo innitentem, vix se moventem, rugis undique exaratum: quid vides quod oculos delectet? Audis quia justus est; amas, amplecteris. Talia nobis praemia promissa sunt, fratres mei: tale aliquid amate, tali regno suspirate, talem patriam desiderate; si vultis pervenire ad id cum quo venit Dominus noster, id est, ad gratiam et veritatem. Si autem corporalia praemia concupieris a Deo, adhuc sub Lege es, et ideo ipsam Legem non implebis. Quando enim videris abundare ista temporalia in eis qui Deum offendunt, nutant gressus tui, et dicis tibi: Ecce ego colo Deum, quotidie ad ecclesiam curro, genua mihi trita sunt in orationibus; et assidue aegroto: homicidia faciunt homines, rapinas faciunt; exsultant et abundant, bene est illis. Talia ergo quaerebas a Deo? Certe ad gratiam pertinebas. Si gratiam ideo tibi dedit Deus, quia gratis dedit, gratis ama. Noli ad praemium diligere Deum; ipse sit praemium tuum. Dicat anima tua, Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini. Noli timere ne fastidio deficias: talis erit illa delectatio pulchritudinis, ut semper tibi praesens sit, et nunquam satieris; imo semper satieris, et nunquam satieris. Si enim dixero quia non satiaberis, fames erit; si dixero quia satiaberis, fastidium timeo: ubi nec fastidium erit, nec fames, quid dicam nescio; sed Deus habet quod exhibeat non invenientibus quomodo dicant, et credentibus quod accipiant.
TRACTATUS IV. Ab eo quod scriptum est, Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes, etc., usque ad id, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, etc. Cap. I, V\. 19-33.
(1406) 1. Saepissime audivit Sanctitas vestra, et optime nostis, quoniam Joannes Baptista quanto praeclarior erat in natis mulierum, et quanto humilior ad cognoscendum Dominum, tanto meruit esse amicus sponsi; sponso zelans, non sibi; non suum honorem quaerens, sed judicis sui, quem tanquam praeco praeibat. Itaque Prophetis praecedentibus praenuntiare de Christo futura concessum est; huic autem digito ostendere. Sicut enim ignorabatur Christus ab his qui Prophetis non crediderunt antequam veniret, sic ab eis ignorabatur et praesens. Venerat enim humiliter primo et occultus; tanto occultior, quanto humilior: populi autem spernentes per superbiam suam humilitatem Dei, crucifixerunt Salvatorem suum, et fecerunt damnatorem suum. 2. Sed qui primo venit occultus, quia venit humilis, numquid deinceps non est venturus manifestus, quia excelsus? Audistis modo Psalmum: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit. Siluit ut judicaretur, non silebit cum coeperit judicare. Non diceretur, manifestus veniet, nisi primo venisset occultus; nec diceretur, non silebit, nisi quia primo siluit. Quomodo siluit? Interroga Isaiam: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram eo qui se tonderet, fuit sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Veniet autem manifestus, et non silebit. Quomodo manifestus? ignis ante eum praeibit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Tempestas illa tollere habet totam paleam de area, quae modo trituratur; et ignis incendere quod tempestas abstulerit. Modo autem tacet: tacet judicio, sed non tacet praecepto. Si enim tacet Christus, quid sibi volunt haec Evangelia? quid sibi volunt voces apostolicae, quid cantica Psalmorum, quid eloquia Prophetarum? In his enim omnibus Christus non tacet. Sed tacet modo, ut non vindicet: non tacet, ut non moneat. Veniet autem praeclarus in vindictam, et apparebit omnibus, et qui in eum non credunt. Modo vero quia et praesens occultus erat, oportebat ut contemneretur. Nisi enim contemneretur, non crucifigeretur: si non crucifigeretur, non funderet sanguinem, quo pretio nos redemit. Ut autem daret pretium pro nobis, crucifixus est; ut crucifigeretur, contemptus est; ut contemneretur, humilis apparuit. 3. Tamen quia quasi in nocte apparuit in corpore mortali, lucernam sibi accendit unde videretur. Ipsa lucerna Joannes erat (Joan. V, 35), de quo jam multa audivistis: et praesens lectio Evangelii, verba Joannis continet, primo, quod praecipuum est, confitentis quia non ipse erat Christus. Tanta autem excellentia erat in Joanne, ut posset credi Christus: et in eo probata est humilitas ejus, quia dixit se non esse, (1407)cum posset credi esse. Ergo, Hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum, Tu quis es? Non autem mitterent, nisi moverentur excellentia auctoritatis ejus, quia ausus est baptizare. Et confessus est, et non negavit. Quid confessus est? Et confessus est, Quia non sum ego Christus. 4. Et interrogaverunt eum, Quid ergo? Elias es tu? Noverant enim quia praecessurus erat Elias Christum. Non enim alicui incognitum erat nomen Christi apud Judaeos. Istum non putaverunt esse Christum: non omnino Christum non esse venturum. Cum sperarent venturum, sic offenderunt in praesentem, offenderunt tanquam in humilem lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat, jam quidem praecisus de monte sine manibus: sicut dicit Daniel propheta, vidisse se lapidem praecisum de monte sine manibus. Sed quid sequitur? Et crevit, inquit, lapis ille, et factus est mons magnus, et implevit universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Videat ergo Charitas vestra quod dico: Christus ante Judaeos jam praecisus erat de monte. Montem regnum vult intelligi Judaeorum. Sed regnum Judaeorum non impleverat universam faciem terrae. Inde praecisus est ille lapis, quia inde natus est in praesentia Dominus. Et quare sine manibus? Quia sine opere virili Virgo peperit Christum. Jam ergo erat lapis ille praecisus sine manibus, ante oculos Judaeorum: sed humilis erat. Non immerito; quia nondum creverat lapis ille, et impleverat orbem terrarum: quod ostendit in regno suo, quod est Ecclesia, qua implevit totam faciem terrae. Quia ergo nondum creverat, offenderunt in illum tanquam in lapidem: et factum est in eis quod scriptum est, Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur; et super quos ceciderit lapis ille, conteret eos (Luc. XX, 18). Primo super humilem ceciderunt; excelsus super illos venturus est: sed ut eos venturus excelsus conterat, primo eos humilis quassavit. Offenderunt in eum, et quassati sunt; non contriti, sed quassati: veniet excelsus, et conteret eos. Sed ignoscendum est Judaeis, quia offenderunt in lapidem qui nondum creverat. Quales sunt illi qui in ipsum montem offenderunt? Jam de quibus dicam cognoscitis. Qui negant Ecclesiam toto orbe diffusam, non in humilem lapidem, sed in ipsum montem offendunt: quod factus est ille lapis dum cresceret. Caeci Judaei non viderunt humilem lapidem: quanta caecitas est non videre montem? 5. Ergo viderunt humilem, et non cognoverunt. Demonstrabatur illis per lucernam. Nam primo ille, quo major nemo surrexerat in natis mulierum, dixit, Non sum ego Christus. Dictumque illi est, Numquid tu es Elias? Respondit, non sum. Christus enim praemittit ante se Eliam: et dixit, Non sum, et fecit nobis quaestionem. Timendum est enim ne minus intelligentes, contraria putent Joannem dixisse quam Christus dixit. Quodam enim loco, cum Dominus Jesus Christus in Evangelio quaedam diceret de se, responderunt illi discipuli: (1408)Quomodo ergo dicunt Scribae, id est periti Legis, quia Eliam oportet primum venire? Et ait Dominus: Elias jam venit, et fecerunt ei quae voluerunt; et si vultis scire, ipse est Joannes Baptista (Matth. XVII, 10-13, et XI, 11-14). Dominus Jesus Christus dixit, Elias jam venit, et ipse est Joannes Baptista: Joannes autem interrogatus sic se confessus est Eliam non esse, quomodo nec Christum esse. Et utique sicut verum confessus est Christum se non esse, sic verum confessus est nec Eliam se esse. Quomodo ergo comparabimus dicta praeconis cum dictis judicis? Absit ut praeco mentiatur: hoc enim loquitur quod audit a judice. Quare ergo ille, Non sum Elias: et Dominus, Ipse est Elias? Quia in eo Dominus Jesus Christus praefigurare voluit futurum adventum suum, et hoc dicere, quia in spiritu Eliae erat Joannes. Et quod erat Joannes ad primum adventum, hoc erit Elias ad secundum adventum. Quomodo duo adventus judicis, sic duo praecones. Judex quidem ipse, praecones autem duo: non duo judices. Oportebat enim judicem primo venire judicandum. Misit ante se primum praeconem, vocavit illum Eliam; quia hoc erit in secundo adventu Elias, quod in primo Joannes. 6. Namque intendat Charitas vestra quam verum dicam. Quando conceptus est Joannes, vel potius quando natus est, Spiritus sanctus hoc de illo homine implendum prophetavit: Et erit, inquit, praecursor Altissimi, in spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17). Non ergo Elias, sed in spiritu et virtute Eliae. Quid est, in spiritu et virtute Eliae? In eodem Spiritu sancto vice Eliae. Quare vice Eliae? Quia quod Elias secundo, hoc Joannes primo adventui fuit. Recte ergo modo Joannes proprie respondit. Nam Dominus figurate, Elias ipse est Joannes: iste autem, ut dixi, proprie, Non sum ego Elias. Si figuram praecursionis advertas, Joannes ipse est Elias: quod enim ille ad primum adventum, hoc ille ad secundum erit. Si proprietatem personae interroges, Joannes Joannes, Elias Elias; Dominus ergo ad praefigurationem recte, Ipse est Elias: Joannes autem recte ad proprietatem, Non sum Elias. Nec Joannes falsum, nec Dominus falsum: nec praeco falsum, nec Judex falsum; sed si intelligas. Quis autem intelliget? Qui imitatus fuerit humilitatem praeconis, et cognoverit celsitudinem judicis. Nihil enim humilius ipso praecone. Fratres mei, nullum tantum meritum Joannes habuit quam de ista humilitate, quod cum posset fallere homines, et putari Christus, et haberi pro Christo (tantae enim gratiae tantaeque excellentiae fuit), confessus est tamen aperte, et dixit, Non sum ego Christus. Numquid tu Elias es? Jam si diceret, Elias sum; ergo jam in secundo adventu adveniens Christus judicaret, non adhuc in primo judicaretur. Tanquam dicens, Venturus est et Elias; Non sum, inquit, Elias. Sed observate humilem, ante quem venit Joannes, ne sentiatis excelsum ante quem venturus est Elias. Nam et Dominus ita complevit: Ipse est Joannes Baptista qui venturus est. Ipsa praefiguratione venit iste, qua proprietate venturus est Elias. Tunc Elias per proprietatem Elias erit, nunc per similitudinem (1409)Joannes erat. Modo Joannes per proprietatem Joannes, per similitudinem Elias est. Ambo praecones sibi dederunt similitudines suas, et tenuerunt proprietates suas: unus autem Dominus judex, sive illo praecone praecedente, sive illo. 7. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non. Et dixerunt ei: Propheta es tu? Et respondit? Non. Dixerunt ergo ei: Quis es tu? ut responsum demus his qui miseruut nos. Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto. Isaias illud dixit (Isa., XL, 3) In Joanne prophetia ista impleta est, Ego vox clamantis in deserto. Quid clamantis? Dirigite viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Non vobis videtur praeconis esse dicere, Exite, facite viam? Nisi quod praeco Exite dicit: Joannes dicit, Venite. A judice repellit praeco, ad judicem vocat Joannes. Imo vocat Joannes ad humilem, ne judex sentiatur excelsus. Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Non dixit, Ego sum Joannes, ego sum Elias, Ego sum propheta. Sed quid dixit? Hoc vocor, Vox clamantis in deserto, Dirigite viam Domino: ego sum ipsa prophetia. 8. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis: id est, ex principibus Judaeorum. Et interrogaverunt, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Quasi audaciae videbatur esse baptizare, quasi, In qua persona? Quaerimus utrum tu sis Christus; tu dicis te non esse: quaerimus ne forte praecursor illius sis, quia novimus ante Christi adventum venturum esse Eliam; negas te esse: quaerimus ne forte aliquis multum praeveniens praeco es, id est propheta, et accepisti hanc potestatem; nec prophetam te esse dicis. Et non erat propheta Joannes: major erat quam propheta. Dominus de illo tale testimonium dedit: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitari. Utique, Non vento agitari, subaudis; quia non hoc erat Joannes, quasi qui a vento moveretur: qui enim a vento movetur, circumflatur omni spiritu seductorio. Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Vestiebatur enim Joannes asperis, id est, tunica facta de pilis cameli. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Non ergo existis videre hominem mollibus vestitum. Sed quid existis videre? Prophetam? Ita dico vobis, major quam propheta hic (Matth. XI, 7, 8, 9): quia prophetae longe ante praenuntiaverunt, Joannes praesentem demonstrabat. 9. Quid ergo tu baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Joannes, et dixit: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Humilis enim non videbatur, et propterea lucerna accensa est. Videte quomodo dat locum, qui aliud posset putari. Ipse est qui post me venit, qui ante me factus est. Sicut jam diximus, id est, antepositus est mihi. Cujus ego non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus. Quantum se abjecit? Et ideo multum (1410)elevatus est; quoniam qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Unde debet videre Sanctitas vestra, quia si Joannes sic se humiliavit, ut diceret, Non sum ego dignus corrigiam solvere; quomodo habent humiliari, qui dicunt: Nos baptizamus, nos quod damus nostrum est, et quod nostrum est, sanctum est. Ille dicit, Non ego, sed ille: illi dicunt, Nos. Non est dignus Joannes solvere corrigiam calceamenti ejus: quod si dignum se diceret, quam humilis esset? Et si dignum se diceret, et sic diceret, Ille venit post me, qui ante me factus est, cujus tantummodo corrigiam calceamenti dignus sum solvere; multum se humiliasset. Quando autem nec ad hoc dignum se dicit, vere plenus Spiritu sancto erat, qui sic servus Dominum agnovit, et ex servo amicus fieri meruit. 10. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Nemo sibi arroget, et dicat quia ipse auferat peccatum mundi. Jam intendite, contra quos superbos intendebat digitum Joannes. Nondum erant nati haeretici, et jam ostendebantur: contra illos clamabat tunc a fluvio, contra quos modo clamat ex Evangelio. Venit Jesus; et quid dicit ille? Ecce Agnus Dei. Si agnus innocens, et Joannes agnus. An non et ipse innocens? Sed quis innocens? quantum innocens? Omnes ex illa traduce veniunt et ex illa propagine, de qua cantat gemens David: Ego in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7). Solus ergo ille Agnus, qui non sic venit. Non enim in iniquitate conceptus est; quia non de mortalitate conceptus est: nec eum in peccatis mater ejus in utero aluit, quem virgo concepit, virgo peperit; quia fide concepit, et fide suscepit. Ergo ecce Agnus Dei. Non habet iste traducem de Adam: carnem tantum sumpsit de Adam, peccatum non assumpsit. Qui non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit nostrum peccatum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 11. Nostis quia quidam homines dicunt aliquando: Nos tollimus peccata hominibus, qui sancti sumus: si enim non fuerit sanctus qui baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit homo ipse plenus peccato? Contra istas disputationes verba nostra non dicamus, hunc legamus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Non sit praesumptio hominibus in homines: non transmigret passer in montes, in Domino confidat (Psal. X, 2); et si levat oculos in montes, unde veniet auxilium ei, intelligat quia auxilium ejus a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). Tantae excellentiae Joannes, dicitur ei, Tu es Christus? Dicit, Non. Tu es Elias? Dicit, Non. Tu es propheta? Dicit, Non. Quare ergo baptizas? Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi: hic est de quo dixi, Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. Post me venit, quia posterius natus est: (1411)ante me factus est, quia praelatus est mihi: prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 12. « Et ego nesciebam eum, dixit: sed ut manifestaretur Israeli, propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Joannes, dicens, Quia vidi Spiritum de coelo descendentem quasi columbam, et mansit super eum: et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto: et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. » Intendat modicum Charitas vestra: Joannes quando didicit Christum? Missus est enim ut baptizaret in aqua. Quaesitum est quare? Ut manifestaretur Israeli, dixit. Quid profuit baptismus Joannis? Fratres mei, si profuit aliquid, et modo maneret, et baptizarentur homines baptismo Joannis; et sic venirent ad baptismum Christi. Sed quid ait? Ut manifestaretur Israeli: id est, ipsi Israel, populo Israel ut manifestaretur Christus, venit baptizare in aqua. Accepit ministerium baptismatis Joannes, in aqua poenitentiae parare viam Domino, non existens Dominus: at ubi cognitus est Dominus, superfluo ei via parabatur; quia cognoscentibus se ipse factus est via: itaque non duravit diu baptismus Joannis. Sed quomodo demonstratus est Dominus? Humilis; ut ideo acciperet baptisma Joannes, in quo baptizaretur ipse Dominus. 13. Et opus erat Domino baptizari? Et ego interrogans cito respondeo: Opus erat Domino nasci? opus erat Domino crucifigi? opus erat Domino mori? opus erat Domino sepeliri? Si ergo tantam suscepit pro nobis humilitatem, baptismum non erat suscepturus? Et quid profuit quia suscepit baptismum servi? Ut tu non dedignareris suscipere baptismum Domini. Intendat Charitas vestra. Futuri erant aliqui in Ecclesia excelsioris gratiae catechumeni. Fit enim aliquando ut videas catechumenum abstinentem ab omni concubitu, valefacientem saeculo, renuntiantem omnibus quae possidebat, distribuentem pauperibus; et catechumenus est, instructus etiam forte doctrina salutari supra multos fideles. Timendum est huic ne dicat apud semetipsum de Baptismate sancto quo peccata dimittuntur: Quid plus accepturus sum? Ecce ego melior sum illo fideli et illo fideli: cogitans fideles aut conjugatos, aut forte idiotas, aut habentes et possidentes res suas, quas ipse distribuit jam pauperibus, et meliorem se esse arbitrans quam ille qui jam baptizatus est, dedignetur venire ad Baptismum, dicens, Hoc sum accepturus quod habet ille et ille; et proponat sibi illos quos contemnit, et quasi sordeat illi hoc accipere quod acceperunt inferiores, quia jam videtur ipse sibi melior: et tamen omnia peccata super illum sunt, et nisi venerit ad salutarem Baptismum, ubi peccata solvuntur, cum omni excellentia sua non potest intrare in regnum coelorum. Sed ut illam excellentiam invitaret. Dominus ad baptismum suum, ut peccata illi dimitterentur, venit ipse ad baptismum servi sui; et cum ipse non haberet quod ei (1412)dimitteretur, nec quod in illo lavaretur, suscepit a servo baptismum; et tanquam allocutus est filium superbientem et extollentem se, ac dedignantem forte accipere cum idiotis unde ei possit salus venire, et quasi dicens: Quantum te extendis? quantum extollis? quanta est excellentia tua? quanta gratia tua? major potest esse quam mea? si ego veni ad servum, tu dedignaris venire ad Dominum? si ego suscepi baptismum servi, tu dedignaris a Domino baptizari? 14. Nam ut noveritis, fratres mei, quia non ex necessitate alicujus vinculi peccati Dominus veniebat ad ipsum Joannem; sicut dicunt alii evangelistae, cum ad illum veniret baptizandus Dominus, ait ipse Joannes: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Et quid ei ipse respondit? Sine modo; impleatur omnis justitia (Matth. III, 14, 15). Quid est, impleatur omnis justitia? Mori veni pro hominibus, baptizari non habeo pro hominibus? Quid est, impleatur omnis justitia? Impleatur omnis humilitas. Quid ergo? non erat suscepturus baptismum a bono servo, qui passionem suscepit a servis malis? Intendite ergo. Baptizato Domino, si propterea baptizavit Joannes, ut in ejus baptismo Dominus ostenderet humilitatem, nemo alius baptizaretur baptismo Joannis? Multi autem baptizati sunt baptismo Joannis; baptizatus est Dominus baptismo Joannis, et cessavit baptismum Joannis: inde jam missus est in carcerem Joannes; deinceps nemo baptizatus invenitur illo baptismate. Si ergo propterea venit et Joannes baptizans, ut Domini humilitas nobis demonstraretur, ut quia ille suscepit a servo, nos non dedignaremur suscipere a Domino; Dominum solum Joannes baptizaret? Sed si solum Dominum Joannex baptizaret, non deessent qui putarent sanctius fuisse baptisma Joannis quam Christi: quasi baptismate Joannis solus Christus meruisset baptizari, baptismate autem Christi genus humanum. Intendat Charitas vestra. Baptismate Christi baptizati sumus, non tantum nos, sed et universus orbis terrarum, et baptizatur usque in finem. Quis nostrum potest ex aliqua parte comparari Christo, cujus se Joannes dixit indignum solvere corrigiam calceamenti? Si ergo ille Christus tantae excellentiae homo Deus, solus baptizaretur baptismo Joannis, quid dicturi erant homines? Qualem baptismum habuit Joannes? Magnum baptismum habuit, ineffabile sacramentum: vide, quia solus Christus meruit baptizari Joannis baptismo. Atque ita major videretur baptismus servi, quam baptismus Domini. Baptizati sunt et alii baptismo Joannis, ne melior baptismus videretur Joannis quam Christi; baptizatus autem et Dominus, ut Domino suscipiente baptismum servi, non dedignarentur alii servi suscipere baptismum Domini: ad hoc ergo missus erat Joannes. 15. Sed noverat Christum, an non noverat? Si non noverat, quare dicebat quando venit ad fluvium Christus: Ego a te debeo baptizari? hoc est, Scio qui sis. Si ergo jam noverat, certe tunc cognovit quando vidit columbam descendentem. Manifestum est quia columba non descendit super Dominum, nisi posteaquam (1413)ascendit ab aqua baptismi. Dominus baptizatus ascendit ab aqua, aperti sunt coeli, et vidit super eum columbam. Si ergo post baptismum descendit columba, et antequam baptizaretur Dominus, dixit illi Joannes, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari? ante, illum noverat, cui dixit, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari? quomodo ergo dixit, « Et ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? » Non parva quaestio est, fratres mei. Si vidistis quaestionem, non parum vidistis: superest ut ipsius solutionem Dominus det. Tamen illud dico, si vidistis quaestionem, non est parum. Ecce positus est Joannes ante oculos vestros, stans ad fluvium Joannes Baptista; ecce venit Dominus adhuc baptizandus, nondum baptizatus: audi vocem Joannis, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari; ecce jam cognoscit Dominum, a quo vult baptizari. Baptizatus Dominus ascendit ab aqua, aperiuntur coeli, descendit Spiritus, modo illum cognoscit Joannes: si modo illum cognoscit, quid dixit antea, Ego a te debeo baptizari? Si autem non eum modo cognoscit, quia jam noverat eum, quid est quod dixit, « Non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum sicut columbam, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? » 16. Fratres, ista quaestio si hodie solvatur, gravat vos, non dubito, quia jam multa dicta sunt. Sciatis autem talem istam quaestionem esse, ut haec sola perimat partem Donati. Ad hoc dixi Charitati vestrae, ut intentos vos facerem, similiter ut soleo; simul ut oretis pro nobis et vobis, ut et nobis det Dominus digna loqui, et vos digna capere mereamini. Interim hodie dignamini differre. Sed hoc breviter dico interim, donec solvatur: interrogate pacifice, sine rixa, sine contentione, sine altercationibus, sine inimicitiis; et vobiscum quaerite, et alios interrogate, et dicite, Hanc quaestionem proposuit nobis hodie episcopus noster, aliquando si Dominus concesserit, soluturus eam. Sed sive solvatur sive non solvatur, putate me proposuisse quod me movet: moveor enim multum. Dicit Joannes, Ego a te debeo baptizari; tanquam Christo cognito. Si enim non noverat eum a quo volebat baptizari, temere dicebat, Ego a te debeo baptizari. Noverat ergo eum. Si noverat eum, quid est ergo quod dicit, Non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, sicut columbam, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? Quid dicturi sumus? Quia non scimus quando venerit columba? Ne forte ibi lateant, legantur alii evangelistae, qui planius illud dixerunt: et invenimus apertissime tunc descendisse columbam, cum Dominus ab aqua ascendit. Super baptizatum enim aperti sunt coeli, et vidit Spiritum descendentem (Matth. III, 16, Marc. I, 10, et Luc. III, (1414)21 et 22). Si jam baptizatum cognovit, venienti ad baptisma quomodo dicit, Ego a te debeo baptizari? Hanc vobiscum interim ruminate, hanc vobiscum conferte, hanc vobiscum tractate. Praestet Dominus Deus noster ut antequam a me audiatis, alicui vestrum priori eam revelet. Tamen, fratres, hoc sciatis, quia per istius quaestionis solutionem, vocem pars Donati de Baptismi gratia, ubi nebulas obtendunt imperitis, et retia tendunt avibus volantibus, si frontem habeant, omnino non habebunt: omnino eorum ora claudentur.
TRACTATUS V. Rursum in illud, Et ego nesciebam eum, etc. Quid novi Joannes didicerit de Domino per columbam. Cap. I, V\ 33.
1. Sicut Dominus voluit, ad diem promissionis nostrae pervenimus: praestabit etiam hoc, ut ad ipsius promissionis redditionem pervenire possimus. Tunc enim ea quae dicimus, et nobis et vobis si utilia sunt, ab ipso sunt: quae autem ab homine sunt, mendacia sunt; sicut ipse dixit Dominus noster Jesus Christus, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque justitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, et in hac peregrinatione interim consolati, ne deficiamus in via, venire ad ejus requiem satietatemque possimus. Si ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquitur veritatem, de Deo loquitur. Verax Joannes, veritas Christus; verax Joannes, sed omnis verax a veritate verax est: si ergo verax est Joannes, et verax esse homo non potest, nisi a veritate; a quo erat verax, nisi ab eo qui dixit, Ego sum veritas (Id. XIV, 6)? Non ergo, posset dicere, aut veritas contra veracem, aut verax contra veritatem. Veracem veritas misit; et ideo verax erat, quoniam a veritate missus erat. Si veritas Joannem miserat, Christus eum miserat. Sed quod Christus cum Patre facit, Pater facit: et quod Pater cum Christo facit, Christus facit. Nec seorsum Pater aliquid facit sine Filio; nec seorsum aliquid Filius sine Patre: inseparabilis charitas, inseparabilis unitas, inseparabilis majestas, inseparabilis potestas, secundum haec verba quae ipse posuit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quis ergo misit Joannem? Si dicamus, Pater, verum dicimus; si dicamus, Filius, verum dicimus: manifestius autem ut dicamus, Pater et Filius. Quem misit autem Pater et Filius, unus Deus misit; quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus. Quomodo ergo nesciebat eum a quo missus est? Dixit enim, Ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Interrogo Joannem, Qui te misit baptizare in aqua, quid tibi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem, sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Hoc tibi, o Joannes, dixit qui te misit? Manifestum quia hoc. Quis ergo te misit? Forte Pater. Verus Deus Pater, et veritas Deus Filius: si Pater sine Filio te misit, Deus sine veritate te misit: si ideo autem verax es, quia veritatem (1415)loqueris, et ex veritate loqueris; non te misit Pater sine Filio, sed simul te misit pater et Filius: si ergo et Filius te misit cum Patre, quomodo nesciebas eum a quo missus es? Quem videras in veritate, ipse te misit ut agnosceretur in carne, et dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. 2. Hoc audivit Joannes, ut nosset eum quem non noverat, an ut plenius nosset quem jam noverat? Si enim omni ex parte non nosset, non venienti ad fluvium ut baptizaretur diceret, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14)? noverat ergo. Quando autem columba descendit? Jam baptizato Domino, et ab aqua ascendente. At si ille qui eum misit, dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto; et non noverat eum, sed columba descendente cognovit eum; columba vero tunc descendit, quando Dominus ab aqua ascendit; tunc autem cognoverat Joannes Dominum, quando ad eum Dominus ad aquam veniebat: manifestatur nobis quia Joannes secundum aliquid noverat, secundum aliquid nondum noverat Dominum. Nisi autem hoc intellexerimus, mendax erat. Quomodo erat verax agnoscens, qui dicit, Tu ad me venis baptizari, et ego a te debeo baptizari? Verax est cum hoc dicit? Et quomodo rursus verax est cum dicit, Ego non noveram eum; sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? Innotuit per columbam Dominus, non ei qui se non noverat, sed ei qui in eo aliquid noverat, aliquid non noverat. Nostrum est ergo quaerere quid in eo Joannes nondum noverat, et per columbam didicit. 3. Quare missus est Joannes baptizans? Jam memini me quantum potui dixisse Charitati vestrae. Si enim baptismus Joannis necessarius erat saluti nostrae; et modo debuit exerceri. Non enim modo non salvantur homines, aut non modo plures salvantur, aut alia tunc salus erat, et alia modo. Si mutatus est Christus, mutata est et salus: si salus in Christo est, et idem ipse Christus est, eadem nobis salus est. Sed quare missus est Joannes baptizans? Quia oportebat baptizari Christum. Quare oportebat baptizari Christum? Quare oportuit nasci Christum? quare oportuit crucifigi Christum? Si enim viam humilitatis demonstraturus advenerat, et seipsum facturus ipsam humilitatis viam; in omnibus ab eo implenda erat humilitas. Auctoritatem dare baptismo suo hinc dignatus est, ut cognoscerent servi quanta alacritate deberent currere ad baptismum Domini, quando ipse non dedignatus est suscipere baptismum servi. Donatum enim erat hoc Joanni, ut ipsius baptismus diceretur. 4. Hoc attendat, et distinguat, et noverit Charitas vestra. Baptismus quem accepit Joannes, baptismus (1416)Joannis dictus est: solus tale donum accepit: nullus ante illum justorum, nullus post illum, ut acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur. Accepit quidem; non enim a se posset aliquid: si enim a se quis loquitur, mendacium de suo loquitur. Et unde accepit, nisi a Domino Jesu Christo? Ab illo ut baptizare posset accepit, quem postea baptizavit. Nolite mirari: sic enim hoc fecit Christus in Joanne, quomodo quiddam fecit in matre. De Christo enim dictum est, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3): si omnia per ipsum, et Maria per ipsum facta est, de qua postea natus est Christus. Intendat Charitas vestra, Quomodo creavit Mariam, et creatus est per Mariam; sic dedit baptismum Joanni, et baptizatus est a Joanne. 5. Ad hoc ergo accepit baptismum a Joanne, ut accipiens quod inferius erat ab inferiore, ad id quod superius erat hortaretur inferiores. Sed quare non solus ipse baptizatus est a Joanne, si ad hoc missus erat Joannes, per quem baptizaretur Christus, ut pararet viam Domino, id est ipsi Christo? Et hoc jam diximus; sed commemoramus, quia necessarium est praesenti quaestioni. Si solus Dominus noster Jesus Christus baptizatus esset baptismate Joannis: tenete quod dicimus; non tantum valeat saeculum, ut deleat e cordibus vestris quod ibi scripsit Spiritus Dei; non tantum valeant spinae curarum, ut effocent semen quod seminatur in vobis: quare enim cogimur eadem repetere, nisi quia de memoria cordis vestri securi non sumus? si ergo solus Dominus baptizatus esset baptismo Joannis, non deessent qui sic eum haberent, ut putarent baptismum Joannis majorem esse, quam est baptismus Christi. Dicerent enim: Usque adeo illud baptisma majus est, ut solus Christus eo baptizari meruisset. Ergo ut daretur nobis a Domino exemplum humilitatis, ad percipiendam salutem baptismatis, Christus suscepit quod ei opus non erat, sed propter nos opus erat. Et rursus, ne hoc ipsum quod accepit a Joanne Christus, praeponeretur baptismati Christi, permissi sunt et alii baptizari a Joanne. Sed qui baptizati sunt a Joanne, non eis suffecit: baptizati sunt enim baptismo Christi; quia non baptismus Christi erat baptismus Joannis. Qui accipiunt baptismum Christi, baptismum Joannis non quaerunt: qui acceperunt baptismum Joannis, baptismum Christi quaesierunt. Ergo Christo suffecit baptismus Joannis. Quomodo non sufficeret, quando nec ipse erat necessarius? Illi enim nullus baptismus erat necessarius; sed ad hortandos nos ad baptismum suum, suscepit baptismum servi. Et ne praeponeretur baptismus servi baptismo Domini, baptizati sunt alii baptismate conservi. Sed qu baptizati sunt baptismate conservi, oportebat ut baptizarentur baptismate Domini: qui autem baptizantur (1417)baptismate Domini, non opus habent baptismate conservi. 6. Quoniam ergo acceperat Joannes baptismum, qui proprie Joannis diceretur; Dominus autem Jesus Christus noluit baptismum suum alicui dare, non ut nemo baptizaretur baptismo Domini, sed ut semper ipse Dominus baptizaret: id actum est, ut et per ministros Dominus baptizaret, id est, ut quos ministri Domini baptizaturi erant, Dominus baptizaret, non illi. Aliud est enim baptizare per ministerium, aliud baptizare per potestatem. Baptisma enim tale est, qualis est ille in cujus potestate datur; non qualis est ille per cujus ministerium datur. Talis erat baptismus Joannis, qualis Joannes: baptismus justus tanquam justi, tamen hominis; sed qui acceperat a Domino istam gratiam, et tantam gratiam, ut dignus esset praeire judicem, et eum digito ostendere, et implere vocem prophetiae illius, Vox clamantis in deserto, parate viam Domino (Isai. XL, 3). Tale autem baptisma Domini, qualis Dominus: ergo baptisma Domini divinum, quia Dominus Deus. 7. Potuit autem Dominus Jesus Christus, si vellet, dare potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tanquam vice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo servo suo, et tantam vim dare baptismo translato in servum, quantam vim haberet baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Noluit ergo servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus, cum videret homines volentes ponere spem in seipso: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Baptizavit ergo Paulus tanquam minister, non tanquam ipsa potestas: baptizavit autem Dominus tanquam potestas. Intendite. Et potuit hanc potestatem servis dare, et noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est, ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot essent servi; ut quomodo dictum est baptisma Joannis, sic diceretur baptisma Petri, sic baptisma Pauli, sic baptisma Jacobi, baptisma Thomae, Matthaei, Bartholomaei: illud enim baptisma Joannis dictum est. Sed forte aliquis resistit, et dicit: Proba nobis quia illud baptisma Joannis dictum est. Probabo, ipsa Veritate dicente, quando interrogavit Judaeos, Baptisma Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus (Matth. XXI, 25)? Ergo ne tot baptismata dicerentur, quot essent servi qui baptizarent accepta potestate a Domino; sibi tenuit Dominus baptizandi potestatem, servis ministerium dedit. Dicit se servus baptizare; recte dicit, sicut Apostolus dicit, Baptizavi autem et Stephanae domum (I Cor. I, 16): sed tanquam minister. Ideo si sit et malus, et contingat illi habere ministerium, et si eum homines non norunt, et Deus cum novit: permittit Deus baptizari per eum, qui sibi tenuit potestatem. 8. Hoc autem Joannes non noverat in Domino. Quia Dominus erat, noverat; quia ab ipso debebat baptizari, noverat: et confessus est quia veritas erat ille, et ille verax missus a veritate; hoc noverat. Sed (1418)quid in eo non noverat? Quia sibi retenturus erat baptismatis sui potestatem, et non eam transmissurus et translaturus in aliquem servum: sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive baptizaret in ministerio servus malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari, nisi ab illo qui sibi tenuit baptizandi potestatem. Et ut noveritis, fratres, quia hoc in illo non noverat Joannes, et hoc didicit per columbam: Dominum enim noverat, sed eum baptizandi sibi potestatem retenturum, et nulli servo eam daturum, nondum noverat; secundum hoc dixit, Et ego nesciebam eum. Et ut noveritis quia ibi hoc didicit, attendite sequentia: Sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum, ipse est. Quid ipse est? Dominus. Sed jam noverat Dominum. Ergo putate huc usque dixisse Joannem, Ego non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Quaerimus quid dixerit? Sequitur, Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum. Non dico sequentia; interim attendite: Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est. Sed quid ipse est? quid me voluit per columbam docere qui me misit? Quia ipse erat Dominus? Jam noveram a quo missus eram: jam noveram eum cui dixi, Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo baptizari: usque adeo ergo noveram Dominum, ut ego ab eo vellem baptizari, non ut a me ipse baptizaretur: et tunc mihi dixit, Sine modo; impleatur omnis justitia (Matth. III, 14, 15); pati veni, baptizari non venio? impleatur omnis justitia, ait mihi Deus meus; impleatur omnis justitia, doceam plenam humilitatem: novi superbientes in futuro populo meo, novi aliquos in aliqua excellentiori gratia futuros homines, ut cum viderint idiotas aliquos baptizari, illi quia meliores sibi videntur, sive continentia, sive eleemosynis, sive doctrina, dedignentur isti fortasse accipere quod illi inferiores acceperunt; oportet ut sanem eos, ut non dedignentur venire ad baptisma Domini, quia ego veni ad baptisma servi. 9. Jam ergo hoc noverat Joannes, et noverat Dominum. Quid ergo docuit columba? quid voluit per columbam, id est, per Spiritum sanctum sic venientem docere, qui miserat eum, cui ait, Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est? Quis ipse est? Dominus. Novi. Sed numquid hoc jam noveras, quia Dominus iste baptizandi habens potestatem, eam potestatem nulli servo daturus est, sed sibi eam retenturus est, ut omnis qui baptizatur per servi ministerium, non imputet servo, sed Domino? numquid hoc jam noveras? Non hoc noveram: adeo quid mihi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ait, Ipse est Dominus; non ait, ipse est Christus; non ait, ipse est Deus; non ait, ipse est Jesus; non ait, ipse est qui natus est de virgine (1419)Maria, posterior te, prior te: non ait hoc; jam enim hoc noverat Joannes. Sed quid non noverat? Tantam potestatem Baptismi ipsum Dominum habiturum et sibi retenturum, sive praesentem in terra, sive absentem corpore in coelo et praesentem majestate, sibi retenturum Baptismi potestatem: ne Paulus diceret, Baptismus meus; ne Petrus diceret, Baptismus meus. Ideo videte, intendite voces Apostolorum. Nemo Apostolorum dixit, Baptismus meus. Quamvis unum omnium esset Evangelium, tamen invenis dixisse, Evangelium meum: non invenis dixisse, Baptisma meum. 10. Hoc ergo didicit Joannes, fratres mei. Quod didicit Joannes per columbam, discamus et nos. Non enim columba Joannem docuit, et Ecclesiam non docuit, cui Ecclesiae dictum est, Una est columba mea (Cant. VI, 8). Columba doceat columbam; noverit columba quod Joannes didicit per columbam. Spiritus sanctus in specie columbae descendit. Hoc autem quod discebat Joannes in columba, quare in columba didicit? Oportebat enim ut disceret: nec hoc forte oportebat, nisi ut per columbam disceret. Quid dicam de columba, fratres mei? aut quando mihi sufficit facultas vel cordis vel linguae, dicere quomodo volo? Et forte non digne volo quomodo dicendum est; nec si tamen possum dicere quomodo volo: quanto minus quomodo dicendum est? Ego a meliore hoc audire vellem, non vobis dicere. 11. Discit Joannes eum quem noverat: sed in eo discit in quo eum non noverat; in quo noverat non discit. Et quid noverat? Dominum. Quid non noverat? Potestatem dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum: potestatem a Domino in neminem, ministerium et in bonos et in malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus praeco, si est benevolus judex? Joannes didicit per columbam hoc. Quid est quod didicit? Ipse repetat: Ipse mihi dixit, inquit, Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ergo te decipiant, o columba, seductores, qui dicunt, Nos baptizamus. Columba, agnosce quid docuit columba. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Per columbam discitur quia hic est; et tu ejus potestate putas te baptizari, cujus ministerio baptizaris? Si hoc putas, nondum es in corpore columbae; et si non es in corpore columbae, non mirandum quia simplicitatem non habes. Simplicitas enim maxime per columbam designatur. 12. Quare per simplicitatem columbae didicit Joannes, quia hic est qui baptizat in Spiritu sancto, fratres mei, nisi quia columbae non erant qui Ecclesiam dissipaverunt? Accipitres erant, milvi erant. Non laniat columba. Et vides illos invidiam nobis facere, quasi de persecutionibus quas passi sunt. Corporales quidem passi quasi persecutiones, cum essent flagella Domini (1420)manifeste dantis disciplinam ad tempus, ne damnet in aeternum, si eam non cognoverint, seque correxerint. Illi vere persequuntur Ecclesiam, qui dolis persequuntur; illi gravius cor feriunt, qui linguae gladio feriunt; illi acerbius sanguinem fundunt, qui Christum, quantum in ipsis est, in homine occidunt. Perterriti videntur quasi judicio potestatum. Quid tibi facit potestas, si bonus es? Si autem malus es, time potestatem: Non enim frustra gladium portat, dicit Apostolus (Rom. XIII, 4). Tuum gladium noli educere, quo percutis Christum. Christiane, quid tu persequeris in christiano? quid in te persecutus est imperator? Carnem persecutus est; tu in christiano spiritum persequeris. Non occidis tu carnem. Et tamen nec carni parcunt: quotquot potuerunt caedendo necaverunt; nec suis nec alienis pepercerunt. Notum est hoc omnibus. Invidiosa est potestas, quia legitima est: invidiose facit, qui jure facit: sine invidia facit, qui praeter leges facit. Attendat unusquisque vestrum, fratres mei, quid habeat christianus. Quod homo est, commune cum multis: quod christianus est, secernitur a multis; et plus ad illum pertinet quod christianus, quam quod homo. Nam quod christianus, renovatur ad imaginem Dei, a quo homo factus est ad imaginem Dei, (Col. III, 10): quod autem homo, posset et malus, posset et paganus, posset et idololatra. Hoc tu persequeris in christiano, quod melius habet: hoc enim illi vis auferre unde vivit. Vivit enim temporaliter secundum spiritum vitae, quo corpus animatur; vivit autem ad aeternitatem secundum Baptisma quod accepit a Domino: hoc illi vis tollere, quod accepit a Domino; hoc illi vis tollere unde vivit. Latrones eos quos volunt exspoliare, sic volunt, ut ipsi plus habeant, et illi nihil habeant: tu et tollis huic, et apud te non erit plus; non enim plus tibi fit, quia huic tollis. Sed vere hoc faciunt, quod hi qui tollunt animam; et alteri tollunt, et ipsi duas animas non habent. 13. Quid ergo vis auferre? Unde tibi displicet quem vis rebaptizare? Dare non potes quod jam habet, sed facis negare quod habet. Quid acerbius faciebat paganus, persecutor Ecclesiae? Exserebantur gladii adversus martyres, emittebantur bestiae, ignes admovebantur: utquid ista? Ut diceret qui ista patiebatur, Non sum christianus. Quid doces tu eum quem vis rebaptizare, nisi ut primo dicat, Non sum christianus? Ad quod aliquando persecutor proferebat flammam, ad hoc tu producis linguam: seducendo facis quod ille occidendo non fecit. Et quid est quod daturus es, et cui daturus es? Si tibi verum dicat, et non seductus a te mentiatur, dicturus est, Habeo. Interrogas, Habes Baptisma? Habeo, dicit. Quamdiu habeo dicit, inquis, non sum daturus. Et noli dare: quod enim vis dare, haerere in me non potest; quia quod accepi, auferri a me non potest. Sed tamen exspecta; videam quid me vis docere. Dic, inquit, primo, Non habeo. Sed hoc habeo: si dixero, Non habeo, mentior; quod enim habeo, habeo. Non habes, inquit. Doce quia non (1421)habeo. Malus tibi dedit. Si malus Christus, malus mihi dedit. Non, inquit, malus Christus: sed non tibi Christus dedit. Quis ergo mihi dedit? responde: ego me a Christo scio accepisse. Dedit tibi, inquit, sed traditor nescio quis, non Christus. Videro quis fuerit minister, videro quis fuerit praeco; de officiali non disputo, judicem attendo: et forte quod objicis officiali, mentiris: sed nolo discutere; causam officialis sui cognoscat Dominus amborum: forte si exigam ut probes, non probas; imo mentiris: probatum est te probare non potuisse: sed non ibi pono causam meam, ne cum studiose coepero defendere homines innocentes, putes me spem meam vel in hominibus innocentibus posuisse: fuerint homines qualeslibet, ego a Christo accepi, ego a Christo baptizatus sum. Non, inquit, sed ille episcopus te baptizavit, et ille episcopus illis communicat. A Christo sum baptizatus, ego novi. Unde nosti? Docuit me columba quam vidit Joannes. O milve male, non me dilanias a visceribus columbae: in columbae membris numeror; quia quod columba docuit, hoc novi. Tu mihi dicis, Ille te baptizavit, aut ille te baptizavit; per columbam mihi et tibi dicitur, Hic est qui baptizat: cui credo, milvo, an columbae? 14. Certe tu mihi dic, ut per illam lucernam confundaris, qua confusi sunt et priores inimici, pares tui pharisaei, qui cum interrogarent Dominum, in qua potestate ista faceret: Interrogabo et ego vos, inquit, istum sermonem, Dicite mihi, Baptisma Joannis unde est? de coelo an ex hominibus? Et illi qui praeparabant jaculari dolos, irretiti sunt quaestione, coeperunt volvere apud semetipsos, et dicere, Si dixerimus quia de coelo est, dicturus est nobis, Quare non credidistis ei? Joannes enim dixerat de Domino, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Quid ergo quaeritis, in qua potestate facio? O lupi, in potestate Agni facio quod facio. Sed ut nossetis Agnum, quare non credidistis Joanni, qui dixit, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi? Scientes ergo illi quid dixisset Joannes de Domino, dixerunt apud se, Si dixerimus quia de coelo est baptismus Joannis, dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus quia ex hominibus est, lapidabimur a populo; quia prophetam habent Joannem. Hinc timebant homines, hinc veritatem fateri confundebantur. Tenebrae tenebras responderunt, sed a luce superatae sunt. Quid enim responderunt? Nescimus: quod sciebant, dixerunt, nescimus. Et Dominus, nec ego vobis dico, inquit, in qua potestate ista facio (Matth. XXI, 23-27). Et confusi sunt primi inimici. Unde? De lucerna. Quis erat lucerna? Joannes. Probamus quia lucerna erat? Probamus. Dominus enim dicit: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Probamus quia et de ipso confusi sunt inimici? Psalmum audi: Paravi, inquit, lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI, 17, 18). 15. Adhuc in hujus vitae tenebris ad lucernam fidei ambulamus: teneamus et nos lucernam Joannem, confundamus et inde inimicos Christi; imo ipse confundat (1422)inimicos suos per lucernam suam. Interrogemus et nos quod Dominus Judaeos, interrogemus et dicamus, Baptisma Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Quid dicturi sunt, videte, si non et ipsi tanquam inimici de lucerna confunduntur. Quid dicturi sunt? Si dixerint, Ex hominibus; et ipsi sui eos lapidabunt: si autem dixerint, De coelo; dicamus eis, Quare ergo non credidistis ei? Dicunt fortasse, Credimus ei. Quomodo ergo dicitis quia vos baptizatis, et Joannes dicit, Hic est qui baptizat? Sed ministros, inquiunt, tanti judicis justos oportet esse, per quos baptizatur. Et ego dico, et omnes dicimus, quia justos oportet esse tanti judicis ministros: sint ministri justi, si volunt; si autem noluerint esse justi qui cathedram Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo Spiritus ejus dixit, Hic est qui baptizat. Quomodo securum me fecit? Scribae, inquit, et Pharisaei cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3). Si fuerit minister justus, computo illum cum Paulo, cumputo illum cum Petro; cum istis computo justos ministros: quia vere justi ministri gloriam suam non quaerunt; ministri enim sunt, pro judicibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt: ergo computo cum Paulo justum ministrum. Quid enim dicit Paulus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur: sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. Puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non potest: et per lapideum canalem transit aqua, transit aqua ad areolas; in canali lapideo nihil generat, sed tamen hortis plurimum fructum affert. Spiritualis enim virtus Sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur. Sint plane ministri justi, et gloriam suam non quaerant, sed illius cujus ministri sunt: non dicant, Baptisma meum est; quia non est ipsorum. Attendant ipsum Joannem. Ecce Joannes plenus erat Spiritu sancto; et baptismum de coelo habebat, non ex hominibus: sed quatenus habebat? Ipse dixit, Parate viam Domino (Joan. I, 23). Ubi autem cognitus est Dominus, ipse factus est via; non jam opus erat baptismate Joannis, quo pararetur via Domino. 16. Tamen quid nobis solent dicere? Ecce post Joannem baptizatum est. Antequam enim bene ista quaestio tractaretur in Ecclesia catholica, multi in ea erraverunt, et magni et boni: sed quia de membris columbae erant, non se praeciderunt, et factum est in eis quod dixit Apostolus, Si quid aliter sapitis, (1423)hoc quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15). Unde isti qui se separaverunt, indociles facti sunt. Quid ergo solent dicere? Ecce post Joannem baptizatum est; post haereticos non baptizatur? Quia quidam qui habebant baptisma Joannis, jussi sunt a Paulo baptizari (Act. XIX, 3-5): non enim habebant baptisma Christi. Quid ergo exaggeras meritum Joannis, et quasi abjicis infelicitatem haereticorum? Et ego tibi concedo sceleratos esse haereticos: sed haeretici baptisma Christi dederunt, quod baptisma non dedit Joannes. 17. Recurro ad Joannem, et dico: Hic est qui baptizat. Sic enim melior Joannes quam haereticus, quomodo melior Joannes quam ebriosus, quomodo melior Joannes quam homicida. Si post deteriorem baptizare debemus, quia post meliorem baptizarunt Apostoli; quicumque apud ipsos baptizati fuerint ab ebrioso, non dico ab homicida, non dico a satellite alicujus scelerati, non dico a raptore rerum alienarum, non dico ab oppressore pupillorum, non a separatore conjugum; nihil horum dico: quod solemne est dico, quod quotidianum est dico, quo vocantur omnes dico, et in ista civitate, quando eis dicitur, Alogiemus, bene sit nobis, et tali die festo Januariarum non debes jejunare; ea dico levia, quotidiana: ab ebrioso homine cum baptizatur, quis est melior, Joannes an ebriosus? Responde, si potes, quod ebriosus tuus melior sit quam Joannes: nunquam hoc audebis. Ergo tu quia sobrius es, baptiza post ebriosum tuum. Si enim post Joannem baptizaverunt Apostoli, quanto magis debet post ebriosum sobrius baptizare? An dicis, In unitate mecum est ebriosus? Ergo Joannes amicus sponsi, non erat in unitate cum sponso? 18. Sed tibi ipsi dico, quisquis es: Tu es melior, an Joannes? Non audebis dicere: Ego sum melior quam Joannes. Ergo post te baptizent tui, si te fuerint meliores. Si enim post Joannem baptizatum est, erubesce quia post te non baptizatur. Dicturus es, Sed ego baptismum Christi habeo, et docco. Aliquando ergo agnosce judicem, et noli praeco superbus esse. Baptismum Christi das, ideo non post de baptizatur: post Joannem ideo baptizatum est, quia non Christi baptismum dabat, sed suum; quia sic acceperat ut ipsius esset. Non ergo tu melior quam Joannes: sed baptismus qui per te datur, melior quam Joannis. Ipse enim Christi est, iste autem Joannis. Et quod dabatur a Paulo, et quod dabatur a Petro, Christi est: et si datum est a Juda, Christi erat. Dedit Judas, et non baptizatum est post Judam; dedit Joannes, et baptizatum est post Joannem: quia si datus est a Juda baptismus, Christi erat; qui autem a Joanne datus est, Joannis erat. Non Judam Joanni, sed baptismum Christi etiam per Judae manus datum, baptismo Joannis etiam per manus Joannis dato recte praeponimus. Etenim dictum est de Domino antequam (1424)pateretur, quia baptizabat plures quam Joannes: deinde adjunctum est, Quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. IV, 1, 2). Ipse, et non ipse: ipse potestate, illi ministerio; servitutem ad baptizandum illi admovebant, potestas baptizandi in Christo permanebat. Ergo baptizabant discipuli ejus, et ibi adhuc erat Judas inter discipulos ejus: quos ergo baptizavit Judas, non sunt iterum baptizati; et quos baptizavit Joannes, iterum baptizati sunt? Plane iterum, sed non iterato baptismo. Quos enim baptizavit Joannes, Joannes baptizavit: quos autem baptizavit Judas, Christus baptizavit. Sic ergo quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam; quia columbam attendo, per quam mihi dicitur, Hic est qui baptizat. 19. Caeterum, fratres mei, delirum est dicere quia melioris meriti fuit, non dico Judas, sed quilibet hominum, quam ille de quo dictum est, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Non ergo huic quisquam servus, sed baptisma Domini etiam per servum malum datum, baptismati etiam amici servi praeponitur. Audi quales commemorat apostolus Paulus falsos fratres, invidia praedicantes verbum Dei, et quid de illis dicit: Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Christum enim annuntiabant, per invidiam quidem, sed tamen Christum (Philipp. I, 15-18). Non per quid, sed quem vide: per invidiam tibi praedicatur Christus? vide Christum, vita invidiam. Noli imitari malum praedicatorem, sed imitare bonum qui tibi praedicatur. Christus ergo a quibusdam per invidiam praedicabatur. Et quid est invidere? Horrendum malum. Ipso malo zabolus dejectus est, ipsum dejecit multum maligna pestis: et habebant illam quidam Christi praedicatores, quos tamen praedicare permittit Apostolus. Quare? Quia Christum praedicabant. Qui autem invidet, odit; et qui odit, quid de illo dicitur? Audi apostolum Joannem: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Ecce post Joannem baptizatum est, post homicidam non baptizatum est; quia Joannes dedit baptismum suum, homicida dedit baptismum Christi. Quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. 20. Non respuo Joannem, sed potius credo Joanni. Quid credo Joanni? Quod didicit per columbam. Quid didicit per columbam? Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Jam ergo, fratres, tenete hoc, et cordibus vestris infigite. Si enim hodie voluero plenius dicere quare per columbam, tempus non sufficit. Quia enim res discenda insinuata est Joanni per columbam, quam non noverat in Christo Joannes, quamvis jam nosset Christum, exposui quantum arbitror Sanctitati vestrae: sed quare hanc ipsam rem per columbam oportuit demonstrari, si breviter dici posset, dicerem: sed quia diu dicendum est, et onerare vos nolo, quomodo adjutus sum orationibus vestris, ut illud quod promisi, (1425)implerem; adjuvante etiam atque etiam pia intentione et votis bonis, et illud apparebit vobis, quare Joannes quod didicit in Domino, quia ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, et nulli servo suo translegavit potestatem baptizandi, non debuit discere nisi per columbam.
TRACTATUS VI. In eumdem Evangelii locum. Quare Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. Cap. I, V\ V\. 32, 33.
1. Fateor Sanctitati vestrae, timueram ne frigus hoc frigidos vos ad conveniendum faceret: sed quia ista celebritate et frequentia vestra, spiritu vos fervere de monstratis, non dubito quia etiam orastis pro me, ut debitum vobis exsolvam. Promiseram enim in nomine Christi disserere hodie, cum angustia temporis tunc impediret, ne id possemus explicare tractando, quare Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. Hoc ut explicetur, illuxit nobis dies hodiernus; et sentio audiendi cupiditate et pia devotione vos celebrius congregatos. Exspectationem vestram Deus impleat ex ore nostro. Amastis enim ut veniretis: sed amastis, quid? Si nos, et hoc bene; nam volumus amari a vobis, sed nolumus in nobis. Quia ergo in Christo vos amamus, in Christo nos redamate, et amor noster pro invicem gemat ad Deum: ipse enim gemitus columbae est. 2. Si ergo gemitus columbae est, quod omnes novimus, gemunt autem columbae in amore; audite quid dicat Apostolus, et nolite mirari quia in columbae specie voluit demonstrari Spiritus sanctus: Quid enim oremus, sicut oportet, inquit, nescimus: sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Quid ergo, fratres mei, hoc dicturi sumus, quia Spiritus gemit, ubi perfecta et aeterna beatitudo est ei cum Patre et Filio? Spiritus enim sanctus Deus, sicut Dei Filius Deus, et Pater Deus. Ter dixi Deus, sed non dixi tres deos: magis enim Deus ter, quam dii tres; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus: hoc optime nostis. Non ergo Spiritus sanctus in semetipso apud semetipsum in illa Trinitate, in illa beatitudine, in illa aeternitate substantiae gemit: sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. Nec parva res est, quod nos docet Spiritus sanctus gemere: insinuat enim nobis quia peregrinamur, et docet nos in patriam suspirare, et ipso desiderio gemimus. Cui bene est in hoc saeculo, imo qui putat quod ei bene sit, qui laetitia rerum carnalium, et abundantia temporalium, et vana felicitate exsultat, habet vocem corvi: vox enim corvi clamosa est, non gemebunda. Qui autem novit in pressura se esse mortalitatis hujus, et peregrinari se a Domino (II Cor. V, 6), nondum tenere illam perpetuam quae nobis promissa est beatitudinem, sed habere illam in spe, habiturus in re, cum Dominus venerit in manifestatione praeclarus, qui prius in humilitate venit occultus; qui hoc novit, gemit. Et quamdiu propter hoc gemit, bene gemit: Spiritus illum docuit gemere, a columba didicit gemere. Multi enim gemunt in infelicitate terrena, vel quassati damnis, vel aegritudine corporis (1426)praegravati, vel carceribus inclusi, vel catenis colligati, vel fluctibus maris jactati, vel aliquibus inimicorum insidiis circumsepti gemunt: sed non columbae gemitu gemunt, non amore Dei gemunt, non spiritu gemunt. Ideo tales cum ab ipsis pressuris fuerint liberati, exsultant in grandibus vocibus: ubi apparet quia corvi sunt, non columbae. Merito de arca missus est corvus, et non est reversus; missa est columba; et reversa est: illas duas aves misit Noe (Gen. VIII, 6-9). Habebat ibi corvum, habebat et columbam; utrumque hoc genus arca illa continebat: et si arca figurabat Ecclesiam, videtis utique quia necesse est ut in isto diluvio saeculi utrumque genus contineat Ecclesia, et corvum, et columbam. Qui sunt corvi? Qui sua quaerunt. Qui columbae? Qui ea quae Christi sunt quaerunt (Philipp. II, 21). 3. Propterea ergo cum mitteret Spiritum sanctum, duobus modis eum ostendit visibiliter; per columbam, et per ignem: per columbam, super Dominum baptizatum; per ignem, super discipulos congregatos. Cum enim ascendisset Dominus in coelum post resurrectionem, peractus cum discipulis suis quadraginta diebus, impleto die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum, sicut promiserat. Spiritus ergo tunc veniens implevit locum illum, factoque primo sonitu de coelo tanquam ferretur flatus vehemens, sicut in Actibus Apostolorum legimus, Visae, inquit, illis sunt linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. II, 1-4). Hac vidimus columbam super Dominum, hac linguas divisas super discipulos congregatos: ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Sunt enim qui dicuntur simplices, et pigri sunt: vocantur simplices, sunt autem segnes. Non talis erat Stephanus plenus Spiritu sancto: simplex erat, quia nemini nocebat; fervens erat, quia impios arguebat. Non enim tacuit Judaeis: ejus sunt verba illa flammantia, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto. Magnus impetus: sed columba sine felle saevit. Nam ut noveritis quia sine felle saeviebat, illi auditis his verbis qui corvi erant, ad lapides statim adversus columbam cucurrerunt; coepit Stephanus lapidari: et qui paulo ante fremens et fervens spiritu, tanquam in inimicos impetum fecerat, et tanquam violentus invectus erat in verbis igneis atque ita flammantibus, ut audistis, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus: ut qui ea verba audiret, putaret Stephanum, si ei liceret, statim illos velle consumi: venientibus in se lapidibus ex manibus eorum, genu fixo ait, Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 51, 59). Inhaeserat unitati columbae. Prior enim illud fecerat magister, super quem descendit columba; qui pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Ergo ne Spiritu sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est: ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec moveat, (1427)quia linguae divisae sunt. Distant enim linguae, ideo divisis linguis apparuit. Linguae, inquit, divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Distant inter se linguae, sed linguarum distantia non sunt schismata. In linguis divisis noli dissipationem timere, unitatem cognosce in columba. 4. Sic ergo, sic oportebat demonstrari Spiritum sanctum venientem super Dominum, ut intelligat unusquisque, si habet Spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam; habere cum fratribus veram pacem, quam significant oscula columbarum. Habent enim oscula et corvi, sed in corvis falsa pax, in columba vera pax. Non omnis ergo qui dicit, Pax vobiscum, quasi columba audiendus est. Unde ergo discernuntur oscula corvorum ab osculis columbarum? Osculantur corvi, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum: ubi ergo laniatus, non est vera in osculis pax; illi habent veram pacem, qui Ecclesiam non laniaverunt. Nam corvi de morte pascuntur, hoc columba non habet; de frugibus terrae vivit, innocens ejus victus est: quod vere, fratres, mirandum est in columba. Sunt passeres brevissimi, vel muscas occidunt: nihil horum columba; non enim de morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam, de mortibus pascuntur. Potens est Deus, rogemus ut reviviscant qui devorantur ab eis et non sentiunt. Multi agnoscunt, quia reviviscunt; nam ad eorum adventum quotidie gratulamur in nomine Christi. Vos tantum sic estote simplices, ut sitis ferventes; et fervor vester in linguis sit. Nolite tacere; ardentibus linguis loquentes, accendite frigidos. 5. Quid enim, fratres mei? quis non videat quod illi non vident? Nec mirum; quia qui inde reverti nolunt, sicut corvus qui de arca emissus est. Quis enim non videat quod illi non vident? Et ipsi Spiritui sancto ingrati sunt. Ecce columba descendit super Dominum, et super Dominum baptizatum; et apparuit ibi sancta illa et vera Trinitas, quae nobis unus Deus est. Ascendit enim Dominus ab aqua, sicut in Evangelio legimus: Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum descendentem velut columbam, et mansit super eum: et statim vox consecuta est, Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 16 et 17). Apparet manifestissima Trinitas, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus in columba. In ista Trinitate quo missi sunt Apostoli, videamus quod videmus, et quod mirum est quia illi non vident: non enim vere non vident, sed ad id quod facies eorum ferit, oculos claudunt. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ab illo de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Dictum est enim ministris ab eo qui sibi tenuit hanc potestatem. 6. Hoc enim in illo vidit Joannes, et cognovit quod non noverat: non quia eum non noverat Filium Dei, aut cum non noverat Dominum, aut non noverat (1428)Christum, aut vero et hoc non noverat quia ipse baptizaturus esset in aqua et Spiritu sancto; nam et hoc noverat: sed quia ita ut sibi teneret ipsam potestatem, et in nullum ministrorum eam transferret, hoc est quod didicit in columba. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus sibi tenuit, et in neminem ministrorum transfudit, quamvis per ministros suos baptizare dignatus sit, per hanc stat unitas Ecclesiae, quae significatur in columba, de qua dictum est: Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8). Si enim, ut jam dixi, fratres mei, transferretur potestas a Domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri essent, et jam non staret unitas Baptismi. 7. Intendite, fratres: antequam veniret Dominus noster Jesus Christus ad baptismum (nam post baptismum descendit columba in qua cognovit Joannes quiddam proprium, cum ei dictum esset, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto ), noverat quia ipse baptizat in Spiritu sancto; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamvis eo donante, hoc ibi didicit. Et unde probamus quia jam et hoc noverat Joannes, quia baptizaturus erat Dominus in Spiritu sancto; ut hoc intelligatur didicisse in columba, quod ita erat baptizaturus Dominus in Spiritu sancto, ut in neminem alium hominem potestas illa transiret? unde probamus? Columba jam baptizato Domino descendit: ante autem quam veniret Dominus ut baptizaretur a Joanne in Jordane, diximus quia noverat eum, illis vocibus ubi ait: Tu ad me venis, baptizari? ego a te debeo baptizari. Sed ecce Dominum noverat, noverat Filium Dei: unde probamus quod jam noverat quia ipse baptizaret in Spiritu sancto? Antequam veniret ad fluvium, cum multi ad Joannem concurrerent baptizari, ait illis, Ego quidem baptizo vos in aqua: qui autem post me venit, major me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. II, 14, 11): jam et hoc noverat. Quid ergo per columbam didicit, ne mendax postea inveniatur (quod avertat a nobis Deus opinari); nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram, ut quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive justi, sive injusti, non tribueretur sanctitas Baptismi, nisi illi super quem descendit columba, de quo dictum est, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto? Petrus baptizet, hic est qui baptizat: Paulus baptizet, hic est qui baptizat; Judas baptizet, hic est qui baptizat. 8. Nam si pro diversitate meritorum Baptisma sanctum est, quia diversa sunt merita, diversa erunt baptismata; et tanto quisque aliquid melius putatur accipere, quanto a meliore videtur accepisse. Ipsi sancti, intelligite fratres, boni pertinentes ad columbam, pertinentes ad sortem civitatis illius Jerusalem, ipsi boni in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); diversarum gratiarum sunt, non omnes paria merita habent: sunt alii aliis sanctiores, sunt alii aliis meliores. Quare ergo si unus ab illo, verbi gratia, justo sancto baptizetur, (1429)alius ab alio inferioris meriti apud Deum, inferioris gradus, inferioris continentiae, inferioris vitae, unum tamen et par et aequale est quod acceperunt, nisi quia hic est qui baptizat? Quomodo ergo cum baptizat bonus et melior, non ideo iste bonum accepit, et ille melius; sed quamvis bonus et melior fuerint ministri, unum et aequale est quod acceperunt, non est melius in illo, et inferius in isto: sic et cum baptizat malus ex aliqua vel ignorantia Ecclesiae, vel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolerantur, toleratur palea, quousque in ultimo ventiletur area), illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros; sed par et aequale, propter, Hic est qui baptizat. 9. Ergo, dilectissimi, videamus quod videre illi nolunt; non quod non videant, sed quod se videre doleant: quasi clausum sit contra illos. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut baptizarent tanquam ministri? quo missi sunt? Ite, dixit, baptizate gentes. Audistis, fratres, quomodo venit illa haereditas, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Audistis quomodo a Sion prodiit lex, et verbum Domini ab Jerusalem (Isai. II, 3): ibi enim audierunt discipuli, Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Intenti facti sumus, cum audiremus, Ite, baptizate gentes. In cujus nomine? In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Iste unus Deus, quia non, in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ubi unum nomen audis, unus est Deus: sicut de semine Abrahae dictum est, et exponit Paulus apostolus, In semine tuo benedicentur omnes gentes: non dixit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semine tuo, quod est Christus (Gen. XXII, 18; Gal. III, 16). Sicut ergo quia ibi non dicit, in seminibus, docere te voluit Apostolus, quia unus est Christus: sic et hic cum dictum est, in nomine, non, in nominibus; quomodo ibi, in semine, non, in seminibus; probatur unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. 10. Sed, Ecce, inquiunt discipuli ad Dominum, audivimus in quo nomine baptizemus, ministros nos fecisti, et dixisti nobis, Ite, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: quo ibimus? Quo? non audistis? Ad haereditatem meam. Interrogatis, Quo ibimus? Ad id quod emi sanguine meo. Quo ergo? Ad gentes, inquit. Putavi quia dixit, Ite, baptizate Afros in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Deo gratias: solvit Dominus quaestionem, docuit columba. Deo gratias: ad gentes Apostoli missi sunt; si ad gentes, ad omnes linguas. Hoc significavit Spiritus sanctus divisus in linguis, unitus in columba. Hac linguae dividuntur, hac columba copulat. Linguae gentium concordarunt, et una lingua Africae discordavit? Quid evidentius, fratres mei? In columba unitas, in linguis gentium societas. Aliquando enim et linguae per superbiam discordaverunt, et tunc sunt factae linguae ex una multae. Post diluvium enim superbi (1430)quidam homines, velut adversus Deum se munire conantes, quasi aliquid esset excelsum Deo, aut aliquid tutum superbiae, erexerunt turrim; quasi ne diluvio. si postea fieret, delerentur. Audierant enim et recensuerant quia omnis iniquitas erat deleta diluvio: ab iniquitate temperare nolebant; altitudinem turris contra diluvium requirebant; aedificaverunt turrim excelsam. Vidit Deus superbiam ipsorum, et hunc errorem illis immitti fecit, ut non se cognoscerent loquentes; et factae sunt diversae linguae per superbiam (Gen. XI, 1-9). Si superbia fecit diversitates linguarum, humilitas Christi congregavit diversitates linguarum. Jam quod illa turris dissociaverat, Ecclesia colligit. De una lingua factae sunt multae; noli mirari, superbia hoc fecit: de multis linguis fit una; noli mirari, charitas hoc fecit. Quia etsi soni diversi linguarum sunt, in corde unus Deus invocatur, una pax custoditur. Unde debuit ergo, charissimi, demonstrari Spiritus sanctus, unitatem quamdam designans, nisi per columbam, ut pacatae Ecclesiae diceretur, Una est columba mea? Unde debuit humilitas, nisi per avem simplicem et gementem, non per avem superbam et exaltantem se sicut corvus? 11. Et forte dicent: Quia ergo columba, et una columba, praeter unam columbam Baptismus esse non potest: ergo si apud te est columba, vel tu es columba, quando ad te venio, tu da mihi quod non habeo. Scitis hoc ipsorum esse: modo vobis apparebit non esse de voce columbae, sed de clamore corvi. Nam paululum attendat Charitas vestra, et timete insidias: imo cavete, et excipite verba contradicentium respuenda, non transglutienda et visceribus danda. Facite inde quod fecit Dominus, quando illi obtulerunt amarum potum; gustavit, et respuit (Matth. XXVII, 34): sic et vos, audite, et abjicite. Quid enim dicunt? videamus. Ecce, inquit, tu es columba, o Catholica, tibi dictum est, Una est columba mea, una est matri suae: tibi certe dictum est. Exspecta, noli me interrogare: si mihi dictum est, proba primum; si mihi dictum est, cito volo audire. Inquit, Tibi dictum est. Respondeo voce Catholicae, Mihi. Hoc autem, fratres, quod ore meo solius sonuit, sonuit, ut arbitror, et de cordibus vestris, et omnes pariter diximus, Ecclesiae catholicae dictum est, Una est columba mea, una est matri suae. Praeter ipsam columbam, inquit, Baptismus non est; ego praeter ipsam columbam sum baptizatus; ergo non habeo Baptismum: si Baptismum non habeo, quare mihi non das quando ad te venio? 12. Et ego interrogo: interim sequestremus, cui dictum sit, Una est columba mea, una est matri suae; adhuc quaerimus: aut mihi dictum est, aut tibi dictum est; sequestremus cui dictum sit. Hoc ergo quaero, si columba est simplex, innocens, sine felle, pacata in osculis, non saeva in unguibus; quaero utrum ad hujus columbae membra pertineant avari, raptores, subdoli, ebriosi, flagitiosi: membra sunt columbae hujus? Absit, (1431)inquit. Et revera, fratres, quis hoc dixerit? Ut nihil aliud dicam, raptores solos si dicam, membra accipitris possunt esse, non membra columbae: milvi rapiunt, accipitres rapiunt, corvi rapiunt; columbae non rapiunt, non dilaniant: ergo raptores non sunt membra columbae. Non apud vos fuit vel unus raptor? Quare manet Baptismus quem dedit accipiter, non columba? Quare non baptizatis apud vos ipsos post raptores et adulteros et ebriosos, post avaros apud vos ipsos? An isti omnes membra columbae sunt? Sic dehonestatis columbam vestram, ut ei membra vulturina faciatis. Quid ergo, fratres, quid dicimus? Mali et boni sunt in Ecclesia catholica: ibi autem soli mali sunt. Sed forte inimico animo hoc dico: et hoc postea requiratur. Et ibi certe dicunt quia sunt boni et mali: nam si dixerint solos bonos se habere; credant illis sui, et subscribo. Non sunt apud nos, dicant, nisi sancti, justi, casti, sobrii; non adulteri, non feneratores, non fraudatores, non perjuri, non vinolenti: dicant; non enim attendo linguas ipsorum, sed tango corda ipsorum. Cum autem noti sint nobis et vobis et suis, sicut et vos et vobis in Catholica et illis noti estis; nec nos eos reprehendamus, nec illi se palpent. Nos fatemur in Ecclesia et bonos et malos esse, sed tanquam grana et paleam. Aliquando qui baptizatur a grano, palea est; et qui baptizatur a palea, granum est. Alioquin si qui baptizatur a grano, valet; et qui baptizatur a palea, non valet: falsum est, Hic est qui baptizat. Si autem verum est, Hic est qui baptizat: et quod ab illo datur, valet; et quomodo columba, baptizat. Non enim malus ille columba est, aut ad membra columbae pertinet: nec hic potest dici in Catholica, nec apud illos, si illi dicunt, columbam esse Ecclesiam suam. Quid ergo intelligimus, fratres? Quoniam manifestum est, et omnibus notum, et si nolint convincuntur: quia et ibi quando dant mali, non post illos baptizatur; et hic quando dant mali, non post illos baptizatur. Columba non baptizat post corvum: corvus quare vult baptizare post columbam? 13. Intendat Charitas vestra: et quare designatum est nescio quid per columbam, ut baptizato Domino veniret columba, id est, Spiritus sanctus in specie columbae, et maneret super eum, cum in adventu columbae hoc cognosceret Joannes, propriam quamdam potestatem in Domino ad baptizandum? Quia per hanc propriam potestatem, sicut dixi, pax Ecclesiae firmata est. Et potest fieri ut habeat aliquis Baptismum praeter columbam: ut prosit ei Baptismus praeter columbam, non potest. Intendat Charitas vestra, et intelligat quod dico: nam et ista circumventione saepe seducunt fratres nostros qui pigri et frigidi sunt. Simus simpliciores et ferventiores. Ecce, inquiunt, ego accepi, an non accepi? Respondeo, Accepisti. Si ergo accepi, non est quod mihi des; securus sum, etiam testimonio tuo: et ego enim me dico accepisse, et tu me fateris accepisse; utriusque lingua securum me facit: quid ergo mihi promittis? quare me vis catholicum facere, quando non mihi aliquid daturus es amplius, et me jam accepisse fateris quod te habere dicis? Ego (1432)autem quando dico, Veni ad me, dico quia non habes tu, qui fateris quia habeo: quare dicis, Veni ad me? 14. Docet nos columba. Respondet enim de capite Domini, et dicit: Baptismum habes, charitatem autem qua gemo non habes. Quid est hoc, inquit, Baptismum habeo, charitatem non habeo? Sacramenta habeo, et charitatem non? Noli clamare; ostende mihi quomodo habeat charitatem, qui dividit unitatem. Ego, inquit, habeo Baptismum. Habes, sed Baptismus ille sine charitate nihil tibi prodest; quia sine charitate tu nihil es. Nam Baptismus ille, etiam in illo qui nihil est, non est nihil: Baptisma quippe illud aliquid est, et magnum aliquid est; propter illum de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Sed ne putares illud quod magnum est, tibi aliquid prodesse posse si non fueris in unitate, super baptizatum columba descendit, tanquam dicens: Si Baptismum habes, esto in columba, ne non tibi prosit quod habes. Veni ergo ad columbam, dicimus: non ut incipias habere quod non habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas. Foris enim habebas Baptismum ad perniciem: intus si habueris, incipit prodesse ad salutem 15. Non enim tantum tibi non proderat Baptisma, et non etiam oberat. Et sancta possunt obesse: in bonis enim sancta ad salutem insunt; in malis ad judicium. Certe enim, fratres, novimus quid accipiamus, et utique sanctum est quod accipimus, et nemo dicit, non esse sanctum: et quid ait Apostolus? Qui autem manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Non ait quia illa res mala est: sed quia ille malus, male accipiendo, ad judicium accipit bonum quod accipit. Num enim mala erat buccella quae tradita est Judae a Domino (Joan. XIII, 26)? Absit. Medicus non daret venenum: salutem medicus dedit; sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit qui non pacatus accepit. Sic ergo et qui baptizatur. Habeo, inquit, mihi. Fateor, habes: observa quod habes; eo ipso quod habes damnaberis. Quare? Quia rem columbae praeter columbam habes. Si rem columbae in columba habeas, securus habes. Puta te esse militarem: si characterem imperatoris tui intus habeas, securus militas; si extra habeas, non solum tibi ad militiam non prodest character ille, sed etiam pro desertore punieris. Veni ergo, veni, et noli dicere: Jam habeo, jam sufficit mihi. Veni; columba te vocat, gemendo te vocat. Fratres mei, vobis dico; gemendo vocate, non rixando: vocate orando, vocate invitando, vocate jejunando; de charitate intelligant quia doletis illos. Non dubito, fratres mei, quia si videant dolorem vestrum, confundentur, et reviviscent. Veni ergo, veni: noli timere; time si non venis: imo non time, sed plange. Veni, gaudebis si veneris: gemes quidem in tribulationibus peregrinationis; sed gaudebis in spe. Veni ubi est columba, cui dictum est, Una est columba mea, una (1433)est matri suae. Columbam unam vides super caput Christi, linguas non vides in toto orbe terrarum? Idem Spiritus per columbam, idem et per linguas: si per columbam idem Spiritus, et per linguas idem Spiritus, Spiritus sanctus orbi terrarum datus est, a quo te praecidisti, ut clames cum corvo, non ut gemas cum columba. Veni ergo. 16. Sed sollicitus es forte, et dicis: Foris baptizatus, timeo ne inde sim reus, quia foris accepi. Jam coepisti cognoscere quid gemendum sit: verum dicis, quia reus es; non quia accepisti, sed quia foris accepisti. Tene ergo quod accepisti, emenda quod foris accepisti: accepisti rem columbae, praeter columbam: duo sunt quae audis; Accepisti, et, Praeter columbam accepisti: quod accepisti, approbo; quia foris accepisti, improbo. Tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agnoscitur: character est Regis mei, non ero sacrilegus; corrigo desertorem, non immuto characterem. 17. Noli de Baptismate gloriari, quia dico, ipsum est; ecce dico, ipsum est; tota Catholica dicit, ipsum est: advertit columba, et agnoscit, et gemit, quia ipsum foris habes; videt ibi quod agnoscat, videt et quod corrigat. Ipsum est, veni. Gloriaris quia ipsum est, et non vis venire? Quid ergo mali, qui non pertinent ad columbam? Ait tibi columba: Et mali inter quos gemo, qui non pertinent ad membra mea, et necesse est ut inter illos gemam, nonne habent quod te habere gloriaris? nonne multi ebriosi habent Baptismum? nonne multi avari? nonne multi idololatrae, et quod est pejus, furtim? nonne Pagani ad idola eunt, vel ibant publice? nunc occulte Christiani sortilegos quaerunt, mathematicos consulunt. Et isti habent Baptismum, sed columba gemit inter corvos. Quid ergo gaudes, quia habes? hoc habes quod habet et malus. habeto humilitatem, charitatem, pacem: habeto bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes. 18. Nam quod habes, habuit et Simon magus: Actus Apostolorum testes sunt, ille liber canonicus omni anno in Ecclesia recitandus. Anniversaria solemnitate post passionem Domini nostis illum librum recitari, ubi scriptum est quomodo conversus sit Apostolus, et ex persecutore praedicator factus (Act. IX, 1-30): ubi etiam die Pentecostes missus est Spiritus sanctus in linguis divisis velut ignis (Id. II, 1-4). Ibi legimus multos credidisse in Samaria per praedicationem Philippi: intelligitur autem sive unus ex Apostolis, sive ex diaconis; quia septem ibi diaconos legimus ordinatos, inter quos est etiam nomen Philippi (Id. VI, 3-6). Per Philippi ergo praedicationem crediderunt Samaritae; Samaria coepit abundare fidelibus: ibi erat iste Simon magus; per magicas factiones suas dementaverat populum, ut eum virtutem Dei putarent: commotus tamen signis quae a Philippo fiebant, etiam ipse credidit; sed quomodo ipse crediderit, posteriora sequentia demonstraverunt: baptizatus est autem et Simon. Audierunt hoc Apostoli, (1434)qui erant Jerusalem; missi sunt ad illos Petrus et Joannes, invenerunt multos baptizatos: et quia nullus ipsorum adhuc acceperat Spiritum sanctum, sicut tunc descendebat, ad ostendendam significationem gentium crediturarum, ut linguis loquerentur in quos descendebat Spiritus sanctus; imposuerunt illis manus orantes pro eis, et acceperunt Spiritum sanctum. Simon ille, qui non erat in Ecclesia columba, sed corvus, quia ea quae sua sunt quaerebat, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21); unde in Christianis potentiam magis amaverat quam justitiam, vidit per impositionem manuum Apostolorum dari Spiritum sanctum (non quia ipsi dabant, sed quia ipsis orantibus datus est), et ait Apostolis, Quid vultis a me accipere pecuniae, ut et per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus? Et ait illi Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem; quoniam donum Dei putasti pecunia comparandum. Cui dicit, Pecunia tua tecum sit in perditionem? Utique baptizato. Jam Baptisma habebat: sed columbae visceribus non haerebat. Audi quia non haerebat; verba ipsa Petri apostoli adverte: sequitur enim, Non est tibi pars neque sors in hac fide; in felle enim amaritudinis video te esse (Act. VIII, 5-23). Columba fei non habet: Simon habebat; ideo separatus erat a columbae visceribus. Baptisma illi quid proderat? Noli ergo de Baptismate gloriari, quasi ex ipso salus tibi sufficiat: noli irasci, depone fel, veni ad columbam; hic tibi proderit quod foris non solum non proderat, sed etiam oberat. 19. Neque dicas: Non venio, quia foris sum baptizatus. Ecce incipe habere charitatem, incipe habere fructum, inveniatur in te fructus, mittet te columba intro. Invenimus hoc in Scriptura. Imputribilibus lignis arca fuerat fabricata (Gen. VI, 14): imputribilia ligna sancti sunt, fideles pertinentes ad Christum. Quomodo enim in templo lapides vivi de quibus aedificatur templum, homines fideles dicti sunt; sic ligna imputribilia homines perseverantes in fide. In ipsa ergo arca ligna imputribilia erant; arca enim Ecclesia est: ibi baptizat columba; arca enim illa in aqua ferebatur: ligna imputribilia intus baptizata sunt. Invenimus quaedam ligna foris baptizata, omnes arbores quae erant in mundo. Ipsa tamen aqua erat, non erat altera: omnis de coelo venerat, et de abyssis fontium: ipsa erat aqua in qua baptizata sunt ligna imputribilia quae erant in arca, in qua baptizata sunt ligna foris. Missa est columba, et primo non invenit requiem pedibus suis: rediit ad arcam; plena enim erant aquis omnia, et maluit redire quam rebaptizari. Corvus autem ille emissus est antequam siccaret aqua: rebaptizatus redire noluit; mortuus est in his aquis. Avertat Deus corvi illius mortem. Nam quare non est reversus, nisi quia aquis interceptus est? At vero columba non inveniens requiem pedibus suis, cum ei undique clamaret aqua, Veni, veni, hic tingere; quomodo clamant isti haeretici, Veni, veni, hic habes: non inveniens illa requiem pedibus (1435)suis, reversa est ad arcam. Et misit illam Noe iterum, sicut vos mittit arca, ut loquamini illis: et quid fecit postea columba? Quia erant ligna foris baptizata, reportavit ad arcam ramum de oliva. Ramus ille et folia et fructum habebat (Gen. VIII, 6-11): non sint in te sola verba, non sint in te sola folia; sit fructus, et redis ad arcam, non per teipsum, columba te revocat. Gemite foris, ut illos intro revocetis. 20. Etenim fructus iste olivae, si discutiatur, invenies quid erat. Olivae fructus, charitatem significat. Unde hoc probamus? Quomodo enim oleum a nullo humore premitur, sed disruptis omnibus exsilit et supereminet: sic et charitas non potest premi in ima; necesse est ut ad superna emineat. Propterea de illa dicit Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Quia diximus de oleo, quia supereminet, ne forte non de charitate dixerit Apostolus, Supereminentiorem viam vobis demonstro, audiamus quid sequitur: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum tanquam aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XII, 31, XIII, 1). I nunc, Donate, et clama, Disertus sum: i nunc, et clama, Doctus sum. Quantum disertus? quantum doctus? numquid linguis Angelorum locutus es? Et tamen si linguis Angelorum loquereris, charitatem non habens, audirem aera sonantia et cymbala tinnientia. Soliditatem aliquam quaero, fructum in foliis inveniam: non sint sola verba, habeant olivam, redeant ad arcam. 21. Sed, inquies, habeo sacramentum. Verum dicis: Sacramentum divinum est; habes Baptisma, et ego confiteor. Sed quid dicit idem apostolus? Si sciero omnia sacramenta, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam: ne forte et hoc diceres, Credidi, sufficit mihi. Sed quid dicit Jacobus? Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Magna est fides, sed nihil prodest si non habeat charitatem. Confitebantur et daemones Christum. Ergo credendo, sed non diligendo dicebant, Quid nobis et tibi (Marc. I, 24)? Fidem habebant, charitatem non habebant: ideo daemones erant. Noli de fide gloriari; adhuc daemonibus comparandus es. Noli dicere Christo, Mihi et tibi quid est? Unitas enim Christi tibi loquitur. Veni, cognosce pacem, redi ad viscera columbae. Foris baptizatus es; habeto fructum, et redis ad arcam. 22. Et tu: Quid nos quaeritis, si mali sumus? Ut boni sitis. Ideo vos quaerimus, quia mali estis: nam si mali non essetis, invenissemus vos, non vos quaereremus. Qui bonus est, jam inventus est: qui malus est, adhuc quaeritur. Ideo vos quaerimus; redite ad arcam. Sed jam habeo Baptismum. Si omnia sacramenta sciero, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Fructum ibi videam, olivam ibi videam, et revocaris ad arcam. 23. Sed quid ais? Ecce nos multa mala patimur. (1436)Haec si pro Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Audite quod sequitur: jactant se enim aliquando, quia eleemosynas multas faciunt, dant pauperibus; quia patiuntur molestias: sed pro Donato non pro Christo. Vide quomodo patiaris: nam si pro Donato pateris, pro superbo pateris; non es in columba, si pro Donato pateris. Non erat ille amicus sponsi: nam si amicus esset sponsi, gloriam sponsi quaereret, non suam (Joan. III, 29). Vide amicum sponsi dicentem, Hic est qui baptizat. Ille non erat amicus sponsi, pro quo pateris. Non habes vestem nuptialem; et si ad convivium venisti, foras habes mitti (Matth. XXII, 11-13); imo quia foras missus es, ideo miser es: redi aliquando, et noli gloriari. Audi quid dicat Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam. Ecce quod non habes. Si tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam; et utique pro nomine Christi: sed quia sunt multi qui jactanter illud faciunt, non cum charitate, ideo, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2, 3). Charitate fecerunt martyres illi qui in tempore persecutionis passi sunt; charitate fecerunt: isti autem de tumore et de superbia faciunt; nam cum persecutor desit, seipsos praecipitant. Veni ergo, ut habeas charitatem. Sed nos habemus martyres. Quos martyres? Non sunt columbae, ideo volare conati sunt, et de petra ceciderunt. 24. Omnia ergo, fratres mei, videtis, quia clamant adversus illos, omnes paginae divinae, omnis prophetia, totum Evangelium, omnes apostolicae litterae, omnis gemitus columbae; et nondum evigilant, nondum expergiscuntur. Sed si columba sumus, gemamus, toleremus, speremus; aderit misericordia Dei, ut efferveat ignis Spiritus sancti in simplicitate vestra; et venient. Non est desperandum; orate, praedicate, diligite; prorsus potens est Dominus. Jam coeperunt cognoscere frontem suam: multi cognoverunt, multi erubuerunt; aderit Christus, ut cognoscant et caeteri. Et certe, fratres mei, vel palea sola ibi remaneat, omnia grana colligantur: quidquid ibi fructificavit, redeat ad arcam per columbam. 25. Modo deficientes ubique, quid nobis proponunt, non invenientes quid dicant? Villas nostras tulerunt, fundos nostros tulerunt. Proferunt testamenta hominum. Ecce ubi Gaius Seius donavit fundum Ecclesiae, cui praeerat Faustinus. Cujus episcopus erat Faustinus Ecclesiae? quid est Ecclesia? Ecclesiae, dixit, cui praeerat Faustinus: sed non Ecclesiae praeerat Faustinus, sed parti praeerat. Columba autem Ecclesia est. Quid clamas? Non devoravimus villas, columba illas habeat: quaeratur quae sit columba, et ipsa habeat. Nam nostis, fratres mei, quia villae istae non sunt Augustini: et si non nostis, et putatis me gaudere in possessione villarum, Deus novit, ipse scit quid ego de illis villis sentiam, vel quid ibi sufferam; novit gemitus meos, si mihi aliquid de columba impertire dignatus est. Ecce sunt villae: quo jure defendis villas? divino an humano? Respondeant: Divinum jus in Scripturis (1437)habemus, humanum jus in legibus regum. Unde quisque possidet quod possidet? nonne jure humano? Nam jure divino, Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1): pauperes et divites Deus de uno limo fecit, et pauperes et divites una terra supportat. Jure tamen humano dicit, Haec villa mea est, haec domus mea, hic servus meus est. Jure ergo humano, jure imperatorum. Quare? Quia ipsa jura humana per imperatores et reges saeculi Deus distribuit generi humano. Vultis legamus leges imperatorum, et secundum ipsas agamus de villis? Si jure humano vultis possidere, recitemus leges imperatorum: videamus si voluerunt aliquid ab haereticis possideri. Sed quid mihi est imperator? Secundum jus ipsius possides terram. Aut tolle jura imperatorum, et quis audet dicere: Mea est illa villa, aut meus est ille servus, aut domus haec mea est? Si autem ut teneantur ista ab hominibus, jura acceperunt regum, vultis recitemus leges, ut gaudeatis quia vel unum hortum habetis, et non imputetis nisi mansuetudini columbae, quia vel ibi vobis permittitur permanere? Leguntur enim leges manifestae, ubi praeceperunt imperatores, eos qui praeter Ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiae audeant possidere. 26. Sed quid nobis et imperatori? Sed jam dixi, de jure humano agitur. Et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit Honorari reges, et dixit: Regem reveremini (I Petr. II, 17). Noli dicere: Quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per jura regum possidentur possessiones. Dixisti, Quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas; quia ad ipsa jura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. Sed de divino jure ago, ait. Ergo Evangelium recitemus; videamus quo usque Ecclesia catholica Christi est, super quem venit columba, quae docuit, Hic est qui baptizat. Quomodo ergo jure divino possideat, qui dicit, Ego baptizo; cum dicat columba, Hic est qui baptizat; cum dicat Scriptura, Una est columba mea, una est matri suae? Quare laniastis columbam? Imo laniastis viscera vestra: nam vobis laniatis, columba integra perseverat. Ergo, fratres mei, si ubique non habent quod dicant, ego dico quod faciant: veniant ad Catholicam, et nobiscum habebunt non solum terram, sed etiam illum qui fecit coelum et terram.
TRACTATUS VII. Ab eo quod scriptum est, Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei, usque ad id, Amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Cap. I, V\. 34-51.
1. Congaudemus frequentiae vestrae, quia ultra quam sperare potuimus, alacriter convenistis. Hoc est quod nos laetificat, et consolatur in omnibus laboribus, et periculis vitae hujus, amor vester in Deum, et pium studium, et certa spes, et fervor spiritus. Audistis cum Psalmus legeretur, quia inops et pauper clamat ad Deum in hoc saeculo (Psal. LXXIII, 21). Vox enim est, ut saepius audistis, et meminisse debetis, (1438)non unius hominis, et tamen unius hominis: non unius, quia fideles multi; multa grana inter paleas gementia, diffusa toto orbe terrarum: unius autem, quia membra Christi omnes; ac per hoc unum corpus. Iste ergo populus inops et pauper, non novit gaudere de saeculo: et dolor ejus intus est, et gaudium ejus intus est, ubi non videt nisi ille qui exaudit gementem, et coronat sperantem. Laetitia saeculi, vanitas. Cum magna exspectatione speratur ut veniat, et non potest teneri cum venerit. Iste enim dies qui laetus est perditis hodie in ista civitate, cras utique non erit: nec iidem ipsi cras hoc erunt quod hodie sunt. Et transeunt omnia, et evolant omnia, et sicut fumus vanescunt: et vae qui amant talia! Omnis enim anima sequitur quod amat. Omnis caro fenum, et omnis honor carnis quasi flos feni; fenum aruit, flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). Ecce quod ames, si vis manere in aeternum. Sed dicere habebas: Unde possum apprehendere Verbum Dei? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). 2. Quapropter, charissimi, ad inopiam nostram et paupertatem nostram pertineat et quod illos dolemus qui sibi abundare videntur. Gaudium enim ipsorum quasi phreneticorum est. Quomodo autem phreneticus gaudet in insania plerumque, et ridet; et plangit illum qui sanus est: sic et nos, charissimi, si recepimus medicinam de coelo venientem, quia et nos omnes phrenetici eramus, tanquam salvi facti, quia ea quae diligebamus non diligimus, gemamus ad Deum de iis qui adhuc insaniunt. Potens est enim ut et ipsos salvos faciat. Et opus est ut respiciant se, et displiceant sibi. Spectare volunt, et spectare se non noverunt. Nam si aliquantum oculos ad se convertant, vident confusionem suam. Quod donec fiat, alia sint studia nostra, alia sint avocamenta animae nostrae. Plus valet dolor noster, quam gaudium illorum. Quantum pertinet ad numerum fratrum, difficile est ut quisquam illa celebritate raptus fuerit ex viris: quantum autem ad sororum numerum, contristat nos, et hoc magis dolendum est, quia non ipsae potius ad Ecclesiam currunt, quas debuit si non timor, certe verecundia de publico revocare. Viderit hoc qui videt, et aderit misericordia ejus, ut sanet omnes. Nos autem qui convenimus, pascamur epulis Dei, et sit gaudium nostrum sermo ipsius. Invitavit enim nos ad Evangelium suum: et ipse cibus noster est, quo nihil dulcius; sed si quis habet palatum sanum in corde. 3. Bene autem arbitror meminisse Charitatem vestram hoc Evangelium lectionibus congruis ex ordine recitari: et puto vobis non excidisse quae jam tractata sunt, maxime recentiora de Joanne et columba. De Joanne scilicet, quid novum didicerit in Domino per columbam, qui jam noverat Dominum. Et hoc inventum est inspirante Spiritu Dei, quod jam quidem Joannes noverat Dominum; sed quod ipse Dominus ita esset baptizaturus, ut baptizandi potestatem (1439)a se in neminem transfunderet, hoc didicit per columbam, quia dictum et erat, Super quem videris Spiritum descendentem velut columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Quid est, hic est? Non alius, etsi per alium. Quare autem per columbam? Multa dicta sunt, nec possum, nec opus est omnia retexere: praecipue tamen propter pacem; quia et ligna quae baptizata sunt foris, quia fructum in eis invenit columba, ad arcam attulit: sicut meministis columbam emissam a Noe de arca, quae diluvio natabat, et baptismo abluebatur, non mergebatur. Cum ergo esset emissa, attulit ramum olivae: sed non sola folia habebat, habebat et fructum (Gen. VIII, 8-11). Itaque hoc optandum est fratribus nostris qui foris baptizantur, ut habeant fructum: non illos sinet columba foris, nisi ad arcam reduxerit. Fructus autem est totus charitas, sine qua nihil est homo, quidquid aliud habuerit. Et hoc uberrime ab Apostolo dictum commemoravimus et recensuimus. Ait enim: « Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero omnem scientiam, et sciam omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam, et habuero omnem fidem, » (fidem autem quomodo dixit omnem?) « ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest » (I Cor. XIII, 1-3). Nullo modo autem possunt dicere se habere charitatem, qui dividunt unitatem. Haec dicta sunt: sequentia videamus. 4. Perhibuit Joannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? Quia ipse est Filius Dei. Oportebat ergo ut ille baptizaret qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii, ministri sunt Unici: Unicus habet potestatem, adoptati ministerium. Licet baptizet minister non pertinens ad numerum filiorum, quia male vivit et male agit, quid nos consolatur? Hic est qui baptizat. 5. Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo, et respiciens Jesum ambulantem dicit, Ecce Agnus Dei. Utique singulariter iste Agnus: nam et discipuli dicti sunt agni, Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum (Matth. X, 16). Dicti sunt et ipsi lumen, Vos estis lumen mundi (Id. V, 14): sed aliter ille de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Sic et Agnus singulariter, solus sine macula, sine peccato; non cujus maculae abstersae sint, sed cujus macula nulla fuerit. Quid enim? quia dicebat Joannes de Domino, Ecce Agnus Dei, ipse Joannes non erat agnus? non erat vir sanctus? non erat amicus sponsi? Ergo singulariter ille, Hic est Agnus Dei; quia singulariter hujus Agni sanguine solo homines redimi potuerunt. 6. Fratres mei, si agnoscimus pretium nostrum quia sanguis est Agni; qui sunt illi qui hodie celebrant festivitatem sanguinis, nescio cujus mulieris? (1440)et quam ingrati sunt? Raptum est aurum, dicunt, de aure mulieris, et cucurrit sanguis, et positum est aurum in trutina vel statera, et praeponderavit multum de sanguine. Si pondus ad inclinandum aurum habuit sanguis mulieris, quale pondus habet ad inclinandum mundum sanguis Agni, per quem factus est mundus? Et quidem ille spiritus nescio quis, ut premeret pondus, placatus est sanguine. Immundi spiritus noverant venturum Jesum Christum, audierant ab Angelis, audierant ex Prophetis, et sperabant eum venturum. Nam si non sperabant, unde clamaverunt, Quid nobis et tibi est? venisti ante tempus perdere nos? scimus qui sis, Sanctus Dei (Marc. I, 24). Venturum sciebant, sed tempus ignorabant. Sed quid audistis in Psalmo de Jerusalem? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui lapides ejus, et pulveris ejus miserebuntur: tu exsurgens, inquit, misereberis Sion, quoniam venit tempus ut miserearis ejus (Psal. CI, 15, 14). Quando venit tempus ut misereretur Deus, venit Agnus. Qualis Agnus quem lupi timent? qualis Agnus est qui leonem occisus occidit? Dictus est enim diabolus leo circumiens et rugiens, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8): sanguine Agni victus est leo. Ecce spectacula Christianorum. Et quod est amplius, illi oculis carnis vident vanitatem, nos cordis oculis veritatem. Ne putetis, fratres, quod sine spectaculis nos dimisit Dominus Deus noster: nam si nulla sunt spectacula, cur hodie convenistis? Ecce quod diximus, vidistis, et exclamastis: non exclamaretis, nisi vidissetis. Et magnum est hoc spectare per totum orbem terrarum, victum leonem sanguine Agni, educta de dentibus leonum membra Christi, et adjuncta corpori Christi. Ergo nescio quid simile imitatus est quidam spiritus, ut sanguine simulacrum suum emi vellet, quia noverat pretioso sanguine quandocumque redimendum esse genus humanum. Fingunt enim spiritus mali umbras quasdam honoris sibimetipsis, ut sic decipiant eos qui sequuntur Christum. Usque adeo, fratres mei, ut illi ipsi qui seducunt per ligaturas, per praecantationes, per machinamenta inimici, misceant praecantationibus suis nomen Christi: quia jam non possunt seducere Christianos, ut dent venenum, addunt mellis aliquid, ut per id quod dulce est, lateat quod amarum est, et bibatur ad perniciem. Usque adeo ut ego noverim aliquo tempore illius Pilleati sacerdotem solere dicere, Et ipse Pilleatus christianus est. Ut quid hoc, fratres, nisi quia aliter non possunt seduci Christiani? 7. Ne quaeratis ergo alibi Christum, quam ubi se vobis voluit praedicari Christus; et quomodo vobis voluit praedicari, sic illum tenete, sic in corde vestro scribite. Murus est adversus omnes impetus et adversus omnes insidias inimici. Nolite timere, nec tentat ille, nisi permissus fuerit: constat illum nihil facere, nisi permissus fuerit aut missus. Mittitur tanquam angelus malus a potestate dominante; permittitur, quando aliquid petit: et hoc, fratres, non fit, nisi ut probentur justi, puniantur injusti. Quid ergo times? Ambula in Domino Deo tuo, certus esto: quod te (1441)non vult pati, non pateris; quod te permiserit pati, flagellum corrigentis est, non poena damnantis. Ad haereditatem sempiternam erudimur, et flagellari dedignamur! Fratres mei, si recusaret quisquam puer colaphis aut flagellis caedi a patre suo, quomodo diceretur superbus, desperatus, ingratus paternae disciplinae? Et utquid erudit pater homo filium hominem? Ut possit non perdere temporalia quae illi acquisivit, quae illi collegit, quae non vult eum perdere, quae ipse qui relinquit, non potuit in sempiternum tenere. Non docet filium cum quo possideat, sed qui post eum possideat. Fratres mei, si filium docet pater successorem, et quem docet et ipsum similiter per illa omnia transiturum, qua et ille qui monebat transiturus est; quomodo vultis erudiat nos Pater noster, cui non successuri, sed ad quem accessuri sumus, et cum quo in aeternum mansuri in haereditate, quae non marcescit, nec moritur, nec grandinem novit? Et ipse haereditas et ipse Pater est. Hunc possidebimus, et erudiri non debemus? Sufferamus ergo eruditionem Patris. Non quando nobis dolet caput, curramus ad praecantatores, ad sortilegos et remedia vanitatis. Fratres mei, non vos plangam? Quotidie invenio ista; et quid faciam? Nondum persuadeo Christianis in Christo spem esse ponendam? Ecce, si cui factum est remedium, moriatur, (quam multi enim cum remediis mortui sunt? et quam multi sine remediis vixerunt?) qua fronte exiit anima ad Deum? Perdidit signum Christi, accepit signum diaboli. An forte dicat: Non perdidi signum Christi? Ergo signum Christi cum signo diaboli habuisti. Non vult Christus communionem, sed solus vult possidere quod emit. Tanti emit ut solus possideat: tu facis ei consortem diabolum, cui te per peccatum vendideras. Vae duplici corde (Eccli. II, 14)! qui in corde suo partem faciunt Deo, partem faciunt diabolo. Iratus Deus, quia fit ibi pars diabolo, discedit, et totum diabolus possidebit. Non frustra itaque Apostolus dicit: Neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 27). Cognoscamus ergo Agnum, fratres, cognoscamus pretium nostrum. 8. Stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. Ecce duo de discipulis Joannis: quia talis erat Joannes amicus sponsi, non quaerebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati: numquid voluit apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur. Dominum? Magis ipse ostendit discipulis suis quem sequerentur. Habebant enim illum tanquam Agnum: et ille, Quid me attenditis! ego non sum Agnus; Ecce Agnus Dei: de quo etiam superius dixerat, Ecce Agnus Dei. Et quid nobis prodest Agnus Dei? Ecce, ait, qui tollit peccatum mundi. Secuti sunt illum, hoc audito, duo qui erant cum Joanne. 9. Videamus sequentia. Ecce Agnus Dei: hoc Joannes. « Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? » Non sic illum sequebantur quasi jam (1442)ut inhaererent illi: nam manifestum est quando illi inhaeserunt, quia de navi eos vocavit. In his enim duobus erat Andreas, sicut modo audistis; Andreas autem frater Petri erat: et novimus in Evangelio quod Petrum et Andream Dominus de navi vocavit, dicens, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et ex illo jam inhaeserunt illi, ut non recederent. Modo ergo quod illum sequuntur isti duo, non quasi non recessuri sequuntur; sed videre voluerunt ubi habitaret, et facere quod scriptum est, Limen ostiorum ejus exterat pes tuus; surge ad illum venire assidue et erudire praeceptis ejus (Eccli. VI, 36, 37). Ostendit eis ille ubi maneret: venerunt et fuerunt cum illo. Quam beatum diem duxerunt, quam beatam noctem! Quis est qui nobis dicat quae audierint illi a Domino? Aedificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum quo veniat ille, et doceat nos; colloquatur nobis. 10. « Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod interpretatum dicitur Magister), ubi habitas? Dicit eis: Venite, et videte. Et venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. » Nihilne arbitramur pertinuisse ad Evangelistam, dicere nobis quota hora erat? Potest fieri ut nihil ibi nos animadvertere, nihil quaerere voluerit? Decima erat hora. Numerus iste legem significat, quia in decem praeceptis data est lex. Venerat autem tempus ut impleretur lex per dilectionem; quia a Judaeis non poterat impleri per timorem. Unde Dominus dicit: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17). Merito ergo decima hora eum secuti sunt ad testimonium amici sponsi duo isti: et decima hora audivit, Rabbi, quod interpretatur Magister. Si decima hora Rabbi Dominus audivit, et decimus numerus ad legem pertinet; magister legis non est nisi dator legis. Nemo dicat quia alius dedit legem, et alius docet legem: ipse illam docet qui illam dedit; ipse est magister legis suae, et docet illam. Et misericordia est in lingua ipsius, ideo misericorditer docet legem, sicut dictum est de sapientia, Legem autem et misericordiam in lingua portat (Prov. XXXI, 26). Noli timere, ne implere legem non possis, fuge ad misericordiam. Si multum est ad te legem implere, utere pacto illo, utere chirographo, utere precibus quas tibi constituit et composuit jurisperitus coelestis. 11. Qui enim habent causam, et volunt supplicare imperatori, quaerunt aliquem scholasticum jurisperitum, a quo sibi preces componantur; ne forte si aliter petierint quam oportet, non solum non impetrent quod petunt, sed et poenam pro beneficio consequantur. Cum ergo quaererent supplicare Apostoli, et non invenirent quomodo adirent imperatorem Deum, dixerunt Christo, Domine, doce nos orare: hoc est, Jurisperite noster, assessor, imo consessor Dei, compone nobis preces. Et docuit Dominus de libro juris coelestis, docuit quomodo orarent: et in ipso quod docuit, posuit quamdam conditionem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI (1443)1-4). Si non secundum legem petieris, reus eris. Contremiscis imperatorem factus reus? offer sacrificium humilitatis, offer sacrificium misericordiae, dic in precibus, Dimitte mihi, quoniam et ego dimitto. Sed si dicis, fac. Quid enim facturus es, quo iturus es, si mentitus fueris in precibus? Non quomodo dicitur in foro, carebis beneficio rescripti; sed nec rescriptum impetrabis. Juris enim forensis est ut qui in precibus mentitus fuerit, non illi prosit quod impetravit. Sed hoc inter homines, quia potest falli homo; potuit falli imperator, quando preces misisti: dixisti enim quod voluisti, et cui dixisti, nescit an verum sit; dimisit te adversario tuo convincendum, ut si ante judicem convictus fueris de mendacio, quia non potuit ille nisi praestare, nesciens an fueris mentitus, ibi carebis ipso beneficio rescripti, quo perduxisti rescriptum. Deus autem qui novit utrum mentiaris, an verum dicas, non facit ut in judicio tibi non prosit; sed nec impetrare te permittit, quia ausus es mentiri veritati. 12. Quid ergo facturus es? dic mihi. Implere legem ex omni parte, ita ut in nullo offendas, difficile est: reatus ergo certus est; remedio uti non vis? Ecce, fratres mei, quale remedium posuit Dominus contra aegritudines animae. Quod ergo? Cum caput tibi dolet, laudamus si Evangelium ad caput tibi posueris, et non ad ligaturam cucurreris. Ad hoc enim perducta est infirmitas hominum, et ita plangendi sunt homines qui currunt ad ligaturas, ut gaudeamus quando videmus hominem in lecto suo constitutum, jactari febribus et doloribus, nec alicubi spem posuisse, nisi ut sibi Evangelium ad caput poneret: non quia ad hoc factum est, sed quia praelatum est Evangelium ligaturis. Si ergo ad caput ponitur ut quiescat dolor capitis, ad cor non ponitur ut sanetur a peccatis? Fiat ergo. Quid fiat? Ponatur ad cor, sanetur cor. Bonum est, bonum, ut de salute corporis non satagas, nisi ut a Deo illam petas. Si scit tibi prodesse, dabit illam: si non tibi dederit, non proderat habere illam. Quam multi aegrotant in lecto innocentes; et si sani fuerint, procedunt ad scelera committenda? Quam multis obest sanitas? Latro qui procedit ad faucem occidere hominem, quanto illi melius erat ut aegrotaret? Qui noctu surgit ad fodiendum parietem alienum, quanto illi melius si febribus jactaretur? Innocentius aegrotaret, scelerate sanus est. Novit ergo Deus quid nobis expediat: id agamus tantum, ut cor nostrum sanum sit a peccatis; et quando forte flagellamur in corpore, ipsum deprecemur. Rogavit eum Paulus apostolus, ut auferret stimulum carnis, et noluit auferre. Numquid perturbatus est? numquid contristatus dixit se desertum? Magis se dixit non desertum, quia non ablatum est quod volebat auferri, ut illa infirmitas sanaretur. Hoc enim invenit in voce medici: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 8, 9). Unde ergo scis quod non vult te sanare Deus? Adhuc tibi expedit flagellari. Unde scis quam putre est quod secat medicus, agens ferrum per putria? Nonne novit modum, quid faciat, quo usque faciat? Numquid ululatus ejus qui secatur, retrahit (1444)manus medici artificiose secantis? Ille clamat; ille secat. Crudelis qui non audit clamantem, an potius misericors qui vulnus persequitur ut sanet aegrotum? Haec, fratres mei, ideo dixi, ne quis quaerat aliquid praeter auxilium Dei, quando forte in aliqua correptione Domini sumus. Videte ne pereatis, videte ne ab Agno recedatis, et a leone devoremini. 13. Diximus ergo quare hora decima: sequentia videamus. Erat Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Joanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic Simonem fratrem suum, et dicit ei, Invenimus Messiam; quod est interpretatum Christus. Messias hebraice, Christus graece est, latine Unctus. Ab unctione enim dicitur Christus. Χρῖσμα unctio est graece; ergo Christus, unctus. Ille singulariter unctus, praecipue unctus; unde omnes Christiani unguntur, ille praecipue. Quomodo in Psalmo dicit, audi: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Participes enim ejus omnes sancti; sed ille singulariter Sanctus sanctorum, singulariter unctus, singulariter Christus. 14. Et duxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum, Jesus dixit, Tu es Simon filius Joannis, tu vocaberis Cephas; quod interpretatur Petrus. Non magnum quia Dominus dixit cujus filius esset iste. Quid magnum Domino? Omnia nomina sanctorum suorum sciebat, quos ante constitutionem mundi praedestinavit; et miraris quia dixit uni homini, Tu es filius illius, et tu vocaberis illud? Magnum quia mutavit ei nomen; et fecit de Simone Petrum? Petrus autem a petra, petra vero Ecclesia: ergo in Petri nomine figurata est Ecclesia. Et quis securus, nisi qui aedificat super petram? Et quid ait ipse Dominus? « Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, aedificanti super petram » (non cedit tentationibus): « descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. Qui audit verba mea et non facit ea » (jam unusquisque nostrum timeat et caveat), « similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna » (Matth. VII, 24, 27). Quid prodest quia intrat Ecclesiam, qui vult super arenam aedificare? Audiendo enim et non faciendo, aedificat quidem, sed super arenam. Si enim nihil audit, nihil aedificat: si autem audit, aedificat. Sed quaerimus, ubi. Si enim audit et facit, super petram: si audit et non facit, super arenam. Duo sunt genera aedificantium; aut super petram, aut super arenam. Quid ergo illi qui non audiunt? securi sunt? securos eos dicit, quia nihil aedificant? Nudi sunt sub pluvia, ante ventos, ante flumina: cum venerint ista, ante illos tollunt, quam domos dejiciant. Ergo una est securitas, et aedificare, et super petram aedificare. Si audire vis et non facere, aedificas; sed ruinam aedificas: cum autem venerit tentatio, dejicit domum, et cum ipsa ruina tua te tollit. Si autem non audis, nudus es, illis tentationibus tu ipse traheris. Audi ergo, (1445)et fac; unum est remedium. Quanti forte hodie audiendo et non faciendo rapti sunt fluvio celebritatis hujus? Audiendo enim et non faciendo, venit fluvius ipsa celebritas anniversaria, impletus est torrens, transiturus est et siccaturus: sed vae illi quem tulerit! Illud ergo noverit Charitas vestra, quia nisi quis et audiat et faciat, non aedificat super petram; et non pertinet ad nomen tam magnum, quod sic commendavit Dominus. Intentum enim te fecit. Nam si hoc ante Petrus vocaretur, non ita videres mysterium petrae; et putares casu eum, sic vocari, non providentia Dei: ideo voluit eum aliud prius vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas commendaretur. 15. Et in crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Dicit ei: Sequere me. Erat autem de civitate Andreae et Petri. Et invenit Philippus Nathanaetem: jam vocatus a Domino Philippus. Et dixit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph. Ejus filius dicebatur, cui desponsata erat mater ejus. Nam quod ea intacta conceptus et natus sit, bene noverunt omnes Christiani ex Evangelio. Hoc Philippus dixit Nathanaeli; addidit et locum, a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Quid intelligitur, Fratres? Non quomodo aliqui pronuntiant: nam et sic solet pronuntiari, A Nazareth potest aliquid boni esse? Sequitur enim vox Philippi, et dicit, Veni, et vide. Ambas autem pronuntiationes potest ista vox sequi, sive sic pronunties tanquam confirmans, A Nazareth potest aliquid boni esse; et ille, Veni, et vide: sive sic dubitans, et totum interrogans, A Nazareth potest aliquid boni esse? Veni, et vide. Cum ergo sive illo modo, sive isto pronuntietur, non repugnent verba sequentia; nostrum est quaerere quid potius intelligamus in his verbis. 16. Qualis fuerit Nathanael iste, in sequentibus probamus. Audite qualis fuerit: Dominus ipse perhibet testimonium. Magnus Dominus cognitus testimonio Joannis: beatus Nathanael cognitus testimonio veritatis. Quia Dominus etsi testimonio Joannis non commendaretur, ipse sibi perhibebat testimonium; quia sufficit sibi ad testimonium suum veritas. Sed quia veritatem non poterant capere homines, per lucernam quaerebant veritatem: et ideo Joannes per quem Dominus ostenderetur, missus est. Audi Dominum Nathanaeli testimonium perhibentem: Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Et vidit Jesus Nathanaelem venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Magnum testimonium! hoc nec Andreae dictum, nec Petro dictum, nec Philippo, quod dictum est de Nathanaele: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. 17. Quid ergo facimus, fratres? Deberet iste primus esse in Apostolis? Non solum primus non invenitur in Apostolis, sed nec medius, nec ultimus inter duodecim Nathanael est, cui tantum testimonium perhibuit Filius Dei, dicens, Ecce vere Israelita, in quo (1446)dolus non est. Quaeritur causa? quantum Dominus intimat, probabiliter invenimus. Intelligere enim debemus ipsum Nathanaelem eruditum et peritum Legis fuisse: propterea noluit illum Dominus inter discipulos ponere; quia idiotas elegit, unde confunderet mundum. Audi Apostolum dicentem ista: « Videte enim, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles: sed infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur » (I Cor. I, 26-28). Si doctus eligeretur, fortasse ideo se diceret electum, quia doctrina ejus meruit eligi. Dominus noster Jesus Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem; sed de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prior Petrus piscator, per quem postea crederet non tantum orator, sed et imperator. Nullus nobilis primo electus est, nullus doctus; quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Erat ergo iste magnus et sine dolo: hoc solo non electus, ne cuiquam videretur Dominus doctos elegisse. Et ex ipsa doctrina Legis veniebat, quod cum audisset a Nazareth: scrutatus enim erat Scripturas, et sciebat quia inde erat expectandus Salvator, quod non facile alii Scribae et Pharisaei noverant: iste ergo doctissimus Legis, cum audisset Philippum dicentem, Invenimus Jesum, quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, a Nazareth, filium Joseph; ille qui optime Scripturas noverat, audito nomine Nazareth, erectus est in spem, et dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse. 18. Jam caetera de ipso videamus, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid est, in quo dolus non est? Forte non habebat peccatum? forte non erat aeger? forte illi medicus non erat necessarius? Absit. Nemo hic sic natus est, ut illo medico non egeret. Quid sibi ergo vult, in quo dolus non est? Aliquanto intentius quaeramus; apparebit modo in nomine Domini. Dolum dicit Dominus; et omnis qui verba latina intelligit, scit quia dolus est, cum aliud agitur et aliud fingitur. Intendat Charitas vestra. Non dolus dolor est: propterea dico, quia multi fratres imperitiores latinitatis loquuntur sic, ut dicant, Dolus illum torquet, pro eo quod est dolor. Dolus fraus est, simulatio est. Quando aliquis aliquid in corde tegit, et aliud loquitur, dolus est, et tanquam duo corda habet: unum quasi sinum cordis habet, ubi videt veritatem; et alterum sinum, ubi concipit mendacium. Et ut noveritis hunc esse dolum, dictum est in Psalmis, Labia dolosa. Quid est, Labia dolosa? Sequitur, In corde et corde locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Quid est, In corde et corde; nisi duplici corde? Si ergo dolus in isto non erat, sanabilem illum medicus judicavit, non sanum. Aliud est enim sanus, aliud sanabilis, aliud insanabilis: qui aegrotat cum spe, sanabilis dicitur; qui aegrotat cum desperatione, insanabilis; qui autem jam sanus est, non eget medico. Medicus ergo qui venerat sanare, vidit istum sanabilem, quia dolus in (1447)illo non erat. Quomodo dolus in illo non erat? Si peccator est, fatetur se peccatorem. Si enim peccator est, et justum se dicit; dolus est in ore ipsius. Ergo in Nathanaele confessionem peccati laudavit, non judicavit non esse peccatorem. 19. Propterea cum Pharisaei qui sibi videbantur justi, reprehenderent Dominum quia miscebatur aegrotis medicus, et dicerent, Ecce cum quibus manducat, cum publicanis et peccatoribus; respondit medicus phreneticis, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 11-13). Hoc est dicere, Quia vos justos dicitis, cum sitis peccatores, sanos vos judicatis, cum langueatis, medicinam repellitis, non sanitatem tenetis. Unde ille pharisaeus qui vocaverat Dominum ad prandium, sanus sibi videbatur: aegrota autem illa mulier irrupit in domum, quo non erat invitata, et desiderio salutis facta impudens, accessit, non ad caput Domini, non ad manus, sed ad pedes; lavit eos lacrymis, tersit capillis, osculata est eos, unxit unguento, pacem fecit cum vestigiis Domini peccatrix. Reprehendit ille tanquam sanus medicum, ille pharisaeus qui illic discumbebat; et ait apud se: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi pedes tetigisset. Ideo autem suspicatus erat eum ignorasse, quia non illam repulit, quasi ne immundis manibus tangeretur: noverat autem ille, permisit se tangi, ut tactus ipse sanaret. Dominus videns cor Pharisaei, proposuit similitudinem: « Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alter quingentos: cum non haberent unde redderent, donavit ambobus; quis eum plus dilexit? Et ille: Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam, aquam mihi ad pedes non ardisti; illa autem lacrymis lavit pedes meos, et capulis suis tersit: osculum mihi non dedisti: illa non destitit pedes meos osculari: oleum mihi non dedisti; illa pedes meos unxit unguento. Propterea dico tibi; dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum: cui autem modicum dimittitur, modicum diligit » (Luc. VII, 36-47). Hoc est dicere, Plus aegrotas, sed sanum te putas: modicum putas tibi dimitti, cum plus debitor sis. Bene ista, quia dolus in illa non erat, meruit medicinam. Quid est, dolus in illa non erat? Confitebatur peccata. Hoc et laudat in Nathanaele, quod dolus in illo non erat: quia multi pharisaei qui abundabant peccatis, justos se dicebant, et dolum afferebant, per quem sanari non poterant. 20. Vidit ergo jam istum in quo dolus non erat, et ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unae me nosti? Respondit Jesus, et dixit: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te; id est, sub arbore fici. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Aliquid magnum potuit Nathanael iste intelligere, in eo quod dictum est, Cum esses sub fici arbore, vidi te, (1448)priusquam te Philippus vocaret. Nam talem vocem protulit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel; qualem tanto post Petrus, quando ei Dominus ait, Beatus es Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelo (Matth. XVI, 17). Et ibi nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesiae in ista fide. Hic jam dicit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Unde? Quia dictum est ei, Antequam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te. 21. Quaerendum est, an aliquid significet ista arbor fici. Audite enim, fratres mei: Invenimus arborem fici maledictam, quia sola folia habuit, et fructum non habuit (Id. XXI, 19). In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecerunt (Gen. III, 7): folia ergo ficulnea intelliguntur peccata. Erat autem Nathanael sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis. Vidit eum Dominus, de quo dictum est, Qui sedebant sub umbra mortis, lumen ortum est eis (Isai. IX, 2). Quid ergo dictum est Nathanaeli? Dicis mihi, o Nathanael, Unde me nosti? Modo jam loqueris mecum, quia vocavit te Philippus. Jam quem vocavit per apostolum, ad Ecclesiam suam vidit pertinere. O tu Ecclesia, o tu Israel, in quo dolus non est; si es populus Israel in quo dolus non est, modo jam cognovisti Christum per Apostolos, quomodo Nathanael cognovit Christum per Philippum. Sed misericordia sua ante te vidit, quam tu eum cognosceres, cum sub peccato jaceres. Numquid enim nos prius quaesivimus Christum, et non ille nos quaesivit? Numquid nos venimus aegroti ad medicum, et non medicus ad aegrotos? Nonne ovis illa perierat, et relictis nonaginta novem pastor quaesivit illam et invenit, quam laetus in humeris reportavit? Nonne perierat drachma illa, et accendit mulier lucernam, et quaesivit in tota domo sua donec invenit? Et cum invenisset, Collaetamini mihi, ait vicinis suis, quia inveni drachmam quam perdideram (Luc. XV, 4-10). Sic et nos sicut ovis perieramus, et sicut drachma perieramus: et pastor noster invenit ovem, sed quaesivit ovem; mulier invenit drachmam, sed quaesivit drachmam. Quae est mulier? Caro Christi. Quae est lucerna? Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17). Ergo quaesiti sumus, ut inveniremur; inventi loquimur. Non superbiamus, quia antequam inveniremur, perieramus, si non quaereremur. Non ergo nobis dicant quos amamus, et volumus lucrari paci Ecclesiae catholicae: Quid nos vultis? quid nos quaeritis, si peccatores sumus? Ideo vos quaerimus, ne pereatis: quaerimus, quia quaesiti sumus; invenire vos volumus, quia inventi sumus. 22. Itaque Nathanael cum dixisset, Unde me nosti? ait illi Dominus, Priusquam te vocaret Philippus, cum esses sub arbore fici, vidi te. O tu Israel sine dolo, quisquis es, o popule vivens ex fide, antequam te per Apostolos meos vocarem, cum esses sub umbra mortis, et tu me non videres, ego te vidi. Dominus deinde dicit ei: « Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici, credis: majus his videbis. » Quid est hoc, « majus his videbis? Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis (1449)coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. » Fratres, nescio quid majus dixi, quam est, sub arbore fici vidi te. Plus enim est quod nos Dominus vocatos justificavit, quam quod vidit jacentes sub umbra mortis. Quid enim nobis proderat si ibi remansissemus, ubi nos vidit? Numquid non jaceremus? Quid est hoc majus? Quando vidimus Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis? 23. Jam aliquando de his ascendentibus et descendentibus Angelis dixeram; sed ne obliti fueritis, breviter dico tanquam commemorans: pluribus enim dicerem si non commemorarem, sed modo insinuarem. Scalas vidit Jacob per somnium, et in ipsis scalis vidit Angelos ascendentes et descendentes; et lapidem quem sibi posuerat ad caput, unxit (Gen. XXVIII, 12-18). Audistis quia Messias Christus est, audistis quia unctus Christus est. Non enim sic posuit lapidem unctum, ut veniret et adoraret: alioquin idololatria esset, non significatio Christi. Facta est ergo significatio, quo usque oportuit fieri significationem, et significatus est Christus. Lapis unctus, sed non in idolum. Lapis unctus: lapis quare? Ecce pono in Sion lapidem electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur (Isai. XXVIII, 16; I Petr. II, 6). Quare unctus? Quia Christus a chrismate. Quid autem vidit tunc in scalis? Ascendentes et descendentes Angelos. Sic est et Ecclesia, fratres: Angeli Dei, boni praedicatores, praedicantes Christum; hoc est, super Filium hominis ascendunt et descendunt. Quomodo ascendunt, et quomodo descendunt? Ex uno habemus exemplum: audi apostolum Paulum; quod in ipso invenerimus, hoc de caeteris veritatis praedicatoribus credamus. Vide Paulum ascendentem: « Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim raptum fuisse usque in tertium coelum, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: et audisse ineffabilia verba quae non licet homini loqui » (II Cor. XII, 2-4). Ascendentem audistis, descendentem audite. « Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam » (I Cor. III, 1, 2). Ecce descendit qui ascenderat. Quaere quo ascenderat. Usque in tertium coelum. Quaere quo descenderit. Usque ad lac parvulis dandum. Audi quia descendit: Factus sum parvulus, inquit, in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II, 7). Videmus enim et nutrices et matres descendere ad parvulos: et si norunt latina verba dicere, decurtant illa, et quassant quodammodo linguam suam, ut possint de lingua diserta fieri blandimenta puerilia; quia si sic dicant, non audit infans, sed nec proficit infans. Et disertus aliquis pater, si sit tantus orator ut lingua illius fora concrepent, et tribunalia concutiantur; si habeat parvulum filium, cum ad domum redierit, seponit forensem eloquentiam quo ascenderat, et lingua puerili descendit ad parvulum. Audi uno loco ipsum Apostolum ascendentem et descendentem, in una sententia: « Sive enim, inquit, mente excessimus, Deo: sive temperantes (1450)sumus, vobis » (II Cor. V, 13). Quid est, « mente excessimus, Deo? » Ut illa videamus « quae non licet homini loqui. » Quid est, « temperantes sumus, vobis? Numquid judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum » (I Cor. II, 2)? Si ipse Dominus ascendit et descendit; manifestum est quia et praedicatores ipsius ascendunt imitatione, descendunt praedicatione. 24. Et si aliquanto vos diutius tenuimus, consilii fuit ut importunae horae transirent: arbitramur jam illos peregisse vanitatem suam. Nos autem, fratres, quando pasti sumus epulis salutaribus, quae restant agamus, ut diem dominicum solemniter impleamus in gaudiis spiritualibus, et comparemus gaudia veritatis cum gaudiis vanitatis: et si horremus, doleamus; si dolemus, oremus; si oramus, exaudiamur; si exaudimur, et illos lucramur.
TRACTATUS VIII. Ab eo Evangelii loco, Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae; usque ad id, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Cap. II, V\. 1-4.
1. Miraculum quidem Domini nostri Jesu Christi, quo de aqua vinum fecit, non est mirum eis qui noverunt quia Deus fecit. Ipse enim fecit vinum illo die in nuptiis in sex illis hydriis, quas impleri aqua praecepit (Joan. II, 6-11), qui omni anno facit hoc in vitibus. Sicut enim quod miserunt ministri in hydrias, in vinum conversum est opere Domini; sic et quod nubes fundunt, in vinum convertitur ejusdem opere Domini. Illud autem non miramur, quia omni anno fit: assiduitate amisit admirationem. Nam et considerationem majorem invenit, quam id quod factum est in hydriis aquae. Quis est enim qui considerat opera Dei, quibus regitur et administratur totus hic mundus, et non obstupescit obruiturque miraculis? Si consideret vim unius grani, cujuslibet seminis, magna quaedam res est, horror est consideranti. Sed quia homines in aliud intenti perdiderunt considerationem operum Dei, in qua darent laudem quotidie Creatori; tanquam servavit sibi Deus inusitata quaedam quae faceret, ut tanquam dormientes homines, ad se colendum mirabilius excitaret. Mortuus resurrexit, mirati sunt homines: tot quotidie nascuntur, et nemo miratur. Si consideremus prudentius, majoris miraculi est esse qui non erat, quam reviviscere qui erat. Idem tamen Deus Pater Domini nostri Jesu Christi per Verbum suum facit omnia haec, et regit qui creavit. Priora miracula fecit per Verbum suum Deum apud se: posteriora miracula fecit per ipsum Verbum suum, incarnatum, et propter nos hominem factum. Sicut miramur quae facta sunt per hominem. Jesum, miremur quae facta sunt per Deum Jesum. Per Deum Jesum facta sunt coelum et terra, mare, et omnis ornatus coeli, opulentia terrae, fecunditas maris; omnia haec quae oculis adjacent, per Jesum Deum facta sunt. Et videmus haec, et si est in nobis Spiritus (1451)ipsius, sic nobis placent ut artifex laudetur: non ut ad opera conversi ab artifice avertamur, et faciem quodammodo ponentes ad ea quae fecit, dorsum ponamus ad eum qui fecit. 2. Et haec quidem videmus, et adjacent oculis: quid illa quae non videmus, sicut sunt Angeli, Virtutes, Potestates, Dominationes, omnisque habitator fabricae hujus supercoelestis, non adjacens oculis nostris? Quanquam saepe et Angeli, quando oportuit, demonstraverunt se hominibus. Nonne Deus et per Verbum suum, id est, unicum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum fecit haec omnia? Quid ipsa anima humana, quae non videtur, et per opera quae exhibet in carne, magnam praebet admirationem bene considerantibus, a quo facta est, nisi a Deo? et per quem facta est, nisi per Filium Dei? Nondum dico de anima hominis. Cujusvis pecoris anima quomodo regit molem suam! sensus omnes exserit, oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad percipiendum odorem, oris judicium ad sapores discernendos, membra denique ipsa ad peragenda officia sua. Numquid haec corpus, et non anima, id est, habitatrix corporis agit? Nec tamen videtur oculis, et ex his quae agit, admirationem movet. Accedat jam consideratio tua etiam ad animam humanam, cui tribuit Deus intellectum cognoscendi Creatorem suum, dignoscendi et distinguendi inter bonum et malum, hoc est inter justum et injustum: quanta agit per corpus! Attendite universum orbem terrarum ordinatum in ipsa humana republica: quibus administrationibus, quibus ordinibus potestatum, conditionibus civitatum, legibus, moribus, artibus! Hoc totum per animam geritur, et haec vis animae non videtur. Cum subtrahitur corpori, cadaver jacet: cum autem adest corpori, primo condit quodammodo putores. Corruptibilis est enim omnis caro, in putredines defluit, nisi quodam condimento animae teneatur. Sed hoc commune illi est cum pecoris anima: illa magis miranda quae dixi, quae ad mentem et intellectum pertinent; ubi etiam ad imaginem Creatoris sui renovatur, ad cujus imaginem factus est homo (Coloss. III, 10). Quid erit haec vis animae, cum et corpus hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54)? Si tanta potest per carnem corruptibilem, quid poterit per corpus spirituale post resurrectionem mortuorum? Haec tamen anima, ut dixi, admirabilis naturae atque substantiae, invisibilis res est et intelligibilis: et haec tamen per Jesum Deum facta est, quia ipse est Verbum Dei. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). 3. Cum ergo tanta videamus facta per Deum Jesum, quid miramur aquam in vinum conversam per hominem Jesum? Neque enim sic factus est homo, ut perderet quod Deus erat: accessit illi homo, non amissus est Deus. Ipse ergo fecit hoc, qui illa omnia. Non itaque miremur quia Deus fecit; sed amemus quia inter nos fecit, et propter nostram reparationem fecit. Aliquid enim et in ipsis factis innuit nobis. Puto quia non sine causa venit ad nuptias. Excepto miraculo, aliquid in ipso facto mysterii et sacramenti (1452)latet. Pulsemus ut aperiat, et de vino invisibili inebriet nos: quia et nos aqua eramus, et vinum nos fecit, sapientes nos fecit; sapimus enim fidem ipsius, qui prius insipientes eramus. Et forte ad ipsam sapientiam pertinet, cum honore Dei, et cum laude majestatis ejus, et cum charitate potentissimae misericordiae ejus, intelligere quid sit gestum in hoc miraculo. 4. Dominus invitatus ad nuptias venit. Quid mirum si in illam domum ad nuptias venit, qui in hunc mundum ad nuptias venit? Si enim non venit ad nuptias, non hic habet sponsam. Et quid est quod ait Apostolus, Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo? Quid est quod timet ne virginitas sponsae Christi per astutiam diaboli corrumpatur? Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Habet ergo hic sponsam quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit Spiritum sanctum (Id. I, 22). Eruit eam de mancipatu diaboli: mortuus est propter delicta ejus, resurrexit propter justificationem ejus (Rom. IV, 25). Quis offeret tanta sponsae suae? Offerant homines quaelibet ornamenta terrarum; aurum, argentum, lapides pretiosos, equos, mancipia, fundos, praedia: numquid aliquis offeret sanguinem suum? Si enim sanguinem suum sponsae dederit, non erit qui ducat uxorem. Dominus autem securus moriens, dedit sanguinem suum pro ea quam resurgens haberet, quam sibi jam conjunxerat in utero Virginis. Verbum enim sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque unus Filius Dei, et idem filius hominis: ubi factus est caput Ecclesiae, ille uterus virginis Mariae thalamus ejus, inde processit tanquam sponsus de thalamo suo, sicut Scriptura praedixit, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6); de thalamo processit velut sponsus, et invitatus venit ad nuptias. 5. Certi sacramenti gratia, videtur matrem de qua sponsus processit, non agnoscere, et dicere illi, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Quid est hoc? ideone venit ad nuptias, ut doceret matres contemni? Utique ad cujus nuptias venerat, ideo ducebat uxorem, ut filios procrearet; et ab eis quos ut procrearet optabat, utique honorari cupiebat: ille ergo venerat ad nuptias, ut exhonoraret matrem, cum propter filios habendos, quibus reddere honorem parentibus imperat Deus, ipsae nuptiae celebrentur, et ducantur uxores? Procul dubio, fratres, latet ibi aliquid. Nam tanta res est, ut quidam, quos cavendos praemonuit Apostolus, sicut supra commemoravimus, dicens, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo, derogantes Evangelio, et dicentes quod Jesus non sit natus de Maria Virgine, hinc argumentum sumere conarentur erroris sui, ut dicerent, Quomodo erat mater ejus, cui dixit, Quid mihi et tibi est, mulier? Respondendum ergo est eis, et disserendum quare hoc dixerit Dominus; ne sibi (1453)aliquid adversus sanam fidem insanientes invenisse videantur, unde sponsae virginis castitas corrumpatur, id est, unde fides Ecclesiae violetur. Revera enim, fratres, corrumpitur fides eorum qui praeponunt mendacium veritati. Nam isti qui videntur sic honorare Christum, ut negent eum carnem habuisse, nihil aliud eum quam mendacem praedicant. Qui ergo mendacium aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt, nisi veritatem? Immittunt diabolum, excludunt Christum; immittunt adulterum, excludunt sponsum: paranymphi scilicet, vel potius lenones serpentis. Ad hoc enim loquuntur ut serpens possideat, Christus excludatur. Quomodo possidet serpens? Quando possidet mendacium. Quando possidet falsitas, serpens possidet: quando possidet veritas, Christus possidet. Ipse enim dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6): de illo autem dixit, Et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo (Id. VIII, 44). Sic est autem veritas Christus, ut totum verum accipias in Christo. Verum Verbum, Deus aequalis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit. 6. Quid est ergo, inquit, quod ait Dominus, Quid mihi et tibi est, mulier? Forte in eo quod sequitur ostendit nobis Dominus quare hoc dixerit: Nondum, inquit, venit hora mea. Sic enim ait, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Et hoc cur dictum sit, requirendum est. Prius ergo hinc resistamus haereticis. Quid dicit serpens veternosus, venenorum insibilator et inspirator antiquus? quid dicit? Non habuit matrem feminam Jesus. Unde probas? Quia dixit, inquit, Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc narravit, ut credamus quia hoc dixit? quis hoc narravit? Nempe Joannes evangelista. At ipse Joannes evangelista dixit, Et erat ibi mater Jesu. Nam ita narravit: Altera die nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat ibi mater Jesu. Venerat autem illuc invitatus ad nuptias cum discipulis suis. Tenemus duas sententias ab Evangelista prolatas. Erat ibi mater Jesu, Evangelista dixit: quid dixerit matri suae Jesus, ipse Evangelista dixit. Et quomodo dixit respondisse matri suae Jesum, ut primo diceret, Ait illi mater ejus, videte, fratres, ut adversus linguam serpentis munitam virginitatem cordis habeatis. Illic in ipso Evangelio eo ipso evangelista narrante dicitur, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit illi mater ejus. Quis hoc narravit? Joannes evangelista. Et quid respondit matri Jesus? Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc narrat? Idem ipse Joannes evangelista. O Evangelista fidelissime et veracissime, tu mihi narras dixisse Jesum, Quid mihi et tibi est, mulier? cur ei apposuisti matrem quam non agnoscit? Nam tu dixisti quia ibi erat mater Jesu, et quia dixit ei mater ejus: cur non potius dixisti, Erat ibi Maria; et, Dixit ei Maria? Utrumque tu narras, et, Dixit ei mater ejus; et, Respondit ei Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? Quare hoc, nisi quia (1454)utrumque verum est? Illi autem in eo volunt credere Evangelistae, quod narrat Jesum dixisse matri, Quid mihi et tibi est, mulier? et in eo nolunt credere Evangelistae quod ait, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus. Quis est autem qui resistit serpenti et tenet veritatem, cujus virginitas cordis non corrumpitur astutia diaboli? Qui utrumque verum credit; et quia erat ibi mater Jesu, et quia illud respondit matri Jesus. Sed si nondum intelligit quemadmodum dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? interim credat quod dixerit, et quod matri dixerit. Sit primo pietas in credente, et erit fructus in intelligente. 7. Interrogo vos, o fideles Christiani, Erat ibi mater Jesu? respondete, Erat. Unde scitis? respondete, Hoc loquitur Evangelium. Quid respondit matri Jesus? respondete, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Et hoc unde scitis? respondete, Hoc loquitur Evangelium. Nullus vobis corrumpat hanc fidem, si vultis sponso servare castam virginitatem. Si autem quaeritur a vobis, cur hoc matri responderit; dicat qui intelligit: qui autem nondum intelligit, firmissime tamen credat, hoc respondisse, et tamen matri respondisse Jesum. Hac pietate merebitur etiam intelligere cur ita responderit, si orando pulset, et non rixando accedat ad ostium veritatis. Tantum caveat, ne dum se putat scire, aut erubescit nescire cur ita responderit, cogatur credere aut Evangelistam fuisse mentitum qui ait, Erat ibi mater Jesu: aut ipsum Christum falsa morte passum propter delicta nostra, et falsas cicatrices ostendisse propter justificationem nostram; falsumque dixisse, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Si enim falsa mater, falsa caro, falsa mors, falsa vulnera passionis, falsae cicatrices resurrectionis; non veritas credentes in eum, sed potius falsitas liberabit. Imo vero falsitas cedat veritati, et confundantur omnes qui propterea se volunt videri veraces, quia Christum conantur demonstrare fallacem; et nolunt sibi dici, Non vobis credimus quia mentimini; cum ipsam veritatem dicant esse mentitam. Quibus tamen si dicamus, Unde nostis dixisse Christum, Quid mihi et tibi est, mulier? Evangelio se credidisse respondent. Cur non credunt Evangelio dicenti, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus? Aut si hoc mentitur Evangelium, quomodo ei creditur quod dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? Cur non potius miseri, et quod ita non extraneae, sed matri Dominus responderit, fideliter credunt; et cur ita responderit, pie quaerunt? Multum enim interest inter eum qui dicit, Volo scire quare Christus hoc matri responderit; et eum qui dicit, Scio quod hoc Christus non matri responderit. Aliud est intelligere velle quod clausum est, aliud nolle credere quod apertum est. Qui dicit, Scire volo cur ita Christus matri responderit, aperiri sibi vult Evangelium cui credit: qui autem dicit, Scio quod hoc Christus non matri responderit, ipsum Evangelium arguit de mendacio, ubi credidit quod Christus ita responderit.(1455) 8.Jam ergo si placet, fratres, illis repulsis, et in sua caecitate errantibus semper, nisi humiliter sanentur, nos quaeramus, quare Dominus noster sic matri responderit. Ille singulariter natus de Patre sine matre, de matre sine patre; sine matre Deus, sine patre homo; sine matre ante tempora, sine patre in fine temporum. Quod respondit, matri respondit: quia, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus. Hoc totum Evangelium loquitur. Illic novimus quia erat ibi mater Jesu, ubi novimus quod dixerit ei, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Totum credamus, et quod nondum intelligimus requiramus. Et primum hoc videte, ne forte quomodo invenerunt Manichaei occasionem perfidiae suae, quia dixit Dominus, Quid mihi et tibi est, mulier? sic inveniant mathematici occasionem fallaciae suae, quia dixit, Nondum venit hora mea. Et si hoc secundum mathematicos dixit, sacrilegium fecimus incendendo codices eorum. Si autem recte fecimus, sicut Apostolorum temporibus factum est (Act. XIX, 19); non secundum eos dixit Dominus, Nondum venit hora mea. Dicunt enim vaniloqui et seducti seductores, Vides quia sub fato erat Christus, qui dicit, Nondum venit hora mea. Quibus ergo prius respondendum est; haereticis, an mathematicis? Utrique enim a serpente illo veniunt, volentes corrumpere virginitatem cordis Ecclesiae, quam habet in integra fide. Primo si placet, eis quos proposueramus, quibus quidem jam ex magna parte respondimus. Sed ne arbitrentur nos non habere quid dicamus de his verbis quae Dominus matri respondit, vos magis adversus illos instruimus: nam illis refellendis, puto quod sufficiant quae jam dicta sunt. 9. Cur ergo ait matri filius, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dominus noster Jesus Christus, et Deus erat et homo: secundum quod Deus erat, matrem non habebat; secundum quod homo erat, habebat. Mater ergo erat carnis, mater humanitatis, mater infirmitatis quam suscepit propter nos. Miraculum autem quod facturus erat, secundum divinitatem facturus erat, non secundum infirmitatem; secundum quod Deus erat, non secundum quod infirmus natus erat. Sed infirmum Dei fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Miraculum ergo exigebat mater; at ille tanquam non agnoscit viscera humana, operaturus facta divina; tanquam dicens, Quod de me facit miraculum, non tu genuisti, divinitatem meam non tu genuisti: sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam, cum ipsa infirmitas pendebit in cruce: hoc est enim, Nondum venit hora mea. Tunc enim cognovit, qui utique semper noverat. Et antequam de illa natus esset, in praedestinatione noverat matrem; et antequam ipse Deus crearet, de qua ipse homo crearetur, noverat matrem: sed ad quamdam horam in mysterio non agnoscit; et ad quamdam horam quae nondum venerat, in mysterio rursus agnoscit. Tunc enim agnovit, quando illud quod peperit moriebatur. Non enim moriebatur per quod facta erat Maria, sed moriebatur quod factum erat ex Maria: non moriebatur aeternitas (1456)divinitatis, sed moriebatur infirmitas carnis. Illud ergo respondit, discernens in fide credentium, quis, qua venerit. Venit enim per matrem feminam, Deus et Dominus coeli et terrae. Secundum quod Dominus mundi, quod Dominus coeli et terrae, Dominus utique et Mariae; secundum quod creator coeli et terrae, creator et Mariae: secundum autem quod dictum est, Factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4), filius Mariae. Ipse Dominus Mariae, ipse filius Mariae: ipse creator Mariae, ipse creatus ex Maria. Noli mirari quia et filius et Dominus: sicut enim Mariae, ita et David dictus est filius; et ideo David filius, quia Mariae filius. Audi Apostolum aperte dicentem. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Audi eum et Dominum David; dicat hoc ipse David: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1). Et ipse Jesus hoc proposuit Judaeis, et eos inde convicit (Matth. XXII, 45). Quomodo ergo David et filius et dominus; filius David secundum carnem, dominus David secundum divinitatem: sic Mariae filius secundum carnem, et Mariae dominus secundum majestatem. Quia ergo non erat illa mater divinitatis, et per divinitatem futurum erat miraculum quod petebat; respondit ei, Quid mihi et tibi est, mulier? sed ne putes quod te negem matrem, Nondum venit hora mea: ibi enim te agnoscam, cum pendere in cruce coeperit infirmitas cujus mater es. Probemus si verum est. Quando passus est Dominus, sicut idem evangelista dicit, qui noverat matrem Domini, et qui nobis insinuavit etiam in his nuptiis matrem Domini, ipse narrat: Erat, inquit, illic circa crucem mater Jesu, et ait Jesus matri suae, Mulier, ecce filius tuus: et ad discipulum, Ecce mater tua (Joan. XIX, 25-27). Commendat matrem discipulo: commendat matrem prior matre moriturus, et ante matris mortem resurrecturus; commendat homo homini hominem. Hoc pepererat Maria. Illa hora jam venerat, de qua tunc dixerat, Nondum venit hora mea. 10. Quantum arbitror, fratres, responsum est haereticis: mathematicis respondeamus. Et ipsi unde conantur convincere quia sub fato erat Jesus? Quia ipse ait, inquiunt, Nondum venit hora mea. Ergo illi credimus; et si dixisset, Horam non habeo, exclusisset mathematicos: sed ecce, inquiunt, ipse dixit, Nondum venit hora mea. Si ergo dixisset, Horam non habeo, exclusisset mathematicos, non esset unde calumniarentur: nunc vero quia dixit, Nondum venit hora mea, contra ipsius verba quid possumus dicere? Mirum est quod mathematici credendo verbis Christi, conantur convincere Christianos quod sub hora fatali vixerit Christus. Credant ergo Christo dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso, et iterum sumo eam (Id. X, 18). Ergone ista potestas sub fato est? Ostendant hominem qui potestatem habeat quando moriatur, quamdiu vivat: omnino non ostendent. Credant ergo Deo dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: et quaerant quare sit dictum, Nondum venit hora mea, nec ideo jam sub fato ponant conditorem coeli, creatorem (1457)atque ordinatorem siderum. Quia si esset fatum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum. Adde quia non solum Christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ego, aut ille, aut quisquam hominum. 11. Verumtamen seducti seducunt, et proponunt fallacias hominibus: tendunt ad capiendos homines, et hoc in plateis. Nam qui tendunt ad capiendas feras, vel in silvis atque in solitudine id agunt: quam infeliciter vani sunt homines, quibus capiendis in foro tenditur! Nummos accipiunt, cum se homines hominibus vendunt; dant isti nummos, ut se vanitatibus vendant. Intrant enim ad mathematicum, ut emant sibi dominos, quales mathematico dare placuerit; vel Saturnum, vel Jovem, vel Mercurium, vel si quid aliud sacrilegi nominis. Intravit liber, ut nummis datis servus exiret. Imo vero non intraret, si liber esset: sed intravit quo eum dominus error, et domina cupiditas traxit. Unde et Veritas dicit: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). 12. Quare ergo dixit, Nondum venit hora mea? Magis quia in potestate habebat quando moreretur, nondum videbat esse opportunum ut illa potestate uteretur. Quomodo nos, fratres, verbi gratia, sic loquimur, Jam certa hora est, qua exeamus ut celebremus sacramenta? Si ante exeamus quam opus est, nonne perversi et praeposteri sumus? Quia ergo non facimus, nisi quando opportunum est; propterea in his agendis, cum ita loquimur, fatum consideramus? Quid est ergo, Nondum venit hora mea? Quando ego scio opportunum me pati, quando passio mea utilis erit, nondum venit ipsa hora; tunc voluntate patiar: ut utrumque serves, et, Nondum venit hora mea; et, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Venerat ergo habens in potestate quando moreretur. At si ante moreretur quam discipulos elegisset, certe praeposterum esset: si esset homo qui non haberet in potestate horam suam, posset ante mori quam discipulos elegisset; et si forte moreretur jam electis eruditisque discipulis, praestaretur ei, non ipse hoc faceret. At vero qui venerat in manu habens quando iret, quando rediret, quo usque excurreret, cui paterent inferi, non tantum morienti, sed et resurgenti, ut nobis ostenderet spem immortalitatis Ecclesiae suae, in capite ostendit quod membra exspectare deberent. Resurget etiam in caeteris membris, qui resurrexit in capite. Hora ergo nondum venerat, opportunitas nondum erat. Vocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum coelorum, faciendae erant virtutes, commendanda erat divinitas Domini in miraculis, commendanda erat humanitas Domini in ipsa compassione mortalitatis. Ille enim qui esuriebat, quia homo erat, pavit quinque panibus tot millia, quia Deus erat: qui dormiebat, quia homo erat, ventis et fluctibus imperabat, quia Deus erat. Haec omnia commendanda erant prius, ut esset quod scriberent Evangelistae, quod praedicaretur Ecclesiae. At ubi tantum fecit, quantum sufficere judicavit; venit hora non necessitatis, sed voluntatis, (1458)non conditionis, sed potestatis. 13. Quid ergo, fratres, quia illis et illis respondimus, nihil dicemus quid sibi velint hydriae, quid aqua in vinum conversa, quid architriclinus, quid sponsus, quid mater Jesu in mysterio, quid ipsae nuptiae! Dicenda sunt omnia, sed onerandi non estis. Volui quidem in nomine Christi et hesterno die, quo solet sermo deberi Charitati vestrae, id agere vobiscum, sed non sum permissus necessitatibus quibusdam impedientibus. Si ergo placet Sanctitati vestrae, hoc quod ad mysterium pertinet hujus facti, in crastinum differamus, et non oneremus et vestram et nostram infirmitatem. Sunt forte hodie multi qui propter solemnitatem, diei, non propter audiendum sermonem convenerunt. Crastino qui venient, veniant audituri; ut nec fraudemus studiosos, nec gravemus fastidiosos.
TRACTATUS IX. In eamdem Evangelii lectionem. Quid mysterii sit in miraculo facto in nuptiis apud Cana Galilaeae. Cap. II, V\. 1-11.
1. Adsit Dominus Deus noster, ut donet nobis reddere quod promisimus. Hesterno enim die, si meminit Sanctitas vestra, cum temporis excluderemur angustia, ne sermonem inchoatum impleremus, in hodiernum distulimus, ut ea quae in hoc facto evangelicae lectionis mystice in sacramentis posita essent, ipso adjuvante aperirentur. Non itaque opus est jam immorari diutius in commendando Dei miraculo. Ipse est enim Deus qui per universam creaturam quotidiana miracula facit, quae hominibus non facilitate, sed assiduitate viluerunt: rara autem quae facta sunt ab eodem Domino, id est a Verbo propter nos incarnato, majorem stuporem hominibus attulerunt: non quia majora erant, quam sunt ea quae quotidie in creatura facit, sed quia ista quae quotidie fiunt, tanquam naturali cursu peraguntur; illa vero efficacia potentiae tanquam praesentis exhibita videntur oculis hominum. Diximus, sicut meministis, resurrexit unus mortuus, obstupuerunt homines; cum quotidie nasci qui non erant, nemo miretur. Sic aquam in vinum conversam quis non miretur, cum hoc annis omnibus Deus in vitibus faciat? Sed quia omnia quae fecit Dominus Jesus, non solum valent ad excitanda corda nostra miraculis, sed etiam ad aedificanda in doctrina fidei; scrutari nos oportet quid sibi velint illa omnia, id est, quid significent. Horum enim omnium significationes, sicut recordamini, in hodiernum distulimus. 2. Quod Dominus invitatus venit ad nuptias, etiam excepta mystica significatione, confirmare voluit quod ipse fecit nuptias. Futuri enim erant, de quibus dixit Apostolus, prohibentes nubere (I Tim. IV, 3), et dicentes quod malum essent nuptiae, et quod diabolus eas fecisset: cum idem Dominus dicat in Evangelio, interrogatus utrum liceat homini dimittere uxorem suam ex qualibet causa, non licere excepta causa fornicationis. In qua responsione, si meministis, hoc ait: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 3-6). (1459)Et qui bene eruditi sunt in fide catholica, noverunt quod Deus fecerit nuptias, et sicut conjunctio a Deo, ita divortium a diabolo sit. Sed propterea in causa fornicationis licet uxorem dimittere, quia ipsa esse uxor prior noluit, quae fidem conjugalem marito non servavit. Nec illae quae virginitatem Deo vovent, quanquam ampliorem gradum honoris et sanctitatis in Ecclesia teneant, sine nuptiis sunt: nam et ipsae pertinent ad nuptias cum tota Ecclesia, in quibus nuptiis sponsus est Christus. Ac per hoc ergo Dominus invitatus venit ad nuptias, ut conjugalis castitas firmaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum: quia et illarum nuptiarum sponsus personam Domini figurabat, cui dictum est, Servasti vinum bonum usque adhuc. Bonum enim vinum Christus servavit usque adhuc, id est, Evangelium suum. 3. Jam enim incipiamus ipsa sacramentorum operta detegere, quantum ille donat in cujus nomine vobis promisimus. Erat prophetia antiquis temporibus, et a prophetiae dispensatione nulla tempora cessaverunt: sed illa prophetia, quando in illa Christus non intelligebatur, aqua erat. In aqua enim vinum quodammodo latet. Dicit Apostolus quid intelligamus in ista aqua: « Usque ad hodiernum, inquit, diem, quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen super cor eorum positum est; quod non revelatur, quia in Christo evacuatur. Et cum transieris, inquit, ad Dominum, auferetur velamen » (II Cor. III, 14-16). Velamen dicit adopertionem prophetiae, ut non intelligeretur. Tollitur velamen, cum transieris ad Dominum: sic tollitur insipientia, cum transieris ad Dominum, et quod aqua erat, vinum tibi fit. Lege libros omnes propheticos, non intellecto Christo, quid tam insipidum et fatuum invenies? Intellige ibi Christum, non solum sapit quod legis, sed etiam inebriat; mutans mentem a corpore, ut praeterita obliviscens, in ea quae ante sunt extendaris (Philipp. III, 13). 4. Ergo prophetia ab antiquis temporibus, ex quo prorsus currit ordo nascentium in genere humano, de Christo non tacuit: sed occultum ibi erat; adhuc enim erat aqua. Unde probamus quod omnibus temporibus superioribus usque ad aetatem qua Dominus venit, prophetia de illo non defuit? Ipso Domino dicente. Cum enim resurrexisset a mortuis, invenit discipulos dubitantes de ipso quem secuti erant. Viderunt enim eum mortuum, et non speraverunt resurrecturum, et tota spes eorum concidit. Unde ille latro laudatus, ipso die meruit esse in paradiso? Quia in cruce fixus tunc confessus est Christum (Luc. XXIII, 40-43), quando de illo discipuli dubitaverunt. Ergo invenit eos nutantes, et quodammodo arguentes seipsos quod in illo redemptionem speraverant. Dolebant tamen eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem. Et hoc ipsi post resurrectionem (1460)dixerunt, cum quosdam eorum tristes invenisset in via: « Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa istis diebus? Ille autem dixit eis: Quae? Illi autem dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et cruci eum fixerunt. Nos autem sperabamus, quia ipse erat qui redempturus esset Israel; et nunc tertius dies agitur hodie, ex quo haec facta sunt. » Haec atque alia cum dixisset unus ex duobus quos invenit in via euntes ad propinquum castellum; respondit ipse et ait: « O insensati et tardi corde ad credendum super omnia quae locuti sunt Prophetae! nonne haec omnia oportebat pati Christum, et introire in claritatem suam? Et fuit incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. » Item alio loco, cum etiam palpari se manibus discipulorum voluit, ut crederent quia in corpore resurrexerat: « Hi sunt, inquit, sermones, quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quia oporteret impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis: Quia sic scriptum est, pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipiens ab Jerusalem. » 5. His ex Evangelio, quae certe manifesta sunt, intellectis, patebunt illa omnia mysteria quae in isto miraculo Domini latent. Videte quid ait, quia oportebat impleri in Christo quae de illo scripta sunt. Ubi scripta sunt? In Lege, inquit, et Prophetis, et Psalmis. Nihil Scripturarum veterum praetermisit. Illa erat aqua; et ideo dicti sunt illi a Domino insensati, quia eis adhuc aqua sapiebat, non vinum. Quomodo autem fecit de aqua vinum? Cum aperuit eis sensum, et exposuit eis Scripturas, incipiens a Moyse per omnes Prophetas. Unde jam inebriati dicebant, Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 13-47)? Intellexerunt enim Christum in his Libris in quibus eum non noverant. Mutavit ergo aquam in vinum Dominus noster Jesus Christus, et sapit quod non sapiebat, inebriat quod non inebriabat. Si enim jussisset inde aquam effundi, et sic ipse mitteret vinum ex occultis creaturae sinibus, unde fecit et panem quando saturavit tot millia: non enim quinque panes habebant quinque millium hominum saturitatem, aut saltem duodecim cophinos plenos (Matth. XIV, 17-21), sed omnipotentia Domini quasi fons panis erat; sic posset et effusa aqua vinum infundere: quod si fecisset, videretur Scripturas veteres improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis quod et Scriptura vetus ab ipso est: nam jussu ipsius impletae sunt hydriae. A Domino quidem et illa Scriptura; sed nihil sapit, si (1461)non ibi Christus intelligatur. 6. Intendite autem quod ipse ait, Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Novimus autem Legem ex quibus temporibus narret, id est, ab exordio mundi: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta aetas est, ut saepe audistis et nostis. Nam prima aetas computatur ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: et sicut Matthaeus Evangelista per ordinem sequitur et distinguit, tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: quinta a transmigratione in Babyloniam usque ad Joannem Baptistam (Matth. I, 17): sexta inde usque ad finem saeculi. Propterea et sexta die fecit Deus hominem ad imaginem suam (Gen. I, 27): quia sexta ista aetate manifestatur per Evangelium reformatio mentis nostrae, secundum imaginem ejus qui creavit nos (Coloss. III, 10); et convertitur aqua in vinum, ut jam manifestatum Christum in Lege et Prophetis sapiamus. Ideo erant ibi sex hydriae, quas jussit impleri aqua. Sex ergo illae hydriae, sex aetates significant, quibus non defuit prophetia. Illa ergo tempora sex, quasi articulis distributa atque distincta, quasi vasa essent inania, nisi a Christo implerentur. Quid dixi, tempora quae inaniter currerent, nisi in eis Dominus Jesus praedicaretur? Impletae sunt prophetiae, plenae sunt hydriae: sed ut aqua in vinum convertatur, in illa tota prophetia Christus intelligatur. 7. Quid est ergo, Capiebant metretas binas vel ternas? Mysterium nobis maxime ista locutio commendat. Metretas enim dicit mensuras quasdam, tanquam si diceret urnas, amphoras, vel si quid hujusmodi. Nomen mensurae est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura. Μέτρον enim mensuram dicunt Graeci: inde appellatae metretae. Capiebant ergo metretas binas vel ternas. Quid dicimus, fratres? Si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium Trinitatis. Sed forte nec sic debemus inde cito jam sensum avertere, quia dixit binas vel ternas: quia nominato Patre et Filio, consequenter et Spiritus sanctus intelligendus est. Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus; sed Patris et Filii Spiritus. Scriptum est enim, Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo (I Joan. II, 15): item scriptum est, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Idem autem Spiritus Patris et Filii. Nominato itaque Patre et Filio, intelligitur et Spiritus sanctus; quia Spiritus est Patris et Filii. Cum autem nominatur Pater et Filius, tanquam duae metretae nominantur. cum autem ibi intelligitur Spiritus sanctus, tres metretae. Ideo non dictum est, capientes metretas aliae binas, aliae ternas: sed ipsae sex hydriae capiebant metretas binas vel ternas. Tanquam diceret, Et quando dico binas, etiam Spiritum Patris et Filii cum his intelligi volo: et quando dico ternas, ipsam Trinitatem manifestius enuntio.(1462) 8.Quisquis itaque nominat Patrem et Filium, oportet ibi intelligat tanquam charitatem invicem Patris et Filii, quod est Spiritus sanctus. Fortassis enim discussae Scripturae: quod non sic dico, ut hodie docere possim, aut quasi aliud inveniri non possit: sed tamen fortasse scrutatae Scripturae indicant quod Spiritus sanctus charitas est. Et ne putetis vilem esse charitatem. Quomodo autem vilis est, quando omnia quae dicuntur non vilia, chara dicuntur? Si ergo quae non sunt vilia, chara sunt; quid est charius ipsa charitate? Sic autem commendatur charitas ab Apostolo, ut dicat: « Supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest » (I Cor. XII, 31, XIII, 1-3). Quanta est ergo charitas, quae si desit, frustra habentur caetera; si adsit, recte habentur omnia? Tamen charitatem laudans apostolus Paulus copiosissime atque uberrime, minus de illa dixit quam quod ait breviter apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium. Neque enim dubitavit dicere, Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Scriptum est etiam, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quis ergo nominet Patrem et Filium, et non ibi intelligat charitatem Patris et Filii? Quam cum habere coeperit, Spiritum sanctum habebit: quam si non habuerit, sine Spiritu sancto erit. Et quomodo corpus tuum sine spiritu, quod est anima tua, si fuerit, mortuum est; sic anima tua sine Spiritu sancto, id est, sine charitate si fuerit, mortua deputabitur. Ergo metretas binas capiebant hydriae, quia in omnium temporum prophetia Pater et Filius praedicatur: sed ibi est et Spiritus sanctus; ideoque adjunctum est, vel ternas. Ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. X, 30): sed absit ut desit Spiritus sanctus, ubi audimus, Ego et Pater unum sumus. Tamen quia Patrem et Filium nominavit, capiant hydriae binas metretas; sed audi, vel ternas: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Itaque in eo quod dicuntur binae, non exprimitur, sed intelligitur; in eo vero quod dicuntur vel ternae, etiam exprimitur Trinitas. 9. Sed est et alius intellectus non praetermittendus, et ipsum dicam: eligat quisque quod placet; nos quod suggeritur non subtrahimus. Mensa enim Domini est, et non oportet ministrum fraudare convivas, praesertim sic esurientes, ut appareat aviditas vestra. Prophetia quae ab antiquis temporibus dispensatur, ad salutem omnium gentium pertinet. Ad solum quidem populum Israel missus est Moyses, et ei soli populo per eum Lex data est, et ipsi Prophetae ex illo (1463)populo fuerunt, et ipsa distributio temporum secundum eumdem populum distincta est; unde et hydriae dicuntur secundum purificationem Judaeorum: sed tamen quod illa prophetia etiam caeteris gentibus annuntiabatur, manifestum est; quandoquidem Christus in eo occultus erat, in quo benedicuntur omnes gentes, sicut promissum est Abrahae dicente Domino, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Nondum autem intelligebatur, quia nondum aqua conversa erat in vinum. Ergo omnibus gentibus dispensabatur prophetia. Quod ut emineat jucundius, de singulis aetatibus, tanquam de singulis hydriis, pro tempore quaedam commemoremus. 10. In ipso exordio Adam et Eva parentes omnium gentium erant, non tantummodo Judaeorum; et quidquid figurabatur in Adam de Christo, ad omnes utique gentes pertinebat, quibus salus est in Christo. Quid ergo potissimum dicam de aqua primae hydriae, nisi quod Apostolus ait de Adam et Eva? Nemo enim me dicet prave intellexisse, quando intellectum non meum, sed Apostoli profero. Illud ergo unum quantum mysterium de Christo continet, quod commemorat Apostolus, dicens, Et erunt duo in carne una: sacramentum hoc magnum est (Ephes. III, 31 et 32)? Et ne quis magnitudinem istam sacramenti in singulis quibusque hominibus uxores habentibus intelligeret, Ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia. Quod est hoc sacramentum magnum, Erunt duo in carne una? Cum de Adam et Eva Scriptura Geneseos loqueretur, unde ventum est ad haec verba, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Si ergo Christus adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una, quomodo reliquit Patrem? quomodo matrem? Reliquit Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit et recessit a Patre; sed quia non ea in forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Quomodo reliquit matrem? Relinquendo synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus est; et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit. Ergo et prima hydria habebat prophetiam de Christo: sed quando ista quae loquor non praedicabantur in populis, adhuc aqua erat, in vinum mutata nondum erat. Et quia illuminavit nos per Apostolum Dominus, ut ostenderet nobis quid ibi quaereremus in ipsa una sententia, Erunt duo in carne una; sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; jam licet nobis ubique Christum quaerere, et de omnibus hydriis vinum potare. Dormit Adam ut fiat Eva: moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti Adae fit Eva de latere (Gen. II, 21): mortuo Christo lancea percutitur latus (Joan. XIX, 34), ut profluant sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Cui non appareat quia in illis tunc factis futura figurata sunt, quandoquidem dicit Apostolus ipsum Adam formam futuri esse? Qui est, inquit, forma futuri (Rom. V, 14). Praefigurabantur omnia (1464)mystice. Neque enim vere non poterat Deus vigilanti costam educere, feminamque formare. An forte ne doleret latus quando costa detracta est, propter hoc oportebat ut ille dormiret? Quis est qui sic dormiat, ut ei ossa non evigilanti evellantur? An quia Deus evellebat, propterea homo non sentiebat? Poterat ergo et vigilanti sine dolore evellere, qui potuit dormienti. Sed procul dubio hydria prima implebatur: prophetia illius temporis de futuro isto tempore dispensabatur. 11. Christus etiam figuratus est in Noe, et in illa arca orbis terrarum. Quare enim in arca inclusa sunt omnia animalia (Gen. VII, 7-9), nisi ut significarentur omnes gentes? Non enim deerat Deo rursus creare omne genus animalium. Quando enim omnia non erant, nonne dixit, Producat terra, et produxit terra (Id. I, 24)? Unde ergo tunc fecit, inde reficeret; verbo fecit, verbo reficeret: nisi quia mysterium commendabat, et secundam hydriam propheticae dispensationis implebat, ut per lignum liberaretur figura orbis terrarum; quia in ligno figenda erat vita orbis terrarum? 12. Jam in tertia hydria, ipsi Abrahae, quod jam commemoravi, dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et quis non videat cujus habebat figuram unicus ejus, qui sibi ad sacrificium, quo ipse immolandus ducebatur, ligna portabat? Portavit enim Dominus crucem suam, sicut Evangelium loquitur (Joan. XIX, 17). Hoc de tertia hydria commemorasse suffecerit. 13. De David autem, quid dicam quod ad omnes gentes pertinebat prophetia ejus; quando modo audivimus Psalmum, et difficile est ut dicatur psalmus ubi hoc non sonet? Sed certe, ut dixi, modo cantavimus, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus (Psal. LXXXI, 8). Et ideo Donatistae tanquam projecti de nuptiis: sicut ille homo qui non habebat vestem nuptialem, invitatus est et venit, sed projectus est de numero vocatorum, quia non habebat vestem ad sponsi gloriam; qui enim suam gloriam quaerit, non Christi, non habet vestem nuptialem: non enim volunt consonare voci illius qui amicus erat sponsi, et ait, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Nec immerito illi qui non habebat vestem nuptialem, hoc per increpationem objectum est, quod non erat: Amice quid huc venisti? Et sicut ille obmutuit (Matth. XXII, 11-13), ita et isti. Quid enim prodest strepitus oris, muto corde? Noverunt quippe intus apud semetipsos non se habere quod dicant. Intus obmutuerunt, foris perstrepunt. Audiunt, velint nolint, etiam apud se cantari, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: et non communicando omnibus gentibus, quid aliud quam se exhaeredatos esse cognoscunt? 14. Quod ergo dicebam, fratres, quia ad omnes gentes pertinet prophetia: volo enim alium sensum ostendere in eo quod dictum est, Capientes metretas binas vel ternas: ad omnes, inquam, gentes pertinet prophetia; modo commemoravimus demonstratum in (1465)Adam, qui est forma futuri. Quis autem nesciat quod de illo exortae sunt omnes gentes: et in ejus vocabulo quatuor litteris, quatuor orbis terrarum partes per graecas appellationes demonstrantur? Si enim graece dicantur, Oriens, Occidens, Aquilo, Meridies, sicut eas plerisque locis sancta Scriptura commemorat; in capitibus verborum invenis Adam: dicuntur enim graece quatuor memoratae mundi partes ἀνατολὴ, δύσις, ἄρκτος, μεσημβρία. Ista quatuor nomina si tanquam versus quatuor sub invicem scribas, in eorum capitibus Adam legitur. Hoc in Noe propter arcam figuratum est, in qua erant omnia animalia, quae significabant omnes gentes: hoc in Abraham, cui apertius dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes: hoc in David, de cujus Psalmis, ut alia omittam, modo cantavimus, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Cui enim Deo dicitur, Surge, nisi ei qui dormivit? Surge, Deus, judica terram. Tanquam diceretur, Dormisti, judicatus a terra; surge, ut judices terram. Et quo pertinet illa prophetia, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus? 15. Jam vero in quinta aetate, tanquam in quinta hydria, Daniel vidit lapidem praecisum de monte sine manibus, et fregisse omnia regna terrarum; et crevisse illum lapidem, et factum esse montem magnum, ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Quid apertius, fratres mei? Lapis de monte praeciditur: ipse est lapis quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). De quo monte praeciditur, nisi de regno Judaeorum, unde Dominus noster Jesus Christus secundum carnem natus est? Et praeciditur sine manibus, sine opere humano; quia sine amplexu maritali de virgine exortus est. Mons ille unde praecisus est, non impleverat universam faciem terrae: non enim tenuerat regnum Judaeorum omnes gentes. At vero regnum Christi, universum orbem terrarum cernimus occupare. 16. Jam ad sextam aetatem pertinet Joannes Baptista, quo nemo exsurrexit major in natis mulierum: de quo dictum est, Major quam propheta (Matth. XI, 11, 9). Quomodo et ipse ostendit, quia omnibus gentibus missus est Christus? Quando Judaei venerunt ad eum ut baptizarentur, et ne superbirent de nomine Abraham, Generatio, inquit, viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? facite ergo fructum dignum poenitentiae; id est, humiles estote: superbis enim loquebatur. Unde autem erant superbi? De genere carnis, non de fructu imitationis patris Abraham. Quid eis ait? Nolite dicere, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Id. III, 7-9). Lapides dicens omnes gentes, non propter firmitatem, sicut lapis dictus est quem reprobaverunt aedificantes; sed propter stoliditatem et duritiam stultitiae, quia eis quos adorabant similes facti erant: adorabant enim insensata simulacra, pariter insensati. Unde insensati? Quoniam in Psalmo dicitur, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Ideo cum coeperint (1466)homines Deum adorare, quid audiunt? Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Quapropter si ei fit homo similis quem adorat; quid est, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae? Nos ipsos interrogemus, et videmus quia factum est. Nos enim de gentibus venimus; de gentibus autem non veniremus, nisi Deus de lapidibus suscitasset filios Abrahae. Facti sumus filii Abrahae imitando fidem, non nascendo per carnem. Sicut enim illi degenerando exhaeredati; sic nos imitando adoptati. Ergo, fratres, ad omnes gentes pertinebat etiam ista sextae hydriae prophetia; et ideo de omnibus dictum est, Capientes metretas binas vel ternas. 17. Sed quomodo ostendimus omnes gentes pertinere ad binas vel ternas metretas? Aestimantis enim fuit quodammodo, ut ipsas diceret binas, quas dixerat ternas, ad commendandum scilicet sacramentum. Quomodo sunt binae metretae? Circumcisio et praeputium. Hos duos populos Scriptura commemorat, et nullum praetermittit hominum genus, quando dicit, Circumcisio et praeputium (Coloss. III, 11); in duobus istis nominibus habes omnes gentes: binae metretae sunt. His duobus parietibus de diverso venientibus ad pacem in seipso faciendam, lapis angularis factus est Christus (Ephes. II, 14-20). Ostendamus et ternas metretas in eisdem ipsis omnibus gentibus. Tres erant filii Noe (Gen. V, 31), per quos reparatum est genus humanum. Unde Dominus ait: Simile est regnum coelorum fermento, quod accepit mulier et abscondit in farinae mensuris tribus, quoadusque fermentaretur totum (Luc. XIII, 21). Quae est ista mulier, nisi caro Domini? Quod est fermentum, nisi Evangelium? Quae sunt tres mensurae, nisi omnes gentes, propter tres filios Noe? Ergo sex hydriae capientes binas vel ternas metretas, sex sunt aetates temporum, capientes prophetiam pertinentem ad omnes gentes, sive in duobus generibus hominum, id est, Judaeis et Graecis, sicut saepe Apostolus commemorat (Rom. II, 9; I Cor. I, 24, etc.); sive in tribus, propter Noe tres filios, significatas. Figurata est enim prophetia pertingens usque ad omnes gentes. Nam in eo quod pertingit, dicta est metreta, sicut dicit Apostolus, Accepimus mensuram pertingendi usque ad vos (II Cor. X, 13). Gentibus enim evangelizans, hoc ait, mensuram pertingendi usque ad vos.
- TRACTATUS X. Ab eo Evangelii loco, Post haec descendit ad Capharnaum ipse et mater ejus, etc., usque ad id, Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cap. II, V\. 12-21.
1. In Psalmo audistis gemitum pauperis, cujus membra per totam terram tribulationes patiuntur usque in finem saeculi. Satis agite, fratres mei, esse in his membris et de his membris: nam tribulatio tota transitura est. Vae gaudentibus (Luc. VI, 25)! Veritas dicit: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo? Haec spes (1467)consoletur nos in omni tribulatione et tentatione hujus vitae. Non enim cessat inimicus persequi; et si non aperte saevit, insidiis agit. Quid enim agit? Et super iram dolose agebant (Psal. XXXIV, 20). Inde dictus est leo et draco. Sed quid dicitur Christo? Et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13). Leo propter apertam iram, draco propter occultas insidias. Draco ejecit Adam de paradiso, idem ipse leo persecutus est Ecclesiam, dicente Petro, Quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Non tibi saevitiam suam perdidisse diabolus videatur: quando blanditur, tunc magis cavendus est. Sed inter has omnes insidias et ejus tentationes, quid faciemus, nisi quod ibi audivimus, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam. Est qui exaudiat, ne dubitetis orare: qui autem exaudit, intus manet. Non in montem aliquem oculos dirigatis, non faciem in stellas aut solem aut lunam levetis. Non tunc exaudiri vos arbitremini, quando super mare oratis: imo detestamini tales orationes. Munda tantum cubiculum cordis: ubi fueris, ubicumque oraveris, intus est qui exaudiat, intus in secreto, quem sinum vocat cum ait, Et oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XXXIV, 13). Qui te exaudit, non est praeter te. Non longe vadas, nec te extollas, ut quasi attingas illum manibus. Magis si te extuleris, cades: si te humiliaveris, ipse appropinquabit. Hic Dominus Deus noster Verbum Dei, Verbum caro factum, Filius Patris, Filius Dei, Filius hominis: excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret, ambulans inter homines, patiens humana, abscondens divina. 2. Descendit, ut dicit Evangelista, in Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, et ibi manserunt non multis diebus. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos: inde fratres, unde matrem. Fratres enim Scriptura nostra, non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut ex eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus; aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos: non solum hos fratres novit dicere Scriptura nostra. Quomodo loquitur, sic intelligenda est. Habet linguam suam: quicumque hanc linguam nescit, turbatur, et dicit, Unde fratres Domino? Num enim Maria iterum peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est: Et formavit eam in mulierem (Gen. II, 22). Unde ergo fratres? Cognati Mariae fratres Domini, de quolibet gradu cognati. Unde probamus? Ex ipsa Scriptura. Frater Abrahae dictus est Lot (Id. XIII, 8, et XIV, 14); filius erat fratris ipsius. Lege, et invenies quia Abraham patruus erat Lot (Id. XI, 27, 31), et dicti sunt fratres. (1468)Unde, nisi quia cognati? Item Jacob Laban Syrum habebat avunculum: frater enim erat Laban matris Jacob, id est Rebeccae uxoris Isaac (Id. XXVIII, 2). Lege Scripturam, et invenies quia fratres dicuntur avunculus et sororis filius (Id. XXIX, 12-15). Qua regula cognita, invenies omnes consanguineos Mariae fratres esse Christi. 3. Sed illi discipuli magis erant fratres; quia et illi cognati fratres non essent, si discipuli non essent: et sine causa fratres, si magistrum non agnoscerent fratrem. Nam quodam loco cum ei nuntiati essent mater et fratres ejus foris stantes, ille autem cum discipulis suis loquebatur, ait: Quae mihi mater, vel qui fratres? Et extendens manum super discipulos suos, dixit, Hi sunt fratres mei: et, Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ille mihi mater, et frater, et soror est (Matth. XII, 46-50). Ergo et Maria, quia fecit voluntatem Patris. Hoc in ea magnificavit Dominus, quia fecit voluntatem Patris, non quia caro genuit carnem. Intendat Charitas vestra. Propterea cum Dominus in turba admirabilis videretur, faciens signa et prodigia, et ostendens quid lateret in carne, admiratae quaedam animae dixerunt: Felix venter qui te portavit. Et ille: Imo felices qui audiunt verbum Dei, et custodiunt (Luc. XI, 27, 28). Hoc est dicere, Et mater mea quam appellastis felicem, inde felix quia verbum Dei custodit: non quia in illa Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); sed quia custodit ipsum Verbum Dei per quod facta est, et quod in illa caro factum est. Homines non gaudeant prole temporali, exsultent si spiritu junguntur Deo. Haec diximus propter id quod ait Evangelista, quia cum matre sua et fratribus suis et discipulis habitavit in Capharnaum paucis diebus. 4. Inde quid sequitur? Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jerosolymam. Aliam rem narrat, sicut se habebat recordatio annuntiantis. « Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes: et cum fecisset quasi flagellum de resticulis, omnes ejecit de templo; boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit; et his qui columbas vendebant, dixit, Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. » Quid audivimus, fratres? Ecce templum illud figura adhuc erat, et ejicit inde Dominus omnes qui sua quaerebant, qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant illi? Quae opus habebant homines in sacrificiis illius temporis. Novit enim Charitas vestra quod sacrificia illi populo pro ejus carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boves, oves et columbas: nostis, quia legistis. Non ergo magnum peccatum, si hoc vendebant in templo, quod emebatur ut offerretur in templo; et tamen ejecit inde illos. Quid, si ibi ebriosos inveniret, quid faceret Dominus; si vendentes ea quae licita sunt, et contra justitiam non sunt (quae enim honeste emuntur, non illicite venduntur), expulit tamen, et non est passus domum orationis fieri domum negotiationis? Si negotiationis (1469)domus non debet fieri domus Dei, potationis debet fieri? Nos autem quando ista dicimus, stridunt dentibus suis adversus nos: et consolatur nos psalmus quem audistis, Striderunt super me dentibus suis. Novimus et nos audire unde curemur, etsi ingeminantur flagella Christo, quia flagellatur sermo ipsius: Congregata sunt, inquit, in me flagella, et nescierunt. Flagellatus est flagellis Judaeorum, flagellatur blasphemiis falsorum christianorum: multiplicant flagella Domino suo, et nesciunt. Faciamus nos, quantum ipse adjuvat, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13-16). 5. Dicimus tamen, fratres (non enim et ipse pepercit illis: qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde indisciplinatos, negotiationem de Dei templo facientes, flagellavit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit. Propheta dicit, Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam! (Isai. V, 18, sec. LXX). Quis facit restem longam? Qui peccato addit peccatum. Quomodo adduntur peccata peccatis? Cum peccata quae facta sunt, cooperiuntur aliis peccatis. Furtum fecit, ne inveniatur quia fecit, quaerit mathematicum. Sufficeret furtum fecisse; quare vis adjungere peccatum peccato? ecce duo peccata. Cum ad mathematicum prohiberis accedere, blasphemas episcopum: ecce tria peccata. Cum audis, Mitte illum foras de Ecclesia; dicis, Duco me ad partem Donati: ecce addis quartum. Crescit restis: time restem. Bonum est tibi ut hic inde cum flagellaris, corrigaris; ne in fine dicatur, Ligate illi pedes et manus, et projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Criniculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Illud Dominus dicit, illud alia Scriptura dicit; sed utrumque Dominus dicit. De peccatis suis ligantur homines, et mittuntur in tenebras exteriores. 6. Qui sunt tamen qui vendunt boves? ut in figura quaeramus mysterium facti. Qui sunt qui oves vendunt et columbas? Ipsi sunt qui sua quaerunt in Ecclesia, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Venale habent totum, qui nolunt redimi: emi nolunt, et vendere volunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine Christi, ut perveniant ad pacem Christi. Quid enim prodest acquirere in hoc saeculo quodlibet temporale et transitorium, sive sit pecunia, sive sit voluptas ventris et gutturis, sive sit honor in laude humana? Nonne omnia fumus et ventus? nonne omnia transeunt, currunt? Et vae his qui haeserint transeuntibus, quia simul transeunt. Nonne omnia fluvius praeceps currens in mare? Et vae qui ceciderit, quia in mare trahetur. Ergo tenere debemus omnes affectus a talibus concupiscentiis. Fratres mei, qui talia quaerunt, vendunt. Nam et Simon ille ideo volebat emere Spiritum sanctum, quia vendere volebat Spiritum sanctum (Act. VIII (1470)18, 19); et putabat Apostolos mercatores tales esse, quales Dominus de templo flagello ejecit. Talis enim ipse erat, et quod venderet emere volebat: de illis erat qui columbas vendunt. Etenim in columba apparuit Spiritus sanctus (Matth. III, 16). Qui ergo vendunt columbas, fratres, qui sunt, nisi qui dicunt, Nos damus Spiritum sanctum? Quare enim hoc dicunt, et quo pretio vendunt? Pretio honoris sui. Accipiunt pretium cathedras temporales, ut videantur ipsi vendere columbas. Caveant a flagello de resticulis. Columba non est venalis: gratis datur, quia gratia vocatur. Ideo, fratres mei, quomodo videtis eos qui vendunt, propolarios, quisque quod vendit laudat: quot proposita fecerunt? Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi, quos jam nec nominare sufficimus. Circuit ergo aliquis emere columbam, unusquisque ad propositum suum laudat quod vendit. Avertatur illius cor ab omni vendente, veniat ubi gratis accipitur. Nec sic erubescunt, fratres, quia per ipsas dissensiones suas amaras et malitiosas, cum sibi tribuunt quod non sunt, cum extolluntur putantes se aliquid esse cum nihil sint (Galat. VI, 3), tot partes de se fecerunt. Sed quid in eis impletum est quod nolunt corrigi, nisi quod audistis in Psalmo, Discissi sunt, nec compuncti sunt? 7. Qui ergo boves vendunt? Boves intelliguntur qui nobis Scripturas sanctas dispensaverunt. Boves erant Apostoli, boves erant Prophetae. Unde dicit Apostolus: « Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos dicit? Propter nos enim dicit; quia debet in spe qui arat arare, et triturans in spe participandi » (I Cor. IX, 9, 10). Ergo illi boves reliquerunt nobis memoriam Scripturarum. Non enim de suo dispensaverunt, quia gloriam Domini quaesierunt. Quid enim audistis in ipso Psalmo? Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus (Psal. XXXIV, 16, 27). Servus Dei, populus Dei, Ecclesia Dei. Qui volunt pacem Ecclesiae ipsius, magnificent Dominum, non servum; et dicant semper, Magnificetur Dominus. Qui dicant? Qui volunt pacem servi ejus. Ipsius populi, ipsius servi vox est illa evidens, quam in lamentationibus audistis in Psalmo, et movebamini cum audiretis, quia inde estis. Quod cantabatur ab uno, de omnibus cordibus resonabat. Felices qui se in illis vocibus tanquam in speculo (1471)cognoscebant. Qui ergo volunt pacem servi ejus, pacem populi ejus, pacem unius quam dicit unicam, et quam vult erui a leone, Erue de manu canis unicam meam (Psal. XXI, 21 et 22)? Qui dicunt semper, Magnificetur Dominus. Ergo boves illi Dominum magnificaverunt, non se. Videte bovem magnificantem Dominum suum, quia agnovit bos possessorem suum (Isai. I, 3): attendite bovem timentem ne deseratur possessor bovis, et in bove praesumatur; quomodo expavescit eos qui volunt in illo ponere spem: « Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis » (I Cor. I, 13)? Quod dedi, non ego dedi: gratis accepistis, columba de coelo descendit. « Ego, » inquit, « plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 6, 7). Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. » 8. Isti autem de Scripturis ipsis fallunt populos, ut accipiant ab ipsis honores et laudes, et non convertantur homines ad veritatem. Quia vero ipsis Scripturis fallunt populos, a quibus quaerunt honores; vendunt boves, vendunt et oves, id est ipsas plebes. Et cui vendunt, nisi diabolo? Namque, fratres mei, si Christi unica Ecclesia est, et una est; quidquid inde praeciditur, quis tollit, nisi leo ille rugiens et circumiens, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8)? Vae his qui praeciduntur! nam illa integra permanebit. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Tamen quantum in ipsis est, vendunt boves et oves, vendunt et columbas: observent flagellum peccatorum suorum. Certe quando aliquid tale patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia Dominus fecit flagellum de resticulis, et ad hoc admonet eos ut mutent se, ut non sint negotiatores: nam si se non mutaverint, audient in fine, Ligate illis manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores. 9. Tunc scriptum esse, Zelus domus tuae comedit me, recordati sunt discipuli: quia zelo domus Dei ejecit istos de templo Dominus. Fratres, unusquisque christianus in membris Christi zelo domus Dei comedatur. Quis comeditur zelo domus Dei? Qui omnia quae forte ibi videt perversa, satagit corrigi, cupit emendari, non quiescit: si emendare non potest, tolerat, gemit. Non excutitur de area granum, sustinet paleam; ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. Tu ante horreum, si granum es, noli excuti de area; ne prius ab avibus colligaris, quam in horreum congregeris. Aves enim coeli aeriae potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunt nisi quod inde fuerit excussum. Ergo zelus domus Dei comedat te: unumquemque christianum zelus domus Dei comedat, in qua domo Dei membrum est. Non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes salutem sempiternam. Domum tuam intras propter requiem temporalem; domum Dei intras propter requiem sempiternam. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat satagis; in domo Dei ubi salus proposita est et requies (1472)sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte perversum videris? Verbi gratia, vides fratrem currere ad theatrum? prohibe, mone, contristare, si zelus domus Dei comedit te. Vides alios currere et inebriari velle, et hoc velle in locis sanctis, quod nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos potes, quibus potes blandire; noli tamen quiescere. Amicus est? admoneatur leniter. Uxor est? severissime refrenetur. Ancilla est? etiam verberibus compescatur. Fac quidquid potes, pro persona quam portas; et perficis, Zelus domus tuae comedit me. Si autem fueris frigidus, marcidus, ad te solum spectans, et quasi tibi sufficiens, et dicens in eo de tuo, Quid mihi est curare aliena peccata? sufficit mihi anima mea; ipsam integram servem Deo: eia, non tibi venit in mentem servus ille qui abscondit talentum, et noluit erogare? Numquid enim accusatus est quia perdidit, et non quia sine lucro servavit (Matth. XXV, 25-30)? Sic ergo audite, fratres mei, ut non quiescatis. Ego vobis consilium daturus sum: det ille qui intus est; quia etsi per me dederit, ille dat. Nostis quid agatis unusquisque in domo sua cum amico, cum inquilino, cum cliente suo, cum majore, cum minore: quomodo dat Deus aditum, quomodo aperit januam verbo suo, nolite quiescere lucrari Christo; quia lucrati estis a Christo. 10. « Dixerunt illi Judaei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? » Et Dominus: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis, In tribus diebus excitabo illud? » Caro erant, carnalia sapiebant: ille vero loquebatur spiritualiter. Quis autem posset intelligere de quo templo dicebat? Sed non multum quaerimus; per Evangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? Dicebat autem, ait Evangelista, de templo corporis sui. Et manifestum est, occisum Dominum post triduum resurrexisse. Hoc modo omnibus nobis notum est: et si Judaeis clausum est, quia foris stant; nobis tamen apertum est, quia novimus in quem credimus. Ipsius templi solutionem et reaedificationem, anniversaria solemnitate celebraturi sumus: ad quam vos exhortamur, ut praeparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam; jam nunc tempus est, jam nunc parturiatur quod tunc nascatur. Ergo illud novimus. 11. Sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum quadraginta sex annis aedificatum templum. Sunt quidem multa quae hinc dici possint; sed quod breviter dici potest et facile intelligi, hoc interim dicimus. Fratres, diximus jam, nisi fallor, hesterno die, Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. Nam ita diximus, si meministis ( In superiori Tractatu ). Quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spirituali. Et gemit unus (1473)pauper modo ipse Adam, sed in Christo innovatur: quia sine peccato venit Adam, ut peccatum Adam solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi: de Adam ergo templum quod destruxerunt Judaei, et resuscitavit Dominus triduo. Resuscitavit enim carnem suam: videte, quia Deus erat aequalis Patri. Fratres mei, dicit Apostolus, Qui eum excitavit a mortuis. De quo dicit? De Patre: « Factus, » inquit, « obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum excitavit a mortuis, et dedit ei nomen quod est super omne nomen » (Philipp. II, 8, 9). Resuscitatus et exaltatus est Dominus. Resuscitavit eum, quis? Pater, cui dixit in Psalmis, Excita me, et reddam illis. (Psal. XL, 11). Ergo Pater eum resuscitavit. Non se ipse? Quid autem facit Pater sine Verbo? quid facit Pater sine Unico suo? Nam audi quia et ipse Deus erat: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Numquid dixit, Solvite templum, quod triduo Pater resuscitet? Sed quomodo cum Pater suscitat, et Filius suscitat; sic cum Filius suscitat, et Pater suscitat: quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan X, 30). 12. Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis jam hesterno die in quatuor litteris graecis quatuor verborum graecorum. Si enim ista verba quatuor scribas sub invicem, id est, nomina quatuor partium mundi, Orientis, Occidentis, Aquilonis et Meridiani, quod est totus orbis; unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad judicium (Marc. XIII, 27): si enim facias ista quatuor nomina graeca, ἀνατολὴ, quod est Oriens; δύσις, quod est Occidens; ἄρκτος, quod est Septentrio; μεσημβρία, quod est Meridies: Anatole, dysis, arctos, mesembria, capita verborum Adam habent. Quomodo ergo ibi invenimus et quadragenarium senarium numerum? Quia caro Christi de Adam erat. Ad litteras numeros computant Graeci. Quod nos facimus a litteram, ipsi lingua sua ponuat alpha α, et vocatur alpha α unum. Ubi autem in numeris scribunt beta β, quod est b ipsorum, vocatur in numeris duo. Ubi scribunt gamma γ, vocatur in numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta δ, vocatur in numeris ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent. M, quod nos dicimus, et illi dicunt my μ, quadraginta significat: dicunt enim my μ τεσσαράκοντα. Jam videte istae litterae quem numerum habeant; et ibi invenietis quadraginta sex annis aedificatum templum. Habet enim Adam alpha α, quod est unum: habet delta δ, quod sunt quatuor; habes quinque: habet iterum alpha α, quod est unum; habes sex: habet et my μ, quod est quadraginta: habes quadraginta sex. Haec, fratres mei, etiam ab anterioribus majoribus nostris dicta sunt, et inventus est iste numerus in litteris quadragenarius senarius. Et quia Dominus noster Jesus (1474)Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est: ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de Maria), Judaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam carnem in triduo, quam illi in cruce erant occisuri: illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ille in triduo resuscitavit illud. 13. Benedicimus Dominus Deo nostro, qui ad laetitiam spiritualem congregavit nos. Simus in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit. Non de prosperitate aliqua hujus saeculi inflemur, sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium nostrum, fratres mei, in spe sit: nemo gaudeat quasi in re praesenti, ne haereat in via. Totum gaudium de spe futura sit, totum desiderium vitae aeternae sit. Omnia suspiria Christo anhelent: ille unus pulcherrimus, qui et foedos dilexit ut pulchros faceret, desideretur; ad illum unum curratur, illi ingemiscatur; et dicunt semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
- TRACTATUS XI. Ab eo quod scriptum est, Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus; usque ad id, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cap. II, V\. 23-25, et cap. III, V\. 1 5.
1. Opportune nobis Dominus procuravit hodierno die lectionis hujus ordinem: nam quia ex ordine Evangelium secundum Joannem considerare atque tractare suscepimus, credo quod adverterit Charitas vestra. Opportune ergo occurrit ut hodie audiretis ex Evangelio, quia Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei. Tempus est enim ut vos exhortemur, qui adhuc estis catechumeni: qui sic credidistis in Christum, ut adhuc vestra peccata portetis. Nullus autem regnum coelorum videbit oneratus peccatis; quia nisi cui dimissa fuerint, non regnabit cum Christo: dimitti autem non possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Sed omnia verba quemadmodum se habeant advertamus, ut hic inveniant qui pigri sunt, quanta sollicitudine sibi festinandum sit ad onus deponendum. Quia si ferrent aliquam sarcinam gravem, aut lapidis, aut ligni, aut alicujus etiam lucri, si frumentum portarent, si vinum, si pecuniam, currerent ut deponerent onera: portant sarcinam peccatorum, et pigri sunt currere. Currendum est ut deponatur haec sarcina; premit, et mergit. 2. Ecce audistis quia cum esset Dominus Jesus Christus Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat. Multi crediderunt in nomine ejus: et quid sequitur? Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quid sibi ergo hoc vult, Illi credebant in nomine ejus; et, Ipse Jesus non credebat semetipsum eis? An forte non crediderant ei, et fingebant se credidisse, et propterea (1475)Jesus non se credebat eis; Sed non diceret Evangelista, Multi crediderunt in nomine ejus, nisi verum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et mira res: credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus. Praesertim quia Filius Dei est, utique volens passus est; et si nollet, nunquam pateretur; qui si nollet, nec nasceretur: si autem hoc solum vellet, ut nasceretur tantum, et non moreretur, et quidquid vellet, faceret; quia omnipotentis Patris Filius omnipotens est. Ex ipsis rebus probemus. Quia cum voluissent eum tenere, discessit ab eis; loquitur Evangelium: Et cum voluissent eum de vertice montis praecipitare, discessit ab eis illaesus (Luc. IV, 29, 30). Et quando venerunt ad eum comprehendendum, jam venditum a Juda traditore, cum ille putaret in potestate se habere, tradere magistrum et Dominum suum; et ibi ostendit Dominus voluntate se pati, non necessitate. Nam cum eum comprehendere Judaei voluissent, dixit illis: Quem quaeritis? At illi dixerunt: Jesum Nazarenum. Et ille: Ego sum. Hac voce audita, redierunt retro, et ceciderunt (Joan. XVIII, 4-6). In eo quod eos respondens dejecit, ostendit potestatem; ut in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet voluntatem. Ergo quod passus est, misericordiae fuit. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Audi verba ipsius: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono illam a meipso, ut iterum sumam eam (Joan. X, 18). Cum ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis praedicaret, factis ostenderet; quid sibi vult quod non se credebat eis Jesus, quasi aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, praesertim quia jam crediderant in nomine ejus? Et de ipsis dicit Evangelista, Crediderunt in nomine ejus, de quibus dicit, Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quare? Quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. Plus noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis noverat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non noverat. Nonne hoc probamus de Petro, quia non noverat quid in ipso esset, quando dixit, Tecum usque ad mortem? Audi quia Dominus noverat quid esset in homine: Tu mecum usque ad mortem? Amen, amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 33, 34, et Luc. XXII, 33, 34). Homo ergo nesciebat quid esset in se; sed Creator hominis noverat quid esset in homine. Crediderunt tamen in nomine ejus multi, et ipse Jesus non se credebat eis. Quid dicimus, fratres? Forte consequentia indicabunt nobis quid sibi vult mysterium verborum istorum. Quia crediderant in eum homines, manifestum est, verum est: nemo dubitat, Evangelium loquitur, verax Evangelista testatur. Item quia ipse Jesus non credebat semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus christianus dubitat; quia et hoc Evangelium loquitur, et idem verax Evangelista testatur. Quare ergo crediderunt illi in (1476)nomine ejus, et Jesus non credebat semetipsum illis? Sequentia videamus. 3. Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum: hic venit ad eum nocte, et dixit ei, Rabbi. Jam hoc nostis, quia Rabbi magister dicitur. Scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ergo iste Nicodemus ex his erat qui crediderant in nomine ejus, videntes signa et prodigia quae faciebat. Superius enim hoc dixit: Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus. Quare crediderunt? sequitur et dicit, videntes signa ejus quae faciebat. Et de Nicodemo quid dicit? Erat princeps Judaeorum, nomine Nicodemus: hic venit ad eum nocte, et ait illi, Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Et iste ergo crediderat in nomine ejus. Et ipse unde crediderat? Sequitur, Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Si ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine ejus, jam in isto Nicodemo attendamus quare Jesus non se credebat eis. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ipsis ergo se credit Jesus, qui nati fuerint denuo. Ecce illi crediderant in eum, et Jesus non se credebat eis. Tales sunt omnes catechumeni: ipsi jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non se credit eis. Intendat et intelligat Charitas vestra. Si dixerimus catechumeno, Credis in Christum? respondet, Credo, et signat se: jam crucem Christi portat in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credidit in nomine ejus. Interrogemus eum, Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis? nescit quid dicimus, quia Jesus non se credidit ei. 4. Cum ergo ex eo numero Nicodemus esset, venit ad Dominum: sed nocte venit; et hoc forte ad rem pertinet. Ad Dominum venit, et nocte venit: ad lucem venit, et in tenebris venit. Renati autem ex aqua et Spiritu, quid audiunt ab Apostolo? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8): et iterum, Nos autem qui diei sumus, sobrii simus (I Thess. V, 8). Qui ergo renati sunt, noctis fuerunt, et diei sunt: tenebrae fuerunt, et lumen sunt. Jam credit se illis Jesus, et non nocte veniunt ad Jesum sicut Nicodemus, non in tenebris quaerunt diem. Tales enim jam etiam profitentur: accessit ad illos Jesus, fecit in illis salutem: quia ipse dixit: Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54). Et quod signum crucis habent in fronte catechumeni, jam de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non enim nihil sunt qui jam ad domum magnam pertinent. Quando autem manna manducavit populus Israel? Cum transisset mare rubrum. Mare autem rubrum quid significet, audi Apostolum: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia omnes (1477)patres nostri suo nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. Utquid per mare transierunt, quasi quaereres ab illo; secutus ait, Et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Si ergo figura maris tantum valuit, species Baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura, trajectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui, trajecto per eum populo suo? Per baptismum suum trajicit credentes, occisis omnibus peccatis, tanquam hostibus consequentibus, sicut in illo mari omnes Aegyptii perierunt. Quo trajicit, fratres mei? quo trajicit per Baptismum Jesus, cujus figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare trajiciebat? quo trajicit? Ad manna. Quod est manna? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Manna accipiunt fideles, jam trajecti per mare rubrum. Quare mare rubrum? jam mare, quare et rubrum? Significabat mare illud rubrum baptismum Christi. Unde rubet baptismus Christi, nisi Christi sanguine consecratus? Quo ergo perducit credentes et baptizatos? Ad manna. Ecce dico manna: notum est quid acceperint Judaei, populus iste Israel, notum est quid illis pluisset Deus de coelo; et nesciunt catechumeni quid accipiant Christiani. Erubescant ergo, quia nesciunt; transeant per mare rubrum, manducent manna: ut quomodo crediderunt in nomine Jesu, sic se ipsis credat Jesus. 5. Ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte venit ad Jesum. Quamvis ad Jesum venerit, tamen quia nocte venit, adhuc de tenebris carnis suae loquitur. Non intelligit quod audit a Domino, non intelligit quod audit a luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Jam ei Dominus dixit, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Spiritus ei loquitur, et ille carnem sapit. Carnem suam sapit, quia carnem Christi nondum sapit. Cum enim dixisset Dominus Jesus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; scandalizati sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud semetipsos, Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Putabant enim hoc dicere Jesum, quod eum possent concisum sicut agnum coquere, et manducare: abhorrentes a verbis ejus, recesserunt, et amplius eum non sunt secuti. Sic Evangelista loquitur: Et Dominus ipse remansit cum duodecim: et illi ad eum, Domine, ecce illi dimiserunt te; et ille, Numquid et vos vultis abire? Ostendere volens quia ipse illis erat necessarius, non illi erant Christo necessarii. Ne quis terreat Christum, quando dicitur ut sit christianus; quasi beatior erit Christus, si tu fueris christianus. Bonum est tibi, ut sis christianus: nam si non fueris, malum Christo non erit. Audi vocem Psalmi: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Ideo Deus meus es (1478)tu, quoniam bonorum meorum non eges. Si fueris sine Deo, minor eris; si fueris cum Deo, major Deus non erit. Non ex te ille major, sed tu sine illo minor. Cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille deficiat. Reficieris, si accesseris; deficies, si recesseris. Integer manet te accedente, integer manet et te cadente. Cum ergo dixisset discipulis, Numquid et vos vultis abire? respondit Petrus, petra illa, voce omnium, Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Bene sapuit in ore ipsius caro Domini. Dominus autem exposuit eis, et dixit, Spiritus est qui vivificat: cum dixisset, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; ne carnaliter intelligerent, Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita (Joan. VI, 54-69). 6. Hunc spiritum et hanc vitam non sapiebat iste Nicodemus, qui nocte venerat ad Jesum. Ait ei Jesus: Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Et ille carnem suam sapiens, in cujus ore nondum sapiebat caro Christi: Quomodo, inquit, potest homo, cum sit senex, iterum nasci? Numquid potest in ventrem matris suae iterum introire, et nasci? Non noverat iste nisi unam nativitatem ex Adam et Eva; ex Deo et Ecclesia nondum noverat: non noverat nisi eos parentes qui generant ad mortem; nondum noverat eos parentes qui generant ad vitam: non noverat nisi eos parentes qui generant successuros; nondum noverat eos qui semper viventes generant permansuros. Cum ergo sint duae nativitates, ille unam intelligebat. Una est de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de Spiritu; una est de mortalitate, alia de aeternitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulae sunt; nec illa potest repeti, nec illa. Recte intellexit Nicodemus nativitatem carnis: sic et tu intellige nativitatem spiritus, quomodo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quid Nicodemus intellexit? Numquid potest homo denuo in ventrem matris suae intrare, et nasci? Sic, quicumque tibi dixerit ut spiritualiter iterum nascaris, responde quod dixit Nicodemus, Numquid potest homo iterum in ventrem matris suae intrare, et nasci? Jam natus sum de Adam, non me potest iterum generare Adam: jam natus sum de Christo, non me potest iterum generare Christus. Quomodo uterus non potest repeti, sic nec Baptismus. 7. Qui nascitur de Ecclesia catholica, tanquam de Sara nascitur, de libera nascitur: qui nascitur de haeresi, tanquam de ancilla nascitur, sed ex semine Abraham. Advertat Charitas vestra quam magnum sacramentum. Testatur Deus, et dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non erant alii patriarchae? non erat ante istos sanctus Noe, qui solus in toto genere humano cum tota domo sua meruit de diluvio liberari, in quo et in filiis ejus figurata est Ecclesia? Ligno portante evadunt diluvium (Gen. VII, 7). Deinde postea magni quos novimus, quos sancta Scriptura (1479)commendat, Moyses fidelis in tota domo ejus (Num. XII, 7). Et illi tres nominantur, quasi eum soli promeruerint, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III. 6, 15). Sacramentum grande! Potens est Dominus et ora nostra aperire, et corda vestra, ut dicere possimus sicut revelare dignatus est, et capere possitis sicut expedit vobis. 8. Tres ergo isti patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob. Jam nostis filii Jacob quia duodecim fuerunt, et inde populus Israel: quia ipse Jacob Israel, et populus Israel tribus duodecim, pertinentes ad duodecim filios Israel. Abraham, Isaac, et Jacob, tres patres, et populus unus Tres patres tanquam in principio populi; tres patres in quibus figurabatur populus: et populus ipse prior, praesens populus. In populo enim Judaeorum figuratus est populus Christianorum. Ibi figura, hic veritas, ibi umbra, hic corpus, dicente Apostolo, Haec autem in figura contingebant illis. Vox est Apostoli: Scripta sunt, inquit, propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Recurrat nunc animus vester ad Abraham, Isaac, et Jacob. In istis tribus invenimus parere liberas, parere et ancillas: invenimus ibi partus liberarum, invenimus ibi et partus ancillarum. Ancilla nihil boni significat: Ejice ancillam, inquit, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Apostolus hoc commemorat; et in illis duobus filiis Abrahae, dicit Apostolus fuisse figuram duorum Testamentorum, Veteris et Novi. Ad Vetus Testamentum pertinent dilectores temporalium, dilectores saeculi: ad Novum Testamentum dilectores vitae aeternae. Ideo illa Jerusalem in terra, umbra erat coelestis Jerusalem matris omnium nostrum, quae est in coelo: et haec Apostoli verba sunt (Gen. XXI, 10; Galat. IV, 22-30). Et de ista civitate unde peregrinamur, multa nostis, multa jam audistis. Invenimus autem rem miram in istis partubus, id est in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum, quatuor scilicet genera hominum: in quibus quatuor generibus, completur figura futuri populi christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. In omnibus enim Christianis, fratres intendite, aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non potestis invenire. Quae iterum repetam, advertite, retinete; excutite corda vestra, nolite pigri esse: capite, ne capiamini, quomodo quatuor genera sunt omnium Christianorum. Aut per bonos nascuntur boni, aut per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni. Puto quia planum est. Per bonos boni: si et qui baptizant, boni sunt: et qui baptizantur, recte credunt, et in membris Christi recte numerantur. Per malos mali: si et qui baptizant, mali sunt; et qui baptizantur, duplici corde ac edunt ad Deum, et non tenent eos mores quos audiunt in Ecclesia, (1480)ut non ibi sint palea, sed frumentum. Quam enim multi sint, novit Charitas vestra. Per malos boni: aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur justificatur. Per bonos mali: aliquando qui baptizant, sancti sunt; qui baptizantur, tenere viam Dei nolunt. 9. Puto, fratres, notum esse in Ecclesia, et quotidianis exemplis manifestari ea quae dicimus: sed in prioribus nostris patribus ea consideremus, quia habuerunt et illi ista quatuor genera. Per bonos boni: Ananias Paulum baptizavit (Act. IX, 18). Quid per malos mali? Dicit Apostolus quosdam praedicatores Evangelii, quos dicit non caste annuntiare solere Evangelium, quos tolerat in societate christiana, et dicit, Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo (Philipp. I, 18). Numquid malevolus erat, et de alieno malo gaudebat? Sed quia et per malos verum praedicabatur, et per malorum ora Christus praedicabatur; si quos isti sui similes baptizabant, mali malos baptizabant: si quos isti baptizabant tales, quales admonet Dominus cum dicit, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3), mali bonos baptizabant. Boni malos baptizabant, quomodo a Philippo sancto Simon magus baptizatus est (Act. VIII, 13). Nota sunt ergo ista quatuor genera, fratres mei. Ecce iterum ea repeto, tenete illa, numerate illa, advertite illa; cavete quae mala sunt, tenete quae bona sunt. Per bonos boni nascuntur, cum per sanctos sancti baptizantur: per malos mali, cum et qui baptizant et qui baptizantur, inique et impie vivunt: per malos boni, cum mali sunt qui baptizant; et boni qui baptizantur: per bonos mali, cum boni sunt qui baptizant, et mali qui baptizantur. 10. Quomodo invenimus ista in tribus istis nominibus, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Ancillas accipimus in malis, liberas accipimus in bonis: pariunt liberae bonos; Sara peperit Isaac (Gen. XXI, 3): pariunt ancillae malos; Agar peperit Ismael (Id. XVI, 15). Habemus in uno Abraham et illud genus cum per bonos boni, et illud genus cum per malos mali. Per bonos mali ubi figurati sunt? Libera erat Rebecca uxor Isaac: legite, peperit geminos, unus erat bonus, alter malus. Habes aperte Scripturam dicentem Dei voce, Jacob dilexi. Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13) Istos duos genuit Rebecca, Jacob et Esau: unus inde eligitur, alius reprobatur; unus succedit in haereditatem, alter exhaeredatur. Non facit populum suum Deus de Esau; sed facit de Jacob. Semen unum, diversi qui concepti sunt: uterus unus, diversi qui nati sunt. Numquid non libera peperit Jacob, quae libera peperit Esau? Luctabantur in ventre matris suae, et dictum est Rebeccae, cum ibi luctarentur, Duo populi sunt in utero tuo (Gen. XXV, 22-24). Duo homines, duo populi; bonus populus, malus populus: sed tamen in uno ventre luctantur. Quanti mali sunt in Ecclesia, et unus uterus portat, donec in fine discernantur: et (1481)boni adversus malos clamant, et mali adversus bonos reclamant, et in unius visceribus utrique luctantur. Numquid semper simul erunt? In fine exitur ad lucem, declaratur nativitas quae hic in sacramento figuratur: et tunc apparebit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. 11. Jam ergo invenimus, fratres, et de bonis bonos, de libera Isaac: et de malis malos, de ancilla Ismael: et de bonis malos, Esau de Rebecca. De malis bonos ubi inveniemus? Restat Jacob, ut in tribus patriarchis quatuor generum istorum perfectio concludatur. Habuit uxores Jacob liberas, habuit et ancillas: pariunt liberae, pariunt et ancillae, et fiunt duodecim filii Israel (Gen. XXIX, XXX, XXXV). Si numeres omnes de quibus nati sunt, non omnes de liberis, non omnes de ancillis: sed tamen omnes ex uno semine. Quid ergo, fratres mei? numquid qui nati sunt de ancillis, non simul possederunt terram promissionis cum fratribus suis? Invenimus ibi bonos filios Jacob natos de ancillis, et bonos filios Jacob natos de liberis. Nihil illis obfuit nativitas de uteris ancillarum, quando in patre cognoverunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Jacob non obfuit illis qui nati sunt de ancillis, quominus tenerent regnum, et terram promissionis cum fratribus ex aequo acciperent; non illis obfuerunt natales ancillarum, sed praevaluit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur, tanquam de ancillis videntur nati; sed tamen quia ex semine verbi Dei, quod figuratur in Jacob, non contristentur, simul haereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur; tantum non imitetur ancillam, si de ancilla nascitur. Ancillam malam superbientem non imiteris. Unde enim filii Jacob de ancillis nati, possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismael autem de ancilla natus, expulsus est ab haereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille cervicem, et voluit seducere fratrem suum, ludens cum illo. 12. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismael et Isaac; vidit illos Sara ludentes, et ait Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et cum contristatus esset Abraham, confirmavit ei Dominus dictum uxoris ejus. Jam hic manifestum est sacramentum, quia nescio quid futurum parturiebat illa res gesta. Ludentes vidit, et dicit: Ejice ancillam et filium ejus. Quid est hoc, fratres? Quid enim mali fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. Nam magnum sacramentum attendat Charitas vestra. Persecutionem illam vocat Apostolus; ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat: ait enim, Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; id est, qui secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni coelorum, dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, (1482)gratis colentes Deum. Ludunt, et dicit Apostolus persecutionem. Nam posteaquam dixit haec verba Apostolus, Et sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; secutus est, et ostendit de qua persecutione diceret: Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9-12; Galat. IV, 29, 30). Quaerimus ubi hoc dicat Scriptura, ut videamus utrum aliqua persecutio praecesserit Ismaelis in Isaac: et invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros ludentes simul. Quam lusionem dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus. Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo seducunt: Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum baptismum. Noli ludere, unus est verus; ille lusus est: seduceris, et ista persecutio gravis tibi erit. Melius tibi erat ut Ismaelem tu lucrareris ad regnum; sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene tu haereditatem patris, et audi: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. 13. Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a catholicis regibus, aut a catholicis principibus. Quam persecutionem tolerant? Afflictionem corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientias suas; tamen afflictionem corporis passi sunt: persecutio quam faciunt gravior est. Cave quando vult ludere Ismael cum Isaac, quando tibi blanditur, quando offert alterum baptismum: responde, Habeo jam Baptismum. Si enim verus est iste baptismus, qui tibi vult dare alterum, illudere te vult. Cave animae persecutorem. Nam si a principibus catholicis aliquid passa est pars Donati aliquando, secundum corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite et videte in ipsis veteribus factis, omnia futurarum rerum signa et indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar ancillam: Sara libera est: posteaquam superbire coepit ancilla, questa est Abrahae Sara, et dixit, Ejice ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et quasi ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier. Abraham vero qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi, quoniam Sara ei dederat unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla tua, utere ea sicut vis. Et afflixit eam graviter Sara, et fugit a facie ejus. Ecce libera afflixit ancillam, et non illam vocat persecutionem Apostolus; ludit servus cum domino, et persecutionem vocat: afflictio ista non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur persecutio. Quid vobis videtur, fratres? Nonne intelligitis quid significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare potestates adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores Ecclesiae, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores Baptismi, non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem: quia cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit, Quid est, Agar ancilla (1483)Sarae? cum conquesta esset de domina, quid audivit ab Angelo? Revertere ad dominam tuam (Gen. XVI, 5-9). Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam revertatur; quia proles ejus, sicut filii Jacob, cum fratribus haereditatem tenebit. 14. Mirantur autem quia commoventur potestates christianae adversus detestandos dissipatores Ecclesiae. Non ergo moverentur? Et quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat Charitas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam Ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Dominum: miratus est Nabuchodonosor rex laudantes Deum pueros, et circa eos ignem innocentem; et cum admiratus esset, quid ait Nabuchodonosor rex, non vel Judaeus vel circumcisus, ille qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat; tamen laudibus trium puerorum commotus, ubi vidit majestatem Dei praesentis in igne, quid ait? « Et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra. » Quale decretum? « Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem » (Dan. III). Ecce quomodo saevit rex alienigena, ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres pueros de igne liberare: et nolunt ut saeviant reges christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Nam tres illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali. Numquid non ipse est Deus Machabaeorum, qui et trium puerorum? Illos ab igne liberavit: illi in tormentis igneis corpore defecerunt, sed in legitimis mandatis animo permanserunt. Illi aperte liberati sunt, illi occulte coronati sunt (II Machab. VII). Plus est liberari de flamma gehennarum, quam de fornace potestatis humanae. Si ergo Nabuchodonosor rex laudavit et praedicavit et gloriam dedit Deo. quia liberavit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut decretum mitteret per regnum suum, Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem: quomodo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis, quando audiunt dici christiano, Dic te non esse christianum? Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt. 15. Nam videte qualia faciunt, et qualia patiuntur. Occidunt animas, affliguntur in corpore: sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur. Et tamen quas patiuntur? Proferunt nobis nescio quos in persecutione suos martyres. Ecce Marculus de petra praecipitatus est: ecce Donatus Bagaiensis in puteum missus est. Quando potestates Romanae talia supplicia decreverunt, ut praecipitarentur homines? Quid autem respondent nostri? Quid (1484)sit gestum nescio: tamen quid tradunt nostri? Quia ipsi se praecipitaverunt, et potestates infamaverunt. Recordemur consuetudinem potestatum Romanarum, et videamus cui credendum sit. Dicunt nostri illos se praecipitasse: si non sunt ipsi discipuli ipsorum qui se modo de saxis nullo persequente praecipitant, non credamus: quid mirum, si fecerunt illi quod solent? Nam potestates Romanae nunquam talibus suppliciis usae sunt. Num enim non poterant occidere aperte? Sed illi qui se mortuos coli voluerunt, famosiorem mortem non invenerunt. Postremo quidquid illud est, non novi. Et si passa es, o pars Donati, corporalem afflictionem ab Ecclesia catholica, a Sara passa es Agar; redi ad dominam tuam. Locus quidem necessarius aliquanto diutius nos tenuit, ut textum totum evangelicae lectionis exponere minime valeremus. Fratres, sufficiat interim Charitati vestrae, ne haec quae dicta sunt, dicendo alia, excludantur de cordibus vestris. Haec tenete, talia dicite, flammantes illuc procedite, accendite frigidos.
- TRACTATUS XII. Ab eo Evangelii loco, Quod natum est de carne, caro est, etc., usque ad id, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Cap. III, V\. 6-21.
1. Ex eo quod hesterno die intentam fecimus Charitatem vestram, intelligimus vos alacrius et numerosius convenisse: sed interim lectioni evangelicae ex ordine sermonem debitum reddamus, si placet; deinde audiet Charitas vestra de pace Ecclesiae vel quid egerimus, vel quid adhuc agendum speremus. Nunc ergo tota intentio cordis ad Evangelium feratur, nemo aliunde cogitet. Si enim qui totus adest, vix capit; qui se per cogitationes diversas dividit, nonne et quod ceperat fundit? Meminit autem Charitas vestra Dominico praeterito, quantum Dominus adjuvare dignatus est, disseruisse nos de spirituali regeneratione ( In superiori Tractatu ): quam lectionem vobis iterum legi fecimus, ut quae tunc non dicta sunt, in Christi nomine adjuvantibus orationibus vestris impleamus. 2. Regeneratio spiritualis una est, sicut generatio carnalis una est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci. Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab utero, sive annosa jam aetate, redire rursum in materna viscera, et nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad semel pariendum; sic ad nativitatem spiritualem valent viscera Ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. Propterea ne quis forte dicat, Sed iste in haeresi natus est, et iste in schismate natus est; amputata sunt omnia, si meministis, quae vobis disputata sunt de tribus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli erant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. Invenimus enim natum de (1485)ancilla exhaeredatum, natum de libera haeredem: rursum invenimus natum de libera exhaeredatum, natum de ancilla haeredem. Natus de ancilla exhaeredatus Ismael (Gen. XXI, 10), natus de libera haeres Isaac (Id. XXV, 5); natus de libera exhaeredatus Esau (Id. XXVII, 35), nati de ancillis haeredes filii Jacob (Id. XLIX). In illis itaque tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec immerito Deus inquit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum (Exod. III, 6, 15). Magis meminerimus quid promissum sit ipsi Abrahae: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Jacob. Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident homines, et excaecantur. Completum est in gentibus quod promissum est uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est videre nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt? Vident, velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit. 3. Responsum est Nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quibusdam enim non se credebat, cum jam in illum credidissent. Sic habes scriptum: « Multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Jesus non credebat semetipsum illis. Non enim opus habebat ut quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine » (Joan. II, 23-25). Ecce jam illi credebant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quare? Quia nondum erant renati ex aqua et Spiritu. Inde hortati sumus, et hortamur fratres nostros catechumenos. Si enim interroges eos, jam crediderunt in Jesum: sed quia nondum carnem ejus et sanguinem accipiunt, nondum se illis credidit Jesus. Quid faciant, ut se illis credat Jesus? Renascantur ex aqua et Spiritu, proferat Ecclesia quos parturit. Concepti sunt, edantur in lucem: habent ubera quibus nutriantur, non timeant ne nati suffocentur, ab uberibus maternis non recedant. 4. Nullus potest homo redire in matris viscera, et iterum nasci. Sed de ancilla nescio quis natus est? Numquid tunc qui nati sunt de ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur? Semen Abraham et in Ismael; et ut posset Abraham facere filium de ancilla, uxor auctor fuit. Natus est ex semine viri, et non utero, sed solo placito uxoris (Gen. XVI, 2-4). Numquid quia de ancilla, ideo exhaeredatus? Si propterea exhaeredatus quia de ancilla natus est, nulli ancillarum filii admitterentur ad haereditatem. Filii Jacob admissi sunt ad haereditatem: Ismael autem, non quia ex ancilla natus, exhaeredatus, sed quia superbus matri, superbus in filium matris; mater enim ejus magis Sara quam Agar. Illius uterus accommodatus, illius voluntas accessit; non faceret Abraham quod Sara nollet: magis ergo ille filius Sarae. Sed quia superbus in fratrem, et superbus ludendo, quia deludendo; quid ait Sara? Ejice ancillam (1486)et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9, 10). Non ergo illum viscera ancillae ejecerunt foras, sed cervix servilis. Et si liber superbus sit, servus est; et quod pejus est, malae dominae, ipsius superbiae. Itaque, fratres mei, respondete homini non posse rursus nasci hominem; respondete securi non posse rursus nasci hominem. Quidquid iterum fit, illusio est; quidquid iterum fit, lusus est. Ismael ludit, foras mittatur. Animadvertit enim eos Sara ludentes, ait Scriptura, et dixit Abrahae, Ejice ancillam et filium ejus. Displicuit Sarae lusus puerorum; aliquid novum vidit pueros ludere. Nonne optant hoc quae filios habent, videre ludentes filios suos? Vidit illa, et improbavit. Nescio quid vidit in lusu: illusionem vidit in illo lusu, animadvertit servi superbiam; displicuit illi, ejecit foras. Nati de ancillis improbi mittuntur foras, et natus de libera mittitur foras Esau. Nemo ergo praesumat quia de bonis nascitur, nemo praesumat quia per sanctos baptizatur. Qui per sanctos baptizatur, adhuc caveat ne non sit Jacob, sed Esau. Hoc ergo, fratres, dixerim: melius est ab hominibus sua quaerentibus et mundum diligentibus, quod significat nomen ancillae, baptizari et spiritualiter haereditatem quaerere Christi, ut sit tanquam filius Jacob de ancilla, quam baptizari per sanctos et superbire, ut sit Esau foras mittendus, quamvis natus ex libera. Haec, fratres, tenete. Non vos palpamus, nulla spes vestra in nobis sit: nec nobis blandimur, nec vobis; unusquisque suam sarcinam portat. Nostrum est dicere, ne male judicemur: vestrum est audire, et corde audire, ne exigatur quod damus; imo quando exigitur, lucrum inveniatur, non detrimentum. 5. Dicit Dominus Nicodemo, et exponit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Tu, inquit, carnalem generationem intelligis, cum dicis, Numquid potest homo redire in viscera matris suae? ex aqua et Spiritu oportet ut nascatur propter regnum Dei. Si propter haereditatem patris hominis temporalem nascitur, nascatur ex visceribus matris carnalis: si propter haereditatem patris Dei sempiternam, nascatur ex visceribus Ecclesiae. Generat per uxorem filium pater moriturus successurum: generat Deus de Ecclesia filios non successuros, sed secum mansuros, Et sequitur: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum est de Spiritu, spiritus est. Spiritualiter ergo nascimur, et in spiritu nascimur verbo et sacramento. Adest Spiritus, ut nascamur: Spiritus invisibiliter adest unde nasceris, quia et tu invisibiliter nasceris. Sequitur enim, et dicit: Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Nemo videt Spiritum: et quomodo audimus vocem Spiritus? Sonat Psalmus, vox est Spiritus; sonat Evangelium, vox est Spiritus; sonat sermo divinus, vox est Spiritus. Vocem ejus audis, et nescis unde veniat, (1487)et quo vadat. Sed si nascaris et tu de Spiritu, hoc eris, ut ille qui non est adhuc natus de Spiritu, non sciat de te unde venias, et quo eas. Hoc enim secutus ait: Sic est et omnis qui natus est ex Spiritu. 6. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Et revera carnaliter, non intelligebat. In illo fiebat quod dixerat Dominus, vocem Spiritus audiebat, et nesciebat unde venerat et quo ibat. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? O fratres, quid, putamus Dominum huic magistro Judaeorum quasi insultare voluisse? Noverat Dominus quid agebat, volebat illum nasci ex Spiritu. Nemo ex Spiritu nascitur, nisi humilis fuerit: quia ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu; quia prope est Dominus obtritis corde (Psal. XXXIII, 19). Ille magisterio inflatus erat, et alicujus momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Judaeorum: deponit ei superbiam, ut possit nasci de Spiritu: insultat tanquam indocto; non quia superior vult videri Dominus. Quid magnum, Deus ad hominem, veritas ad mendacium? Major Christus quam Nicodemus dici debet, dici potest, cogitandum est? Si diceretur major Christus quam Angeli, ridendum erat: incomparabiliter enim major omni creatura, per quem facta est omnis creatura. Sed exagitat superbiam hominis, Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Tanquam dicens, Ecce nihil nosti, princeps superbus, nascere ex Spiritu: si enim natus fueris ex Spiritu, vias Dei tenebis, ut Christi humilitatem sequaris. Sic enim altus est super omnes Angelos, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Pendebat, et insultabatur ei. De cruce descendere poterat; sed differebat, ut de sepulcro resurgeret. Pertulit superbos servos Dominus; medicus aegrotos. Si hoc ille, quid illi quos oportet nasci ex Spiritu? si hoc ille verus magister in coelo, non hominum tantum, sed et Angelorum. Si enim docti sunt Angeli, Verbo Dei docti sunt. Si Verbo Dei docti sunt, quaerite unde docti sunt; et invenietis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Tollitur homini cervix, sed aspera et dura, ut sit lenis cervix ad portandum jugum Christi, de quo dicitur, Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 30). 7. Et sequitur: Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Quae terrena dixit, fratres? Nisi quis natus fuerit denuo, terrenum est? Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, terrenum est? Si enim de isto vento diceret, sicut nonnulli intellexerunt, cum quaereretur ab eis quid terrenum (1488)dixerit Dominus, dum ait, Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si coelestia dixero, credetis? Cum ergo quaereretur a quibusdam, quid terrenum dixerit Dominus, angustias passi dixerunt, Quod ait, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, de isto vento dixit. Quid enim nominavit terrenum? Loquebatur de generatione spirituali: secutus ait, Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Deinde, fratres, quis nostrum non videat, verbi gratia, austrum euntem de meridie ad aquilonem; aut alium ventum venientem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus unde veniat et quo eat? Quid ergo dixit terrenum, quod non credebant homines? An illud quod de templo resuscitando dixerat? Corpus enim suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno corpore susceptam parabat suscitare. Non ei creditum est terram suscitaturo. Si terrestria, inquit, dixi vobis et non creditis: quomodo, si coelestia dixero, credetis? Hoc est, si non creditis quia templum possum resuscitare dejectum a vobis; quomodo credetis quia per Spiritum possint homines regenerari? 8. Et sequitur: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Ecce hic erat, et in coelo erat: hic erat carne, in coelo erat divinitate; imo, ubique divinitate. Natus de matre, non recedens a Patre. Duae nativitates Christi intelliguntur; una divina, altera humana: una per quam efficeremur, altera per quam reficeremur: ambae mirabiles; illa sine matre, ista sine patre. Sed quia de Adam corpus acceperat, quia Maria de Adam, ipsumque corpus suscitaturus erat: terrenum quiddam dixerat, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19). Coeleste autem quiddam dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei (Id. III, 5). Eia, fratres, Deus voluit esse filius hominis, et homines voluit esse filios Dei. Ipse descendit propter nos, nos ascendamus propter ipsum. Solus enim descendit et ascendit, qui hoc ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Non ergo ascensuri sunt in coelum quos facit filios Dei? Ascensuri plane: haec nobis promissio est, Erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Quomodo ergo nemo ascendit, nisi qui descendit? Quia unus descendit, unus ascendit. Quid de caeteris? quid intelligendum, nisi quia membra ejus erunt, ut unus ascendat? Propterea sequitur, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Miraris quia et hic erat et in coelo? Tales fecit discipulos suos. Paulum audi apostolum dicentem, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Si homo Paulus apostolus ambulabat in carne in terra, et conversabatur in coelo, Deus coeli et terrae non poterat esse et in coelo et in terra? 9. Si ergo nemo, nisi ille, descendit et ascendit, quae spes est caeteris? Ea spes est caeteris, quia ille propterea descendit ut in illo et cum illo unus essent, (1489)qui per illum ascensuri essent. Non dicit, Et seminibus, ait Apostolus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et fidelibus ait: Vos autem Christi; si autem Christi, ergo semen Abrahae estis (Galat. III, 16, 29). Quod dixit unum, hoc dixit omnes nos esse. Ideo in Psalmis aliquando plures cantant, ut ostendatur quia de pluribus fit unus; aliquando unus cantat, ut ostendatur quid fiat de pluribus. Propterea unus sanabatur in illa piscina (Joan. V, 4); et quisquis alius descendebat, non sanabatur. Ergo iste unus commendat unitatem Ecclesiae. Vae illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus! Audiant illum qui volebat eos facere unum in uno ad unum: audiant illum dicentem, Nolite vos facere multos: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Illi dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae. Et ille: Divisus est Christus (Id. I, 12, 13)? In uno estote, unum estote, unus estote: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Ecce volumus esse tui, dicebant Paulo. Et ille: Nolo sitis Pauli, sed ejus estote cujus est vobiscum Paulus. 10. Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberavit nos a morte: morte occisus, mortem occidit. Et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli invidiam intravit in mundum. Deus mortem non fecit, Scriptura loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia (Sap. I, 13, 14). Sed quid ibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (Id. II, 24). Ad mortem a diabolo propinatam non veniret homo vi adductus: non enim cogendi potentiam diabolus habebat, sed persuadendi versutiam. Non consentires, nihil invexerat diabolus: consensio tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab Adam omnes homines mortales: Jesus autem Filius Dei, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, unicus aequalis Patri, mortalis factus est; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 13, 14). 11. Ergo mortem suscepit, et mortem suspendit in cruce; et de ipsa morte liberantur mortales. Quod in figura factum est apud antiquos, commemorat illud Dominus: Et sicut, inquit, Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Magnum sacramentum, et qui legerunt, noverunt. Deinde audiant vel qui non legerunt, vel qui forte lectum sive auditum obliti sunt. Prosternebatur in eremo populus Israel morsibus serpentum, fiebat magna strages multarum mortium: plaga enim Dei erat corripientis, et flagellantis, ut erudiret. Demonstratum est ibi magnum sacramentum rei futurae, ipse Dominus testatur in hac lectione, ut nemo possit aliud interpretari quam quod ipsa veritas de se indicat. Dictum est enim ad Moysen a Domino ut faceret aeneum serpentem, et exaltaret in ligno in eremo, et admoneret populum Israel, ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem in (1490)ligno exaltatum attenderet. Factum est: mordebantur homines, intuebantur, et sanabantur (Num. XXI, 6-9). Quid sunt serpentes mordentes? Peccata de mortalitate carnis. Quis est serpens exaltatus? Mors Domini in cruce. Quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata est. Morsus serpentis lethalis, mors Domini vitalis. Attenditur serpens, ut nihil valeat serpens. Quid est hoc? Attenditur mors, ut nihil valeat mors. Sed cujus mors? Mors vitae: si dici potest, Mors vitae; imo quia dici potest, mirabiliter dicitur. Sed numquid non erit dicendum quod fuit faciendum? Ego dubitem dicere quod Dominus pro me dignatus est facere? Nonne vita Christus? et tamen in cruce Christus. Nonne vita Christus? et tamen mortuus Christus. Sed in morte Christi mors mortua est; quia vita mortua occidit mortem, plenitudo vitae deglutivit mortem: absorpta est mors in Christi corpore. Sic et nos dicemus in resurrectione, quando jam triumphantes cantabimus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur; quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quomodo qui intuebantur illum serpentem, non peribant morsibus serpentum; sic qui intuentur fide mortem Christi, sanantur a morsibus peccatorum. Sed illi sanabantur a morte ad vitam temporalem: hic autem ait, ut habeant vitam aeternam. Hoc enim interest inter figuratam imaginem et rem ipsam: figura praestabat vitam temporalem; res ipsa cujus illa figura erat, praestat vitam aeternam. 12. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator ad mundum: quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab ipso; ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit: quid dicturum speras nisi, judicatur? jam, inquit, judicatus est. Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim Dominus qui sunt ejus: novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam; novit segetem, novit zizania. Jam judicatus est qui non credit. Quare judicatus? Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. 13. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum: omnium mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Quomodo (1491)quidam opus bonum fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum? et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter morsum serpentis erectus est serpens, id est mors Domini, propter mortales homines, quos invenit injustos; quomodo intelligitur, Hoc est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid est hoc? quorum enim erant bona opera? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim: multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua: si et tu accusas, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est, Facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis, Justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta; quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderet. Sed qui et admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala quae diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat: quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem; cui gratias agit, quod illi quid in se odisset ostenderit. Dicit Deo, Averte faciem tuam a peccatis meis: et qua fronte dicit, nisi iterum dicat, Quoniam facinus meum ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 11, 5)? Sit ante te quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet illud tibi Deus ante oculos tuos; et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus erit. 14. Currite, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII, 35), fratres mei: evigilate ad salutem vestram, evigilate dum tempus est; nullus retardetur a templo Dei, nullus retardetur ab opere Domini, nullus avocetur ab oratione continua, nullus a solita devotione fraudetur. Evigilate ergo cum dies est: lucet dies, Christus est dies. Paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire autem defendentes se, et justos se jactantes, et putantes se esse aliquid, cum nihil sint. In dilectione autem ejus et in misericordia ejus qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus peccatis, qualia sunt facinora, homicidia, furta, adulteria; propter illa quae minuta videntur esse peccata (1492)linguae, aut cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis: quoniam minuta plura peccata si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae flumina implent: minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens: paulatim per sentinam intrat; sed diu intrando et non exhauriendo, mergit navim. Quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, jejunando, tribuendo, ignoscendo? Iter autem hujus saeculi molestum est, plenum est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus adversis ne frangat. Qui tibi dedit felicitatem hujus saeculi, ad consolationem tuam dedit, non ad corruptionem. Rursus qui te flagellat in isto saeculo, ad emendationem, non ad damnationem facit. Ferto patrem erudientem, ne sentias judicem punientem. Haec quotidie dicimus vobis, et saepe dicenda sunt, quia bona et salutaria sunt.
- TRACTATUS XIII. Ab eo Evangelii loco, Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam teram, etc., usque ad id, Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cap. III, V\. 22-29.
1. Ordo lectionis evangelicae secundum Joannem, sicut potestis meminisse, qui curam geritis profectus vestri, ita sequitur, ut haec quae modo lecta est, hodie nobis tractanda proponatur. Ab ipso principio usque ad hodiernam lectionem, quae supra dicta sunt, meministis jam esse tractata. Et si forte inde multa estis obliti, certe vel officium nostrum manet in vestra memoria. Quae hinc audieritis de baptismo Joannis, etsi non tenetis omnia, audisse vos tamen credo quod teneatis: quae dicta sunt etiam, quare Spiritus sanctus in columbae specie apparuerit; et quomodo illa nodosissima quaestio soluta sit, quia nescio quid quod non noverat, didicit Joannes in Domino per columbam, cum jam eum nosset, quando venienti ut baptizaretur, ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Quando ei Dominus respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia (Matth. III, 14 et 15). 2. Nunc ergo ad eumdem Joannem cogit nos ordo lectionis reverti. Ipse est ille qui prophetatus est per Isaiam, Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Isa. XL, 3). Tale testimonium reddidit Domino suo, et (quia ille dignatus est) amico suo: Dominusque ipsius et amicus ipsius perhibuit et ipse testimonium Joanni. Dixit enim de Joanne, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista. Sed quia illi se praeposuit, in hoc quod plus erat Joanne, Deus erat. Qui autem minor est, inquit, in regno coelorum, major est illo (Matth. XI, 11). Minor nativitate, major potestate, major divinitate, majestate, claritate: tanquam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sic autem perhibuerat in superioribus lectionibus Joannes Domino testimonium, ut Filium Dei quidem diceret, Deum non diceret, nec tamen negaret: tacuerat Deum, non (1493)negaverat Deum, sed non omnino tacuit Deum: fortassis enim invenimus hoc in hodierna lectione. Dixerat Filium Dei: sed dicti sunt et homines filii Dei. Dixerat tantae excellentiae illum fuisse, ut non esset ipse dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 1, 34, 27). Jam magnitudo ista multum dat intelligi, cujus non erat dignus corrigiam calceamenti solvere, ille quo nemo surrexerat major in natis mulierum. Plus enim erat omnibus hominibus et Angelis. Nam angelum invenimus prohibuisse, ne homo illi ad pedes caderet. Cum enim quaedam in Apocalypsi Angelus ostenderet Joanni, qui scripsit hoc Evangelium, conterritus magnitudine visionis Joannes cecidit ad pedes Angeli. Et ille: Surge, vide ne feceris hoc; Deum adora nam ego conservus tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XXII, 8, 9). Cadere ergo sibi ad pedes hominem angelus prohibuit. Nonne manifestum est quia super omnes Angelos est, cui talis homo, quo major nemo surrexit in natis mulierum, dicit indignum se esse solvere corrigiam calceamenti? 3. Tamen aliquid evidentius dicat Joannes, quia Deus est Dominus noster Jesus Christus. Inveniamus hoc in praesenti lectione, quia forte et de illo cantavimus, Regnavit Deus super omnem terram: contra quod surdi sunt, qui putant eum in Africa sola regnare. Non enim non dictum est de Christo, cum dictum est, Regnavit Deus super omnem terram. Quis est enim alius rex noster, nisi Dominus noster Jesus Christus? Ipse est rex noster. Et quid audistis in ipso Psalmo, recenti versu modo cantato? Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite. Quem dixit Deum, ipsum dixit regem nostrum: Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite intelligenter. Ne in una parte velis intelligere cui psallis: Quoniam rex omnis terrae Deus (Psal. XLVI, 3, 7, 8). Et quomodo est omnis terrae rex, qui visus est in una parte terrarum, in Jerosolyma, in Judaea, ambulans inter homines, natus, sugens, crescens, manducans, bibens, vigilans, dormiens, fatigatus ad puteum sedens, comprehensus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, ligno suspensus, lancea percussus, mortuus, sepultus? quomodo ergo rex omnis terrae? Quod videbatur in loco, caro erat: oculis carneis caro apparebat; in carne mortali majestas immortalis occultabatur. Et quibus oculis majestas immortalis penetrata compage carnis poterit intueri? Est alius oculus, est interior oculus. Non enim nullos oculos habebat et Tobias, quando caecus oculis corporeis filio dabat praecepta vitae (Tob. IV). Ille patri manum tenebat, ut pedibus ambularet: ille filio consilium dabat, ut viam justitiae teneret. Et hac oculos video, et hac oculos intelligo. Et meliores oculi dantis vitae consilium, quam oculi tenentis manum. Tales oculos quaerebat et Jesus, quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Tales oculos quaerebat, cum ait, Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Isti oculi in intelligentia sunt, isti oculi in mente sunt. Ideo cum dixisset Psalmus, Quoniam rex omnis terrae (1494)Deus; subjecit statim, Psallite intelligenter. Quod enim dico, Psallite Deo nostro, psallite; Deum dico regem nostrum. Sed regem nostrum inter homines vidistis tanquam hominem, vidistis passum, crucifixum, mortuum: latebat aliquid in illa carne quam oculis carneis videre potuistis. Quid ibi latebat? Psallite intelligenter; nolite oculis quaerere quod mente conspicitur. Psallite lingua, quia inter vos caro; sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, reddite sonum carni, reddite Deo mentis obtutum. Psallite intelligenter, et videtis quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. 4. Dicat et Joannes testimonium: Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Baptizatus baptizabat. Non eo baptismo baptizabat quo baptizatus est. Dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini, hoc est baptismum suum, praebendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptismum servi. Et in baptismo servi via praeparabatur Domino, et baptizatus Dominus viam se fecit venientibus. Ipsum audiamus: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Si veritatem quaeris, viam tene: nam ipsa est via quae est veritas. Ipsa est quo is, ipsa est qua is; non per aliud is ad aliud, non per aliud venis ad Christum: per Christum ad Christum venis. Quomodo per Christum ad Christum? Per Christum hominem ad Christum Deum: per Verbum carnem factum, ad Verbum quod in principio erat Deus apud Deum; ab eo quod manducavit homo, ad illud quod quotidie manducant Angeli. Sic enim scriptum est, Panem coeli dedit eis: panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 24 et 25). Quis est panis Angelorum? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo panem Angelorum manducavit homo? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). 5. Sed quia diximus manducare Angelos, fratres, ne putetis morsibus fieri. Nam si hoc intellexeritis, quasi dilaniatur Deus quem manducant Angeli. Quis dilaniat justitiam? Sed rursum mihi aliquis dicit: Et quis est qui manducat justitiam? Unde ergo, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6)? Cibus quem manducas per carnem, ut reficiaris tu, ille deficit; ut reparet te, consumitur: manduca justitiam, et tu reficeris, et illa integra perseverat. Quomodo videndo istam lucem corpoream reficiuntur isti oculi nostri, et res est corporea quae videtur oculis corporeis. Multi enim cum fuerint diutius in tenebris, infirmatur acies ipsorum, quasi jejunio lucis. Fraudati oculi cibo suo (luce quippe pascuntur), defatigantur jejunio et debilitantur, ita ut ipsam lucem qua reficiuntur, videre non possint: et si diutius abfuerit, exstinguuntur, et tanquam moritur in eis ipsa acies lucis. Quid ergo? quia tot oculi quotidie ista luce pascuntur, minor fit? Et illi reficiuntur, et ipsa integra permanet. Si hoc potuit Deus (1495)de luce corporea corporeis oculis exhibere; non exhibet mundis cordibus lucem illam infatigabilem, integram perseverantem, nulla ex parte deficientem? Quam lucem? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Videamus si lux est. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). In terra aliud est fons, aliud lumen. Sitiens quaeris fontem, et ut pervenias ad fontem, quaeris lucem: et si dies non est, accendis lucernam, ut ad fontem pervenias. Fons ille, ipsa est lux; sitienti fons est, caeco lux est: aperiantur oculi ut videant lucem, aperiantur fauces cordis ut bibant fontem; quod bibis, hoc vides, hoc audis. Totum tibi fit Deus; quia horum quae diligis, totum tibi est. Si visibilia attendis, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus. Omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt: quod est panis, non hoc est aqua; et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia enim sunt. Deus tibi totum est: si esuris, panis tibi est; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris es, lumen tibi est, quia incorruptibilis manet; si nudus es, immortalitatis vestis tibi est, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Omnia possunt dici de Deo, et nihil digne dicitur de Deo. Nihil latius hac inopia. Quaeris congruum nomen, non invenis; quaeris quoquo modo dicere, omnia invenis. Quid simile, agnus et leo? De Christo utrumque dictum est: Ecce agnus Dei (Joan. I, 29). Quomodo leo? Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). 6. Audiamus Joannem: Baptizabat Jesus. Diximus quia baptizabat Jesus. Quomodo Jesus? quomodo Dominus? quomodo Dei Filius? quomodo Verbum? Sed Verbum caro factum est. Erat autem et Joannes baptizans in Aenon juxta Salim. Lacus quidam Aenon. Unde intelligitur quia lacus erat? Quia aquae multae erant ibi, et veniebant, et baptizabantur. Nondum enim missus erat in carcerem Joannes. Si meministis (ecce iterum dico), dixi quare baptizabat Joannes: quia oportebat ut Dominus baptizaretur. Et quare oportebat ut Dominus baptizaretur? Quia multi contempturi erant Baptismum, eo quod jam majore gratia praediti viderentur, quam viderent alios fideles. Verbi gratia, jam continenter vivens catechumenus, contemneret conjugatum, et diceret se meliorem quam ille sit fidelis. Ille catechumenus posset dicere in corde suo: Quid mihi opus est Baptismum accipere, ut hoc habeam quod et iste, quo jam melior sum? Ne ergo cervix ista praecipitaret quosdam de meritis justitiae suae plurimum elatos, baptizari voluit Dominus a servo; tanquam alloquens filios capitales: Quid vos extollitis? quid erigitis, quia habetis, ille prudentiam, ille doctrinam, ille castitatem, ille fortitudinem patientiae? Numquid tantum habere potestis, quantum ego qui dedi? Et tamen ego baptizatus sum a servo, vos dedignamini a Domino. Hoc est, Ut impleatur omnis justitia (Matth. III, 15).(1496) 7.Sed dicet aliquis: Sufficiebat ergo ut baptizaret Dominum Joannes; quid opus erat ut alii baptizarentur a Joanne? Et hoc diximus, quia si solus Dominus baptizaretur a Joanne, non deesset ista cogitatio hominibus, quod meliorem habebat baptismum Joannes quam Dominus. Dicerent enim: Usque adeo magnus erat baptismus quem habuit Joannes, ut solus Christus illo fuerit dignus baptizari. Ergo ut ostenderetur melior baptismus quem daturus erat Dominus, et ille tanquam servi intelligeretur, ille tanquam Domini, baptizatus est Dominus, ut praeberet humilitatis exemplum: non solus autem baptizatus est ab eo, ne baptismus Joannis melior baptismo Domini videretur. Ad hoc autem viam praebuit Dominus noster Jesus Christus, sicut audistis, fratres, ne quis arrogans quod habeat abundantiam alicujus gratiae, dedignetur baptizari baptismo Domini. Quantumcumque enim catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat: non illi dimittitur, nisi cum venerit ad Baptismum. Quomodo non caruit populus Israel populo Aegyptiorum, nisi cum venisset ad mare rubrum (Exod. XIV); sic pressura peccatorum nemo caret, nisi cum ad fontem Baptismi venerit. 8. Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. Baptizabat Joannes, baptizabat Christus: moti sunt discipuli Joannis; concurrebatur ad Christum, veniebatur ad Joannem. Qui enim veniebant ad Joannem, mittebat illos ad Jesum baptizari; non mittebantur ad Joannem, qui a Christo baptizabantur. Turbati sunt discipuli Joannis, et coeperunt quaestionem tractare cum Judaeis, quomodo solet fieri. Intelligas dixisse Judaeos majorem esse Christum, et ad ejus baptismum debere concurri. Illi nondum intelligentes, defendebant baptismum Joannis. Ventum est ad ipsum Joannem, ut solveret quaestionem. Intelligat Charitas vestra. Et hic utilitas ipsa humilitatis agnoscitur, et ostenditur utrum in ipsa quaestione cum errarent homines, gloriari apud se voluerit Joannes. Fortasse enim dixit: Verum dicitis, recte contenditis, baptismus meus est melior. Nam ut noveritis quod baptismus meus est melior, ipsum Christum ego baptizavi. Poterat hoc dicere Joannes, baptizato Christo. Quantum, se si vellet extendere, habebat ubi se extenderet? Sed melius noverat apud quem se humiliaret: quem se noverat nascendo antecedere, illi voluit confitendo cedere; salutem suam intelligebat in Christo esse. Jam dixerat superius, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16): et hoc confiteri Deum est. Quomodo enim omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, nisi ille sit Deus? Nam si sic ille homo ut non Deus, de plenitudine Dei accipit etiam ipse, et sic non Deus est. Si autem omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, ille est fons, illi bibentes. Qui bibunt fontem, et sitire possunt et bibere; fons nunquam sitit, fons se ipso non eget. Fonte egent homines; aridis visceribus, aridis faucibus currunt ad fontem ut reficiantur: fons fluit ut reficiat; ita Dominus Jesus(1497) 9.Videamus ergo quid responderit Joannes: Venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad illum: hoc est, Quid dicis? non sunt prohibendi, ut ad te potius veniant? Respondit, et dixit: Non potest homo quidquam accipere, nisi ei datum fuerit de coelo. De quo putatis hoc dixisse Joannem? De seipso: Quasi homo accepi, ait, de coelo. Intendat Charitas vestra. Non potest homo quidquam accipere, nisi fuerit ei datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Tanquam dicens, quid vos fallitis? vos ipsi mihi quomodo proposuistis istam quaestionem? Quid mihi dixistis? Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti. Nostis ergo quale testimonium illi perhibui: modo dicturus sum non esse illum quem dixi esse? Ergo quia aliquid accepi de coelo ut aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem? Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Non es tu Christus: sed quid, si major illo, quia tu illum baptizasti? Missus sum: ego praeco sum, ille judex est. 10. Et audi testimonium multo vehementius, multo expressius. Videte quid nobiscum agitur; videte quid amare debeamus; videte quia aliquem hominem amare pro Christo, adulterium est. Quare hoc dico? Attendamus vocem Joannis: poterat in illo errari, poterat ipse putari qui non erat; respuit a se falsum honorem, ut teneat solidam veritatem. Videte quid dicat Christum, quid se: Qui habet sponsam, sponsus est. Casti estote, sponsum amate. Quid autem tu es, qui nobis dicis, Qui habet sponsam, sponsus est? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Aderit Dominus Deus noster pro motu cordis mei, multo enim gemitu plenum est, dicere quod doleo: sed obsecro vos per ipsum Christum, ut quod dicere non potuero, vos cogitetis; novi enim dolorem meum exprimi satis digne non posse. Multos enim adulteros video, qui sponsam tanto pretio emptam, amatam foedam ut pulchra fieret, illo emptore, illo liberatore, illo decoratore, possidere volunt; et id agunt verbis suis, ut pro sponso amentur. De illo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Quis huc exit et dicit, Ego baptizo? quis huc exit et dicit, Ego quod dedero, hoc est sanctum? quis huc procedit qui dicit, Bonum est tibi ut nascaris ex me? Amicum sponsi audiamus, non adulteros sponsi: audiamus zelantem, sed non sibi. 11. Fratres, regredimini corde ad vestras domos, carnalia loquor, terrena loquor; humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae (Rom. VI, 19). Multi habetis conjuges, multi habere vultis, multi etsi non vultis, habuistis; multi qui omnino conjuges habere non vultis, de conjugibus patrum vestrorum nati estis: nullum cor est quod non iste tangat affectus; nullus in rebus humanis tam avius a genere humano (1498)est, qui quod dico non sentiat. Ponite aliquem peregre profectum, commendasse amico suo sponsam suam: Vide, quaeso te, charus meus es, ne forte me absente pro me aliquis ametur. Qualis ergo ille, qui custodiens sponsam vel uxorem amici sui, dat quidem operam ut nullus alius ametur, sed si se amari pro amico voluerit, et uti voluerit commendata sibi, quam detestandus universo humano generi apparet? Videat illam aliquanto petulantius per fenestram attendere aut jocari cum aliquo, prohibet tanquam zelet: video zelantem, sed videam cui; utrum amico absenti, an sibi praesenti. Putate hoc Dominum nostrum Jesum Christum fecisse. Commendavit amico suo sponsam suam, peregre profectus est accipere regnum, sicut dicit ipse in Evangelio (Luc. XIX, 12), et tamen praesens est majestate. Fallatur amicus qui trans mare profectus est; et si fallitur, vae illi qui fallit! quid Deum fallere conantur, Deum intuentem omnium corda, et omnium secreta rimantem? Existit aliquis haereticus, et dicit: Ego do, ego sanctifico, ego justifico, nolo eas ad illam sectam. Bene quidem zelat, sed vide cui. Non eas ad idola, bene zelat: non ad sortilegos, bene zelat. Videamus cui zelat: Ego quod do sanctum est, quia ego do; ego quem baptizo baptizatus est, quem non baptizo non est baptizatus. Audi amicum sponsi, disce zelare amico tuo: audi vocem illius, Hic est qui baptizat. Quare tibi vis arrogare quod tuum non est? Usque adeo absens est qui hic reliquit sponsam suam? Nescis quia ille qui a mortuis resurrexit, ad dexteram Patris sedet? Si contempserunt eum Judaei in ligno pendentem, tu contemnis in coelo sedentem? Noverit Charitas vestra magnum dolorem me pati de hac re: sed, ut dixi, dimitto caetera cogitationibus vestris. Non enim dico, si loquar tota die; si plangam tota die, non sufficio: non dico, si habeam, sicut dicit propheta, fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1); sed si convertar in lacrymas, et lacrymae fiam, in linguas, et linguae fiam, parum est. 12. Redeamus, videamus quid dicit iste: Qui habet sponsam, sponsus est; non est mea sponsa. Et non gaudes in nuptiis? Imo gaudeo, ait: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed propter vocem sponsi gaudeo. Ego sum in audiendo, ille in dicendo: ego sum enim illuminandus, ille lumen; ego sum in aure, ille Verbum. Ergo amicus sponsi stat et audit eum. Quare stat? Quia non cadit. Quare non cadit? Quia humilis est. Vide stantem in solido: Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 27). Bene te humilias, merito non cadis, merito stas, merito audis eum, et gaudio gaudes propter vocem sponsi. Sic et Apostolus amicus sponsi, zelat et ipse, non sibi, sed sponso. Audi vocem zelantis: Zelo Dei vos zelo, dixit; non meo, non mihi, sed zelo Dei. Unde? quomodo? quam zelas, vel cui zelas? Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Quid ergo times? quare zelas? (1499)Timeo, inquit, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Omnis Ecclesia virgo appellata est. Diversa esse membra Ecclesiae, diversis donis pollere videtis atque gaudere: alii conjugati, aliae conjugatae, alii viduati uxores ultra non quaerunt, aliae viduatae maritos ultra non quaerunt, alii integritatem ab ineunte aetate conservant, aliae virginitatem suam Deo voverunt; diversa sunt munera, sed omnes isti una virgo est. Ubi est ista virginitas? non enim in corpore. Paucarum feminarum est, et si dici virginitas in viris potest, paucorum virorum sancta integritas etiam corporis est in Ecclesia, et honorabilius membrum est: alia autem membra non in corpore, sed omnia in mente servant virginitatem. Quae est virginitas mentis? Integra fides, solida spes, sincera charitas. Hanc virginitatem timebat ille, qui zelabat sponso, a serpente corrumpi. Sicut enim membrum corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. In mente non corrumpatur, quae non vult sine causa tenere corporis virginitatem. 13. Quid ergo dicam, fratres? Et haeretici habent virgines, et multae sunt virgines haereticorum. Videamus si sponsum amant, ut virginitas ista custodiatur. Cui custoditur? Christo, inquit. Videamus si Christo, non Donato: videamus cui servetur ista virginitas; cito probare poteritis. Ecce ostendo sponsum, quia ipse se ostendit: perhibet illi testimonium Joannes, Hic est qui baptizat. O tu virgo, si sponso huic servas virginitatem tuam, quare curris ad eum qui dicit, Ego baptizo; cum amicus sponsi tui dicat, Hic est qui baptizat? Deinde sponsus tuus totum orbem tenet; quare tu in parte corrumperis? Quis est sponsus? Quoniam rex omnis terrae Deus (Psal. XLVI, 8). Ipse sponsus tuus totum tenet, quia totum emit. Vide quanti emerit, ut intelligas quid emerit: quod pretium dedit? Sanguinem dedit. Ubi dedit, ubi fudit sanguinem suum? In passione. Nonne sponso tuo cantas, aut cantare te fingis, quando emptus est totus orbis: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Sponsa es, agnosce vestem sponsi tui. Super quam vestem missa est sors? Interroga Evangelium; vide cui desponsata sis, vide a quo arrhas accipias. Interroga Evangelium; vide quid tibi dicat in passione Domini. Erat ibi tunica: videamus qualis: desuper texta. Desuper texta tunica quid significat, nisi charitatem? desuper texta tunica quid significat, nisi unitatem? Hanc tunicam attende, quam nec persecutores Christi diviserunt. Ait enim: Dixerunt inter se, Non dividamus eam, sed sortem super eam mittamus (Joan. XIX, 23, 24). Ecce unde audistis Psalmum. Vestem persecutores non consciderunt: christiani Ecclesiam dividunt.(1500) 14.Sed quid dicam, fratres? Aperte videamus quid emerit. Ibi enim emit, ubi pretium dedit. Pro quanto dedit? Si pro Africa dedit, simus Donatistae, et non appellemur Donatistae, sed Christiani; quia Christus solam Africam emit: quanquam et hic non soli Donatistae. Sed non tacuit in commercio suo quid emerit. Fecit tabulas: Deo gratias, non nos fefellit. Opus est ut audiat illa sponsa, et ibi intelligat cui voverit virginitatem. Ibi in ipso psalmo ubi dictum est, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ubi passio Domini apertissime declaratur: qui psalmus omni anno legitur novissima hebdomada intento universo populo, imminente passione Christi, et apud nos, et apud illos psalmus iste legitur. Intendite, fratres, quid ibi emit; recitentur tabulae commerciales; quid ibi emit, audite: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17-29). Ecce quid emit. Ecce quoniam rex omnis terrae Deus est sponsus tuus. Quid ergo ad pannos vis deduci talem divitem? Agnosce: totum emit, et tu dicis, Partem hic habes. O si placeres sponso, o si non corrupta loquereris, et corrupta, quod pejus est, corde, non corpore! Amas hominem pro Christo, amas dicentem, Ego baptizo: amicum sponsi non audis dicentem, Hic est qui baptizat; non audis dicentem, Qui habet sponsam, sponsus est. Ego non habeo sponsam, dixit: sed quid sum? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (I Cor. XIII, 1). 15. Evidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis servare virginitatem, habere continentiam, eleemosynas dare; omnia illa quae laudantur in Ecclesia, nihil illis prosunt: quia conscindunt unitatem, id est, tunicam illam charitatis. Quid faciunt? Diserti sunt multi inter illos, magnae linguae, flumina linguarum. Numquid angelice loquuntur? Audiant amicum sponsi zelantem sponso, non sibi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). 16. Sed quid dicunt? Habemus Baptismum. Habes, sed non tuum. Aliud est habere, aliud dominari. Baptismum habes, quia accepisti ut baptizatus sis, accepisti tanquam illuminatus; si tamen a te non tenebratus: et quando das, minister das, non possessor; praeco clamas, non judex. Per praeconem loquitur judex, et in actis tamen non scribitur, Praeco dixit; sed, Judex dixit. Proinde vide si tuum est quod das, potestate. Si autem accepisti, confitere cum amico sponsi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo. Confitere cum amico sponsi, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Sed o si stares et audires eum, et non caderes ut audires te! Audiendo enim eum, stares et audires: nam loqueris, et tibi caput inflas. Ego, inquit Ecclesia, si sponsa sum, si arrhas accepi, si pretio sanguinis illius redempta sum, audio vocem sponsi; et vocem amici sponsi tunc audio, si sponso (1501)meo det gloriam, non sibi. Dicat amicus, Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Ecce habes Sacramenta, et ego concedo. Habes formam, sed sarmentum es de vite praecisum; tu formam ostendis, ego radicem quaero: de forma fructus non exit, nisi ubi est radix; ubi autem est radix, nisi in charitate? Et audi formam sarmentorum; Paulus loquatur: Si sciam, inquit, omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem (et quantam fidem?), ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1, 2). 17. Nemo ergo vobis fabulas vendat. Et Pontius fecit miraculum; et Donatus oravit, et respondit ei Deus de coelo. Primo, aut falluntur aut fallunt. Postremo, fac illum montes transferre: Charitatem autem, inquit, non habeam, nihil sum. Videamus utrum habuerit charitatem. Crederem, si non divisisset unitatem. Nam et contra istos, ut sic loquar, mirabiliarios cautum me fecit Deus meus, dicens: In novissimis temporibus exsurgent pseudoprophetae, facientes signa et prodigia, ut in errorem inducant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis (Marc. XIII, 22, 23). Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus. Aliquando enim et desertor terret provincialem; sed utrum in castris sit, et aliquid illi prosit character ille in quo signatus est, hoc attendit qui terreri et seduci non vult. Teneamus ergo unitatem, fratres mei: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est. In unitate enim erat populus Israel, et non faciebat miracula: praeter unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi (Exod. VII, 12, 22, et VIII, 7). Populus Israel, ut dixi, non faciebat: qui erant salvi apud Deum; qui faciebant, an qui non faciebant? Petrus apostolus resuscitavit mortuum (Act. IX, 40); Simon Magus fecit multa (Id. VIII, 10): erant ibi quidam christiani qui non poterant facere, nec quod faciebat Petrus, nec quod faciebat Simon; sed unde gaudebant? Quia nomina eorum erant scripta in coelo. Nam et redeuntibus discipulis, Dominus noster Jesus Christus propter fidem gentium hoc ait. Dixerunt enim gloriantes ipsi discipuli, Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt. Bene quidem confessi sunt, detulerunt honorem nomini Christi; et tamen quid ait eis? Nolite in hoc gloriari, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17-20). Petrus daemonia exclusit; nescio quae anicula vidua, nescio quis homo qualiscumque laicus habens charitatem, tenens integritatem fidei, non facit hoc: Petrus in corpore oculus est, ille in corpore digitus; in eo tamen corpore est, in quo et Petrus; et si minus valet digitus quam oculus, non est tamen praecisus a corpore. Melius est esse digitum et esse in corpore, quam esse oculum et evelli de corpore. 18. Proinde, fratres mei, nemo vos fallat, nemo vos seducat: amate pacem Christi, qui pro vobis crucifixus est, cum Deus esset. Paulus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum (1502)dat Deus (I Cor. III, 7). Et quisquam nostrum dicit quia aliquid est? Si dixerimus quia aliquid sumus, et non illi gloriam dederimus, adulteri sumus; nos amari volumus, non sponsum. Vos Christum diligite, et nos in illo, in quo et vos a nobis diligimini. Invicem se diligant membra, sed omnia sub capite vivant. Dolore quidem, fratres mei, multa coactus sum dicere, et parva dixi: lectionem finire non potui, aderit Dominus ut opportune finiatur. Nolui enim amplius onerare corda vestra, quae volo vacare gemitibus, et orationibus pro his qui adhuc surdi sunt, et non intelligunt.
- TRACTATUS XIV. Ab eo Evangelii loco, Hoc ergo gaudium meum impletum est, etc., usque ad id, Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Cap. III, V\. 29-36.
1. Lectio ista de sancto Evangelio excellentiam divinitatis Domini nostri Jesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem hominem, et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus noster Jesus Christus, Deus ante omnia saecula, et homo in nostro saeculo: Deus de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et salvator Jesus Christus, Filius Dei, Deus et homo. Joannes vero excellentis gratiae missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. De Joanne enim dictum est, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 8). Potest quidem dici lumen, et bene dicitur et ipse lumen; sed illuminatum, non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod illuminatur: nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris patent, et non vident. Lumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso indigent caetera ut luceant. 2. Confessus est ergo Joannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret Jesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur; quasi invido enim narraverunt, Ecce ille facit plures discipulos quam tu: ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia non est ausus se dicere quod est ille. Hoc ergo dixit Joannes, « Non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo. » Ergo Christus dat, homo accipit. « Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi » (Id. III, 26-29). Non sibi gaudium fecit de se. Qui enim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere gaudium sempiternum? Inhaere illi qui sempiternus est. Talem se dixit Joannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter vocem suam: et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non (1503)audit eum: de illo enim quodam qui cecidit, dictum est, Et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44); de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia ejus quam accepit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat Joannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat autem lumen verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Si ergo omnem hominem, et ipsum Joannem; quia et ipse de hominibus. Etenim quamvis nemo exsurrexerit major Joanne in natis mulierum (Matth. XI, 11), unus tamen et ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei qui, quia voluit, natus est; et ideo novo partu, quia novus natus? Ambae enim generationes Domini inusitatae sunt, et divina et humana: divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de caeteris Joannes, sed tamen majoris gratiae, ita ut in natis mulierum nemo exsurgeret major illo, tantam testificationem tribuit Domino nostro Jesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit jam multa Charitas vestra: quod sequitur videamus; aliquantum enim spissum est ad intelligendum. Sed quoniam dicit ipse Joannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo; quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de coelo: quia homines sumus, et non possumus accipere quidquam, nisi ille dederit qui homo non est. 3. Hoc ergo sequitur, et dicit Joannes, Hoc ergo gaudium meum impletum est. Quod est gaudium ipsius? Ut gaudeat ad vocem sponsi. Impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non assumo, ne et quod accepi amittam. Quod est hoc gaudium? Gaudio gaudet propter vocem sponsi. Intelligat ergo homo non se gaudere debere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a Deo. Nihil plus quaerat, et non amittit quod invenit. Multi enim ideo facti sunt insipientes, quia dixerunt se esse sapientes. Arguit illos Apostolus, et dicit de ipsis: « Quia quod notum est Dei, ait, manifestum est illis: Deus enim illis manifestavit. » De quibusdam ingratis, impiis, audite quid dicat: « Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint ipsi inexcusabiles. » Quare « inexcusabiles? Quia cognoscentes Deum; » non dixit, quia non cognoverunt; « cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt » (Rom. I, 19-22). Si enim Deum cognoverant, simul cognoverant quia non eos fecerat sapientes nisi Deus. Non ergo sibi tribuerent quod a se non habebant, sed ei a quo acceperant. Non autem agendo gratias insipientes facti sunt. Ergo Deus quod dederat gratis, tulit ingratis. Noluit esse hoc Joannes, gratus esse voluit: (1504)confessus est accepisse se, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, et ait, Hoc ergo gaudium meum impletum est. 4. Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Jesus? quomodo crescit Deus? Perfectus non crescit. Deus autem nec crescit, nec minuitur. Si enim crescit, perfectus non est: si minuitur, Deus non est. Jesus autem Deus quomodo crescit? Si ad aetatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit Verbum Dei, infans in praesepi jacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiae de matre suxit: quia crevit ergo Jesus aetate carnis, ideo forte dictum est, Illum oportet crescere, me autem minui. Sed quare et hoc? Joannes et Jesus, quod ad carnem pertinet, coaevi erant: sex menses inter se habebant (Luc. I, 36), pariter creverant; et si diutius ante mortem Dominus noster Jesus Christus vellet hic esse, et ipsum Joannem hic secum esse, quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant: quare ergo, Illum oportet crescere, me autem minui? Primo, quia jam et Dominus triginta annorum erat (Id. III, 23): numquid juvenis, si jam triginta annorum sit, adhuc crescit? Jam ab ipsa aetate vergere incipiunt homines, et declinare ad graviorem aetatem, et inde ad senectutem. Sed et si pueri essent ambo, non diceret, Illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret, Simul nos oportet crescere. Nunc autem triginta annorum ille, triginta et ille: sex menses qui intererant, nullam distinguunt aetatem; magis illud invenit lectio quam aspectio. 5. Quid ergo est, Illum oportet crescere, me autem minui? Magnum hoc sacramentum! intelligat Charitas vestra. Antequam veniret Dominus Jesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis: miseratio Dei, altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet crescere, me autem minui: hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se volenti: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Intelligat ergo homo quia accepit, qui volebat suum dicere quod non est ejus, et minuatur: bonum est enim illi ut Deus in illo glorificetur. Ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur. Haec testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minutus, Christus in cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est, Illum oportet crescere, me autem minui. Deinde natus est Christus cum jam inciperent crescere dies, natus est Joannes quando coeperunt minui dies. At (1505)testata est ipsa creatura et ipsae passiones verbis Joannis dicentis, Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Hoc enim dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31, et Jerem. IX, 23, 24). In te vis gloriari? crescere vis: sed malo tuo male crescis. Qui enim male crescit, juste minuitur. Crescat ergo Deus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis intelligis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere Deus: in se autem non crescit, sed semper perfectus est. Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras multo amplius: lumen ipsum Dei crescit in te; ita velut Deus crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur alicujus oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, et tertia die amplius, videretur illi lux crescere: lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo, et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloriam Dei surgat. 6. Et distincte jam et manifeste apparet quod modo audivimus. Qui de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid de se? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de sursum venit, supra omnes est; Christus est: Qui autem est de terra, de terra est, et de terra loquitur; Joannes est. Et hoc est totum, Joannes de terra est, et de terra loquitur? totum testimonium quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur a Joanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si autem aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo. Nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura hominis. Modo naturam hominis interroga: nascitur et crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur: ecce est totus homo. Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29); assumat mentem humanam, convertat ad lucem suam: incipit jam dicere, quod Apostolus dicit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10); et, Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Hoc est, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Joannes, quod ad Joannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum audisti a Joanne, illuminantis est, non recipientis. 7. Qui de coelo venit, supra omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testificatur; et testimonium ejus (1506)nemo accipit. De coelo venit, supra omnes est, Dominus noster Jesus Christus: de quo superius dictum est, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Est autem super omnes; et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Habet enim et Patrem ipse Filius Dei; habet et Patrem, et audit a Patre. Et quod audit a Patre quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mea, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua ad proferendum, quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius Verbum Patris audivit? Imo Filius Verbum Patris est. Videtis quemadmodum hic fatigetur omnis conatus humanus; videtis quemadmodum hic deficiat omnis conjectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis caligantis. Audio dicentem Scripturam quia Filius hoc loquitur, quod audit a Patre; et rursus audio dicentem Scripturam quia ipse Filius Verbum Patris est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nos loquimur verba volantia et transeuntia: mox ut sonuerit ore tuo verbum tuum, transit; peragit strepitum suum et transit in silentium. Numquid potes sequi sonum tuum, et tenere ut stet? Cogitatio tamen tua manet, et de ipsa cogitatione manente dicis multa verba transeuntia. Quid dicimus, fratres? Deus cum loqueretur, adhibuit vocem, adhibuit sonos, adhibuit syllabas? Si adhibuit ista, qua lingua locutus est? Hebraea, an graeca, an latina? ibi necessariae linguae, ubi distinctio gentium. Ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, vel illa lingua locutum esse Deum. Cor tuum attende. Quando concipis verbum quod dicas: dicam enim, si potero, quod in nobis attendamus, non unde illud comprehendamus: quando ergo concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo jam verbum est; nondum processit, sed jam natum est in corde, et manet ut procedat: attendis autem ad quem procedat, cum quo loquaris; si Latinus est, vocem latinam quaeris; si Graecus est, verba graeca meditaris; si Punicus est, attendis si nosti linguam punicam; pro diversitate auditorum diversas linguas adhibes, ut proferas verbum conceptum: illud autem quod corde conceperas, nulla lingua tenebatur. Cum ergo Deus loquens, linguam non quaereret, et genus locutionis non assumeret, quomodo auditus est a Filio, cum ipsum Filium sit locutus Deus? Quomodo enim tu verbum quod loqueris, in corde habes, et apud te est, et ipsa conceptio spiritualis est (nam sicut anima tua spiritus est; ita et verbum quod concepisti, spiritus est; nondum enim accepit sonum ut per syllabas dividatur, sed manet in conceptione cordis et in speculo mentis): sic Deus edidit Verbum, hoc est, genuit Filium. Et tu quidem ex tempore gignis verbum etiam in corde: Deus sine tempore genuit Filium, per quem creavit omnia tempora. Cum ergo Verbum De Filius sit, Filius autem locutus est nobis, non verbum (1507)suum, sed Verbum Patris, se nobis loqui voluit, qui Verbum Patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit, et oportuit, dixit Joannes: quomodo potuimus, nos exposuimus. Cui ad cor nondum pervenit dignus de tanta re intellectus, habet quo se convertat, habet quo pulset, habet a quo quaerat, habet a quo petat, habet a quo accipiat. 8. Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. Si nemo, utquid venit? Quorumdam ergo nemo. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo: horum nemo accipit testimonium Christi. Nam si omnino nemo, nullus homo; quid est quod sequitur, Qui autem accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est? Certe ergo non nemo, si tu ipse dicis, Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Responderet ergo fortasse Joannes interrogatus, et diceret, Novi quid dixerim, nemo. Est enim quidam populus natus ad iram Dei, et ad hoc praecognitus. Qui sint enim credituri, et qui non sint credituri, novit Deus; qui sint perseveraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, novit Deus: et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam aeternam; et novit jam illum populum distinctum. Et si ipse novit, et Prophetis dedit nosse per Spiritum suum, dedit et Joanni. Attendebat ergo Joannes, non oculo suo; nam quantum ad ipsum pertinet, terra est, et de terra loquitur: sed in ea gratia Spiritus, quam accepit a Deo, vidit quemdam populum impium, infidelem; attendens illum in infidelitate sua, ait, Testimonium ejus qui venit de coelo, nemo accipit. Quorum nemo? Eorum qui ad sinistram futuri sunt, eorum quibus dicetur, Ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Qui ergo accipiunt? Illi qui ad dexteram futuri sunt, illi quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34). Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem; et quod nondum locis separatum est, separavit intellectu, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, fidelium et infidelium: attendit infideles, et ait, Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. Deinde transtulit se a sinistra, et aspexit ad dexteram, et secutus ait, Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quid est, signavit quia Deus verax est, nisi, homo mendax est, et Deus verax est? Quia nemo hominum potest dicere quod veritatis est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium ejus, et invenis: Qui enim accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quis? Ipse qui de coelo venit et supra omnes est, Deus verax est. Sed si nondum illum intelligis Deum, nondum accepisti testimonium ejus: accipe, et signas, praesumenter intelligis, definienter agnoscis quia Deus verax est. 9. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse (1508)est Deus verax, et misit illum Deus: Deus misit Deum. Junge ambos, unus Deus, Deus verax missus a Deo. De singulis interroga, Deus: et de ambobus interroga, Deus. Non singuli Deus et ambo dii, sed singulus quisque Deus et ambo Deus. Tanta enim ibi est charitas Spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum interrogatur, Deus tibi respondeatur; de Trinitate cum interrogatur, Deus tibi respondeatur. Si enim spiritus hominis quando inhaeret Deo unus spiritus est, aperte Apostolo dicente, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17); quanto magis Filius aequalis adhaerens Patri simul cum illo unus Deus est? Audite alterum testimonium. Nostis quam multi crediderunt, quando omnia quae habebant, ad pedes Apostolorum vendita posuerunt, ut distribueretur unicuique sicut opus erat: et de illa congregatione sanctorum quid dicit Scriptura? Erat illis anima una et cor unum in Domino (Act. IV, 32). Si charitas de tot animis fecit animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est charitas inter Patrem et Filium? Major utique potest esse quam inter illos homines quibus erat cor unum. Si ergo multorum fratrum cor unum propter charitatem, et multorum fratrum anima una propter charitatem; Deus Pater et Deus Filius, dicturus es quia duo sunt? Si duo dii sunt, non est ibi summa charitas. Si enim hic tanta charitas est, ut animam tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus Deus Pater et Filius? Absit ut hoc sentiat fides non ficta. Prorsus quantum excellat charitas illa, hinc intelligite. Multae animae sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed possunt dici et multae animae, possunt in hominibus, quia non est tanta conjunctio: ibi autem, unum Deum licet dicas; duos aut tres deos non licet dicas. Hinc tibi commendatur supereminentia et summitas charitatis tanta, ut major esse non possit. 10. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? ipsum Joannem nonne Deus misit? An non ipse dixit, Missus sum ante eum (Joan. III, 28), et, Qui me misit baptizare in aqua (Id. I, 33): et de illo dictum est, Ecce mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam? Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta (Malach. III, 1; Matth. XI, 10, 9)? Si ergo et ipsum Deus misit, et verba Dei loquitur; quomodo ad distinctionem, de Christo eum dixisse accipimus, Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide quid adjungat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Quid est hoc, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum? Invenimus quia ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem, Secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7). Hominibus ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu, (1509)alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii donatio curationum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur (I Cor. XII, 8, 9, 10, 29, 30)? Aliud habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste: mensura est, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus ad mensuram datur, et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una est quae agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat: sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus qui dat, non ad mensuram accipit. 11. Audi enim adhuc quid sequitur; quia de Filio dixerat, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Adjecit, Omnia dedit in manu ejus, ut nosses et hic qua distinctione dictum sit, Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Joannem? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo dominus servum; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu ejus. Quid est, omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Ad aequalitatem enim sibi genuit eum, cui rapina non esset in forma Dei esse aequalem Deo (Philipp. II, 6). Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Ergo cum ad nos dignatus est mittere Filium, non putemus aliquid minus nobis missum quam est Pater. Pater mittens Filium, se alterum misit. 12. Namque putantes adhuc discipuli quia Pater aliquid majus est quam Filius, videntes carnem et non intelligentes divinitatem, dixerunt ei: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Tanquam dicerent, Jam novimus te, et benedicimus te, quia novimus te: gratias enim tibi agimus, quia ostendisti te nobis; sed Patrem nondum novimus: propterea cor nostrum ardet, et satagit concupiscentia quadam sancta videndi Patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende, et nihil amplius a te desiderabimus: sufficit enim nobis cum ille fuerit demonstratus, quo major esse nemo potest. Bona concupiscentia, bonum desiderium; sed parvus intellectus. Attendens enim ipse Dominus Jesus parvos magna quaerentes, et se ipsum magnum inter parvos, et parvum inter parvos, ait Philippo qui hoc dixerat, uni ex discipulis: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Posset hic Philippus respondere, Cognovimus te; sed numquid diximus tibi, Ostende nobis te? Te cognovimus, sed Patrem quaerimus. Subjecit statim: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Si ergo aequalis Patri missus est, non eum aestimemus ex infirmitate carnis, sed cogitemus majestatem indutam carne, non oppressam (1510)carne. Manens enim Deus apud Patrem, apud homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo, fieres talis qualis capit Deum. Non enim homo poterat capere Deum: videre poterat homo hominem, capere Deum non poterat. Unde non poterat capere Deum? Quia oculum cordis unde caperet, non habebat. Erat ergo aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum: corporis oculos habebat sanos, cordis oculos habebat saucios. Factus est ille homo ad corporis oculum; ut credens in eum qui videri corporaliter potuit, curareris ad eum ipsum videndum quem spiritualiter videre non poteras. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui me vidit, vidit et Patrem. Quare illi non illum videbant? Ecce videbant illum, et Patrem non videbant: videbant carnem, sed majestas latebat. Quod videbant discipuli qui amaverunt, viderunt et Judaei qui crucifixerunt. Intus ergo erat totus ille, et sic intus in carne, ut apud Patrem maneret: non enim deseruit Patrem quando venit ad carnem. 13. Carnalis cogitatio non capit quod dico: differat intellectum, et incipiat a fide; audiat quod sequitur: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Non dixit, ira Dei venit ad eum; sed, ira Dei manet super eum. Omnes qui nascuntur mortales, habent secum iram Dei. Quam iram Dei? Quam accepit primus Adam. Si enim peccavit primus homo, et audivit, Morte morieris (Gen. II, 17); factus est mortalis ille, et coepimus nasci mortales; cum ira Dei nati sumus. Venit inde Filius non habens peccatum, et indutus est carne, indutus est mortalitate. Si ille nobiscum communicavit iram Dei, nos pigri sumus cum illo communicare gratiam Dei? Qui ergo non vult credere in Filium, ira Dei manet super eum. Quae ira Dei? De qua dicit Apostolus, Fuimus et nos natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Omnes ergo filii irae; quia de maledicto mortis venientes. Crede in Christum factum pro te mortalem, ut illum capias immortalem: quando enim ceperis ejus immortalitatem, nec tu eris mortalis. Vivebat, moriebaris: mortuus est, ut vivas. Attulit gratiam Dei, abstulit iram Dei. Deus vicit mortem, ne mors vinceret hominem.
- TRACTATUS XV. Ab eo Evangelii loco, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei, quia Jesus plures discipulos facit, etc., usque ad id, Et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Cap. IV, V\. 1-42.
1. Non rude est auribus Charitas vestrae, evangelistam Joannem velut aquilam volare altius, caliginemque terrae transcendere, et lucem veritatis firmioribus oculis intueri. Multa enim jam ex Evangelio ejus per ministerium nostrum Domino adjuvante tractata sunt: ex ordine autem sequitur haec lectio, quae (1511)hodie recitata est. Ea quae dicturus sum Domino donante multi sic audituri estis, ut magis recognoscatis quam discatis. Non ideo tamen pigra debet esse intentio, quia non est cognitio, sed recognitio. Hoc lectum est, et hanc lectionem tractandam gestamus in manibus, quod Dominus Jesus ad puteum Jacob loquebatur cum Samaritana muliere. Dicta enim ibi sunt magna mysteria, et magnarum similitudines rerum; pascentes animam esurientem, reficientes languentem. 2. Dominus enim haec « cum audisset, cognovisse Pharisaeos quod plures discipulos faceret quam Joannes, et plures baptizaret (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judaeam terram, et abiit iterum in Galilaeam. » Hinc diutius disputandum non est, ne immorantes in manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Utique Dominus si sciret Pharisaeos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem valeret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari; magis non relinqueret Judaeam terram, sed propter illos maneret ibi: quia vero cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur; abiit inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet: sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, videns furorem forte persequentium se, aut quaerentium in malum animam suam; videretur autem sibi servus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset), fecit hoc ille magister bonus ut doceret, non quod timeret. 3. Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit, Baptizabat Jesus plures quam Joannes; et posteaquam dictum est, Baptizabat, subjectum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus. Quid ergo? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus? An utrumque verum est, quia et Jesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adjutorium majestatis. Quando enim cessaret a baptizando, quamdiu non cessat a mundando? De quo dictum est ab eodem Joanne, per Joannis Baptistae personam dicentis, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Ergo Jesus adhuc baptizat; et quo usque baptizandi sumus, Jesus baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum; habet enim superiorem magistrum. 4. Sed forte ait aliquis: Baptizat quidem Christus in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam etiam sacramento corporalis et visibilis Baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum: « Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, (1512)et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi » (Ephes. V, 25-27). Mundans eam. Unde? Lavacro aquae in verbo. Quid est baptismus Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus: tolle verbum, non est baptismus. 5. Jam ergo his praejactis, per quae venit ad collocutionem cum illa muliere, videamus quae restant plena mysteriis, et gravida sacramentis. « Oportebat autem, inquit, eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob filio suo Joseph. Erat autem ibi fons Jacob. » Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: Ubi enim aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur: sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat. 6. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora erat quasi sexta. Jam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur Jesus; non enim frustra fatigatur Virtus Dei; non enim frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur. Fatigatur tamen Jesus; et fatigatur ab itinere, et sedet, et juxta puteum sedet, et hora sexta fatigatus sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare volunt aliquid; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur. Ipse ergo aperiat et nobis et vobis, qui dignatus est ita hortari ut diceret, Pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Tibi fatigatus est ab itinere Jesus. Invenimus Virtutem Jesum, et invenimus infirmum Jesum; fortem et infirmum Jesum: fortem, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Vis videre quam iste Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia? Infirmum vis nosse? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14). Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset: infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. Condidit nos fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate sua. 7. Nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tanquam gallina pullos suos; huic enim se similem fecit: Quoties volui, inquit ad Jerusalem, congregare filios tuos sub alas, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Videtis autem, fratres, quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia avis quod sit mater agnoscitur. Videmus nidificare passeres quoslibet ante oculos nostros; hirundines, ciconias, columbas quotidie videmus nidificare; quos nisi quando in nidis videmus, parentes esse non agnoscimus. Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut etiamsi ipsi pulli non sequantur, filios non videas, (1513)matrem tamen agnoscas. Ita fit alis demissis, plumis hispida, voce rauca, omnibus membris demissa et abjecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non videas, matrem tamen intelligas. Sic ergo infirmus Jesus, fatigatus ab itinere. Iter ipsius est caro pro nobis assumpta. Quomodo enim iter habet qui ubique est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis assumeret? Quia ergo venire ad nos eo modo dignatus est, ut in forma servi assumpta carne appareret, ipsa carnis assumptio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab itinere quid est aliud, quam fatigatus in Carne? Infirmus in carne Jesus: sed noli tu infirmari; in illius infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). 8. Sub hac rerum imagine Adam qui erat forma futuri (Rom. V, 14), praebuit nobis magnum indicium sacramenti; imo Deus in illo praebuit. Nam et dormiens meruit accipere uxorem, et de costa ejus facta est ei uxor (Gen. II, 21): quoniam de Christo in cruce dormiente futura erat Ecclesia de latere ejus, de latere scilicet dormientis; quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso (Joan. XIX, 34) Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Sed quare hoc dicere volui, fratres? Quia infirmitas Christi nos facit fortes. Magna ibi imago praecessit. Potuit Deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, et magis videtur quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit quam de osse: ossa enim in carne firmiora sunt. Non detraxit carnem unde faceret mulierem; sed detraxit os, et detracto osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est. Poterat pro osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem detrahere. Quid igitur significavit? Facta est mulier in costa tanquam fortis: factus est Adam in carne tanquam infirmus. Christus est et Ecclesia, illius infirmitas nostra est fortitudo. 9. Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa in Evangelio tanquam unam horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quintam a transmigratione Babyloniae usque ad baptismum Joannis: inde sexta agitur. Quid miraris? Venit Jesus, et humiliando se venit ad puteum. Fatigatus venit, quia infirmam carnem portavit. Hora sexta, quia aetate saeculi sexta. Ad puteum, quia ad profunditatem hujus habitationis nostrae. Unde dicitur in Psalmis, De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX, 1). Sedit, ut dixi, quia humiliatus est. 10. Et venit mulier. Forma Ecclesiae, non jam justificatae, sed jam justificandae; nam hoc agit sermo. Venit ignara, invenit eum, et agitur cum illa. Videamus quid, videamus quare: Venit mulier de Samaria haurire aquam. Samaritani ad Judaeorum gentem non pertinebant: alienigenae enim fuerunt, quamvis vicinas (1514)terras incolerent. Longum est originem Samaritanorum retexere, ne nos multa teneant, et necessaria non loquamur: sufficit ergo ut Samaritanos inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam verius, audite ipsum Dominum Jesum, quid dixerit de illo Samaritano, uno de decem leprosis quos mundaverat, qui solus rediit ut gratias ageret: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? non erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste (Luc. XVII, 17, 18). Pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit ista mulier, quae typum gerebat Ecclesiae: ventura enim erat Ecclesia de Gentibus, alienigena a genere Judaeorum. Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non veritas; quia et ipsa praemisit figuram, et facta est veritas. Nam credidit in eum, qui de illa figuram nobis praetendebat. Venit ergo haurire aquam. Simpliciter venerat haurire aquam, sicut solent vel viri vel feminae. 11. « Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. » Videtis alienigenas: omnino vasculis eorum Judaei non utebantur. Et quia ferebat secum mulier vasculum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Judaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Judaei. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat. 12. Denique audi quis petat bibere. Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Petit bibere, et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et affluit tanquam satiaturus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spiritus sanctus. Sed adhuc mulieri tecte loquitur, et paulatim intrat in cor. Fortassis jam docet. Quid enim ista hortatione suavius et benignius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret tibi aquam vivam: huc usque suspendit. Viva aqua dicitur vulgo illa quae de fonte exit. Illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed interrupto meatu. tanquam a fontis tramite separata fuerit; non dicitur aqua viva: sed illa aqua viva dicitur, quae manans excipitur. Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat? 13. Tamen mulier suspensa ait: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Videte quomodo intellexerit aquam vivam, aquam scilicet quae erat in illo fonte. Tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam, et tu non fers. Aqua viva hic est, quomodo mihi daturus es? Aliud intelligens et carnaliter sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod (1515)clausum est. Pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, non dum instruenda. 14. Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat enim mulier, Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus, De hac aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes: forte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam vivam. « Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. » Apertius locutus est Dominus, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Qui biberit de aqua ista, non sitiet in aeternum. Quid evidentius, quia non aquam visibilem, sed invisibilem promittebat? quid evidentius, quia non carnaliter, sed spiritualiter loquebatur? 15. Adhuc tamen illa mulier carnem sapit: delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino. Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Jam hoc volebat illa. Dederat enim Deus aliquando servo suo Eliae, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret (III Reg. XIX, 8). Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper? Suspirabat tamen illa, nolens indigere, nolens laborare. Assidue venire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia suppleretur; et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur: et quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam vivam daret. 16. Verumtamen non praetereamus, quoniam Dominus spirituale aliquid promittebat. Quid est, Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum? Et verum est secundum hanc aquam; et verum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas saeculi est in profunditate tenebrosa: hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de profundo perveniant; et fruuntur voluptate, praecedente et praemissa cupiditate. Nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de profundo, voluptatem: cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi hujus, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa de qua dictum est, Apud te est fons vitae? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 10, 9)? 17. Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus sancti: et illa nondum intelligebat; et non intelligens, quid respondebat? Dicit ad eum mulier: (1516)Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat. Utinam audiret, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Hoc enim ei dicebat Jesus, ut jam non laboraret, sed illa nondum intelligebat. 18. Denique volens ut intelligeret, dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum et veni huc. Quid est, Voca virum tuum? Per virum suum ei volebat aquam illam dare? An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere? Forte quomodo ait Apostolus de mulieribus, Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent? Sed ibi dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Jesus qui doceat: denique dicitur mulieribus quas prohibebat Apostolus loqui in Ecclesia (I Cor. XIV, 35, 34). Cum vero ipse Dominus aderat, et praesens praesenti loquebatur? quid opus erat ut per virum ejus ei loqueretur? Numquid per virum suum loquebatur Mariae sedenti ad pedes suos, et excipienti verbum suum, quando Martha circa multum ministerium etiam de sororis suae felicitate occupatissima murmurabat? (Luc. X, 39, 40). Ergo, fratres mei, audiamus et intelligamus quod ait Dominus, Voca virum tuum, mulieri. Forte enim et animae nostrae dicit, Voca virum tuum. Quaeramus et de viro animae. Cur jam non ipse Jesus vir animae verus est? Adsit intellectus, quoniam quod dicturi sumus, vix capitur nisi ab intentis: adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit fortasse vir animae. 19. Videns ergo Jesus quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere, Voca, inquit, virum tuum. Ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest: loquor ego secundum spiritum, tu audis secundum carnem. Quae loquor, nec ad voluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur: ille intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? Voca virum tuum, praesenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere? Non est magnum, nam et pecus habet. Unde tu melior? Quia intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo, Voca virum tuum? Non me capis, non me intelligis: de dono Dei tibi loquor, tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non vis, ego spiritum alloquor: absens est intellectus tuus, Voca virum tuum. Noli esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere, hoc est, non adhibere, nec secundum eum vivere, bestialis est vita. Est enim in nobis quiddam bestiale quo in carne vivimus, sed intellectu regendum est. Motus enim animae secundum carnem se moventis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. Qui debet dici vir? qui regit, an qui regitur? Procul dubio cum ordinata vita est, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animae est intellectus: quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. Cum autem carnis (1517)aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur: caetera autem membra carnalia luce perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea oculus et perfunditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam est quod intellectus vocatur. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Jam superior illa lux, qua mens humana illuminatur, Deus est; Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Talis lux Christus erat, talis lux cum muliere loquebatur: et illa intellectu non aderat, qui illa luce illuminaretur, nec tantum perfunderetur, verum etiam frueretur. Ergo Dominus tanquam diceret, Illustrare volo, et non adest quem; Voca, inquit, virum tuum: adhibe intellectum per quem docearis, quo regaris. Ergo constitue animam excepto intellectu tanquam feminam: intellectum autem habere, tanquam virum. Sed iste vir non bene regit feminam suam, nisi cum a superiore regitur. Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3). Loquebatur caput viri cum femina, et non aderat vir. Et tanquam diceret Dominus, Adhibe caput tuum ut ille suscipiat caput suum: ergo voca virum tuum, et veni huc; id est, adesto, praesens esto: velut enim absens es, dum non intelligis praesentis vocem veritatis; praesens esto, sed noli sola; cum viro tuo adesto. 20. Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intelligit, adhuc carnem sapit; absens est enim vir: Non habeo, inquit, virum. Et Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intelligas revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non legitimo viro, adultero magis quam viro. Et Dominus ei: Bene dixisti, Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti, Voca virum tuum? Et audi quia bene novit Dominus eam non habere virum, Dicit ei, etc. Ne forte putaret mulier ideo dixisse Dominum, Bene dixisti, Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud divinitate cognoverit, audi aliquid quod non dixisti: Quinque enim viros habuisti, et iste quem habes, non est vir tuus, hoc vere dixisti. 21. Iterum cogit de istis quinque viris subtilius aliquid perscrutari. Multi quippe intellexerunt, non quidem absurde, nec usquequaque improbabiliter, quinque viros mulieris hujus, quinque libros Moysi. Utebantur enim eis Samaritani, et sub eadem Lege erant: nam inde illis et circumcisio inerat. Sed quoniam angustat nos quod sequitur, Et nunc quem habes, non est vir tuus; videtur mihi facilius nos posse accipere quinque viros priores animae, quinque sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque ratione, non regitur nisi sensibus carnis. Anima in puero parvulo, quod auditur, quod videtur, quod olet, quod sapit, quod tactu sentitur, hoc appetit aut fugit. Appetit quidquid mulcet, fugit quidquid offendit hos quinque sensus. Hos enim quinque sensus mulcet voluptas, offendit dolor. Secundum hos quinque sensus, tanquam quinque viros, (1518)prius vivit anima; quia istis regitur. Quare autem viri dicti sunt? Quia legitimi. A Deo quippe facti, et a Deo donati animae. Infirma est adhuc quae istis quinque sensibus regitur, et sub istis quinque viris agit: at ubi venerit ad annos exserendae rationis, si eam susceperit optima disciplina et doctrina sapientiae; quinque illis viris ad regendum non succedit, nisi vir verus legitimus et illis melior, et qui melius regat, et qui ad aeternitatem regat, ad aeternitatem excolat, ad aeternitatem instruat. Nam nisi quinque sensus non ad aeternitatem nos regunt, sed ad ista temporalia vel appetenda vel fugienda. Ubi vero intellectus sapientia imbutus regere coeperit animam, scit jam non solum fugere foveam, et ambulare in aequali quod oculi ostendunt animae infirmae: nec tantum canoras voces suaviter audire, dissonasque repellere; vel blandis odoribus delectari, putoresque respuere; aut dulcedine capi, et amaritudine offendi; aut lenibus mulceri, et asperis laedi. Ista enim omnia infirmae animae sunt necessaria. Quid ergo regiminis adhibetur per illum intellectum? Non alba et nigra discreturus est, sed justa et injusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, istam ut vitet; charitatem et odium, in hac ut sit, in illo ut non sit. 22. Hic vir quinque illis viris in ista muliere non successerat. Ubi enim non succedit ille, error dominatur. Nam cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore: sed error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat, et error eam ventilabat. Error autem iste non erat legitimus vir, sed adulter: ideo ei Dominus, ait, Bene dixisti, Quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti: quinque te sensus carnis primo rexerunt; venisti ad aetatem utendae rationis, nec ad sapientiam pervenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post illos quinque viros, iste quem habes, non est tuus vir. Et quid erat, si vir non erat, nisi adulter? Voca itaque non adulterum, sed virum tuum; ut intellectu me capias, non errore de me aliquid falsum sentias. Adhuc enim errabat mulier, quae aquam illam cogitabat; cum jam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia adulterum, non virum habebat? Tolle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et vade, voca virum tuum. Voca, et veni, ut intelligas me. 23. Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Coepit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Luc. IV, 24). Item de illo dictum est ad Moysen, Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui (Deut. XVIII, 18). Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum excludere: Video quia propheta es tu. Et incipit quaerere quod illam solet movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos, quia Judaei in templo a Salomone (1519)fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Judaei meliores se esse jactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim coutuntur Judaei Samaritanis: quia dicebant eis, Quomodo vos jactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo placuerunt in illo templo adoraverunt? nonne in monte isto adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes: illi pro templo, illi pro monte inflabantur adversus invicem. 24. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Veniet ut pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito jam praesente viro audit, Mulier, crede mihi. Jam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi: quia nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ergo, Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judaeis est. Sed veniet hora. Quando? Et nunc est. Quae ergo hora? Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Quare Pater tales quaerit qui adorent eum, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate? Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25. Audivimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi sumus. O si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium! credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto. Quia in monte es, propinquum te Deo putas, et cito te exaudiri, quasi de proximo clamantem? In excelsis habitat, sed humilia respicit. Prope est Dominus. Quibus? forte altis? His qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Mira res est: et in altis habitat, et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6); superbos longe videt, eo illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quaerebas ergo montem? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende: noli montem quaerere. Ascensiones, inquit, in corde ejus (hoc Psalmus dicit), in convalle plorationis (Psal. LXXXIII, 6, 7). Convallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte quaeris aliquem locum altum, (1520)aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). In templo vis orare? in te ora. Sed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem. 26. Venit ergo hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Judaeis est. Multum dedit Judaeis: sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adjunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parietes, sed donec in angulo conjungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei (Ephes. II, 12-22). Secundum hoc ergo dictum est, Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Judaeorum dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reproborum Judaeorum: sed de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. IV, 34, 35). Non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI, 2). 27. Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jamdudum prophetam dixerat; vidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae jam plus essent ad prophetam; et quid respondit, videte: Dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Judaei, et nos de monte contendimus: cum ille venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus graece Christus est; hebraice Messias est: unde et punice, Messe dicitur unge. Cognatae quippe sunt linguae istae et vicinae, hebraica, punica, et syra. 28. Ergo dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est vir ejus caput mulieris, factus est Christus caput viri (I Cor. XI, 3). Jam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc, Ego sum qui loquor tecum, jam ultra quid diceret; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, Crede mihi? 29. Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? 30. Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito, Ego sum qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Projecit cupiditatem, et properavit (1521)annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria: vas erat unde aqua hauriebatur, graeco nomine appellatur hydria, quoniam graece ὕδωρ aqua dicitur; tanquam si aquarium diceretur. Projecit ergo hydriam, quae jam non usui, sed oneri fuit: avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere abjecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus: Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quaecumque feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum. 31. Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos et venerant. Ille autem dixit: Ego habeo cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et jam instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cujus adhuc virum requirebat, sed jam aperte: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem ejus, qui miserat eum. Ideo dicebat, Sitio, da mihi bibere; scilicet ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in corpus suum trajiceret: corpus enim ejus Ecclesia. Ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam voluntatem ejus qui me misit. 32. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis usque ad messem; ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte quia jam albae sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, alius qui seminat: ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis. Quid ergo? messores misit, non seminatores? Quo messores? Ubi jam alii laboraverunt. Nam ubi jam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, jam maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? Ubi jam Prophetae praedicaverant; ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat, Scio quia Messias veniet? Jam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi vos ergo: quo? Metere quod non seminastis: alii seminaverunt, et vos in labores eorum introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, et Jacob. Legite labores eorum: in omnibus laboribus eorum prophetia Christi; et ideo seminatores. Moyses et caeteri Patriarchae et omnes Prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo jam in Judaea (1522)messis parata erat. Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes Apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur: vere matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. De ista messe dicitur, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Ad istam ergo messem non Apostoli, sed Angeli mittentur: Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. XIII, 39). Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis jam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi Prophetae laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul gaudeat et qui seminat et qui metit. Dispares temporis labores habuerunt: sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam. 33. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritani, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. Cum venissent autem ad eum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret, et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem ejus: et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim nos audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier primum nuntiavit, et ad mulieris testimonimum crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt: et cum credidissent, dicebant mulieri, Non jam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia vere hic est Salvator mundi; primo per famam, postea per praesentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani: Christus nuntiatur per christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta charitatis; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est Salvator mundi.
- TRACTATUS XVI. Ab eo Evangelii loco, Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam; usque ad id, Et credidit ipse, et domus ejus tota. Cap. IV, V\. 43-53.
1. Hodierna evangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem, quae nobis ad disputandum proponitur. In qua quidem sensus non sunt investigatione difficiles, sed digni praedicatione, digni admiratione et laudatione. Proinde locum istum Evangelii cum commendatione commemoremus potius, quam cum difficultate tractemus. Abiit enim Jesus post biduum quod fecerat in Samaria in Galilaeam ubi nutritus erat. Secutus autem Evangelista ait: Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. (1523)Non propterea post biduum discessit Jesus de Samaria, quia honorem in Samaria non habebat: non enim Samaria patria ipsius erat, sed Galilaea. Cum ergo istam deseruisset tam cito, et ad Galilaeam venisset ubi nutritus erat; quomodo attestatur quia propheta in patria sua honorem non habet? Magis videtur attestari potuisse quod propheta in patria sua honorem non haberet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in Samaria remansisset. 2. Intendat ergo Charitas vestra insinuatum nobis non modicum sacramentum, suggerente Domino et donante quod loquar. Quaestionem propositam cognovistis, solutionem ejus exquirite. Sed repetamus propositionem, ut solutionem desiderabilem faciamus. Movet nos cur Evangelista dixerit, Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quod propheta in patria sua honorem non habet. Hoc permoti reteximus verba superiora, ut inveniamus cur hoc Evangelista dicere voluerit; et invenimus superiora verba ejus ita narrantis, quoniam post biduum profectus est de Samaria in Galilaeam. Propter hoc ergo dixisti, o Evangelista, testimonium perhibuisse Jesum quod propheta in patria sua honorem non haberet; quia post biduum reliquit Samariam, et properavit venire in Galilaeam? Imo vero quasi videor mihi congruentius intelligere, quia si honorem in patria sua Jesus non haberet, non ad eamdem relicta Samaria festinaret. Sed ni fallor, imo quia verum est, et non fallor, melius enim quam ego, vidit Evangelista quid diceret, melius me veritatem videbat, qui eam de pectore Domini bibebat. Ipse est enim Joannes evangelista, qui inter omnes discipulos super pectus Domini discumbebat; et quem Dominus charitatem debens omnibus, tamen prae caeteris diligebat (Joan. XIII, 25, et XXI, 20). Ergo ille falleretur, et ego recta sentirem? Imo si pie sapio, obedienter audiam quod dixit, ut merear sentire quod sensit. 3. Accipite itaque, charissimi, quid hic sentiam, sine praejudicio, si vos melius aliquid senseritis. Magistrum enim unum omnes habemus, et in una schola condiscipuli sumus. Hoc ergo sentio, et videte si non aut verum est, aut propinquat veritati quod sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies in Galilaea fecit, et non in eum crediderunt Galilaei. Retexite vel recolite memoria hesterni diei et lectionem et sermonem. Venit in Samariam, ubi eum primo mulier illa praedicaverat, cum qua ad puteum Jacob locutus erat magna mysteria: eo viso Samaritani et audito crediderunt in eum propter verbum mulieris, et firmius crediderunt propter verbum ejus, et plures crediderunt: sic scriptum est. Ibi facto biduo (quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus praeceptorum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40], sicut hesterno die nos commendasse meministis), pergit in Galilaeam, et venit in civitatem Canam Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Ibi autem quando aquam in vinum convertit, sicut scribit ipse Joannes, crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, (1524)1-11): et utique plena erat domus turbis convivantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum crediderunt nisi discipuli ejus. Hanc civitatem Galilaeae modo repetivit. Et ecce quidam regulus, cujus filius infirmabatur, venit ad eum, et rogare coepit ut descenderet, ad illam civitatem vel domum, et sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. Qui rogabat, non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit. Rogatus enim talia respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei: sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset. Verba enim rogantis audivimus, cor diffidentis non videmus: sed ille pronuntiavit, qui et verba audivit et cor inspexit. Denique et ipse Evangelista testimonio narrationis suae ostendit quia nondum crediderat, qui venire ad domum suam Dominum cupiebat, ad sanandum filium ejus. Nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esse filium ejus, et invenit ea hora sanatum, qua hora Dominus dixerat, Vade, filius tuus vivit; et credidit, inquit, ipse, et domus ejus tota. Si ergo propterea credidit ipse et domus ejus tota, quia nuntiatus est ei filius ejus sanus, et comparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis; quando rogabat, nondum credebat. Samaritani nullum signum exspectaverant, verbo ejus tantummodo crediderant. cives autem ejus audire meruerunt, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo, non credidit nisi ipse et domus ejus. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani: ad illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. Quid igitur, fratres, quid nobis commendat Dominus? Tunc Galilaea Judaeae patria erat Domini, quia ibi nutritus est: nunc vero quia portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt: prodigium enim appellatum est quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse portendat: quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid illa omnia praedicebant, faciamus modo nos patriam Domini nostri Jesu Christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra, nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam Domini populum Judaeorum. Ecce in patria sua honorem non habet. Modo attende Judaeorum turbas, attende jam gentem illam dispersam toto orbe terrarum, et evulsam radicibus suis; attende ramos fractos, concisos, dispersos, aridos, quibus fractis inseri meruit oleaster (Rom. XI, 17): vide turbam Judaeorum, quid dicit modo? Quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. Et nos respondeamus, Propheta in patria sua honorem non habet. Denique illi ambulantem Dominum Jesum in terra, facientemque miracula; caecos illuminantem, surdis aures aperientem, mutorum ora solventem, paralyticorum membra stringentem, super mare ambulantem, ventis imperantem et fluctibus, mortuos suscitantem; tanta signa facientem viderunt, et vix (1525)inde pauci crediderunt. Populo Dei loquor: tam multi credidimus, quae signa vidimus? Illud ergo quod factum est tunc, hoc quod nunc agitur portendebat. Judaei fuerunt vel sunt similes Galilaeis; nos similes illis Samaritanis. Evangelium audivimus, Evangelio consensimus, per Evangelium in Christum credidimus; nulla signa vidimus, nulla exigimus. 4. Quamvis enim unus ex duodecim electis et sanctis, tamen Israelita fuit, de gente scilicet Domini, Thomas ille, qui in loca vulnerum digitos cupiebat mittere. Sic eum arguit Dominus quomodo istum regulum. Huic dixit, Nisi signa et prodigia videritis non creditis: illi autem dixit, Quia vidisti, credidisti. Ad Galilaeos venerat, post Samaritanos qui sermoni ejus crediderant, apud quos nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito dimiserat, quia divinitatis praesentia non dimiserat. Ergo quando dicebat Dominus Thomae, Veni, mitte manum tuam, et noli esse incredulus, sed fidelis; et cum ille exclamaret, tactis vulnerum locis, et diceret, Dominus meus, et Deus meus: increpatur et dicitur ei, Quia vidisti, credidisti. Quare, nisi quia propheta in patria sua honorem non habet? Quia vero apud alienigenas propheta iste honorem habet, quid sequitur? Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 25-29). Praedicti sumus nos; et quod Dominus ante laudavit, et in nobis implere dignatus est. Viderunt qui crucifixerunt, palpaverunt, et sic pauci crediderunt: nos non vidimus, non contrectavimus, audivimus, credidimus. Fiat in nobis, perficiatur in nobis beatitudo quam promisit; et hic, quia patriae ipsius praelati sumus; et in futuro saeculo, quia pro ramis fractis inserti sumus. 5. Hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum inserturum, quando commotus Centurionis fide, qui ei dixit, « Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus: nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et huic, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Conversus ad eos qui se sequebantur, dixit, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. » Quare non invenit tantam fidem in Israel? Quia propheta in patria sua honorem non habet. Numquid non et illi centurioni poterat dicere Dominus, quod dixit huic regulo, Vade, puer tuus vivit? Videte distinctionem: regulus iste Dominum ad domum suam descendere cupiebat; ille centurio indignum se esse dicebat. Illi dicebatur, Ego venio et curabo eum; huic dictum est, Vade, filius tuus vivit. Illi praesentiam promittebat; hunc verbo sanabat. Iste tamen praesentiam ejus extorquebat; ille se praesentia ejus indignum esse dicebat. Hic cessum est elationi; illic concessum est humilitati. Tanquam huic diceret, Vade, filius tuus vivit, noli mihi taedium facere. Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: praesentiam meam vis in domo tua, possum et verbo jubere; noli (1526)tu de signis credere: centurio alienigena credidit me verbo posse facere, et antequem facerem credidit; vos, nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Ergo si ita est, frangantur superbi rami, humilis inseratur oleaster: maneat tamen radix, illis praecisis, istis receptis. Ubi manet radix? In Patriarchis. Etenim patria Christi populus Israel, quia ex eis venit secundum carnem: sed hujus arboris radix, Abraham, Isaac, et Jacob, patriarchae sancti. Et ubi isti? In requie apud Deum, in honore magno: ut in Abrahae sinum adjutus ille pauper post corporis exitum levaretur, et in Abrahae sinu de longinquo a superbo divite videretur (Luc. XVI, 22, 23). Ergo radix manet, radix laudatur: sed rami superbi et praecidi et arescere meruerunt; oleaster autem humilis illorum praecisione invenit locum. 6. Audi ergo quemadmodum praecidantur rami naturales, quemadmodum inseratur oleaster, ex ipso centurione, quem propter comparationem hujus reguli commemorandum putavi. Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente. Quam late terram occupaverat oleaster! Amara silva mundus hic fuit: sed propter humilitatem, propter Non sum dignus ut sub tectum meum intres, Multi ab oriente et occidente venient. Et puta quia venient: quid de illis fiet? Si enim venient, jam praecisi sunt de silva: ubi inserendi sunt, ne arescant? Et recumbent, inquit, cum Abraham, et Isaac, et Jacob. In quo convivio; ne forte non invites ad semper vivendum, sed ad multum bibendum? Recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob. Ubi? In regno, inquit, coelorum. Et quid erit de illis qui venerunt de stirpe Abrahae? quid fiet de ramis quibus arbor plena erat? Quid, nisi quia praecidentur, ut isti inserantur? Doce quia praecidentur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 5-12). 7. Habeat ergo apud nos honorem Propheta, quia non habuit honorem in patria sua. Non habuit honorem in patria, in qua conditus est; habeat honorem in patria quam condidit. In illa enim conditus est conditor omnium, conditus in illa est secundum formam servi. Nam ipsam civitatem in qua conditus est, ipsam Sion, ipsam Judaeorum gentem, ipsam Jerusalem, ipse condidit cum esset apud Patrem Verbum Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. De illo ergo homine de quo hodie audivimus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), etiam Psalmus praelocutus est, dicens, Mater Sion, dicet homo. Quidam homo, mediator Dei et hominum homo, Mater Sion dicit. Quare Mater Sion dicit? Quia inde accepit carnem, inde virgo Maria, de cujus utero servi forma suscepta est, in qua dignatus est apparere humillimus. Mater Sion dicit homo, et homo iste qui dicit Mater Sion, factus est in ea, homo factus est in ea. Nam Deus erat (1527)ante eam, et homo factus est in ea. Qui homo factus est in ea, ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), non humillimus. Homo factus est in ea humillimus; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ipse fundavit eam Altissimus; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3, 14). Quia vero condidit istam patriam, hic habeat honorem. Repulit eum patria in qua generatus est; suscipiat eum patria quam regeneravit.
- TRACTATUS XVII. Ab eo quod scriptum est, Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam; usque ad id, Quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Cap. V, V\. 1-18.
1. Mirum non esse debet a Deo factum miraculum: mirum enim esset si homo fecisset. Magis gaudere quam mirari debemus, quia Dominus noster et salvator Jesus Christus homo factus est, quam quod divina inter homines Deus fecit. Plus est enim ad salutem nostram quod factus est propter homines, quam quod fecit inter homines: et plus est quod vitia sanavit animarum, quam quod sanavit languores corporum moriturorum. Sed quia ipsa anima non eum noverat a quo sananda erat, et oculos habebat in carne unde facta corporalia videret, nondum habebat sanos in corde, unde Deum latentem cognosceret; fecit quod videre poterat, ut sanaretur unde videre non poterat. Ingressus est locum ubi jacebat magna multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum; et cum esset medicus et animarum et corporum, et qui venisset sanare omnes animas crediturorum, de illis languentibus unum elegit quem sanaret, ut unitatem significaret. Si mediocri corde, et quasi humano captu et ingenio consideremus facientem, et quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid perfecit; et quod ad benignitatem, parum fecit. Tot jacebant, et unus curatus est, cum posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum est, nisi quia potestas illa et bonitas illa magis agebat quid animae in factis ejus pro salute sempiterna intelligerent, quam quid pro temporali salute corpora mererentur? Corporum enim salus quae vera exspectatur a Domino, erit in fine in resurrectione mortuorum: tunc quod vivet, non morietur; tunc quod sanabitur, non aegrotabit; tunc quod satiabitur, non esuriet aut sitiet; tunc quod renovabitur, non veterascet. Nunc vero in illis factis Domini et salvatoris nostri Jesu Christi, et caecorum aperti oculi, morte clausi sunt; et paralyticorum membra constricta, morte dissoluta sunt; et quidquid sanatum est temporaliter in membris mortalibus, in fine defecit: anima vero quae credidit; ad vitam aeternam transitum fecit. Animae ergo crediturae, cujus (1528)peccata dimittere venerat, ad cujus languores sanandos se humiliaverat, de hoc languido sanato magnum signum dedit. Cujus rei et cujus signi profundum sacramentum, quantum Dominus donare dignatur, attentis vobis et orando adjuvantibus infirmitatem nostram, loquar ut potero. Quidquid autem non possum, supplebit in vobis ipse, quo adjuvante facio quod possum. 2. De hac piscina quae quinque porticibus cingebatur, in quibus jacebat magna multitudo languentium, assidue nos tractasse memini; et rem dicturus sum quam mecum plures recognoscant potius quam cognoscant. Verum nihil est ab re, etiam nota repetere, ut et qui non noverant instruantur; et qui noverant confirmentur. Proinde tanquam nota breviter perstringenda sunt, non otiose inculcanda. Piscina illa et aqua illa populum mihi videtur significasse Judaeorum. Significari enim populos nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis Joannis: ubi ei cum ostenderentur aquae multae, et interrogasset quid essent, responsum accepit, populos esse (Apoc. XVII, 15). Aqua ergo illa, id est populus ille, quinque libris Moysi, tanquam quinque porticibus claudebatur. Sed illi libri prodebant languidos, non sanabant. Lex enim peccatores convincebat, non absolvebat. Ideo littera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo data est Lex? Sequitur, et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Quid evidentius? Nonne verba haec exposuerunt nobis et quinque porticus, et languentium multitudinem? Quinque porticus Lex est. Quare quinque porticus non sanabant languentes? Quia si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo continebant quos non sanabant? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. 3. Quid ergo fiebat ut in aqua illa turbata sanarentur, qui in porticibus sanari non poterant? Subito enim videbatur aqua turbata, et a quo turbabatur, non videbatur. Credas hoc angelica virtute fieri solere, non tamen sine significante aliquo sacramento. Post aquam turbatam mittebat se unus qui poterat, et sanabatur solus: post illum quisquis se mitteret, frustra faceret. Quid sibi ergo hoc vult, nisi quia venit unus Christus ad populum Judaeorum; et faciendo magna, docendo utilia, turbavit peccatores, turbavit aquam praesentia sua, et excitavit ad passionem suam? Sed latens turbavit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in Domini passionem. Ibi sanabatur unus, significans unitatem; postea quisquis veniret, non sanabatur: quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari non poterit. 4. Videamus ergo quid voluerit significare in illo (1529)uno, quem etiam ipse servans unitatis mysterium, sicut praelocutus sum, de tot languentibus unum sanare dignatus est. Invenit in annis ejus numerum quemdam languoris: Triginta octo annos habebat in infirmitate. Hic numerus quomodo magis ad languorem pertineat, quam ad sanitatem, paulo diligentius exponendum est. Intentos vos volo; aderit Dominus, ut congrue loquar, et sufficienter audiatis. Quadragenarius numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur. Notum esse arbitror Charitati vestrae: testantur saepissime divinae Scripturae. Jejunium hoc numero consecratum est: bene nostis. Nam et Moyses quadraginta diebus jejunavit (Exod. XXXIV, 28), et Elias totidem (III Reg. XIX, 8), et ipse Dominus noster et salvator Jesus Christus hunc jejunii numerum implevit (Matth. IV, 2). Per Moysen significatur Lex, per Eliam significantur Prophetae, per Dominum significatur Evangelium. Ideo in illo monte tres apparuerunt, ubi se discipulis ostendit in claritate vultus et vestis suae. Apparuit enim medius inter Moysen et Eliam (Id. XVII, 1-3), tanquam Evangelium testimonium haberet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). Sive ergo in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelio, quadragenarius numerus nobis in jejunio commendatur. Jejunium autem magnum et generale est, abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi quod est perfectum jejunium: ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Huic jejunio quam mercedem addit Apostolus? Sequitur, et dicit: Exspectantes illam beatam spem, et manifestationem gloriae beati Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12, 13). In hoc ergo saeculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene vivimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis voluptatibus abstinemus. Sed quia haec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus beatam illam spem, et revelationem gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. Ipsa enim merces redditur operariis in vinea laborantibus secundum Evangelium (Matth. XX, 9, 10), quod vos credo reminisci: neque enim omnia commemoranda sunt, tanquam rudibus et imperitis. Denarius ergo qui accepit nomen a numero decem, redditur, et conjunctus quadragenario fit quinquagenarius: unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pascha; cum laetitia vero, tanquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pascha. Nam huic tanquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat. 5. Significavit hoc et ipse Dominus Jesus multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta diebus conversatus est in terra cum discipulis suis (Act. I, 3); quadragesimo autem die cum ascendisset in coelum, peractis decem diebus misit mercedem Spiritus sancti (Id. II, 1-4). Significata sunt ista, et quibusdam significationibus res ipsae praeventae sunt. (1530)Significationibus pascimur, ut ad res ipsas perdurantes pervenire possimus. Operarii enim sumus, et adhuc in vinea laboramus: finito die, finito opere, merces restituetur. Sed quis operarius perdurat ad accipiendam mercedem, nisi qui pascitur cum laborat? Non enim et tu operario tuo mercedem solam daturus es: non etiam afferes illi unde vires reparet in labore? Pascis utique cui mercedem daturus es. Proinde et nos Dominus in istis Scripturarum significationibus laborantes pascit. Nam si ista intelligendorum sacramentorum laetitia subtrahatur a nobis, deficimus in labore, et non erit qui perveniat ad mercedem. 6. Quomodo ergo quadragenario numero perficitur opus? Fortasse ideo, quia Lex in decem praeceptis data est, et per totum mundum praedicanda erat Lex: qui totus mundus quatuor partibus commendatur, Oriente et Occidente, Meridie et Aquilone, unde denarius per quatuor multiplicatus, ad quadragenarium pervenit. Vel quia per Evangelium quod quatuor libros habet, impletur Lex: quia in Evangelio dictum est, Non veni solvere Legem, sed adimplere (Matth. V, 17). Sive ergo illa, sive ista causa, sive alia aliqua probabiliore, quae nos latet, doctiores non latet; certum est tamen quadragenario numero significari quamdam perfectionem in operibus bonis, quae maxime opera bona exercentur in abstinentia quadam ab illicitis cupiditatibus saeculi, hoc est, generali jejunio. Audi et Apostolum dicentem, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Charitas unde? Per gratiam Dei, per Spiritum sanctum. Non enim haberemus illam ex nobis, quasi facientes illam nobis. Dei donum est, et magnum donum: Quoniam charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Charitas ergo implet Legem, et verissime dictum est, Plenitudo Legis charitas. Quaeramus hanc charitatem, quemadmodum commendatur a Domino. Mementote quid proposuerim: numerum triginta octo annorum in illo languido volo exponere, quare numerus ille trigesimus octavus languoris sit potius quam sanitatis. Ergo, ut dicebam, charitas implet Legem. Ad plenitudinem Legis in omnibus operibus pertinet quadragenarius numerus: in charitate autem duo praecepta nobis commendantur. Intuemini, obsecro, et figite memoriae quod dico; ne sitis contemptores verbi, ne fiat anima vestra via, ubi grana jacta non germinent: Et venient, inquit, volatilia coeli, et colligent ea (Marc. IV, 4). Percipite, et recondite in cordibus vestris. Charitatis praecepta duo sunt a Domino commendata: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Merito et illa vidua omnes facultates suas, dua minuta misit in dona Dei (Luc. XXI, 2-4): merito et pro illo languido a latronibus (1531)sauciato, stabularius duos nummos accepit unde sanaretur (Luc. X, 35): merito apud Samaritanos biduum fecit Jesus, ut eos charitate firmaret (Joan. IV, 40). Binario ergo isto numero cum aliquid boni significatur maxime bipartita charitas commendatur. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem Legis et Lex non impletur nisi in gemino praecepto charitatis; quid miraris quia languebat qui ad quadraginta, duo minus habebat? 7. Videamus proinde jam quo sacramento iste languidus curetur a Domino. Venit enim ipse Dominus, charitatis doctor, charitate plenus, brevians, sicut de illo praedictum est, verbum super terram (Isai. X, 23, et XXVIII, 22; Rom. IX, 28): et ostendit in duobus praeceptis charitatis pendere Legem et Prophetas. Inde ergo pependit Moyses quadragenario suo, inde Elias cum suo, hunc numerum attulit Dominus in testimonio suo. Curatur iste languidus a praesente Domino; sed prius quid ei dicit? Vis sanus fieri? Respondit ille hominem se non habere, a quo in piscinam mittatur. Vere necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Venit ergo homo qui erat necessarius: quare sanitas differretur? Surge, inquit, tolle grabatum tuum, et ambula. Tria dixit, Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Sed Surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis. Sano autem duo imperavit, Tolle grabatum tuum, et ambula. Rogo vos, cur non sufficeret, Ambula? aut certe cur non sufficeret, Surge? Neque enim ille cum sanus surrexisset, in loco remansisset. Nonne ad hoc surrexisset ut abiisset? Movet ergo me etiam quod duo praecepit, qui illum jacentem duobus minus invenit: tanquam enim duo quaedam jubendo, quod minus erat implevit. 8. Quomodo ergo inveniamus in his duobus Domini jussis, duo illa praecepta significata charitatis? Tolle, inquit, grabatum tuum, et ambula. Quae sunt illa duo praecepta, fratres, recolite mecum. Notissima enim esse debent, nec modo tantum venire in mentem cum commemorantur a nobis, sed deleri nunquam debent de cordibus vestris. Semper omnino cogitate diligendum esse Deum et proximum: Deum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tanquam seipsum. Haec semper cogitanda, haec meditanda, haec retinenda, haec agenda, haec implenda sunt. Dei dilectio prior est ordine praecipiendi; proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. Neque enim qui tibi praeciperet dilectionem istam in duobus praeceptis, prius tibi commendaret proximum, et postea Deum; sed prius Deum, postea proximum. Tu autem quia Deum nondum vides, diligendo proximum promereris quem videas; diligendo proximum purgas oculum ad videndum Deum, evidenter Joanne dicente, Si fratrem quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris (I Joan. IV, 20)? Ecce dicitur tibi, Dilige Deum. Si dicas mihi, Ostende mihi quem diligam; quid respondebo, nisi quod ait ipse Joannes, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18)? Et ne te (1532)alienum omnino a Deo videndo esse arbitreris: Deus, inquit, charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet (I Joan. IV, 16). Dilige ergo proximum: et intuere in te unde diligis proximum; ibi videbis, ut poteris, Deum. Incipe ergo diligere proximum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine lecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris. Faciens autem ista quid consequeris? Tunc erumpet velut matutina lux tua (Isai. LVIII, 7, 8). Lux tua Deus tuus est, tibi matutina, quia post noctem saeculi tibi veniet: nam ille nec oritur, nec occidit; quia semper manet. Erit tibi matutinus redeunti, qui tibi occasum fecerat pereunti. Ergo, Tolle grabatum tuum, mihi videtur dixisse, Dilige proximum tuum. 9. Sed clausum est adhuc, et expositione indiget, quantum arbitror, quare in tollendo grabato dilectio proximi commendetur: nisi forte hoc nos offendit, quod per grabatum, rem quamdam stolidam et insensatam, proximus commendatur. Non irascatur proximus, si commendatur nobis per rem quae sine anima et sine sensu est. Ipse Dominus et salvator noster Jesus Christus lapis angularis dictus est, ut duos conderet in se (Ephes. II, 14-20). Dictus est et petra, unde aqua profluxit: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quid ergo mirum, si Petra Christus, lignum proximus? Non tamen qualecumque lignum: quomodo nec illa qualiscumque petra, sed unde aqua profluxerat sitientibus; nec qualiscumque lapis, sed angularis, qui in semetipso copulavit duos parietes e diverso venientes. Sic nec qualecumque lignum proximum acceperis, sed grabatum. Quid ergo in grabato, obsecro te? quid, nisi quia ille languidus grabato portabatur? Sanus autem grabatum portat. Quid dictum est ab Apostolo? Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex ergo Christi charitas est, nec charitas impletur nisi invicem onera nostra portemus. Sufferentes, inquit, invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Cum esses languidus, portabat te proximus tuus; sanus factus es, porta proximum tuum: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Sic adimplebis, o homo, quod tibi deerat. Tolle ergo grabatum tuum. Sed cum tuleris, noli remanere, ambula. Diligendo proximum, et curam habendo de proximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dominum Deum, ad eum quem diligere debemus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente? Ad Dominum enim nondum pervenimus, sed proximum nobiscum habemus. Porta ergo eum, cum quo ambulas; ut ad eum pervenias, cum quo manere desideras. Tolle ergo grabatum tuum, et ambula. 10. Fecit hoc ille, et scandalizati sunt Judaei. Videbant enim hominem die sabbati portantem grabatum suum, nec calumniabantur Domino quod sanum eum fecerat sabbato, ut eis respondere posset quia si cujusquam eorum jumentum in puteum cecidisset, utique die sabbati erueret illud, et salvaret jumentum suum (Luc. XIV, 5): non itaque jam illi objiciebant (1533)quod die sabbati sanus factus esset homo; sed quod portabat grabatum suum. Si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? Non licet tibi, inquiunt, facere quod facis, tollere grabatum tuum. Et ille auctorem sanitatis suae objiciebat calumniatoribus: Qui, inquit, me fecit sanum, ipse mihi dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula. Non acciperem jussionem a quo receperam sanitatem? Et illi: Quis est ille homo qui tibi dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula? 11. Sed qui sanus erat factus nesciebat quis esset, a quo hoc audierat. Jesus autem, cum hoc fecisset, et jussisset, declinaverat ab eo in turba. Videte quemadmodum et hoc impleatur. Portamus proximum, et ambulamus, ad Deum; sed eum ad quem ambulamus, nondum videmus: ideo et ille nondum noverat Jesum. Sacramentum hoc commendatum est, quia in eum credimus quem nondum videmus: et ut non videatur, declinat in turba. Difficile est in turba videre Christum: solitudo quaedam necessaria est menti nostrae; quadam solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet; visio ista secretum desiderat. Tolle grabatum tuum, porta portatus proximum tuum; et ambula, ut pervenias. Noli Jesum quaerere in turba, non est tanquam unus de turba: praevenit omnem turbam. Prior ascendit de mari piscis ille magnus, et in coelis sedet interpellans pro nobis: tanquam sacerdos magnus, unus intravit in interiora veli: turba foris stat. Ambula tu, qui portas proximum tuum; si didicisti portare, qui solebas portari. Denique modo nondum nosti Jesum, nondum vides Jesum: quid postea sequitur? Quoniam non destitit ille tollendo grabatum suum, et ambulando, Vidit eum postea Jesus in templo. In turba non eum vidit, in templo vidit. Dominus quidem Jesus et in turba eum videbat, et in templo: ille autem languidus Jesum in turba non cognoscit, in templo cognoscit. Pervenit ergo ille ad Dominum; vidit eum in templo, vidit eum in loco sacrato, in loco sancto. Et quid ab eo audit? Ecce jam sanus factus es; noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. 12. Tunc ille, posteaquam vidit Jesum, et cognovit Jesum auctorem sanitatis suae, non fuit piger in evangelizando quem viderat: Abiit, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset qui eum sanum fecerat. Ille annuntiabat, et illi insaniebant: ille salutem suam praedicabat, illi salutem suam non quaerebant. 13. Persequebantur Judaei Dominum Jesum, quia haec faciebat in sabbato. Quid ergo Dominus modo respondit Judaeis, audiamus. De sanis factis hominibus sabbato, dixi quid soleat respondere, quia jumenta sua non contemnebant sabbato, vel liberando vel alendo. De portato grabato quid respondit? Manifestum opus corporale factum erat ante oculos Judaeorum: non sanitas corporis, sed operatio corporis; quae non videbatur ita necessaria, quemadmodum sanitas. Aperte ergo Dominus dicat sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad tempus datum esse Judaeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo venisse. Pater meus, inquit, usque modo (1534)operatur, et ego operor. Misit in eos magnum tumultum; adventu Domini turbatur aqua, sed qui turbat, latet. Tamen sanandus est turbata aqua aeger unus magnus, passo Domino totus mundus. 14. Videamus ergo responsionem Veritatis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Falsum ergo dixit Scriptura quia Deus requievit ab omnibus operibus suis in die septimo (Gen. II, 2)? et contra hanc Scripturam per Moysen ministratam, loquitur Dominus Jesus, cum ipse dicat Judaeis, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46)? Videte ergo ne aliquid voluit significare Moyses, quod Deus requievit in die septimo. Non enim defecerat Deus operando creaturam suam, et indigebat requie sicut homo. Quomodo defecerat qui verbo fecerat? Tamen et illud verum est, quia requievit Deus ab operibus suis in die septimo; et hoc verum est quod ait Jesus, Pater meus usque modo operatur. Sed quis explicet verbis, homo hominibus, infirmus infirmis, indoctus discere cupientibus, et forte si quid sapit, promere et explicare non valens hominibus, difficile forte capientibus, etiam si explicari possit quod capitur? Quis, inquam, fratres mei, explicet verbis quomodo Deus et quietus operetur, et operans quiescat? Obsecro vos, ut hoc vobis proficientibus differatis; visio enim ista templum Dei quaerit, sanctum locum quaerit: portate proximum et ambulate; ibi eum videbitis, ubi verba hominum non quaeratis. 15. Hoc forte potius dicere valemus, quia et in eo quod Deus in die septimo requievit, ipsum Dominum et salvatorem nostrum Jesum Christum, qui haec loquebatur et dicebat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor, magno sacramento significavit. Quia et Dominus Jesus utique Deus. Ipse est enim Verbum Dei, et audistis quia in principio erat Verbum; et non qualecumque Verbum, sed Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 1, 3): forte significatus est requieturus in die septimo ab omnibus operibus suis. Legite enim Evangelium, et videte quanta operatus sit Jesus. Operatus est salutem nostram in cruce, ut implerentur in eo omnia praedicta Prophetarum: coronatus est spinis, suspensus est ligno; dixit, Sitio, accepit acetum in spongia, ut impleretur quod dictum est, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). At ubi impleta sunt omnia opera ejus, sexta sabbati inclinato capite reddidit spiritum, et in sepulcro sabbato requievit ab omnibus operibus suis (Joan. XIX). Ergo tanquam diceret Judaeis, Quid exspectatis ut non operer sabbato? Sabbati dies vobis ad significationem meam praeceptus est. Opera Dei attenditis; ego ibi eram cum fierent, per me facta sunt omnia, ego novi: Pater meus usque modo operatur. Operatus est Pater lucem; sed dixit ut fieret lux (Gen. I, 3): si dixit, Verbo operatus est; Verbum ejus ego eram, ego sum: per me factus est mundus in illis operibus, per me regitur mundus in istis operibus. Pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum; ergo et per me fecit cum (1535)fecit, et per me regit cum regit. Dixit haec, sed quibus? Surdis, caecis, claudis, languidis, medicum non agnoscentibus, et tanquam in phrenesi mente perdita occidere volentibus. 16. Proinde quid secutus Evangelista dixit? Hinc ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum. Non quomodocumque: sed quid? Aequalem se faciens Deo. Nam omnes dicimus Deo, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9): legimus et Judaeos dixisse, Cum tu sis pater noster (Isai. LXIII, 16 et LXIV, 8). Ergo non hinc irascebantur, quia patrem suum dicebat Deum; sed quod longe alio modo quam homines. Ecce intelligunt Judaei quod non intelligunt Ariani. Ariani quippe inaequalem Patri Filium dicunt, et inde haeresis est pulsa de Ecclesia. Ecce ipsi caeci, ipsi interfectores Christi, intellexerunt tamen verba Christi. Non eum intellexerunt esse Christum, nec eum intellexerunt Filium Dei: sed tamen intellexerunt in illis verbis, quia talis commendaretur Filius Dei, qui aequalis esset Deo. Quis erat nesciebant; talem tamen praedicari agnoscebant, quia patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Non erat ergo aequalis Deo? Non ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem. Si se ipse faceret aequalem Deo, caderet per rapinam. Qui enim se voluit aequalem facere Deo cum non esset, cecidit (Isai. XIV, 14, 15), et ex angelo factus est diabolus: et hanc superbiam homini propinavit, unde ipse dejectus est. Nam hoc dixit homini, cui stanti lapsus invidit, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5): id est, usurpatione rapite quod facti non estis; quia et ego rapiendo dejectus sum. Non hoc prodebat, sed hoc suadebat. Christus autem aequalis Patri natus erat, non factus: natus de substantia Patris. Unde illum sic commendat Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, non rapinam arbitratus est? Non usurpavit aequalitatem Dei; sed erat in illa, in qua natus erat. Et nos ad aequalem Deum quomodo perveniremus? Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Non ergo se exinanivit amittens quod erat, sed accipiens quod non erat. Hanc formam servi contemnentes Judaei, Dominum Christum aequalem Patri intelligere non poterant; quamvis eum hoc de se dicere minime dubitabant, et ideo saeviebant: et adhuc tamen eos ille perferebat, et sanitatem saevientium requirebat.
- TRACTATUS XVIII. In eum Evangelii locum, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Cap. V, V\. 19.
1. Joannes evangelista inter consortes et comparticipes suos alios evangelistas, hoc praecipuum et (1536)proprium donum accepit a Domino (super cujus pectus in convivio discumbebat (Joan. XIII, 25), ut per hoc significaret quia secreta altiora de intimo ejus corde potabat), ut ea diceret de Filio Dei quae parvulorum mentes fortassis intentas excitare possint; implere autem nondum capaces non possint: grandiusculis autem quibusque mentibus et ad aetatem quamdam interius virilem pervenientibus, dat aliquid verbis his, quo et exerceantur, et pascantur. Audistis cum legeretur, et unde sermo iste venerit meministis. Hesterno enim die lectum est, quod propterea volebant Jesum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18). Quod Judaeis displicebat, hoc ipsi Patri placebat. Hoc sine dubio placet etiam eis qui honorificant Filium, sicut honorificant Patrem; quia si eis non placeat, displicebunt. Non enim Deus erit major, quia placet tibi; sed tu minor, si displicet tibi. Adversus hanc autem eorum calumniam, venientem vel de ignorantia, vel de malitia, loquitur Dominus non omnino quod capiant, sed unde agitentur et conturbentur, et fortasse vel conturbati medicum quaerant. Dicebat autem quae scriberentur, ut etiam a nobis postea legerentur. Viderimus ergo quid in Judaeorum cordibus factum sit, cum haec audirent: quid in nobis fiat cum haec audimus, amplius cogitemus. Neque enim natae sunt haereses, et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene; et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur. Itaque, charissimi, valde caute haec audire debemus, ad quae capienda parvuli sumus; et corde pio et cum tremore, sicut scriptum est, hanc tenentes regulam sanitatis, ut quod secundum fidem qua imbuti sumus, intelligere valuerimus, tanquam de cibo gaudeamus: quod autem secundum sanam fidei regulam intelligere nondum potuerimus, dubitationem auferamus, intelligentiam differamus; hoc est, ut etiam si quid sit nescimus, bonum tamen et verum esse minime dubitemus. Et ego, fratres, qui suscepi loqui vobis, cogitandus sum a vobis qui susceperim, et quae susceperim: suscepi enim tractanda divina homo, spiritualia carnalis, aeterna mortalis. Etiam a me, charissimi, longe sit vana praesumptio, si volo sanus in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15): pro modulo meo capio quod vobis appono; ubi aperitur, pascor vobiscum; ubi clauditur, pulso vobiscum. 2. Commoti sunt ergo Judaei, et indignati sunt; merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo: sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant: habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro illa templum erat, Deus inhabitabat intus. Non ergo Jesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat; non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. (1537)Quis namque sit Christus, Catholicis loquor, nostis, quia bene credidistis: non Verbum tantum, nec caro tantum; sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Recenseo de Verbo quod nostis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hic aequalitas cum Patre. Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14): hac carne major est Pater. Ita Pater et aequalis, et major: aequalis Verbo, major carne; aequalis ei per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos. Ad hanc regulam sanam catholicam, quam praecipue nosse debetis, quam tenete qui nostis, a qua prorsus fides vestra labi non debet, quae nullis hominum argumentis extorquenda est cordi vestro, dirigamus ea quae intelligimus; et quae forte non intelligimus, dirigenda ad hanc regulam quandoque differamus, cum idonei fuerimus. Novimus ergo aequalem Patri Filium Dei, quia novimus in principio Deum Verbum. Quid ergo Judaei volebant eum interficere? Quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: videntes carnem, non videntes Verbum. Loquatur ergo et contra eos Verbum per carnem, et interior habitator sonet per habitaculum suum; ut qui potest, noverit quis intus habitet. 3. Quid ergo eis dicit? Respondit itaque Jesus, et dixit eis, commotis quod aequalem se faceret Deo, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ad haec quid responderint Judaei, scriptum non est: et fortasse tacuerunt. Quidam tamen, qui christianos se haberi volunt, non tacent, et quodammodo ex his verbis concipiunt quaedam dicenda contra nos: quae contemnenda non sunt, et propter ipsos et propter nos. Ariani quippe haeretici dicentes, non per carnem, sed ante carnem, Filium ipsum qui suscepit carnem, minorem esse quam Pater est, et non esse ejusdem substantiae cujus Pater est, capiunt ex his verbis ansam calumniae, et respondent nobis: Videtis quia Dominus Jesus, cum animadverteret Judaeos ex hoc moveri, quod Patri Deo aequalem se faceret, talia verba subjunxit, ut se aequalem non esse monstraret. Movebat enim Judaeos, aiunt, adversus Christum, quia aequalem se faciebat Deo; et volens eos corrigere ab hoc motu Christus, et eis demonstrare Filium non esse aequalem Patri, id est, aequalem Deo, ait, quasi dicens, Quid irascimini? quid indignamini? Non sum aequalis, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Qui enim non potest, inquiunt, facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, utique minor est, non aequalis. 4. In hac regula cordis sui distorta et prava, haereticus audiat nos nondum objurgantes, sed adhuc quasi quaerentes, et explicet nobis quod sentit. Puto enim, o quisquis ille es (faciamus enim eum tanquam praesentem adesse), tenes nobiscum quia in principio erat Verbum. Teneo, inquit. Et quia Verbum erat apud Deum? Et hoc, inquit, teneo. Sequere ergo, et hoc fortius tene, quia Deus erat Verbum. Et hoc, inquit, (1538)teneo: sed ille Deus major, ille Deus minor. Jam nescio quid paganum redolet: cum christiano me loqui arbitrabar. Si est Deus major, et est Deus minor; duos deos colimus, non unum Deum. Quare, inquit? et tu non duos deos dicis aequales sibi? Hoc ego non dico: aequalitatem enim istam sic intelligo, ut ibi intelligam etiam individuam charitatem; et si individuam charitatem, perfectam unitatem. Si enim charitas quam misit hominibus Deus, de multis hominum cordibus facit cor unum, et multas hominum animas facit animam unam, sicut de credentibus seseque invicem diligentibus scriptum est in Actibus Apostolorum, Erat illis anima una, et cor unum in Deum (Act. IV, 32): si ergo anima mea et anima tua, cum idem sapimus nosque diligimus, fit anima una: quanto magis Pater Deus et Filius Deus in fonte dilectionis Deus unus est? 5. Verum ad haec verba, quibus commotum est cor tuum, intende, et recole mecum quod de Verbo requirebamus. Jam tenemus, Deus erat Verbum: adjungo aliud, quia cum dixisset, Hoc erat in principio apud Deum, continuo subjecit Evangelista, Omnia per ipsum facta sunt. Nunc te quaerendo exagito, nunc te contra te moveo, et te contra te interpello: tene tantum memoriter ista de Verbo, quia Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Audi jam verba quibus commotus es, ut minorem diceres Filium, nempe quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ita, inquit. Expone hoc mihi paululum: sic, quantum opinor, intelligis, quoniam quaedam facit Pater, Filius autem attendit quemadmodum faciat Pater, ut possit et ipse ea facere quae viderit Patrem facientem. Duos quasi fabros constituisti: ita Patrem et Filium, ut etiam magistrum et discipulum, quomodo solent patres fabri docere filios suos artem suam. Ecce descendo ad carnalem sensum tuum, ita interim cogito ut tu: videamus si cogitatio haec nostra inveniat exitum secundum illa quae jam de Verbo pariter locuti sumus pariterque sentimus, quia Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Pone igitur Patrem tanquam fabrum, quaedam opera facientem, Filium autem tanquam discipulum, qui non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: intendit enim quodammodo in manus Patris, ut quomodo viderit eum fabricare, sic et ipse tale aliquid fabricet in operibus suis. Sed Pater iste omnia illa quae facit, et vult ut attendat eum Filius et talia et ipse faciat; per quem facit? Eia nunc est ut adsis sententiae tuae priori, quam mecum recensuisti mecumque tenuisti, quia in principio Verbum, et apud Deum Verbum, et Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Tu ergo cum mecum tenueris quia per Verbum facta sunt omnia; rursum carnali sapore et puerili motu facis tibi in animo Deum facientem, et Verbum attendentem, ut cum fecerit Deus, faciat et Verbum. Quid enim facit Deus praeter Verbum? Si enim facit, non omnia per Verbum facta sunt; perdidisti (1539)quod tenebas: si autem omnia per Verbum facta sunt, corrige quod male intelligebas. Fecit Pater, et non fecit nisi per Verbum: quomodo attendit Verbum, ut videat Patrem facientem sine Verbo, quod similiter faciat Verbum? Quidquid fecit Pater, per Verbum fecit: aut falsum est, Omnia per ipsum facta sunt. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt. Parum fortasse tibi videbatur? Et sine ipso factum est nihil. 6. Recede ergo ab ista carnis prudentia, et quaeramus quemadmodum dictum sit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaeramus, si digni sumus qui apprehendamus. Fateor enim, magna res est, ardua omnino, videre Patrem facientem per Filium, non singula opera facientem Patrem et Filium sed quodlibet opus Patrem per Filium, ut nulla opera fiant vel a Patre sine Filio, vel a Filio sine Patre: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quibus in fundamento fidei firmissime constitutis, jam quale est videre, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem? Quaeris, ut opinor, nosse Filium facientem; quaere prius nosse Filium videntem. Certe enim quid ait? Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende quod dixit, nisi quod viderit Patrem facientem. Praecedit visio, et sequitur effectio: videt enim ut faciat. Tu quid quaeris jam nosse quomodo faciat, dum nondum scias quomodo videat? Quid curris ad id quod posterius est, relicto quod prius est? Videntem se dixit et facientem; non, facientem et videntem: quia non potest a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Vis ut explicem tibi quomodo faciat? Tu mihi explica quomodo videat. Si hoc tu explicare non potes, nec ego illud: si hoc tu percipere nondum es idoneus, nec ego illud. Uterque ergo nostrum quaerat, uterque pulset, ut uterque accipere mereatur. Quid quasi doctus calumniaris indocto? Ego ad faciendum, tu ad videndum, ambo indocti a magistro quaeramus, non in schola ejus pueriliter litigemus. Tamen simul jam didicimus quia omnia per ipsum facta sunt. Ergo manifestum est quia non alia opera facit Pater, quae videat Filius, ut ipse faciat similia: sed eadem opera facit Pater per Filium, quia omnia per Verbum facta sunt. Jam quomodo faciat Deus quis novit? Non dico quomodo fecerit mundum, sed quomodo fecerit oculum tuum, cui carnaliter inhaerens, visibilia invisibilibus comparas. Talia enim de Deo cogitas, qualia his oculis videre consuesti. Si autem istis oculis videri posset Deus, non diceret, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ergo habes oculum corporis ad videndum fabrum, sed nondum habes oculum cordis ad videndum Deum: ideo quod soles videre in fabro, transferre vis ad Deum. Pone in terra terrena, sursum cor. 7. Quid ergo, charissimi? explicaturi sumus nos quod interrogavimus, quomodo videat Verbum, quomodo Pater videatur a Verbo, quid sit videre Verbi? Non sum tam audax, tam temerarius, ut hoc explicare pollicear et me et vos: utcumque suspicor modulum (1540)vestrum, novi tamen meum. Si ergo placet, non diutius immoremur, percurramus lectionem, et videamus verbis Domini turbari corda carnalia; ad hoc turbari, ne in eo quod tenent remaneant. Extorqueatur tanquam pueris ludicrum nescio quid, quo se malo avocant, ut possint inseri utiliora grandioribus, ut possint proficere qui repebant in terra. Surge, quaere, suspira, anhela desiderio, et ad clausa pulsa. Si autem nondum desideramus, nondum inhiamus, nondum suspiramus, margaritas quibuscumque projecturi sumus, aut margaritas qualescumque nos ipsi inventuri sumus Moverim ergo, charissimi, desiderium in corde vestro. Mores perducunt ad intelligentiam: genus vitae perducit ad genus vitae. Alia vita terrena, alia vita coelestis; alia vita pecorum, alia vita hominum, alia vita Angelorum. Vita pecorum terrenis voluptatibus aestuat, sola terrena conquirit, in ea prona atque projecta est: vita Angelorum sola coelestis: vita hominum media est inter Angelorum et pecorum. Si vivit homo secundum carnem, pecoribus comparatur: si vivit secundum spiritum, Angelis sociatur. Quando secundum spiritum vivis, quaere etiam in ipsa angelica vita utrum parvus an grandis sis. Si enim adhuc parvus es, dicunt tibi Angeli: Cresce; nos panem manducamus, tu lacte nutrire, lacte fidei, ut pervenias ad cibum speciei. Si autem adhuc inhiatur sordidis voluptatibus, si adhuc fraudes cogitantur, si mendacia non vitantur, si mendacia perjuriis cumulantur; tam immundum cor audet dicere, Explica mihi quomodo videt Verbum; etiam si possim, etiam si ego jam videam? Porro autem si forte ego non sum in his moribus, et tamen ab ista visione longe sum; quantum ille qui nondum isto superno desiderio rapitur, terrenis desideriis praegravatus? Multum interest inter aversantem et desiderantem: et iterum multum interest inter desiderantem et fruentem. Vivis ut pecora, aversaris: Angeli perfruuntur. Tu autem si non vivis ut pecora, jam non aversaris: desideras aliquid, et non capis; inchoasti ipso desiderio vitam Angelorum. Crescat in te, et perficiatur in te; et capias hoc non a me, sed ab illo qui et me fecit et te. 8. Tamen non utcumque nos dimisit et Dominus, qui voluit intelligi quia in eo quod dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, non alia opera Pater facit quae videat Filius, et alia Filius cum viderit Patrem facientem; sed eadem opera ipse et Pater et Filius. Secutus enim ait: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filias similiter facit. Non cum ille fecerit, alia Filius similiter facit; sed quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater: si per Filium facit quae facit Pater, non alia Pater, alia Filius facit; sed eadem opera sunt Patris et Filii. Et quomodo eadem facit et Filius? Et eadem et similiter. Ne forte eadem sed dissimiliter: Eadem, inquit, et similiter. Et quomodo posset eadem non similiter? Accipite exemplum, quod puto ad vos non sit grande: cum scribimus litteras, facit eas primo cor nostrum, et deinde manus (1541)nostra. Certe unde omnes acclamastis, nisi quia cognovistis? Certum est quod dixi, et manifestum omnibus nobis. Litterae fiunt primo a corde nostro, deinde a corpore nostro: manus servit imperanti cordi, easdem litteras facit et cor et manus: numquid alias cor, alias manus? Easdem quidem facit manus, sed non similiter: cor enim nostrum facit eas intelligibiliter, manus autem visibiliter. Ecce quomodo fiunt eadem dissimiliter. Unde parum fuit Domino dicere, Quaecumque Pater fecerit, haec et Filius facit, nisi adderet, et similiter. Quid si enim hoc modo intelligeres quomodo quaecumque cor facit, haec et manus facit, sed non similiter? Hic vero addidit, haec et Filius similiter facit. Si et haec facit, et similiter facit, expergiscere, stringatur Judaeus, credat Christianus, convincatur haereticus; aequalis est Patri Filius. 9. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit (Joan. V, 20). Ecce est illud, demonstrat. Demonstrat quasi cui? Utique quasi videnti. Redimus ad id quod explicare non possumus, quomodo Verbum videat. Ecce homo factus est per Verbum; sed homo habet oculos, habet aures, habet manus, diversa membra in corpore: per oculos potest videre, per aures potest audire, per manus operari; diversa membra, diversa membrorum officia. Non potest illud membrum quod potest alterum: tamen propter corporis unitatem, oculus et sibi et auri videt, et auris sibi et oculo audit. Numquid tale aliquid in Verbo arbitrandum est esse, quoniam omnia per ipsum? Et dixit Scriptura in Psalmo, Intelligite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat (Psal. XCIII, 8, 9)? Si ergo finxit oculum Verbum, quia omnia per Verbum; si plantavit aurem Verbum, quia omnia per Verbum: non possumus dicere, Non audit Verbum, non videt Verbum; ne objurget nos Psalmus, et dicat, Stulti, aliquando sapite. Itaque si audit Verbum et videt Verbum, audit Filius et videt Filius: numquid tamen et in ipso diversis locis quaesituri sumus oculos et aures? Aliunde audit, aliunde videt; et auris ejus non potest quod oculus, et oculus non potest quod potest auris? An totus ille visus est, et totus auditus? Forte ita: imo non forte, sed vere ita; dum tamen et ipsum ejus videre, et ipsum ejus audire, longe alio modo quam nostrum sit. Et videre et audire simul in Verbo est, nec aliud est ibi audire, et aliud videre; sed auditus visus, et visus auditus. 10. Et nos qui aliter audimus, aliter videmus, hoc unde novimus? Redimus forte ad nos, si non sumus praevaricatores, quibus dictum est, Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Redite ad cor: quid itis a vobis, et peritis ex vobis? quid itis solitudinis vias? Erratis vagando; redite. Quo? Ad Dominum. Cito est: primo redi ad cor tuum, exsul a te vagaris foris; teipsum non nosti, et quaeris a quo factus es! Redi, redi ad cor, tolle te a corpore: corpus tuum habitatio tua est; cor tuum sentit etiam per corpus (1542)tuum: sed corpus tuum non quod cor tuum; dimitte et corpus tuum, redi ad cor tuum. In corpore tuo inveniebas alibi oculos, alibi aures: in corde tuo numquid hoc invenis? An in corde tuo non habes aures? De quibus ergo Dominus dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8)? An in corde non habes oculos? Unde dicit Apostolus, Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18). Redi ad cor; vide ibi quid sentias forte de Deo, quia ibi est imago Dei. In interiore homine habitat Christus (Id. III, 16, 17), in interiore homine renovaris ad imaginem Dei, in imagine sua cognosce auctorem ejus. Vide quemadmodum omnes corporis sensus cordi intro nuntient quid senserint foris: vide quam multos ministros habeat unus interior imperator, et quid apud se etiam sine his ministris agat. Renuntiant oculi cordi alba et nigra; renuntiant aures eidem cordi canora et dissona; renuntiant nares eidem cordi odora et putentia; renuntiant gustus eidem cordi amara et dulcia; renuntiat tactus eidem cordi lenia et aspera: renuntiat et sibi ipsum cor justa et injusta. Cor tuum et videt et audit, et caetera sensibilia dijudicat; et quo non aspirant corporis sensus, justa et injusta, mala et bona discernit. Ostende mihi oculos, aures, nares cordis tui. Diversa sunt quae ad cor tuum referuntur, et diversa ibi membra non inveniuntur. In carne tua alibi audis, alibi vides: in corde tuo ibi audis, ubi vides. Si hoc imago, quanto potentius ille cujus imago? Ergo et audit Filius, et videt Filius, et ipsa visio et auditio Filius: et hoc est illi audire quod esse, et hoc est illi videre quod esse. Tibi non hoc est videre quod esse: quia et superdas visum, potes esse; et si perdas auditum, potes esse. 11. Putamusne pulsavimus? Erectum est aliquid in nobis quo vel tenuiter suspicemur unde lumen veniat nobis? Puto, fratres, quia cum loquimur ista, et cum meditamur, exercemus nos. Et cum exercemus nos in ipsis, et rursus quasi reflectimur pondere nostro ad ista consueta, tales sumus quales lippientes, cum producuntur ad videndum lumen, si forte antea visum omnino non habebant, et incipiunt eumdem visum per diligentiam medicorum utcumque reparare. Et cum probare vult medicus quantum salutis eis accesserit, tentat eis ostendere quod videre desiderabant, et non poterant cum caeci essent: et redeunte jam utcumque acie oculorum, producuntur ad lucem; et cum viderint, fulgore ipso reverberantur quodammodo, et respondent medico demonstranti, Jam jam vidi, sed videre non possum. Quid ergo facit medicus? Revocat ad solita, et addit collyrium, ut ad illud quod visum est, et videri non potuit, desiderium nutriat, et ex ipso desiderio curetur plenius; et si qua mordacia reparandae sanitati adhibentur, fortiter ferat, ut amore illius lucis accensus dicat sibi: Quando erit ut illud firmis oculis videam, quod sauciis infirmisque non potui? Urget medicum, et rogat ut curet. Ergo, fratres, si forte tale aliquid factum est in cordibus vestris, si utcumque erexistis cor vestrum ad videndum Verbum, et ipsius luce reverberati ad solita recidistis; rogate medicum ut adhibeat collyria (1543)mordacia, praecepta justitiae. Est quod videas, sed non est unde videas. Non mihi antea credebas quia est quod videas: duce quadam ratione adductus es: propinquasti, intendisti, palpitasti, refugisti. Scis certe esse quod videas, sed idoneum non te esse qui videas. Ergo curare. Quae sunt collyria? Noli mentiri, noli perjurare, noli adulterare, noli furari, noli fraudare. Sed consuesti, et cum aliquo dolore a consuetudine revocaris: hoc est quod mordet, sed sanat. Nam dico tibi liberius, ex timore et meo et tuo: si curari destiteris, et esse idoneus ad perfruendum hac luce neglexeris, valetudine oculorum tuorum; tenebras amabis; et amando tenebras, in tenebris remanebis; et remanendo in tenebris, etiam in tenebras exteriores projicieris: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Si nihil in te faciebat amor lucis, faciat timor doloris. 12. Sufficienter me locutum arbitror, et lectionem tamen evangelicam non finivi: si dicam reliqua onerabo vos, et timeo ne etiam quod haustum est effundatur; sufficiant ergo ista Charitati vestrae. Debitores sumus, non nunc, sed semper quamdiu vivimus; quia propter vos vivimus. Verumtamen vitam nostram istam infirmam, laboriosam, periculosam, in hoc mundo cons lamini bene vivendo, nolite nos contristare et atterere malis moribus vestris. Cum enim offendimur mala vita vestra, si refugiamus a vobis, et separemus nos a vobis, et ad vos non accedamus; nonne conqueremini, et dicetis: Et si languebamus, curaretis; et si infirmabamur, visitaretis? Ecce curamus, ecce visitamus sed non nobis fiat quomodo audistis ab Apostolo, Timeo ne sine causa laboraverim in vos (Galat. IV, 11).
- TRACTATUS XIX. Ab eo quod scriptum est, Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; usque ad id, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Cap. V, V\. 19-30.
1. Sermone pristino, quantum nostrum movit affectum et intelligendi paupertatem, locuti sumus, ex occasione verborum evangelicorum, ubi scriptum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quid sit videre Filii, hoc est, videre Verbi, quia Filius Verbum: et quia per Verbum facta sunt omnia, quomodo possit intelligi quod videat Filius primo Patrem facientem, tunc demum et ipse faciat quae facta conspexerit; cum Pater nihil nisi per Filium fecerit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Non tamen explicatum aliquid diximus; sed quia nec explicatum aliquid intelleximus. Aliquando quippe sermo deficit, ubi etiam intellectus proficit; quanto magis sermo patitur defectionem, quando intellectus non habet perfectionem? Nunc itaque, quantum Dominus donat, breviter percurramus lectionem, et vel hodie expleamus debitum pensum. Si quid forte remanserit vel temporis vel virium, retractabimus, si potuerimus (quantum et a nobis et apud vos fieri potest), quid sit videre Verbi, quid demonstrari (1544)Verbo. Omnia quippe dicta sunt hic, quae si intelligantur secundum humanum sensum carnaliter, nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatis, nisi quasdam imagines velut duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis; alterius videntis; unius loquentis, alterius audientis: quae omnia idola cordis sunt; quae si jam dejecta sunt de templis suis, quanto magis dejicienda sunt de pectoribus christianis? 2. Non potest, inquit, Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Verum est hoc, tenete hoc: dum tamen non amittatis quod in ipsius Evangelii exordio tenuistis, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et praecipue quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Quod nunc enim audistis, conjungite illi auditui, et utrumque concordet in cordibus vestris. Sic itaque non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, ut tamen Pater ea quae facit non faciat nisi per Filium, quia Filius est ejus Verbum: et « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, » et « omnia per ipsum facta sunt. Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit: » non alia, sed haec; nec dissimiliter, sed similiter. 3. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ad hoc quod supra dixit, nisi quod viderit Patrem facientem, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed si Pater demonstrat quae facit, nec Filius potest facere nisi Pater demonstraverit, Paterque demonstrare non potest nisi fecerit; consequens erit ut non per Filium faciat omnia Pater: porro si fixum atque inconcussum tenemus quia per Filium omnia Pater facit, antequam faciat, demonstrat Filio. Nam si Pater cum fecerit demonstrat Filio, ut Filius demonstrata faciat quae demonstrata jam facta sunt; aliquid procul dubio Pater sine Filio facit. Sed non facit Pater aliquid sine Filio, quia Filius Dei Verbum Dei est, et omnia per ipsum facta sunt. Remanet igitur fortasse ut quae Pater facturus est, demonstret facienda, ut per Filium sint facta. Nam si Filius ea facit quae Pater facta demonstrat; ea quae Pater facta demonstrat, non utique per Filium fecit. Monstrari enim non possent Filio nisi facta; facere Filius non posset, nisi monstrata: ergo sine Filio facta. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt: ergo antequam facta, monstrata sunt. Sed hoc diximus differendum esse, quo redeundum sit percursa lectione, si, ut diximus, aliquid vel temporis vel virium nobis remanserit, ad ea quae distulimus retractanda. 4. Amplius audite et difficilius: Et majora his, inquit, demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Majora his: quibus majora? Facile occurrit, iis quas modo audistis, curationibus languorum corporalium. De isto enim qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et Christi verbo sanatus est, nata est hujus occasio tota sermonis: et propter hoc Dominus dicere potuit, Majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Sunt enim opera majora quam ista, et demonstrabit ea Pater Filio. Non demonstravit, tanquam de praeterito; (1545)sed demonstrabit, de futuro, hoc est, demonstraturus est. Rursus difficilis oritur quaestio. Est enim aliquid apud Patrem quod Filio nondum demonstratum sit? est aliquid apud Patrem quod adhuc latebat Filium, quando ista Filius loquebatur? Si enim demonstrabit, hoc est, demonstraturus est; nondum demonstravit; et Filio tunc demonstraturus est, quando et istis: sequitur enim, ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstrat aeternus Pater, omnia scienti quae sunt apud Patrem. 5. Quae sunt tamen illa majora? Hoc enim forte facile est intelligere. Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Majora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Alios ergo Pater, alios Filius? Sed omnia per ipsum: ipsos itaque Filius, quos et Pater; quia non alia, nec aliter, sed haec et Filius similiter facit. Ita plane intelligendum est, et ita tenendum: sed mementote quia Filius quos vult vivificat. Tenete hic ergo non solum potestatem Filii, verum etiam voluntatem. Et Filius quos vult vivificat, et Pater quos vult vivificat; et ipsos Filius quos et Pater: ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et voluntas. Quid est ergo quod sequitur? Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: quod ita subjunxit, tanquam rationem reddens superioris sententiae. Multum movet, intenti estote. Filius quos vult vivificat, Pater quos vult vivificat: Filius suscitat mortuos, sicut Pater suscitat mortuos. Neque enim Pater judicat quemquam. Si in judicio suscitandi sunt mortui, quomodo Pater suscitat mortuos, si non judicat quemquam? Omne quippe judicium dedit Filio. In illo autem judicio suscitantur mortui; et resurgunt alii ad vitam, alii ad poenam: quod totum si Filius facit, Pater autem ideo non facit, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, contrarium videbitur ei quod dictum est, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Simul ergo suscitant. Si simul suscitant, simul vivificant. Simul ergo judicant: quomodo itaque verum est, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Moveant interim propositae quaestiones, praestabit Dominus ut solutae delectent. Ita est, fratres; omnis quaestio nisi intentum fecerit proposita, non delectabit exposita. Sequatur ergo ipse Dominus, ne forte in iis quae subnectit, aperiat se aliquantum. Subtexit enim nubilo lucem suam; et difficile est aquilae more volare super omnem nebulam qua tegitur omnis terra (Eccli. XXIV, 6), et videre in verbis Domini sincerissimam lucem. Ne forte ergo calore radiorum suorum discutiat caliginem nostram, et aliquantum se in consequentibus aperire dignetur, dilatis istis sequentia videamus. 6. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Hoc verum est et planum est. Omne quippe judicium dedit Filio, sicut supra dixit, ut omnes (1546)honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non potest ergo dicere aliquis, Ego Patrem honorificabam, quia Filium non noveram. Si nondum Filium honorificabas, nec Patrem honorificabas. Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est; et aliud est cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi quia Deus est commendatur creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur, spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis tibi commendatur: cum vero tibi quia Pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur; quia Pater dici non potest, si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorofices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem, ut dicas mihi, Honorifico Patrem, scio enim quod habeat Filium; et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam minorem: corrigit te ipse Filius, et revocat te dicens, ut omnes honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Qui ergo non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Ego, inquis, majorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid enim aliud tibi videtur ita sentienti, nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. Non ergo vides quia ita sentiendo, ubi majorem honorem vis dare Patri, ibi es contumeliosus in Patrem? Proinde sic honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare et Patrem et Filium. 7. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit, non nunc transit, sed jam transiit a morte in vitam. Et hoc attendite, Qui verbum meum audit: et non dixit, Credit mihi; sed, credit ei qui me misit. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicujus audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me; nisi, quia verbum ejus est in me? Et quid est, audit verbum meum, nisi, audit me? Credit autem ei qui misit me: quia cum illi credit, verbo ejus credit: cum autem verbo ejus credit, mihi credit; quia Verbum Patris ego sum. Pax ergo in Scripturis, et omnia disposita, nequaquam rixantia. Tu abjice litem cordis tui, intellige concordiam Scripturarum. Numquid contraria sibi diceret veritas? 8. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. Meministis quod superius posueramus, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Incipit jam aperire (1547)se, et loqui de resurrectione mortuorum, et ecce jam resurgunt mortui. Qui enim verbum meum audit, et eredit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet. Proba quia resurrexit. Sed transiit, inquit, a morte in vitam. Qui transiit a morte ad vitam, nullo dubitante utique resurrexit. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita: cum autem transierit, erit in vita, et non erit in morte. Mortuus ergo erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Fit proinde jam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam vitam: a morte infidelitatis, ad vitam fidei; a morte falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis, ad vitam justitiae. Est ergo et ista quaedam resurrectio mortuorum. 9. Aperiat illam plenius, et dilucescat nobis, ut coepit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est. Nos exspectabamus in fine resurrectionem mortuorum; nam ita credidimus: imo non exspectabamus, sed plane exspectare debemus; neque enim falsum credimus in fine mortuos resurrecturos. Cum ergo vellet Dominus Jesus insinuare nobis quamdam resurrectionem mortuorum ante resurrectionem mortuorum; non sicut Lazari (Joan. XI, 43, 44), vel filii illius viduae (Luc. VI, 14, 15), vel filiae archisynagogi (Marc. V, 41, 42), qui resurrexerunt morituri (nam et ipsorum mortuorum quaedam resurrectio facta est ante resurrectionem mortuorum): sed sicut hic dicit, Habet, inquit, vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit a morte ad vitam. Ad quam vitam? Ad aeternam. Non ergo sicut corpus Lazari: transiit enim et ille a morte sepulcri ad vitam hominum, sed non aeternam, iterum moriturus; resurrecturi autem in fine saeculi mortui, in vitam aeternam transibunt. Cum ergo vellet Dominus noster Jesus Christus, magister coelestis, Verbum Patris et Veritas, demonstrare nobis quamdam resurrectionem mortuorum in aeternam vitam, ante resurrectionem mortuorum in aeternam vitam: Venit hora, inquit. Tu procul dubio imbutus fide resurrectionis carnis, exspectabas horam illam finis saeculi, diem judicii, quam ne in isto loco exspectares, addidit, et nunc est. Quod ergo dicit, Venit hora, non dicit de illa hora novissima, ubi in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei Dominus ipse descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primo: deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 15 et 16). Veniet illa hora, sed non est nunc. Hora vero ista quae sit, advertite: Venit hora, et nunc est. Quid in ea fit? Quid, nisi resurrectio mortuorum? Et qualis resurrectio? Ut qui resurgunt, in aeternum vivant. Hoc erit et in novissima hora. 10. Quid igitur? quomodo intelligimus duas istas resurrectiones? Numquid forte qui nunc resurgunt, tunc non resurgent; ut aliorum fiat nunc resurrectio, aliorum tunc? Non est ita. Nam ista resurrectione, si recte credidimus, resurreximus; et nos ipsi qui jam resurreximus, alteram in fine resurrectionem exspectamus. (1548)Sed et nunc in aeternam vitam resurreximus, si in fide ipsa perseveranter manemus; et tunc in aeternam vitam resurgemus, quando Angelis coaequabimur (Luc. XX, 36). Ipse ergo distinguat, ipse aperiat quod loqui ausi sumus: quomodo fiat resurrectio ante resurrectionem, non aliorum et aliorum, sed eorumdem; nec talis qualis Lazari, sed in vitam aeternam. Aperiet plane. Audite dilucescentem magistrum, et illabentem cordibus nostris solem nostrum; non quem desiderant oculi carnis, sed cui aestuant aperiri oculi cordis. Ipsum ergo audiamus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui, videte exprimi resurrectionem, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Quare addidit, Qui audierint vivent? Possent enim audire nisi viverent? Sufficeret ergo, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Jam nos intelligeremus viventes eos; quando nisi viverent, audire non possent. Non, inquit, quia vivunt audiunt, sed audiendo reviviscunt: audient, et qui audierint vivent. Quid est ergo, audient; nisi, obaudient? Quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient vivent: multi enim audiunt et non credunt; audiendo et non credendo non obaudiunt: non obaudiendo non vivunt. Itaque hic, qui audient, nihil est aliud quam qui obaudient. Qui ergo obaudierint, vivent: certi sint, securi sint, vivent. Praedicatur Christus Verbum Dei, Filius Dei, per quemfacta sunt omnia, certe dispensationis gratia assumpta carne natus ex Virgine, infans in carne, juvenis in carne, patiens in carne, moriens in carne, resurgens in carne, ascendens in carne, promittens resurrectionem carni, promittens resurrectionem menti, menti ante carnem, carni post mentem. Qui audit et obaudit, vivet: qui audit et non obaudit, id est, audit et contemnit, audit et non credit, non vivet. Quare non vivet? Quia non audit. Quid est, non audit? Non obaudit. Ergo qui audierint, vivent. 11. Attende nunc quod dixeramus differendum, ut nunc, si fieri potuerit, aperiatur. Subjecit continuo de hac ipsa resurrectione, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Quid est, habet vitam Pater in semetipso? Non alibi habet vitam, sed in semetipso. Vivere quippe suum in illo est; non aliunde, non alienum est: non quasi mutuatur vitam, nec quasi particeps fit vitae, ejus vitae quae non est quod ipse; sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Si potuero adhuc modicum quid inde dicere, exemplis propositis ad intelligentiam vestram informandam, Domino adjuvante potero, et pietate intentionis vestrae. Vivit Deus, vivit et anima: sed vita Dei immutabilis est, vita animae mutabilis est. Deus nec proficit, nec deficit; sed est ipse semper in se, est ita ut est: non aliter nunc, aliter postea, aliter antea. Animae vero vita, valde aliter atque aliter: vivebat stulta, vivit sapiens; vivebat iniqua, vivit justa: nunc meminit, nunc obliviscitur; nunc discit, nunc discere non potest; nunc perdit quod didicerat, nunc percipit (1549)quod amiserat: mutabilis vita animae. Et cum vivit anima in iniquitate, mors ejus est: cum autem fit justa, fit particeps alterius vitae, quae non est quod ipsa, erigendo se quippe ad Deum et inhaerendo Deo, ex illo justificatur. Dictum est enim: Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Deficiendo ab illo fit iniqua, proficiendo ad illum fit justa. Nonne videtur tibi quasi aliquid frigidum igni admotum fervescere, remotum ab igne torpescere? nonne videtur tibi quiddam tenebrosum, admotum luci clarescere, remotum a luce nigrescere? Tale quiddam est anima, non tale aliquid Deus. Potest et homo dicere, habere se lucem nunc in oculis suis. Dicant ergo quasi quadam voce propria oculi tui si possunt: Habemus lucem in nobis ipsis. Contra dicitur: Non proprie dicitis habere vos lucem in vobis ipsis: habetis lucem, sed in coelo; habetis lucem, si forte nox est, sed in luna, in lucernis, non in vobis ipsis: nam clausi amittitis, quod aperti percipitis. Non in vobis ipsis habetis lucem: sole occidente tenete lucem, si potestis: nox est, et lumine nocturno perfruimini; subducta lucerna tenete lucem: cum vero subtracta lucerna in tenebris remanetis, non lucem in vobis ipsis habetis. Hoc est ergo habere lucem in semetipso, non indigere luce ex altero. Ecce ubi, si quis intelligat, ostendit Filium aequalem Patri, ubi ait, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: ut hoc solum intersit inter Patrem et Filium, quia Pater habet vitam in semetipso, quam nemo ei dedit; Filius autem habet vitam in semetipso, quam Pater dedit. 12. Sed etiam hic oritur aliquod nubilum discutiendum. Non deficiamus, intenti simus: pascua mentis sunt, non fastidiamus, ut vivamus. Ecce, inquis, fateris ipse quod vitam Filio Pater dedit, ut habeat eam quidem in semetipso, sicut habet Pater vitam in semetipso, non indigens ille, non indigeat et iste; ut sit ille vita, sit et iste; et utrumque conjunctum una vita, non duae; quia unus Deus, non duo dii: et hoc ipsum sit esse vitam. Quomodo ergo dedit Filio vitam Pater? Non sic quasi ante fuerit Filius sine vita, atque ut viveret a Patre acceperit vitam: nam si hoc esset, non haberet vitam in semetipso. Ecce de anima loquebar. Est anima: etsi non sit sapiens, etsi non sit justa, anima est; etsi non sit pia, anima est. Aliud illi ergo est esse animam, aliud vero esse sapientem, esse justam, esse pium. Est ergo aliquid quo nondum est sapiens, nondum justa, nondum pia; non tamen nihil est, non tamen nulla vita est: nam ex operibus quibusdam suis ostendit se vitam, etsi non se ostendit sapientem, piam, justam. Nisi enim viveret, corpus non moveret; pedibus gressum, manibus opus, oculis intuitum, auribus auditum non imperaret; non aperiret os ad vocem, linguam ad distinctionem vocum non moveret. His itaque operibus vivere se ostendit, et esse aliquid quod sit corpore melius: sed numquid his operibus, sapientem, piam, justam se ostendit? (1550)Nonne ambulant, operantur, vident, audiunt, loquuntur et stulti, et impii, et injusti? Cum vero se erigit ad aliquid quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est, percipit sapientiam, justitiam, pietatem: sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat qua ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. Aliud est enim in anima unde corpus vivificatur, aliud unde ipsa vivificatur. Melius quippe est quam corpus; sed melius quam ipse est Deus. Est ergo ipsa, etiamsi sit insipiens, injusta, impia, vita corporis. Quia vero vita ejus est Deus, quomodo cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum; sic cum vita ejus Deus in ipsa est, praestat illi sapientiam, pietatem, justitiam, charitatem. Aliud est ergo quod praestatur corpori de anima; aliud quod praestatur animae de Deo: vivificat, et vivificatur; mortua vivificat, si ipsa non vivificatur. Veniente itaque verbo et infuso audientibus, factisque illis non solum audientibus, sed etiam obedientibus, resurgit anima a morte sua ad vitam suam; hoc est, ab iniquitate, ab insipientia, ab impietate ad Deum suum, qui est illi sapientia, justitia, claritas. Surgat ad illum, illuminetur ab illo. Accedite, inquit, ad eum. Et quid nobis erit? Et illuminamini (Psal. XXXIII, 5). Si ergo accedendo illuminamini, et recedendo tenebramini; non erat in vobis lumen vestrum, sed in Deo vestro. Accedite, ut resurgatis: si recesseritis, moriemini. Si ergo accedendo vivitis, recedendo morimini; non erat in vobis vita vestra. Ipsa est enim vita vestra, quae est lux vestra. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). 13. Non ergo sicut anima aliquid aliud est antequam illuminetur, et fit melius cum illuminatur participatione melioris; ita et Verbum Dei, Filius Dei, aliquid aliud erat antequam acciperet vitam, ut participando habeat vitam: sed vitam habet in semetipso; ac per hoc ipse est ipsa vita. Quid ergo ait, Dedit Filio vitam habere in semetipso? Breviter dixerim, Genuit Filium. Neque enim erat sine vita, et accepit vitam; sed nascendo vita est. Pater vita est non nascendo; Filius vita est nascendo. Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. Pater quod est, a nullo est: quod autem Pater est, propter Filium est. Filius vero et quod Filius est, propter Patrem est; et quod est, a Patre est. Hoc ergo dixit, Vitam dedit Filio, ut haberet eam in semetipso; tanquam diceret, Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium qui esset vita in semetipso. Pro eo enim quod est genuit, voluit intelligi dedit. Tanquam si cuiquam diceremus, Dedit tibi Deus esse. Cui dedit? Si alicui jam existenti dedit esse, non ei dedit esse; quia erat, antequam ei daretur, qui posset accipere. Cum ergo audis, Dedit tibi esse, non eras qui acciperes, et existendo accepisti ut esses. Dedit structor domui huic ut esset. Sed quid ei dedit? Ut domus esset. Cui dedit? Huic domui. Quid ei dedit? Ut domus esset. Quomodo potuit dare domui ut domus esset? Etenim si domus erat; cui daret, ut domus esset, quando jam domus erat? Quid est (1551)ergo, Dedit ei ut domus esset? Fecit ut domus esset. Quid ergo Filio dedit? Dedit ei ut Filius esset, genuit ut vita esset: hoc est, Dedit ei habere vitam in semetipso, ut esset vita non egens vita, ne participando intelligatur habere vitam. Si enim participando haberet vitam, posset et amittendo esse sine vita: hoc in Filio ne accipias, ne cogites, ne credas. Manet ergo Pater vita, manet et Filius vita: Pater vita in semetipso, non a Filio; Filius vita in semetipso, sed a Patre. A Patre genitus ut esset vita in semetipso: Pater vero non genitus vita in semetipso. Nec minorem Filium genuit, qui crescendo fieret aequalis. Non enim ad sui perfectionem adjutus est tempore, per quem perfectum creata sunt tempora. Ante omnia tempora Patri coaeternus est. Non enim unquam Pater sine Filio: aeternus autem Pater est; ergo coaeternus et Filius. Quid tu, anima? Mortua eras, amiseras vitam, audi Patrem per Filium. Surge, recipe vitam; ut in eo recipias vitam quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso. Vivificat ergo te Pater, et Filius; et agitur prima resurrectio, quando resurgis ad participandam vitam quod tu non es, et participando efficeris vivens. Resurge a morte tua in vitam tuam, qui est Deus tuus; et transi a morte in vitam aeternam. Habet enim vitam aeternam Pater in semetipso; et nisi Filium talem generaret, qui haberet vitam in semetipso, non sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vellet vivificaret. 14. Quid ergo de illa resurrectione corporis? Nam isti qui audiunt et vivunt, unde, nisi audiendo, vivunt? Amicus enim sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29), non propter vocem suam; hoc est, participando, non existendo audiunt et vivunt: et omnes qui audiunt, vivunt; quia omnes qui obediunt, vivunt. Dic aliquid, Domine, etiam de resurrectione carnis. Fuerunt enim qui eam negarent, et dicerent quia ista sola est resurrectio quae fit per fidem. Cujus resurrectionis modo Dominus fecit commemorationem, et inflammavit nos, quia quidam mortui audient vocem Filii Dei, et vivent. Non eorum qui audierint alii morientur, et alii vivent; sed omnes qui audierint vivent, quia omnes qui obedierint vivent. Ecce videmus resurrectionem mentis: non ergo amittamus fidem de resurrectione carnis. Et nisi tu, Domine Jesu, dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? Omnes enim sectae, quae se aliquam religionem hominibus inserere praesumpserunt, non negaverunt istam mentium resurrectionem: ne diceretur eis, Si non resurgit anima, quare mihi loqueris? quid in me facere vis? si non facis ex deteriore meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo justum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo justum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi obtemperavero, si tibi credidero. Volentes (1552)ergo sibi credi omnes qui instituerunt alicujus etiam falsae religionis sectam, negare istam mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa consenserunt: sed multi carnis resurrectionem negaverunt; dixerunt in fide jam factam esse resurrectionem. Talibus resistit Apostolus, dicens: Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt (II Tim. II, 17, 18). Jam factam esse resurrectionem dicebant, sed eo modo ut alia non speraretur: et reprehendebant homines qui sperabant resurrectionem carnis, velut jam resurrectio quae promissa erat, credendo impleretur in mente. Reprehendit eos Apostolus. Cur eos reprehendit? Nonne hoc dicebant quod modo Dominus loquebatur, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent? Sed de vita mentium loquor adhuc, ait tibi Jesus: nondum loquor de vita corporum; sed loquor de vita vitae corporum, id est, de animarum, in quibus est vita corporum: nam scio esse corpora in monumentis jacentia, scio et corpora vestra in monumentis futura; nondum de illa resurrectione loquor: de ista loquor, in ista resurgite, ne ad poenam in illa resurgatis. Sed ut noveritis quia de illa loquor, quid addo? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Haec vita quod Pater est, quod Filius est, ad quid pertinet? ad animam, an ad corpus? Non enim vitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens rationalis. Nam nec omnis anima potest sentire sapientiam. Habet enim et pecus animam; sed pecoris anima non potest sentire sapientiam. Ergo anima humana potest sentire istam vitam quam habet Pater in semetipso, et dedit Filio vitam habere in semetipso; quia illud est verum lumen quod illuminat, non omnem animam, sed omnem hominem venientem in hunc mundum. Cum ergo ipsi menti loquor, audiat, id est obediat, et vivat. 15. Noli itaque, Domine, tacere de resurrectione carnis; ne non eam credant homines, et remaneamus nos argumentatores, non praedicatores. Ergo sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Intelligant qui audiunt, credant ut intelligant, obediant ut vivant. Audiant adhuc aliud, ne hic finitam esse resurrectionem putent. Et dedit ei potestatem et judicium facere. Quis? Pater. Cui dedit? Filio. Cui enim dedit habere vitam in semetipso, potestatem dedit ei et judicium facere. Quia filius hominis est. Iste enim Christus, et Filius Dei et filius hominis est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Ecce quomodo dedit ei vitam habere in semetipso. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 9, 1, 2, 14), ex virgine Maria homo factus, filius hominis est. Proinde quia filius hominis est, quid accepit? Potestatem et judicium facere. Quod judicium? In fine saeculi: et ibi erit resurrectio mortuorum, sed corporum. Animas ergo suscitat Deus, per Christum Filium Dei: corpora suscitat (1553)Deus, per eumdem Christum filium hominis. Dedit ei potestatem. Hanc potestatem non haberet nisi acciperet, et esset homo sine potestate. Sed ipse est filius hominis, qui et Filius Dei. Haerendo enim ad unitatem personae filius hominis Filio Dei, facta est una persona, eademque Filius Dei, quae et filius hominis. Quid autem propter quid habeat, dignoscendum est. Filius hominis habet animam, habet corpus. Filius Dei, quod est Verbum Dei, habet hominem, tanquam anima corpus. Sicut anima habens corpus, non facit duas personas, sed unum hominem; sic Verbum habens hominem, non facit duas personas, sed unum Christum. Quid est homo? Anima rationalis habens corpus. Quid est Christus? Verbum Dei habens hominem. Video de quibus rebus loquar, et quis loquar, et quibus loquar. 16. Nunc audite de resurrectione corporum, non me, sed Dominum locuturum, propter eos qui resurrexerunt surgendo a morte, inhaerendo vitae. Cui vitae? Quae non novit mortem. Quare non novit mortem? Quia nescit mutabilitatem. Quare nescit mutabilitatem? Quia vita est in semetipso. Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Quod judicium, quale judicium? Nolite mirari hoc, quia dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere. Quia venit hora. Non addidit, et nunc est: ergo horam quamdam vult insinuare in fine saeculi. Hora nunc est ut resurgant mortui, hora erit in fine saeculi ut resurgant mortui: sed resurgant nunc in mente, tunc in carne; resurgant nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei, resurgant tunc in carne per Verbum Dei carnem factum, filium hominis. Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est: nec tamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in judicio. Videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX, 37). Forma illa erit judex, quae stetit sub judice; illa judicabit quae judicata est: judicata est enim inique, judicabit juste. Veniet ergo forma servi, et ipsa apparebit. Etenim forma Dei quomodo appareret justis et iniquis? Nam si judicium non fieret nisi inter solos justos, appareret tanquam justis forma Dei: quia vero judicium futurum est justorum et iniquorum, nec licet ut iniqui videant Deum; Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); talis apparebit judex, qualis videri possit et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Forma ergo servi videbitur, occulta erit forma Dei. Occultus erit in servo Filius Dei, et apparebit filius hominis; quia potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Et quia ipse solus apparebit in forma servi, Pater autem non apparebit, quia non est indutus forma servi; ideo superius ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Bene ergo dilatum est, ut ipse esset expositor qui propositor. Superius enim occultum erat; nunc jam, ut arbitror, manifestum est quia dedit ei potestatem et judicium facere, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia judicium per illam formam futurum est, quam (1554)non habet Pater. Et quale judicium? Nolite mirari hoc; quia venit hora: non ea quae nunc est, ut resurgant animae; sed quae futura est, ut resurgant corpora. 17. Expressius hoc dicat, ut calumniam haereticus negator resurrectionis corporis non inveniat: quanquam jam intellectus elucescat. Cum superius dictum esset, Venit hora; addidit, et nunc est: modo autem, Venit hora; non addidit, et nunc est. Tamen omnes ansas, omnes claviculas calumniarum, omnes nodos laqueorum aperta veritate disrumpat. Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius? quid expressius? Corpora sunt in monumentis: animae non sunt in monumentis, nec justorum, nec iniquorum. Justi anima in sinu Abrahae fuit, iniqui anima apud inferos torquebatur (Luc. XVI, 22-25): in monumento, nec illa, nec illa. Superius quando ait, Venit hora, et nunc est; obsecro, intendite. Nostis, fratres, quia ad panem ventris cum labore pervenitur; quanto magis ad panem mentis? Cum labore statis, et auditis; sed nos cum majore stamus, et loquimur. Si laboramus propter vos, collaborare non debetis propter eosdem vos? Superius ergo cum diceret, Venit hora, et adderet, et nunc est, quid subjecit? Quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Non dixit, Omnes mortui audient, et qui audierint vivent: mortuos enim iniquos volebat intelligi. Et numquid omnes iniqui obaudiunt Evangelio? Aperte dicit Apostolus, Sed non omnes obaudiunt Evangelio (Rom. X, 16). Tamen qui audiunt, vivent; quia omnes qui obaudiunt Evangelio, transient ad vitam aeternam per fidem: non tamen omnes obaudiunt, et hoc nunc est. At vero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est justi et injusti, audient vocem ejus, et procedent. Quomodo noluit dicere, et vivent? Omnes enim procedent, sed non omnes vivent. In eo quippe quod supra dixit, Et qui audierint vivent; in ipsa obauditione vitam aeternam intelligi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent. Jam ergo et commemoratione monumentorum, et expressione processionis de monumentis, aperte intelligimus corporum resurrectionem. 18. Audient omnes vocem ejus, et procedent. Et ubi judicium, si omnes audient, et omnes procedent? Quasi totum confusum est; nihil video discretum. Certe accepisti potestatem judicandi, quia filius hominis es; ecce aderis in judicio, resurgent corpora: de ipso judicio dic aliquid, hoc est de discretione malorum et bonorum. Et hoc audi: Qui bona fecerunt, in resurrectione vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius cum de resurrectione mentium et animarum loqueretur, numquid fecit discretionem? Sed omnes qui audient, vivent; quia obaudiendo vivent. At vero resurgendo et procedendo de monumentis, non omnes ad vitam aeternam ibunt, sed qui bene fecerunt: qui autem male, ad judicium. Hic enim judicium pro poena posuit. Et erit diremptio, et non qualis modo est. Nam et modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis, fide, spe, (1555)charitate. Simul enim cum iniquis vivimus; sed non una vita est omnium: in occulto dirimimur, in occulto separamur; quomodo grana in area, non quomodo grana in horreo. Et separantur grana in area, et miscentur: separantur, cum a palea exspoliantur; miscentur, quia nondum ventilantur. Tunc aperta erit separatio, sicut morum, sic et vitae; sicut sapientiae, ita et corporum. Ibunt qui bene fecerunt, vivere cum Angelis Dei: qui male egerunt, torqueri cum diabolo et angelis ejus. Et transiet forma servi. Ad hoc enim se praesentaverat ut faceret judicium: post judicium perget hinc, ducet secum corpus cui caput est, et offeret regnum Deo (I Cor. XV, 24). Tunc plane videbitur forma illa Dei, quae non potuit videri ab iniquis, quorum visioni forma servi exhibenda erat. Dicit et alibi sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam (de quibusdam sinistris); justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46): de qua alio loco dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Tunc ibi apparebit qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6): tunc se ostendet quomodo se dilectoribus suis ostensurum promisit. Qui enim diligit me, ait, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Quibus loquebatur, praesens eis erat: sed formam servi videbant; formam autem Dei non videbant. Per jumentum ad stabulum ducebantur curandi, sed sanati videbunt; quia ostendam, inquit, meipsum illi. Quomodo ostenditur aequalis Patri? Cum dicit Philippo, Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 21, 9). 19. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. Quia dicturi illi eramus, Tu judicabis, et Pater non judicabit, quia omne judicium dedit Filio; non ergo secundum Patrem judicabis: adjecit, Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Certe Filius quos vult vivificat. Non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Non meam, non propriam; non meam, non filii hominis; non meam, quae resistat Deo. Faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod jubet Deus: quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam, quamvis quod volunt faciant. Volens fac quod juberis; atque ita et hoc facies quod vis, et non voluntatem tuam facies, sed jubentis. 20. Quid ergo? Sicut audio, ita judico. Audit Filius, et demonstrat ei Pater, et videt Filius Patrem facientem. Et ista distuleramus paulo enucleatius pro viribus pertractare, si tempus nobis peracta lectione et vires remansissent. Si dicam me posse loqui adhuc, forte vos audire jam non potestis. Item forte aviditate audiendi dicitis, Possumus. Melius est ergo ut ego infirmitatem meam fatear, quia jam fatigatus loqui non possum, quam ut vobis jam bene satiatis, adhuc (1556)infundam quod non bene digeratis. Proinde hujus promissionis quam ad hodiernum tempus, si superesset, distuleram, tenete me adjuvante Domino in crastinum debitorem.
- TRACTATUS XX. Rursum in illud, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Cap. V, V\. 19.
1. Verba Domini nostri Jesu Christi, maxime quae Joannes commemorat evangelista, qui non sine causa super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23), nisi ut secreta altioris sapientiae ejus ebiberet, et quod amando biberat, evangelizando ructaret, ita secreta sunt et profunda intelligentiae, ut omnes turbent qui perverso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt corde. Proinde animadvertat Charitas vestra ad haec pauca quae lecta sunt. Videamus si quo modo possumus donante et adjuvante ipso qui verba sua nobis voluit recitari, quae tunc audita atque conscripta sunt, ut modo legerentur, quid sibi velit quod eum audistis modo dicere, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. 2. Unde autem natus sit sermo iste, commemorandi estis propter superiora lectionis, ubi curaverat Dominus quemdam inter illos qui in quinque porticibus piscinae illius Salomonis jacebant, cui dixerat, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Hoc autem fecerat sabbatis: unde perturbati Judaei calumniabantur, quasi eversorem et praevaricatorem Legis. Tunc eis dixerat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Id. V, 8, 17). Illi enim carnaliter accipientes sabbati observationem, putabant Deum post laborem fabricati mundi usque ad hunc diem quasi dormire; et propterea sanctificasse illum diem, ex quo coepit velut a laboribus requiescere. Est autem sacramentum sabbati antiquis patribus nostris praeceptum (Exod. XX, 8-11), quod nos Christiani spiritualiter observamus, ut ab omni servili opere, id est ab omni peccato (quia Dominus dicit, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34), abstineamus nos, et habeamus quietem in corde nostro, id est tranquillitatem spiritualem. Et quamvis in hoc saeculo id conemur, ad eam tamen requiem perfectam non perveniemus, nisi cum de hac vita exierimus. Sed ideo dictum est Deum requievisse, quia jam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret post bona opera requieturos. Sic enim scriptum habemus in Genesi, Et fecit Deus omnia bona valde, et requievit Deus die septimo (Gen. I, 31, et II, 2): ut tu homo cum attendis ipsum Deum post bona opera requievisse, non tibi speres requiem, nisi cum bona fueris operatus: et quemadmodum Deus posteaquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam sexto die, et in illo perfecit omnia (1557)opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccando perdidisti. Non enim Deus laborasse dicendus est, qui dixit et facta sunt. Quis est qui post tantam operis facilitatem quasi post laborem velit requiescere? Si jussit et aliquis ei restitit, si jussit et non est factum, et ut fieret laboravit; merito dicatur post laborem requievisse: cum vero et in ipso libro Geneseos legamus, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: dixit Deus, Fiat firmamentum; et factum est firmamentum (Gen. I, 3, 6, 7); et caetera in verbo ejus continuo facta: cui attestatur et Psalmus dicens, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 5): quomodo post mundum factum requiem quasi ut cessaret requirebat, qui in jubendo nunquam laboraverat? Ergo illa mystica sunt, et propterea ita posita, ut nobis requiem speremus post hanc vitam, sed si bona opera fecerimus. Ideo Dominus retundens impudentiam et errorem Judaeorum, et ostendens eos non recte sapere de Deo, ait illis scandalizatis quod sabbato operabatur hominum sanitatem, Pater meus usque modo operatur, et ego operor: nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requievit Pater meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur, operor et ego. Sed sicut Pater sine labore, sic et Filius sine labore. Dixit Deus, et facta sunt: dixit Christus languenti, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, et factum est. 3. Catholica autem fides habet, quod Patris et Filii opera non sunt separabilia. Hoc est quod volo, si possum, loqui Charitati vestrae: sed secundum illa verba Domini, Qui potest capere capiat (Matth. XIX, 12). Qui autem capere non potest, non mihi adscribat, sed tarditati suae; et convertat se ad illum qui cor aperit, ut infundat quod donat. Postremo et si quisquam propterea non intellexerit, quia non a me sic dictum est ut dici debuit, ignoscat humanae fragilitati, et supplicet divinae bonitati. Habemus enim intus magistrum Christum. Quidquid per aurem vestram, et os meum capere non potueritis, in corde vestro ad cum convertimini, qui et me docet quod loquor, et vobis quemadmodum dignatur distribuit. Qui novit quid det, et cui det, aderit petenti, et aperiet pulsanti. Et si forte non dederit, nemo se dicat desertum. Forte enim aliquid dare differt, sed neminem esurientem relinquit. Si enim non dat ad horam, exercet quaerentem, non contemnit petentem. Videte ergo et attendite quid velim dicere, etsi forte non possim. Catholica fides hoc habet, firmata Spiritu Dei in sanctis ejus, contra omnem haereticam pravitatem, quia Patris et Filii opera inseparabilia sunt. Quid est quod dixi? Quomodo ipse Pater et Filius inseparabiles sunt, sic et opera Patris et Filii inseparabilia sunt. Quomodo Pater et Filius inseparabiles sunt? Quia ipse dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quia Pater et Filius non sunt duo dii, sed unus Deus, (1558)Verbum et cujus est Verbum, unus et Unicus, Deus unus Pater et Filius charitate complexi, unusque charitatis Spiritus eorum est, ut fiat Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus. Non ergo tantum Patris et Filii, sed et Spiritus sancti, sicut aequalitas et inseparabilitas personarum, ita etiam opera inseparabilia sunt. Adhuc planius dicam quid sit, opera inseparabilia sunt. Non dicit catholica fides quia fecit Deus Pater aliquid, et fecit Filius aliquid aliud: sed quod fecit Pater, hoc et Filius fecit, hoc et Spiritus sanctus fecit. Per Verbum enim facta sunt omnia: quando dixit et facta sunt, per Verbum facta sunt, per Christum facta sunt. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Si omnia per ipsum facta sunt; dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: in Verbo fecit, per Verbum fecit. 4. Ecce ergo nunc audivimus Evangelium, cum responderet stomachantibus Judaeis, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18): sic enim scriptum est in superiori capitulo. Cum ergo tali eorum erranti indignationi Dei Filius et Veritas responderet, ait, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Tanquam diceret, Quid scandalizati estis, quia Patrem meum dixi Deum, et quia aequalem me facio Deo? Ita sum aequalis, ut ille me genuerit: ita sum aequalis, ut non ille a me, sed ego ab illo sim. Hoc enim intelligitur in his verbis, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hoc est, quidquid Filius habet ut faciat, a Patre habet ut faciat. Quare habet a Patre ut faciat? Quia a Patre habet ut Filius sit. Quare a Patre habet ut Filius sit? Quia a Patre habet ut possit, quia a Patre habet ut sit. Filio enim hoc est esse quod posse. Homini non ita est. Ex comparatione humanae infirmitatis, longe infra jacentis, utcumque corda sustollite; et ne forte aliquis nostrum attingat secretum, et quasi coruscatione magnae lucis horrescens, sapiat aliquid, ne insipiens remaneat: non tamen se totum sapere putet, ne superbiat, et quod sapuit amittat. Homo aliud est quod est, aliud quod potest. Aliquando enim et est homo, et non potest quod vult; aliquando autem sic est homo, ut possit quod vult: itaque aliud est esse ipsius, aliud posse ipsius. Si enim hoc esset esse ipsius, quod est posse ipsius; cum vellet posset. Deus autem cui non est alia substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed consubstantiale illi est quidquid ejus est, et quidquid est, quia Deus est, non alio modo est, et alio modo potest; sed esse et posse simul habet, quia velle et facere simul habet. Quia ergo potentia Filii de Patre est, ideo et substantia Filii de Patre est; et quia substantia Filii de Patre, ideo potentia Filii de Patre est. Non alia potentia est in Filio, et alia substantia: sed ipsa est potentia quae et substantia; substantia ut sit, potentia ut possit. Ergo quia Filius de Patre est, (1559)ideo dixit, Filius non potest a se facere quidquam. Quia non est Filius a se, ideo non potest a se. 5. Videtur enim quasi minorem se fecisse, cum dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic erigit cervicem haeretica vanitas, eorum scilicet qui dicunt Filium minorem esse quam Patrem, minoris potestatis, majestatis, possibilitatis, non intelligentes mysterium verborum Christi. Attendat autem Charitas vestra, et videte quemadmodum in carnali suo intellectu modo turbentur in ipsis verbis Christi. Hoc autem paulo ante praelocutus sum, quia omnia perversa corda perturbat, sicut pia corda exercet Verbum Dei, maxime quod per Joannem evangelistam dicitur. Alta enim per illum dicuntur, non qualiacumque, non quae facile intelligantur. Ecce jam haereticus si forte audit verba ista, erigit se, et dicit nobis: Ecce minor est Filius quam Pater, ecce audi verba Filii, qui dicit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Exspecta, quemadmodum scriptum est, Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V, 13). Puta enim me conturbatum esse his verbis, quoniam dico aequalem potestatem majestatemque esse Patris et Filii, cum audivi, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Turbatus his verbis quaero abs te, qui jam tibi videris intellexisse: Novimus in Evangelio Filium ambulasse super mare (Matth. XIV, 25); ubi Patrem vidit ambulasse super mare? Hic jam ille turbatur. Pone ergo quod intellexeras, et simul quaeramus. Quid ergo facimus? Verba Domini audivimus, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ambulavit ipse super mare, Pater nunquam ambulavit super mare. Certe non facit Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. 6. Redi ergo mecum ad id quod dicebam, ne forte sic intelligendum sit, ut de quaestione ambo exeamus. Nam ego secundum fidem catholicam video quomodo exeam sine offensione, sine scandalo: tu autem circumclusus, quaeris qua exeas. Qua intraveras vide. Forte non intellexisti et hoc quod dixi, Qua intraveras vide: ipsum audi dicentem, Ego sum janua (Joan. X, 7). Non sine causa ergo quaeris qua exeas, et non invenis, nisi quia non per januam intrasti, sed per maceriam cecidisti. Ergo quemadmodum potes, a ruina tua collige te, et intra per januam, ut sine offensione intres, et sine errore exeas. Per Christum veni, nec ex corde tuo afferas quod dicas; sed quod ille ostendit, hoc loquere. Ecce fides catholica quemadmodum exit de ista propositione. Ambulavit Filius super mare, pedes carnis fluctibus imposuit; caro ambulabat, et divinitas gubernabat: quando ergo caro ambulabat et divinitas gubernabat, Pater absens erat? Si absens erat, quomodo ipse Filius dicit, Pater autem in me manens, ipse facit opera sua (Id. XIV, 10)? Si ergo Pater in Filio manens, ipse facit opera sua; ambulatio illa carnis supra mare, a Patre fiebat, per Filium fiebat. Ergo illa ambulatio opus est Patris et Filii inseparabile. Utrumque ibi operantem video: (1560)nec Pater Filium deseruit, nec Filius a Patre discessit. Ita quidquid facit Filius, non facit sine Patre; quia quidquid facit Pater, non facit sine Filio. 7. Exitum est hinc. Videte quia recte nos dicimus inseparabilia esse opera Patris et Filii et Spiritus sancti. Nam quomodo tu intelligis, ecce fecit Deus lucem, et vidit Filius Patrem facientem lucem, secundum carnalem intellectum tuum, qui ideo vis minorem intelligere, quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Fecit Deus Pater lucem; quam lucem aliam fecit Filius? Fecit Deus Pater firmamentum, coelum inter aquas et aquas, vidit eum Filius secundum intelligentiam tuam tardam et grossam: quia vidit Filius Patrem facientem firmamentum, et dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, da mihi alterum firmamentum. An tu amisisti fundamentum? Superaedificati autem supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo lapide angulari existente Christo Jesu, pacantur in Christo (Ephes. II, 14-20); nec contendunt et errant in haeresi. Intelligimus ergo lucem factam a Deo Patre, sed per Filium; firmamentum factum a Deo Patre, sed per Filium. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Excute intelligentiam tuam; nec intelligentiam vocandam, sed plane stultitiam. Deus Pater fecit mundum: quem fecit Filius alterum mundum? da mihi mundum Filii. Iste in quo sumus, cujus est? dic nobis, a quo factus est? Si dixeris, A Filio; non a Patre; errasti a Patre: si dixeris, A Patre, non a Filio; respondet tibi Evangelium, Et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 3, 10). Agnosce ergo eum per quem factus est mundus, et noli esse inter illos qui eum qui fecit mundum non cognoverunt. 8. Inseparabilia sunt ergo opera Patris et Filii. Sed hoc est, Non potest Filius a se quidquam facere, quod esset si diceret, Non est Filius a se. Etenim si Filius est, natus est: si natus est, ab illo est de quo natus est. Sed tamen aequalem sibi genuit. Non enim defuit aliquid generanti, aut tempus quaesivit ut generaret, qui genuit coaeternum; aut matrem quaesivit ut generaret, qui de se protulit Verbum; aut Pater generans aetate praecesserat Filium, ut minorem Filium generaret. Et forte dicit aliquis quia post multa saecula in senecta sua Deus suscepit Filium. Sicut Pater sine senectute, sic et Filius sine incremento: nec ille senuit nec ille crevit; sed aequalis aequalem genuit, aeternus aeternum. Quomodo, inquit aliquis, aeternus aeternum? Quomodo flamma temporalis generat lucem temporalem. Coaeva est autem flamma generans luci quam generat, nec praecedit tempore flamma generans lucem generatam; sed ex quo incipit flamma, ex illo incipit lux. Da mihi flammam sine luce, et do tibi Deum Patrem sine Filio, Hoc est ergo, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quia videre Filii, hoc est natum esse de Patre. Non alia visio ejus et alia substantia ejus: nec alia potentia ejus, alia substantia ejus. Totum quod est, de Patre est; totum quod potest, de Patre est: quoniam quod potest et est, hoc unum est; et de Patre totum est.(1561) 9.Sequitur et ipse in verbis suis, et male intelligentes conturbat, ut ad rectum intellectum revocet errantes. Cum dixisset, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: ne forte carnalis subreperet intellectus, et averteret mentem, et faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum quasi attendentem ad magistrum, verbi gratia, facientem arcam; ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram arcam secundum visionem quam inspexit in magistro operante: sed ne tale aliquid sibi duplicaret in illa simplici divinitate intellectus carnalis, secutus ait, Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Non facit Pater alia, et alia Filius similia, sed eadem similiter. Non enim ait, Quaecumque facit Pater, facit et Filius alia similia: sed, Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Quae ille, haec et ipse: mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus sanctus. Si tres dii, tres mundi: si unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu sancto. Haec ergo facit Filius, quae facit et Pater, et non dissimiliter facit: et haec facit, et similiter facit. 10. Jam dixerat, haec facit; quare addidit, similiter facit? Ne alius pravus intellectus vel error in animo nasceretur. Vides enim hominis opus; animus est in homine et corpus: animus imperat corpori, sed multum interest inter corpus et animum: corpus visibile est, animus invisibilis; inter potentiam virtutemque animi, et cujusvis licet coelestis corporis multum interest. Imperat tamen animus corpori suo, et facit corpus: et quod videtur animus facere, hoc facit et corpus. Videtur ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter. Quomodo hoc idem facit, sed non similiter? Facit animus verbum apud se, jubet linguae, et profert verbum quod fecit animus: fecit animus, fecit et lingua; fecit dominus corporis, fecit et servus: sed ut faceret servus, a domino accepit quod faceret, et jubente domino fecit. Hoc idem ab utroque factum est: sed numquid similiter? Quomodo non similiter, ait aliquis? Ecce verbum quod fecit animus meus, manet in me: quod fecit lingua mea, percusso aere transiit, et non est. Cum dixeris verbum in animo tuo, et sonuerit per linguam tuam, redi ad animum tuum, et vide quia ibi est verbum quod fecisti. Numquid sicut mansit in animo tuo, mansit in lingua tua? Quod sonuit per linguam tuam, fecit lingua sonans, fecit animus cogitans: sed quod sonuit lingua, transiit; quod cogitavit animus, permanet. Hoc ergo fecit corpus, quod fecit animus; sed non similiter. Fecit enim animus quod teneat animus; fecit autem lingua quod sonat, et per aerem aurem verberat. Numquid sequeris syllabas, et facis ut maneant? Non ergo sic Pater et Filius; sed haec eadem facit, et similiter facit. Si fecit Deus coelum quod manet, hoc fecit Filius coelum quod manet. Si fecit Deus Pater hominem qui moritur, eumdem Filius hominem fecit qui moritur. Quaecumque fecit Pater stantia, haec fecit et Filius stantia; quia similiter fecit: et quaecumque fecit (1562)Pater temporalia, haec eadem fecit Filius temporalia; quia non solum ipsa fecit, sed et similiter fecit. Pater enim fecit per Filium, quia per Verbum fecit Pater omnia. 11. Quaere in Patre et Filio separationem, non invenis: sed si assurrexisti, tunc non invenis; si aliquid supra mentem tuam tetigisti, tunc non invenis. Nam si in his versaris, quae sibi errans animus facit; cum imaginibus tuis loqueris, non cum Verbo Dei: fallunt te imagines tuae. Transcende et corpus, et sape animum: transcende et animum, et sape Deum. Non tangis Deum, nisi et animum transieris: quanto minus tangis, si in carne manseris? Illi ergo qui sapiunt carnem, quam longe sunt a sapiendo quod Deus est? quia non ibi essent, etiam si animum saperent. Recedit homo multum a Deo quando sapit carnaliter, et multum interest inter carnem et animum: plus tamen interest inter animum et Deum. Tu si in animo es, in medio es: si infra attendis, corpus est: si supra attendis, Deus est. Attolle te a corpore, transi etiam te. Vide enim quid dixit Psalmus, et admoneris quemadmodum sapiendus sit Deus: Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte, cum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Tanquam Pagani dicant: Ecce dii nostri; Deus vester ubi est? Ostendunt enim illi quod videtur; nos colimus quod non videtur. Et cui ostendamus? homini qui non habet unde videat? Nam utique si ipsi deos suos vident oculis; habemus et nos alios oculos, unde videamus Deum nostrum. Ipsi oculi mundandi sunt a Deo nostro, ut videamus Deum nostrum: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ergo cum se conturbatum dixisset, cum dicitur illi quotidie, Ubi est Deus tuus? Haec memoratus sum, inquit, quia dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? et quasi volens apprehendere Deum suum, Haec memoratus sum, inquit, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4, 5). Ut ergo attingerem Deum meum, de quo mihi dicebatur, Ubi est Deus tuus? non effudi animam meam super carnem meam, sed super me: transcendi me, ut illum tangerem. Ille enim est super me, qui fecit me: nemo eum attingit, nisi qui transierit se. 12. Cogita corpus; mortale est, terrenum est, fragile est, corruptibile est: abjice. Sed forte caro temporalis est. Alia corpora cogita, coelestia corpora cogita; majora, meliora, splendida sunt: attende et ipsa, volvuntur ab oriente ad occidentem, non stant; videntur oculis, non solum ab homine, sed etiam a pecore: transi et ipsa. Et quomodo, inquies, transeo coelestia corpora, cum ambulo in terra? Non carne transis, sed mente. Abjice et ipsa: quamvis luceant, corpora sunt; quamvis de coelo fulgeant, corpora sunt. Veni, quoniam forte non te putas habere quo eas, cum consideras ista omnia. Et ultra coelestia corpora quo iturus sum, inquis, et quid mente transiturus sum? Considerasti ista omnia? Consideravi, inquis. Unde considerasti? Ipse considerator appareat. Ipse enim considerator istorum omnium, discriminator, distinctor et quodammodo appensor in libra sapientiae, (1563)animus est. Sine dubio melior est animus quo ista omnia cogitasti, quam ista omnia quae cogitasti. Animus ergo iste spiritus est, non corpus: transi et ipsum. Compara ipsum animum primo, ut videas quo transeas; compara illum carni. Absit, ne digneris comparare. Compara illum fulgori solis, lunae, stellarum: major fulgor est animi. Primo celeritatem animi ipsius vide. Vide si non vehementior scintilla est animi cogitantis, quam splendor solis lucentis. Solem orientem tu vides animo: motus ipsius quam tardus est ad animum tuum? Cito tu potuisti cogitare quod facturus est sol. Ab oriente ad occidentem venturus est, jam ex alia parte cras oritur. Ubi hoc fecit cogitatio tua, adhuc ille tardus est, et tu omnia peragrasti. Magna ergo res est animus. Sed quomodo dico, est? Transi et ipsum; quia et ipse animus mutabilis est, quamvis melior sit omni corpore. Modo novit, modo non novit; modo obliviscitur, modo recordatur; modo vult, modo non vult; modo peccat, modo justus est. Transi ergo omnem mutabilitatem; non solum omne quod videtur, sed et omne quod mutatur. Transisti enim carnem quae videtur, transisti coelum, solem, lunam, et stellas quae videntur; transi et omne quod mutatur. Jam enim istis transactis veneras ad animum tuum, sed et ibi invenisti mutabilitatem animi tui. Numquid mutabilis est Deus? Transi ergo et animum tuum. Effunde super te animam tuam, ut contingas Deum, de quo tibi dicitur, Ubi est Deus tuus? 13. Ne putes te aliquid facturum quod homo non possit. Hoc fecit ipse Joannes evangelista. Transcendit carnem, transcendit terram quam calcabat, transcendit maria quae videbat, transcendit aerem ubi alites volitant, transcendit solem, transcendit lunam, transcendit stellas, transcendit omnes spiritus qui non videntur, transcendit mentem suam ipsa ratione animi sui. Transcendens ista omnia, super se effundens animam suam, quo pervenit? Quid vidit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Si ergo separationem non vides in luce, quid separationem quaeris in opere? Vide Deum, vide Verbum ejus inhaerere Verbo dicenti: quia ipse dicens non syllabis dicit; sed splendore sapientiae fulgere, hoc est dicere. Quid dictum est de Sapientia ipsius? Candor est lucis aeternae (Sap. VII, 26). Attende candorem solis. In coelo est, et expandit candorem per terras omnes, per maria omnia: et utique corporalis lux est. Si separas candorem solis a sole, separa Verbum a Patre. De sole loquor. Lucernae una flammula tenuis, quae uno flatu possit exstingui, spargit lucem suam super cuncta quae subjacent. Vides lucem sparsam a flammula generatam, emissionem vides, separationem non vides. Intelligite ergo, fratres charissimi, Patrem et Filium et Spiritum sanctum inseparabiliter sibi cohaerere, Trinitatem hanc unum Deum; et omnia opera unius Dei, haec esse Patris, haec esse Filii, haec esse Spiritus (1564)sancti. Caetera quae consequuntur, quae pertinent ad sermonem ipsius Domini nostri Jesu Christi in Evangelio, quoniam et erastino die sermo debetur vobis, adestote ut audiatis.
- TRACTATUS XXI. Ab eo quod scriptum est, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; usque ad id, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Cap. V, V\. 20-23.
1. Hesterno die quantum Dominus donare dignatus est, qua potuimus facultate tractavimus, et qua potuimus capacitate intelleximus, quomodo inseparabilia sunt opera Patris et Filii; nec alia facit Pater, alia Filius, sed omnia Pater facit per Filium, tanquam per Verbum suum, de quo scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sequentia verba hodie videamus, et ab eodem Domino ejus misericordiam et deprecemur, et speremus, ut primum si dignum ipse judicat, intelligamus quod verum est: si autem hoc non potuerimus, non eamus in illud quod falsum est. Melius est enim nescire, quam errare: sed scire est melius quam nescire. Itaque ante omnia conari debemus ut sciamus: si potuerimus, Deo gratias; si autem non potuerimus interim pervenire ad veritatem, non eamus ad falsitatem. Quid enim simus, et quid tractemus, considerare debemus. Homines sumus carnem portantes, in hac vita ambulantes: et si jam de semine verbi Dei renuti, tamen ita in Christo innovati, ut nondum penitus ab Adam exspoliati. Quod enim nostrum mortale et corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15), ex Adam esse apparet, et manifestum est: quod autem nostrum spirituale sublevat animam, de Dei dono et de misericordia ejus, qui Unicum suum misit communicare nobiscum mortem nostram, et ducere nos ad immortalitatem suam. Hunc habemus magistrum, ut non peccemus; et defensorem, si peccaverimus et confessi atque conversi fuerimus; et interpellatorem pro nobis, si quid boni a Domino desideraverimus; et datorem cum Patre, quia Deus unus est Pater et Filius. Sed loquebatur ista homo hominibus; Deus occultus, homo manifestus, ut manifestos homines faceret deos; et Filius Dei, factus hominis filius, ut hominum filios faceret filios Dei. Qua hoc arte sapientiae suae faciat, in ejus verbis agnoscimus. Loquitur enim parvulis parvus: sed ipse ita parvus ut et magnus; nos autem parvi, sed in illo magni: loquitur ergo tanquam fovens et nutriens lactentes, et amando crescentes. 2. Dixerat, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Intelleximus autem quia non seorsum aliquid Pater facit, quod cum viderit Filius, faciat et ipse aliquid tale inspecto opere Patris sui; sed quod dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quia de Patre est totus Filius, et tota substantia et potentia ejus ex illo est qui genuit eum. Modo autem cum dixisset se haec facere similiter quae facit Pater, ut non intelligamus alia facere Patrem, (1565)alia Filium, sed simili potentia facere Filium eadem ipsa quae Pater facit, cum Pater facit per Filium; secutus ait quod hodie lectum audivimus, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Rursus mortalis cogitatio perturbatur. Demonstrat Pater Filio quae ipse facit: ergo, ait aliquis, seorsum Pater facit, ut possit Filius videre quod facit. Rursus occurrunt humanae cogitationi tanquam artifices duo, velut si faber doceat filium suum artem suam, et demonstret ei quidquid facit, ut possit etiam ipse facere: Omnia, inquit, demonstrat ei quae ipse facit. Cum ergo Pater facit, Filius non facit, ut possit videre Filius quod Pater facit? Certe omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hunc videmus quemdadmodum Pater demonstrat Filio quod facit; cum Pater nihil faciat, nisi quod per Filium facit. Quid fecit Pater? Mundum. Itane factum mundum demonstravit Filio, ut et ipse tale aliquid faceret? Detur ergo mundus nobis quem fecit et Filius, Sed, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et mundus per eum factus est (Joan. I, 3, 10). Si factus per eum est mundus, et omnia per ipsum facta sunt, et nihil facit Pater quod non per Filium faciat; ubi demonstrat Filio Pater quod facit, nisi in ipso Filio per quem facit? Quis enim locus ubi demonstretur opus Patris Filio, quasi extra faciat et extra sedeat, et Filius attendat manum Patris quemadmodum faciat? Ubi est illa inseparabilis Trinitas? ubi est Verbum de quo dictum est quod ipse est Virtus et Sapientia Dei (I Cor. I, 24)? ubi quod de ipsa Sapientia Scriptura dicit, Candor est enim lucis aeternae (Sap, VII, 26)? ubi quod de illa iterum dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Id. VIII, 1)? Si quid facit Pater, per Filium facit; si per Sapientiam suam, et Virtutem suam facit: non extra illi ostendit quod videat, sed in ipso illi ostendit quod facit. 3. Quid videt Pater, vel potius quid videt Filius in Patre ut faciat et ipse? Possim forte dicere; sed da qui possit capere: aut forte possim cogitare, nec dicere; aut forte nec cogitare. Excedit enim nos illa divinitas tanquam Deus homines, tanquam immortalis mortales, tanquam aeternus temporales. Inspiret et donet, de fonte illo vitae nunc aliquid irrorare dignetur et distillare in sitim nostram, ne in hac eremo arescamus. Dicamus ei, Domine, cui didicimus dicere, Pater. Audemus enim hoc, quia ipse voluit ut auderemus: si tamen sic vivamus, ut non nobis dicat, Si Pater sum, ubi est honor meus? si Dominus sum, ubi est timor meus (Malach. I, 6)? Dicamus ergo illi, Pater noster. Cui dicimus, Pater noster? Patri Christi. Qui ergo Patri Christi dicit, Pater noster, quid dicit Christo, nisi, Frater noster? Non tamen sicut Christi Pater, ita et noster Pater: nunquam enim Christus ita nos conjunxit, ut nullam distinctionem faceret inter nos et se. Ille enim Filius aequalis Patri, ille aeternus cum Patre, Patrique coaeternus: nos autem facti per Filium, adoptati per Unicum. Proinde nunquam auditum est de ore Domini nostri Jesu Christi, cum ad discipulos loqueretur, dixisse illum de Deo (1566)summo Patre suo, Pater noster: sed aut, Pater meus, dixit; aut, Pater vester. Pater noster non dixit, usque adeo ut quodam loco poneret haec duo: Vado ad Deum meum, inquit, et Deum vestrum. Quare non dixit, Deum nostrum? Et Patrem meum dixit, et Patrem vestrum (Joan. XX, 17); non dixit, Patrem nostrum. Sic jungit ut distinguat, sic distinguit ut non sejungat. Unum nos vult esse in se, unum autem Patrem et se. 4. Quantumcumque ergo intelligamus et quantumcumque videamus, etiam cum Angelis aequati fuerimus, non videbimus sicut videt Filius. Nos enim et quando non videmus, sumus aliquid. Et quid aliud sumus quando non videmus, nisi non videntes? Sumus tamen vel non videntes; et ut videamus, convertimus nos ad eum quem videamus; et fit in nobis visio quae non erat, quando nos tamen eramus. Est enim homo non videns, et idem ipse cum viderit, dicitur homo videns. Non ergo hoc est illi videre, quod esse hominem: nam si hoc illi esset videre quod esse hominem, nunquam esset homo nisi videns. Cum vero est homo non videns, et quaerit videre quod non videt; est qui quaerat, et est qui se convertat ut videat: et cum se bene converterit et viderit, fit homo videns, qui prius erat homo non videns. Videre ergo accedit illi, et recedit ab illo: accedit illi cum se converterit, recedit ab illo cum se averterit. Numquid ita Filius? Absit. Nunquam fuit Filius non videns, et postea factus est videns: sed videre Patrem, hoc illi est esse Filium. Nos enim avertendo ad peccatum, amittimus illuminationem; et convertendo nos ad Deum, percipimus illuminationem. Aliud est enim lumen quo illuminamur, aliud nos qui illuminamur. Lumen autem ipsum quo illuminamur, nec avertitur a se, nec perdit lucem, quia lux est. Sic ergo demonstrat Pater rem quam facit Filio, ut in Patre videat omnia Filius, et in Patre sit omnia Filius. Videndo enim natus est, et nascendo videt. Sed non aliquando non erat natus, et postea natus est; sicut non aliquando non vidit, et postea vidit: sed in eo quod est illi videre, in eo est illi esse, in eo est illi natum esse, in eo est illi permanere, in eo est illi non mutari, in eo est illi sine initio et sine fine persistere. Non ergo carnaliter accipiamus quia sedet Pater, et facit opus, et demonstrat Filio; et videt Filius opus quod Pater facit, et facit illud in alio loco, aut ex alia materia. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Verbum Patris est Filius, nihil dixit Deus quod non dixit in Filio. Dicendo enim in Filio quod facturus erat per Filium, ipsum Filium genuit per quem faceret omnia. 5. Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Rursus hic turbat. Et quis est qui digne perscrutetur hoc tantum secretum? Sed jam quoniam nobis loqui dignatus est, ipse aperit. Neque enim vellet dicere quod nollet intelligi: quia dicere dignatus est, sine dubio excitavit audientiam; numquid quem excitavit ut audiret, excitatum deserit? Diximus, ut potuimus, non temporaliter scire Filium, nec aliud esse (1567)Filii scientiam, aliud ipsum Filium; et aliud esse Filii visionem, et aliud ipsum Filium: sed ipsam visionem esse Filium, et ipsam scientiam vel sapientiam Patris esse Filium, eamque sapientiam et eam visionem aeternam esse ab aeterno, et ei a quo est coaeternam; nec ibi per tempus aliquid variari; nec aliquid nasci quod non erat; nec aliquid perire quod erat. Diximus, ut potuimus. Quid ergo hic modo facit tempus, ut diceret, majora his demonstrabit ei opera? id est demonstraturus est, hoc est demonstrabit. Aliud est demonstravit, aliud est demonstrabit: demonstravit, de praeterito dicimus; demonstrabit, de futuro dicimus. Quid ergo hic agimus, fratres? Ecce quem dixeramus Patri coaeternum, nihil in illo variari per tempus, nihil moveri per spatia vel momentorum vel locorum, manere semper cum Patre videntem, videntem Patrem et videndo existentem, rursus nobis tempora nominans, demonstrabit ei, inquit, his majora. Ergo demonstraturus est adhuc aliquid Filio, quod non novit Filius? Quid ergo facimus? quomodo hoc intelligimus? Ecce Dominus noster Jesus Christus sursum erat, deorsum est. Quando sursum erat? Quando dixit, Quaecumque facit Pater, haec eadem et Filius facit similiter. Unde modo deorsum? Majora his demonstrabit ei opera. O Domine Jesu Christe, salvator noster, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quid tibi Pater demonstraturus est quod adhuc nescis? quid te latet Patris? quid te latet in Patre, quem non latet Pater? quae opera tibi majora demonstraturus est? aut quibus operibus majora sunt quae demonstraturus est? Cum enim dixit, majora his, debemus prius intelligere quibus majora. 6. Recordemur unde sermo iste processit. Quando curatus est ille qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et jussit eum salvum tollere grabatum suum, et ire in domum suam. Hinc enim Judaei commoti, cum quibus loquebatur: loquebatur verbis, et tacebat intellectu; quodammodo iunuebat intelligentibus, celabat irascentibus: hinc ergo cum essent commoti Judaei, quia hoc sabbato Dominus faceret, dederunt occasionem sermoni huic. Non ergo sic audiamus haec tanquam obliti quae supra dicta sunt, sed respiciamus illum languidum triginta et octo annorum subito factum sanum, admirantibus Judaeis et irascentibus. Quaerebant tenebras magis de sabbato, quam lumen de miraculo. His ergo indignantibus loquens, ait hoc, Majora his demonstrabit ei opera. His majora: quibus? Quod vidistis hominem factum sanum, cujus languor duraverat usque ad triginta et octo annos, his majora Pater demonstraturus est Filio. Quae sunt majora? Sequitur, et dicit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Plane majora sunt ista. Valde enim plus est ut resurgat mortuus, quam ut convalescat aegrotus: majora sunt ista. Sed quando ea Pater demonstraturus est Filio? Nescit enim ea Filius? et ille qui loquebatur, non noverat mortuos suscitare? adhuc habebat discere resuscitare mortuos, per quem facta sunt omnia? qui fecit ut viveremus, qui non eramus, adhuc (1568)habebat discere ut resuscitaremur? Quid est ergo quod vult dicere? 7. Descendit enim ad nos, et qui paulo ante loquebatur ut Deus, coepit loqui ut homo. Ipse est tamen homo qui Deus, quia Deus factus est homo: sed factus quod non erat, non amittens quod erat. Ergo accessit homo Deo, ut esset homo qui erat Deus; non ut jam homo esset, et non esset Deus. Audiamus ergo eum et fratrem, qui audiebamus conditorem: conditorem, quia Verbum in principio; fratrem, quia natum ex virgine Maria: conditorem ante Abraham, ante Adam, ante terram, ante coelum, ante omnia corporalia et spiritualia; fratrem autem ex semine Abrahae, ex tribu Juda, ex Virgine Israelitica. Si ergo novimus hunc, qui nobis loquitur, et Deum et hominem, intelligamus verba Dei et hominis: aliquando enim talia nobis dicit quae pertineant ad majestatem, aliquando quae pertineant ad humilitatem. Ipse enim excelsus, qui humilis ut nos humiles faciat excelsos. Quid ergo ait? Demonstrabit mihi Pater his majora, ut vos miremini. Ergo nobis est demonstraturus, non illi. Cum ergo nobis sit demonstraturus Pater; propterea dixit, ut vos miremini. Exposuit enim quod voluit dicere, Demonstrabit mihi Pater. Quare non dixit, Demonstrabit vobis Pater; sed, demonstrabit Filio? Quia et nos membra sumus Filii; et nos membra tanquam quod discimus, ipse discit quodammodo in membris suis. Quomodo discit in nobis? Quomodo patitur in nobis. Unde probamus quia patitur in nobis? Ex illa voce de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Nonne ipse est qui judex in fine saeculi residebit, et justos ad dexteram ponens, iniquos autem ad sinistram, dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare? cumque illi responderint, Domine, quando te vidimus esurientem? dicturus est eis, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV, 31-40). Qui ergo dixit, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis; et nunc interrogetur a nobis, et dicamus illi, Domine, quando eris discens, cum tu doceas omnia? Statim enim nobis in fide nostra respondet, Cum unus ex minimis meis discit, ego disco. 8. Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim caput ille, nos membra; totus homo, ille et nos. Hoc est quod apostolus dicit Paulus: Ut ultra jam non simus parvuli, jactati et circumdati omni vento doctrinae. Superius autem dixerat: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 14, 13). Plenitudo ergo Christi, caput et membra. Quid est, caput et membra? Christus et Ecclesia. Arrogaremus (1569)enim nobis hoc superbe, nisi ipse dignaretur hoc promittere, qui per apostolum eumdem dicit: Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). 9. Cum ergo ostendit Pater membris Christi, Christo ostendit. Fit quoddam miraculum magnum, sed tamen verum: ostenditur Christo quod noverat Christus, et ostenditur Christo per Christum. Res mira est et magna, sed Scriptura sic loquitur. Contradicturi sumus divinis eloquiis, et non potius intellecturi, et ex ipsius dono ei qui donavit gratias acturi? Quid est quod dixi, demonstratur Christo per Christum? Demonstratur membris per caput. Ecce vide illud in te: pone te clausis oculis velle aliquid tollere; nescit manus quo eat, et utique manus tua membrum tuum est, non enim a corpore tuo separata est; aperi oculos, videt jam manus quo eat, demonstrante capite membrum secutum est. Si ergo in te potuit inveniri tale aliquid, ut corpus tuum ostenderet corpori tuo, et per corpus tuum demonstraretur aliquid corpori tuo; noli mirari quia dictum est, demonstratur Christo per Christum. Demonstrat enim caput ut membra videant, et docet caput ut membra discant: unus tamen homo caput et membra. Noluit se separare, sed dignatus est agglutinari. Longe a nobis erat, et multum longe: quid tam longe, quam conditum et conditor? quid tam longe, quam Deus et homo? quid tam longe, quam justitia et iniquitas? quid tam longe, quam aeternitas et mortalitas? Ecce quam longe erat Verbum in principio Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia. Quomodo ergo factus est prope, ut esset quod nos, et nos in illo? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). 10. Hoc ergo est nobis demonstraturus: hoc demonstravit discipulis suis, qui eum in carne viderunt. Quid est hoc? Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Aliosne Pater, aliosne Filius? Certe omnia per ipsum facta sunt. Quid dicimus, fratres mei? Lazarum suscitavit Christus: quem mortuum suscitavit Pater, ut videret Christus quemadmodum Lazarum suscitaret? An quando resuscitavit Lazarum Christus, non eum resuscitavit Pater, et sine Patre fecit Filius solus? Legite ipsam lectionem, et videte quia Patrem ibi invocat ut resurgat Lazarus (Id. XI, 41-44). Sicut homo, invocat Patrem: sicut Deus, facit cum Patre. Ergo et Lazarus qui resurrexit, et a Patre et a Filio suscitatus est in dono et gratia Spiritus sancti; et illud mirabile opus Trinitas fecit. Non ergo sic intelligamus, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, ut alios a Patre resuscitari et vivificari, alios a Filio existimemus: sed eosdem quos Pater suscitat et vivificat, ipsos et Filius suscitat et vivificat; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et ut ostenderet habere se quamvis a Patre datam, tamen parem potestatem, ideo ait, Sic et Filius (1570)quos vult vivificat, ut ostenderet ibi voluntatem suam: et ne quis diceret, Suscitat Pater mortuos per Filium, sed ille tanquam potens, tanquam potestatem habens, iste tanquam ex aliena potestate, tanquam minister facit aliquid, sicut angelus; potestatem significavit ubi ait, Sic et Filius quos vult vivificat Non enim vult Pater aliud quam Filius; sed sicut illis una substantia, sic et una voluntas est. 11. Et qui sunt isti mortui quos vivificat Pater et Filius? An ipsi sunt de quibus diximus, Lazarus, vel filius illius viduae (Luc. VII, 14, 15), vel filia archisynagogi (Id. VIII, 54, 55)? novimus enim istos a Christo Domino suscitatos. Aliud aliquid nobis vult insinuare, resurrectionem scilicet mortuorum, quam omnes exspectamus; non illam quam quidam habuerunt, ut crederent caeteri. Resurrexit enim Lazarus moriturus, resurgemus nos semper victuri. Talem resurrectionem Pater facit, an Filius? Imo vero Pater in Filio. Ergo Filius, et Pater in Filio. Unde probamus quia de ista dicit resurrectione? Cum dixisset, Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat; ne intelligeremus illam mortuorum resurrectionem quam facit ad miraculum, non ad vitam aeternam, secutus ait, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quid hoc est? De mortuorum resurrectione dicebat, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat: unde continuo tanquam rationem subjecit de judicio, dicens, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, nisi quia de illa resurrectione mortuorum dixerat, quae futura est in judicio? 12. Neque enim, ait, Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Paulo ante putabamus aliquid facere Patrem, quod non facit Filius; quando dicebat, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: tanquam Pater faciebat, et Filius videbat. Sic erat subrepens menti nostrae intellectus carnalis, quasi Pater faceret quod Filius non faceret; Filius autem videret Patrem demonstrantem quod fieret a Patre. Ergo velut Pater faciebat quod Filius non faciebat; modo jam videmus aliquid facere Filium, quod non facit Pater. Quomodo nos versat, et mentem nostram pertractat; huc atque illuc ducit, uno carnis loco remanere non sinit, ut versando exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos impleat! Quid de nobis faciunt verba haec? quid loquebatur? quid loquitur? Paulo ante dicebat quia demonstrat Filio Pater quidquid facit; videbam quasi Patrem facientem, Filium exspectantem: modo rursus video Filium facientem, Patrem vacantem; Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quando ergo Filius judicaturus est, Pater vacabit et non judicabit? Quid est hoc? quid intelligam? Domine, quid dicis? Verbum Deus es, homo sum. Dicis quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Lego alio loco te dicentem, Ego non judico quemquam; est qui quaerat et judicet (Joan. VIII, 15, 50): de quo dicis, Est qui quaerat et judicet, (1571)nisi de Patre? Ille quaerit injurias tuas, ille judicat de injuriis tuis. Quomodo hic Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Interrogemus et Petrum, audiamus eum loquentem in Epistola sua: Christus pro nobis passus est, inquit, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum injuriam acciperet, non minabatur, sed commendabat illi qui juste judicat (I Petr. II, 21-23). Quomodo verum est quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Turbamur hic, turbati desudemus, desudantes purgemur. Conemur utcumque, donante ipso, penetrare alta secreta verborum istorum. Temere fortasse facimus, quia discutere et scrutari volumus verba Dei. Et quare dicta sunt, nisi ut sciantur? quare sonuerunt, nisi ut audiantur? quare audita sunt, nisi ut intelligantur? Confortet ergo nos, et donet nobis aliquid quantum ipse dignatur; et si nondum penetramus ad fontem, de rivulo bihamus. Ecce ipse Joannes nobis tanquam rivulus emanavit, perduxit ad nos de alto Verbum, humiliavit, et quodammodo stravit, ut non horreamus altum, sed accedamus ad humilem. 13. Omnino est quidam intellectus verus, fortis, si quo modo eum tenere possumus, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Hoc enim dictum est, quia hominibus in judicio non apparebit nisi Filius. Pater occultus erit, Filius manifestus. In quo erit Filius manifestus? In forma qua ascendit. Nam in forma Dei cum Patre occultus est, in forma servi hominibus manifestus. Non ergo Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, sed manifestum: in quo manifesto judicio Filius judicabit, quia ipse judicandis apparebit. Evidentius nobis ostendit Scriptura quia ipse apparebit. Quadragesimo die post resurrectionem suam ascendit in coelum, videntibus discipulis suis: et vox illis angelica, Viri, inquit, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Iste qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 3, 9, 10, 11). Quomodo eum videbant ire? In carne, quam tetigerunt, quam palpaverunt, cujus etiam cicatrices tangendo probaverunt, in illo corpore in quo cum eis intravit et exivit per quadraginta dies, manifestans se eis in veritate; non in aliqua falsitate: non phantasma, non umbra, non spiritus; sed quemadmodum ipse dixit non fallens, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Est quidem illud jam corpus dignum coelesti habitatione, non subjacens morti, non mutabile per aetates. Non enim sicut ad illam aetatem ab infantia creverat, sic ab aetate quae juventus erat, vergit in senectutem: manet sicut ascendit, venturus ad eos quibus antequam veniat, verbum suum voluit praedicari. Sic ergo veniet in forma humana: hanc videbunt et impii, videbunt et ad dexteram positi, videbunt et ad sinistram separati; sicut scriptum est, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Si videbunt in quem pupugerunt, corpus ipsum videbunt, quod lancea percusserunt: (1572)lancea non percutitur Verbum: hoc ergo impii videre poterunt, quod et vulnerare potuerunt. Latentem Deum in corpore non videbunt: post judicium videbitur ab his qui ad dexteram erunt. Hoc est ergo quod ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia manifestus ad judicium veniet Filius, in humano corpore apparens hominibus, dicens dextris, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; dicens sinistris, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). 14. Ecce videbitur forma hominis a piis et impiis, a justis et ab injustis, a fidelibus et ab infidelibus, a gaudentibus et a plangentibus, a confisis et a confusis: ecce videbitur. Cum visa fuerit illa forma in judicio, et fuerit peractum judicium, ubi dictum est Patrem non judicare quemquam, sed omne judicium dedisse Filio, ob hoc, quia Filius apparebit in judicio in forma quam ex nobis accepit, quid postea futurum est? Quando videbitur forma Dei, quam sitiunt omnes fideles? quando videbitur illud quod erat in principio Verbum, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia? quando videbitur illa forma Dei, de qua dicit Apostolus, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6)? Magna enim illa forma ubi adhuc aequalitas Patris et Filii cognoscitur: ineffabilis, incomprehensibilis, maxime parvulis. Quando videbitur? Ecce ad dexteram sunt justi, ad sinistram sunt injusti; omnes pariter hominem vident, Filium hominis vident, qui punctus est vident, qui crucifixus est vident, humiliatum vident, natum ex Virgine vident, Agnum de tribu Juda vident: Verbum Deum apud Deum quando videbunt? Ipse erit et tunc, sed forma servi apparebit. Forma servi servis demonstrabitur: forma Dei filiis servabitur. Fiant ergo servi filii; qui sunt ad dexteram, eant in aeternam haereditatem olim promissam, quam non videntes martyres crediderunt, pro cujus promissione sanguinem suum sine dubitatione fuderunt: eant illuc et videant ibi. Quando illuc ibunt? Dicat ipse Dominus: Sic ibunt illi in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). 15. Ecce vitam aeternam nominavit. Numquid hoc nobis dixit, quia ibi videbimus et cognoscemus Patrem et Filium? Quid, si vivemus in aeternum, sed illum Patrem et Filium non videbimus? Audi alio loco ubi vitam aeternam nominavit, et expressit quid sit vita aeterna. Noli timere, non te fallo: non sine causa promisi dilectoribus meis dicens, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: et qui me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Respondeamus Domino, et dicamus: Quid, Domine Deus noster, magnum? quid magnum? Nobis demonstraturus es teipsum? Quid enim, et Judaeis te non demonstrasti? non te viderunt et qui crucifixerunt? Sed demonstrabis te in judicio, cum stabimus ad dexteram tuam: numquid et illi qui ad sinistram stabunt non te videbunt? Quid est quod demonstrabis nobis teipsum? Nunc enim non te videmus cum loqueris? Respondet, (1573)Demonstrabo meipsum in forma Dei, videtis modo formam servi. Non te fraudabo, o homo fidelis; crede quia videbis. Amas, et non vides: amor ipse non te perducet ut videas? Ama, persevera in amando: non fraudabo, inquit, amorem tuum, qui mundavi cor tuum. Utquid enim mundavi cor tuum, nisi ut Deus a te possit videri? Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Sed hoc, inquit servus tanquam cum Domino disputans, non expressisti cum dixisti, Ibunt justi in vitam aeternam: non dixisti, Ibunt ut videant me in forma Dei, videant Patrem cui aequalis sum. Alibi attende quid dixit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). 16. Et modo ergo post commemoratum judicium, quod omne dedit Filio Pater non judicans quemquam, quid futurum est? Quid sequitur? Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Judaeis honorificatur Pater, contemnitur Filius. Filius enim videbatur ut servus, Pater honorificabatur ut Deus. Apparebit et Filius aequalis Patri, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Modo ergo hoc habemus in fide. Nec dicat Judaeus: Patrem honorifico; quid mihi est cum Filio? Respondeat illi, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Mentiris omnino, Filium blasphemas, et Patri facis injuriam. Pater enim Filium misit, tu contemnis quem misit: quomodo honorificas mittentem, qui blasphemas missum? 17. Ecce, inquit aliquis, missus est Filius; et major est Pater, quia misit. Recede a carne. Vetus homo suggerit vetustatem, tu in novo agnosce novitatem. Novus tibi a saeculo antiquus, perpetuus, aeternus, revocet ad hoc intellectum. Minor est Filius, quia missus dictus est Filius? Missionem audio, non separationem. Sed hoc, inquit, videmus in rebus humanis, quia major est qui mittit, quam ille qui mittitur. Sed res humanae fallunt hominem, res divinae purgant. Noli attendere ad res humanas, ubi major videtur qui mittit, et minor qui mittitur: quanquam et ipsae res humanae dicunt contra te testimonium. Velut, verbi gratia, si quis uxorem velit petere, et per se non possit, amicum majorem mittit qui ei petat. Et sunt multa in quibus ipse major eligitur, qui mittatur a minore. Quid ergo jam calumniam vis facere, quia ille misit, ille missus est? Sol radium mittit, et non separat; luna splendorem mittit, et non separat; lucerna lumen fundit, et non separat: video ibi missionem, et nullam video separationem. Nam si de rebus humanis quaeris exempla, o haeretica vanitas, quanquam, sicut paulo ante dixi, et ipsae res humanae in quibusdam exemplis coarguunt et convincunt te; tamen attende quam sit aliud in rebus humanis, unde (1574)vis ducere exempla ad res divinas. Homo qui mittit, manet ipse, et pergit ille qui mittitur: numquid pergit homo cum eo quem mittit? Pater autem qui misit Filium, non recessit a Filio. Ipsum Dominum audi dicentem, Ecce veniet hora, ut unusquisque discedat ad sua, et me solum relinquatis: sed non solus sum, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Quomodo eum misit cum quo venit? quomodo eum misit a quo non recessit? Alio loco dixit, Pater autem in me manens facit opera sua. (Id. XIV, 10). Ecce in illo est, ecce operatur. Non recessit a misso mittens, quia missus et mittens unum sunt.
- TRACTATUS XXII. Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; usque ad id, Quod non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Cap. V, V\. 24-30.
1. Nudiustertiani et hesterni diei sermones redditos vobis sequitur hodierna evangelica lectio, quam ex ordine pertractemus, non pro ejus dignitate, sed pro viribus nostris: quia et vos non pro inundantis fontis largitate, sed pro vestro modulo capitis. Et nos non tantum dicimus in aures vestras, quantum ipse fons manat; sed quantum capere possumus, quod in vestros sensus trajiciamus, abundantius operante ipso in cordibus vestris, quam nobis in auribus vestris. Res enim magna tractatur, et non a magnis, imo multum parvis: spem tamen et fiduciam dat nobis, qui magnus propter nos factus est parvus. Si enim ab illo non exhortaremur, nec invitaremur ad eum intelligendum, sed desereret nos tanquam contemptibiles; quia capere non possumus divinitatem ipsius, si non caperet ipse mortalitatem nostram, et perveniret ad nos ut loqueretur nobis Evangelium; si quod in nobis abjectum et minimum est, noluisset communicare nobiscum; putaremus eum noluisse nobis dare magnum suum, qui suscepit parvum nostrum. Haec dixi, ne quis vel nos reprehendat ista tractantes, quasi multum audaces; vel de se desperet quod possit capere dono Dei, quod illi dignatus est loqui Filius Dei. Ergo quod loqui nobis dignatus est, debemus credere, quia voluit ut intelligamus. Sed si non possumus, praestat intellectum rogatus, qui verbum praestitit non rogatus. 2. Ecce quae verborum ista secreta sint, attendite. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam. Ad vitam certe aeternam omnes tendimus; et ait, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam. Numquid ergo audire nos voluit verbum suum, et intelligere noluit? Quandoquidem si in audiendo et credendo vita aeterna est, multo magis in intelligendo. Sed gradus pietatis est fides, fidei fructus intellectus, ut perveniamus ad vitam aeternam, ubi non nobis legatur Evangelium; sed ille qui nobis modo Evangelium dispensavit, remotis omnibus lectionis paginis, et voce lectoris et tractatoris, appareat (1575)omnibus suis purgato corde assistentibus, et in corpore immortali jam nunquam morituris, mundans eos, et illuminans viventes, et videntes quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1). Nunc ergo qui sumus attendamus, et quem audiamus cogitemus. Deus est Christus, et cum hominibus loquitur: capi se vult, faciat capaces; videri se vult, aperiat oculos. Non tamen sine causa loquitur nobis, nisi quia verum est quod promittit nobis. 3. Verba mea, inquit, qui audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam. Ubi, quando venimus de morte ad vitam, ut non in judicium veniamus? In hac vita transitur a morte ad vitam; in hac vita quae nondum est vita, hinc transitur a morte ad vitam. Quis est ille transitus? Qui audit verba mea, dixit, et credit ei qui misit me. Servans ista credis, et transis. Et est qui stando transit? Plane est: stat enim corpore, transit mente. Ubi erat, unde transiret, et quo transit? Transit a morte ad vitam. Vide unum hominem stantem, in quo agatur totum hoc quod dicitur. Stat, audit; forte non credebat, audiendo credit: paulo ante non credebat, modo credit; quasi de regione infidelitatis ad regionem fidei transitum fecit, moto corde, non moto corpore, moto in melius: quia iterum qui deserunt fidem, moventur in deterius. Ecce in hac vita, quae, sicut dixi, nondum est vita, transitur a morte ad vitam, ut in judicium non veniatur. Quare autem dixi quia nondum est vita? Si vita esset ista, non diceret Dominus cuidam, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17). Non enim ait illi, Si vis venire ad vitam aeternam; non addidit aeternam, sed tantum dixit, vitam. Ergo ista nec vita nominanda est, quia non est vera vita. Quae est vera vita, nisi quae est aeterna vita? Audi Apostolum dicentem ad Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Utquid hoc? Audi quod sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Si debent sibi thesaurizare fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam; profecto ista in qua erant, falsa vita est. Nam utquid velis apprehendere veram, si jam tenes veram? Apprehendenda est vera? migrandum est a falsa. Et qua migrandum? quo? Audi, crede; et transitum facis a morte ad vitam, et in judicium non venis. 4. Quid est hoc, Et in judicium non venis? Et quis melior erit Paulo apostolo, qui ait: Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V, 10)? Paulus dicit, Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi; et tu tibi audes promittere (1576)quia in judicium non venies, Absit, inquis, ut ego mihi hoc promittere audeam: sed credo promittenti. Salvator loquitur, Veritas pollicetur, ipse dixit mihi, Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et transitum facit de morte in vitam, et in judicium non veniet. Ego ergo audivi verba Domini mei, credidi; jam infidelis cum essem, factus sum fidelis: sicut me monuit, transii a morte ad vitam, ad judicium non venio; non praesumptione mea, sed ipsius promissione. Paulus autem contra Christum loquitur, servus contra Dominum, discipulus contra magistrum, homo contra Deum, ut cum Dominus dicat quia qui audit et credit, transit a morte ad vitam, et in judicium non veniet, dicat Apostolus, Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi? Aut si ad judicium non venit qui ad tribunal exhibetur, nescio quomodo intelligam. 5. Revelat ergo Dominus Deus noster, et per Scripturas suas admonet nos quomodo intelligatur, quando dicitur judicium. Hortor ergo ut attendatis. Aliquando judicium poena dicitur: aliquando judicium discriminatio dicitur. Secundum illum modum quo dicitur judicium discriminatio, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat homo quae per corpus gessit, sive bonum sive malum: ipsa est enim discriminatio, ut bonis bona, malis mala distribuantur. Nam si judicium semper in malo acciperetur, non diceret Psalmus, Judica me, Deus. Audit forte aliquis dicentem, Judica me, Deus, et miratur. Solet enim homo dicere, Ignoscat mihi Deus; Parce mihi, Deus: quis est qui dicat, Judica me, Deus? Et aliquando in Psalmo versus ipse in diapsalmate ponitur, qui praebeatur a lectore, et respondeatur a populo. Non forte alicui cor percutitur, et timet cantare Deo et dicere, Judica me, Deus? Et tamen cantat populus credens, nec putat se male optare quod didicit a divina lectione: et si parum intelligit, credit aliquid boni esse quod cantat. Et tamen et ipse Psalmus non dimisit hominem sine intellectu. Secutus enim, verbis posterioribus ostendit quale judicium diceret; quia non est damnationis, sed discretionis. Ait enim, Judica me, Deus. Quid est, Judica me, Deus? Et discerne causam meam a gente non sancta. Ergo secundum hoc judicium discretionis, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Secundum judicium autem damnationis, Qui audit verba mea, inquit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transitum facit a morte ad vitam. Quid est, in judicium non veniet? In damnationem non veniet. Probemus de Scripturis quia dictum est judicium ubi poena intelligitur: quanquam et in hac ipsa lectione paulo post audietis ipsum verbum judicii non positum nisi pro damnatione et poena (Infra, n. 13). Tamen Apostolus dicit quodam loco, scribens ad eos qui Corpus quod fideles nostis, male tractabant; et propter quod male tractabant, corripiebantur flagello Domini: ait enim illis, Propterea multi in vobis infirmi et aegroti dormiunt sufficienter. (1577)Multi enim propterea etiam moriebantur. Et secutus est, Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur: hoc est, si nos ipsos corriperemus, a Domino non corriperemur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 30-32). Sunt ergo secundum poenam qui judicantur hic, ut parcatur illis ibi; sunt quibus parcitur hic, ut abundantius torqueantur ibi: sunt autem quibus distribuuntur ipsae poenae sine flagello poenae, si flagello Dei correcti non fuerint; ut cum hic contempserint patrem verberantem, ibi sentiant judicem punientem. Ergo est judicium quo missurus est Deus, id est Filius Dei, in fine diabolum et angelos ejus, et omnes infideles et impios cum eo: ad hoc judicium non veniet, qui modo credens transitum facit a morte ad vitam. 6. Etenim ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, et accipiendo carnaliter diceres tibi, Dominus meus mihi dixit, Qui audit verba mea, et credit ei qui misit me, transiit a morte ad vitam; ergo ego credidi, non sum moriturus: scias te mortem quam debes supplicio Adam, persoluturum: accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimus, Morte morieris (Gen. II, 17); nec potest evacuari divina sententia. Sed cum persolveris mortem veteris hominis, suscipieris in vitam aeternam novi hominis, et transitum facies a morte ad vitam. Modo interim fac transitum vitae. Quae est vita tua? Fides: Justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17). Infideles quid? Mortui sunt. Inter tales mortuos erat ille corpore, de quo dicit Dominus: Dimitte mortuos, sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ergo et in hac vita sunt mortui, sunt vivi, et quasi omnes vivunt. Qui sunt mortui? Qui non crediderunt. Qui sunt vivi? Qui crediderunt. Quid dicitur mortuis ab Apostolo? Surge, qui dormis. Sed somnum, inquit, dixit, non mortem. Audi sequentia: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Et quasi diceret, Quo ibo? Et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Jam cum te credentem illuminaverit Christus, transitum facis a morte ad vitam: mane in eo quo transisti, et non venies ad judicium. 7. Exponit illud jam ipse, et sequitur: Amen, amen dico vobis. Ne forte quia dixit, transiit a morte ad vitam, intelligamus hoc in futura resurrectione, ostendere volens quomodo transit qui credit; et hoc esse transire de morte ad vitam, transire ab infidelitate ad fidem, ab injustitia ad justitiam, a superbia ad humilitatem, ab odio ad charitatem: nunc ait, Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est. Quid evidentius? Jam certe aperuit quod dicebat, quia modo fit quo nos Christus hortatur. Venit hora. Quae hora? Et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Jam de his mortuis locuti sumus. Quid putamus, fratres mei? in ista turba quae me audit, nulline sunt mortui? Qui enim credunt et (1578)secundum veram fidem agunt, vivunt et mortui non sunt: qui autem vel non credunt, vel sicut daemones credunt, trementes (Jacobi II, 19) et male viventes, Filium Dei confitentes et charitatem non habentes, mortui potius deputandi sunt. Et tamen agitur adhuc hora ista. Non enim hora de qua locutus est Dominus, una erit hora de duodecim horis unius diei. Ex quo locutus est usque ad hoc tempus, et usque ad finem saeculi, ipsa una hora agitur, de qua dicit in Epistola sua Joannes, Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Ergo nunc est. Qui vivit, vivat: qui mortuus erat, vivat; audiat vocem Filii Dei qui mortuus jacebat, surgat, et vivat. Clamavit Dominus ad sepulcrum Lazari, et quatriduanus mortuus resurrexit. Qui putebat, in auras processit; sepultus erat, lapis superpositus erat, vox Salvatoris irrupit duritiam lapidis: et cor tuum ita durum est, ut nondum illa vox divina te rumpat! Surge in corde tuo, procede de sepulcro tuo. Etenim mortuus in corde tuo tanquam in sepulcro jacebas, et tanquam saxo malae consuetudinis gravabaris. Surge, et procede. Quid est, Surge, et procede? Crede, et confitere. Qui enim credidit, surrexit; qui confitetur, processit. Quare processisse diximus confitentem? Quia antequam confiteretur, occultus erat; cum autem confitetur, procedit de tenebris ad lucem. Et cum confessus fuerit, quid dicitur ministris? Quod dictum est ad funus Lazari, Solvite illum, et sinite abire (Joan. XI, 38-44). Quomodo? Dictum est ministris Apostolis, quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVIII, 18). 8. Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Unde vivent? De vita. De qua vita? De Christo. Unde probamus quia de vita Christo? Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Ambulare vis? ego sum via. Falli non vis? ego sum veritas. Mori non vis? ego sum vita. Hoc dicit tibi Salvator tuus: Non est quo eas, nisi ad me; non est qua eas, nisi per me. Nunc ergo ista hora agitur, hoc et agitur plane, et omnino non cessatur. Surgunt homines qui mortui erant, transeunt ad vitam, ad vocem Filii Dei vivunt, de illo, perseverantes in fide ipsius. Habet enim Filius vitam, unde vivant credentes habet. 9. Et quomodo habet? Sicut habet Pater. Audi ipsum dicentem, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Fratres, ut potero dicam. Haec sunt enim illa verba quae parvum intellectum perturbant. Quare addidit, in semetipso? Sufficeret ut diceret, Sicut enim Pater habet vitam, sic dedit et Filio habere vitam. Addidit, in semetipso: habet enim in semetipso Pater vitam, habet et Filius in semetipso. Aliquid intelligere nos voluit, in eo quod ait, in semetipso. Et hic secretum in verbo hoc clausum est: pulsetur, ut aperiatur. O Domine, quid est quod dixisti? In semetipso, quare addidisti? Etenim Paulus apostolus quem vivere fecisti, non habebat vitam? Habebat, inquit. Quantum homines mortui ut reviviscant, et ad verbum tuum credendo transeant: cum transierint, non in te habebunt vitam? (1579)Habebunt; nam et ego paulo ante dixi, Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam. Ergo illi qui in te credunt, habent vitam: et non dixisti, in semetipsis. Cum autem de Patre loquereris, Sicut Pater habet vitam in semetipso: rursus, cum de te loquereris, dixisti, sic et Filio dedit habere vitam in semetipso. Sicut habet, sic dedit habere. Ubi habet? In semetipso. Ubi dedit habere? In semetipso. Paulus ubi habet? Non in semetipso, sed in Christo. Tu fidelis ubi habes? Non in temetipso, sed in Christo. Videamus si hoc dicit Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Vita nostra tanquam nostra, id est, de voluntate propria nostra, non erit nisi mala, peccatrix, iniqua: vita vero bona de Deo in nobis est, non a nobis; a Deo nobis datur, non a nobis. Christus autem in semetipso habet vitam sicut Pater, quia Verbum Dei. Non modo male vivit, et modo bene vivit: homo autem, modo male, modo bene. Qui male vivebat, in vita sua erat: qui bene vivit, ad vitam Christi transiit. Particeps factus vitae, non eras quod accepisti, et eras qui acciperes: Filius autem Dei non quasi primo fuit sine vita, et accepit vitam. Si enim sic illam acciperet, non eam haberet in semetipso. Quid est enim, in semetipso? Ut ipsa vita ipse esset. 10. Adhuc aliud planius fortasse dicam. Lucernam quisque accendit: exempli gratia, lucerna illa quantum pertinet ad flammulam quae ibi lucet, ignis ille habet lucem in semetipso; oculi autem tui qui lucerna absente jacebant et nihil videbant, jam et ipsi habent lucem, sed non in semetipsis. Proinde si se a lucerna averterint, tenebrantur; si se converterint, illuminantur. At vero ille ignis quamdiu est, lucet: si volueris illi lucem tollere, simul et ipsum exstinguis; nam sine luce non potest remanere. Sed lux Christus inexstinguibilis et coaeternus Patri, semper candens, semper lucens, semper fervens: nam si non ferveret, numquid diceretur in Psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7)? Tu autem in peccato tuo frigidus eras, converteris ut fervescas: si recesseris, frigescis. In peccato tuo tenebrosus eras, converteris ut illumineris: si averteris te, obscuraberis. Proinde quia in te tenebrae eras, cum illuminaberis, non eris lumen, quamvis sis in lumine. Ait enim Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Cum dixisset, nunc autem lux: addidit, in Domino. In te ergo tenebrae, lux in Domino. Lux quare? Quia participatione lucis illius lux es. Si autem a luce qua illuminaris recesseris, ad tenebras tuas redis. Non sic Christus, non sic Verbum Dei. Sed quomodo? Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: ut non participatione vivat, sed incommutabiliter vivat; et omnino ipse vita sit. Sic dedit et Filio habere vitam. Sicut habet, sic dedit. Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit. Numquid jam erat quando accepit? Numquid intelligimus Christum aliquando fuisse (1580)sine luce, cum ipse sit Sapientia Patris, de qua dictum est, Candor est lucis aeternae (Sap. VII, 26)? Ergo quod dicitur, dedit Filio, tale est ac si diceretur, genuit filium: generando enim dedit. Quomodo dedit ut esset, sic dedit ut vita esset, et sic dedit ut in semetipso vita esset. Quid est, in semetipso vita esset? Non aliunde vita indigeret, sed ipse esset plenitudo vitae, unde credentes alii viverent dum viverent. Dedit ergo illi habere vitam in semetipso: dedit tanquam cui? Tanquam Verbo suo, tanquam ei qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. 11. Deinde quia homo factus, quid illi dedit? Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est. Secundum quod Filius Dei est, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et dedit Filio vitam habere in semetipso: secundum autem quod filius hominis est, potestatem dedit ei judicium faciendi. Hoc est quod hesterno die exposui Charitati vestrae, quia in judicio homo videbitur, Deus autem non videbitur: sed post judicium videbitur Deus ab his qui vicerint in judicio; ab impiis autem non videbitur Deus ( In superiori Tractatu). Quia ergo homo videbitur in judicio forma illa, qua sic veniet sicut ascendit, ideo supra dixerat: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22.) Hoc etiam in isto loco repetit, cum dicit, Et potestatem dedit ei judicium faciendi, quoniam filius hominis est. Tanquam diceres tu, Potestatem dedit ei judicium faciendi, quare? Quando non habuit istam potestatem judicium faciendi? Quando in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, quando omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 1, 3) numquid non habebat potestatem judicium faciendi? Sed secundum hoc dico, Potestatem dedit ei judicium faciendi, quia filius hominis est: secundum hoc accepit potestatem judicandi, quia filius hominis est. Nam secundum quod Dei Filius est, semper habuit hanc potestatem. Accepit qui crucifixus est. Qui fuit in morte, est in vita: Verbum Dei nunquam in morte, semper in vita. 12. Jam ergo de resurrectione forte aliquis nostrum dicebat: Ecce resurreximus; qui audit Christum, qui credit, et transit de morte ad vitam et in judicium non veniet; venit hora, et nunc est, ut qui audit vocem Filii Dei, vivat; mortuus erat, audivit, ecce resurgit: quid est quod dicitur postea resurrectio futura? Parce tibi, noli praecipitare sententiam, ne pergas post illam. Est quidem ista resurrectio quae fit nunc: mortui erant infideles, mortui erant iniqui; vivunt justi, transeunt a morte infidelitatis ad vitam fidei: sed noli inde credere nullam futuram postea resurrectionem corporis, crede futuram et resurrectionem corporis. Audi enim quid sequatur post commendatam resurrectionem istam quae fit per fidem, ne quis putaret istam solam esse, et incideret in illam desperationem et errorem hominum, qui pervertebant aliorum sensus, dicentes resurrectionem jam factam esse, de quibus dicit Apostolus, Et fidem quorumdam pervertunt (II Tim. II, 18). Credo enim quia talia verba illis dicebant: Ecce Dominus (1581)ubi ait, Et qui credit in me, transiit a morte ad vitam; jam facta est resurrectio in hominibus fidelibus qui fuerant infideles: quomodo altera dicitur resurrectio? Gratias Domino Deo nostro; fulcit nutantes, dirigit haesitantes, confirmat dubitantes. Audi quid sequitur, quia non habes unde tibi facias caliginem mortis. Si credidisti, totum crede. Quid totum, inquis, credo? Audi quid dicit: Nolite mirari hoc, quia dedit potestatem Filio faciendi judicii. In fine dico, ait. Quomodo in fine? Nolite mirari hoc; quia venit hora. Hic non dixit, et nunc est. In illa resurrectione fidei quid dixit? Venit hora, et nunc est. In ista resurrectione quam commendat futuram corporum mortuorum, Venit hora, dixit; non dixit, nunc est; quia in fine saeculi ventura est. 13. Et unde, inquis, mihi probas quia de ipsa resurrectione dixit? Si patienter audias, tu ipse tibi modo probabis. Sequamur ergo: Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius ista resurrectione? Jam dudum non dixerat, qui in monumentis sunt; sed, mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Non dixit, alii vivent, alii damnabuntur; quia omnes qui credunt vivent. De monumentis autem quid dicit? Omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus, et procedent. Non dixit, audient et vivent. Si enim male vixerunt et jacebant in monumentis, ad mortem surgent, non ad vitam. Ergo videamus qui procedent. Licet paulo ante mortui audiendo et credendo vivebant, non ibi facta est discretio; non dictum est, Audient mortui vocem Filii Dei, et cum audierint, alii vivent, alii damnabuntur; sed, Omnes qui audierint, vivent: quia qui credunt vivent, qui habent charitatem vivent, et nemo morietur. De monumentis autem, audient vocem, et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male fecerunt, ad resurrectionem judicii. Hoc est judicium, poena illa de qua paulo ante dixerat, Qui credit in me, transiit a morte ad vitam, et in judicium non veniet. 14. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. Si sicut audis judicas, a quo audis? Si a Patre, certe Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quando tu quodammodo praeco Patris, quod audis, hoc dicis? Quod audio hoc dico, quia quod est Pater, hoc sum: dicere enim meum esse est; quia Verbum Patris sum. Hoc enim tibi dicit Christus. Inde de tuo. Quid est, Sicut audio, ita judico, nisi, Sicut sum? Quomodo enim audit Christus? Fratres, quaeramus, rogovos. Audit Christus a Patre? Quomodo illi dicit Pater? Utique si dicit illi, verba ad illum facit: omnis enim qui aliquid alicui dicit, verbo dicit. Quomodo Pater Filio dicit, quando Filius Verbum Patris est? Quidquid nobis Pater dicit, Verbo suo dicit: Verbum Patris Filius est, ipsi Verbo quo alio verbo dicit? Unus est Deus, unum Verbum habet, in uno Verbo omnia continet. Quid est ergo, Sicut audio, ita judico? Sicut de Patre sum, ita judico. Ergo (1582)judicium meum justum est. Nam si nihil facis ex te, o Domine Jesu, quomodo sentiunt carnales; si nihil facis ex te, quomodo paulo ante dixisti, Sic et Filius quos vult vivificat? Modo dicis, Ex me facio nihil. Sed quid commendat Filius, nisi quia de Patre est? Qui est de Patre, non est de se. Si de se Filius esset, non esset Filius: de Patre est. Pater ut sit non est de Filio, Filius ut sit de Patre est. Aequalis Patri; sed tamen iste de illo, non ille de isto. 15. Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Filius unicus dicit, Non quaero voluntatem meam; et homines volunt facere voluntatem suam! Ille tantum se humiliat qui aequalis est Patri; et tantum se extollit qui in imo jacet, et nisi ei manus porrigatur, non surgit! Faciamus ergo voluntatem Patris, voluntatem Filii, voluntatem Spiritus sancti; quia Trinitatis hujus una voluntas, una potestas, una majestas est. Ideo tamen dicit Filius, Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; quia Christus non est de se, sed de Patre suo est. Quod autem habuit ut homo appareret, de creatura assumpsit quam ipse formavit.
- TRACTATUS XXIII. In illam lectionem Evangelii, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., usque ad id, Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Tum etiam repetuntur superiores lectiones jam ante tractatae, scilicet ab his verbis, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. Cap. V, V\. 19-40.
1. Quodam loco in Evangelio Dominus ait, prudentem auditorem verbi sui similem esse debere homini qui volens aedificare, fodit altius, donec perveniat ad fundamentum stabilitatis petrae, et ibi securus constituat quod fabricat adversus impetum fluminis: ut cum venerit, repercutiatur potius firmitate aedificii, quam impulsu suo ruinam faciat illi domui (Matth. VII, 24, 25). Putemus Scripturam Dei tanquam agrum esse, ubi volumus aliquid aedificare. Non simus pigri, nec superficie contenti; fodiamus altius, donec perveniamus ad petram: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). 2. Hodierna lectio de testimonio Domini nobis locuta est, quia non habeat necessarium ab hominibus testimonium, sed habeat majus quam sunt homines; atque id testimonium dixit quid sit: Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Deinde adjunxit: Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Ipsa quoque opera quae facit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater. Nullumne testimonium perhibuit Joannes? Perhibuit plane, sed tanquam lucerna, non ad satiandos amicos, sed ad confundendos inimices: jam enim antea praedictum erat a persona Patris, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17 et 18). Esto tanquam in nocte (1583)positus, attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae: sed illa lucerna dicit esse solem, in quo exsultare debeas; et quamvis ardeat in nocte, diem te jubet exspectare. Non ergo quia illius hominis testimonio non erat opus. Nam utquid mitteretur, si non erat opus? Sed ne in lucerna remaneat homo, et lumen lucernae sufficere sibi arbitretur; ideo Dominus nec lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen te dicit in lucerna debere remanere. Dicit aliud testimonium Scriptura Dei: ibi utique Deus perhibuit testimonium Filio suo, et in illa Scriptura Judaei spem posuerant, in Lege scilicet Dei, ministrata sibi per Moysen famulum Dei. Scrutamini, inquit, Scripturam, in qua vos putatis vitam aeternam habere; ipsa testimonium perhibet de me: et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Quid vos putatis habere in Scriptura vitam aeternam? Ipsam interrogate, cui perhibet testimonium; et intelligite quae sit vita aeterna. Et quia propter Moysen volebant repudiare Christum, tanquam adversarium institutis praeceptisque Moysi; rursus eosdem ipse convincit tanquam de alia lucerna. 3. Omnes enim homines lucernae, quia et accendi possunt et exstingui. Et lucernae quidem cum sapiunt, lucent, et spiritu fervent: nam et si ardebant et exstinctae sunt, etiam putent. Permanserunt enim servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, non ex viribus suis. Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum lucernarum est. Plus enim illis omnibus laboravi, ait quaedam lucerna; et ne viribus suis ardere videretur, adjunxit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Omnis ergo prophetia ante Domini adventum, lucerna est: de qua dicit Petrus apostolus, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Lucernae itaque Prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna. Quid Apostoli? non lucernae etiam ipsi? Plane lucernae. Solus enim ille non lucerna. Non enim accenditur et exstinguitur: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Lucernae ergo et Apostoli; et gratias agunt, quia et accensi sunt lumine Veritatis, et fervent Spiritu charitatis, et suppetit illis oleum gratiae Dei. Si non essent lucernae, non diceret illis Dominus, Vos estis lumen mundi. Nam posteaquam dixit, Vos estis lumen mundi, ostendit ne tale lumen se putarent, quale dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Tunc autem hoc de Domino dictum est, cum a Joanne distingueretur. De Joanne quippe Baptista dictum erat, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 9, 8). Et ne diceres, Quomodo lumen non erat, de quo Christus dicit, quia lucerna erat? In comparatione alterius luminis non erat lumen. Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ergo cum et discipulis diceret, Vos estis lumen mundi, ne sibi aliquid tributum putarent, quod de solo Christo intelligendum esset, et ita lucernae vento superbiae (1584)exstinguerentur; cum dixisset, Vos estis lumen mundi, continuo subjunxit, Non potest civitas abscondi supra montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sed quid, si Apostolos non dixit lucernam, sed accensores lucernae quam ponerent super candelabrum? Audi quia ipsos dixit lucernam. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra glorificent, non vos, sed Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 14-16). 4. Ergo et Moyses perhibuit testimonium Christo, et Joannes perhibuit testimonium Christo, et caeteri Prophetae et Apostoli perhibuerunt testimonium Christo. His omnibus testimoniis praeponit testimonium operum suorum. Quia et per illos nonnisi Deus perhibuit testimonium Filio suo. Sed perhibet alio modo Deus testimonium Filio suo: per ipsum Filium suum indicat Deus Filium, indicat se per Filium. Ad hunc si potuerit homo pervenire, nec lucernis indigebit, et vere fodiendo altius, aedificium perducet ad petram. 5. Facilis est ergo, fratres, hodierna lectio: sed propter hesternum debitum (scio enim quid distulerim, non abstulerim, et Dominus dignatus est donare etiam hodie loqui ad vos), recordamini quid reposcere debeatis, si forte aliquo modo servata pietate et salubri humilitate, extendamus nos non adversus Deum, sed ad Deum; et levemus ad eum animam nostram, effundentes eam super nos, sicut ille in Psalmo, cui dicebatur, Ubi est Deus tuus? Haec, inquit, meditatus sum, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4 et 5). Levemus ergo animam ad Deum, non contra Deum; quia et hoc dictum est, Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Et levemus adjuvante ipso; nam gravis est. Unde autem gravis est? Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ne forte ergo possimus sensum nostrum a multis colligere ad unum, et evulsum a multis relevare ad unum (quod quidem non poterimus, ut dixi, nisi adjuvet ille qui ad se vult levari animas nostras), et contingamus ex aliqua parte, quomodo Verbum Dei unicus Patri, coaeternus et aequalis Patri, non faciat nisi quod viderit Patrem facientem, cum tamen Pater ipse non faciat aliquid nisi per Filium videntem. Videtur mihi quoniam Dominus Jesus in hoc loco magnum quiddam insinuare volens intentis, et infundere capacibus, incapaces autem excitare ad studium, ut nondum intelligentes bene vivendo capaces fiant, insinuavit nobis animam humanam et mentem rationalem, quae inest homini, non inest pecori, non vegetari, non beatificari, non illuminari, nisi ab ipsa substantia Dei: eamque animam facere aliquid per corpus et de corpore, atque habere subjectum corpus, et per corporalia mulceri posse sensus corporis vel offendi, et propter hoc, id est propter consortium quoddam animae et corporis in hac vita atque complexu, delectari animam lenitis, vel contristari offensis corporis sensibus; beatitudinem tamen ejus qua fit beata ipsa anima, non fieri nisi participatione illius (1585)vitae semper vivae, incommutabilis, aeternaeque substantiae, quae Deus est: ut quomodo anima quae inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, facit vivere; sic eamdem animam non faciat beate vivere, nisi quod ipsa anima est superius. Superior enim anima quam corpus, et superior quam anima Deus. Praestat aliquid inferiori, praestatur illi a superiore. Serviat Domino suo, ne conculcetur a servo suo. Haec est, fratres mei, religio christiana, quae praedicatur per totum mundum, horrentibus inimicis; et ubi vincuntur, murmurantibus; ubi praevalent, saevientibus. Haec est religio christiana, ut colatur unus Deus, non multi dii; quia non facit animam beatam nisi unus Deus. Participatione Dei fit beata. Non participatione sanctae animae fit beata infirma anima, nec participatione angeli fit beata sancta anima: sed si quaerit beata esse infirma anima, quaerat unde beata sit sancta anima. Non enim beatus efficeris ex angelo tu; sed unde angelus, inde et tu. 6. His praemissis atque firmissime constitutis, animam rationalem non beatificari nisi a Deo, corpus non vegetari nisi per animam, atque esse quamdam medietatem inter Deum et corpus, animam; intendite et recolite mecum, non hodiernam, de qua sufficienter locuti sumus, sed hesternam lectionem, quam ecce jam triduo versamus atque tractamus, et pro viribus fodimus, donec ad petram perveniamus. Verbum Christus, Verbum Dei Christus apud Deum, Verbum Christus et Deus Verbum, Christus et Deus et Verbum unus Deus. Illuc perge, anima, contemptis caeteris, vel etiam transcensis; illuc perge. Nihil potentius ista creatura, quae mens dicitur rationalis, nihil hac creatura sublimius: quidquid supra istam est, jam Creator est. Dicebam autem quia Verbum Christus, et Verbum Dei Christus, et Deus Verbum Christus; sed non tantum Verbum Christus, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): ergo et Verbum et caro Christus. Cum enim in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Et quid nos in imo, qui non poteramus infirmi et humi repentes attingere Deum, numquid relinquendi eramus? Absit. Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Non ergo formam Dei amittens. Factus est ergo homo qui erat Deus, accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat: ita factus est homo Deus. Ibi habes aliquid propter infirmitatem tuam, ibi habes aliud propter perfectionem tuam. Erigat te Christus per id quod homo est, ducat te per id quod Deus homo est, perducat te ad id quod Deus est. Et tota praedicatio dispensatioque per Christum haec est, fratres, et alia non est, ut resurgant animae, resurgant et corpora. Utrumque quippe mortuum erat; corpus ex infirmitate, anima ex iniquitate. Quia utrumque mortuum erat, resurgat utrumque. Quid utrumque? Anima et corpus. Per quid ergo anima, nisi per Deum Christum? Per quid corpus, nisi per hominem Christum? Erat enim et in Christo anima humana, tota anima: non irrationale tantum animae, sed etiam rationale quod mens dicitur. Fuerunt enim quidam haeretici, et (1586)pulsi sunt ab Ecclesia, qui putarent non habere mentem rationalem corpus Christi, sed quasi animam belluinam: excepta quippe rationali mente, vita belluina est. Sed quia expulsi sunt, et veritate expulsi sunt; accipe totum Christum, Verbum, mentem rationalem, et carnem. Hoc totum Christus est. Resurgat anima tua ab iniquitate per id quod Deus est, resurgat corpus tuum a corruptione per id quod homo est. Proinde, charissimi, audite magnam lectionis hujus, quantum mihi videtur, profunditatem; et videte quemadmodum loquatur hic Christus, nihil aliud quam quare venerit Christus, ut resurgant animae ab iniquitate, resurgant corpora a corruptione. Jam dixi animae per quid resurgant, per ipsam substantiam Dei; corpora per quid resurgant, per dispensationem humanam Domini nostri Jesu Christi. 7. Amen, amen dico vobis, non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Coelum, terram, mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, visibilia, invisibilia, animalia in terris, fruteta in agris, natantia in aquis, in aere volantia, in coelo lucentia; praeter haec omnia, Angelos, Virtutes, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Numquid Deus omnia haec fecit, et demonstravit ea facta Filio, ut et ipse faceret alterum mundum his omnibus plenum? Non utique. Sed quid? Quaecumque enim ille fecerit, haec, non alia, sed haec et Filius, nec dissimiliter, sed similiter facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Demonstrat Pater Filio ut animae suscitentur, quia per Patrem et Filium animae suscitantur: nec possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus. Si ergo non possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus, sicut ipsae sunt vita corporum; quod demonstrat Pater Filio, id est quod facit, per Filium facit. Non enim faciendo demonstrat Filio, sed demonstrando facit per Filium. Videt enim Filius Patrem demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione Patris et visione Filii fit quod fit a Patre per Filium. Sic animae suscitantur, si potuerint videre istam unitatis conjunctionem, Patrem demonstrantem, Filium videntem, et per Patris demonstrationem et Filii visionem fieri creaturam: atque id fieri per Patris demonstrationem et Filii visionem, quod nec Pater sit nec Filius, sed infra Patrem et Filium, quidquid fit a Patre per Filium. Quis hoc videt? 8. Ecce iterum ad carnales sensus, ecce rursus humiliamus nos, et descendimus ad vos, si tamen aliquid aliquando ascenderamus a vobis. Vis demonstrare aliquid filio tuo, ut faciat quod facis: facturus es tu, et sic demonstraturus. Quod igitur facturus es ut demonstres filio, non utique facis per filium: sed tu solus facis quod ipse factum videat, et aliud tale similiter faciat. Non est hoc ibi: quid pergis ad similitudinem tuam, et deles in te similitudinem Dei? Ibi omnino non est hoc. Inveni aliquid, quomodo demonstres filio tuo quod facis, antequam facis; ut cum demonstraveris, (1587)per filium facias hoc quod facis. Jam forte quasi occurrit tibi: Ecce, inquis, cogito facere domum, et volo ut per filium meum fabricetur: antequam eam ipse fabricem, ostendo filio meo quod facere volo; et facit ipse, atque ego per ipsum, cui ostendi voluntatem meam. Recessisti quidem a pristina similitudine, sed adhuc jaces in magna dissimilitudine. Ecce enim antequam facias domum, indicas filio tuo, et demonstras quid facere velis; ut te demonstrante antequam facias, faciat ipse quod demonstraveris, et tu per ipsum: sed verba dicturus es filio tuo, inter te et ipsum verba cursura sunt; et inter demonstrantem et videntem, vel loquentem et audientem sonus articulatus volat, qui non est quod tu, non est quod ipse. Sonus quippe ille qui exit de ore tuo, et verberato aere tangit aurem filii tui, et impleto sensu audiendi perducit ad cor cogitationem tuam; sonus ergo ille, non est ipse tu, non est ipse filius tuus. Signum datum est ab animo tuo animo filii tui, quod signum non sit nec animus tuus, nec animus filii tui, sed aliud aliquid. Itane putamus Patrem locutum esse cum Filio? Fuerunt verba inter Deum et Verbum? quomodo istud est? An quidquid vellet Pater dicere Filio, si verbo vellet dicere, ipse Filius est Verbum Patris, numquid per verbum loqueretur ad Verbum? An quia Filius magnum Verbum, minora verba cursura erant inter Patrem et Filium? Sonus aliquis et quasi creatura quaedam temporalis atque volatica, exitura erat ex ore Patris, et percussura aurem Filii? Numquid habet Deus corpus, ut quasi ex ejus labiis hoc procedat; et habet aures corporis Verbum, in quas sonus veniat? Remove omnia corporalia, simplicitatem vide, si simplex es. Quomodo autem eris simplex? Si te non mundo implicaveris, sed ex mundo explicaveris: explicando enim te simplex eris. Et vide si potes quod dico, aut si non potes, crede quod non vides. Dicis filio tuo, verbo dicis; verbum quod sonat, nec tu es, nec filius tuus. 9. Habeo, inquis, aliud quo ostendam: ita enim est eruditus filius meus, ut nec loquente me audiat, sed nutu ostendo ei quod faciat. Ecce nutu ostende quod vis, certe animus tuus vult ostendere quod in se habet. Unde facis nutum? De corpore, scilicet, labiis, vultu, superciliis, oculis, manibus. Haec omnia non sunt quod animus tuus; etiam ista media sunt: intellectum est aliquid per haec signa, quae non sunt quod animus tuus, nec quod animus filii tui: sed hoc totum quod corpore agis, infra animum tuum est, et infra animum filii tui; nec potest cognoscere animum tuum filius tuus, nisi dederis ei signa de corpore. Quid igitur facio? Non est hoc ibi, simplicitas ibi est. Pater ostendit Filio quod facit, et ostendendo Filium gignit. Video quid dixerim: sed quia video et quibus dixerim, fiat in vobis intellectus iste (1588)quandoque. Nuncsi non potestis comprehendere quid sit Deus, vel hoc comprehendite quid non sit Deus: multum profeceritis, si non aliud quam est, de Deo senseritis. Nondum potes pervenire ad quid sit, perveni ad quid non sit. Non est Deus corpus, non terra, non coelum, non luna, non sol, non stellae, non corporalia ista. Si enim non coelestia, quanto minus terrena? Tolle omne corpus. Adhuc audi aliud: non est Deus mutabilis spiritus. Nam fateor, et fatendum est, quia Evangelium loquitur, Deus spiritus est. Sed transi omnem mutabilem spiritum, transi spiritum qui modo scit, modo nescit, modo meminit, et obliviscitur; vult quod nolebat, non vult quod volebat; sive patiatur jam istas mutabilitates, sive pati possit: transi haec omnia. Non invenis in Deo aliquid mutabilitatis, non aliquid quod aliter nunc sit, aliter paulo ante fuerit. Nam ubi invenis aliter et aliter, facta est ibi quaedam mors: mors enim est, non esse quod fuit. Immortalis dicitur anima: est quidem, quia vivit semper anima, et est in illa quaedam vita permanens, sed mutabilis vita. Secundum mutabilitatem vitae hujus et mortalis dici potest: quia si vivebat sapienter, et desipit, mortua est in deterius; si vivebat insipienter, et sapit, mortua est in melius. Nam esse mortem in deterius, esse mortem in melius Scriptura nos docet. Utique in deterius mortui erant, de quibus dicitur, Sine mortuos, sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22); et, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14); et de hac lectione, Quando mortui audient, et qui audierint vivent. In deterius mortui erant, ideo reviviscunt. Reviviscendo moriuntur in melius, quia et reviviscendo non erunt quod erant: non esse autem quod erat, mors est. Sed forte, si in melius est, non appellatur mors? Appellavit illam mortem Apostolus: Si autem mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis (Coloss. II, 20)? et iterum, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Id. III, 3). Mori nos vult ut vivamus, quia viximus ut moreremur. Quidquid ergo et a meliore in deterius, et a deteriore in melius moritur, non est hoc Deus: quia neque in melius ire potest summa bonitas, neque in deterius vera aeternitas. Vera enim aeternitas est, ubi temporis nihil est. Erat autem modo hoc, et modo illud? jam tempus admissum est, aeternum non est. Nam ut noveritis quia non sic Deus quomodo anima: certe immortalis est anima; quid ergo est quod ait Apostolus de Deo, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); nisi quia hoc aperte dixit, Solus habet incommutabilitatem, quia solus habet veram aeternitatem? Ergo ibi nulla mutabilitas. 10. Agnosce in te aliquid, quod volo dicere, intus, intus in te; non in te quasi in corpore tuo, nam et ibi potest dici in te. In te est enim sanitas, in te quaelibet aetas, sed secundum corpus; in te est manus, pes tuus: sed aliud est in te intus, aliud in te tanquam in veste tua. Sed relinque foris et vestem tuam et carnem tuam, descende in te, adi secretarium tuum, (1589)mentem tuam, et ibi vide quod volo dicere, si potueris. Si enim tu ipse a te longe es, Deo propinquare unde potes? Dicebam de Deo; et intellecturum te arbitrabaris: de anima dico, de te dico; intellige, ibi te probabo. Non enim valde longe pergo in exempla, quando de mente tua volo aliquam similitudinem dare ad Deum tuum; quia utique non in corpore, sed in ipsa mente factus est homo ad imaginem Dei. In similitudine sua Deum quaeramus, in imagine sua Creatorem agnoscamus. Ibi intus, si potuerimus, inveniamus hoc quod dicimus; quomodo demonstret Pater Filio, et Filius videat quod demonstrat Pater, antequam fiat aliquid a Patre per Filium. Sed cum dixero et intellexeris, nec sic putes jam illud aliquid tale esse, ut serves ibi pietatem, quam volo a te servari, et praecipue moneo: id est, ut si non vales comprehendere Deus quid sit, parum non tibi putes esse scire quid non sit. 11. Ecce in mente tua video aliqua duo, memoriam tuam et cogitationem tuam, id est, quasi aciem quamdam et obtutum animae tuae. Vides aliquid, et per oculos percipis, et commendas memoriae: ibi est intus quod memoriae commendasti, in abdito reconditum quasi in horreo, quasi in thesauro, quasi in secretario quodam et penetrali interiore. Cogitas aliunde, intentio tua alibi est; illud quod vidisti in memoria tua est, et non videtur a te, quia cogitatio tua in aliud intenditur. Modo probo, scientibus loquor: Carthaginem nomino, omnes modo intus quicumque eam nostis, vidistis Carthaginem. Numquid tot sunt Carthagines quot animae vestrae? Omnes vidistis per nomen hoc: per quatuor has syllabas notas vobis, erumpentes ex ore meo, tactae sunt aures vestrae, tactus est sensus animae per corpus, et ab alia intentione reflexus est animus ad id quod ibi erat, et vidit Carthaginem. Numquid tunc est ibi Carthago facta? Jam ibi erat, sed latebat. Quare ibi latebat? Quia animus tuus in aliud attendebat: cum vero reflexa est cogitatio tua ad id quod erat in memoria, inde formata est, et visio quaedam animi facta est. Antea non erat visio, sed erat memoria: reflexa cogitatione ad memoriam, facta est visio. Demonstravit ergo memoria tua cogitationi tuae Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conversae ad se intentioni cogitationis ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione visio; et nulla verba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est; nec innuisti, nec scripsisti, nec sonuisti; et tamen cogitatio vidit quod memoria demonstravit. Ejusdem autem substantiae est, et quae demonstravit, et cui demonstravit. Sed Carthaginem ut haberet memoria tua, per oculos hausta est imago haec: vidisti enim quod in memoria reconderes. Sic arborem quam meministi vidisti, sic montem, sic fluvium, sic amici faciem, sic inimici, sic patris, matris, fratris, sororis, filii, vicini; sic litterarum in codice conscriptarum, sic ipsius codicis, sic hujus basilicae: omnia ista vidisti, et visa quia jam erant, memoriae commendasti; et tanquam posuisti illic quae (1590)videres cogitando cum velles, etiam cum ab istis corporis oculis abfuissent. Vidisti enim Carthaginem cum esses Carthagini, accepit speciem per oculos anima tua; haec species recondita est in memoria tua, et servasti aliquid intus homo apud Carthaginem constitutus, quod posses apud te videre etiam cum ibi non esses. Haec omnia forinsecus accepisti. Pater quae demonstrat Filio, non accipit extrinsecus: intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi hoc Pater fecisset per Filium. Creatura omnis a Deo facta est; antequam fieret non erat. Non ergo facta visa est et retenta memoriter, ut eam Pater Filio tanquam memoria cogitationi monstraret: sed faciendam Pater monstravit, faciendam Filius vidit, et eam Pater demonstrando fecit, quia per Filium videntem fecit. Et ideo movere non debet, quia dictum est, nisi quod viderit Patrem facientem: non dictum est, demonstrantem. Per hoc enim significatum est, id esse Patri facere, quod est demonstrare; ut ex hoc intelligatur per Filium videntem omnia facere. Nec illa demonstratio, nec illa visio temporalis est. Quia enim per Filium fiunt omnia tempora, non utique aliquo tempore possent ei demonstrari facienda. Sic autem demonstratio Patris Filii visionem gignit, quemadmodum Pater Filium gignit. Demonstratio quippe generat visionem, non visio demonstrationem. Quod si purius et perfectius intueri valeremus, fortasse inveniremus nec aliud esse Patrem, aliud ejus demonstrationem; nec aliud Filium, aliud ejus visionem. Sed si vix hoc cepimus, vix explicare potuimus, quomodo memoria quod cepit extrinsecus, ostendat cogitationi; quanto minus capere aut explicare poterimus, quomodo Pater Deus demonstrat Filio quod non habet aliunde, vel quod non est aliud quam ipse? Parvuli sumus; loquor vobis quid non sit Deus, non ostendo quid sit: ergo ut capiamus quid sit, quid faciemus? Numquid a me, numquid per me poteritis? Dicam hoc parvulis, et vobis et mihi: est per quem possimus; modo cantavimus, modo audivimus, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). Ideo enim non potes, o homo, quia parvulus es: si parvulus es, nutriendus es: nutritus, grandis eris; et quod parvulus non poteras, grandis videbis: sed ut nutriaris, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet 12. Modo ergo percurramus breviter quae restant, et videte hic quae commendavi, quomodo Dominus insinuet. Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ipse suscitat animas, sed per Filium, ut fruantur animae suscitatae substantia Dei, hoc est Patris et Filii. Et majora his demonstrabit ei opera. Quibus majora? Sanitatibus corporum. Jam et antea tractavimus (In Tractatu 19, nn. 4, 5, et Tract. 21, n. 5-10), nec immorari debemus. Major est enim resurrectio corporis in aeternum, quam haec quae ad tempus facta est in illo languido sanitas corporis. Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Demonstrabit, quasi temporaliter: ergo quasi homini facto in tempore, quia Verbum Deus non est factus, (1591)per quem omnia facta sunt tempora: sed homo factus Christus in tempore. Apparet quo Consule, quo die conceptum de Spiritu sancto virgo Maria peperit Christum: ergo homo factus est in tempore, per quem Deum facta sunt tempora. Ideo tanquam in tempore demonstrabit ei opera majora, id est, resurrectionem corporum, ut vos miremini factam per Filium resurrectionem corporum. 13. Deinde redit ad illam resurrectionem animarum: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, sed secundum spiritum. Vivificat Pater, vivificat Filius; quos vult Pater, quos vult Filius: sed ipsos Pater quos Filius; quia omnia per ipsum facta sunt. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. De resurrectione animarum dictum est hoc: quid de resurrectione corporum? Redit, et dicit, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Resurrectio animarum fit per substantiam Patris et Filii aeternam et incommutabilem: resurrectio vero corporum fit per dispensationem humanitatis Filii temporalem, non Patri coaeternam. Ideo cum commemoraret judicium, ubi fieret resurrectio corporum, Non enim Pater, inquit, judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: de resurrectione autem animarum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Illud ergo simul Pater et Filius: hoc autem de resurrectione corporum, Non judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Hoc redditum est resurrectioni animarum. Ut omnes honorificent Filium. Quomodo? Sicut honorificant Patrem. Animarum enim resurrectionem sic operatur Filius, quomodo Pater: sic vivificat Filius, quomodo Pater. Ergo in animarum resurrectione omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid de honorificatione propter resurrectionem corporis? Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non dixit, sicut; sed, honorificat, et honorificat. Honoratur enim homo Christus, sed non sicut Pater Deus. Quare? Quia secundum hoc dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quando autem honorificatur Filius, sicut honorificatur Pater? Cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 1, 3). Et ideo in hac honorificatione secunda quid ait? Qui non honorificat Filium, nec honorificat Patrem qui misit illum. Non est missus Filius, nisi quia factus est homo. 14. Amen, amen dico vobis. Iterum redit ad resurrectionem animarum, ut assidue dicentem capiamus: quia velut volantem sermonem sequi non poteramus; ecce immoratur nobiscum sermo Dei, ecce quasi habitat cum infirmitatibus nostris: redit rursum ad commendationem resurrectionis animarum. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam: sed tanquam ex Patre. Quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, ex Patre habet vitam aeternam, credendo in eum (1592)qui misit illum. Et in judicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam: sed ex Patre vivificatur, cui credit. Quid, tu non vivificas? Vide quia et Filius quos vult vivificat. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Hic non dixit, Credent ei qui misit me, et ideo vivent; sed audiendo vocem Filii Dei, qui audierint, hoc est obaudierint Filio Dei, vivent. Ergo et ex Patre vivent, cum credent Patri; et ex Filio vivent, cum audient vocem Filii Dei. Quare et ex Patre vivent et ex Filio vivent? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. 15. Implevit de resurrectione animarum; restat evidentius dicere de resurrectione corporum. Et potestatem dedit ei et judicium facere: non solum animas per fidem et sapientiam suscitare, sed et judicium facere. Quare autem haec? Quia filius hominis est. Facit ergo aliquid Pater per Filium hominis, quod non facit ex substantia sua cui aequalis est Filius; sicut ipsum nasci, sicut ipsum crucifigi, sicut ipsum mori, sicut ipsum resurgere: non enim aliquid horum Patri contigit. Sic et resuscitationem corporum. Nam resuscitationem animarum ex substantia sua Pater facit per substantiam Filii, qua illi aequalis est; animae quippe fiunt participes illius incommutabilis lucis, non corpora: resuscitationem autem corporum Pater facit per filium hominis. Et potestatem enim dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est: secundum illud quod supra dixit, Neque enim Pater judicat quemquam. Et ut ostendat quia de resurrectione corporum hoc dixit: Nolite mirari hoc, quia venit hora. Non nunc est, sed venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt (jam hoc et hesterno die satiatissime audistis [In superiori Tractatu, n. 13] ), audient vocem ejus et procedent. Et ubi? In judicium: Qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii. Et tu hoc facis solus, quia omne judicium Filio Pater dedit, et non judicat quemquam? Ego, inquit, facio. Sed quomodo facis? Non possum a me facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat, Audio; sed, video. Audio enim, tanquam praecipientis Patris imperium. Jam ergo sicut homo, sicut quo major est Pater; jam ex forma servi, non ex forma Dei, sicut audio, judico; et judicium meum justum est. Unde est judicium justum hominis? Fratres mei, attendite: Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
- TRACTATUS XXIV. Ab eo quod scriptum est, Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis; usque ad id, Hic est vere propheta qui venit in mundum. Cap. VI, V\. 1-14.
1. Miracula quae fecit Dominus noster Jesus Christus, sunt quidem divina opera, et ad intelligendum (1593)Deum de visibilibus admonent humanam mentem. Quia enim ille non est talis substantia quae videri oculis possit, et miracula ejus quibus totum mundum regit universamque creaturam administrat, assiduitate viluerunt, ita ut pene nemo dignetur attendere opera Dei mira et stupenda in quolibet seminis grano; secundum ipsam suam misericordiam servavit sibi quaedam, quae faceret opportuno tempore praeter usitatum cursum ordinemque naturae, ut non majora, sed insolita videndo stuperent, quibus quotidiana viluerant. Majus enim miraculum est gubernatio totius mundi, quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus: et tamen haec nemo miratur: illud mirantur homines non quia majus est, sed quia rarum est. Quis enim et nunc pascit universum mundum, nisi ille qui de paucis granis segetes creat? Fecit ergo quomodo Deus. Unde enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes. Potestas enim erat in manibus Christi: panes autem illi quinque, quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata. Hoc ergo admotum est sensibus, quo erigeretur mens, et exhibitum oculis ubi exerceretur intellectus, ut invisibilem Deum per visibilia opera miraremur, et erecti ad fidem et purgati per fidem, etiam ipsum invisibiliter videre cuperemus, quem de rebus visibilibus invisibilem nosceremus. 2. Nec tamen sufficit haec intueri in miraculis Christi. Interrogemus ipsa miracula, quid nobis loquantur de Christo: habent enim si intelligantur, linguam suam. Nam quia ipse Christus Verbum Dei est, etiam factum Verbi, verbum nobis est. Hoc ergo miraculum, sicut audivimus quam magnum sit, quaeramus etiam quam profundum sit: non tantum ejus superficie delectemur, sed etiam altitudinem perscrutemur. Habet enim aliquid intus, hoc quod miramur foris. Vidimus, spectavimus magnum quiddam, praeclarum quiddam, et omnino divinum, quod fieri nisi a Deo non possit: laudavimus de facto factorem. Sed quemadmodum si litteras pulchras alicubi inspiceremus, non nobis sufficeret laudare scriptoris articulum, quoniam eas pariles, aequales decorasque fecit, nisi etiam legeremus quid nobis per illas indicaverit: ita factum hoc qui tantum inspicit, defectatur pulchritudine facti ut admiretur artificem; qui autem intelligit, quasi legit. Aliter enim videtur pictura, aliter videntur litterae. Picturam cum videris, hoc est totum vidisse, laudasse: litteras cum videris, non hoc est totum; quoniam commoneris et legere. Etenim dicis, cum videris litteras, si forte non eas nosti legere, Quid putamus esse quod hic scriptum est? Interrogas quid sit, cum jam videas aliquid. Aliud tibi demonstraturus est, a quo quaeris agnoscere quod vidisti. Alios ille oculos habet, alios tu. Nonne similiter apices videtis? Sed non similiter signa cognoscitis. Tu ergo vides et laudas: ille videt, laudat, legit et intelligit. Quia ergo vidimus, quia laudavimus, legamus et intelligamus. 3. Dominus in monte: multo magis intelligamus (1594)quia Dominus in monte Verbum est in alto. Proinde non quasi humiliter jacet quod in monte factum est; nec transeunter praetereundum est, sed suspiciendum. Turbas vidit, esurientes agnovit, misericorditer pavit: non solum pro bonitate, verum etiam pro potestate. Quid enim sola prodesset bonitas, ubi non erat panis, unde turba esuriens pasceretur? Nisi bonitati adesset potestas, jejuna illa turba et esuriens remaneret. Denique et discipuli qui erant cum Domino in fame, et ipsi turbas volebant pascere, ut non remanerent inanes, sed unde pascerent non habebant. Interrogavit Dominus unde emerentur panes ad turbas pascendas. Et ait Scriptura, Hoc autem dicebat tentans eum: discipulum scilicet Philippum, quem interrogaverat. Ipse enim sciebat quid esset facturus. Cui ergo bono tentabat, nisi quia ignorantiam discipuli demonstrabat? Et forte in demonstratione ignorantiae discipuli aliquid significavit. Apparebit ergo, cum ipsum sacramentum de quinque panibus coeperit nobis loqui, et quid significet indicare: ibi enim videbimus quare Dominus in hoc facto ignorantiam discipuli voluit interrogando quod sciebat, ostendere. Nam interrogamus aliquando quod nescimus, audire volentes ut discamus; aliquando interrogamus quod scimus, scire volentes utrum et ille sciat quem interrogamus: utrumque hoc noverat Dominus; et quod interrogabat sciebat, quid enim esset facturus ipse noverat; et hoc nescire Philippum sciebat similiter. Quare itaque interrogabat, nisi quia illius ignorantiam demonstrabat? Et hoc quare fecerit, ut dixi, postea intelligemus. 4. Andreas ait: Est hic puer quidam qui habet quinque panes, et duos pisces; sed haec quid sunt ad tantos? Cum dixisset Philippus interrogatus, ducentorum denariorum panes non sufficere, quibus tanta illa turba reficeretur, erat ibi quidam puer portans quinque panes hordeaceos et duos pisces. Et ait Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem ibi fenum multum, et discubuerunt ferme quinque millia hominum. Accepit autem Dominus Jesus panes, gratias egit, jussit, fracti sunt panes, positi ante discumbentes. Non jam quinque panes, sed quod adjecerat, qui creaverat quod auctum erat. Et de piscibus quantum sufficiebat. Parum est turbam illam fuisse satiatam, etiam fragmenta resederunt: et ipsa colligi jussa sunt, ne perirent; et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum. 5. Breviter ut curramus, quinque panes intelliguntur quinque libri Moysi: merito non triticei, sed hordeacei; quia ad Vetus Testamentum pertinent. Nostis autem hordeum ita creatum, ut ad medullam ejus vix perveniatur: vestitur enim eadem medulla tegmine paleae, et ipsa palea tenax et inhaerens, ut cum labore exuatur. Talis est littera Veteris Testamenti, vestita tegminibus carnalium sacramentorum: sed si ad ejus medullam perveniatur, pascit et satiat. Ferebat ergo puer quidam quinque panes et duos pisces. Si quaeramus quis fuerit puer iste, forte populus Israel erat: sensu puerili portabat, nec manducabat. (1595)Illa enim quae portabat, clausa onerabant, aperta pascebant. Duo autem pisces, videntur nobis significare duas illas in Veteri Testamento sublimes personas, quae ungebantur ad populum sanctificandum et regendum, sacerdotis et regis. Et ipse in mysterio venit aliquando, qui per illas significabatur: venit aliquando qui per medullam hordei ostendebatur, per paleam vero hordei occultabatur. Venit ipse unus utramque personam in se portans, sacerdotis et regis: sacerdotis per victimam, quam seipsum obtulit pro nobis Deo; regis, quia regimur ab eo: et aperiuntur quae clausa portabantur. Gratias illi; implevit per se quod per Vetus Testamentum promittebatur. Et frangi jussit panes: frangendo multiplicati sunt. Nihil verius. Quinque enim illi libri Moysi, quam multos libros, cum exponuntur, tanquam frangendo, id est disserendo, fecerunt? Sed quia in illo hordeo ignorantia primi populi tegebatur, de quo primo populo dictum est, Quamdiu legitur Moyses, velamen supra corda eorum positum est (II Cor. III, 15): nondum enim ablatum erat velamen, quia nondum venerat Christus; nondum velum templi fuerat illo in cruce pendente conscissum: quia ergo ignorantia populi erat in Lege, propterea illa Domini tentatio ignorantiam discipuli demonstrabat. 6. Nihil igitur vacat, omnia innuunt, sed intellectorem requirunt: nam et iste numerus pasti populi, populum significabat sub Lege constitutum. Cur enim quinque millia erant, nisi quia sub Lege erant, quae Lex quinque libris Moysi explicatur? Unde et quinque illis porticibus languidi prodebantur, non sanabantur. Ille autem ibi curavit languidum (Joan. V, 2-9), qui et hic turbas de quinque panibus pavit. Nam et super fenum discumbebant: carnaliter ergo sapiebant, et in carnalibus quiescebant. Omnis enim caro fenum (Isai. XL, 6). Quae sunt autem illa fragmenta, nisi quae populus non potuit manducare? Intelliguntur ergo quaedam secretiora intelligentiae, quae multitudo non potest capere. Quid ergo restat, nisi ut secretiora intelligentiae, quae non potest capere multitudo, illis credantur qui idonei sunt et alios docere, sicut erant Apostoli? Unde duodecim cophini impleti sunt. Factum est hoc et mirabiliter, quia magnum factum est; et utiliter, quia spirituale factum est. Qui tunc viderunt, admirati sunt: nos autem non miramur cum audimus. Factum est enim ut illi viderent, scriptum est autem ut nos audiremus. Quod in illis oculi valuerunt, hoc in nobis fides. Cernimus quippe animo, quod oculis non potuimus: et praelati sumus illis, quoniam de nobis dictum est, Beati qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Addo autem quia forte et intelleximus quod illa turba non intellexit. Et vere nos pasti sumus, qui ad medullam hordei pervenire potuimus. 7. Denique homines illi qui viderunt hoc, quid putaverunt? Illi, inquit, homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant, Quia hic est vere propheta. Forte adhuc ideo Christum prophetam putabant, quia super fenum discubuerant. Erat autem ille Dominus (1596)Prophetarum, impletor Prophetarum, sanctificator Prophetarum, sed et propheta: nam et Moysi dictum est, Suscitabo eis prophetam similem tui. Similem secundum carnem, non secundum majestatem. Et de ipso Christo illam Domini promissionem habere intellectum, aperte in Actibus Apostolorum exponitur et legitur (Deut. XVIII, 18; Act. VII, 37). Et ipse Dominus de se ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Joan. IV, 44). Propheta Dominus, et Verbum Dei Dominus, et nullus propheta sine Verbo Dei prophetat: cum Prophetis Verbum Dei, et propheta Verbum Dei. Meruerunt priora tempora Prophetas afflatos, et impletos Verbo Dei: meruimus nos prophetam ipsum Verbum Dei. Sic autem propheta Christus, Dominus Prophetarum; sicut angelus Christus, Dominus Angelorum. Nam et ipse dictus est magni consilii Angelus (Isai. IX, 6, sec. LXX). Verumtamen alibi quid dicit propheta? Quia non legatus neque angelus, sed ipse veniens salvos faciet eos (Id. XXXV, 4): id est, ad salvos eos faciendos non mittet legatum, non mittet angelum, sed veniet ipse. Quis veniet? Ipse angelus. Certe non per angelum, nisi quia iste sic angelus, ut etiam Dominus Angelorum. Etenim Angeli latine nuntii sunt. Si Christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur: si Christus nihil prophetaret, propheta non diceretur. Exhortatus est nos ad fidem, et ad capessendam vitam aeternam: aliquid praesens annuntiavit, aliquid futurum praedixit: ex eo quod praesens annuntiavit, angelus erat; ex eo quod futurum praedixit, propheta erat: ex eo quod Verbum Dei caro factum est, et Angelorum et Prophetarum Dominus erat.
- TRACTATUS XXV. Ab eo quod scriptum est, Jesus ergo cum cognovisset quod venissent ut raperent eum; usque ad id, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Cap. VI, V\. 15-44.
1. Hesternam ex Evangelio lectionem, ista est hodierna quae sequitur, unde hodiernus sermo debetur. Facto illo miraculo, ubi quinque millia hominum de quinque panibus pavit Jesus, cum admiratae essent turbae, et eum magnum Prophetam dicerent qui venit in mundum, sequitur hoc: Jesus ergo cum cognovisset quia venerant ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Datur ergo intelligi quod Dominus cum sederet in monte cum discipulis suis, et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri potest ut rursus illuc fugeret, nisi ante de monte descenderet? Significat ergo aliquid, quod Dominus de alto descendit ad pascendas turbas. Pavit, et ascendit. 2. Quare autem ascendit, cum cognovisset quod eum vellent rapere et regem facere? Quid enim? non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat omnino: nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret. Numquid forte et hic aliquid significat nobis Jesus, cujus facta verba sunt? Ergo in hoc quod voluerunt eum rapere et regem facere, (1597)et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo factum tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere eum, praevenire velle tempus regni ejus? Etenim venerat modo, non jam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Semper quidem ille cum Patre regnat secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod facta sunt omnia. Praedixerunt autem Prophetae regnum ejus, etiam secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos. Erit ergo regnum Christianorum quod modo colligitur, quod modo comparatur, quod modo emitur sanguine Christi: erit aliquando manifestum regnum ejus, quando aperta erit claritas sanctorum ejus post judicium ab eo factum; quod judicium supra ipse dixit quod filius hominis facturus sit (Joan. V, 22). De quo regno etiam Apostolus dixit: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24). Unde etiam ipse ait: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Discipuli autem et turbae credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut jam regnaret: hoc est velle rapere et regem facere, praevenire velle tempus ejus, quod ipse apud se occultabat, ut opportune proderet, et opportune in fine saeculi declararet. 3. Nam ut noveritis quia regem cum volebant facere, id est, antevenire, et jam habere manifestum Christi regnum, quem primo oportebat judicari, et deinde judicare: ubi crucifixus est, et illi qui in eum sperabant, spem resurrectionis ejus perdiderant, resurgens a mortuis invenit inde duos cum desperatione sibi sermocinantes, et cum gemitu quae gesta fuerant colloquentes; et apparens eis velut incognitus, cum oculi eorum tenerentur ne ab eis agnosceretur, sermonem tractantibus miscuit: at illi narrantes ei unde sermocinarentur, dixerunt quia ille magnus propheta in factis et dictis occisus esset a principibus sacerdotum; Et nos, inquiunt, sperabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 13-21). Recte sperabatis, verum sperabatis: in illo est redemptio Israel. Sed quid festinatis? Rapere vultis. Illud etiam indicat nobis hunc sensum, quia cum ab eo quaererent discipuli de fine, dixerunt ei: Si hoc in tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Jam enim esse cupiebant, jam volebant; hoc est rapere velle, et regem facere. Sed ait discipulis, quia adhuc solus ascensurus erat: Non, inquit, est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem ex alto, Spiritum sanctum supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque in fines (1598)terrae (Act. I, 6-8). Vultis ut jam exhibeam regnum; prius colligam quod exhibeam: altitudinem amatis, et altitudinem adipiscemini; sed per humilitatem me sequimini. Sic de illo etiam praedictum est, Et congregatio populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere (Psal. VII, 8); id est, ut circumdet te congregatio populorum, ut multos colligas, regredere in altum. Sic fecit; pavit, et ascendit. 4. Quare autem dictum est, fugit? Neque enim vere si nollet teneretur, si nollet raperetur, qui si nollet nec agnosceretur. Nam ut noveritis hoc mystice factum, non ex necessitate, sed ex significante dispositione, modo in consequenti videbitis; quia eisdem turbis quae eum quaerebant apparuit, et cum eis loquens multa eis dixit, multa de pane coelesti disputavit: nonne cum ipsis de pane disputans erat, a quibus ne teneretur aufugerat? Non ergo et tunc poterat agere ut non ab eis comprehenderetur, quemadmodum postea quando cum eis loquebatur? Aliquid ergo significavit fugiendo. Quid est, fugit? Non potuit intelligi altitudo ejus. Quidquid enim non intellexeris, Fugit me, dicis. Ergo fugit iterum in montem ipse solus. Primogenitus a mortuis (Coloss. I, 18) ascendens super omnes coelos, et interpellans pro nobis (Rom. VIII, 34). 5. Interea illo sursum posito solo sacerdote magno, (qui intravit in interiora veli, foris populo constituto hunc enim sacerdos ille in Lege veteri significavit, qui hoc semel in anno faciebat [Hebr. IX, 12,] ): illo ergo sursum posito, discipuli in navicula quid patiebantur? Nam illo in altis constituto, navicula illa Ecclesiam praesignabat. Si non hoc primo in Ecclesia intelligimus, quod illa navicula patiebatur; non erant illa significantia, sed simpliciter transeuntia: si autem videmus exprimi in Ecclesia veritatem illarum significationum; manifestum est quia facta Christi genera sunt locutionum. Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli ejus ad mare: et cum ascendissent naviculam, venerunt trans mare in Capharnaum. Cito dixit finitum quod postea factum est. Venerunt trans mare in Capharnaum. Et redit, ut exponat quomodo venerunt, quia per stagnum navigantes transierunt. Et dum navigarent ad eum locum quo eos venisse jam dixit, recapitulando exponit quid acciderit: Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. Merito tenebrae, quia lux non venerat: Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit infidelitas: lux denique quae charitas apud Joannem ipsum evangelistam satis aperteque demonstratur, ita ut diceret, Qui odit fratrem suum, in tenebris est (I Joan. II, 11), creberrime exstinguitur: crescunt istae tenebrae odiorum fraternorum, quotidie crescunt; et nondum venit Jesus. Unde apparet quia crescunt? Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Crescunt tenebrae, et nondum venit Jesus. Crescentibus tenebris, refrigescente charitate, abundante iniquitate, ipsi sunt fluctus navem turbantes: tempestates et venti, clamores (1599)sunt maledicorum. Inde charitas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur navis. 6. Vento magno flante mare exsurgebat. Tenebrae crescebant, intelligentia minuebatur, iniquitas augebatur. Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta. Interea ambulabant, promovebant, nec venti illi et tempestates et fluctus et tenebrae id agebant, ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur: sed inter illa omnia mala ibat. Etenim quia abundavit iniquitas, et refrigescit charitas multorum, crescunt fluctus, augentur tenebrae, saevit ventus: sed tamen navis ambulat. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Nec ipse stadiorum numerus contemnendus est. Neque enim vere posset nihil significare quod dictum est, Cum remigassent stadia viginti quinque aut triginta, tunc ad eos venit Jesus. Sufficeret viginti quinque, sufficeret triginta, maxime quia aestimantis erat, non affirmantis. Numquid periclitaretur veritas in aestimante, si diceret stadia ferme triginta, aut stadia ferme viginti quinque? Sed ex viginti quinque fecit triginta. Quaeramus numerum vigesimum quintum. Unde constat, unde fit? De quinario. Quinarius ille numerus ad Legem pertinet. Ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsae sunt quinque porticus illae languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum pascentes. Ergo Legem significat numerus vigesimus quintus: quoniam quinque per quinque, id est, quinquies quini, faciunt viginti quinque, quadratum quinarium. Sed huic Legi antequam Evangelium veniret, deerat perfectio. Perfectio autem in senario numero comprehenditur. Propterea sex diebus Deus mundum perfecit (Gen. I), et quinque ipsa per sex multiplicantur, ut Lex per Evangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui implent Legem, venit Jesus. Et venit, quomodo? Calcans fluctus; omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens. Hoc agitur quantum additur tempori, et quantum accedit aetas saeculi. Augentur in isto mundo tribulationes, augentur mala, augentur contritiones, exaggerantur haec omnia: Jesus transit, calcans fluctus. 7. Et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt in Jesum, et qui conantur perseverare usque in finem, expavescant ne deficiant: Christo fluctus calcante, saeculi ambitiones et altitudines deprimente, expavescit christianus. Nonne haec illi praedicta sunt? Merito et Jesu in fluctibus ambulante, timuerunt: quomodo Christiani quamvis habentes spem in futuro saeculo, quando viderint deprimi altitudinem saeculi hujus, plerumque conturbantur de contritione rerum humanarum. Aperiunt Evangelium, aperiunt Scripturas; et inveniunt ibi ista omnia praedicta; quia hoc Dominus facit. Deprimit celsitudines saeculi, ut ab humilibus glorificetur. De quorum altitudine praedictum est, Civitates firmissimas destrues; et, Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti (Psal. IX, 7). Quid ergo timetis, Christiani? Christus loquitur: Ego sum, nolite timere. Quid haec (1600)expavescitis? Quid timetis? Ego ista praedixi, ego facio, necesse est ut fiant. Ego sum, nolite timere. Voluerunt ergo eum accipere in navim, agnoscentes ac gaudentes, securi facti. Et statim fuit navis ad terram in quam ibant. Factus est finis ad terram: de humido ad solidum, de turbato ad firmum, de itinere ad finem. 8. Altera die turba quae stabat trans mare, unde illi venerant, vidit quia navicula non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis in navem, sed soli discipuli ejus abiissent: aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade, juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Domino. Cum ergo vidissent turbae quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum. Insinuatum tamen est illis tam magnum miraculum. Viderunt enim quod discipuli soli ascendissent in navem, et quia alia navis non ibi erat. Venerunt autem inde et naves juxta locum illum ubi manducaverunt panem, in quibus eum turbae secutae sunt. Cum discipulis ergo non ascenderat, alia navis illic non erat: unde subito trans mare factus est Jesus, nisi quia super mare ambulavit, ut miraculum monstraret? 9. Et cum invenissent eum turbae. Ecce praesentat se turbis, a quibus se rapi timuerat, et in montem fugerat. Omnino confirmat et insinuat nobis in mysterio dicta esse illa omnia; et facta in magno sacramento, ut aliquid significarent. Ecce est ille qui in montem fugerat turbas: nonne cum ipsis turbis loquitur? Modo teneant, modo regem faciant. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? 10. Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascantur, et quorum satiavit panibus ventres, satiet et sermonibus mentes; sed si capiunt. Et si non capiunt, sumatur quod non capiunt, ne fragmenta pereant. Loquatur ergo, et audiamus. Respondit Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. Quam multi non quaerunt Jesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum; alius premitur a potentiore, fugit ad ecclesiam; alius pro se vult interveniri apud eum apud quem parum valet: ille sic, ille sic; impletur quotidie talibus ecclesia. Vix quaeritur Jesus propter Jesum. Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Quaeritis me propter aliud, quaerite me propter me. Seipsum enim insinuat istum cibum, quod in consequentibus illucescit. Quem Filius hominis dabit vobis. Exspectabas, credo, iterum panes manducare, iterum discumbere, (1601)iterum saginari. Sed dixerat cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam: quomodo dictum fuerat mulieri illi Samaritanae, Si scires qui petit a te bibere, tu forsitan postulasses ab eo, et daret tibi aquam vivam: cum illa diceret, Unde tibi, quandoquidem non habes hauritorium, et puteus altus est? Samaritanae respondit: Si scires qui a te petit bibere, tu petisses ab eo, et daret tibi aquam, unde qui biberit, amplius non sitiet: nam de hac aqua qui biberit, sitiet iterum. Et gavisa est illa, et voluit accipere, quasi non passura sitim corporis, quae labore hauriendi fatigabatur; et sic inter hujusmodi sermocinationes pervenit ad potum spiritualem (Joan. IV, 5-26): omnino isto modo et hic. 11. Hunc ergo cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis: hunc enim Pater signavit Deus. Istum filium hominis nolite sic accipere, quasi alios filios hominum, de quibus dictum est, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV, 8). Iste filius hominis sequestratus quadam gratia Spiritus, et secundum carnem filius hominis, exceptus a numero hominum; filius hominis est. Iste filius hominis et Filius Dei est, iste homo etiam Deus est. Alio loco interrogans discipulos ait: Quem me dicunt esse homines Filium hominis? Et illi: Alii Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Et ille: Vos vero quem me dicitis esse? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 13-16). Ille dixit se Filium hominis, et Petrus eum dixit Filium Dei vivi. Optime ille commemorabat quod misericorditer exhibuerat: ille commemorabat quod in claritate permanebat. Verbum Dei commendat humilitatem suam, homo agnoscit claritatem Domini sui. Et revera, fratres, puto quia justum est; humiliavit se propter nos, glorificemus illum nos: non enim filius hominis propter se est, sed propter nos. Ergo erat filius hominis illo modo, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ideo enim hunc Deus Pater signavit. Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est enim signare, imponere aliquid quod non confundatur cum caeteris. Signare, est signum rei ponere. Cuicumque rei ponis signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis, a te non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est, signavit? Proprium quiddam illi dedit, ne caeteris comparetur hominibus. Ideo de illo dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Ergo signare quid est? Exceptum habere: hoc est, prae participibus tuis. Itaque nolite, inquit, me contemnere, quia filius sum hominis; et quaerite a me cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Sic enim filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis: sic sum filius hominis, ut Pater Deus me signaret. Quid est, signaret? Proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum. 12. Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Dixerat enim illis, Operamini escam, (1602)non quae perit, sed quae permanet in vitam aeternam. Quid faciemus, inquiunt? quid observando, hoc praeceptum implere poterimus? Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Utquid paras dentes et ventrem? crede, et manducasti. Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit, justificari hominem per fidem sine operibus Legis (Rom. III, 28): et sunt opera quae videntur bona, sine fide Christi; et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Id. X, 4). Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse opus. Ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Nec dixit, Hoc est opus vestrum; sed, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. Vide si non Judaei signa petunt. Dixerunt ergo ei, Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Parumne erat quod de quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna de coelo praeferebant. Dominus autem Jesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeret. Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Aliquid plus iste promittebat quam Moyses. Per Moysen quippe promittebatur regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus corporis, et caetera omnia, temporalia quidem, in figura tamen spiritualia: quia veteri homini in Vetere Testamento promittebantur. Attendebant ergo promissa per Moysen, et attendebant promissa per Christum. Ille plenum ventrem promittebat in terra, sed cibo qui perit: iste promittebat cibum non qui perit, sed qui permanet in aeternum. Attendebant eum plus promittentem, et quasi nondum videbant majora facientem. Attendebant itaque qualia fecisset Moyses, et adhuc aliqua majora volebant fieri ab eo qui tam magna pollicebatur. Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut noveris quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi minora ista judicabant quae faciebat Jesus: Patres, inquiunt, nostri manna manducaverunt in deserto. Sed quid est manna? Forte contemnitis. Sicut scriptum est, Dedit illis manna manducare. Per Moysen patres nostri panem de coelo acceperunt, et non eis dictum est a Moyse, Operamini cibum non qui perit. Tu promittis cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, et non talia opera operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed dedit manna de coelo. 13. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo. Verus enim panis est qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Verus ergo ille panis est qui dat vitam mundo; et ipse cibus est de quo paulo ante locutus sum, Operamini cibum non qui (1603)perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; qui significabatur, contemnitis? Non ergo Moyses dedit panem de coelo: Deus dat panem. Sed quem panem? forte manna? Non, sed panem quem significavit manna, ipsum scilicet Dominum Jesum. Pater meus dat vobis panem verum. Panis enim Dei est qui descendit de coelo, et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine; da nobis semper panem hunc. Quomodo mulier illa Samaritana, cui dictum est, Qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam; continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia volens, Da mihi, inquit, Domine, de hac aqua: sic et isti, Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat. 14. Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Qui venit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me; et quod dixit, non esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam. Utroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. Panem de coelo desideratis; ante vos habetis, et non manducatis. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Sed non ideo ego populum perdidi. Numquid enim infidelitas vestra fidem Dei evacuavit (Rom. III, 3)? Vide enim quod sequitur: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venerit ad me, non ejiciam foras. Quale est intus illud, unde non exitur foras? Magnum penetrale, et dulce secretum. O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum! Nonne illud secretum est quo intrabit ille, cui dicturus est Dominus servo bene merito, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23)? 15. Et eum qui veniet ad me, non ejiciam foras. Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ideo ergo eum qui veniet ad te, non ejicies foras, quia descendisti de coelo, non facere voluntatem tuam, sed voluntatem ejus qui te misit? Magnum sacramentum! Obsecro vos, simul pulsemus; exeat ad nos aliquid quod nos pascat, secundum quod nos delectavit. Magnum illud et dulce secretum: Qui veniet ad me. Attende, attende, et appende: Qui veniet ad me, non ejiciam foras. Ergo, qui veniet, inquit, non ejiciam foras. Quare? Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ipsa est ergo causa quare non ejicias eum foras qui venit ad te, quia non voluntatem tuam facere descendisti de coelo, sed voluntatem ejus qui te misit? Ipsa. Quid quaerimus utrum ipsa sit? Ipsa est, ipse loquitur. Non enim nobis fas est aliud suspicari quam loquitur: Qui venerit ad me, non ejiciam foras. Et quasi quaereres, Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Timeo ne foras propterea exierit anima a Deo, quia superba erat; imo non dubito. Scriptum est enim, Initium omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo. Scriptum est, firmum est, verum est. Deinde quid de superbo (1604)dicitur mortali, accincto pannis carnis, praegravato pondere corporis corruptibilis, et tamen extollenti se, et obliviscenti qua pelle vestitus sit, quid ei dicit Scriptura? Quid superbit terra et cinis? Quid superbit? Dicat quid superbit. Quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccli. X, 15, 14, 9 et 10). Quid est, projecit, nisi porro jecit? Hoc est exire foras. Etenim intrare intro, appetere intima; projicere intima, foras exire est. Intima projicit superbus, intima appetit humilis. Si superbia ejicimur, humilitate regredimur. 16. Caput omnium morborum superbia est, quia caput omnium peccatorum superbia. Medicus quando aegritudinem discutit, si curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam qua factum est non curet, ad tempus videtur mederi, causa manente morbus repetitur. Verbi gratia, expressius hoc dicam: humor in corpore scabiem vel ulcera gignit; in corpore fit magna febris, et non parvus dolor: exhibentur quaedam medicamenta quae scabiem compescant et fervorem illum ulceris sedent; et adhibentur et proficiunt: vides hominem qui fuit ulcerosus et scabiosus, sanatum; sed quia humor ille non ejectus est, rursus ad ulcus reditur. Cognoscens hoc medicus, purgat humorem, detrahit causam, et nulla erunt ulcera. Unde abundat iniquitas? Per superbiam. Cura superbiam, et nulla erit iniquitas. Ut ergo causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis factus est Filius Dei. Quid superbis, homo? Deus propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. Venit Filius Dei in homine, et humilis factus est: praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine fias pecus: ille Deus factus est homo; tu, homo, cognosce quia es homo: tota humilitas tua, ut cognoscas te. Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit, Non veni facere voluntatem meam, sed ejus voluntatem qui misit me. Haec enim commendatio humilitatis est. Superbia quippe facit voluntatem suam; humilitas facit voluntatem Dei. Ideo qui ad me venerit, non ejiciam foras. Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Humilis veni, humilitatem docere veni, magister humilitatis veni: qui ad me venit, incorporatur mihi; qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit; quia non facit voluntatem suam, sed Dei; et ideo non ejicietur foras, quia cum superbus esset, projectus est foras. 17. Vide illa interiora commendari in Psalmo: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Vide quid sit ire intro, vide quid sit ad illius protectionem confugere, vide quid sit etiam sub verbera patris currere: flagellat enim omnem filium quem recipit. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Et quid est intus? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Cum miseris intro, intrantes in gaudium Domini sui; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae. Non foris extra te, sed intus apud te, ibi est fons vitae. Et in lumine tuo videbimus (1605)lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Qui sequuntur voluntatem Domini sui, non quaerentes sua, sed quae Domini Jesu Christi, ipsi sunt recti corde, ipsis non commoventur pedes. Bonus enim Deus Israel rectis corde. Mei autem, inquit ille, pene commoti sunt pedes. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Ergo quibus bonus est Deus, nisi rectis corde? Nam mihi torto corde displicuit Deus. Quare displicuit? Quia dedit felicitatem malis: et ideo nutaverunt mihi pedes, quasi sine causa servissem Deo. Ideo ergo mei pene commoti sunt pedes, quia non fui rectus corde. Quid est ergo rectus corde? Sequens voluntatem Dei. Felix est ille, laborat ille: ille male vivit et felix est, ille juste vivit et laborat. Non indignetur juste vivens et laborans; intus habet quod felix ille non habet: non ergo tristetur, non maceretur, non deficiat. Felix ille habet ipse aurum in arca, iste Deum in conscientia. Compara nunc aurum et Deum, arcam et conscientiam. Ille illud habet quod perit, et ibi habet unde perit; iste Deum habet, qui perire non potest, et ibi habet unde auferri non potest: sed si sit rectus corde; tunc enim intrat, et non exit. Ideo ille quid dicebat? Quoniam apud te est fons vitae: non apud nos. Ideo intrare debemus ut vivamus, non quasi nobis sufficere ut pereamus, non quasi de nostro velle satiari ut arescamus: sed os ad ipsum fontem ponere, ubi aqua non deficit. Quia voluit suo consilio vivere Adam, et lapsus est per eum qui ante ceciderat per superbiam, qui ei calicem ipsius superbiae propinavit. Quia ergo apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen; intus bibamus, intus videamus. Quare enim inde exitum est? Audi quare: Non veniat mihi pes superbiae. Ergo ille exiit, cui venit pes superbiae. Ostende quia ideo exiit. Et manus peccatorum non moveant me: propter pedem superbiae. Quare hoc dicis? Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. Ubi ceciderunt? In ipsa superbia. Expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV, 8-13). Si ergo superbia expulit eos qui non potuerunt stare; humilitas intromittit, qui possint in perpetuum stare. Ideo etenim ille qui dixit, Exsultabunt ossa humiliata; praedixit, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam (Psal. L, 10). Quid est, auditui meo? Audiendo te felix sum, de voce tua felix sum; intus bibendo felix sum. Ideo non cado, ideo exsultabunt ossa humiliata: ideo amicus sponsi stat, et audit eum (Joan. III, 29); ideo stat, quia audit. De interiore fonte bibit, ideo stat. Illi qui noluerunt de interiore bibere, ibi ceciderunt; expulsi sunt, nec potuerunt stare. 18. Doctor itaque humilitatis venit non facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Veniamus ad eum, intremus ad eum, incorporemur ei, ut nec nos faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem Dei: et non nos ejiciet foras, quia membra ejus sumus, quia caput nostrum esse voluit docendo humilitatem. Ad extremum, ipsum audite concionantem: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis: tollite (1606)jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et cum hoc didiceritis, invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28 et 29), unde non ejiciamini foras: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; humilitatem doceo, ad me venire non potest nisi humilis. Non mittit foras nisi superbia: quomodo exit foras qui servat humilitatem, et non labitur a veritate? Dicta sunt quanta dici potuerunt de abscondito sensu, fratres: satis enim hic latet sensus, et nescio utrum congruis verbis a me sit depromptus et exsculptus, quare ideo non ejiciat foras qui venit ad illum, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum. 19. Haec est autem, inquit, voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ipse illi datus est, qui servat humilitatem; hunc accipit: qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Sic non est voluntas in conspectu Patris vestri, ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Id. XVIII, 14, 4). Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo; sed resuscitabo illud in novissimo die. Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem delineet. Qui venit ad me, modo resurgit humilis factus in membris meis: sed et resuscitabo eum in novissimo die, secundum carnem. Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me: modo autem, Qui videt Filium, et credit in eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem: hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem. Quia sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 24, 26). Ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam: credendo et transeundo ad vitam, tanquam prima illa resurrectione. Et quia non est sola, et resuscitabo ego eum, inquit, in novissimo die.
- TRACTATUS XXVI. Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Cap. VI, V\. 41-59.
1. Cum Dominus noster Jesus Christus, sicut in Evangelio cum legeretur, audivimus, panem se esse dixisset, qui de coelo descendit, murmuraverunt Judaei, et dixerunt, Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo hic dicit, Quia descendi de coelo? Isti a pane de coelo longe erant, nec eum esurire noverant. Fauces cordis languidas habebant, auribus apertis surdi erant, videbant et caeci stabant. Panis quippe iste interioris hominis quaerit esuriem: unde alio loco dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (1607)(Matth. V, 6). Justitiam vero nobis esse Christum Paulus apostolus dicit (I Cor. I, 30). Ac per hoc qui esurit hunc panem, esuriat justitiam; sed justitiam quae de coelo descendit, justitiam quam dat Deus, non quam sibi facit homo. Si enim nullam sibi homo faceret justitiam, non diceret idem apostolus de Judaeis, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Inde erant isti qui panem de coelo descendentem non intelligebant, quia sua justitia saturati, justitiam Dei non esuriebant. Quid est hoc, justitia Dei et justitia hominis? Justitia Dei hic dicitur, non qua justus est Deus, sed quam dat homini Deus, ut justus sit homo per Deum. Quae autem erat illorum justitia? Qua de suis viribus praesumebant, et quasi impletores Legis seipsos ex sua virtute dicebant. Nemo autem implet Legem, nisi quem adjuverit gratia, id est panis qui de coelo descendit. Legis enim plenitudo, compendio ut ait Apostolus, charitas est (Id. XIII, 10): charitas non nummi, sed Dei; charitas non terrae, non coeli, sed ejus qui fecit coelum et terram. Unde ista charitas homini? Ipsum audiamus: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Daturus ergo Dominus Spiritum sanctum, dixit se panem qui de coelo descendit, hortans ut credamus in eum. Credere enim in eum, hoc est manducare panem vivum. Qui credit, manducat; invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur. Infans intus est, novus intus est: ubi novellatur, ibi satiatur. 2. Quid ergo talibus murmurantibus respondit Jesus? Nolite murmurare ad invicem. Tanquam dicens, Scio quare non esuriatis, et istum panem non intelligatis neque quaeratis. Nolite murmurare ad invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Magna gratiae commendatio! Nemo venit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle judicare, si non vis errare. Semel accipe, et intellige: nondum traheris? ora ut traharis. Quid hic dicimus, fratres? Si trahimur ad Christum, ergo inviti credimus; ergo violentia adhibetur, non voluntas excitatur. Intrare quisquam ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere Sacramentum potest nolens: credere non potest nisi volens. Si corpore crederetur, fieret in nolentibus: sed non corpore creditur. Apostolum audi: Corde creditur ad justitiam. Et quid sequitur? Ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10). De radice cordis surgit ista confessio. Aliquando audis confitentem, et nescis credentem. Sed nec debes vocare confitentem, quem judicas non credentem. Hoc est enim confiteri, dicere quod habes in corde: si autem aliud in corde habes, aliud dicis; loqueris, non confiteris. Cum ergo in Christum corde credatur, quod nemo utique facit invitus, qui autem trahitur, tanquam invitus cogi videtur; quomodo istam solvimus (1608)quaestionem, Nemo venit ad me nisi Pater qui misit me, traxerit eum? 3. Si trahitur, ait aliquis, invitus venit. Si invitus venit, nec credit; si non credit, nec venit. Non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo: nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus. Ideo illa mulier quae fimbriam tetigit, magis tetigit quam turba quae pressit. Ideo Dominus dixit, Quis me tetigit? (Luc. VIII, 44-46). Et mirantes discipuli, dixerunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille repetivit: Tetigit me aliquis. Illa tangit, turba premit. Quid est tetigit, nisi credidit? Unde et mulieri illi post resurrectionem dixit volenti se mittere ad pedes ejus: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quod vides, hoc solum me esse putas; noli me tangere. Quid est? Hoc solum me esse putas quod tibi appareo, noli sic credere: hoc est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; tibi non ascendi, nam inde nunquam recessi. In terra non tangebat stantem, quomodo tangeret ad Patrem ascendentem? Sic tamen, sic se tangi voluit: sic tangitur ab eis a quibus bene tangitur, ascendens ad Patrem, manens cum Patre, aequalis Patri. 4. Inde et hic si advertis, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit. Noli te cogitare invitum trahi: trahitur animus et amore. Nec timere debemus ne ab hominibus qui verba perpendunt, et a rebus maxime divinis intelligendis longe remoti sunt, in hoc Scripturarum sanctarum evangelico verbo forsitan reprehendamur, et dicatur nobis, Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: parum est voluntate, etiam voluptate traheris. Quid est trahi voluptate? Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est ille coelestis. Porro si poetae dicere licuit, « Trahit sua quemque voluptas » (Virg. Eclog. 2); non necessitas, sed voluptas; non obligatio, sed delectatio: quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Si animus non habet voluptates suas, unde dicitur, Filii autem hominum, sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 8-10)? Da amantem, et sentit quod dico. Da desiderantem, da esurientem, da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem: da talem, et scit quid dicam. Si autem frigido loquor, nescit quid loquor. Tales erant isti qui invicem murmurabant. Pater, inquit, quem traxerit, venit ad me. 5. Quid est autem, Pater quem traxerit; cum ipse Christus trahat? Quare voluit dicere, Pater quem traxerit? (1609)Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Sed quid intelligi voluit, advertamus, fratres, et quantum possumus capiamus. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum: Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: ut qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium. Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater; quia non considerat Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari? quid, haeretice, loqueris? quid est Christus? Non, inquit, Deus verus; sed quem fecit Deus verus. Non te traxit Pater: non enim intellexisti Patrem, cujus Filium negas: aliud cogitas, non est ipse Filius; nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris: aliud est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photinus dixit: Homo solum est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Pater eum traxit. Quem Pater traxit, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Non sicut propheta, non sicut Joannes, non sicut aliquis magnus justus; sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es Christus Filius Dei vivi. Vide quia tractus est, et a Patre tractus est. Beatus es Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16, 17). Ista revelatio, ipsa est attractio. Ramum viridem ostendis ovi, et trahis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur: et quo currit trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis vinculo trahitur. Si ergo ista quae inter delicias et voluptates terrenas revelantur amantibus, trahunt; quoniam verum est, « Trahit sua quemque voluptas; » non trahit revelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? Quo avidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum vera judicandi, nisi ut manducet et bibat sapientiam, justitiam, veritatem, aeternitatem? 6. Ubi autem hoc? Ibi melius, verius ibi, plenius ibi. Nam hic facilius possumus esurire, et hoc si bonam spem habemus, quam satiari: Beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, sed hic; quoniam saturabuntur (Id. V, 6), sed ibi. Ideo cum dixisset, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, quid subjecit? Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Reddo illi quod amat, reddo quod sperat: videbit quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo quod sitit. Ubi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in novissimo die. 7. Scriptum est enim in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Quare hoc dixi, o Judaei? Pater vos non docuit; quomodo potestis me agnoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Quid faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo cum loquor? Strepitum verborum ingero auribus vestris. Nisi ergo revelet ille (1610)qui intus est, quid dico, aut quid loquor? Exterior cultor arboris, interior est Creator. Qui plantat et qui rigat, extrinsecus operatur: hoc facimus nos. Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum aat Deus (I Cor. III, 7): hoc est, Erunt omnes docibiles Dei. Qui, omnes? Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Videte quomodo trahit Pater: docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce quomodo trahit. Erunt omnes docibiles Dei: trahere Dei est. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me: trahere Dei est. 8. Quid igitur, fratres? Si omnis qui audivit a Patre et didicit, ipse venit ad Christum, Christus nihil hic docuit? Quid quod Patrem magistrum homines non viderunt, Filium viderunt? Filius dicebat, sed Pater docebat. Ego cum homo sim, quem doceo? quem, fratres, nisi eum, qui audivit verbum meum? Si ego cum homo sim, illum doceo qui audit verbum meum; illum docet et Pater, qui audit Verbum ejus: si illum docet Pater qui audit Verbum ejus; quaere quid sit Christus, et invenies Verbum ejus: In principio erat Verbum. Non, In principio fecit Deus Verbum; quomodo, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): ecce quia non est creatura. Disce trahi ad Filium a Patre; doceat te Pater, audi Verbum ejus. Quod Verbum ejus, inquis, audio? In principio erat Verbum; non factum est, sed erat: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo homines in carne constituti audiant tale Verbum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). 9. Exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit, Qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Continuo subjecit quod cogitare possemus: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Quid est quod ait? Ego vidi Patrem, vos non vidistis Patrem; et tamen non venitis ad me, nisi trahamini a Patre. Quid est autem vos trahi a Patre, nisi discere a Patre? quid est discere a Patre, nisi audire a Patre? quid est audire a Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico vobis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos, Sed nunquam vidimus Patrem; quomodo discere potuimus a Patre? a meipso audite: Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego novi Patrem, ab illo sum: sed quomodo verbum ab illo cujus est verbum; non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem. 10. Admoneat quod sequitur: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam. Revelare se voluit quid esset: nam compendio dicere potuit, Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus Deus est et vita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, it in me; et qui it in me, habet me. Quid est autem habere me? Habere vitam aeternam. Vita (1611)aeterna mortem assumpsit, vita aeterna mori voluit; sed de tuo, non de suo: accepit a te, ubi moreretur pro te. Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in coelo, matrem elegit in terra: et illic natus sine matre, et hic sine Patre. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui in me credit, inquit, habet vitam aeternam: non quod patet, sed quod latet. Vita enim aeterna Verbum: in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum et vita erat lux hominum (Ibid. 2, 4). Ipse vita aeterna, dedit et carni susceptae vitam aeternam. Mori venit, sed die tertio resurrexit. Inter Verbum suscipiens, et carnem resurgentem, mors media consumpta est. 11. Ego sum, inquit, panis vitae. Et unde illi superbiebant? Patres vestri, inquit, manducaverunt in deserto manna, et mortui sunt. Quid est unde superbitis? Manducaverunt manna, et mortui sunt. Quare manducaverunt, et mortui sunt? Quia quod videbant, credebant: quod non videbant, non intelligebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum. Nam quantum pertinet, fratres mei, ad mortem istam visibilem et corporalem, numquid nos non morimur qui manducamus panem de coelo descendentem? Sic sunt mortui et illi, quemadmodum nos sumus morituri; quantum attinet, ut dixi, ad mortem hujus corporis visibilem atque carnalem. Quantum autem pertinet ad illam mortem, de qua terret Dominus, qua mortui sunt patres istorum; manducavit manna et Moyses, manducavit manna et Aaron, manducavit manna et Phinees, manducaverunt ibi multi qui Domino placuerunt, et mortui non sunt. Quare? Quia visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum: sed aliud est Sacramentum, aliud virtus Sacramenti. Quam multi de altari accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? Unde dicit Apostolus, Judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Non enim buccella Dominica venenum fuit Judae. Et tamen accepit, et cum accepit, in eum inimicus intravit: non quia malum accepit, sed quia bonum male malus accepit. Videte ergo, fratres, panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare apportate. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera. Antequam ad altare accedatis, attendite quid dicatis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis est, non venenum. Sed vide si dimittis: nam si non dimittis, mentiris, et ei mentiris, quem non fallis. Mentiri Deo potes, Deum fallere non potes. Novit ille quid agat. Intus te videt, intus te examinat, intus inspicit, intus judicat, intus aut damnat, aut coronat. Patres autem istorum (1612), id est, mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de nulla re magis Dominum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo et Dominus eos volens ostendere talium filios, hinc ad eos coepit: Quid murmuratis in invicem, murmuratores, filii murmuratorum? Patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt. 12. Hic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem significavit manna, hunc panem significavit altare Dei. Sacramenta illa fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur paria sunt. Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt. Spiritualem utique eamdem; nam corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud: spiritualem vero, quam nos. Sed patres nostri, non patres illorum: quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. Et adjungit: Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spirituali. Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Inde panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus Christus in Verbo et in carne. Et quomodo biberunt? Percussa est petra de virga bis (Num. XX, 11): gemina percussio, duo ligna crucis significat. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti, non quod pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente. 13. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo vivus, quia de coelo descendi. De coelo descendit et manna: sed manna umbra erat, iste veritas est. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Hoc quando caperet caro, quod dixit panem, carnem? Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro. Hoc enim exhorruerunt, hoc ad se multum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant. Fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. De spiritu Christi non vivit, nisi corpus Christi. Intelligite, fratres (1613)mei, quid dixerim. Homo es, et spiritum habes, et corpus habes. Spiritum dico quae anima vocatur, qua constat quod homo es: constas enim ex anima et corpore. Habes itaque spiritum invisibilem, corpus visibile. Dic mihi quid ex quo vivat: spiritus tuus vivit ex corpore tuo, an corpus tuum ex spiritu tuo? Respondet omnis qui vivit: qui autem hoc non potest respondere, nescio si vivit: quid respondet omnis qui vivit? Corpus utique meum vivit de spiritu meo. Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? Meum vivit de spiritu meo, et tuum de tuo. Non potest vivere corpus Christi, nisi de Spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus Paulus hunc panem, Unus panis, inquit, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). O Sacramentum pietatis! o signum unitatis! o vinculum charitatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat,; incorporetur, ut vivificetur. Non abhoreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum; haereat corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in coelo. 14. Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad manducandum? Litigabant utique ad invicem, quoniam panem concordiae non intelligebant, nec sumere volebant: nam qui manducant talem panem, non litigant ad invicem; quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Et per hunc facit Deus unius modi habitare in domo (Psal. LXVII, 7). 15. Quod autem ad invicem litigantes quaerunt, quomodo possit Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim audiunt: sed adhuc eis dicitur, Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quomodo quidem edatur, et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Haec non utique cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde, ne istam vitam intelligentes et de hac re litigarent, secutus adjunxit, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit: nam temporalem vitam sine illo habere homines possunt, aeternam vero omnino non possunt. Qui ergo non manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, non habet in se vitam: et qui manducat ejus carnem, et bibit ejus sanguinem, habet vitam. Ad utrumque autem respondet quod dixit, aeternam. Non ita est in hac esca, quam sustentandae hujus temporalis vitae causa sumimus. Nam qui eam non sumpserit, non vivet: nec tamen qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut senio, vel morbo, vel aliquo casu, plorimi et qui eam (1614)sumpserint moriantur. In hoc vero cibo et potu, id est corpore et sanguine Domini, non ita est. Nam et qui eam non sumit, non habet vitam: et qui eam sumit, habet vitam, et hanc utique aeternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis et vocatis, et justificatis, et glorificatis sanctis, et fidelibus ejus. Quorum primum jam factum est, id est, praedestinatio: secundum et tertium factum est, et fit, et fiet, id est, vocatio et justificatio: quartum vero nunc in spe est, in re autem futurum est, id est, glorificatio. Hujus rei Sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa dominica sumitur; quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vero ipsa cujus sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicumque ejus particeps fuerit. 16. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eam sumerent, jam nec corpore morerentur; huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; continuo subjecit, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec ejus vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum novissimo die. 17. Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt homines Dei, Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis confit: aliud in unum ex multis acinis confluit. 18. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus, et sanguinem bibere. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat [spiritualiter] carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, [licet carnaliter et visibiliter premat dentibus Sacramentum corporis et sanguinis Christi:] sed magis tantae rei Sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedere Sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur, Beati mundo corde (1615)quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). 19. Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non ait: Sicut manduco Patrem, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatione Filii per unitatem corporis ejus et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, nos efficimur meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum; id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habebamus ex nobis: vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo; quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8). Si enim secundum id accipimus, Vivo propter Patrem, quod alibi ait, Pater major me est (Joan. XIV, 28); sicut et nos vivimus propter ipsum, qui major est nobis: hoc ex eo quod missus est, factum est. Missio quippe ejus exinanitio suimetipsius est, et formae servilis acceptio: quod recte intelligitur, servata etiam Filii cum Patre aequalitate naturae. Major enim est Pater homine filio, sed aequalem habet Deum Filium: cum idem ipse sit et Deus et homo, Dei Filius et hominis filius, unus Christus Jesus. In quam sententiam si recte accipiuntur haec verba, ita dixit, Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me: ac si diceret, Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tanquam majorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille erectus vivit propter me. Si autem ita dictum est, Vivo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est; sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen dicendo, et qui manducat me, et ipse vivet propter me, eamdem suam et nostram aequalitatem significavit; sed gratiam mediatoris ostendit. 20. Hic est panis qui de coelo descendit: ut illum manducando vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere non possumus. Non sicut, inquit, manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant: sed vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna.
- TRACTATUS XXVII. Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim. Cap. VI, V\. 60-72.
1. Verba Domini ex Evangelio, quae sermonem (1616)pristinum consequuntur, audivimus. Hinc sermo debetur auribus et mentibus vestris, et hodierno diei non importunus est: est enim de corpore Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter aeternam vitam. Exposuit autem modum attributionis hujus et doni sui, quomodo daret carnem suam manducare, dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57). Signum quia manducavit et bibit hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si haeret ut non deseratur. Hoc ergo nos docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in ejus corpore sub ipso capite in membris ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unitatem ejus. Sed qui aderant plures non intelligendo scandalizati sunt: non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit, Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Carnem suam dat nobis Dominus manducare, et sapere secundum carnem mors est; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis: 2. Multi itaque audientes; non ex inimicis, sed ex dicipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus intelligeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non adversos. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Jesu: non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poterat Jesus, aut hoc disponebat Jesus, carnem quia indutum erat Verbum, veluti concisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo; quis potest eum audire? 3. Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de eo discipuli ejus. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur; sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit, et ait, Hoc vos scandalizat: quia dixi, Carnem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid est hoc? Hinc solvit quod illos moverat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati? Hinc plane, si intelligerent. Illi enim putabant eum erogaturum corpus suum; ille autem dixit se ascensurum in coelum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius; certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum; certe vel tunc intelligetis quia gratia ejus non consumitur morsibus. 4. Et ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Hoc antequam exponamus, ut Dominus donat, illud non negligenter praetereundum est, quod ait, Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Filius enim hominis Christus, ex virgine Maria. Ergo filius hominis hic coepit esse in terra, ubi (1617)carnem assumpsit ex terra. Unde prophetice dictum erat, Veritas de terra orta est (Psalm. LXXXIV, 12). Quid sibi ergo vult quod ait, Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Nulla enim esset quaestio si ita dixisset, Si videritis Filium Dei ascendentem ubi erat prius? cum vero Filium hominis dixit ascendentem ubi erat prius, numquid Filius hominis in coelo erat prius, quando in terra esse coepit? Hic quidem dixit, ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando haec loquebatur. Alio autem loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13): non dixit, erat, sed, Filius, inquit, hominis qui est in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius Dei, qui est in coelo. Quo pertinet, nisi ut intelligamus, quod etiam pristino sermone commendavi Charitati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas; ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus est: Verbum, anima et caro unus Christus: Filius Dei et filius hominis unus Christus. Filius Dei semper, filius hominis ex tempore; tamen unus Christus secundum unitatem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra; Filius Dei in terra in suscepta carne, filius hominis in coelo in unitate personae. 5. Quid est ergo quod adjungit, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam? Dicamus ei (patitur enim nos non contradicentes, sed nosse cupientes): O Domine, magister bone, quomodo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? An vita non prodest quidquam? et propter quid sumus quod sumus, nisi ut habeamus vitam aeternam, quam tua carne promittis? quid est ergo, non prodest quidquam caro? Non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Proinde sic dictum est, Caro non prodest quidquam; quomodo dictum est, Scientia inflat. Jam ergo debemus odisse scientiam? Absit. Et quid est, Scientia inflat? Sola, sine charitate: ideo adjunxit, Charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Adde ergo scientiae charitatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per charitatem. Sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro: accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit charitas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, Verbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. Si per carnem nobis multum profuit Christus, quomodo caro nihil prodest? Sed per carnem Spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit; quod habebat attende, non quod erat. Apostoli missi sunt; numquid caro ipsorum nihil nobis profuit? Si caro Apostolorum nobis profuit, caro Domini potuit nihil prodesse? Unde enim ad nos sonus verbi, nisi per vocem carnis? unde stilus, unde conscriptio? Ista omnia opera carnis sunt, sed agitante spiritu tanquam organum (1618)suum. Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam. 6. Proinde, Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita est. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra ejus: manet autem ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Ut autem simus membra ejus, unitas nos compaginat. Ut compaginet unitas, quae facit nisi charitas? Et charitas Dei unde? Apostolum interroga: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ergo Spiritus est qui vivificat: spiritus enim facit viva membra. Nec viva membra spiritus facit, nisi quae in corpore quod vegetat ipse spiritus, invenerit. Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, numquid vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam: anima tua non vivificat nisi membra quae sunt in carne tua; unum si tollas, jam non vivificatur ex anima tua, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare christianus, quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum ejus; si non est membrum ejus, non vegetatur Spiritu ejus: Quisquis autem, inquit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Id. VIII, 9). Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quid est, spiritus et vita sunt? Spiritualiter intelligenda sunt. Intellexisti spiritualiter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt. 7. Sed sunt quidam, inquit, in vobis qui non credunt. Non dixit, Sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit, quare non intelligant. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt; et ideo non intelligunt, quia non credunt. Propheta enim dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum. Nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non credit. Nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius est radio lucis, quo penetrandus est: non avertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo quidam qui non credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Ibi enim erat et Judas. Nam quidam scandalizati sunt: ille autem mansit ad insidiandum, non ad intelligendum. Et quia ideo manserat, non de illo tacuit Dominus. Non illum expressit, sed nec siluit; ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant: Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ergo et credere datur nobis: non enim nihil est credere. Si autem magnum (1619)aliquid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? 8. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulaverunt. Abierunt retro, sed post satanam, non post Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellavit satanam, magis quia volebat praecedere Dominum suum, et consilium dare ne moreretur ille, qui venerat ut moreretur, ne nos in aeternum moreremur; et ait illi: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt (Matth. XVI, 23). Non illum repulit retro ire post satanam, et appellavit satanam; sed fecit post se ire, ut non esset satanas ambulando post Dominum. Isti autem sic redierunt retro, quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolus: Quaedam enim conversae sunt retro post satanam (I Tim. V, 15). Ulterius cum illo non ambulaverunt. Ecce praecisi a corpore vitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. Inter non credentes et ipsi deputandi sunt, quamvis discipuli dicerentur. Abierunt retro, non pauci, sed multi. Hoc forte factum est ad consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo verum, et quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizentur et discedant. Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim apud se homo, Non debui sic dicere, non hoc dicere debui. Ecce Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos. Sed non turbabatur ipse, quia ab initio noverat et qui credentes essent, et qui non credentes: nos si nobis contingat, perturbamur. Solatium in Domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus. 9. Atque ille ad paucos qui remanserant: Dixit ergo Jesus duodecim; id est illis duodecim qui remanserunt: Numquid et vos, inquit, vultis ire? Non discessit nec Judas. Sed quare manebat, Domino jam apparebat; nobis postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis: Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te recedimus, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Videte quemadmodum Petrus, dante Deo, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit? Verba vitae aeternae habes. Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui. Et nos credidimus, et cognovimus. Non cognovimus, et credidimus, sed credidimus, et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere valeremus. Quid credidimus, et quid cognovimus? Quia tu es Christus Filius Dei; id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es. 10. Ait ergo Dominus Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Ergo, Undecim elegi diceret: an eligitur et diabolus, et in electis est diabolus? Electi in laude solent dici: an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? Hoc est proprium Dei; contrarium iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis (1620)operibus Dei; sic contra Deus bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Quam bonum est membra corporis ita esse, quemadmodum disponi non possunt nisi ab artifice Deo! Petulantia tamen quam male utitur oculis? Fallacia quam male utitur lingua? Falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius trucidat, et alterum laedere se perempto conatur? Male utitur lingua, nec ideo malum est lingua: opus Dei est lingua, sed bono opere Dei male utitur illa nequitia. Quomodo utuntur pedibus qui currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidae? et illis adjacentibus forinsecus bonis creaturis Dei quam male utuntur mali? Auro judicia corrumpunt, innocentes opprimunt. Luce ista mali male utuntur: male vivendo enim etiam ipsam lucem qua vident, ad ministerium scelerum suorum usurpant. lens enim ut faciat aliquid mali malus, lucere sibi vult ne offendat, qui jam intus offendit et cecidit: quod timet in corpore, jam incurrit in corde. Omnibus ergo bonis Dei, ne per singula currere longum sit, male utitur malus: contra, malis hominum malorum bene utitur bonus. Et quid tam bonum quam unus Deus? Quandoquidem ipse Dominus dixit, Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X, 18). Quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. Quid Juda pejus? Inter omnes adhaerentes Magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispensatio pauperum distributa: ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit justitiam: tradidit vitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. Totum hoc malum Judae; sed malo ejus bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut redimeret nos. Ecce malum Judae in bonum conversum est. Satanas quantos martyres persecutus est? Si satanas persequendo cessaret, hodie tam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Deus: quod facit malus, male utendo, sibi nocet; non bonitati Dei contradicit. Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. Ergo unus ex vobis diabolus est, ait, cum ego vos duodecim elegerim. Potest et sic intelligi quod ait, duodecim elegi, quia sacratus est numerus. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demptus est: nam in locum pereuntis, alius subrogatus est (Act. I, 26). Mansit numerus consecratus, numerus duodenarius; quia per universum mundum, hoc est per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni. Se ergo exterminavit Judas, non duodenarium numerum violavit: ipse deseruit praeceptorem, nam Deus illi apposuit successorem. 11. Hoc totum quod Dominus de carne et de sanguine suo locutus est, et quod in ejus distributionis gratia vitam nobis promisit aeternam, et quod hinc voluit intelligi manducatores et potatores carnis et sanguinis sui, ut in illo maneant et ipse in illis, et (1621)quod non intellexerunt qui non crediderunt, et quod spiritualia carnaliter sapiendo scandalizati sunt, et quod eis scandalizatis et pereuntibus, consolationi Dominus adfuit discipulis qui remanserant, ad quos probandos interrogavit, Numquid et vos vultis ire? ut responsio permansionis eorum innotesceret nobis; nam ille noverat quia manebant: hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi et sanguinem Christi non edamus tantum in Sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut ejus spiritu vegetemur, et non scandalizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt temporaliter Sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta. Modo enim corpus Christi mixtum est tanquam in area: sed novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Si tu nosti quid trituras, quia ibi est latens massa, nec consumit trituratio quod purgatura est ventilatio; certi sumus, fratres, quia omnes qui sumus in corpore Domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc saeculo necesse habemus usque in finem inter malos vivere. Non inter illos dico malos, qui blasphemant Christum: rari enim jam inveniuntur qui lingua blasphemant, sed multi qui vita. Necesse est ergo ut inter illos usque in finem vivamus. 12. Sed quid est quod ait, Qui manet in me, et ego in illo (Joan. VI, 57, et XV, 5)? Quid, nisi quod martyres audiebant, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13)? Quomodo mansit in illo sanctus Laurentius, cujus hodie festa celebramus? Mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem: parum est, usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito, sed cruciatus est in igne: diu vivere permissus est; imo non diu vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat et bene biberat, tanquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta non sensit. Ibi enim erat qui dixit, Spiritus est qui vivificat. Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat. Non cessit, et in regnum successit. Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus, cujus diem quinto ab hinc retro die celebravimus: « Noli moerere, fili. » Episcopus enim erat ille, iste diaconus. « Noli moerere inquit; sequeris me post triduum. » Triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti Xysti, et diem hodiernae passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! non ait, Noli moerere, fili; desinet persecutio, et securus eris: sed, Noli moerere; quo ego praecedo, tu sequeris; nec consecutio tua differtur: triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum.
- TRACTATUS XXVIII. Ab eo loco Evangelii, Et post haec ambulabat Jesus in Galilaeam; usque ad id, Nemo tamen palam loquebatur de eo, propter metum Judaeorum. Cap. VII, V\. 1-13.
(1622) 1. In isto Evangelii capitulo, fratres, Dominus noster Jesus Christus secundum hominem se plurimum commendavit fidei nostrae. Etenim semper hoc agit dictis et factis suis, ut Deus credatur et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quaesivit; Deus cum Patre semper, homo nobiscum ex tempore. Non enim quaereret quem fecerat, nisi fieret ipse quod fecerat. Verum hoc mementote, et de cordibus vestris nolite dimittere, sic esse Christum hominem factum, ut non destiterit Deus esse. Manens Deus accepit hominem, qui fecit hominem. Quando ergo latuit ut homo, non potentiam perdidisse putandus est, sed exemplum infirmitati praebuisse. Ille enim quando voluit detentus est, quando voluit occisus est. Sed quoniam futura erant membra ejus, id est fideles ejus, qui non haberent illam potestatem quam habebat ipse Deus noster; quod latebat, quod se tanquam ne occideretur occultabat, hoc indicabat factura esse membra sua, in quibus utique membris suis ipse erat. Non enim Christus in capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore. Quod ergo membra ejus, ipse: quod autem ipse, non continuo membra ejus. Nam si non ipse essent membra ejus, non diceret: Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Non enim Saulus ipsum, sed membra ejus, id est fideles ejus, in terra persequebatur. Noluit tamen dicere, sanctos meos, servos meos; postremo honorabilius, fratres meos: sed, Me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput. 2. His praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. Post haec, inquit, ambulabat Jesus in Galilaeam: non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere. Hoc est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis ejus absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine objiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur. Sic enim dictum est, Nolebat ambulare in Judaeam, quia quaerebant eum Judaei occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Judaeos, et non occidi a Judaeis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum jam passurum tenere vellent, ait illis, Quem quaeritis? Responderunt: Jesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro ceciderunt (Joan XVIII, 4-6). Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad judicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura, Terra tradita est in manus impii (1623)(Job IX, 24): caro data est in potestatem Judaeis. Et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum pretium manaret. 3. Erat autem in proximo dies festus Judaeorum Scenopegia. Quid sit Scenopegia, Scripturas qui legerunt, noverunt. Faciebant die festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus habitaverant cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo. Iste erat dies festus, magna solemnitas. Celebrabant hoc Judaei, velut reminiscentes beneficia Domini, qui occisuri erant Dominum. Hoc ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur apud Judaeos dies festus, ut non esset dies unus, sed plures) locuti sunt fratres ejus ad Dominum Christum. Fratres ejus sic accipite, sicut nostis: non enim novum est quod auditis. Consanguinei virginis Mariae, fratres Domini dicebantur. Erat enim consuetudinis Scripturarum, appellare fratres quoslibet consanguineos et cognationis propinquos, et extra usum nostrum, non quo more nos loquimur. Nam quis dicat fratres avunculum et filium sororis? Scriptura tamen etiam hujusmodi cognationes fratres appellat. Nam Abraham et Lot fratres sunt dicti, cum esset Abraham patruus Lot (Gen. XI 27, 31, XIII, 8, et XIV, 14): et Laban et Jacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Jacob (Id. XXVIII, 2, et XXIX, 10, 15). Cum ergo auditis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Sicut enim in sepulcro ubi positum est corpus Domini, nec antea nec postea mortuus jacuit; sic uterus Mariae nec antea nec postea quidquam mortale concepit. 4. Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae tu facis. Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei, Christum consanguineum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Dictum est in Evangelio: non enim hoc nos audemus opinari, modo audistis. Addunt, et monent: Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo. Et continuo: Neque enim fratres ejus credebant in eum. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant. Nam et quod eum videntur monere fratres, gloriae ipsius consulunt: Facis mirabilia, innotesce; id est, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Loquebatur caro carni: sed caro sine Deo, carni cum Deo. Loquebatur enim prudentia carnis Verbo quod caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14). 5. Quid ad haec, Dominus? Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum. Quid est hoc? Nondum venerat tempus Christi? Quare ergo Christus venerat, si tempus ejus nondum venerat? Nonne audivimus Apostolum dicentem, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4)? Si ergo in plenitudine temporis missus est; quando debuit missus est, quando oportuit venit: quid est, Tempus meum nondum venit? Intelligite, (1624)fratres, quo animo illi loquebantur, qui quasi fratrem suum monere videbantur. Dabant ei consilium consequendae gloriae, veluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret: quod ergo ait Dominus, Tempus meum nondum venit, illis respondit qui ei consilium de gloria dabant, Tempus gloriae meae nondum venit. Videte quam profundum sit: de gloria illi admonebant, sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere. Nam et illi discipuli utique gloriam requirebant, qui volebant sedere unus ad dexteram ejus, et alter ad sinistram: attendebant quo, et non videbant qua; Dominus eos, ut ordinate venirent ad patriam, revocavit ad viam. Excelsa est enim patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi: patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam? Denique et illis hoc respondit, quaerentibus altitudinem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 21, 22)? Ecce qua venitur ad celsitudinem quam desideratis. Calicem quippe commemorabat humilitatis atque passionis. 6. Ergo et hic, Tempus meum nondum venit; tempus autem vestrum, id est, mundi gloria, semper est paratum. Hoc est tempus de quo in prophetia loquitur Christus, id est, corpus Christi: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Modo enim non est tempus judicandi, sed iniquos tolerandi. Ferat igitur modo corpus Christi, et toleret iniquitatem male viventium. Habeat tamen justitiam modo, antequam habeat judicium: per justitiam enim perveniet ad judicium. Tolerantibus quippe membris iniquitatem saeculi hujus quid Scriptura sancta dicit in Psalmo? Non repellet Dominus plebem suam. Laborat quippe plebs ejus inter indignos, inter iniquos, inter blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si liceat, perimentes. Laborat quidem; sed non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII, 14, 15). Quoadusque justitia quae modo est in sanctis ejus, convertatur in judicium; cum implebitur quod eis dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Habebat justitiam Apostolus, sed nondum illud judicium de quo dicit, Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Sit ergo modo tempus juste vivendi, postea erit tempus eos qui male vixerint, judicandi. Quoadusque justitia, inquit, convertatur in judicium. Hoc erit tempus judicii, de quo Dominus modo dixit, Tempus meum nondum venit. Erit enim tempus gloriae, ut qui venit in humilitate, veniat in altitudine. Qui venit judicandus, veniet judicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniet judicare de vivis et mortuis. Deus, inquit Psalmus, manifestus veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 3). Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus. Tunc non silebit: nam quando venit occulius (1625)sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Veniet et non silebit. Tacui, inquit, numquid semper tacebo (Id. XLII, 14, sec. LXX)? 7. Modo autem quid necessarium est eis qui habent justitiam? Quod in illo ipso psalmo legitur, Quoadusque justitia convertatur in judicium; et qui habent eam, omnes recti corde. Quaeritis fortasse qui sunt recti corde? Illos invenimus in Scriptura rectos corde, qui mala saeculi tolerant, et non accusant Deum. Videte, fratres; rara avis est ista quam loquor. Nescio quo enim modo quando evenit homini aliquid mali, Deum currit accusare, qui deberet se. Quando boni aliquid agis, te laudas: quando mali aliquid pateris, Deum accusas. Hoc est ergo cor tortum, non rectum. Ab ista distortione et pravitate si corrigaris, convertetur in contrarium quod faciebas. Antea enim quid faciebas? Laudabas te in bonis Dei, accusabas Deum in malis tuis: converso corde et directo, laudabis Deum in bonis suis, accusabis te in malis tuis. Isti sunt recti corde. Denique ille nondum recto corde, cui displicebat felicitas malorum et labor bonorum, ait correctus: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, quando non eram recto corde, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Vidi, inquit, malos felices, et displicuit mihi Deus; hoc enim volebam, ut non permitteret Deus malos esse felices. Intelligat homo: nunquam hoc permittit Deus; sed ideo malus felix putatur, quia quid sit felicitas ignoratur. Simus ergo recti corde: tempus gloriae nostrae nondum venit. Dicatur amatoribus hujus saeculi, quales erant fratres Domini, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Audeamus enim hoc dicere et nos. Et quoniam corpus Domini nostri Jesu Christi sumus, quoniam membra ejus sumus, quoniam caput nostrum gratanter agnoscimus, dicamus prorsus; quoniam propter nos et ipse hoc dignatus est dicere. Quando nobis insultant amatores hujus saeculi, dicamus eis, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Nobis enim dixit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quando veniet tempus nostrum? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4). 8. Quid deinde addit? Non potest mundus odisse vos. Quid est hoc, nisi, Non potest mundus odisse amatores suos, falsos testes? Bona enim dicitis quae mala sunt, et mala quae bona sunt. Me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In die festo hoc gloriam vos humanam quaeritis; meum vero (1626)tempus, id est gloriae meae, nondum venit. Ipse erit dies festus meus, non diebus istis praecurrens et transiens, sed permanens in aeternum: ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube. Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum; non manifeste, sed quasi in occulto. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere cupiebat. Quid est autem, quasi latenter ascendit ad diem festum? Non vacat et hoc Domini. Videtur mihi, fratres, etiam hinc, quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluisse: nam consequentia docebunt sic eum ascendisse mediato die festo, id est mediatis illis diebus, ut etiam palam doceret. Sed quasi latenter dixit, ne se ostenderet hominibus. Non vacat quod latenter ascendit Christus ad diem festum, quia ipse latebat in illo die festo. Adhuc etiam ego quod dixi, in latibulo est. Manifestetur ergo, tollatur velum, et appareat quod erat secretum. 9. Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici scriptura sanctae Legis, quae agerent sive in sacrificiis, sive in sacerdotiis, sive in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus quibus Deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt, umbrae fuerunt futurorum. Quorum futurorum? Quae implentur in Christo. Unde dicit Apostolus, Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam (II Cor. I, 20): id est, in illo impletae sunt. Deinde dicit alio loco: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Dixit et alibi: Finis enim Legis Christus est (Rom., X, 4). Item alio loco: Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Si ergo omnia illa umbrae fuerunt futurorum; et Scenopegia umbra erat futurorum. Hic ergo dies festus, quaeramus cujus futuri umbra erat. Exposui quid erat Scenopegia: celebratio erat tabernaculorum, propterea quia populus de Aegypto liberatus tendens per desertum ad terram promissionis, in tabernaculis habitavit. Quid sit animadvertamus, et nos erimus; nos, inquam, qui membra Christi sumus, si sumus: illo autem dignante sumus, non nobis promerentibus. Attendamus ergo nos, fratres: educti sumus de Aegypto, ubi diabolo tanquam Pharaoni serviebamus: ubi lutea opera in terrenis desideriis agebamus, et in eis multum laborabamus. Etenim nobis Christus quasi lateres facientibus clamavit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Hinc educti per Baptismum tanquam per mare Rubrum, ideo rubrum, quia Christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis nostris qui nos insectabantur, id (1627)est, deletis omnibus peccatis nostris, transjecti sumus. Modo ergo antequam ad patriam promissionis, id est, aeternum regnum veniamus, in deserto in tabernaculis sumus. Qui ista agnoscunt, in tabernaculis sunt: futurum enim erat ut quidam hoc agnoscerent. Ille enim est in tabernaculis, qui se esse in mundo intelligit peregrinum. Ille se intelligit peregrinantem, qui se videt patriae suspirantem. Cum autem corpus Christi est in tabernaculis, Christus est in tabernaculis. Sed tunc non evidenter, sed latenter. Adhuc enim umbra lucem obscurabat: veniente luce, umbra remota est. Christus erat in occulto, in Scenopegia Christus erat, sed latens Christus. Modo jam cum manifestata sunt ista, agnoscimus nos iter agere in eremo: si enim agnoscamus, in eremo sumus. Quid est in eremo? In deserto. Quare in deserto? Quia in isto mundo, ubi sititur in via inaquosa. Sed sitiamus, ut saturemur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Et sitis nostra de petra impletur in eremo: Petra enim erat Christus, et virga percussa est, ut aqua manaret. Ut autem manaret, bis percussa est (I Cor. X, 4; Num. XX, 11), quia duo ligna sunt crucis. Omnia ergo haec quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. Et non vacat quod de Domino dictum est, Ascendit ad diem festum, non manifeste, sed tanquam in occulto. Figuratum enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo Christus latebat; quia ipse dies festus, Christi membra peregrinatura significabat. 10. Judaei ergo quaerebant eum in die festo: antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur quod ait, Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo; id est, cum jam illius diei festi tot dies praeteriissent quod remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus pluribus celebrabant. 11. Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum de eo erat in turba. Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? Quidam enim dicebant, Quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas. De omnibus servis ejus intelligendum: hoc dicitur modo. Quicumque enim eminuerit in aliqua gratia spirituali, profecto alii dicunt, Bonus est; alii, Non, sed seducit turbas. Unde hoc? Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Ideo licet dicere hominibus per hiemem, Mortua est ista arbor, verbi gratia, arbor fici, arbor piri, et hujusmodi pomorum, similis est aridae; et quamdiu hiems est, non apparet. Aestas probat, judicium probat. Aestas nostra, revelatio Christi est: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 3); ignis ante eum praeibit: iste ignis inflammabit inimicos ejus (Psal. XCVI, 3); aridas arbores ignis comprehendet. Tunc enim aridae apparebunt, quando eis dicetur, Esurivi, et non dedistis (1628)mihi manducare: in alia vero parte, hoc est in dextera, apparebit fecunditas fructuum, dignitasque foliorum; viriditas, aeternitas erit. Illis ergo tanquam aridis dicetur, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 42, 41). Ecce enim, inquit, securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Id. III, 10). Dicant ergo de te, si proficis in Christo, dicant homines, Seducit turbas. De ipso, de toto corpore Christi hoc dicitur. Cogita corpus Christi adhuc in mundo, cogita corpus Christi adhuc in area; vide quemadmodum blasphemetur a palea. Simul quidem triturantur; sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocumque hoc dictum fuerit christiano. 12. Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judaeorum. Sed qui non loquebantur de illo propter metum Judaeorum? Utique qui dicebant, Bonus est: non qui dicebant, Seducit turbas. Qui dicebant, Seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tanquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; Bonus est, pressius susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia ejus, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut jam susurretur, Seducit turbas; et clarius personet, Bonus est.
- TRACTATUS XXIX. In illud Evangelii, Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum; usque ad id, Qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. Cap. VII, V\. 14-18.
1. Quod sequitur de Evangelio et hodie lectum est, consequenter et nos videamus; et quod Dominus donaverit, hinc dicamus. Hesterno die huc usque lectum erat, quia licet non vidissent Dominum Jesum in templo per diem festum, loquebantur tamen de illo: Et alii dicebant, Bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). Dictum enim hoc est ad eorum solatium, qui postea praedicantes verbum Dei, futuri erant ut seductores et veraces (II Cor. VI, 8). Si enim seducere decipere est; nec Christus seductor, nec Apostoli ejus; nec quisquam seductor debet esse christianus: si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde et quo: si a malo ad bonum, bonus seductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo partem qua seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores et vocemur et simus! 2. Ascendit ergo postea Dominus ad diem festum, mediante die festo, et docebat. Et mirabantur Judaei dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Ille qui latebat, docebat; et palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim ut lateret, erat causa exempli, hoc potestatis. Sed cum doceret, mirabantur Judaei. Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur; sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus, quemadmodum (1629)fuerit educatus; nunquam eum viderant litteras discentem, audiebant autem de Lege disputantem, Legis testimonia proferentem, quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras didicisset: et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio Magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eorum quippe admiratione et verbis, dixit Dominus profundum aliquid, et diligentius inspici et discuti dignum. Propter quod intentam facio Charitatem vestram, non solum ad audiendum pro vobis, sed etiam ad orandum pro nobis. 3. Quid ergo Dominus respondit eis admirantibus quomodo sciret litteras quas non didicerat? Mea, inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Haec est profunditas prima: videtur enim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait, Ista doctrina non est mea; sed, Mea doctrina non est mea. Si non tua, quomodo tua? Si tua, quomodo non tua? Tu enim dicis utrumque: et, mea doctrina; et, non mea. Nam si dixisset, Ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. Nunc vero, fratres, primitus intendite quaestionem, et sic ordine exspectate solutionem. Nam qui non videt quaestionem quae proponitur, quomodo intelligit quod exponitur? Hoc est ergo in quaestione, quod ait, mea non mea: hoc videtur esse contrarium, quomodo mea, quomodo non mea. Si ergo intueamur diligenter quod ipse in exordio dicit sanctus Evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum (Joan. I, 1); inde pendet hujus solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alicujus: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non suam, quia Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu? et quid tam non tuum quam tu, si alicujus est quod es? 4. Verbum ergo et Deus est, et doctrinae stabilis Verbum est, non sonabilis per syllabas et volatilis, sed manentis cum Patre, ad quam convertamur manentem, sonis transeuntibus admoniti. Non enim nos ita admonet quod transit, ut ad transitoria vocet. Admonemur ut diligamus Deum. Totum hoc quod dixi, syllabae fuerunt; percussum aerem verberaverunt, ut ad sensum vestrarum aurium pervenirent, sonando transierunt: non tamen illud quod vos admonui, transire debet; quia ille quem vos diligere admonui, non transit; et cum transeuntibus syllabis admoniti, conversi ad eum fueritis, nec vos transibitis, sed cum manente manebitis. Hoc est ergo in doctrina magnum, altum et aeternum quod manet; quo vocant omnia quae temporaliter transeunt, quando bene significant, nec mendaciter proferuntur. Omnia quippe signa quae proferimus sonis, aliquid significant quod non est sonus. Non enim duae breves syllabae Deus est, et duas breves syllabas colimus, et duas breves syllabas (1630)adoramus, et ad duas breves syllabas pervenire desideramus: quae pene ante desinunt sonare, quam coeperint; nec in eis secundae locus est, nisi prima transierit. Manet ergo aliquid magnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus cum dicitur Deus. Sic intendite doctrinam Christi, et pervenietis ad Verbum Dei: cum autem perveneritis ad Verbum Dei, intendite, Deus erat Verbum; et videbitis verum dictum esse, mea doctrina: intendite etiam cujus est Verbum; et videbitis recte dictum esse, non est mea. 5. Breviter ergo dico Charitati vestrae; hoc videtur mihi dixisse Dominus Jesus Christus, Mea doctrina non est mea, ac si diceret, Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae substantiaeque distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse temporis intervallum; tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium; et Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris, et Deus de Patre. Dominus enim Christus dicitur Lumen ex Lumine. Lumen ergo quod non ex lumine, et Lumen aequale quod ex Lumine, simul unum Lumen, non duo lumina. 6. Si intelleximus, Deo gratias: si quis autem parum intellexit, fecit homo quo usque potuit, caetera videat unde speret. Forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare (I Cor. III, 6). Mea, inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Audiat consilium, qui dicit, Nondum intellexi. Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, vidit utique ipse Dominus Christus hoc tam profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium. Intelligere vis? crede. Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ad hoc pertinet quod etiam hic Dominus secutus adjunxit: Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Quid est hoc, Si quis voluerit voluntatem ejus facere? Sed ego dixeram, Si quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas; quoniam nisi credideritis, non intelligetis. Cum ergo ad possibilitatem intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Jesum Christum hoc ipsum adjunxisse in consequenti sententia, invenimus eum dixisse, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina. Quid est, cognoscet? Hoc est intelliget. Quod est autem, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc est credere. Sed quia cognoscet, hoc est intelliget, omnes intelligunt: quia vero quod ait, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius intelligatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris ejus. Quis nesciat (1631)hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus ejus, id est, quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI, 29). Ut credatis in eum; non, ut credatis ei. Sed si creditis in eum, creditis ei: non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de Apostolis ipsius possumus dicere, Credimus Paulo; sed non, Credimus in Paulum: Credimus Petro; sed non, Credimus in Petrum. Credenti enim in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus: et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Quae fides, nisi quam definivit alio loco Apostolus plenissime dicens: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6)? Non qualiscumque fides, sed fides quae per dilectionem operatur: haec in te sit, et intelliges de doctrina. Quid enim intelliges? Quia doctrina ista non est mea, sed ejus qui misit me: id est, intelliges quia Christus Filius Dei, qui est doctrina Patris, non est ex seipso, sed Filius est Patris. 7. Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit. Sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui est et Pater; duo esse nomina, sed unam rem. Si duo essent nomina, et res una, non diceretur, Mea doctrina non est mea. Utique si tua doctrina non est tua, o Domine, cujus est, nisi alius sit cujus sit? Quod dixisti, Sabelliani non intelligunt: non enim Trinitatem viderunt, sed sui cordis errorem secuti sunt. Nos cultores Trinitatis et unitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, et unius Dei, intelligamus de doctrina Christi, quoniam non est ejus. Et ideo dixit non se a seipso loqui, quoniam Christus Patris est Filius, et Pater Christi est Pater, et Filius de Deo Patre Deus est: Pater autem Deus, non de Filio Deo Deus est. 8. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Hoc erit ille qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus ait, supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur (II Thess. II, 4). Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Judaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. V, 43). Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipse dixit, et verissime dixit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); nempe ipse dixit, et verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Si ergo ille cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de (1632)Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator et dispositor temporum; tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo (Philipp. II, 7), quaerit gloriam Patris, non suam: quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi; creatura es, agnosce Creatorem: servus es, ne contemnas Dominum: adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere ejus gloriam, a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus. Qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. In Antichristo autem injustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quaesiturus est, non ejus a quo missus est: non enim est missus, sed venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueos Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed si ille quaesivit gloriam ejus qui eum misit, quanto magis nos ejus qui nos fecit?
- TRACTATUS XXX. Ab eo loco, Nonne Moyses dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem? usque ad id, Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Cap. VII, V\. 19-24.
1. Evangelii sancti lectionem, de qua pridem Charitati vestrae locuti sumus, ista quae modo lecta est, hodierna consequitur. Dominum loquentem audiebant et discipuli et Judaei; veritatem loquentem audiebant, et veraces et mendaces; charitatem loquentem audiebant et amici et inimici; bonum loquentem audiebant et boni et mali. Illi audiebant, sed ille discernebat; et quibus sermo prodesset et profuturus esset, videbat et praevidebat. In illis enim qui tunc erant videbat, in nobis qui futuri eramus praevidebat. Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum; nec dicamus, O illi felices qui eum videre potuerunt! quia multi in eis qui viderunt, et occiderunt; multi autem in nobis qui non viderunt, et crediderunt. Quod enim pretiosum sonabat de ore Domini, et propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum, et recitabitur etiam propter posteros nostros, et donec saeculum finiatur. Sursum est Dominus: sed etiam hic est veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, uno loco esse potest: veritas ejus ubique diffusa est. Dominum ergo audiamus, et quod ipse donaverit de verbis ejus, et nos dicamus. 2. Nonne Moyses, inquit, dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem? Quid me quaeritis interficere? Ideo enim quaeritis me interficere, quia nemo ex vobis (1633)facit Legem: nam si Legem faceretis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis. Et illi responderunt: Respondit ei turba. Respondit quasi turba non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem: denique turba turbata videte quid responderit: Daemonium habes; quis te quaerit occidere? Quasi non pejus fuerit dicere, Daemonium habes, quam eum occidere. Ei quippe dictum est quod daemonium haberet, qui daemones expellebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid possit aliud olere coenum commotum? Turba turbata est; unde? A veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi enim non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem. 3. Dominus autem non plane turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9). Quibus si diceret, Daemonium habetis vos; verum utique diceret. Non enim talia illi veritati dicerent, nisi eos diaboli falsitas irritaret. Quid ergo respondit? Audiamus tranquille, et tranquillum bibamus: Unum opus feci, et omnes miramini. Tanquam dicens, Quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant: fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum fecit hominem sabbato. Quasi vero si quisquam aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum fecisset quam ille, qui eos scandalizavit, quia unum hominem salvum fecit sabbato. Quis enim alius alios salvos fecit quam ipsa salus; qui illam salutem quam dedit huic homini, dat et jumentis? Salus enim corporalis erat. Salus carnis et reparatur, et moritur; et cum reparatur, mors differtur, non aufertur. Tamen, fratres, etiam ipsa salus a Domino est, per quemlibet detur: quocumque curante et ministrante impertiatur, ab illo datur a quo est omnis salus, cui dicitur in Psalmo, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Quia enim Deus es, multiplicata misericordia tua pervenit etiam ad salutem carnis humanae, pervenit etiam ad salutem mutorum animalium: sed qui das salutem carnis hominibus jumentisque communem, numquid nulla salus est quam servas hominibus? Est certe alia quae non solum communis non est hominibus et jumentis, sed nec ipsis hominibus communis est bonis et malis. Denique cum ibi de ista salute dixisset, quam communiter accipiunt pecora et homines; propter illam salutem quam sperare debent homines, sed boni homines, secutus adjunxit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 7-10). Haec est salus quae (1634)ad bonos pertinet, quos appellavit filios hominum; cum supra dixisset, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Quid enim? illi homines non erant filii hominum, ut cum dixisset, Homines, sequeretur et diceret, Filii autem hominum; quasi aliud erant homines, et aliud filii hominum? Non tamen arbitror sine aliqua significatione distinctionis hoc dixisse Spiritum sanctum. Homines ad primum Adam, filii hominum ad Christum. Forte enim homines pertinent ad primum hominem: filii autem hominum pertinent ad Filium hominis. 4. Unum opus feci, et omnes miramini. Et continuo subjungit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse est, sed ex Patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino (Gen. XVII, 10). Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses: in Lege accepistis ut circumcidatis octavo die (Levit. XII, 3); accepistis in Lege ut vacetis septimo die (Exod. XX, 10): si octavus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut servetis sabbatum; an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid faciatis. Circumciditis hominem. Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem sabbato: si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi (aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est), mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini? 5. Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur. Jussa est enim adhiberi octavo die circumcisio: et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro jussa fieri; quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium. Et per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21): et per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12). Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, Dominum Christum. Petra enim erat Christus (I Cor. X, 4). Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant: et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quare autem octavo die, nisi quia post septimum sabbati Dominus die dominico resurrexit? Ergo resurrectio Christi, quae facta est tertio quidem die passionis, sed octavo die in diebus hebdomadis, ipsa nos circumcidit. Audi circumcisos vera petra, Apostolo admonente: Si ergo resurrexistis cum Christo; quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, (1635)1, 2). Circumcisis loquitur: Resurrexit Christus, abstulit vobis desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati eratis, et multo pejus quod male vivendo addideratis; circumcisi per petram quare adhuc sapitis terram? Et ad extremum quia Legem dedit Moyses, et circumciditis hominem sabbato, intelligite hoc significari opus bonum, quod ego feci totum hominem salvum sabbato; quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima. 6. Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate. Quid est hoc? Modo qui per legem Moysi circumciditis sabbato, non irascimini Moysi; et quia ego die sabbati salvum feci hominem, irascimini mihi. Personaliter judicatis, veritatem attendite. Ego non me praefero Moysi, ait Dominus, qui erat et ipsius Moysi Dominus. Sic attendite quomodo homines nos duos, tanquam ambos homines: judicate inter nos, sed verum judicium judicate; nolite me honorato illum damnare, sed illo intellecto me honorate. Hoc enim eis alio loco dixit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Sed hoc loco noluit hoc dicere, tanquam se et Moyse ante illos constitutis. Propter legem Moysi circumciditis, quando etiam sabbatum occurrerit; et ego sanitatum faciendarum beneficentiam non vultis ut exhibeam per sabbatum? Quia Dominus circumcisionis et Dominus sabbati, salutis est auctor: et servilia opera prohibiti estis facere sabbato; si vere intelligatis servilia opera, non peccatis. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Id. VIII, 34). Numquid servile opus est, hominem sanare per sabbatum? Manducatis et bibitis (ut aliquid dicam ex admonitione Domini nostri Jesu Christi, et ex verbis ejus); utique quare manducatis et bibitis in sabbato, nisi quia pertinet ad salutem quod facitis? Per hoc ostenditis opera salutis non esse ullo modo die sabbati omittenda. Ergo nolite personaliter judicare, sed rectum judicium judicate. Attendite me quomodo hominem, attendite Moysen quomodo hominem: si secundum veritatem judicetis, neque Moysen, neque me condemnabitis; et veritate cognita me cognoscetis, quia ego sum veritas (Id. XIV, 6). 7. Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo magni laboris est, non personaliter judicare, sed rectum judicium retinere. Admonuit quidem Dominus Judaeos, sed monuit et nos: illos convicit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit. Non putemus hoc nobis non ideo dictum, quia tunc ibi non fuimus. Scriptum est, legitur, cum recitaretur audivimus; sed tanquam Judaeis dictum audivimus: non nos ponamus post nos, et quasi intueamur inimicos reprehendere, et ipsi nos faciamus quod in nobis veritas ipsa reprehendat. Judaei quidem personaliter judicabant, sed ideo non pertinent ad Novum Testamentum, ideo non habent in Christo regnum coelorum, ideo non junguntur sanctorum societati Angelorum: terrena quaerebant a Domino; terra enim promissionis, victoria ab inimicis, fecunditas (1636)pariendi, multiplicatio filiorum, abundantia fructuum, quae illis omnia a Deo quidem vero et bono, tamen ut carnalibus promissa sunt, omnia haec fecerunt illis Vetus Testamentum. Quid est Vetus Testamentum? Quasi haereditas pertinens ad hominem veterem. Nos innovati sumus, homo novus facti sumus; quia et ille homo novus venit. Quid tam novum quam nasci de virgine? Quia ergo non erat quid in illo innovaret praeceptum, quia nullum habebat peccatum; novus partus est datus. In illo partus novus, in nobis homo novus. Quid est homo novus? A vetustate innovatus. Ad quam rem innovatus? Ad desideranda coelestia, ad concupiscenda sempiterna, ad patriam quae sursum est et hostem non timet, desiderandam, ubi non perdimus amicum, non timemus inimicum; ubi vivimus cum bono affectu, sine ullo defectu; ubi nemo nascitur, quia nemo moritur; ubi nemo jam proficit, et nemo deficit; ubi non esuritur, et non sititur, sed satietas est immortalitas, et cibus veritas. Haec habentes promissa, et ad Novum Testamentum pertinentes, et novae haereditatis facti haeredes, et ipsius Domini cohaeredes, aliam spem valde habemus: non personaliter judicemus, sed rectum judicium teneamus. 8. Quis est qui non judicat personaliter? Qui diligit aequaliter. Dilectio aequalis facit non acceptari personas. Non cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, tunc timendum est ne personas accipiamus. Sed quando inter duos judicamus, et aliquando inter necessarios, fit nonnunquam judicium inter patrem et filium; queritur pater de malo filio, aut queritur filius de duro patre: servamus honorificentiam patri, quae debetur a filio; non aequamus filium patri in honore; sed praeponimus, si bonam causam habet: filium aequemus patri in veritate; et sic tribuemus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum. Ita verbis Domini proficimus, et ut proficiamus gratia illius adjuvamur.
- TRACTATUS XXXI. Ab eo loco, Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis, Nonne hic est quem quaerebant Judaei interficere; usque ad id, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Cap. VII, V\. 25-36.
1. Meminit Charitas vestra pristinis sermonibus et lectum esse in Evangelio, et a nobis ut potuimus disputatum, quod Dominus Jesus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cujus potestas erat ne teneretur; sed ut significaret etiam in ipso die festo qui celebrabatur a Judaeis, se occultari, et suum esse mysterium: hodierna ergo lectione apparuit potestas, quae putabatur timiditas; loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent quod audivimus, cum lectio legeretur, Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt: numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Deinde non plene intelligentes illius (1637)potentiam, putaverunt principum esse scientiam, quod ipsi cognoverant eumdem esse Christum: ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum quaesierunt. 2. Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant, Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non ipse esse Christus: adjungentes enim dixerunt, Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Haec opinio apud Judaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctae Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II, 23). Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis ejus quaeramus, tanquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Judaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legem sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi dixerunt, In Bethlehem Judae; et testimonium etiam propheticum protulerunt (Matth. II, 1-6). Si ergo Prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis ejus, et locum ubi eum peperit mater ejus; unde nata est ista opinio apud Judaeos, quam modo audivimus, Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt, Christus cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat quod per Isaiam dictum est, Generationem autem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut attestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem majestatis. 3. Audite ergo Verbum Domini, fratres, videte quemadmodum confirmavit eis et quod dixerunt, « Istum novimus unde sit; » et quod dixerunt, « Christus cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Jesus: Et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis. » Hoc est dicere, Et me scitis, et me nescitis: hoc est dicere, Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis, Jesus a Nazareth, cujus etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus: ipse enim hoc poterit fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare. Hoc ergo excepto virginis partu, totum noverant in Jesu quod ad hominem pertinet: facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit, Et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat: secundum autem divinitatem, Et a me ipso non veni, (1638)sed est verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18): et, Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). 4. Denique cum dixisset, Sed est verus qui misit me, quem vos nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subjecit, Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cujus est Filius. Ideo Dominum Jesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Jesum Lumen de Lumine; Patrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit, Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem. 5. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus: hoc est, quia nolebat. Quid est enim, nondum venerat hora ejus? Non enim Dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus es. Si tua hora voluntas est illius; illius hora quae est, nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus exspectavit quo nasceretur. De hoc tempore Apostolus loquens, ait: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Ideo multi dicunt: Quare non ante venit Christus? Quibus respondendum est, quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora: sciebat enim quando venire deberet. Primo per multam seriem temporum et annorum praedicendus fuit; non enim aliquid parvum venturum fuit: diu fuerat praedicendus, semper tenendus. Quanto major judex veniebat, tanto praeconum longior series praecedebat. Denique ubi venit plenitudo temporis, venit et ille qui nos liberaret a tempore. Liberati enim a tempore, venturi sumus ad aeternitatem illam, ubi non est tempus: nec dicitur ibi, Quando veniet hora; dies est enim sempiternus, qui nec praeceditur hesterno, nec excluditur crastino. In hoc autem saeculo volvuntur dies, et alii transeunt, et alii veniunt; nullus manet: et momenta quibus loquimur, invicem se expellunt, nec stat prima syllaba, ut sonare possit secunda. Ex quo loquimur aliquantum senuimus, et sine ulla dubitatione senior sum modo quam mane: ita nihil stat, nihil fixum manet in tempore. Amare itaque debemus per quem facta sunt tempora, ut liberemur a tempore, et figamur in aeternitate, ubi jam nulla est mutabilitas temporum. Magna igitur misericordia Domini nostri Jesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse inter (1639)omnia, per quem facta sunt omnia: factum esse quod fecit. Factus est enim quod fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem jam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis, ideo nondum passus erat. 6. Denique ut noveritis non necessitatem, sed potestatem morientis: propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora ejus, aedificantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua: ut ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite, crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens, Sitio. Illi hoc audito, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce: accepit, et ait, Perfectum est; et inclinato capite, reddidit spiritum. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur quae de illo praedicta fuerant ante mortem futura. Dixerat enim propheta: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Exspectabat ut haec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit, Perfectum est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebat; et inventi sunt latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. Dominus autem inventus est mortuus (Joan. XIX, 28-33), et admirati sunt homines: et qui eum vivum contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam, Vere Filius Dei est hic (Matth. XXVII, 54). Unde est et illud, fratres, ubi ait quaerentibus se, Ego sum; et illi retro redeuntes omnes ceciderunt (Joan. XVIII, 6). Erat ergo in illo potestas summa. Nec hora cogebatur mori; sed horam exspectabat, qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas. 7. De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis: Numquid Christus cum venerit, plura signa facturus est? Utique si duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eum dicentes ista. 8. Principes vero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eum. Quem apprehenderent? Adhuc nolentem? Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid docentem? Dicit ergo Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere, (1640)facturi estis, sed non modo; quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum: et tunc vado ad eum qui me misit. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam. 9. Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Hic jam resurrectionem suam praedixit: noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderunt in eum multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum: ipse quippe illis dixerat, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quando claudus ille qui sedebat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in virtute illius quem ipsi occiderunt (Act. III, 2-16). Multi compuncti dixerunt: Quid faciemus (Id. II, 37)? Viderunt enim se ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile. Magnum enim facinus erat, cujus consideratio illos faceret desperare: sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus est dignatus orare. Dixerat enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Videbat quosdam suos inter multos alienos; illis jam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat injuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab ipsis, et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Christus pro nobis; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo scelere morientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperaverunt. Ergo hoc dixit, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum. Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus: sic enim venit, ut non recederet. Unde alio loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13): non dixit, qui fuit in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Sic venit, ut inde non abscederet: sic rediit, ut nos non derelinqueret. Quid miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat; et cum ad alium locum venerit, in eo loco unde venit non erit: Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem majestatem in coelo et in terra: ideo ait, Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid, Quo (1641)ego vado, vos non potestis venire (Joan. XIII, 33); cum pro illis orans dixerit, Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Id. XVII, 24). Denique hoc Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi modo; sequeris autem postea (Id. XIII, 36). 10. Dixerunt ergo Judaei, non ad ipsum; sed, ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes? Non enim sciebant quod dixerunt; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad Gentes, non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. Qui erant pedes ejus? Quos pedes conculcare volebat persequendo Saulus, quando ei caput clamavit: « Saule, Saule, quid me persequeris » (Act. IX, 4)? « Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire? » Unde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes praenuntiaverunt. Dixit enim hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum Patris unde nunquam discedit unigenitus Filius, non illi noverant; nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit Christus; quo rediturus erat Christus, ubi manebat Christus. Unde hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare? Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod Dominus iturus esset ad dispersionem Gentium, et impleturus quod legebant et non intelligebant, Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Illi non audierunt in quorum oculis fuit; illi audierunt in quorum auribus sonuit. 11. Illius enim Ecclesiae venturae de Gentibus typum gerebat mulier quae fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur; nesciebatur, et sanabatur. Figura quippe erat, quod Dominus interrogavit, Quis me tetigit? Quasi ignorans ignoratam sanavit (Luc. VIII, 43-48): sic fecit et Gentibus. Non eum didicimus in carne, et meruimus carnem ejus manducare, et in carne ejus membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos? Praecones suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum speciem corporis quam Judaei viderunt et contempserunt, non apud nos fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sicut et Apostolus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ad illos debuit venire, a quorum patribus et quorum patribus est promissus: ideo et ipse sic ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed quid dicit Apostolus in sequenti? Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Quid et ipse Dominus? Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili (Joan. X, 16). Qui dixerat, Non sum missus nisi ad oves (1642)quae perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non est missus, nisi quia significavit praesentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis Judaeis, qui viderunt et occiderunt? Et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima de cruce ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero cum fama Evangelii et bono ejus odore excitati credunt fideles ejus per omnes gentes, erit exspectatio gentium, quando veniat qui jam venit (Gen. XLIX, 10); quando ab omnibus videatur, qui tunc a quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat judicaturus qui venit judicandus; quando veniat discreturus, qui venit ut non discerneretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed cum impiis judicatus: de illo enim dictum est, Inter iniquos reputatus est (Isai. LIII, 12). Latro evasit: Christus damnatus est (Marc. XV, 15; Joan. XVIII, 40). Accepit in dulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim judice constituto, unus latro qui credidit liberatus (Luc. XXIII, 43), alter qui insultavit damnatus est. Jam significabat quod facturus est de vivis et mortuis; alios positurus ad dexteram, alios ad sinistram: similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Judicabatur, et judicium minabatur.
- TRACTATUS XXXII. Ab eo loco, In novissimo autem die festivitatis stabat Jesus et clamabat, dicens, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; usque ad id, Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Cap. VII, V\. 37-39.
1. Inter dissensiones et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu Christo, inter caetera quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo illius festivitatis die (tunc enim ista agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festivitate jam antea meminit Charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Jesus Christus, et hoc non utcumque loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras. 2. Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et, Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Est ergo sitis interior et venter (1643)interior, quia est homo interior. Et ille quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior quam exterior. Et quod non videtur, hoc plus amatur: constat enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem. Unde hoc constat? Unusquisque in seipso probet. Quamvis enim qui male vivunt, animos suos corpori addicant; vivere tamen volunt, quod non est nisi animi, magisque seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. Regunt enim animi, reguntur corpora. Gaudet quisque voluptate, et capit de corpore voluptatem: sed separa animum, nihil restat in corpore quod gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. Si gaudet de domo sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur extrinsecus, sine deliciis manet intrinsecus? Omnino constat plus amare hominem animam suam quam corpus suum. Sed et in alio homine plus amat homo animam quam corpus. Quid enim amatur in amico, ubi est amor sincerior et castior? Quid amatur in amico; animus, an corpus? Si fides amatur, animus amatur: si benevolentia amatur, benevolentiae sedes animus est: si hoc amas in altero, quia et ipse amat te, animum amas; quia non caro, sed animus amat. Ideo enim amas, quia te amat: quaere unde te amet, et vide quid ames. Pius ergo amatur, et non videtur. 3. Aliquid etiam volo dicere, ubi magis appareat Dilectioni vestrae quantum ametur animus, et quemadmodum corpori praeponatur. Illi ipsi lascivi amatores, qui pulchritudine corporum delcetantur, et forma membrorum accenduntur, tunc amant amplius quando amantur. Nam si amet et sentiat quia odio habetur, magis irascitur quam diligit. Quare magis irascitur quam diligit? Quia non ei redditur quod impendit. Si ergo ipsi corporum amatores redamari se volunt, et hoc eos magis delectat si amentur; quales sunt amatores animorum? Et si magni sunt amatores animorum, quales sunt amatores Dei, qui pulchros animos facit? Sicut enim animus facit decus in corpore, sic Deus in animo. Non enim facit corpori unde ametur nisi animus: qui cum migraverit, cadaver horrescis; et quantumcumque pulchra illa membra dilexeris, sepelire festinas. Decus ergo corporis, animus: decus animi, Deus. 4. Clamat ergo Dominus ut veniamus et bibamus, si intus sitiamus; et dicit quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter interioris hominis conscientia cordis est. Bibito ergo isto liquore vivescit purgata conscientia; et hauriens, fontem habebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, et quid est fluvius qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia, qua vult consulere proximo. Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere; non fluit aqua viva de ventre ejus: si autem proximo festinat consulere; ideo non siccat, quia manat. Videbimus nunc quid sit quod bibunt, qui credunt in Domino; quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus. Et unusquisque in seipso debet agnoscere si bibit, et si vivit ex eo quod bibit: non (1644)enim nos deserit fons, si non deseramus fontem. 5. Exposuit Evangelista, ut dixi, unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar cum animum commendarem. Animus enim cujusque, proprius est spiritus ejus: de quo dicit Paulus apostolus, Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? deinde adjunxit, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Nostra nemo scit, nisi spiritus noster. Non enim novi quid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria nostra, quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscujusque hominis ipsius spiritus testis est. Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos cum spiritu nostro, Deus cum suo: ita tamen ut Deus cum suo Spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine ejus Spiritu scire non possumus quid agatur in Deo. Deus autem scit in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. Nam infirmitatem suam Petrus nesciebat, quando a Domino quod ter esset negaturus audiebat (Matth. XXVI, 33-35), et aeger se ignorabat; medicus aegrum sciebat. Sunt ergo quaedam quae Deus novit in nobis, nescientibus nobis. Tamen quantum ad homines pertinet, nemo sic se novit quomodo ipse homo: alius nescit quid in illo agatur, sed spiritus ejus novit. Accepto autem Spiritu Dei, discimus et quid agatur in Deo: non totum, quia non accepimus totum. De pignore multa novimus: pignus enim accepimus, et hujus pignoris plenitudo postea dabitur. Interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur, quia qui nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. Si talis est arrha, quid est cujus est arrha? 6. Sed quid est quod ait, Non enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus? In evidenti est intellectus. Non enim non erat Spiritus Dei, qui erat apud Deum; sed nondum erat in eis qui crediderant in Jesum. Ita enim disposuit Dominus Jesus non eis dare Spiritum istum de quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hoc non sine causa. Et forte si quaeramus, annuet ut inveniamus; et si pulsemus, aperiet ut intremus. Pietas pulsat, non manus: quanquam pulsat et manus, si ab operibus misericordiae non cesset manus. Quae igitur causa est cur Dominus Jesus Christus statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare Spiritum sanctum? Quod antequam dicamus ut possumus, prius quaerendum est, ne quem forte moveat, quomodo nondum erat Spiritus in hominibus sanctis, cum de ipso Domino recens nato legatur in Evangelio, quod cum in Spiritu sancto agnoverit Simeon, agnoverit etiam Anna vidua prophetissa (Luc. II, 25-38); agnoverit Joannes ipse, qui eum baptizavit (Joan. I, 26-34): impletus Spiritu sancto Zacharias multa dixit (Luc. I, 67-79); Spiritum sanctum ipsa Maria, ut Dominum conciperet, (1645)accepit (Luc. 35). Multa ergo indicia praecedentia Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae. Non enim alium spiritum etiam Prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat dationis hujus, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum. De hoc ergo dictum est, Non erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum (Joan. XX, 22), qui flatu primum hominem vivificavit, et de limo crexit, quo flatu animam membris dedit (Gen. II, 7); significans eum se esse qui insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominus, quam dicit Evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta dies, ut liber Actuum Apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum (Act. I, 3 et 9). Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum. Quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati, accepto impleti, omnium gentium linguis locuti sunt (Id. II, 1-6). 7. Quid ergo, fratres, quia modo qui baptizatur in Christo, et credit in Christum, non loquitur omnium gentium linguis, non est credendus accepisse Spiritum sanctum? Absit ut ista perfidia tentatur cor nostrum. Certi sumus omnem hominem accipere: sed quantum vas fidei attulerit ad fontem, tantum implet. Cum ergo et modo accipiatur, dixerit aliquis, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? Quia jam ipsa Ecclesia linguis omnium gentium loquitur. Antea in una gente erat Ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur. Loquendo linguis omnium, significabat futurum ut crescendo per gentes, loqueretur linguis omnium. In hac Ecclesia qui non est, nec modo accipit Spiritum sanctum. Praecisus enim et divisus ab unitate membrorum, quae unitas linguis omnium loquitur, renuntiet sibi; non habet. Nam si habet, det signum quod tunc dabatur. Quid est, det signum quod tunc dabatur? Loquatur omnibus linguis. Respondet mihi: Quid enim, tu loqueris omnibus linguis? Loquor plane, quia omnis lingua mea est, id est, ejus corporis cujus membrum sum. Diffusa Ecclesia per gentes loquitur omnibus linguis; Ecclesia est corpus Christi, in hoc corpore membrum es: cum ergo membrum sis ejus corporis quod loquitur omnibus linguis, crede te loqui omnibus linguis. Unitas enim membrorum charitate concordat; et ipsa unitas loquitur quomodo tunc unus homo loquebatur. 8. Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres; (1646)quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Datus est enim Spiritus, sicut Apostolus dicit, ad manifestationem. Quam manifestationem? Sicut ipse idem dicit, Quia alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum in eodem Spiritu. Multa enim dantur ad manifestationem, sed tu forsitan eorum omnium quae dixi nihil habes. Si amas, non nihil habes: si enim amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo: tollam invidiam, et meum est quod habes. Livor separat, sanitas jungit. Oculus solus videt in corpore: sed numquid soli sibi oculus videt? Et manui videt, et pedi videt, et caeteris membris videt: non enim si aliquis ictus in pedem veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? Et oculo operatur; nam si ictus aliquis veniens non eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus, Non me moveo, quia non tendit ad me? Sic pes ambulando omnibus membris militat: membra caetera tacent, et lingua omnibus loquitur. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam: amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus. Nam ipse Apostolus cum dixisset diversa dona dari diversis hominibus, tanquam officia quorumque membrorum, Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro, et coepit loqui de charitate. Praeposuit eam linguis hominum et Angelorum, praeposuit miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illi magno operi misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit eam etiam corporis passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit charitatem (I Cor. XII, 7 XIII, 3). Ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia vero ad Spiritum sanctum pertinet charitas de qua loquimur (quaestio enim modo in Evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi Apostolum dicentem, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). 9. Quare ergo Dominus Spiritum, cujus maxima beneficia sunt in nobis, quia charitas Dei per ipsum diffusa est in cordibus nostris, post resurrectionem suam dare voluit? quid significavit? Ut in resurrectione nostra charitas nostra flagret, et ab amore saeculi separet, ut tota currat in Deum. Hic enim nascimur et morimur, hoc non amemus: charitate migremus, charitate sursum habitemus, charitate illa qua diligimus Deum. Nihil aliud in hac vitae nostrae peregrinatione meditemur, nisi quia et hic non semper erimus, et ibi nobis locum bene vivendo praeparabimus, unde nunquam migremus. Dominus enim noster Jesus Christus, posteaquam resurrexit, jam non moritur; mors illi ultra, sicut Apostolus dicit, non dominabitur (Id. VI, 9). Ecce quod amemus. Si vivimus, (1647)si in ipsum credimus qui resurrexit; dabit nobis, non quod hic amant homines qui Deum non amant, aut tanto plus amant, quanto illum minus amant: tanto autem hoc minus amant, quanto illum plus amant. Sed videamus quid nobis promisit: non divitias terrenas et temporales, non honores et potestates in saeculo isto; videtis enim omnia haec dari et hominibus malis, ne magnipendantur a bonis. Non ipsam postremo corporis sanitatem: non quia ipse illam non dat, sed quia, ut videtis, et pecoribus dat. Non vitam longam. Quid est enim longum quod aliquando finitur? Non pro magno nobis credentibus promisit longaevitatem, aut decrepitam senectutem; quam omnes optant antequam veniat, omnes de illa cum venerit murmurant. Non pulchritudinem corporis, quam vel corporis morbus, vel ipsa senectus quae optatur exterminat. Vult esse pulcher, et vult esse senex: ista duo desideria sibi invicem concordare non possunt: si senex eris, pulcher non eris: quando senectus venerit, pulchritudo fugiet; et in uno habitare non possunt vigor pulchritudinis, et gemitus senectutis. Omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit, Qui credit in me, veniat, et bibat; et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non conturbemur, unde non migremus, ubi non moriamur; ubi nec decessor plangatur, nec successor speretur. Quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus, et Spiritus sancti charitate ferventibus; ideo ipsum Spiritum noluit dare, nisi cum esset glorificatus: ut in suo corpore ostenderet vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus.
- TRACTATUS XXXIII. Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare. Cap. VII, V\. 40-53, et cap. VIII, V\. 1-11.
1. Meminit Charitas vestra, sermone pristino ex occasione lectionis evangelicae locutos nos esse vobis de Spiritu sancto. Ad hunc potandum cum Dominus invitasset credentes in se, loquens inter eos qui illum tenere cogitabant, et interficere cupiebant nec valebant, quia ille nolebat: cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant, ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae ejus, cum dicerent a quibus missi fuerant, Quare non adduxistis eum? Responderunt enim nunquam se audisse hominem sic locutum: Non enim quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis: Numquid et vos seducti estis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. Numquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit Legem, maledicti sunt. Qui non noverant Legem, (1648)ipsi credebant in eum qui miserat Legem; et eum qui miserat Legem, contemnebant illi qui docebant Legem: ut impleretur quod dixerat ipse Dominus, Ego veni ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX, 39). Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi nescientes Legem, et in auctorem Legis credentes. 2. Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat: respondit Judaeis, Numquid Lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi perverse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat enim Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum vellent patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere, et maluerunt credere. Illi responderunt, ex praejudicio cordis sui, quod et illis: Numquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes ejus. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui jam habebat desuper Patrem. Nam utraque ejus nativitas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine patre. Quid ergo illi quasi Legis doctores ad Nicodemum dixerunt? Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus Prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista, unusquisque in domum suam. 3. Inde Jesus perrexit in montem: in montem autem Oliveti, in montem fructuosum, in montem unguenti, in montem chrismatis. Ubi enim decebat docere Christum, nisi in monte Oliveti? Christi enim nomen a chrismate dictum est: χρίσμα autem graece, latine unctio nuncupatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit. Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Et non tenebatur, quia nondum pati dignabatur. 4. Nunc jam attendite, ubi ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. « Adducunt autem illi Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio; et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In Lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare: tu ergo quid dicis? Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. » Unde accusare? Numquid ipsum in aliquo facinore deprehenderant, aut illa mulier ad eum aliquo modo pertinuisse dicebatur? Quid est ergo, tentantes eum, ut possent accusare eum? Intelligimus, fratres, admirabilem mansuetudinem in Domino praeeminuisse. Animadverterunt eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetum: de illo quippe fuerat ante praedictum, Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime; specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna: propter veritatem et mansuetudinem et justitiam. (Psal. XLIV, 4 et 5). Ergo attulit veritatem ut doctor, mansuetudinem (1649)ut liberator, justitiam ut cognitor. Propter haec eum esse regnaturum in Spiritu sancto propheta praedixerat (Isai. XI). Cum loqueretur, veritas agnoscebatur: cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur. Cum ergo de duobus istis, id est de veritate et mansuetudine ejus, inimici livore et invidia torquerentur; in tertio, id est justitia, scandalum posuerunt. Quare? Quia Lex jusserat adulteros lapidari; et utique Lex quod injustum erat jubere non poterat: si quis aliud diceret quam Lex jusserat, injustus deprehenderetur. Dixerunt ergo apud semetipsos: Verax putatur, mansuetus videtur; de justitia illi quaerenda calumnia est. Offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de illa in Lege praeceptum sit: si eam jusserit lapidari, mansuetudinem non habebit; si eam dimitti censuerit, justitiam non tenebit. Ut autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qua jam populis amabilis factus est, sine dubio eam dimitti debere dicturus est. Hinc nos invenimus accusandi occasionem, et reum facimus tanquam Legis praevaricatorem: dicentes ei, Hostis es Legis, contra Moysen respondes, imo contra eum qui per Moysen Legem dedit; reus es mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. Posset his verbis atque his sententiis inflammari invidia, fervere accusatio, flagitari damnatio. Sed cui hoc? Perversitas rectitudini, falsitas veritati, corruptum cor cordi recto, stultitia sapientiae. Quando illi laqueos praepararent, in quos non prius ipsi caput injicerent? Ecce Dominus in respondendo et justitiam servaturus est, et a mansuetudine non recessurus. Non est captus cui tendebatur, sed potius capti sunt qui tendebant; quia in eum qui eos posset de laqueis eruere, non credebant. 5. Quid ergo respondit Dominus Jesus? quid respondit veritas? quid respondit sapientia? quid respondit ipsa cui calumnia parabatur justitia? Non dixit, Non lapidetur; ne contra Legem dicere videretur. Absit autem ut diceret, Lapidetur: venit enim non perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10). Quid ergo respondit? Videte quam plenum sit justitia, plenum mansuetudine et veritate! Qui sine peccato est vestrum, inquit, prior in illam lapidem mittat. O responsio sapientiae! Quomodo eos intromisit in se? Foris enim calumniabantur, seipsos intrinsecus non perscrutabantur: adulteram videbant, se non perspiciebant. Praevaricatores Legis Legem impleri cupiebant, et hoc calumniando; non vere, tanquam adulteria castitate damnando. Audistis, Judaei; audistis, Pharisaei; audistis, Legis doctores, Legis custodem, sed nondum intellexistis Legislatorem. Quid vobis aliud significat, cum digito scribit in terra? Digito enim Dei Lex scripta est; sed propter duros in lapide scripta est (Exod. XXXI, 18). Nunc jam Dominus in terra scribebat, quia fructum quaerebat. Audistis ergo, Impleatur Lex, lapidetur adultera: sed numquid in illa punienda, Lex implenda est a puniendis? Consideret se unusquisque vestrum, intret in semetipsum, ascendat tribunal mentis suae, constituat se ante conscientiam suam, cogat se confiteri. Scit (1650)enim qui sit: quia nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11). Unusquisque in se intendens, peccatorem se invenit. Ita plane. Ergo aut istam dimittite, aut simul cum illa poenam Legis excipite. Si diceret, Non lapidetur adultera; injustus convinceretur: si diceret, Lapidetur; mansuetus non videretur: dicat quod dicere debet, et mansuetus et justus, Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Haec vox justitiae est: Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur Lex, sed non a praevaricatoribus Legis. Haec vox omnino justitiae est: qua justitia illi tanquam trabali telo percussi, sese inspicientes et reos invenientes, unus post unum omnes recesserunt. Relicti sunt duo, misera et misericordia. Dominus autem cum eos illo telo justitiae percussisset, nec dignatus est cadentes attendere, sed averso ab eis obtutu, rursum digito scribebat in terra. 6. Relicta autem sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, levavit oculos suos ad mulierem. Audivimus vocem justitiae, audiamus et mansuetudinis. Plus enim, credo, territa erat illa mulier cum audisset a Domino dictum, Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Illi ergo attendentes se, et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat sine peccato. Et quia illa hoc audierat, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inveniri non poterat. Ille autem qui adversarios ejus repulerat lingua justitiae, levans in eam oculos mansuetudinis, interrogavit eam: Nemo te condemnavit? Respondit illa: Domine, nemo. Et ille: Nec ego te condemnabo; a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec ego te damnabo. Quid est, Domine? Faves ergo peccatis? Non plane ita. Attende quod sequitur: Vade, deinceps jam noli peccare. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non hominem. Nam si peccatorum fautor esset, diceret, Nec ego te damnabo; vade, vive ut vis: de mea liberatione esto secura; ego quantumcumque peccaveris, te ab omni poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit. 7. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem, et timeant veritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus (Psal. XXIV, 8). Amas quod dulcis est, time quod rectus est. Tanquam mansuetus dixit, Tacui: sed tanquam justus, Numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14, sec. LXX)? Misericors et miserator Dominus. Ita plane. Adhuc adde, longanimis; adhuc adde, et multum misericors: sed time quod est in novissimo, et verax (Psal. LXXXV, 15). Quos enim modo sustinet peccantes, judicaturus est contemnentes. An divitias longanimitatis et mansuetudinis ejus contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Mansuetus Dominus, longanimis Dominus, (1651)misericors Dominus: sed et justus Dominus, et verax Dominus. Largitur tibi spatium correctionis: sed tu plus amas dilationem quam emendationem. Malus fuisti heri? hodie bonus esto. Et hodiernum diem in malitia peregisti? vel cras mutare. Semper exspectas, et de misericordia Dei tibi plurimum polliceris: quasi ille qui tibi per poenitentiam promisit indulgentiam, promiserit tibi etiam prolixiorem vitam. Unde scis quid pariat crastinus dies? Recte dicis in corde tuo: Quando me correxero, Deus mihi omnia peccata dimittet. Negare non possumus quod correctis atque conversis indulgentiam Deus promisit. Nam in quo propheta mihi legis quia promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi Deus longam vitam. 8. Ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et desperando, contrariis rebus, contrariis affectionibus. Sperando qui decipitur? Qui dicit, Bonus est Deus, misericors est Deus, faciam quod mihi placet, quod libet; laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animae meae. Quare hoc? Quia misericors est Deus, bonus est Deus, mansuetus est Deus. Spe isti periclitantur. Desperatione autem, qui cum inciderint in gravia peccata, putantes sibi non posse jam ignosci poenitentibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud seipsos, Jam damnandi sumus, quare non quod volumus facimus? animo gladiatorum ferro destinatorum. Ideo molesti sunt desperati: jam enim quod timeant non habent, et vehementer timendi sunt. Istos desperatio necat, spes illos. Inter spem et desperationem fluctuat animus. Metuendum est ne te occidat spes, et cum multum speras de misericordia, incidas in judicium: metuendum est rursus ne te occidat desperatio, et cum putas jam tibi non ignosci quae gravia commisisti, non agas poenitentiam, et incurras in judicem Sapientiam, quae dicit, Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26). Quid ergo agit Dominus cum periclitantibus utroque morbo? Illis qui spe periclitantur, hoc dicit: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Illis qui desperatione periclitantur, quid dicit? In quacumque die iniquus conversus fuerit, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21, 22, 27). Propter illos ergo qui desperatione periclitantur, proposuit indulgentiae portum: propter illos qui spe periclitantur et dilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum. Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, quia hodiernum habes, in quo corrigaris? Sic ergo ad istam mulierem, Nec ego te damnabo; sed facta secura de praeterito, cave futura. Nec ego te damnabo: delevi quod commisisti, observa quod praecepi, ut invenias quod promisi.
- TRACTATUS XXXIV. In illud, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Cap. VIII, V\. 12.
(1652) 1. Quod modo audivimus et intenti accepimus, cum sanctum Evangelium legeretur, non dubito quod omnes etiam intelligere conati sumus: et quisque nostrum de re tam magna quae lecta est, pro suo modulo cepit quod potuit; et posito pane verbi, nemo est qui se queratur nihil gustasse. Sed iterum non dubito, quia difficile quisquam est qui totum intellexerit. Tamen etiamsi est qui omnia verba Domini nostri Jesu Christi modo ex Evangelio recitata satis intelligat; toleret ministerium nostrum, quousque, si possimus, illo adjuvante tractando faciamus ut vel omnes vel multi intelligant, quod se pauci intellexisse laetantur. 2. Quod ait Dominus, Ego sum lux mundi, clarum puto esse eis qui habent oculos, unde hujus lucis participes fiant: qui autem non habent oculos nisi in sola carne, mirantur quod dictum est a Domino Jesu Christo, Ego sum lux mundi. Et forte non desit qui dicat apud semetipsum: Numquid forte Dominus Christus est sol iste, qui ortu et occasu peragit diem? Non enim defuerunt haeretici qui ista senserunt. Manichaei solem istum oculis carnis visibilem expositum et publicum non tantum hominibus, sed etiam pecoribus ad videndum, Christum Dominum esse putaverunt. Sed catholicae Ecclesiae recta fides improbat tale commentum, et diabolicam doctrinam esse cognoscit: nec solum agnoscit credendo, sed in quibus potest convincit etiam disputando. Improbemus itaque hujusmodi errorem, quem sancta ab initio anathematizavit Ecclesia. Non arbitremur Dominum Jesum Christum hunc esse solem quem videmus oriri ab oriente, occidere in occidente; cujus cursui nox succedit, cujus radii nube obumbrantur, qui certa de loco in locum motione commigrat: non est hoc Dominus Christus. Non est Dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). 3. Est ergo lux quae fecit hanc lucem: hanc amemus, hanc intelligere cupiamus, ipsam sitiamus; ut ad ipsam duce ipsa aliquando veniamus, et in illa ita vivamus, ut nunquam omnino moriamur. Ista enim lux est, de qua prophetia olim praemissa ita in Psalmo cecinit: Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Psalmi sancti ista verba sunt: advertite quid de tali luce antiquus sanctorum hominum Dei sermo praemiserit. Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quoniam enim Deus es, et habes multiplicem misericordiam; pervenit eadem multiplicitas misericordiae tuae, non solum ad homines quos creasti ad imaginem tuam, sed etiam ad pecora quae hominibus subdidisti. A quo enim salus hominis, ab illo salus et pecoris. Non crubescas hoc sentire de Domino Deo tuo: imo praesumas et fidas, et caveas ne aliter sentias. Qui salvum (1653)facit te, ipse salvum facit equum tuum, ipse ovem tuam; ad minima omnino veniamus, ipse gallinam tuam: Domini est salus (Psal. III, 9), et ista Deus salvat. Movet te, interrogas; miror quid dubitas. Dedignabitur salvare, qui dignatus est creare? Domini est salus Angelorum, hominum, pecorum; Domini est salus. Sicut nemo est a seipso, ita nemo salvus est a seipso. Proinde verissime Psalmus atque optime ait, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Quare? Sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Tu enim es Deus, tu creasti, tu salvas: tu dedisti esse, tu das sanum esse. 4. Si ergo sicut multiplicata est misericordia Dei, ab illo homines et jumenta salvantur; nonne homines habent aliquid aliud quod eis Deus praestet creator, quod jumentis non praestat? Nullane discretio est inter animal factum ad imaginem Dei, et animal subditum imagini Dei? Est plane: praeter salutem istam communem nobis cum animantibus mutis, est quod nobis praestet Deus, illis autem non praestat. Quid est hoc? Sequere in eodem psalmo: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Habentes modo salutem communem cum pecoribus suis, Filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Aliam habent salutem in re, aliam in spe. Salus ista quae in praesenti est, hominibus pecoribusque communis est: sed est alia quam sperant homines; et accipiunt qui sperant, non accipiunt qui desperant. Filii enim hominum sub tegmine, inquit, alarum tuarum sperabunt. Qui autem perseveranter sperant, a te proteguntur, ne de spe a diabolo dejiciantur: sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si ergo sperabunt, quid sperabunt, nisi quod pecora non habebunt? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quale vinum est, unde inebriari laudabile est? quale vinum est, quod non turbat, sed dirigit mentem? quale vinum est, quod facit perpetuo sanum, non inebriando facit insanum? Inebriabuntur. Unde? Ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quoniam apud te fons vitae. Ipse fons vitae ambulabat in terra, ipse dicebat, Qui sitit, veniat ad me (Joan. VII, 37). Ecce fons. Sed nos de lumine loqui coeperamus, et propositam ex Evangelio quaestionem de lumine tractabamus. Lectum est enim nobis dicente Domino, Ego sum lux mundi. Inde quaestio, ne quis carnaliter sapiens solem istum intelligendum putaret: venimus inde ad Psalmum, quo considerato, invenimus interim Dominum fontem vitae. Bibe et vive. Apud te, inquit, fons vitae: ideo sub umbraculo alarum tuarum sperant filii hominum, inebriari isto fonte quaerentes. Sed de lumine dicebamus. Sequere ergo: nam Propheta cum dixisset, Apud te fons vitae, secutus adjunxit, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 8, 10); Deum de Deo, lumen de lumine. Per hoc lumen factum est solis lumen: et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos, factum est sub sole propter nos. Factum est, inquam, propter nos sub sole lumen quod fecit solem. Noli contemnere (1654)nubem carnis: nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur. 5. Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae, ait hominibus, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quomodo te abstulit ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis? Non enim sufficit dicere, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen; addidit enim, vitae; sicut ibi dictum est, Quoniam apud te fons vitae: Videte itaque fratres mei, quomodo verba Domini cum illius psalmi veritate concordant: et ibi lumen positum est cum fonte vitae, et a Domino dictum est lumen vitae. In istis autem usibus corporalibus aliud est lumen, aliud fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi: quando sitimus quaerimus fontem; quando in tenebris sumus, quaerimus lumen; et si forte nocte sitiamus, lumen accendimus ut ad fontem veniamus. Non sic apud Deum: quod lumen est, hoc est fons; qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas. 6. Videtis ergo, fratres mei, videtis, si intus videtis, quale hoc lumen est de quo Dominus dicit, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris. Sequere istum solem, videamus si non ambulabis in tenebris. Ecce oriundo exit ad te: ille cursu suo ad occidentem pergit; tibi forte ad orientem profectio est: nisi tu in contrariam partem pergas, non qua ille tendit, sequendo eum profecto errabis, et pro oriente occidentem tenebis. Tu eum in terra si sequaris, errabis: nauta si eum in mari sequatur, errabit. Postremo videtur tibi sequendum esse solem, et tendis etiam ipse ad occidentem, quo et ille tendit: videamus cum occiderit, si non ambulabis in tenebris. Vide quemadmodum etsi nolueris eum tu deserere, ipse te deseret, servitutis suae necessitate peragens diem. Dominus autem noster Jesus Christus interim et cum per carnis nubem non omnibus apparebat, per sapientiae potestatem omnia tenebat. Deus tuus ubique totus est: si non ab illo facias casum, nunquam a te ipse facit occasum. 7. Qui ergo me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit: non enim ait, habet; sed, habebit, inquit, lumen vitae. Nec ait tamen, qui sequetur me; sed, qui sequitur me. In eo quod facere debemus, praesens tempus posuit: quod autem promisit facientibus, futuri temporis verbo significavit. Qui sequitur habebit. Modo sequitur, post habebit: modo sequitur per fidem, post habebit per speciem. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Quando per speciem? Cum habuerimus lumen vitae, cum ad illam visionem venerimus, quando nox ista transierit. De illo quippe die qui exorturus est, dictum est, Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Quid est, mane? Transacta nocte saeculi hujus, transactis tertoribus tentationum, superato illo leone qui nocte rugiens circuit, quem devoret quaerens (I Petr. V, 8). Mane astabo (1655)tibi, et contemplabor. Nunc vero quid putamus, fratres huic tempori congruere, nisi quod rursus in Psalmo dicitur, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7)? Per singulas noctes, inquit, flebo: desiderio lucis ardebo. Videt Dominus desiderium meum; quoniam dicit illi alter psalmus, Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). Desideras aurum? videri potes; quaerens enim aurum manifestus eris hominibus. Desideras frumentum? interrogas qui habeat; cui et cupiens pervenire ad id quod desideras, indicas. Desideras Deum? quis videt, nisi Deus? A quo enim petis Deum, sicut panem, sicut aquam, sicut aurum, sicut argentum, sicut frumentum? A quo petis Deum, nisi a Deo? Ipse petitur a seipso, qui promittit seipsum. Extendat anima cupiditatem suam; et sinu capaciore quaerat comprehendere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Desiderari potest, concupisci potest, suspirari in illud potest: digne cogitari, et verbis explicari non potest. 8. Ergo, fratres mei, quoniam Dominus breviter ait, Ego sum lux mundi; qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae: quibus verbis aliud est quod jussit, aliud quod promisit: faciamus quod jussit, ne impudenti fronte desideremus, quod promisit; ne dicat nobis in judicio suo, Fecisti enim quod jussi, ut expetas quod promisi? Quid ergo jussisti, Domine Deus noster? Dicit tibi, Ut sequereris me. Consilium vitae petiisti. Cujus vitae, nisi de qua dictum est, Apud te fons vitae? Audivit quidam, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Tristis abscessit, non est secutus: quaesivit magistrum bonum, interpellavit doctorem, et contempsit docentem: tristis abscessit, ligatus cupiditatibus suis; tristis abscessit, habens grandem sarcinam avaritiae super humeros suos (Matth. XIX, 16-22). Laborabat, aestuabat; et qui ab illo sarcinam deponere voluit, non est sequendus putatus, sed deserendus. Postea vero quam Dominus per Evangelium clamavit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Id. XI, 28 et 29): quam multi fecerunt audito Evangelio, quod ex ore ipsius auditum dives ille non fecit? Ergo modo faciamus, sequamur Dominum; solvamus compedes quibus impedimur sequi. Et quis idoneus solvere tales nodos, nisi ille adjuvet cui dictum est, Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)? De quo alius psalmus dicit, Dominus solvit compeditos, Dominus erigit elisos (Psal. CXLV, 8). 9. Et quid sequuntur soluti et erecti, nisi lumen a quo audiunt, Ego sum lumen mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris? quia Dominus illuminat caecos. Illuminamur ergo modo, fratres, habentes collyrium fidei. Praecessit enim ejus saliva cum terra, unde inungeretur qui caecus est natus (Joan. IX, 6). Et nos de Adam caeci nati sumus, et illo illuminante opus (1656)habemus. Miscuit salivam cum terra: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Miscuit salivam cum terra; ideo praedictum est, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12): ipse autem dixit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Veritate perfruemur, cum viderimus facie ad faciem; quia et hoc promittitur nobis. Nam quis auderet sperare quod Deus non dignatus esset vel polliceri vel dare? Videbimus facie ad faciem. Apostolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et Joannes apostolus in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Haec est magna promissio; si amas, sequere. Amo, inquis; sed qua sequor? Si dixisset tibi Dominus Deus tuus, Ego sum veritas et vita; desiderans veritatem, concupiscens vitam, viam qua ad haec pervenire posses profecto quaereres, et diceres tibi: Magna res veritas, magna res vita; si esset quomodo illuc perveniret anima mea! Quaeris qua? audi eum dicentem primo, Ego sum via. Antequam diceret tibi quo, praemisit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et veritas et vita. Primo dixit qua venias, postea dixit quo venias. Ego sum via, ego sum veritas, ego vita. Manens apud Patrem, veritas et vita: induens se carnem, factus est via. Non tibi dicitur, Labora quaerendo viam, ut pervenias ad veritatem et vitam; non hoc tibi dicitur. Piger, surge; via ipsa ad te venit, et te de somno dormientem excitavit, si tamen excitavit: surge, et ambula. Forte conaris ambulare, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an jubente avaritia per aspera cucurrerunt? Sed Dei Verbum sanavit et claudos. Ecce, inquis, sanos habeo pedes, sed ipsam viam non video. Illuminavit et caecos. 10. Hoc totum per fidem, quamdiu peregrinamur a Domino, manentes in corpore: cum autem perambulaverimus viam, et ad ipsam patriam venerimus, quid erit nobis laetius? quid erit nobis beatius? Quia nihil pacatius: nihil enim adversus hominem rebellabit. Nunc vero, fratres, difficile sine rixa sumus. Ad concordiam quidem vocati sumus, jubemur pacem habere inter nos; ad hoc conandum est, omnibusque nitendum viribus, ut aliquando veniamus ad perfectissimam pacem: modo autem litigamus plerumque cum eis quibus consulere volumus. Ille errat, tu vis ducere ad viam; resistit tibi, litigas: resistit paganus, disputas contra errores idolorum et daemoniorum: resistit haereticus, disputas contra alias doctrinas daemoniorum: malus catholicus non vult bene vivere, corripis etiam interiorem fratrem tuum: tecum manet in domo, et perditas vias quaerit; aestuas quomodo corrigas, ut de illo bonam rationem Domino amborum reddas. Quantae undique rixarum necessitates? Plerumque homo taedio affectus, dicit apud semetipsum: Quid mihi est pati contradictores, pati eos qui reddunt mala pro bonis? Ego volo consulere, illi volunt perire: consumo vitam meam litigando; pacem non habeo: inimicos insuper facio, quos amicos habere deberem, si benevolentiam (1657)consulentis attenderent: quid mihi est ista perpeti? redeam ad me, mecum ero, Deum meum invocabo. Redi ad teipsum, ibi invenis rixam: si coepisti Deum sequi, ibi invenis rixam. Quam rixam, inquis, invenio? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Ecce tu ipse es, ecce tu solus es, ecce tecum es, ecce alium nullum hominem pateris: sed vides aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Exclama ergo, et a rixa interiore clama ad Deum, ut tibi pacificet te: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). Quia qui me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Finita tota rixa, immortalitas consequetur, quia novissima inimica destruetur mors. Et qualis pax erit? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53). Quo ut veniamus, quia tunc erit in re, nunc sequamur in spe eum qui dixit, Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae.
- TRACTATUS XXXV. Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisaei, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado. Cap. VIII, V\. 13, 14.
1. De verbis Domini nostri Jesu Christi, ubi ait, Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12), hesterno die qui adfuistis, diu disputatum esse meministis: et si adhuc velimus de illo lumine disputare, diu loqui possumus; nam non possumus explicare compendio. Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed justum et injustum. 2. Cum haec ergo dixisset Dominus noster Jesus Christus, responderunt Judaei: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Antequam veniret Dominus noster Jesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his etiam erat Joannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen, quod est Dominus Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum: ait enim, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Hic tamen, quo nemo erat major in natis mulierum, dicit de Domino Jesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem venit, fortior me est, cujus non sum dignus calceamentum solvere (Joan. I, 26, 27). Videte quemadmodum se lucerna diei submittat. Lucernam vero ipsum Joannem fuisse Dominus ipse testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens; et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus (Id. V, 35). Quando autem dixerunt Judaei Domino, Dic nobis, in qua potestate ista facis? sciens Dominus quia Joannem Baptistam pro magno haberent, et quod ipse quem pro magno habebant, eis de Domino testimonium perhibuisset, (1658)respondit eis: Interrogabo et ego vos unum sermonem: dicite mihi, Baptismus Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Turbati illi intra semetipsos cogitabant, quia si dicerent, Ab hominibus, lapidari possent a turba, quae Joannem prophetam esse credebat: si dicerent, De coelo, responderet eis, Ille quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ego ista faciam potestate. Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros; et dixerunt, Nescimus. Et Dominus eis: Nec ego dico vobis, in qua potestate ista facio (Matth. XXI, 23-27). Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Justissime utique repulsi, confusi abscesserunt: et impletum est quod in Psalmo per Prophetam dicit Deus Pater, Paravi lucernam Christo meo, id est, ipsum Joannem; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI, 17, 18). 3. Habebat ergo Dominus Jesus Christus testimonium Prophetarum ante se praemissorum, praeconum judicem praecedentium; habebat testimonium a Joanne: sed ipse majus testimonium erat, quod sibi perhibebat. Illi autem infirmis oculis lucernas quaerebant, quia diem ferre non poterant: nam Joannes idem ipse apostolus, cujus Evangelium in manibus habemus, in ipsius Evangelii sui capite ait de Joanne, « Erat homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum. » Si omnem, ergo et Joannem. Unde dicit et ipse Joannes. Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 6-9, 16). Discernite ergo ista, ut proficiat mens vestra in fide Christi; ne semper infantes sitis ubera quaerentes, et a cibo solido resilientes. Debetis apud matrem sanctam Ecclesiam Christi nutriri et ablactari, et ad escas solidiores accedere, mente, non ventre. Hoc ergo discernite, aliud esse lumen quod illuminat, aliud esse quod illuminatur. Nam et oculi nostri lumina dicuntur; et unusquisque ita jurat, tangens oculos suos, per lumina sua, Sic vivant lumina mea: usitata juratio est. Quae lumina si lumina sunt, desit lumen in cubiculo tuo clauso, pateant et luceant tibi: non utique possunt. Quomodo ergo ista in facie quae habemus, et lumina nuncupamus, et quando sana sunt, et quando patent, indigent extrinsecus adjutorio luminis; quo ablato aut non illato, sana sunt, aperta sunt, nec tamen vident: sic mens nostra, qui est oculus animae, nisi veritatis lumine radietur, et ab illo qui illuminat nec illuminatur, mirabiliter illustretur, nec ad sapientiam nec ad justitiam poterit pervenire. Ipsa est enim via nostra juste vivere. Quomodo autem non offendat in via, cui non lucet lumen? Ac per hoc in tali via videre opus est, in tali via videre magnum est. Nam Tobias in facie oculos clausos habebat, et filius patri manum (1659)dabat; pater filio viam praecipiendo monstrabat (Tob. II, 11, IV). 4. Responderunt ergo Judaei, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Videamus quid audiant: audiamus et nos, sed non sicut illi. Illi contemnentes, nos credentes: illi occidere Christum volentes, nos per Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Judaeis responderit Dominus. Respondit Jesus, et dixit eis: Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Lumen et alia demonstrat et seipsum. Accendis lucernam, verbi gratia, ut quaeras tunicam, et praestat tibi ardens lucerna ut invenias tunicam: numquid accendis lucernam ut videas ardentem lucernam? Lucerna quippe ardens idonea est et alia quae tenebris operiebantur nudare, et seipsam tuis oculis demonstrare. Sic et Dominus Christus et inter fideles suos, et inimicos Judaeos, tanquam inter lucem et tenebras distinguebat; tanquam inter illos quos radio fidei perfundebat, et illos quorum clausos oculos circumfundebat. Nam etiam sol iste et videntis faciem illustrat, et caeci: ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur in carne, sed non ambo illuminantur in acie; videt ille, ille non videt; ambobus sol praesens est, sed praesenti soli unus est absens. Sic et Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Jesus Christus ubique praesens est; quia ubique est veritas, ubique est sapientia. Intelligit quis in oriente justitiam; intelligit alius in occidente justitiam: numquid alia est justitia quam ille intelligit, alia quam iste? Separati sunt corpore, et in uno habent acies mentium suarum. Quam video justitiam hic constitutus, si justitia est, ipsam videt justus nescio quot mansionibus a me carne sejunctus, et in illius justitiae luce conjunctus. Ergo testimonium sibi perhibet lux: aperit sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut cognoscatur lux. Sed quid agimus de infidelibus? numquid illis non est praesens? Est praesens et illis sed quibus eam videant, oculos non habent cordis. Audi de illis ex Evangelio ipso prolatam sententiam: Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5) Ergo ait Dominus, et verum ait, Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Patrem volebat intelligi; Patri gloriam dabat Filius. Aequalis glorificat eum a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus? 5. Scio unde veni, et quo vado. Iste qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit: non enim veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est. Non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso sole. Quando pergit ad occidentem, deserit orientem, et donec oriturus redeat ad orientem, non est in oriente: Dominus autem noster Jesus Christus et venit, et ibi est; et redit, et hic est. Audi ipsum Evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede: Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus (1660)Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Non dixit, Fuit in sinu Patris, quasi veniendo deseruerit sinum Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus, quid dixit? Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). 6. Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia; quia sine lumine non potes videre lumen, et sine lumine non potes videre quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen ad demonstranda ea quae non sunt lumina, numquid in se deficit? numquid se non aperit, sine quo alia patere non possunt? Locutus est Propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret? Locutus est Joannes verum; sed unde locutus est, ipsum interroga: Nos omnes, inquit, de plenitudine ejus accepimus. Ergo idoneus est Dominus noster Jesus Christus qui sibi perhibeat testimonium. Sed plane, fratres mei, in nocte hujus saeculi audiamus et prophetiam intente: modo enim ad fragilitatem nostram nocturnasque cordis nostri intimas tenebras humilis voluit venire Dominus noster. Homo venit contemnendus et honorandus, venit negandus et confitendus; contemnendus et negandus a Judaeis, honorandus et confitendus a nobis: judicandus et judicaturus; judicandus injuste, judicaturus juste. Talis ergo venit, ut oporteret ei lucernam testimonium perhibere. Nam quid opus erat ut Joannes tanquam lucerna perhiberet testimonium diei, si dies ipse ab infirmitate nostra posset videri? Sed non poteramus: infirmas factus est infirmis, per infirmitatem sanavit infirmitatem; per mortalem carnem, carnis abstulit mortem; de corpore suo collyrium fecit luminibus nostris. Quia ergo Dominus venit, et in nocte saeculi adhuc sumus, oportet ut et prophetias audiamus. 7. Nam de prophetia convincimus contradicentes Paganos. Quis est Christus, dicit Paganus? Cui respondemus: Quem praenuntiaverunt Prophetae. Et ille: Qui Prophetae? Recitamus Isaiam, Danielem, Jeremiam, alios sanctos Prophetas; dicimus quam longe ante illum venerint, quanto tempore adventum ejus praecesserint. Hoc ergo respondemus: Praevenerunt eum Prophetae, praedixerunt eum esse venturum Respondet aliquis eorum: Qui Prophetae? Nos recitamus, qui nobis quotidie recitantur. Et ille: Qui sunt hi Prophetae? Nos respondemus: Qui et praedixerunt ea quae fieri videmus. Et ille: Vos, inquit, vobis ista finxistis, vidistis ea fieri, et quasi ventura praedicta essent, in libris quibus voluistis conscripsistis. Hic contra inimicos Paganos occurrit nobis aliorum testimonium inimicorum. Proferimus codices a Judaeis, et respondemus: Nempe et vos et illi, fidei nostrae estis inimici. Ideo sparsi sunt per gentes, ut alios ex aliis convincamus inimicis Codex Isaiae proferatur a Judaeis, videamus si non ibi lego, « Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est; livore ejus sanati sumus; omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis nostris » (Isai. LIII, 5-8). (1661)Ecce lucerna una. Alia proferatur, Psalmus aperiatur, etiam inde praedicta passio Christi recitetur. « Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Apud te laus mea; in Ecclesia magna confitebor tibi. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium » (Psal. XXI, 17 29). Erubescat unus inimicus, quia codicem mihi ministrat alius inimicus. Sed ecce de codicibus prolatis ab uno inimico alterum vici: et ipse qui mihi codicem protulit, non relinquatur; ab illo proferatur, unde et ipse vincatur. Lego alium prophetam, et invenio Dominum loquentem ad Judaeos: Non est mihi voluntas in vobis, divit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo (Malach. I, 10 et 11). Non venis, Judaee, ad sacrificium mundum; convinco te immundum. 8. Ecce et lucernae perhibent testimonium diei propter infirmitatem nostram, quia diei claritatem tolerare et videre non possumus. Nam et nos ipsi Christiani in comparatione quidem infidelium lux jam sumus; unde dicit Apostolus. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino, sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8): et alibi dixit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13). Tamen quia in comparatione illius lucis ad quam venturi sumus, adhuc nox est etiam dies in quo sumus, audi Petrum apostolum: delatam dicit Domino Christo vocem de magnifica potestate, Tu es Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de coelo audivimus delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Sed quia nos non ibi fuimus, et istam vocem de coelo tunc non audivimus; ait ad nos ipse Petrus, Et habemus certiorem propheticum sermonem. Non audistis vocem de coelo delatam, sed certiorem habetis propheticum sermonem. Praevidens enim Dominus Jesus Christus impios quosdam futuros, qui miraculis ejus calumniarentur, magicis artibus ea tribuendo, Prophetas ante praemisit. Numquid enim, si magus erat et magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus? Prophetas audi, o homo mortue, et vermescendo calumniose, Prophetas audi: lego, audi qui ante Dominum venerunt. Habemus, inquit apostolus Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, sicut lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 17-19). 9. Quando ergo Dominus noster Jesus Christus venerit, et, sicut dicit etiam apostolus Paulus, illuminaverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut laus sit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5); (1662)tunc praesente tali die lucernae non erunt necessariae: non legetur nobis Propheta, non aperietur codex Apostoli, non requiremus testimonium Joannis, non ipso indigebimus Evangelio. Ergo omnes Scripturae tollentur de medio, quae nobis in hujus saeculi nocte tanquam lucernae accendebantur, ne in tenebris remaneremus: istis omnibus sublatis, ne quasi nobis luceant indigentibus, et ipsis hominibus Dei, per quos haec ministrata sunt, nobiscum lumen illud verum clarumque videntibus, remotis ergo his adjumentis quid videbimus? unde pascetur mens nostra? unde obtutus ille laetabitur? unde erit illud gaudium quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II. 9)? quid videbimus? Obsecro vos, amate mecum, currite credendo mecum: patriam supernam desideremus, supernae patriae suspiremus, peregrinos nos esse hic sentiamus. Quid tunc videbimus? Dicat nunc Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Unde tibi ros inspersus est, ad fontem venies: unde radius per obliqua et per anfractuosa tibi ad cor tenebrosum missus est, nudam ipsam lucem videbis, cui videndae ferendaeque mundaris. Dilectissimi, quod et hesterno commemoravi, Joannes ipse dicit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Sentio vestros affectus attolli mecum in superna: sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Depositurus sum et ego codicem istum, discessuri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in luce communi, bene gavisi sumus, bene exsultavimus: sed cum ab invicem recedimus, ab illo non recedamus.
- TRACTATUS XXXVI. Ab eo quod scriptum est, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam; usque ad id, Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Cap. VIII, V\. 15-18.
1. In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris unius Evangelii, sanctus Joannes apostolus, non immerito secundum intelligentiam spiritualem aquilae comparatus, altius multoque sublimius aliis tribus erexit praedicationem suam; et in ejus erectione etiam corda nostra erigi voluit. Nam caeteri tres evangelistae, tanquam cum homine Domino in terra ambulabant, de divinitate ejus pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio sui sermonis intonuit, erexit se, non solum super terram et super omnem ambitum aeris et coeli sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque constitutionem invisibilium potestatum, et pervenit ad eum per quem facta sunt omnia, dicendo, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Huic tantae sublimitati principii etiam caetera congrua praedicavit, et de Domini divinitate, quomodo nullus alius, (1663)est locutus. Hoc ructabat quod biberat. Non enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23). De illo ergo pectore in secreto bibebat: sed quod in secreto bibit, in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes non solum incarnatio Filii Dei, et passio, et resurrectio; sed etiam quid erat ante incarnationem Unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus generanti, aequalis ei a quo missus est; sed in ipsa missione minor factus, quo major esset Pater. 2. Quidquid ergo humiliter positum audistis de Domino Jesu Christo, susceptae carnis dispensationem cogitate; qualis factus est propter nos, non qualis erat ut faceret nos: quidquid autem sublime et supra omnes creaturas excelsum atque divinum, et Patri aequale atque coaeternum de illo audieritis in Evangelio poni, vel legeritis, scitote vos hoc legere quod ad formam Dei pertinet, non quod ad formam servi. Quia si istam regulam tenueritis qui capere potestis; non autem omnes capere potestis, sed omnes credere debetis: si ergo hanc regulam tenueritis, adversus calumnias tenebrarum haereticarum, tanquam in lumine ambulantes, securi pugnabitis. Non enim defuerunt qui sola evangelica testimonia legendo sectarentur, quae de humilitate Christi posita sunt, qui adversus ea testimonia quae divinitatem ejus locuta sunt, surdi fuerunt: ideo surdi, ut male verbosi. Item quidam illa sola attendentes quae de Domini sublimitate dicta sunt, etiam ipsi misericordiam ejus, qua homo factus est propter nos, et si legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse putaverunt; contendentes Deum tantummodo fuisse Dominum nostrum Christum, non etiam hominem. Alii sic, alii sic; utrique in errore. Catholica autem fides ex utroque verum tenens quod tenet, et praedicans quod credit, et Deum Christum intellexit, et hominem credidit: utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Si Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sanatus es: si hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es. Utrumque igitur tene, anima fidelis et cor catholicum, utrumque tene, utrumque crede, utrumque fideliter confitere. Et Deus Christus est, et homo Christus. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? De virgine natus, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem. 3. Isti ergo Judaei videbant hominem, nec intelligebant nec credebant Deum: atque inter caetera audistis jam quemadmodum ei dixerint, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum (Id. VIII, 13). Audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie verba ejus haec lecta sunt, Vos secundum carnem judicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum, quia secundum carnem judicatis; quia Deum non intelligitis, et hominem videtis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secundum carnem judicatis. Ideo vobis arrogans videor, quia (1664)ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo, quando de se vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus videtur. Ideo scriptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui (Prov. XXVII, 2). Sed hoc homini dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicere et mentiri possumus: etsi verum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis divinae splendore tenebrae mendacii reperiantur. Loquebatur ille tanquam lux, loquebatur tanquam veritas; sed lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non comprehenderunt: ideo secundum carnem judicabant. Vos, inquit, secundum carnem judicatis. 4. Ego non judico quemquam. Non ergo judicat quemquam Dominus Jesus Christus? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia die, ascendisse in coelum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse venturum ad judicandos vivos et mortuos? Nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10)? Ergo quando ista confitemur, contra Dominum loquimur? Nos dicimus venturum judicem vivorum et mortuorum; ipse autem dicit, Ego non judico quemquam. Quaestio ista duobus modis solvi potest; ut aut hoc intelligamus, non judico quemquam, id est, modo: sicut dicit alio loco, Ego non veni ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum (Joan. XII, 47); non judicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat, Vos secundum carnem judicatis; ita subjunxit, Ego non judico quemquam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de judice Christo, scrupulus dubitationis in corde remaneat. Venit Christus, sed primo salvare, postea judicare: eos judicando in poenam, qui salvari noluerunt; eos perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo dispensatio Domini nostri Jesu Christi medicinalis est, non judicialis: nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui praemia justitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat ejus misericordia praeroganda, et post exserendum judicium: quia de illo cantaverat Psalmus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Non enim judicium ait et misericordiam; nam si primo esset judicium, nulla esset misericordia: sed primo misericordia, postea judicium. Quae est primo misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fecerat, ne periret quem fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Et tamen addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam ab hominibus reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et occidi: sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et cum ejus obedientiam usque ad mortem factam commendaret Apostolus, parum illi fuit dicere, Factus (1665)obediens usque ad mortem: non enim qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Illa morte pejus nihil fuit inter omnia genera mortium. Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in cruce; non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Mori voluit pro nobis: parum dicimus, crucifigi dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem: de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intelligentibus Judaeis; nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi munaus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Nihil erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. Quid servat fideli suo, qui talem honorem dedit supplicio suo? Denique modo in poenis reorum non est apud Romanos: ubi enim Domini crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, neminem judicavit: et malos passus est. Pertulit injustum judicium, ut ageret justum. Sed in eo quod pertulit injustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sive ergo propter hoc, quia non venerat judicare mundum, sed salvare mundum, dixit, Ego non judico quemquam: sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat, Vos secundum carnem judicatis, addidit, Ego non judico quemquam, ut intelligamus Christum non secundum carnem judicare, sicut ab hominibus judicatus est. 5. Nam ut agnoscatis jam et judicem Christum, audite quod sequitur: Et si judico ego, judicium meum verum est. Ecce habes et judicem, sed agnosce salvatorem, ne sentias judicem. Quare autem dixit judicium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater. Dixi vobis, fratres, quia Joannes iste evangelista sanctus multum alte volat: vix est eum mente comprehendere. Mysterium autem altius volantis opus est ut commemorem Charitatem vestram. Et apud Ezechielem prophetam, et in Apocalypsi ipsius Joannis, cujus est hoc Evangelium, commemoratur animal quadruplex, habens quatuor personas; hominis, vituli, leonis, aquilae (Ezech. I, 5-10; Apoc. IV, 6, 7). Qui ante nos Scripturarum sanctarum mysteria tractaverunt, plerique in hoc animali, vel potius in his animalibus quatuor Evangelistas (1666)intellexerunt. Leonem pro rege positum, quoniam videtur leo rex esse quodammodo bestiarum, propter potentiam et terribilem fortitudinem. Haec persona tributa est Matthaeo, quia in generationibus Domini regiam seriem prosecutus est, quemadmodum esset Dominus per stirpem regiam de semine David regis. Lucas autem quoniam coepit a sacerdotio Zachariae sacerdotis, faciens mentionem patris Joannis Baptistae, vitulo deputatus est; quia magna victima vitulus erat in sacrificio sacerdotum. Marco homo Christus merito assignatus est, quia neque de regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali coepit, sed tantum ab homine Christo exorsus est. Hi omnes prope de terrenis, id est de iis quae in terra gessit Dominus noster Jesus Christus, non recesserunt: de divinitate ejus perpauca locuti sunt, tanquam in terra cum illo ambulantes. Restat aquila: ipse est Joannes, sublimium praedicator, et lucis internae atque aeternae fixis oculis contemplator. Dicuntur enim et pulli aquilarum a parentibus sic probari, patris scilicet ungue suspendi, et radiis solis opponi: qui firme contemplatus fuerit, filius agnoscitur; si acie palpitaverit, tanquam adulterinus ab ungue dimittitur. Jam ergo videte quam sublimia loqui debuit, qui est aquilae comparatus: et tamen etiam nos humi repentes, infirmi et vix ullius momenti inter homines, audemus tractare ista, et ista exponere; et putamus nos aut capere posse cum cogitamus, aut capi dum dicimus. 6. Quare ista dixi? Forte enim post haec verba quisquam mihi juste dicat: Pone ergo codicem. Quod excedit mensuram tuam, quid sumis in manum tuam? quid ei committis linguam tuam? Ad hoc respondeo: Multi haeretici abundant, et ad hoc eos Deus abundare permisit, ne semper lacte nutriamur, et in bruta infantia remaneamus. Quia enim non intellexerunt quomodo commendaretur divinitas Christi, sapuerunt sicut voluerunt: non autem recte sapiendo, fidelibus catholicis quaestiones molestissimas intulerunt; coeperunt exagitari et fluctuare corda fidelium. Jam tunc necessitas facta est spiritualibus viris, qui aliquid secundum divinitatem Domini nostri Jesu Christi, non solum legerant in Evangelio, sed etiam intellexerant, ut contra arma diaboli Christi arma proferrent: et de Christi divinitate adversus falsos fallacesque doctores, quantis possent viribus, apertissima conflictatione pugnarent; ne cum ipsi tacerent, alii perirent. Quicumque enim senserunt Dominum nostrum Jesum Christum, aut diversae substantiae esse quam Pater est, aut tantum esse Christum solum, ut ipse sit Pater, ipse sit Filius, ipse sit Spiritus sanctus: quicumque etiam sentire voluerunt hominem fuisse solum, non Deum factum hominem, aut ita Deum ut in sua divinitate mutabilem, aut ita Deum ut non et hominem; a fide naufragaverunt, et de portu Ecclesiae projecti sunt, ne inquietudine sua naves secum positas frangerent. Quae res coegit ut etiam nos minimi, et quantum ad nos pertinet prorsus indigni, quantum autem ad illius misericordiam in aliquo dispensatorum ejus numero (1667)constituti, non vobis taceamus quod aut intelligatis, mecumque gaudeatis; aut si intelligere nondum valetis, credendo securi in portu maneatis. 7. Dicam ergo; capiat qui potest, credat qui non potest: tamen dicam quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. Sed et si ego judico, judicium meum verum est. Quare judicium tuum verum est? Quia solus non sum, inquit, sed ego et qui misit me Pater. Quid ergo, Domine Jesu? Si solus esses, falsum esset judicium tuum; et ideo verum judicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater? Quid responsurus sum? Ipse respondeat: Verum est, inquit, judicium meum. Quare? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos venisti, et ibi mansisti? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad haec duo respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non recte dicis. Imo ideo bene creditur, quia non cito capitur: nam si cito caperetur, non opus erat ut crederetur; quia videretur. Ideo credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si non credis, numquam capies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo mundet te, ut intellectus impleat te. Verum est, inquit, judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Ergo, Domine Deus noster Jesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic video, sic intelligo: postremo sic credo, ne arrogantiae sit dicere. Sic intelligo. Prorsus et hic est Dominus noster Jesus Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum divinitatem: et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus. 8. Nam Sabelliani dicti sunt quidam haeretici, qui vocantur et Patripassiani, qui dicunt ipsum Patrem passum fuisse. Noli tu, catholice: si enim fueris patripassianus, non eris sanus. Ergo intellige missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse non credas, sed a Filio incarnato Patrem recessisse non credas Ille carnem portabat, ille cum Filio erat. Si in coelo Pater, in terra Filius; quomodo Pater cum Filio erat? Quia et Pater et Filius ubique erant: non enim in coelo sic est Deus, ut non sit in terra. Audi illum qui volebat fugere judicium Dei, et non inveniebat qua: Quo abibo, inquit, a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. De terra erat quaestio; audi quid sequitur: Si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Si ergo et in inferno dicitur quod adsit, quid rerum remanet ubi non sit? Vox enim Dei est apud prophetam, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Ubique ergo est, qui nullo clauditur loco. Noli ab illo averti, et tecum est. Si vis ad eum pervenire, noli piger esse amare: non enim pedibus, sed affectibus curris. Uno loco mancus venis, si credis et diligis. Ergo ubique est: si ubique est, quomodo cum Filio non est? Itane cum Filio non est, qui, si credis, et (1668)tecum est? 9. Unde ergo verum est judicium ejus, nisi quia verus est Filius? Hoc enim dixit, Et si judico, verum est judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Tanquam diceret, Verum est judicium meum, quia Filius Dei sum. Unde probas quia Filius Dei es? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Erubesce, Sabelliane, audis Filium, audis Patrem. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Non dixit, Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed, solus non sum, inquit. Quare solus non es? Quia mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater: nudis. Ego sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas. Distingue intelligentia, noli separare perfidia; ne iterum quasi fugiens Charybdim, in Scyllam incurras. Vorabat enim te gurges impietatis Sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est Filius: modo didicisti, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est Bene agno eis: sed noli dicere, Pater major est, Filius minor est; noli dicere, Pater aurum est, Filius argentum est. Una substantia est, una divinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Nam si tantummodo alterum credideris esse Christum, non eum qui Pater est, in aliquo tamen distantem secundum naturam esse putaveris; a Charybdi quidem evasisti, sed in Scyllaeis scopulis naufragasti. In medio naviga, utrumque periculosum latus evita. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Jam dicis, Pater, Pater est; Filius, Filius est: bene periculum absorbentis gurgitis evasisti; quid vis ire in alteram partem, ut dicas, Aliud est Pater, Filius aliud? Alius est, recte dicis; aliud, non recte. Alius enim est Filius, quia non est ipse qui Pater; et alius Pater, quia non ipse qui Filius: non tamen aliud, sed hoc ipsum est et Pater et Filius. Quid est, hoc ipsum est? Unus Deus est. Audisti, Quia non sum solus, sed ego et qui misit me Pater; audi quomodo credas Patrem et Filium, audi ipsum Filium: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non dixit, Pater ego sum; aut, Ego et Pater unus est: sed cum dicit, Ego et Pater unum sumus: utrumque audi, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis verbis quod dixit, unum, liberat te ab Ario: quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo et Pater et Filius. Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de diverso. Ergo ideo verum est, inquit, judicium meum, breviter ut audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia Filius Dei sum, ut intelligas quia mecum est Pater: non sic sum Filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut eum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut mecum non sit: formam servi accepi (Philipp. II, 7,) sed formam Dei non amisi; Solus ergo, inquit, (1669)non sum, sed ego et qui misit me Pater. 10. Dixerat de judicio; de testimonio vult dicere. In Lege, inquit, vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. Exposuit illis et Legem, si ingrati non essent. Magna enim quaestio est, fratres mei, et valde mihi videtur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15; Matth. XVIII, 16). Veritas quaeritur per duos testes? Ita plane, sic se habet humani generis consuetudo: sed tamen fieri potest ut et duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur: numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? De duobus dicimus aut de tribus? universus populus me titus est contra Christum (Luc. XXIII, 1). Si ergo populus constans ex magna hominum multitudine, falsus testis inventus est; quomodo accipiendum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum: nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? Vis habere bonam causam? Habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Denique quando Susanna casta femina fidelisque conjux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit (Dan. XIII, 36-62). Ergo quia in Lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis judicium. Ego enim, inquit, non judico quemquam, sed testimonium perhibeo de me: differo judicium, non differo testimonium. 11. Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani Deum judicem, Deum testem. Non enim dedignatur testis esse qui judex est, aut promovetur cum fit judex; quoniam qui testis est, ipse judex erit. Quare ipse testis? Quia non quaerit alium unde cognoscat qui sis. Quare ipse judex? Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et absolvendi, in gehennas praecipitandi et in coelos levandi, diabolo conjungendi et cum Augelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc potestatem, judex est. Quia vero ut te cognoscat non quaerit alium testem; qui tunc judicabit te, modo videt te: non est unde illum fallas, cum coeperit judicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui judicem illum possint circumvenire, quando te coeperit judicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam: differebam, non auferebum. Noluisti audire quod praecepi, senties quod praedixi. Si autem audias quae praecepi, non mala senties quae praedixi, sed bona percipies quae promisi. 12. Ne aliquem sane moveat quod ait, Verum est judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; cum alibi dixerit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). (1670)Jam in eisdem verbis Evangelii disputavimus, et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia Pater non erit cum Filio judicante; sed quoniam bonis et malis in judicio solus Filius apparebit, in ea forma in qua passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Discipulis quippe tunc conspicientibus ascendentem, vox angelica sonuit, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11): id est, in forma hominis in qua judicatus est judicabit, ut etiam illud propheticum impleatur, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Cum vero euntibus justis in vitam aeternam, videbimus eum sicuti est; non erit illud judicium vivorum et mortuorum, sed praemium tantummodo vivorum. 13. Item ne moveat quod ait, In Lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est, et ideo quisquam existimet non fuisse illam legem Dei, quia non dictum est, In lege Dei: sciat ita dictum esse, In Lege vestra, tanquam diceret, in Lege quae vobis est data; a quo, nisi a Deo? Sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum: et tamen dicimus, Da nobis hodie (Matth. VI, 11).
- TRACTATUS XXXVII. Ab eo quod scriptum est, Dicebant ergo. Ubi est pater tuus? usque ad id. Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus. Cap. VIII, V\. 19, 20.
1. Quod in sancto Evangelio breviter dicitur, non breviter oportet exponi, ut quod auditur, intelligatur. Verba enim Domini pauca, sed magna sunt; non numero aestimanda, sed pondere: nec ideo contemnenda, quia pauca; sed ideo quaerenda, quia magna. Qui adfuistis hesterno die, audistis, ut potuimus disputavimus ex eo quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam. Sed et si judico ego, judicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. In lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater (Joan. VIII, 15-18). Ex his verbis hesterno, ut dixi, die redditus est sermo auribus et mentibus vestris. Haec cum Dominus dixisset; illi qui audierunt, Vos secundum carnem judicatis, manifestaverunt quod audierunt. Responderunt enim Domino loquenti de Deo Patre suo, et dixerunt, Ubi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem judicaverunt. Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto Verbum: homo manifestus, Deus occultus. Videbant indumentum, et contemnebant indutum: contemnebant, quia nesciebant; nesciebant, quia non videbant; non videbant, quia caeci erant; caeci erant, quia non credebant. 2. Videamus ergo et ad haec Dominus quid responderit. Ubi est, inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: nos solum te videmus, patrem tuum tecum non videmus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse? aut ostende nobis tecum esse patrem (1671)tuum. Et Dominus: Numquid me videtis, ut Patrem ostendam vobis? Hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante praemisimus. Videte enim quid dixerit, Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Dicitis ergo, Ubi est Pater tuus? quasi jam me sciatis; quasi totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem judicatis. Quia vero secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; Patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me noveritis; tunc et Patrem meum scietis. 3. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis. Sed dubitationis verbum est quando dicitur ab homine, ideo dubitante quia nesciente: cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent: velut si indigneris servo tuo et dicas, Contemnis me; considera, forsitan dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40). Qui dicit, puto, dubitare videtur: sed ille increpabat, non dubitabat. Et ipse Dominus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani: Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? 4. Jam, quantum existimo, intellexistis quomodo sit positum forsitan: ne quis verborum appensor et syllabarum examinator, veluti latine loqui sciens, reprehendat verbum quod dixit Dei Verbum; et reprehendendo Dei Verbum, non eloquens, sed mutus remaneat. Quis enim loquitur sic, quomodo loquitur Verbum quod erat in principio apud Deum? Noli verba ista considerare, et ex his verbis assuetis illud Verbum metiri velle quod Deus est. Audis enim Verbum et contemnis; audi Deum et time: In principio erat Verbum. Tu revocas ad usum sermocinationis tuae, et dicis apud te, Quid est verbum? quid magnum est verbum? sonat et transit; verberato aere aurem percutit, postea non erit. Audi adhuc, Verbum erat apud Deum: manebat, non sonando transibat. Adhuc forte contemnis: Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Apud teipsum, o homo, cum est in corde tuo verbum, aliud est quam sonus: sed verbum quod est apud te, ut transeat ad me, sonum quasi vehiculum quaerit. Assumit ergo sonum, imponit se quodammodo in vehiculum, transcurrit aerem, venit ad me, nec recedit a te. Sonus autem ut veniret ad me, recessit a te, nec perstitit apud me. Verbum ergo quod erat in corde tuo, numquid sono praetereunte praeteriit? Quod (1672)cogitabas dixisti; et ut ad me perveniret quod apud te latebat, syllabas sonuisti: sonus syllabarum perduxit ad aurem meam cogitationem tuam; per aurem meam descendit in cor meum cogitatio tua, sonus medius transvolavit: verbum vero illud quod assumpsit sonum, antequam sonares, erat apud te; quia sonuisti, est apud me, et non recessit a te. Hoc attende, quisquis es examinator sonorum. Verbum Dei contemnis, qui verbum hominis non comprehendis! 5. Scit ergo omnia per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Increpat infideles. Nam talem sententiam dixit discipulis: sed ibi non est verbum dubitationis, quia non fuit causa increpandae infidelitatis, Nam quod modo dixit Judaeis, Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: dixit et discipulis quando eum Philippus interrogavit, imo postulavit et ait, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: quasi diceret, Et ipsi te jam novimus, apparuisti nobis, vidimus te, dignatus es eligere nos, secuti sumus te, mirabilia tua vidimus, verba salutis audivimus, praecepta suscepimus, promissa speramus; multum nobis conferre praesentia tua ipse dignatus es: sed tamen cum te noverimus, quia Patrem nondum novimus, inflammamur desiderio illius videndi quem nondum novimus: ac per hoc quia te novimus, sed non nobis sufficit, donec et Patrem noverimus; ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ut scirent non se nosse quod se putabant jam nosse: Tanto tempore vobiscum sum, et me nescitis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Numquid habet ista sententia verbum dubitationis? numquid dixit, Qui me vidit, forsitan vidit et Patrem? Quare? Quia fidelis audiebat, non fidei persecutor: ideo non erat Dominus increpator, sed doctor. Qui me vidit, vidit et Patrem; et hic, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis: tollamus verbum quo notata est infidelitas audientium, et ipsa sententia est. 6. Jam hesterno die commendavimus Charitati vestrae, et diximus sententias Joannis evangelistae, quibus nobis narrat quod a Domino didicit, nec discutiendas fuisse si fieri posset, nisi haereticorum commenta compellerent. Breviter ergo hesterno die, insinuavimus Charitati vestrae, esse haereticos qui vocantur Patripassiani, vel a suo auctore Sabelliani: hi dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius; nomina diversa, unam vero esse personam. Cum vult, Pater est, inquiunt; cum vult, Filius: tamen unus est. Item sunt alii haeretici qui vocantur Ariani. Confitentur quidem unicum Patris Filium Dominum nostrum Jesum Christum, illum Patrem Filii, istum Filium Patris; eum qui Pater est non esse Filium, eum qui Filius est non esse Patrem: confitentur generationem, sed negant aequalitatem. Nos, id est, catholica fides veniens de doctrina Apostolorum, plantata in nobis, per seriem successionis accepta, sana ad posteros transmittenda, inter utrosque, id est, inter utrumque errorem tenuit veritatem. In errore Sabellianorum unus est solus, ipse est Pater qui Filius: in errore (1673)Arianorum, alius est quidem Pater, alius Filius; sed ipse Filius non solum alius, sed etiam aliud est: tu in medio quid? Exclusisti sabellianum, exclude et arianum. Pater, Pater est; Filius, Filius est: alius, non aliud; quia ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. X, 30), sicut etiam hesterno die, quantum potui, commendavi. Cum audit, sumus, abscedat confusus sabellianus; cum audit, unum, abscedat confusus arianus: gubernet catholicus inter utrumque fidei suae navigium, quoniam cavendum est in utroque naufragium. Dic ergo tu, quod dicit Evangelium, Ego et Pater unum sumus. Non ergo diversum, quia unum; non unus, quia sumus. 7. Paulo ante dixit, Judicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: tanquam diceret, Ideo judicium meum est verum, quia Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa veritas ego sum. Isti carnaliter intelligentes, dixerunt, Ubi est pater tuus? Modo audi, ariane: Neque me scitis, neque Patrem meum; quia si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Quid est, si me sciretis et Patrem, meum sciretis, nisi, ego et Pater unum sumus? Quando vides aliquem alicui similem: intendat Charitas vestra, quotidiana locutio est; non sit vobis arduum quod esse advertitis usitatum: quando ergo vides aliquem alicui similem, et nosti tu cui similis sit, admirans dicis, Quomodo iste homo similis est illi homini! Hoc non diceres, nisi duo essent. Hic ille qui eum ignorat, cui tu istum similem dicis: Itane, inquit, similis est? Et tu ad eum: Quid enim, tu illum non nosti? At ille: Non novi, inquit. Jam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex praesente quem cernit, respondes et dicis: Hunc vidisti, illum vidisti. Non utique quia hoc dixisti, unum esse asseverasti, et duos negasti: sed propter similitudinem tale dedisti responsum, Istum nosti et illum nosti; valde enim similis est, et nihil distat omnino. Hinc et Dominus, Si me, inquit, sciretis, et Patrem meum sciretis, non quia Pater est Filius, sed quia Patri similis Filius. Erubescat arianus. Gratias Domino quia et ipse arianus recessit ab errore sabelliano, et non est patripassianus: non dicit ipsum Patrem indutum carne venisse ad homines, ipsum esse passum, ipsum resurrexisse, et quodammodo ad se ascendisse; hoc non dicit: agnoscit mecum Patrem, Patrem esse; et Filium, Filium esse. Sed, o frater, evasisti illud naufragium, quare tendis in alterum? Pater, Pater est; Filius, Filius est: quare dicis dissimilem? quare diversum? quare aliam substantiam? Si dissimilis esset, numquid diceret discipulis suis, Qui me vidit, vidit et Patrem? numquid diceret Judaeis, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis? Unde hoc verum esset, nisi et illud verum, Ego et Pater unum sumus? 8. Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio docens in templo: magna fiducia, sine timore. Non enim pateretur quod nollet, qui nec nasceretur si nollet. Denique quid sequitur? Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus. Hoc item nonnulli cum audiunt, sub fato fuisse Dominum Christum credunt, (1674)et dicunt: Ecce Christus habebat fatum. O si cor tuum non esset fatuum, non crederes fatum! Si fatum, sicut nonnulii intellexerunt, a fando dictum est, id est a loquendo; Verbum Dei quomodo habet fatum, quando in ipso Verbo omnia sunt quae condita sunt? Non enim aliquid Deus constituit quod ante nescivit; in Verbo ipsius erat quod factum est. Mundus factus est; et factus est, et ibi erat. Quomodo et factus est, et ibi erat? Quia domus quam aedificat structor, prius in arte erat; et ibi melius erat, sine vetustate, sine ruina: tamen ut ostendat artem, fabricat domum; et processit quodammodo domus ex domo; et si domus ruat, ars manet. Ita apud Dei Verbum erant omnia quae condita sunt; quia omnia in sapientia fecit Deus (Psal. CIII, 24), et cuncta nota fecit: non enim quia fecit didicit, sed quia noverat fecit. Nobis quia facta sunt, nota sunt; illi nisi nota essent, facta non essent. Praecessit ergo Verbum. Et quid ante Verbum Dei? Nihil omnino. Nam si esset aliquid ante, non dictum esset, In principio erat Verbum; sed, In principio factum est Verbum. Denique de mundo quid ait Moyses? In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Fecit quod non erat: si ergo fecit quod non erat, ante quid erat? In principio erat Verbum. Et unde coelum et terra? Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Tu ergo ponis Christum sub fato? Ubi sunt fata? In coelo, inquis, in ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet, per quem factum est coelum et sidera; cum tua voluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub coelo, ideo putas et potestatem Christi subditam coelo? 9. Audi, stulte: Nondum venerat hora ejus, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Noverat enim ipse quando deberet mori: intendit omnia quae praedicta sunt de illo, et exspectabat finiri omnia quae praedicta sunt ante ejus passionem futura; ut cum impleta essent, tunc veniret et passio, dispositionis ordine, non fatali necessitate. Denique audite, ut probetis: inter caetera quae de illo prophetata sunt, scriptum est etiam, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Quomodo facta sint, in Evangelio novimus. Prius dederunt fel; accepit, gustavit, et despuit: postea in cruce pendens, ut omnia praedicta complerentur, ait, Sitio: acceperunt spongiam aceto plenam, in arundine ligaverunt, et admoverunt pendenti; accepit ille et ait, Perfectum est. Quid est, Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante passionem meam fuerant prophetata: ergo adhuc quid hic facio? Denique posteaquam dixit, Perfectum est, inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 28-30). Numquid illi latrones juxta confixi, quando voluerunt, exspiraverunt? Tenebantur vinculis carnis, quia non erant creatores carnis: clavis confixi diu cruciabantur, quia infirmitati non dominabantur. Dominus autem quando voluit, carnem in utero virginali accepit: quando voluit, ad homines processit; quamdiu voluit, inter homines vixit; quando voluit, a carne discessit: hoc est potestatis, non necessitatis. Hanc ergo horam (1675)ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et voluntariam: ut prius omnia complerentur, quae ante passionem ipsius compleri oportebat. Nam quomodo sub fati necessitate positus erat, qui alio loco dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18)? Ostendit hanc potestatem, quando eum Judaei quaerebant. Quem quaeritis, inquit? Et illi: Jesum. Et ille: Ego sum. Qua voce audita, redierunt retro et ceciderunt (Id. XVIII, 4-6). 10. Dicit aliquis, Si haec in illo potestas erat, quare, cum Judaei insultarent pendenti et dicerent, Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40), non descendit, ut eis suam potestatem descendendo monstraret? Quia patientiam docebat, ideo potentiam differebat. Si enim quasi commotus ad eorum verba descenderet, victus conviciorum dolore putaretur. Prorsus non descendit, fixus permansit, quando vellet abscessurus. Nam quid ei magnum fuit de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere? Intelligamus ergo nos quibus hoc ministratum est, potentiam Domini nostri Jesu Christi occultam tunc, manifestam futuram in judicio: de quo dictum est, Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 3). Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus, veniet manifestus Deus noster, hoc est Christus. Et non silebit: quid est, non silebit? Quia primo siluit. Ubi siluit? Quando judicatus est; ut etiam hoc impleretur, quod et propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Si ergo pati nollet, non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur; si sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis ejus: et de occulta potentia quam Judaei non noverant, unde illis modo dictum est, Neque me nostis, neque Patrem meum; et de carne suscepta quam Judaei noverant, et cujus patriam sciebant; unde illis alio loco dixit, Et me nostis, et unde sim nostis (Joan. VII, 28). Utrumque noverimus in Christo; et unde aequalis est Patri, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo.
- TRACTATUS XXXVIII. Ab eo quod scriptum est, Dixit ergo eis Jesus: Ego vado, et quaeretis me; usque ad id, Dixit eis Jesus: Principium, quia et loquor vobis. Cap. VIII, V\. 21-25.
1. Lectio sancti Evangelii quae praecessit hodiernam, ita concluserat, quia locutus est docens in gazophylacio Dominus, quae voluit, et quae audistis: et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VIII, 20). Hinc disputatum est dominico die, quod ipse donare dignatus est. Intimavimus Charitati vestrae quare dictum sit, Nondum venerat hora (1676)ejus; ne positum Christum sub aliqua necessitate fatali ulla impietas auderet improbe suspicari. Nondum enim venerat hora qua ex ordine suo, secundum ea quae praedicta sunt de illo, non mori cogeretur invitus, sed occideretur paratus. 2. Modo autem de ipsa passione sua, quae posita erat non in ejus necessitate, sed potestate, locutus est Judaeis dicens: Ego vado. Christo enim Domino mors profectio fuit illo unde venerat, et unde non discesserat. Ego, inquit, vado, et quaeretis me: non desiderio, sed odio. Nam illum posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt et qui oderant et qui amabant: illi persequendo, illi habere cupiendo. In Psalmis ait ipse Dominus per prophetam, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5): et iterum ait alio loco in Psalmo, Confundantur et revereantur requirentes animam meam (Psal. XXXIX, 15). Culpavit qui non requirerent, damnavit qui requirerent. Malum est enim non quaerere animam Christi, sed quomodo eam quaesierunt discipuli; et malum est quaerere animam Christi, sed quomodo eam Judaei quaesierunt: illi enim ut haberent, isti ut perderent. Denique isti quia sic quaerebant more malo, corde perverso, quid secutus adjunxit? Quaeretis me, et, ne putetis quia bene me quaeretis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori: hoc est illum odisse, per quem posset solum salvus esse. Cum enim homines quorum spes in Deo est, non debeant mala reddere nec pro malis, reddebant isti mala pro bonis. Praenuntiavit ergo illis Dominus, dixitque sententiam praescius, quod in suo peccato morerentur. Deinde adjungit: Quo ego vado, vos non potestis venire. Hoc et discipulis alio loco dixit; nec tamen eis dixit, In peccato vestro moriemini. Quid autem dixit? Quod et istis: Quo ego vado, vos venire non potestis (Joan. XIII, 33). Non abstulit spem, sed praedixit dilationem. Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille ibat, sed postea venturi erant: isti autem nunquam, quibus praescius dixit, In peccato vestro moriemini. 3. His autem auditis verbis, quomodo solent carnea cogitantes, et secundum carnem judicantes, et totum carnaliter audientes atque sapientes, dixerunt: Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba, et omnino insipientiae plena. Quid enim? non poterant illo venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Si de morte hominis diceret, quis homo non moritur? Ergo quo ego vado dixit, non cum itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem. Illi itaque non intelligentes, ista responderunt. 4. Et Dominus ad eos qui terram sapiebant, quid ait? Et dicebat eis: Vos de deorsum estis. Ideo terram sapitis, quia sicut serpentes terram manducatis. Quid (1677)est, terram manducatis? Terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis. Vos de deorsum estis: ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis: ego non sum de hoc mundo. Quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus? Omnes de mundo post mundum; quia prius mundus, et sic homo de mundo: prius autem Christus, deinde mundus; quoniam ante mundum Christus, ante Christum nihil: quia in principio erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Sic ergo erat ille de supernis. De quibus supernis? De aere? Absit: ibi et aves volitant. De coelo quod videmus? Et hoc absit; ibi et stellae et sol et luna circumeunt. De Angelis? Neque hoc intelligatis: per illum et Angeli facti sunt, per quem omnia facta sunt. De quibus ergo supernis Christus? Ab ipso Patre. Nihil illo Deo superius, qui Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum, sine tempore, per quem conderet tempora. Sic ergo accipe Christum de supernis, ut excedas cogitatione tua omne quod factum est; universam omnino creaturam, omne corpus, omnem conditum spiritum, omnem rem quoquo modo mutabilem: totum excede, sicut excessit Joannes, ut contingeret, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 5. Ego ergo, inquit, de supernis sum. Vos de hoc mundo estis: ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris. Exposuit nobis, fratres, quid intelligi voluerit, Vos de hoc mundo estis. Ideo quippe dixit, Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. Nam quid vobis videtur de sanctis Apostolis? Quantum intererat inter Judaeos et Apostolos? Quantum inter tenebras et lucem, quantum inter fidem et infidelitatem, quantum inter pietatem et impietatem, quantum inter spem et desperationem, quantum inter charitatem et cupiditatem: multum ergo intererat. Quid ergo? quia tantum intererat, Apostoli de mundo non erant? Si cogites quomodo nati sint, et unde venerint; quia omnes ex Adam venerant, de hoc mundo erant. Sed quid eis ait ipse Dominus? Ego vos de mundo elegi (Id. XV, 19). Qui ergo de mundo erant, facti sunt non de mundo, et pertinere coeperunt ad eum per quem factus est mundus. Isti autem remanserunt esse de mundo, quibus dictum est, Moriemini in peccatis vestris. 6. Nemo ergo dicat, fratres, De hoc mundo non sum. Quisquis es homo, de hoc mundo es: sed venit ad te qui fecit mundum, et liberavit te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse immundus; si autem jam non te delectat hic mundus, jam tu es mundus. Verumtamen si per aliquam infirmitatem adhuc te delectat mundus, habitet in te qui mundat, et eris mundus. Si autem fueris mundus, non remanebis in mundo; nec audies quod audierunt Judaei, Moriemini in peccatis vestris. Omnes enim cum peccato nati sumus; omnes vivendo ad id quod nati eramus (1678)addidimus, magisque de mundo facti sumus, quam tunc quando de parentibus nostris nati sumus. Et ubi essemus, si ille non veniret, qui non habebat omnino peccatum, ut solveret omne peccatum? In quem Judaei quia non credebant, merito audierunt, Moriemini in peccatis vestris: quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui eum peccato nati estis, sed tamen si in me, inquit, credideritis, cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non estis. Tota ergo infelicitas Judaeorum ipsa erat, non, peccatum habere, sed in peccatis mori. Hoc est quod debet fugere omnis christianus: propter hoc ad Baptismum curritur; propter hoc qui aegritudine vel aliunde periclitantur, sibi desiderant subveniri; propter hoc etiam sugens parvulus a matre piis manibus ad Ecclesiam fertur, ne sine Baptismo exeat, et in peccato quo natus est moriatur. Infelicissima conditio, misera sors istorum, qui de ore veridico audierunt, In peccatis vestris moriemini. 7. Unde tamen hoc eis contingat, exponit: Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Credo, fratres, in illa multitudine quae Dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri erant. Quasi autem in omnes processerat severissima illa sententia, In peccato vestro moriemini; ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat ablata: illi saeviebant, illi timebant; imo non timebant, sed jam desperabant. Revocavit eos in spem; adjunxit enim, Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis vestris. Reddita est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus, cordibus evigilaverunt: inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius consequentia testantur. Erant enim illic membra Christi, quae nondum adhaeserant corpori Christi: et in illo populo a quo crucifixus est, a quo in ligno suspensus est, a quo pendens irrisus est, a quo lancea vulneratus est, a quo felle et aceto potatus est, erant membra Christi, pro quibus dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid autem converso non ignoscitur, si fusus Christi sanguis ignoscitur? Quis homicida desperet, si in spem redditus est a quo etiam Christus occisus est? Crediderunt inde multi; donatus est eis sanguis Christi, ut magis eum biberent quo liberarentur, quam rei de illo effuso tenerentur: quis desperet? Et si in cruce latro salvatus est, ante paululum homicida, post paululum accusatus, convictus, damnatus, suspensus, liberatus; noli mirari. Ubi convictus, ibi damnatus: sed ibi liberatus, ubi mutatus (Luc. XXIII, 34-43). In hoc ergo populo cui Dominus loquebatur, erant qui in peccato suo fuerant morituri: erant etiam qui in ipsum qui loquebatur, fuerant credituri, et ab omni peccato liberandi. 8. Tamen hoc attende quod ait Dominus Christus: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Quid est, Si non credideritis quia ego sum? Ego sum, quid? Nihil addidit; et quia nihil addidit, multum est quod commendavit. Exspectabatur (1679)enim ut diceret quid esset, nec tamen dixit. Quid exspectabatur ut diceret? Forte, Nisi credideritis quia ego sum Christus; nisi credideritis quia ego sum Dei Filius; nisi credideritis quia ego sum Verbum Patris; nisi credideritis quia ego sum conditor mundi; nisi credideritis quia ego sum hominis formator et reformator, creator et recreator, factor et refactor: nisi hoc credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Multum est quod ait ipsum, Ego sum: quia sic dixerat et Deus Moysi, Ego sum qui sum. Quis digne eloquatur quid sit, sum? Mittebat Deus per angelum suum, servum suum Moysen ad liberandum ex Aegypto populum suum (legistis quod audistis, et nostis; commemoro tamen); mittebat trementem; excusantem, sed obedientem. Cum ergo excusaret, ait Deo, quem loqui in angelo intelligebat: Si dixerit mihi populus, Et quis est Deus qui misit te, quid eis dicam? Et Dominus ad eum, Ego sum qui sum: et repetivit, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Non ait et ibi, Ego sum Deus; aut, Ego sum mundi fabricator; aut, Ego sum omnium rerum creator; aut, Ego sum ipsius populi liberandi propagator: sed hoc tantum, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est; non addidit, Qui est Deus vester, qui est Deus patrum vestrorum, sed tantum hoc dixit, Qui est, misit me ad vos. Forte multum erat et ad ipsum Moysen, sicut multum est et ad nos, et multo magis ad nos, intelligere quid dictum sit, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos. Et si forte caperet Moyses, illi ad quos mittebatur quando caperent? Distulit ergo Dominus quod capere homo non posset, et addidit quod capere posset: adjunxit enim et ait, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 13-15). Hoc potes capere: Nam Ego sum qui sum, quae mens potest capere? 9. Quid ergo nos? audebimusne aliquid dicere ex hoc quod dictum est, Ego sum qui sum: vel potius ex hoc quod Dominum dicere audistis, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris? Itane his viribus meis tantillis et pene nullis, audebo disputare quid sit quod ait Dominus Christus, Nisi credideritis quia ego sum? Audebo ipsum Dominum interrogare: audite me interrogantem potius quam disputantem, magis quaerentem quam praesumentem, potius discentem quam docentem, et certe in me vel per me etiam vos interrogate. Praesto est etiam ipse Dominus qui ubique est, audiat interrogandi affectum, et intelligendi praestet effectum. Nam ego quibus verbis, et si forte aliquid capio, perducere possum quod capio ad corda vestra? Quisnam sufficit sonus? quae suppetit eloquentia? quae vires intelligendi? quae facultas proferendi? 10. Dicam ergo Domino nostro Jesu Christo, dicam, et audiat me. Credo praesentem, omnino non dubito; ipse enim dixit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). O Domine (1680)Deus noster, quid est quod aisti, Nisi credideritis quia ego sum? Quid enim non est eorum quae fecisti? Numquid coelum non est? numquid terra non est? numquid non sunt ea quae in terra et in coelo sunt? numquid homo ipse cui loqueris non est? numquid angelus quem mittis non est? Si omnia sunt haec quae per te facta sunt, quid est quod tibi proprium quiddam tenuisti ipsum esse, quod aliis non dedisti, ut tu solus esses? Nam quomodo audio, Ego sum qui sum; quasi alia non sint? et quomodo audio, Nisi credideritis quia ego sum? Illi enim non erant qui audiebant? Et si peccatores erant, homines erant. Quid ergo facio? Quid sit ipsum esse, dicat cordi, intus dicat, intus loquatur; homo interior audiat, mens capiat vere esse: est enim semper eodem modo esse. (Res enim aliqua, quaelibet omnino: quasi coepi disputare, et destiti quaerere; forte quod audivi volo loqui, auditui meo det exsultationem et vestro cum loquor): res enim quaelibet, prorsus qualicumque excellentia, si mutabilis est, non vere est; non enim est ibi verum esse, ubi est et non esse. Quidquid enim mutari potest, mutatum non est quod erat: si non est quod erat, mors quaedam ibi facta est; peremptum est aliquid ibi quod erat, et non est. Nigredo mortua est in capite albescentis senis, pulchritudo mortua est in corpore fessi et incurvi senis, mortuae sunt vires in corpore languentis, mortua est statio in corpore ambulantis, mortua est ambulatio in corpore stantis, mortua est ambulatio et statio in corpore jacentis, mortua est locutio in lingua tacentis: quidquid mutatur et est quod non erat, video ibi quamdam vitam in eo quod est, et mortem in eo quod fuit. Denique de mortuo cum dicitur, Ubi est homo ille? respondetur, Fuit. O veritas quae vere es! Nam in omnibus actionibus et motibus nostris, et in omni prorsus agitatione creaturae duo tempora invenio, praeteritum et futurum. Praesens quaero, nihil stat: quod dixi, jam non est; quod dicturus sum, nondum est: quod feci, jam non est; quod facturus sum, nondum est: quod vixi, jam non est; quod victurus sum, nondum est. Praeteritum et futurum invenio in omni motu rerum: in veritate quae manet, praeteritum et futurum non invenio, sed solum praesens, et hoc incorruptibiliter, quod in creatura non est. Discute rerum mutationes, invenies Fuit et Erit: cogita Deum, invenies Est, ubi Fuit et Erit esse non possit. Ut ergo et tu sis, transcende tempus. Sed quis transcendet viribus suis? Levet illuc ille qui Patri dixit, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Hoc itaque promittens ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud Dominus Jesus Christus mihi videtur his verbis dixisse, Nisi credideritis quia ego sum: prorsus nihil aliud mihi videtur his verbis dixisse quam hoc, Nisi credideritis quia ego Deus sum, moriemini in peccatis vestris. Bene, Deo gratias, quia dixit, Nisi credideritis: non dixit, Nisi ceperitis. Quis enim hoc capiat? Aut vere, quia ausus sum dicere, et visi estis intelligere, aliquid de tanta ineffabilitate (1681)cepistis? Si ergo non capis, fides te liberat. Ideo et Dominus non ait, Nisi ceperitis quia ego sum; sed quod poterant dixit, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. 11. Et illi semper terrena sapientes et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei dixerunt? Tu quis es? Non enim cum dixisti, Nisi credideritis quia ego sum, addidisti quid esses. Quis es, ut credamus? Et ille, Principium. Ecce quod est esse. Principium mutari non potest: principium in se manet, et innovat omnia; principium est, cui dictum est, Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tanquam enim in eo quod dixerunt, Tu quis es? nihil aliud dixerint quam, Quid te esse credimus? respondit, Principium; id est, Principium me credite. In graeco namque eloquio discernitur, quod non potest in latino. Apud graecos enim femini generis est principium, sicut apud nos lex generis feminini est, quae apud illos est masculini: sicut sapientia et apud nos et apud illos generis feminini est. Consuetudo locutionis ideo per diversas linguas variat genera vocabulorum, quia in ipsis rebus non invenis sexum. Non enim sapientia vere femina est, cum Christus sit Dei Sapientia (I Cor. I, 24), et Christus appelletur genere masculino, sapientia feminino. Cum ergo dicerent Judaei, Tu quis es? ille qui sciebat esse ibi quosdam credituros, et ideo dixisse, Tu quis es? ut scirent quid illum credere deberent, respondit, Principium: non tanquam diceret, Principium sum; sed tanquam diceret, Principium me credite. Quod in sermone graeco, ut dixi, evidenter apparet, ubi feminini generis est principium. Velut si vellet dicere se esse veritatem, et dicentibus, Tu quis es? responderet, Veritatem; cum videatur ad id quod dictum est, Tu quis es? respondere debuisse, Veritas; id est, Veritas sum. Sed altius respondit, cum videret eos ita dixisse, Tu quis es? ac si dicerent, Quoniam abs te audivimus, Nisi credideritis quia ego sum, quid te esse credemus? ad hoc respondit, Principium: tanquam diceret, Principium me credite. Et addidit, quia et loquor vobis: id est, quia humilis propter vos factus, ad ista verba descendi. Nam si principium sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo loqueretur hominibus; quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile Verbum sine voce sensibili audire non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Sed de hac re jam multum est loqui vobis: placeat itaque Charitati vestrae ut quod restat, illo adjuvante servemus, crastino reddituri.
- TRACTATUS XXXIX. Ab eo quod scriptum est, Multa habeo de vobis loqui et judicare; usque ad id,, Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. Cap. VIII, V\. 26, 27.
(1682) 1. Verba Domini nostri Jesu Christi quae habuit cum Judaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci non viderent, et fideles oculos aperirent, quae hodie de sancto Evangelio recitata sunt, ista sunt: Dicebant ergo Judaei, Tu quis es? Quia dixerat supra Dominus, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII, 25, 24). Ad hoc ergo illi, Tu quis es? veluti quaerentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur. Respondit dicentibus, Tu quis es? et ait, Principium, quia et loquor vobis. Si se dixit Dominus esse principium, quaeri potest utrum et Pater principium sit. Si enim Filisu principium est qui habet Patrem, quanto facilius intelligendus est Deus Pater esse principium, qui habet quidem Filium cui Pater sit, sed non habet de quo sit? Filius enim Patris est Filius, et Pater utique Filii Pater est: sed Deus de Deo Filius dicitur, lumen de lumine Filius dicitur: Pater dicitur lumen, sed non de lumine; Pater dicitur Deus, sed non de Deo. Si ergo Deus de Deo, lumen de lumine principium est; quanto facilius intelligitur principium lumen de quo lumen, et Deus de quo Deus? Videtur itaque absurdum, charissimi, ut Filium dicamus principium, et Patrem principium non dicamus. 2. Sed quid agemus? numquid duo erunt principia? Cavendum est hoc dicere. Quid ergo? si et Pater principium et Filius principium, quomodo non duo principia? Quomodo dicimus Patrem Deum et Filium Deum, nec tamen dicimus duos deos. Nefas est enim dicere duos deos, nefas est dicere tres deos: et tamen qui Pater est, non est Filius; qui Filius est, non est Pater: Spiritus autem sanctus Patris et Filii Spiritus, nec Pater est nec Filius. Quamvis ergo, sicut aures catholicae sunt eruditae in gremio matris Ecclesiae, nec ille qui est Pater sit Filius, nec ille qui est Filius sit Pater, nec Spiritus sanctus Patris et Filii sit vel Filius vel Pater, tres deos tamen esse non dicimus: quamvis de singulis si quaeratur, necesse est de quocumque interrogati fuerimus, Deum esse fateamur. 3. Et absurda ista videntur hominibus solita trahentibus ad insolita, visibilia ad invisibilia, creaturam comparantibus Creatori. Interrogant enim nos aliquando infideles et dicunt: Patrem quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Filium quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Spiritum sanctum quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Ergo, inquiunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sunt dii? Respondemus: Non. Turbantur, quia non illuminantur: cor clausum habent, quia clavim fidei non habent. Nos ergo, fratres, fide praecedente, quae sanat oculum cordis nostri, quod intelligimus, sine obscuritate capiamus; quod non intelligimus, sine dubitatione credamus: a fundamento fidei non recedamus, ut ad culmen perfectionis veniamus. Deus est Pater, Deus est Filius Deus est Spiritus sanctus: et tamen Pater non est qui Filius, nec Filius est qui Pater, nec Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus aut Pater est (1683)aut Filius. Trinitas unus Deus: Trinitas, una aeternitas, una potestas, una majestas; tres, sed non dii. Non mihi calumniator respondeat: Quid ergo tres? Si enim tres, ait, oportet dicas quid tres. Respondeo: Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ecce, inquit, tres dixisti; sed quid tres exprime. Imo tu numera: nam ego compleo tres, cum dico, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Id enim quod Pater ad se est, Deus est; quod ad Filium est, Pater est: quod Filius ad seipsum est, Deus est; quod ad Patrem est, Filius est. 4. Ista quae dico potestis de similitudinibus agnoscere quotidianis. Homo et alter homo, si ille sit pater, ille filius; quod homo est, ad seipsum est; quod pater est, ad filium est: et filius quod homo est, ad seipsum est; quod autem filius est, ad patrem est. Pater enim nomen est dictum ad aliquid, et filius ad aliquid: sed isti duo homines sunt. At vero Pater Deus ad aliquid est Pater, id est ad Filium; et Filius Deus ad aliquid est Filius, id est ad Patrem: sed non quomodo illi duo homines sunt, sic isti duo dii. Quare hoc non ita est ibi? Quia illud aliud, hoc autem aliud est: quia illa divinitas est. Est ibi aliquid ineffabile, quod verbis explicari non possit, ut et numerus sit, et numerus non sit. Videte enim si non quasi apparet numerus, Pater et Filius et Spiritus sanctus Trinitas. Si tres, quid tres? Deficit numerus. Ita Deus nec recedit a numero, nec capitur numero. Quia tres sunt, tanquam est numerus: si quaeris quid tres, non est numerus. Unde dictum est, Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. XIV, 6, 5). Ubi cogitare coeperis, incipis numerare: ubi numeraveris, quid numeraveris non potes respondere. Pater, Pater est; Filius, Filius est; Spiritus sanctus, Spiritus sanctus est: quid sunt isti tres, Pater et Filius et Spiritus sanctus? Non tres dii? Non. Non tres omnipotentes? Non. Non tres mundi creatores? Non. Ergo omnipotens Pater? Omnipotens plane. Ergo et Filius non omnipotens? Plane et Filius omnipotens? Ergo et Spiritus sanctus non omnipotens? Et ipse omnipotens. Tres ergo omnipotentes? Non; sed unus omnipotens. Hoc solo numerum insinuant quod ad invicem sunt, non quod ad se sunt. Quia enim Deus Pater ad se est Deus simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres dii; quia ad se est omnipotens simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres omnipotentes: quia vero non ad se est Pater, sed ad Filium; nec Filius ad se est, sed ad Patrem; nec Spiritus ad se, in eo quod dicitur Spiritus Patris et Filii; non est quid dicam tres, nisi Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unum omnipotentem. Ergo unum principium. 5. Accipite aliquid de Scripturis sanctis, unde hoc quod dicitur utcumque capiatis. Posteaquam Dominus noster Jesus Christus resurrexit, et cum voluit ascendit in coelum, decem diebus illic impletis misit inde Spiritum sanctum: quo impleti qui aderant in (1684)conclavi uno, omnium gentium linguis coeperunt loqui. Miraculo exterriti Domini interfectores, compuncti doluerunt, dolentes mutati sunt, mutati crediderunt: accesserunt corpori Domini, id est numero fidelium, tria millia hominum. Item alio facto quodam miraculo, accesserunt alia quinque millia; facta est plebs una non parva: in qua omnes accepto Spiritu sancto, quo amor spiritualis accensus est, charitate ipsa et fervore spiritus in unum redacti, coeperunt in ipsa societatis unitate vendere omnia quae habebant, et pretia ponere ad pedes Apostolorum, ut distribueretur unicuique, sicut cuique opus erat. Et hoc de illis Scriptura dicit, quod erat eis anima una et cor unum in Deum (Act. II-IV). Attendite ergo, fratres, et hinc agnoscite mysterium Trinitatis, quomodo dicamus, Et Pater est, et Filius est, et Spiritus sanctus est, et tamen unus Deus est. Ecce illi tot millia erant, et cor unum erat; ecce tot millia erant, et una anima erat. Sed ubi? In Deo. Quanto magis ipse Deus? Numquid erro in verbo, quando dico duos homines duas animas, aut tres homines tres animas, aut multos homines multas animas? Recte utique dico. Accedant ad Deum, una anima est omnium. Si accedentes ad Deum, multae animae per charitatem una anima est, et multa corda unum cor; quid agit ipse fons charitatis in Patre et Filio? Nonne ibi magis Trinitas unus est Deus? Inde enim nobis charitas venit, de ipso Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Si ergo charitas Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, multas animas facit unam animam, et multa corda facit unum cor; quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus unus, lumen unum, unumque principium? 6. Audiamus ergo principium quod loquitur nobis. Multa, inquit, habeo loqui de vobis et judicare. Meministis quod ait, Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 15): ecce modo dicit, Multa habeo de vobis loqui et judicare. Sed aliud est, non judico; aliud, habeo judicare. Non judico, dixit ad praesens; venerat enim ut salvaret mundum, non ut judicaret mundum (Id. XII, 47): quod autem dicit, Multa habeo de vobis loqui et judicare, judicium futurum dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat judicare vivos et mortuos. Nemo justius judicabit, quam qui injuste judicatus est. Multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare: sed qui me misit, verax est. Videte quemadmodum Patri det gloriam aequalis Filius. Exemplum enim nobis praebet, et tanquam in cordibus nostris loquitur: O homo fidelis, si Evangelium meum audis, dicit tibi Dominus Deus tuus, ubi ego in principio Verbum Deus apud Deum, aequalis Patri, coaeternus gignenti, do gloriam ei cujus sum Filius; quomodo tu superbus es adversus eum cujus servus es? 7. Multa habeo, inquit, de vobis loqui et judicare: sed qui me misit, verax est: tanquam diceret, Ideo verum judico, quia Filius veracis veritas sum. Pater verax, Filius veritas, quid putamus esse amplius? Cogitemus (1685)si possimus, quid est amplius, verax an veritas. De quibusdam quaeramus. Pius homo plus est, an pietas? Sed plus est ipsa pietas: pius enim a pietate, non pietas a pio. Potest enim esse pietas, etsi ille qui pius erat, factus est impius. Ipse perdidit pietatem, pietati nihil abstulit. Quid item pulcher et pulchritudo? Plus est pulchritudo quam pulcher: pulchritudo enim facit pulchrum, non pulcher facit pulchritudinem? Castus et castitas? Castitas plane plus est quam castus. Si enim castitas non esset, unde esset iste castus, non haberet: si autem noluerit esse castus, castitas integra perseverat. Si ergo plus pietas quam pius, plus pulchritudo quam pulcher, plus castitas quam castus; numquid dicturi sumus plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, Filium incipiemus dicere Patre majorem. Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum, via et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Ergo si Filius veritas; Pater quid, nisi quod ait ipsa veritas, Qui me misit, verax est? Filius veritas, Pater verax: quid plus sit quaero, sed aequalitatem invenio. Verax enim Pater non ab ea veritate verax est cujus partem cepit, sed quam totam genuit. 8. Video planius esse dicendum. Et certe ne vos diu teneam, hodie huc usque tractetur: cum finiero quod volo dicere, adjuvante Deo, sermo claudatur. Hoc ideo dixi, ut intentos vos facerem. Omnis anima quoniam res est mutabilis, et quamvis magna creatura, tamen creatura; quamvis corpore melior, tamen facta: omnis ergo anima quoniam mutabilis est, hoc est, modo credit, modo non credit; modo vult, modo non vult; modo adultera est, modo casta; modo bona, modo mala; mutabilis est: Deus autem hoc est quod est; ideo proprium nomen sibi tenuit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Hoc est Filius, dicendo, Nisi credideritis quia ego sum: ad hoc pertinet et, Tu quis es? Principium (Joan. VIII, 24, 25). Deus igitur incommutabilis est, anima mutabilis. Quando capit anima ex Deo unde sit bona, participando fit bona: quomodo tuus oculus participando videt. Nam lumine subtracto non videt, cujus particeps factus videt. Quia ergo anima participando fit bona, si mutata coeperit esse mala, bonitas manet cujus erat particeps bona. Bonitatis enim cujusdam particeps facta est cum bona esset; qua mutata in pejus, integra bonitas permanet. Si recedat anima et mala fiat, non minuitur bonitas; si revertatur et bona fiat, non crescit bonitas. Factus est oculus tuus particeps lucis hujus, et vides: clausus est? hanc lucem non minuisti: apertus est? hanc lucem non auxisti. Hac data similitudine, fratres, intelligite quia si pia est anima, est pietas apud Deum, cujus fit particeps anima; si est casta anima, est castitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est bona anima, est bonitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est verax anima, est veritas apud Deum, cujus est particeps anima. Cujus particeps si non fuerit anima, omnis homo mendax (Psal. CXV, 11): si omnis homo mendax, nullus homo de suo verax. Pater autem verax, de suo est verax; quia genuit veritatem. Aliud est, Verax est homo iste, quia (1686)jam percepit veritatem; aliud est, Verax Deus, quia genuit veritatem. Ecce quomodo verax est Deus, non participando, sed generando veritatem. Video vos intellexisse et gaudeo: sufficiat vobis hodie; caetera quando Domino placuerit, sicut donaverit, exponemus.
- TRACTATUS XL. Ab eo loco, Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis; usque ad id, Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Cap. VIII, V\. 28-32.
1. De sancto Evangelio secundum Joannem, quod gestare nos videtis in manibus, jam multa audivit Charitas vestra, quae Deo donante sicut potuimus disputavimus, commendantes vobis maxime istum evangelistam de Domini divinitate, secundum quam aequalis est Patri et Filius unicus Dei, loqui elegisse, et propterea aquilae comparatum: nulla quippe avis volare altius perhibetur. Proinde quae ex ordine subsequuntur, sicut ea Dominus tractare donaverit, intentissime audite. 2. Locuti sumus vobis de praecedenti lectione, insinuantes quomodo intelligatur Pater verax, Filius veritas. Cum autem dixisset Dominus Jesus, Verax est qui me misit (Joan. VIII, 26), non intellexerunt Judaei quod de Patre illis diceret. Et ait illis quod modo cum legeretur audistis: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quis esset. Procul dubio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse noverat, quos ipse cum caeteris sanctis suis ante constitutionem mundi praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso enim desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in ejus nomine, quem tanquam mortuum persequentes Judaei contempserant, compuncti sunt corde; et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt: illa tria millia, et illa quinque millia Judaeorum (Act. II, 37, 41, et IV, 4), quos ibi videbat, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tanquam dicens, Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam: ordine vestro cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri ex iis qui audiebant, id est, post passionem Domini: nam paulo post dicit, Haec eo loquente, multi crediderunt in eum, et nondum exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non coeli: quia et ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc enim factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8). Hoc oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant credituri, quibus dicit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, (1687)nisi ut nemo desperaret in quocumque scelere male sibi conscius, quando videbat eis donari homicidium qui occiderant Christum? 3. Hos ergo in illa turba agnoscens Dominus, dixit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Jam nostis quid sit sum; nec assidue repetendum est, ne pariat res tanta fastidium. Recolite illud, Ego sum qui sum, et Qui est, misit me (Exod. III, 14); et agnoscetis, quid dictum sit, Tunc scietis quia ego sum: sed et, Pater est, et Spiritus sanctus est. Ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Sed quia Dominus sicut Filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit, Tunc cognoscetis quia ego sum, subintraret error Sabellianorum, hoc est Patripassianorum, quem vobis errorem commendavi non tenendum, sed cavendum, eorum scilicet qui dixerunt, Ipse est Pater, ipse est Filius; duo sunt nomina, sed res una: propter istum ergo cavendum errorem cum dixisset Dominus, Tunc cognoscetis quia ego sum; ne ipse intelligeretur Pater, continuo subjunxit, Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Jam gaudere coeperat sabellianus, erroris sui occasione comperta: statim ut se tanquam in obscuro extulit, sequentis sententiae luce confusus est. Putaveras eum esse Patrem, quia dixit, Ego sum: audi quia Filius est, Et a meipso facio nihil. Quid est, A meipso facio nihil? A meipso non sum. Filius enim de Patre est Deus; Pater autem non est de Filio Deus: Filius est Deus de Deo; Pater autem Deus, sed non de Deo: Filius est lumen de lumine; Pater autem lumen, sed non de lumine: Filius est, sed est de quo est; Pater autem est, sed non est de quo est. 4. Quod ergo addidit, Sicut docuit me Pater, haec loquor; nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis, fratres mei. Non enim potest humana infirmitas cogitare, nisi quod consuevit facere vel audire. Nolite ergo vobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem, alterum filium, et loquentem patrem ad filium: sicut facis tu, quando verba aliqua dicis filio tuo, monens eum et instruens eum quomodo loquatur, ut quaecumque audivit a te, commendet memoriae; cum commendaverit memoriae, proferat et lingua, distinguat per sonos, inferat auribus alienis quod percepit in suis. Nolite ita cogitare, ne in corde vestro idola fabricetis. Humanam formam, humanorum lineamenta membrorum, figuram carnis humanae, sensus istos conspicuos, staturam motusque corporis, linguae officium, distinctiones sonorum, nolite in illa Trinitate cogitare, nisi quod pertinet ad formam servi, quam accepit unigenitus Filius, cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14). Ibi non te prohibeo, humana infirmitas, cogitare quod nosti; imo etiam compello. Si fides in te vera est, talem Christum cogita: sed ex Maria virgine, non de Deo Patre talem cogita. Infans fuit, crevit ut homo, ambulavit ut homo, esurivit, sitivit ut homo, dormivit ut homo, postremo passus ut homo, suspensus in ligno, occisus, sepultus ut homo; in eadem forma resurrexit, in eadem forma ante oculos discipulorum (1688)ascendit in coelum, in eadem forma venturus est ad judicium. Angelorum enim vox est in Evangelio expressa: Sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Quando ergo de forma servi cogitas in Christo, humanam effigiem cogita, si est in te fides: quando autem cogitas, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), pereat de corde tuo omnis humana figuratio: pellatur de cogitationibus tuis quidquid fine corporeo terminatur, quidquid loci spatio continetur, vel quantalibet mole diffunditur; de corde tuo figmentum tale dispereat. Cogita, si potes, pulchritudinem sapientiae, occurrat tibi pulchritudo justitiae. Forma est? statura est? color est? Nihil horum est, et tamen est: nam si non esset, nec amaretur, nec merito laudaretur, nec amata nec laudata corde moribusque teneretur: nunc vero fiunt homines sapientes; unde fierent, nisi esset sapientia? Porro autem, o homo, si sapientiam tuam videre carnis oculis non potes, nec tali imaginatione cogitare quali corporalia cogitantur, sapientiae Dei audes ingerere humani corporis formam? 5. Quid ergo dicimus, fratres? Quomodo locutus est Pater Filio, quoniam Filius ait Sicut docuit me Pater, haec loquor? Locutus est illi? Quando docuit Pater Filium, verba fecit, quomodo tu, quando doces filium tuum, verba facis? Quomodo facit verba Verbo? Quae verba multa fierent unico Verbo? Verbum enim Patris aures habuit ad os Patris? Carnalia sunt ista, pereant de cordibus vestris. Hoc enim dico, ecce si intellexistis quod ego dixi, ego certe locutus sum, et mea verba sonuerunt, sonisque aures pepulerunt, et per sensum auditus vestri ad cor sententiam perduxerunt, si intellexistis. Facite aliquem audisse latinae linguae hominem, tantummodo audisse, nec tamen intellexisse quod dixi: quantum ad strepitum pertinet emissum ex ore meo, sic ejus ille particeps factus est qui non intellexit, quomodo et vos; eum sonum audivit, eaedem syllabae aures ejus percusserunt; sed in corde ipsius nihil genuerunt. Quare? Quia non intellexit. Vos autem si intellexistis unde intellexistis? Ego ad aurem sonui; numquid ego in corde lumen accendi? Procul dubio si verum est quod dixi, et hoc verum non solum audistis, verum etiam intellexistis; duae res ibi factae sunt, discernite illas, auditus et intellectus. Auditus per me factus est, intellectus per quem? Ego ad aurem dixi ut audiretis, ad cor vestrum quis dixit ut intelligeretis? Sine dubio aliquis et ad cor vestrum aliquid dixit, ut non solum strepitus iste verborum percuteret aurem vestram, sed etiam in cor vestrum aliquid descenderet veritatis: dixit aliquis et ad cor vestrum, sed non eum videtis; si intellexistis, fratres, dictum est et cordi vestro. Munus Dei est intelligentia. Quis hoc dixit in corde vestro, si intellexistis? Cui dicit Psalmus, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73). Verbi gratia, episcopus locutus est. Quid locutus est, aliquis ait? Respondes quid locutus sit, et addis: Verum dixit. Tunc alius qui non intellexit: (1689)Quid dixit, inquit, aut quid est quod laudas? Ambo me audierunt, ambobus ego dixi; sed uni ipsorum Deus dixit. Si parva magnis comparare conceditur, quoniam nos ad eum quid sumus? tamen nescio quid incorporaliter et spiritualiter facit in nobis Deus, quod nec sonus est qui aurem percutiat, nec color qui oculis discernatur, nec odor est qui naribus capiatur, nec sapor qui faucibus judicetur, nec durum et molle quod tangendo sentiatur: tamen aliquid est quod sentire facile est, explicare impossibile est. Si ergo Deus, ut dicere coeperam, loquitur in cordibus nostris sine sono, quomodo loquitur Filio suo? Sic ergo, fratres, sic cogitate, quantum potestis, ut dixi, si licet parva magnis modo aliquo comparare; sic cogitate. Incorporaliter Pater locutus est Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse; et hoc est, docuit me Pater, quod est, scientem me genuit Pater. Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis; hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet ut noverit, a quo habet ut sit: non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset; sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset: quia simplici, ut dictum est, naturae veritatis esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum. 6. Dixit ergo ista Judaeis, et addidit: Et qui me misit mecum est. Jam hoc et ante dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis. Et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Non enim quo misit Filium, non ibi erat Pater. Ubi enim non est qui fecit omnia? ubi non est qui dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Sed forte Pater ubique, et Filius non ubique est? Evangelistam audi: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Ergo, inquit, qui misit me, cujus auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare non me reliquit? Non me reliquit, inquit, solum quia ego quae placita sunt ei, facio semper. Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora. 7. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. Utinam et me loquente multi qui aliud sapiebant intelligant, et credant in eum. Quidam enim fortasse sunt in ista multitudine ariani. Non audeo suspicari esse sabellianos qui ipsum Patrem dicunt esse qui Filius est: haeresis quippe ista nimis antiqua est, et paulatim eviscerata. Arianorum autem adhuc videtur habere aliquas motiones quasi cadaveris putrescentis; aut certe, ut multum, quasi hominis animam agentis: oportet inde reliquos liberari, sicut inde multi liberati sunt. Et quidem ista civitas eos non habebat; sed posteaquam multi peregrini advenerunt, nonnulli et (1690)ipsi venerunt. Ecce haec Domino loquente multi Judaei crediderunt in eum; ecce et me loquente Ariani credant, non in me, sed mecum. 8. Dicebat ergo Dominus ad eos qui crediderant in eum Judaeos: Si vos manseritis in verbo meo. Ideo manseritis, quia initiati estis, quia et ibi esse coepistis. Si manseritis, hoc est in fide quae in vobis esse credentibus coepit; quo pervenietis? Vide quale initium, quo perducit. Amasti fundamentum, culmen attende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaere. Fides enim humilitatem habet: cognitio et immortalitas et aeternitas non habet humilitatem, sed celsitudinem; erectionem, nullam defectionem, aeternam stabilitatem, nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum est quod incipit a fide; sed contemnitur. Fundamentum solet etiam in aedificio ab imperitis contemni. Fossa fit grandis, lapides quoquo modo passim mittuntur; nulla ibi expolitio, nulla pulchritudo apparet: quomodo nec in arboris radice, non apparet aliqua pulchritudo; totum tamen quidquid te delectat in arbore, de radice surrexit. Sed vides radicem, et non delectaris; vides arborem et miraris. Stulte, quod miraris, inde surrexit quo non delectaris. Parum aliquid videtur fides credentium, non habes stateram unde appendas. Audi ergo quo perveniat, et vide quanta sit: sicut et ipse Dominus alio loco dicit, Si habueritis fidem sicut granum sinapis (Matth. XVII, 19). Quid humilius, quid vehementius? quid minutius, quid ferventius? Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo, in quo credidistis, quo perducemini? Vere discipuli mei eritis. Et quid nobis prodest? Et cognoscetis veritatem. 9. Quid promittit credentibus, fratres? Et cognoscetis veritatem. Quid enim? non illam cognoverant, quando Dominus loquebatur? si non cognoverant, quomodo crediderunt? Non quia cognoverunt crediderunt, sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quod enim cognituri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides credere; veritas, quod credidisti videre: sicut ipse quodam loco ait. Ideo Dominus prius ad faciendam fidem ambulavit in terra. Homo erat, humilis factus erat; ab omnibus videbatur, nec ab omnibus cognoscebatur; a multis reprobabatur, a turba occidebatur, a paucis dolebatur: sed tamen et ab eis a quibus dolebatur, nondum sicut erat agnoscebatur. Totum hoc quasi initium est lineamentorum fidei et structurae futurae. Quod Dominus ipse attendens quodam loco ait, Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Quem qui audiebant, utique jam videbant; eis tamen, si diligebant, videndum se promittebat. Sic et hic, Cognoscetis veritatem. Quid enim? quod dixisti non est veritas? Veritas est, sed adhuc creditur, nondum videtur. Si maneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videatur. Inde (1691)Joannes ipse sanctus evangelista in Epistola sua: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Jam sumus, et aliquid erimus. Quid plus erimus quam sumus? Audi: Nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus. Unde? Quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Magna promissio; sed merces est fidei. Quaeris mercedem, opus praecedat. Si credis, mercedem exige fidei; si autem non credis, fidei mercedem qua fronte quaeris? Si ergo manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: ut contemplemini ipsam veritatem sicuti est; non per verba sonantia, sed per lucem splendentem, cum satiaverit nos, quod legitur in Psalmo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Moneta Dei sumus, nummus a thesauro oberravimus. Errore detritum est quod in nobis fuerat impressum; venit qui reformet, quia ipse formaverat: quaerit et ipse nummum suum; sicut Caesar nummum suum; ideo ait, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21): Caesari nummos, Deo vos ipsos. Tunc ergo exprimetur veritas in nobis. 10. Quid dicam Charitati vestrae? O si cor esset qualitercumque suspirans in illam ineffabilem gloriam! O si peregrinationem nostram in gemitu sentiremus, et saeculum non amaremus, et ad eum qui nos vocavit, pia mente perpetuo pulsaremus! Desiderium, sinus cordis est; capiemus, si desiderium quantum possumus extendamus. Hoc nobiscum agit Scriptura divina, hoc congregatio populorum, hoc celebratio sacramentorum, hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis Dei, hoc ipsa nostra disputatio, ut hoc desiderium non solum seminetur et germinet, verum etiam in modum tantae capacitatis augeatur, ut idoneum sit sumere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed amate mecum. Non amat multum nummum, qui amat Deum. Et ego palpavi infirmitatem, non ausus sum dicere, Non amat nummum; sed, non multum amat nummum: quasi amandus sit nummus, sed non multum. O si Deum digne amemus, nummos omnino non amabimus! Erit tibi nummus instrumentum peregrinationis, non irritamentum cupiditatis; quo utaris ad necessitatem, non quo fruaris ad delectationem. Deum ama, si aliquid in te egit quod audis et laudas. Utere mundo, non te capiat mundus. Quod intrasti, iter agis, exiturus venisti, non remansurus: iter agis, stabulum est haec vita. Utere nummo, quomodo viator in stabulo utitur mensa, calice, urceo, lectulo, dimissurus, non permansurus. Si tales fueritis, erigite cor qui potestis, et audite me: si tales fueritis, ad ejus promissa venietis. Non enim multum est ad vos, quia magna est manus ejus qui vos vocavit. Vocavit, invocetur; dicatur illi: Vocasti nos, invocamus te; ecce audivimus vocantem, audi invocantes: perduc quo promisisti, perfice quod inchoasti; noli deserere munera tua, noli deserere agrum tuum, (1692)germina tua intrent in horreum. Abundant tentationes in mundo; sed major est qui fecit mundum: abundant tentationes; sed non deficit qui in illo spem ponit, in quo defectus nullus est. 11. Ad hoc hortatus sum ista, fratres, quia libertas de qua loquitur Dominus noster Jesus Christus, non hujus temporis est. Videte quid adjunxit: Vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Quid est, liberabit vos? Liberos vos faciet. Denique Judaei carnales, et secundum carnem judicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui non credebant, injuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis, Veritas liberabit vos. Indignati sunt servos se esse significatos. Et vere servi erant: et exponit illis quae sit servitus, et quae sit futura libertas quam ipse promittit. Sed de hac libertate et de illa servitute nimis longum est ut hodie disputemus.
- TRACTATUS XLI. Rursum in illud, Dicebat autem Jesus ad eos qui crediderunt; usque ad id, Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Cap. VIII, V\. 31-36.
1. Quod de lectione pristina sequitur, et de sancto Evangelio hodie nobis recitatum est, tunc distuli dicere, quoniam multa jam dixeram, et de libertate in quam nos vocat gratia Salvatoris, non praetereunter neque negligenter fuerat disserendum: hinc hodie, Domino adjuvante, statuimus loqui vobis. Quibus enim loquebatur Dominus Jesus Christus, Judaei erant, ex magna quidem parte inimici, sed etiam amici ex quadam parte jam facti, et futuri: nam quosdam ibi videbat, sicuti jam diximus, qui post ejus passionem fuerant credituri. Hos intuens dixerat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28). Erant ibi etiam qui haec loquente illo continuo crediderunt; ipsis locutus est quod audivimus hodie: Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderant ei, Judaeos: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Manendo eritis: quia enim nunc credentes estis, manendo videntes eritis. Ideo sequitur, Et cognoscetis veritatem. Veritas incommutabilis est. Veritas panis est, mentes reficit nec deficit: mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa est veritas Verbum Dei, Deus apud Deum unigenitus Filius. Haec Veritas carne induta est propter nos, ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Haec ergo Veritas cum Judaeis loqueretur, latebat in carne: latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Jesus Christus, et secundum majestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, eum haec loqueretur, crediderant, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim perseveraverit (1693)usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et cognoscetis veritatem, quae modo vos latet, et loquitur vobis. Et veritas liberabit vos. Hoc verbum Dominus a libertate posuit, liberabit vos. Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit. Quomodo salvat nihil est aliud quam salvum facit; quomodo sanat nihil est aliud quam sanum facit; ditat nihil est aliud quam ditem, id est, divitem facit: sic liberat nihil est aliud quam liberum facit. Hoc in verbo graeco planius est. Nam in latina consuetudine plerumque dicimus hominem liberari, quod ad libertatem non pertinet, sed tantum ad salutem: sicut quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate dicitur, non tamen proprie. Sic autem posuit Dominus hoc verbum, ut diceret, Et veritas liberabit vos, ut in graeca lingua nemo dubitet eum de libertate dixisse. 2. Denique et Judaei sic intellexerunt, et responderunt ei: non illi qui jam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum credentes: responderunt ei, Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? Non autem dixerat Dominus, Liberi eritis; sed, Veritas liberabit vos. In quo tamen verbo illi, quia, sicut dixi, patet in graeco, non intellexerunt nisi libertatem; et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt, Semen Abrahae sumus; et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? O pellis inflata! Non est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum hujus temporis libertatem quomodo verum dixistis, Nemini servivimus unquam? Joseph non est venumdatus (Gen. XXXVII, 28)? Prophetae sancti in captivitatem non sunt ducti (IV Reg. XXIV)? Deinde, nonne ipse ille est populus qui in Aegypto lateres faciebat, et regibus duris non saltem in auro et argento, sed in luto serviebat (Exod. I, 14)? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod assidue vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit (Id. XIII, 3; Deut. V, 6, etc.)? An forte patres vestri servierunt, vos autem qui loquimini, nemini unquam servistis? Quomodo ergo solvebatis jam tributa Romanis, unde et ipsi Veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis, Licet reddere tributum Caesari? ut si dixisset, Licet; teneretis eum quasi male optasset libertati seminis Abrahae: si autem diceret, Non licet; calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi. Merito prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum est, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt; cum vos ipsi respondissetis quod nummus haberet imaginem Caesaris (Matth. XXII, 15-21). Quia sicut quaerit Caesar in nummo imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam. Haec ergo respondit Judaeis. Movet enim me, fratres, hominum vana superbia, quia etiam de ipsa, quam carnaliter intelligebant, sua libertate mentiti sunt dicentes, Nemini servivimus unquam. 3. Dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius audiamus, ne et nos ipsi servi inveniamur. (1694)Respondit enim eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus est, utinam hominis et non peccati. Quis non sub his verbis contremiscat? Praestet nobis Dominus Deus noster, id est et mihi et vobis, ut pro sententia loquar de hac libertate appetenda, et de illa servitute vitanda. Amen, amen dico vobis, Veritas dicit: et quale est Domini Dei nostri dicere, Amen, amen dico vobis? Multum commendat quod ita pronuntiat; quodammodo, si dici fas est, juratio ejus est, Amen, amen dico vobis. Amen quippe interpretatur, Verum: et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici, Verum dico vobis. Nec graecus hoc interpres ausus est facere, nec latinus: nam hoc verbum quod est Amen, nec graecum est nec latinum, sed hebraeum. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a Domino dictum est, Amen, amen dico vobis. Jam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite. 4. Quid est ergo commendatum? Verum, verum dico vobis, Veritas dicit; quae utique etsi non diceret, Verum dico, mentiri omnino non posset: tamen commendat, inculcat; dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult. Quid dicens? Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. O miserabilis servitus! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur, venales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem mutare; servus peccati quid faciat? quem interpellet? apud quem interpellet? apud quem se venalem petat? Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? Secum se trahit quocumque fugerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se; imo non recedit a se: peccatum enim quod facit, intus est. Fecit peccatum, ut aliquam corporalem caperet voluptatem: voluptas transit, peccatum manet; praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Mala servitus! Aliquando fugiunt homines ad Ecclesiam, et plerumque eos patimur tanquam indisciplinatos: volentes carere dominis, qui nolunt carere peccatis. Aliquando autem etiam illicito jugo et improbo subjecti fugiunt ad Ecclesiam, quia retinentur ingenui ad servitutem, et interpellatur episcopus: et nisi curet operam impendere, ne ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. Ad Christum omnes fugiamus, contra peccatum Deum liberatorem interpellemus: venales nos petamus, ut ejus sanguine redimamur. Dicit enim Dominus, Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini (Isai. LII, 3). Sine pretio, sed vestro; quia meo. Hoc Dominus dicit: ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum. Nam nos et servi et egeni remanseramus. 5. Liberat ergo ab hac servitute solus Dominus: (1695)qui illam non habuit, ipse de illa liberat; solus enim in hac carne venit sine peccato. Nam quos videtis in manibus matrum parvulos ferri, nondum ambulant, et jam sunt compediti; traxerunt enim de Adam quod solvatur a Christo. Pertinet etiam ad ipsos, cum baptizantur, ista gratia quam Dominus pollicetur; quia de peccato solus liberare potest, qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Audistis enim cum Apostolus legeretur: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo; id est, tanquam vos Christus obsecret. Quid? Reconciliari Deo. Si exhortatur et obsecrat Apostolus ut reconciliemur Deo, inimici eramus Deo. Nemo enim reconciliatur nisi ex inimicitiis. Inimicos autem nos non natura, sed peccata fecerunt. Unde inimici illius, inde servi peccati. Non habet Deus liberos inimicos; necesse est servi sint: et servi remanebunt nisi ab illo liberentur, cui peccando inimici esse voluerunt. Obsecramus ergo, inquit, pro Christo, reconciliari Deo. Quomodo autem reconciliamur, nisi solvatur quod inter nos et ipsum separat? Ait enim per prophetam: Non gravavit aurem ne audiat, sed peccata vestra separant inter vos et Deum (Isa. LIX, 1, 2). Quia ergo non reconciliamur nisi ablato quod in medio est, et posito quod in medio sit. Est enim medium separans, sed contra est mediator reconcilians; medium separans est peccatum, mediator reconcilians est Dominus Jesus Christus: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Ut ergo tollatur maceria separans quod est peccatum, venit ille mediator, et factus est sacrificium sacerdos ipse. Et quia sacrificium factus est pro peccato, offerens seipsum in holocaustum in cruce passionis suae, sequitur Apostolus et dicit, cum dixisset, Obsecramus pro Christo, reconciliari Deo: quasi diceremus, quomodo poterimus reconciliari? Eum, inquit, id est ipsum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21). Eum ipsum, inquit, Christum Deum, qui non noverat peccatum. Venit enim in carne, hoc est in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), non tamen in carne peccati, non habens ullum omnino peccatum: et ideo factus est verum sacrificium pro peccato, quia nullum habebat ipse peccatum. 6. Sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sacrificium est pro peccato. Qui legerunt, agnoscant; qui non legerunt, non sint pigri: non sint, inquam, pigri ad legendum, ut veraces sint ad judicandum. Cum de sacrificiis enim praeciperet Deus offerendis pro peccato, in quibus sacrificiis non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum, eadem ipsa sacrificia, easdem ipsas hostias, easdem ipsas victimas, eadem ipsa animalia quae admovebantur mactanda pro peccatis, in quorum sanguine sanguis ille figurabatur, peccata Lex appellat: usque adeo ut in quibusdam locis scriptum sit ita, ut sacerdotes immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super caput victimae immolandae pro peccato. (1696)Tale ergo peccatum, id est, sacrificium pro peccato, factus est Dominus noster Jesus Christus, qui non noverat peccatum. 7. Merito liberat ab hac servitute peccati ille qui dicit in Psalmis: Factus sum tanquam homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5, 6). Solus enim liber, quia non habebat peccatum. Ipse enim dicit in Evangelio: Ecce venit princeps hujus mundi, diabolum significans venturum in Judaeis persecutoribus; ecce, inquit, venit, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30, 31). Non quomodo in eis quos occidit etiam justos, invenit qualecumque peccatum, in me nihil inveniet. Et tanquam ei diceretur, si nihil in te inveniet, quare te occidet? Subjecit, et ait: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Non, inquit, mortem mei peccati necessitate persolvo, sed in eo quod morior, voluntatem Patris mei facio: plusque ibi facio quam patior, quia si nollem, nec passus essem. Habes illum alio loco dicentem, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. (Id. X, 18). Ecce vere in mortuis liber. 8. Cum ergo omnis qui facit peccatum, servus sit peccati, quae sit spes nobis libertatis, audite. Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus peccator est. Intrant multi in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit, Servus non est in domo; sed, non manet in domo in aeternum. Si ergo nullus ibi servus erit, quis ibi erit? Cum enim rex justus sederit in throno, sicut Scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9)? Multum nos terruit, o fratres mei, dicendo, Servus non manet in domo in aeternum. Adjungit autem, et dicit, Filius autem manet in aeternum. Ergo solus in domo sua erit Christus? nullus illi populus cohaerebit? Cui erit caput, si non erit corpus? An forte totum hoc Filius, caput et corpus? Non enim sine causa et terruit, et spem dedit: terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus: Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum. Quae ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam; Filius manet in aeternum. Si ergo vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Haec spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat: servi enim eramus cupiditatis, liberati servi efficimur charitatis. Hoc et Apostolus dicit: Vos autem fratres in libertatem vocati estis; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Galat. V, 13). Non ergo dicat christianus: Liber sum, in libertatem vocatus sum: servus eram, sed redemptus sum, et ipsa redemptione liber effectus sum, faciam quod volo; nemo me prohibeat a voluntate mea, si liber sum. Sed si ista voluntate peccatum facis, servus es peccati. Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccandum. Erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia. Eris liber, si fueris servus; liber peccati, servus justitiae: (1697)dicente Apostolo, Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 20, 22). Hoc conemur, id agamus. 9. Prima libertas est carere criminibus. Intendite, fratres mei, intendite; ne forte possim perducere vobis ad sensum et qualis modo sit, et qualis futura sit ista libertas. Quemlibet valde justum discutias in hac vita, quamvis jam sit dignus justi vocabulo, non est tamen sine peccato: audi ipsum sanctum Joannem, cujus et hoc Evangelium est, in Epistola sua dicentem, Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Solus hoc dicere potuit in mortuis liber, de solo dici potuit qui non noverat peccatum; de solo dici potuit: etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato (Hebr. IV, 15). Solus dicere potuit, Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet. Quemcumque alium licet justum discusseris, non omnimodo est sine peccato. Nec qualis erat Job, cui Dominus tale testimonium perhibebat, ut diabolus invideret, et postularet tentandum, tentans superaretur, ut ille probaretur (Job. I, II). Ideo autem ille probatus est, non quia latebat Deum coronandus, sed ut innotesceret hominibus imitandus. Etiam ipse Job quid dicit? Quis enim mundus? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Id. XIV, 4, sec. LXX). Sed plane multi justi dicti sunt sine querela, quod intelligitur sine crimine: nulla enim querela justa est de his in rebus humanis, qui non habent crimen. Crimen autem est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum. Non ergo Deus quaedam peccata damnat, quaedam justificat et laudat: nulla laudat, odit omnia. Quomodo odit medicus aegritudinem aegroti, et id agit curando ut aegritudo pellatur, aeger levetur: sic Deus gratia sua hoc in nobis agit, ut peccatum consumatur, homo liberetur. Sed quando consumitur, inquies? Si minuitur, quare non consumitur? Minuitur autem in vita proficientium, quod in vita consumitur perfectorum. 10. Prima est ergo libertas, carere criminibus. Ideo et apostolus Paulus quando elegit ordinandos vel presbyteros vel diaconos, et quicumque ordinandus est ad praeposituram Ecclesiae, non ait, Si quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur: sed ait, Si quis sine crimine est (I Tim. III, 10, et Tit. I, 6), sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium, et caetera hujusmodi. Cum coeperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem: sed ista inchoata est, non perfecta libertas. Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia « video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae: non enim quod volo ago, ait, sed quod odi illud facio » (Galat. V, 17). « Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis illa faciatis. » Ex parte libertas, (1698)ex parte servitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena libertas, quia nondum aeternitas. Habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in Baptismo. Numquid quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? Si non remansisset, sine peccato hic viveremus. Quis autem audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia liberatoris indignus, nisi qui seipsum vult decipere, et in quo veritas non est? Ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servimus Deo, liberi sumus: ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus. Unde dicit Apostolus quod dicere coeperamus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ecce unde liberi, unde condelectamur legi Dei: libertas enim delectat. Nam quamdiu timore facis quod justum est, non Deus te delectat. Quamdiu adhuc servus facis, te non delectat: delectet te, et liber es. Noli timere poenam, sed ama justitiam. Nondum potes amare justitiam? time vel poenam, ut pervenias ad amandam justitiam. 11. Ergo jam ille ex parte superiore liberum se esse sentiebat, unde dicebat, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Delectat me lex, delectat me quod jubet lex, delectat me ipsa justitia. Video autem aliam legem in membris meis: haec est quae remansit infirmitas: repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Ex hac parte sentit captivitatem, ubi non est impleta justitia: nam ubi condelectatur legi Dei, non captivus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod amicus. Quid ergo ex eo quod restat? Quid, nisi respiciamus ad illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Denique et ipse qui loquebatur, ad illum respexit: « Infelix ego homo, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ergo si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Denique ita conclusit: « Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati » (Rom. VII, 19-25). Ipse ego, inquit: non enim duo sumus inter nos contrarii de diversis principiis venientes; sed ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti. 12. Sed si carne servis legi peccati, fac quod ait ipse Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13). Non ait, Non sit; sed, Non regnet. Quamdiu peccatum necesse est esse in membris tuis, saltem illi regnum auferatur, non fiat quod jubet. Surgit ira? noli dare irae linguam ad maledicendum; noli dare irae manum aut pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi peccatum esset in membris: sed tolle illi regnum, non habeat arma unde contra te pugnet; discet etiam non surgere, cum arma coeperit non invenire. Non exhibeatis membra (1699)vestra arma iniquitatis peccato; alioquin toti captivi eritis, et non erit dicere, Mente servio legi Dei. Mens enim si teneat arma, membra non moventur in ministerium furentis peccati. Teneat arcem imperator interior, quia sub majore imperatore juvandus assistit; frenet iram, coerceat concupiscentiam. Inest tamen quod frenetur, inest quod coerceatur, inest quod teneatur. Quid autem volebat ille justus mente serviens legi Dei, nisi ut omnino non esset quod frenaretur? Et hoc debet conari omnis qui tendit ad perfectionem, ut et ipsa concupiscentia cui non dantur ad obediendum membra, quotidie in proficiente minuatur. Velle, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non (Rom. VII, 18). Numquid dixit, Non mihi adjacet facere bonum? Si hoc dixisset, spes nulla esset. Non ait, Non mihi adjacet facere, sed, Non mihi adjacet perficere. Quae est enim perfectio boni, nisi consumptio et finis mali? Quae est autem consumptio mali, nisi quod Lex dicit, Non concupisces (Exod. XX, 17)? Omnino non concupiscere perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc dicebat ille, Perficere bonum non mihi adjacet; quia non poterat facere ut non concupisceret: faciebat tantum ut concupiscentiam refrenaret, ut concupiscentiae non consentiret, et concupiscentiae membra ad satellitium non praeberet. Perficere ergo, inquit, bonum non mihi adjacet: non possum implere quod dictum est, Non concupisces. Quid ergo opus est? Ut impleas, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Hoc age interim quamdiu insunt illicitae concupiscentiae in carne tua, Post concupiscentias tuas non eas. Mane in servitute Dei, in libertate Christi; mente servi legi Dei tui. Noli te dare concupiscentiis tuis: sequendo eas, vires eis addis; dando eis vires quomodo vineis, quando contra te inimicos nutris viribus tuis? 13. Quae igitur libertas plena atque perfecta in illo Domino Jesu qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullae inimicitiae, quando « novissima inimica destruetur mors. Oportet enim corruptible hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua » (I Cor. XV, 26, 53, 54, 55)? Quid est, Ubi est, mors, contentio tua? Caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, sed quando peccati caro vigebat. Ubi est, mors, contentio tua? Jam vivemus, jam non moriemur, in illo qui pro nobis mortuus est et resurrexit: ut qui vivunt, inquit, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15). Precemur medicum saucii, portemur in stabulum curandi. Ille est enim qui promittit sanitatem, qui miseratus est in via semivivum a latronibus derelictum: infudit oleum et vinum, curavit vulnera, levavit in jumentum, perduxit in stabulum, stabulario commendavit. Cui stabulario? Forte illi qui dixit, Pro Christo legatione fungimur (Ibid. 20). (1700)Dedit etiam duos nummos, qui impenderentur saucio curando (Luc. X, 30-35): forte ipsa sunt duo praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Ergo, fratres, et Ecclesia hoc tempore, in qua saucius sanatur, stabulum est viatoris: sed ipsi Ecclesiae sursum est haereditas possessoris.
- TRACTATUS XLII. Ab eo quod scriptum est, Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere; usque ad id, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Cap. VIII, V\. 37-47.
1. Dominus noster etiam in forma servi non servus, sed in forma etiam servi Dominus (fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati [Rom. VIII, 3], non erat caro peccati), libertatem promisit credentibus in se: Judaei vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen erant Abrahae. Quid ergo eis ad haec responderit Dominus, hodierna lectio eum recitaretur, audivimus. Scio, inquit, quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Agnosco vos, inquit: filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed secundum carnem. Ideo, inquit, quaeritis me occidere: sermo enim meus non capit in vobis. Si sermo meus caperetur, caperet; si caperemini, intra retia fidei tanquam pisces concluderemini. Quid est ergo, non capit in vobis? Non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic enim est sermo Dei, et sic esse debet fidelibus, tanquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. Nec fit injuria illis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur. Unde Dominus discipulis suis ait: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Non ergo isti erant tales: et tamen filii Abrahae erant; filii hominis Dei, homines iniqui. Trahebant enim carnis genus, sed degeneres facti erant, non imitando fidem illius cujus filii erant. 2. Audistis certe Dominum dicentem, Scio quia filii Abrahae estis; audite quid dicat postea: Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. Jam dixerat, Scio quia filii Abrahae estis. Quid autem faciunt? Quod eis dixit, Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam viderunt. Dominus autem Patrem Deum vult intelligi cum dicit, Quae vidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor, quia Veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur quam vidit apud Patrem; se vidit, se loquitur: quia ipse est Veritas Patris, quam vidit apud Patrem; ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus objurgat et corripit, ubi viderunt? Apud patrem suum. Cum audierimus in consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intelligemus qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine, non vitae similitudine: dicturus est alterum patrem illorum, qui nec (1701)genuit eos, nec creavit ut homines essent; sed tamen filii erant ejus in quantum mali erant, non in quantum homines erant; in quo imitati, non quod creati. 3. Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est: quasi, Quid tu dicturus es contra Abraham? aut, Si aliquid potes, aude reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham; sed talis erat Abraham qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur: tamen isti videbantur eum provocare, ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant. Pater noster Abraham est. 4. Audiamus quomodo eis responderit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham, Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Ecce ille laudatus, isti damnati. Abraham non erat homicida. Non dico, inquit, Ego Dominus sum Abrahae: quod si dicerem, verum dicerem. Nam dixit alio loco, Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58): tunc eum illi lapidare voluerunt: non dixit hoc. Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum: hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait, Scio quia filii Abrahae estis. Non negat eorum originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non erat. 5. Nos autem, charissimi, numquid de genere venimus Abrahae, aut ullo modo Abraham pater noster fuit secundum carnem? Originem de carne ejus caro Judaeorum ducit, non caro Christianorum: nos de aliis gentibus venimus; et tamen imitando, Abrahae filii facti sumus. Audi Apostolum: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 16, 29). Nos ergo facti sumus semen Abrahae gratia Dei. Non de carne Abrahae fecit illi cohaeredes Deus. Illos exhaeredavit, istos adoptavit: et de arbore illa olivae, cujus radix est in Patriarchis, ramos naturales superbos amputavit, humilem oleastrum inseruit (Rom. XI, 17). Ideo cum venirent ad Joannem baptizandi Judaei, erupit in illos, et ait illis, Generatio viperarum. Maxime quippe de altitudine originis gloriabantur: ille autem generationem eos dixit viperarum; non saltem hominum, sed viperarum. Hominum formam videbat, sed venenum agnoscebat. Venerant tamen mutandi, quia utique baptizandi: et ait illis, Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et nolite dicere intra vos ipsos, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9). Si fructus dignos poenitentiae non feceritis, nolite vobis de illa stirpe blandiri: potens est Deus et vos damnare, et Abraham filiis non fraudare. Habet enim unde excitet filios Abrahae; fient filii qui fidem (1702)fuerint imitati: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Nos sumus: in parentibus nostris lapides eramus, quando pro Deo lapides colebamus; de talibus lapidibus familiam Deus fecit Abrahae. 6. Quid se ergo extollit inanis et vana jactatio? Filii Abrahae gloriari jam desinant: audierunt quod audire debuerunt, Si filii Abrahae estis, factis probate, non verbis. Quaeritis me occidere hominem: interim non dico Filium Dei, non dico Deum, non dico Verbum, quia non moritur Verbum; hoc dico quod videtis, quia et quod videtis potestis occidere, et quem non videtis offendere. Hoc ergo Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Et adhuc non dicit quis est iste pater eorum. 7. Modo illi quid responderunt. Coeperunt enim utcumque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est, quas legebant, fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tanquam prostituta subjicitur, ad hoc responderunt: Dixerunt itaque ei, Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. Jam viluit Abraham. Repulsi enim sunt, quomodo repelli debuerunt ore veridico; quia talis erat Abraham, cujus facta non imitabantur, et de illius genere gloriabantur. Et mutaverunt responsionem; credo, dicentes apud semetipsos: Quotiescumque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis, Quare non imitamini eum, de cujus genere gloriamini? Nos sanctum, justum, innocentem, tantum virum imitari non possumus: Deum dicamus patrem nostrum, videamus quid nobis dicturus est. 8. Prorsus falsitas invenit quod diceret, et non inveniret veritas quid responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant: Unum, inquiunt, patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Dicitis Deum patrem, agnoscite me vel fratrem. Verumtamen erexit intelligentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere, Non a meipso veni, ille me misit, a Deo processi et veni. Mementote quid soleamus dicere, Ab illo venit; et a quo venit, cum illo venit. Christi ergo missio, est incarnatio. Quod vero de Deo processit Verbum, aeterna processio est: non habet tempus, per quem factum est tempus. Nemo dicat in corde suo: Antequam esset Verbum, quomodo erat Deus? Nunquam dicas: Antequam esset Verbum Dei. Nunquam Deus sine Verbo fuit; quia Verbum est manens, non transiens; Deus, non sonus; per quem factum est coelum et terra, non quod praeteriit cum iis quae facta sunt super terram. Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris: et venit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14). Adventus ejus, humanitas ejus: mansio ejus, divinitas ejus: divinitas ejus quo imus, humanitas ejus qua imus. Nisi nobis fieret qua iremus, nunquam ad illum manentem perveniremus. 9. Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Ideo non (1703)poterant cognoscere, quia non poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? Et hoc unde? Vos a patre diabolo estis. Quamdiu patrem commemoratis? Quamdiu patres mutatis, modo Abraham, modo Deum? Audite a Filio Dei, cujus sitis filii: A patre diabolo estis. 10. Hic jam cavenda est haeresis Manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali et quamdam gentem tenebrarum cum principibus suis, quae ausa est pugnare contra Deum: illum vero Deum, ne debellaret gens adversa regnum ejus, misisse contra eam tanquam viscera sua principes de luce sua; eamque gentem fuisse debellatam, unde diabolus originem ducit. Hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a Domino, Vos a patre diabolo estis, quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum. Sic errant, sic excaecantur, sic seipsos faciunt gentem tenebrarum, credendo quod falsum est contra eum a quo creati sunt. Bona est enim omnis natura; sed vitiata est hominis natura per voluntatem malam. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus: sed plane Creator, Creator est; creatura, creatura est; aequari creatura non potest Creatori. Discernite eum qui fecit, ab eo quod fecit. Aequari non potest fabro scamnum, aequari non potest columna structori; et tamen faber si scamnum fecit, lignum ipse non creavit. Dominus autem Deus noster quia omnipotens est, et Verbo fecit quod fecit: omnia quae fecit non habuit unde faceret, et tamen fecit. Facta sunt enim quia voluit, facta sunt quia dixit: sed facta factori comparari non possunt. Quaeris quod compares, Filium unicum agnosce. Unde ergo Judaei filii diaboli? Imitando, non nascendo. Audite Scripturae sanctae consuetudinem. Propheta dicit ad ipsos Judaeos: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea (Ezech. XVI, 3). Amorrhaei gens erat quaedam, unde originem Judaei non ducebant: Cethaei et ipsi gentem suam habebant, omnino alienam a genere Judaeorum. Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethaei, Judaei autem imitati sunt impietates illorum; invenerunt sibi parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur. Quaeritis autem fortasse, unde ipse diabolus? Inde utique unde et caeteri Angeli. Sed caeteri Angeli in sua obedientia perstiterunt: ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus. 11. Sed modo audite quid dicat Dominus, Vos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ecce unde filii ejus; quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio. Ecce quod est, desideria patris vestri facere vultis: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit hominem. Diabolus enim cum invideret homini, serpente indutus locutus est mulieri, et de muliere venenavit et virum. Mortui sunt diabolum audiendo (Gen. III, 1), quem non audissent, si (1704)Dominum audire voluissent: positus enim homo inter eum qui creavit, et eum qui lapsus est, obtemperare debuit Creatori, non deceptori. Ergo ille homicida erat ab initio. Videte genus homicidii, fratres. Homicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem venit, verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias quia occidis, audi Psalmum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5). Vos ergo desideria patris vestri vultis facere: ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem. Ille homicida erat ab initio: utique in primo homine. Ex illo ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium: ex illo potuit fieri homicidium, ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio. Et unde homicida? Et in veritate non stetit. Ergo in veritate fuit, sed non stando cecidit. Et quare in veritate non stetit? Quia veritas non est in eo. Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stetisset, sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. 12. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. Quid est hoc? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De diabolo Dominus ea dicebat quae de diabolo dici a Domino debuerunt. Ille homicida erat ab initio, verum est; nam primum hominem occidit: et in veritate non stetit; quia de veritate lapsus est. Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. In his verbis quidam patrem diabolum habere putaverunt, et quaesierunt quis esset diaboli pater. Hic vero detestabilis error Manichaeorum invenit adhuc qua deciperet imperitos. Solent enim dicere: Puta diabolus angelus fuit, et lapsus est; ab illo coepit peccatum, sicut dicitis: Pater ejus quis erat? Nos contra: Quis enim nostrum aliquando dixit diabolum habere patrem? Et illi contra: Dominus dicit, Evangelium loquitur, de diabolo dicens, ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. 13. Audi, intellige; non te longe mitto, in ipsis verbis intellige. Diabolum Dominus dixit patrem mendacii. Quid est hoc? Audi quid sit, replica modo ipsa verba, et intellige. Non omnis enim qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium accepisti, et dixisti; tu quidem mentitus es proferendo mendacium: sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti mendacium. Diabolus autem a seipso mendax fuit; mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic diabolus lapsus genuit quasi filium mendacium. His auditis, replica nunc et recole verba Domini: mens catholica, quid audieris adverte, quid dicat attende. Ille: quis? Diabolus (1705)- homicida erat ab initio. Agnoscimus, occidit Adam. Et in veritate non stetit. Agnoscimus, quia de veritate lapsus est. Quia veritas non est in eo. Verum est; recedendo a veritate non habet veritatem. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur. Non aliunde accipit unde loquatur. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. Et mendax est, et pater mendacii. Nam tu forte mendax es, quia mendacium loqueris: sed non es pater ejus. Si enim quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo credidisti; mendax es, pater mendacii non es: ille vero quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tanquam veneno serpens hominem occideret, pater est mendacii; sicut Deus Pater est veritatis. Recedite a patre mendacii, currite ad Patrem veritatis; amplectimini veritatem, ut accipiatis libertatem. 14. Illi ergo Judaei apud patrem suum viderunt quod loquebantur: quid, nisi mendacium? Dominus autem apud Patrem suum vidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi Verbum Patris? quid, nisi veritatem Patris aeternam, et Patri coaeternam? Ille ergo homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est. Et non solum mendax est, sed et pater ejus est: id est, ipsius mendacii quod loquitur, pater est, quia ipse genuit mendacium suum. Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis arguit me de peccato; quomodo ego arguo et vos et patrem vestrum? Si veritatem dico quare vos non creditis mihi; nisi quia filii diaboli estis? 15. Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Iterum nolite attendere naturam, sed vitium. Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo: natura ex Deo, vitio non ex Deo. Obsecro vos, attendite; in Evangelio habetis unde sanemini contra errores venenosos et nefarios haereticorum. Quoniam et de his verbis solent Manichaei dicere, Ecce quia duae naturae sunt, una bona, et altera mala; Dominus dicit: quid dicit Dominus? Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Dicit haec Dominus. Quid ergo, inquit, tu ad ista dicis? Audi quae dicam. Et ex Deo sunt, et ex Deo non sunt; natura ex Deo sunt, vitio non sunt ex Deo: natura enim bona quae ex Deo est, peccavit voluntate, credendo quod diabolus persuasit, et vitiata est; ideo medicum quaerit, quia sana non est. Ecce quod dico. Sed impossibile tibi videtur ut ex Deo sint, et ex Deo non sint: audi quia non est impossibile. Sic sunt ex Deo, et non sunt ex Deo, quomodo et filii Abrahae sunt, et non sunt filii Abrahae. Hic habetis; non est quod dicatis. Ipsum Dominum audi, ipse illis dixit, Scio quia filii Abrahae estis. Numquid Dominus mentiretur? Absit. Ergo verum est quod Dominus dixit? Verum est. Verum est ergo quod illi Abrahae filii erant. Verum est. Audi ipsum negantem. Qui dixit, (1706)Filii Abrahae estis, ipse illos negavit filios Abrahae: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri, id est diaboli. Quomodo ergo et filii Abrahae erant, et filii Abrahae non erant? Utrumque in illis ostendit: et filii Abrahae erant, propter originem carnis; et non erant filii Abrahae, propter vitium diabolicae persuasionis. Sic et Dominum et Deum nostrum attendite: et ex illo erant, et ex illo non erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse creavit hominem de quo nati erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse est conditor naturae, ipse est creator carnis et animae. Quomodo ergo ex illo non erant? Quia vitiosi a seipsis facti erant. Ex illo non erant, quia imitando diabolum, filii diaboli facti erant. 16. Venit ergo Dominus Deus ad hominem peccatorem. Duo nomina audisti, et hominem, et peccatorem. Quod homo est, ex Deo est: quod peccator est, non est ex Deo. A natura vitium secernatur: agnoscatur natura, unde Creator laudetur; agnoscatur vitium, propter quod medicus invocetur. Quod ergo ait Dominus, Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; non naturarum merita discrevit, aut praeter suam animam et carnem, aliquam naturam in hominibus quae peccato vitiata non esset, invenit: sed quoniam praescierat qui fuerant credituri, ipsos dixit ex Deo, quoniam regenerationis adoptione renascerentur ex Deo. Ad hos pertinet, Qui est ex Deo, verba Dei audit. Quod vero sequitur, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; eis dictum est, qui non solum peccato vitiosi erant (nam hoc malum commune erat omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri, ea fide qua sola possent a peccatorum obligatione liberari. Quapropter praesciebat illos quibus talia dicebat, in eo permansuros quod ex diabolo erant, id est, in suis peccatis atque impietate morituros, in qua ei similes erant; nec venturos ad regenerationem in qua essent filii Dei, hoc est ex Deo nati, a quo eran homines creati. Secundum hanc praedestinationem locutus est Dominus: non quod aliquem hominum invenerit, qui vel secundum regenerationem jam esset ex Deo, vel secundum naturam jam non esset ex Deo
- TRACTATUS XLIII. Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Judaei et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Judaei ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Cap. VIII, V\. 48-59.
1. In ista lectione sancti Evangelii, quae hodie recitata est, a potentia discimus patientiam. Quid enim sumus servi ad Dominum, peccatores ad justum, creatura ad Creatorem? Tamen quomodo si quid mali sumus, a nobis sumus; ita quidquid boni sumus, ab illo, et per illum sumus. Et nihil sic quaerit homo quomodo potentiam: habet Dominum Christum magnam potentiam: sed prius ejus imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. Quis nostrum patienter (1707)audiret si alicui diceretur, Daemonium habes? Quod dictum est ei qui non solum homines salvabat, sed etiam daemonibus imperabat. 2. Hoc enim cum dixissent Judaei, Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es, et daemonium habes? horum duorum sibi objectorum unum negavit, alterum non negavit. Respondit enim, et ait: Ego daemonium non habeo. Non dixit, Samaritanus non sum: et utique duo fuerant objecta. Quamvis maledictum maledicto non reddiderit, quamvis convicium non convicio refutaverit; pertinuit tamen ad eum negare unam rem, alteram non negare. Non frustra, fratres. Samaritanus enim interpretatur Custos. Noverat se ille nostrum esse custodem. Non enim dormit neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX, 4): et, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt (Psal. CXXVI, 1). Est ergo ille custos noster, qui creator noster. Num enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertineret ut servaremur? Denique ut plenius noveritis mysterium quare se Samaritanum negare non debuit, parabolam illam notissimam attendite, ubi homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui eum graviter vulnerantes, semivivum in via reliquerunt. Transiit sacerdos, neglexit eum: transiit Levites, et ipse praeteriit: transiit quidam Samaritanus, ipse est custos noster; ipse accessit ad saucium, ipse impendit misericordiam, eique se praestitit proximum, quem non deputavit alienum (Luc. X, 30-37). Ad hoc ergo solum quod daemonium non haberet, non autem se Samaritanum non esse, respondit. 3. Deinde post tale convicium, hoc solum dixit de gloria sua: Sed honorifico, inquit, Patrem meum, et vos inhonorastis me. Hoc est, Ego me non honorifico, ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem; sed si vos me agnosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic et vos honorificaretis me: ego facio quod debeo, vos non facitis quod debetis. 4. Ego autem, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. Quem vult intelligi, nisi Patrem? Quomodo ergo alio loco dicit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22); et hic dicit, Non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet? Si ergo judicat Pater, quomodo non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? 5. Hanc quaestionem ut solvamus, attendite; simili locutione solvi potest. Scriptum habes, Deus neminem tentat (Jacobi I, 13); et iterum scriptum habes, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Nempe quaestio est, videtis. Quomodo enim Deus neminem tentat, et quomodo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum? Item scriptum est, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); et alio loco scriptum est, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Et ipsa quaestio est. Quomodo enim, perfecta charitas foras mittit timorem, si timor Domini castus permanet in saeculum saeculi?(1708) 6.Intelligimus ergo duas esse tentationes; unam quae decipit, alteram quae probat: secundum eam quae decipit, Deus neminem tentat; secundum eam quae probat, tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Sed iterum et hic alia nascitur quaestio, quomodo tentat ut sciat, quem latere nihil potest antequam tentet. Non ergo Deus nescit: sed dictum est, ut sciat, quod est, ut scire vos faciat. Locutiones tales et in sermonibus nostris sunt, et in auctoribus eloquentiae reperiuntur. De sermone nostro aliquid dicam. Fossa caeca dicitur, non quia ipsa oculos perdidit, sed quia latendo non videntes facit. Aliquid et de illis auctoribus dicam. Tristes lupinos ait quidam (Virg. Georg. lib. 1, v. 75), hoc est amaros: non quia ipsi sunt tristes, sed quia gustati contristant, hoc est, tristes faciunt. Sunt ergo et in Scripturis locutiones ejusmodi. Qui in talibus quaestionibus cognoscendis laborant, in solvendis talibus quaestionibus non laborant. Ergo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat: quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat, si diligi is eum. Job latebat se, sed Deum non latebat; admisit tentatorem, et fecit cum sui cognitorem. 7. Quid de duobus timoribus? Est timor servilis, et est timor castus; est timor ne patiaris poenam, est alius timor ne amittas justitiam. Timor ille ne patiaris poenam, servilis est. Quid magnum est timere poenam? Hoc et nequissimus servus, hoc et crudelissimus latro. Non est magnum timere poenam, sed magnum est amare justitiam. Qui ergo amat justitiam, nihil timet? Timet plane: non ne incidat in poenam, sed ne amittat justitiam. Fratres mei, credite, et conjicite ex eo quod amatis. Amat aliquis vestrum pecuniam. Putas, invenio aliquem qui non amet? Ex hoc tamen ipso quod amat, intelligat quod dico. Timet damnum: quare timet damnum? Quia pecuniam diligit. Quantum amat pecuniam, tantum timet ne perdat pecuniam. Ergo invenitur aliquis amator justitiae, qui plus in corde damnum pertimescat, qui plus timeat exspoliari justitia, quam tu pecunia. Ipse est timor castus, ipse permanet in saeculum saeculi: non eum tollit charitas, nec foras mittit, sed magis complectitur, et comitem tenet simul et possidet. Venimus enim ad Dominum, ut videamus facie ad faciem: ibi timor castus nos servat; timor enim ille non perturbat, sed confirmat. Timet mulier adultera ne vir ejus veniat, timet et casta ne vir ejus abscedat. 8. Ergo sicut secundum aliam tentationem, Deus neminem tentat; secundum aliam vero, tentat vos Dominus Deus vester: et secundum alium timorem, timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem; secundum vero alium timorem, timor Domini castus permanet in saeculum saeculi: sic et hoc loco, secundum alterum judicium, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; secundum vero alterum judicium, Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. 9. Et de ipso verbo quaestio ista solvatur. Habes in Evangelio commemoratum poenale judicium: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18); et alio (1709)loco, Veniet hora quando ii qui sunt in monumentis audient vocem ejus, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Videte quemadmodum judicium pro damnatione et poena posuit. Et tamen si semper judicium pro damnatione acciperetur, numquid audiremus in Psalmo, Judica me, Deus? Ibi judicium secundum afflictionem, hic judicium secundum discretionem positum est. Quomodo secundum discretionem? Quomodo exponit ipse qui ait, Judica me, Deus. Lege enim et vide quid sequitur. Quid est, Judica me, Deus? et discerne causam meam, inquit, de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Quod ergo dictum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; secundum hoc ait modo Dominus Christus, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. Quomodo est qui quaerat et judicet? Est Pater qui gloriam meam a vestra gloria discernat et separet. Vos enim secundum hoc saeculum gloriamini: ego non secundum hoc saeculum glorior, qui Patri dico, Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te, antequam mundus esset (Joan. XVII, 5). Quid est, ea gloria? Ab humana inflatione discreta. Secundum hoc judicat Pater. Quid est, judicat? Discernit. Quid discernit? Gloriam Filii sui a gloria hominum; quia ideo dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Non enim quia homo factus est, jam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato: nos homines trahentes de Adam et mortem et delictum; ille de Virgine carnem mortalem, nullam iniquitatem. Denique nos nec quia volumus nati sumus, nec quamdiu volumus vivimus, nec quomodo volumus morimur: ille antequam nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a Magis adoraretur, crevit infans, et miraculis se Deum ostendebat, et infirmitate hominem praeferebat. Postremo elegit et genus mortis, hoc est, ut in cruce penderet, et ipsam crucem in frontibus fidelium figeret: ut dicat christianus, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). In ipsa cruce quando voluit, corpus dimisit, et abscessit: in ipso sepulcro quamdiu voluit, jacuit; quando voluit, tanquam de lecto surrexit. Ergo, fratres, secundum ipsam formam servi, (nam illud quis digne loquitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? ) secundum ipsam, inquam, formam servi multum interest inter gloriam Christi, et gloriam hominum caeterorum. De ipsa gloria dicebat, quando quod daemonium haberet audiebat, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. 10. Tu autem de te, Domine, quid dicis? Amen, amen dico vobis; si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Vos, inquit, dicitis, Daemonium habes; ego vos ad vitam voco: servate sermonem meum, et non moriemini. Illi audiebant, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; et irascebantur, quia jam mortui erant illa morte quae vitanda erat. Dixerunt ergo Judaei: Nunc (1710)cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae, et tu dicis, Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Videte locutionem Scripturarum: Mortem non videbit, id est, gustabit. Mortem videbit, mortem gustabit. Quis videt? quis gustat? Quos oculos habet homo, ut videat quando moritur? Quando veniendo mors ipsos oculos claudit ne aliquid videant; quomodo dicitur, non videbit mortem? Item quo palato, quibus faucibus mors gustatur, ut quid sapiat dignoscatur? Quando totum sensum tollit, quid in palato remanebit? Sed videbit dictum est et gustabit, pro eo quod est, experietur. 11. Haec Dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur moriturus: quia et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21), sicut loquitur Psalmus. Cum ergo et morituris loqueretur, et moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum; nisi quia videbat Dominus aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem secundam, mortem aeternam, mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis ejus? Ipsa est vera mors: nam ista migratio est. Quid est ista mors? Relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia sarcina non portetur, qua homo in gehennas praecipitetur. De ipsa ergo morte Dominus dixit, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit. 12. Non expavescamus istam mortem, sed illam timeamus. Quod est autem gravius, multi perverse timendo istam, inciderunt in illam. Dictum est aliquibus, Adorate idola; quod si non feceritis, interficiemini: aut quemadmodum ille Nabuchodonosor dixit, Si non feceritis, mittemini in caminum ignis ardentis. Multi timuerunt et adoraverunt; nolentes mori mortui sunt: timendo mortem quae non evaditur, inciderunt in mortem quam evadere feliciter possent, si istam quae non evaditur, infeliciter non timerent. Natus es homo, moriturus es. Qua ibis, ut non moriaris? quid facies ut non moriaris? Ut Dominus tuus necessitate moriturum consolaretur, voluntate mori dignatus est. Quando vides Christum mortuum, dedignaris mori? Ergo moriturus es: qua evadas hoc, non habes. Hodie sit, cras sit; futurum est, debitum est reddendum. Quid ergo agit homo timens, fugiens, occultans se ne inveniatur ab inimico? Numquid agit ut non moriatur? Sed ut paulo serius moriatur. Non accipit debiti securitatem, sed postulat dilationem. Quantumlibet diu differatur, veniet quod differtur. Illam mortem timeamus quam timuerunt tres viri, quando dixerunt regi, Potens est Deus etiam de ista flamma liberare nos; sed et si non (Dan. III, 15, 17, 18). Ibi fuit timor illius mortis, quam modo Dominus comminatur, quando dixerunt, Sed et si noluerit aperte liberare, potest in occulto coronare. Unde et ipse Dominus facturus martyres, et caput martyrum futurus ait: Nolite timere eos qui occidant corpus, et postea non habent quid faciant. Quomodo non habent (1711)quid faciant? Quid si cum occiderint, corpus bestiis lacerandum et diripiendum alitibus projiciant? videtur adhuc saevitia habere quod faciat. Sed cui facit? Qui migravit. Inest corpus, sed nullus est sensus: habitatio jacet, habitator abscessit. Ergo postea non habent quid faciant: non sentienti enim nihil faciunt. Sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis (Matth. X, 28, et Luc. XII, 4, 5). Ecce de qua morte loquebatur, cum diceret, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Servemus ergo, fratres, sermonem ipsius in fide; perventuri ad speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem. 13. Isti autem indignantes mortui, et morti sempiternae praedestinati, respondebant conviciose, et dicebant: Modo cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae. Sed ista morte quam Dominus vult intelligi, nec Abraham mortuus est, nec Prophetae. Illi enim mortui sunt, et vivunt: isti vivebant, et mortui erant. Nam respondens quodam loco Sadducaeis moventibus quaestionem de resurrectione, hoc ait ipse Dominus: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quomodo ait Dominus de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 31 et 32; Exod. III, 6). Si ergo illi vivunt, laboremus sic vivere, ut cum illis vivere possimus cum mortui fuerimus. Quem teipsum facis, inquiunt, ut dicas, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; cum scias et Abraham mortuum et prophetas? 14. Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus qui glorificat me. Hoc ait propter illud quod dixerunt, Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Aliquando Ariani et de isto verbo calumniantur fidei nostrae, et dicunt: Ecce major est Pater, quia utique glorificat Filium. Haeretice, non legisti et ipsum Filium dicentem quod glorificet Patrem suum (Joan. XVII, 4)? Si et ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat: pone pervicaciam, agnosce aequalitatem, corrige perversitatem. 15. Est ergo, inquit, Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis, Quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Videte, fratres mei, quemadmodum ostendat ipsum Deum Patrem esse Christi, qui annuntiatus est et Judaeis. Propterea dico, quia rursus quidam haeretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento, non esse Patrem Christi; sed nescio quem principem malorum angelorum. Manichaei sunt qui ista dicunt, Marcionitae sunt qui ista dicunt. Sunt et alii fortasse haeretici, quos commemorare vel non opus est, vel a me omnes recoli in praesentia non possunt: non defuerunt tamen qui hoc dicerent. Itaque attendite, ut habeatis quid dicatis et contra ipsos. Eum dicit Patrem suum Dominus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum cognovissent, ejus Filium recepissent. Ego (1712)autem, inquit, novi eum. Secundum carnem judicantibus potuit et hinc arrogans videri, quia dixit, Ego novi eum. Sed videte quid sequatur: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax. Ergo arrogantia non ita caveatur, ut veritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. Sermonem Patris tanquam Filius loquebatur; et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur. 16. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est. Magnum testimonium perhibet Abrahae, semen Abrahae, creator Abrahae: Abraham exsultavit, inquit, ut videret diem meum. Non timuit, sed exsultavit ut videret. Erat enim in illo charitas quae foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Non ait, Exsultavit, quia vidit; sed, exsultavit ut videret. Credens utique exsultavit sperando, ut videret intelligendo. Et vidit, Et quid potuit plus dicere, vel quid debuit plus dicere Dominus Jesus Christus? Et vidit, inquit, et gavisus est. Quis explicat hoc gaudium, fratres mei? Si gavisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit videntis cordis oculis lucem ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc vidit Abraham. Nam quod ait, diem meum, incertum potest esse unde dixerit; utrum diem Domini temporalem quo erat venturus in carne, an diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse. Et ubi inveniam? An sufficere nobis debet testimonium Domini nostri Jesu Christi? Putemus nos invenire non posse, quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. Et si nos non invenimus, numquid mentiri veritas posset? Credamus veritati, et de Abrahae meritis minime dubitemus. Tamen audite unum locum, qui mihi interim occurrit. Pater Abraham quando misit servum suum, ut peteret uxorem filio suo Isaac, hoc eum sacramento obstrinxit, ut fideliter quod jubebatur impleret, et sciret etiam ipse quid faceret. Magna enim res agebatur, quando Abrahae semini conjugium quaerebatur. Sed ut hoc cognosceret servus quod noverat Abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de genere suo aliquid carnale sapiebat; ait servo suo quem mittebat: Pone manum sub femore meo, et jura per Deum coeli (Gen. XXIV, 2-4). Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae? Jam intelligitis sacramentum: per femur, genus. Ergo quae fuit illa juratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum coeli? Stulti reprehendunt Abraham, quia dixit, Mitte manum sub femore meo. Qui reprehendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahae. Nos autem, fratres, si agnoscimus carnem Christi venerandam, illud femur non contemnamus, sed in prophetia dictum accipiamus. Etenim propheta erat Abraham. Cujus propheta? Seminis sui et Domini (1713)sui. Semen suum significavit dicendo, Mitte manum sub femore meo: Dominum suum significavit addendo, et jura per Deum coeli. 17. Irati Judaei responderunt: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti! Et Dominus: Amen, amen dico vobis; antequam Abraham fieret, ego sum. Appende verba, et cognosce mysterium. Antequam Abraham fieret. Intellige, fieret ad humanam facturam, sum vero ad divinam pertinere substantiam. Fieret, quia creatura est Abraham. Non dixit, Antequam Abraham esset, ego eram; sed, Antequam Abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. Neque hoc dixit, Antequam Abraham fieret, ego factus sum, In principio enim fecit Deus coelum et terram (Gen. I. 1): nam in principio erat Verbum (Joan. I, 1). Antequam fieret Abraham, ego sum. Agnoscite Creatorem, discernite creaturam. Qui loquebatur, semen Abrahae factus erat; et ut Abraham fieret, ante Abraham ipse erat. 18. Hinc jam velut Abrahae apertissimo convicio commoti sunt acrius. Blasphemasse quippe illis visus est Dominus Christus, quoniam dixit, Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? Jesus autem, tanquam homo, tanquam in forma servi, tanquam humilis, tanquam passurus, tanquam mori turus, tanquam nos suo sanguine redempturus: non tanquam ille qui est, non tanquam in principio Verbum, et Verbum apud Deum. Nam cum illi lapides tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat ut eos continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent? Non erat magnum Deo: sed magis erat commendanda patientia, quam exserenda potentia. Abscondit se ergo ab eis, ne lapidaretur. Tanquam homo a lapidibus fugit: sed vae illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit!
- TRACTATUS XLIV. Ab eo quod scriptum est, Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate; usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. IX.
1. De homine quem Dominus Jesus illuminavit, qui caecus natus fuit, prolixa lectio recitata est: quam si universam pertractare conemur, pro sui dignitate, sicut valemus, singula considerantes, non sufficit dies. Proinde peto et admoneo Charitatem vestram, ut in iis quae aperta sunt, sermonem nostrum non requiratis: nam nimis longum erit in singulis immorari. Breviter ergo caeci hujus illuminati commendo mysterium. Ea quippe quae fecit Dominus noster Jesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, genus humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides; quem fidelem quando venit Christus invenit? Quandoquidem Apostolus natus in gente Prophetarum dicit: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Si filii irae, filii vindictae, filii poenae, filii gehennae. (1714)Quomodo natura, nisi quia peccante primo homine, vitium pro natura inolevit? Si vitium pro natura inolevit, secundum mentem omnis homo caecus natus est. Si enim videt, non opus habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, caecus est ergo a nativitate. 2. Venit Dominus: quid fecit? Magnum mysterium commendavit. Exspuit in terram, de saliva sua lutum fecit: quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Et inunxit oculos caeci. Inunctus erat, et nondum videbat. Misit illum ad piscinam quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam commendare nobis nomen hujus piscinae; et ait, Quod interpretatur Missus. Jam quis sit missus agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina quae interpretatur Missus, baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit; quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi profunditas et pertractari: sed hoc sufficiat Charitati vestrae; audistis grande mysterium. Interroga hominem, Christianus es? Respondet tibi, Non sum, si Paganus est aut Judaeus. Si autem dixerit, Sum; adhuc quaeris ab eo, Catechumenus, an fidelis? Si responderit, Catechumenus; inunctus est, nondum lotus. Sed unde inunctus? Quaere, et respondet; quaere ab illo in quem credat: eo ipso quo catechumenus est, dicit, In Christum. Ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis. Quid dixi de sputo et luto? Quia Verbum caro factum est. Hoc et catechumeni audiunt: sed non eis sufficit ad quod inuncti sunt; festinent ad lavacrum, si lumen inquirunt. 3. Jam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quaestiones, verba Domini et ipsius universae lectionis percurramus potius quam tractemus. Exiens vidit hominem caecum: non utcumque caecum, sed, a nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi. Scitis Rabbi quia magister est. Magistrum appellabant, quia discere desiderabant: quaestionem quippe Domino proposuerunt tanquam magistro, Quis peccavit, hic, an parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut caecus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, numquid parentes hujus caeci sine peccato erant? Numquid ipse vel sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? An quia oculos clausos habebat, concupiscentiae minime vigilabant? Quanta mala committunt caeci! A quo malo abstinet mens mala, etiam clausis oculis? Non poterat videre, sed noverat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non posset implere, sed in corde judicari a cordis perscrutatore. Si ergo et parentes ejus habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum; quare Dominus dixit, Neque hic peccavit, neque parentes ejus: nisi ad rem de qua interrogatus est, ut caecus nasceretur? Habebant enim peccatum parentes (1715)ejus, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato factum est parentum ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem: quaerit credentem, ut faciat intelligentem. Ipse causam dicit quare ille caecus sit natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4. Deinde quid sequitur? Me oportet operari opera ejus qui misit me. Ecce est ille missus in quo faciem lavit caecus. Et videte quid dixerit, Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est. Memento te quomodo universam gloriam illi dat de quo est: quia ille habet filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit. Sed quare dixisti, Domine, donec dies est? Audi quare. Venit nox quando nemo potest operari. Nec tu, Domine? Itane tantum valebit nox illa, ut nec tu possis in ea operari, cujus opus nox est? Puto enim, Domine Jesu, imo non puto, sed credo atque confirmo te ibi fuisse, quando dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux (Gen. I, 3). Si enim Verbo fecit, per te fecit: et ideo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Divisit Deus inter lucem et tenebras; lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I, 4, 5). 5. Quae est illa nox, quae cum venerit, nemo poterit operari? Audi quid sit dies, et tunc intelliges quae sit nox. Unde sumus audituri quisnam sit dies iste? Ipse dicat: Quamdiu in hoc mundo sum, lux sum mundi. Ecce ipse est dies. Lavet oculos caecus in die, ut videat diem. Quamdiu, inquit, in mundo sum, lux sum mundi. Ergo nescio quae nox erit, quando ibi Christus non erit; ideo nemo poterit operari. Restat inquirere, fratres mei, patienter accipite inquirentem me: vobiscum quaero, vobiscum inveniam a quo quaero. Constat, expressum ac definitum est, diem commemorasse Dominum hoc loco seipsum, id est lumen mundi: Quamdiu, inquit, sum in hoc mundo, lux sum mundi. Ergo ipse operatur. Quamdiu est autem in hoc mundo? Putamus eum, fratres, fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si ergo hoc putamus, jam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari: si post ascensum Domini facta est nox ista, unde Apostoli tanta operati sunt? Numquid ista nox erat, quando Spiritus sanctus veniens, et omnes qui in uno loco erant adimplens, dedit eis loqui omnium gentium linguis (Act. II, 1-6)? Numquid nox erat quando claudus ille ad verbum Petri salvus effectus est, imo ad verbum Domini habitantis in Petro (Id. III, 6-8)? Numquid nox erat quando transeuntibus discipulis aegri cum lectulis ponebantur, ut vel umbra transeuntium tangerentur (Id. V, 15)? Dominus autem cum hic esset, neminem transiens umbra sua salvum fecit: sed ipse discipulis dixerat, Majora horum facietis (Joan. XIV, 12). Dixerat quidem Dominus, Majora horum facietis: sed non se extollat caro et sanguis; audiat dicentem, Sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5). 6. Quid igitur? quid dicemus de nocte ista? Quando (1716)erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit: nox ista eorum erit quibus in fine dicetur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Sed nox dicta est, non flamma, non ignis. Audi quia et nox est. De quodam servo dicit, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Operetur ergo homo dum vivit, ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem: et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. Ipse dixit, Ecce ego vobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollicitudo qui vivimus: si fieri posset, de hac etiam voce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. Ecce, inquit, ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20). Dies iste qui circuitu solis hujus impletur, paucas horas habet, dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extenditur. Post resurrectionem vero vivorum et mortuorum, cum positis ad dexteram dixerit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 34, 41): ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis: reddet enim Dominus unicuique secundum opera sua (Id. XVI, 27). Cum vivis, fac, si facturus es: erit enim tunc nox valida, quae involvat impios. Sed et modo omnis infidelis, quando moritur, illa nocte suscipitur: non est ut illic aliquid operetur. In illa nocte dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur; et conatus est benefacere. Ait enim Abrahae: Pater Abraham, mitte Lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic agatur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum (Luc. XVI, 24-28). O infelix! quando vivebas, tunc erat tempus operandi; modo jam in nocte es, in qua nemo possit operari. 7. « Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei: Vade, et lava in natatoria Siloe » (quod interpretatur Missus). « Abiit ergo, et lavit, et venit videns. » Haec quia manifesta sunt, transeamus. 8. « Itaque vicini, et qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, Quia hic est: alii, Nequaquam, sed similis est ejus. » Aperti oculi vultum mutaverant. « Ille dicebat, Quia ego sum. » Vox grata, ne damnaretur ingrata. « Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi, Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi. » Ecce annuntiator factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur videns. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum frangebatur; quia non habebant in corde, quod jam ille habebat in facie. Dixerunt ei: Ubi est ille qui tibi aperuit oculos? Ait: Nescio. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis (1717)erat, nondum videnti. Sic ponamus, fratres, tanquam illam inunctionem in animo habuerit. Praedicat, et nescit quem praedicat. 9. « Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam. » Non omnes, sed quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec inuncti? Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spirituale hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis (Levit. XXIII, 8). Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile (Tract. 20, n. 2); et Dominum audite, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille diviserat inter lucem et tenebras. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Quid de illo sentis? quid existimas? quid judicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim: Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57). 10. « Non crediderunt ergo Judaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocarent parentes ejus qui viderat: » id est, qui caecus fuerat, et viderat. « Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: quomodo autem nunc videat nescimus; aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. » Filius quidem noster est, sed juste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset: olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini; quid nobis calumniamini? Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Jam non erat malum fieri extra synagogam. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Propterea parentes ejus dixerunt, Quia aetatem habet, ipsum interrogate. 11. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Quid est, Da gloriam (1718)Deo? Nega quod accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Et ille jam stomachans adversus duritiam Judaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos, respondit eis: Dixi jam vobis, et audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? Quid est, Numquid et vos, nisi, quia ego jam sum? Numquid et vos vultis? Jam video, sed non invideo. 12. Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus ejus sis. Tale maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum enim est, si cor discutias, non si verba perpendas. Nos autem Moysi discipuli sumus: nos scimus quia Moysi locutus est Deus, istum autem nescimus unde sit. Utinam sciretis quia Moysi locutus est Deus; sciretis quia per Moysen praedicatus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Itane sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini; nam per illum ad Dominum duceremini. 13. Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Adhuc inunctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille Publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret, Domine, propitius esto mihi peccatori. Et ista confessio meruit justificationem, quomodo iste caecus illuminationem. A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Libere, constanter, veraciter. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret? 14. Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus. Totus quid est? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum: ipse dabit ad dexteram resurrectionem, qui in facie dedit illuminationem. In peccatis totus natus es, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Ipsi illum magistrum fecerunt, ipsi ut discerent toties interrogaverunt, et ingrati docentem projecerunt. 15. Sed quod dixi jam dudum, fratres, illi pellunt, excipit Dominus: magis enim quia expulsus est, christianus factus est. Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis. Respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus, Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Missus est ille, iste lavans faciem in Siloe, quod interpretatur Missus. Denique jam facie lota cordis et mundata conscientia, agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed jam (1719)Filium Dei qui carnem susceperat, ait: Credo, Domine. Parum est, Credo; vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum. 16. Et dixit ei Jesus. Modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens. In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Quid est hoc, Domine? Magnam quaestionem fessis intulisti: sed erige vires nostras, ut possimus intelligere quod dixisti. Venisti ut qui non vident, videant: recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas: hoc omnis anima accipit, omnis intelligit. Quid est hoc quod sequitur, Et qui vident, caeci fiant? Ergone quia venisti, caeci fient qui videbant? Audi quid sequitur, et fortassis intelliges. 17. Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pharisaeis, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? Audi jam quid est quod movebat, Et qui vident, caeci fiant. Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum. Si caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, si vos caecos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum: quia veni ego auferre peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Quare? Quia dicendo, Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait, Ego veni, ut qui non vident, videant: quid est, ut qui non vident, videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant. Et qui vident, caeci fiant: quid est, qui vident, caeci fiant? Qui se patant videre, et medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit judicium, cum ait, In judicium veni in hunc mundum, quo discernit causam credentium et confitentium a superbis, se videre putantibus, et ideo gravius excaecatis; tanquam dixerit ei peccator confitens et medicum quaerens, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1): illorum scilicet qui dicunt, Videmus, et eorum peccatum manet. Non autem illud judicium jam intulit mundo, quo de vivis et mortuis in fine saeculi judicabit. Secundum hoc enim dixerat, Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 15): quoniam prius venit, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17).
- TRACTATUS XLV. Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis; qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; usque ad id, Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Cap. X, V\. 1-10.
1. De illuminato illo qui natus est caecus, sermo ad Judaeos Domini exortus est. Huic itaque lectioni hodiernam esse contextam, scire debuit et commoneri Charitas vestra. Cum enim Dominus dixisset, In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant; quod eo tempore, quando lectum est, ut potuimus exposuimus: quidam (1720)ex Pharisaeis dixerunt, Numquid et nos caeci sumus? Quibus respondit: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc autem dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet (Joan. IX, 39-41). His verbis subjunxit ea quae hodie cum recitarentur, audivimus. 2. Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Dixerunt enim se caecos non esse: videre autem tunc possent, si oves Christi essent. Unde sibi usurpabant lumen qui furebant contra diem? Propter illorum ergo vanam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Jesus ista contexuit: in quibus salubriter nos, si advertamus, admonuit. Multi enim sunt qui secundum quamdam vitae hujus consuetudinem dicuntur boni homines, boni viri, bonae feminae, innocentes, et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt; deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum testimonium adversus quemquam perhibentes, et caetera quae lege mandata sunt velut observantes, christiani non sunt: et plerumque se jactant quomodo isti, Numquid et nos caeci sumus? Quia vero ista omnia quae faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, Dominus de grege suo, et de ostio quo intratur ad ovile, similitudinem proposuit in hodierna lectione. Dicant ergo Pagani: Bene vivimus. Si per ostium non intrant, quid prodest eis unde gloriantur? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper vivere: nam cui non datur semper vivere, quid prodest bene vivere? Quia nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam, quod est Christus; et per januam intret in ovile. 3. Quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene vivant, et christiani non sint. Per aliam partem volunt ascendere, rapere et occidere; non ut pastor, conservare atque salvare. Fuerunt ergo quidam philosophi, de virtutibus et vitiis subtilia multa tractantes, dividentes, definientes, ratiocinationes acutissimas concludentes, libros implentes, suam sapientiam buccis crepantibus ventilantes; qui etiam dicere auderent hominibus, Nos sequimini, sectam nostram tenete, si vultis beate vivere. Sed non intrarant per ostium: perdere volebant, mactare et occidere. 4. Quid de istis dicam? Ecce ipsi Pharisaei legebant, et in eo quod legebant, Christum sonabant, venturum sperabant, et praesentem non agnoscebant: jactabant se etiam ipsi inter videntes, hoc est inter sapientes, et negabant Christum, et non intrabant per ostium. Ergo et ipsi, si quos forte seducerent, mactandos et occidendos, non liberandos seducerent. Et hos dimittamus: videamus illos si forte ipsi intrant per ostium, qui ipsius Christi nomine gloriantur. 5. Innumerabiles enim sunt, qui se videntes non solum jactant, sed a Christo illuminatos videri volunt: (1721)sunt autem haeretici. Forte ipsi per januam intraverunt? Absit. Sabellius dicit, Qui Filius est, ipse est Pater: sed si Filius, non est Pater. Non intrat per ostium, qui Filium dicit Patrem. Arius dicit: Aliud est Pater, aliud est Filius. Recte diceret, si diceret Alius; non, aliud. Quando enim dicit, Aliud, ei contradicit a quo audit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nec ipse ergo per ostium intrat: praedicat enim Christum qualem sibi fingit, non qualem veritas dicit. Nomen habes, rem non habes. Alicujus rei nomen est Christus: tene ipsam rem, si vis prodesse tibi nomen. Alius nescio unde, sicut Photinus: Christus homo est, inquit; Deus non est. Nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Et quid opus est multa percurrere, et multa vana haeresum enumerare? Hoc tenete, ovile Christi esse catholicam Ecclesiam. Quicumque vult intrare ad ovile, per ostium intret, Christum verum praedicet. Non solum Christum verum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam: nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. Humilis est enim janua Christus Dominus: qui intrat per hanc januam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult ascendere: qui autem per maceriam ascendit, ideo exaltatur ut cadat. 6. Tecte tamen adhuc loquitur Dominus Jesus, nondum intelligitur: nominat ostium, nominat ovile, nominat oves; commendat haec omnia, sed nondum exponit. Legamus ergo, quia venturus est ad ea verba in quibus nobis aliqua quae dixit dignetur exponere: ex quorum expositione dabit nobis fortasse etiam illa quae non exposuit, intelligere. Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. Vae misero, quia casurus est! Sit ergo humilis, per ostium intret: plano pede veniat, et non offendet. Ille, inquit, fur est et latro. Oves suas vult dicere oves alienas: ad hoc suas, id est, furto ablatas, non ut salvet, sed ut occidat. Ergo fur est, quia quod alienum est, suum dicit: latro, quia et quod est furatus, occidit. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium: huic ostiarius aperit. De ostiario isto tunc quaeramus, quando ab ipso Domino audierimus quod sit ostium, et qui sit pastor. Et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim. Habet enim nomina earum scripta in libro vitae. Proprias oves vocat nominatim. Hinc dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo; quia non noverunt vocem alienorum. Tecta sunt haec, plena quaestionibus, gravida sacramentis. Sequamur ergo et audiamus magistrum ex his obscuris aliquid aperientem; et per id quod aperit, nos forte intrare facientem. 7. Hoc proverbium dixit illis Jesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Forte nec nos. Quid ergo interest inter illos et nos, antequam ista verba agnoscamus et nos? Quia nos pulsamus ut aperiatur (1722)nobis; illi autem Christum negando nolebant intrare servandi, sed foris remanere perdendi. Quod ergo nos audimus haec pie, quod antequam illa intelligamus, credimus vera esse atque divina, magna ab istis diversitate distamus. Cum enim duo audiunt verba Evangelii, unus impius, alter pius, et alia sunt ut forte ambo non intelligant, unus dicit, Nihil dixit; alius dicit, Verum dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intelligimus: iste quia credit jam pulsat, et dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat; ille vero adhuc audit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Quare ista commendo? Quia etiam cum verba haec obscura, sicut possum, exposuero, aut quia valde sunt abdita, vel ego eorum non apprehendero intelligentiam, vel explicandi quod intelligo non habuero facultatem, vel tam fuerit quisque tardus, ut etiam exponentem non sequatur; non de se desperet: maneat in fide, ambulet in via, audiat Apostolum dicentem, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15). 8. Incipiamus ergo audire exponentem, quem audivimus proponentem. Dixit ergo iterum eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium. Agnovimus, intremus, aut nos intrasse gaudeamus. Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quid est hoc, Domine, Omnes quotquot venerunt? Quid enim? tu non venisti? Sed intellige: Omnes quotquot venerunt dixi, utique praeter me. Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt Prophetae; numquid fures et latrones fuerunt? Absit. Non praeter illum venerunt, quia cum illo venerunt. Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. Vultis nosse quia cum illo venerunt, qui est ipse semper? Carnem quippe accepit ex tempore. Quid est ergo semper? In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Cum illo ergo venerunt, qui cum verbo Dei venerunt. Ego sum, inquit, via et veritas et vita (Id. XIX, 6). Si ipse est veritas, cum illo venerunt qui veraces fuerunt. Quotquot ergo praeter illum, fures et latrones; id est, ad furandum et occidendum. 9. Sed non audierunt eos oves. Major haec quaestio est, non audierunt eos oves. Ante adventum Domini nostri Jesu Christi, quo humilis venit in carne, praecesserunt justi, sic in eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit. Tempora variata sunt, non fides. Quia et ipsa verba pro tempore variantur, cum varie declinantur: alium sonum habet, Venturus est; alium sonum habet, Venit: mutatus est sonus, venturus est, et venit: eadem tamen fides utrosque conjungit, et eos qui venturum esse, et eos qui eum venisse crediderunt. Diversis quidem temporibus, sed utrosque per unum fidei ostium, hoc est per Christum, videmus ingressos. Nos credimus Dominum Jesum Christum natum ex Virgine, venisse in carne, passum esse, resurrexisse, in coelum ascendisse: totum hoc, sicut verba auditis praeteriti temporis, impletum esse jam credimus. In ejus sunt fidei societate (1723)nobiscum et illi patres, qui crediderunt de Virgine nasciturum, passurum, resurrecturum, in coelum ascensurum: illos enim ostendit Apostolus ubi ait, Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Propheta dixit, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10): Apostolus dicit, Et nos credimus, propter quod et loquimur. Ut scias autem quod una sit fides, audi dicentem, Habentes eumdem spiritum fidei, et nos credimus. Sic et alio loco, Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Mare Rubrum significat Baptismum; Moyses ductor per mare Rubrum significat Christum; populus transiens significat fideles; mors Aegyptiorum significat abolitionem peccatorum. In signis diversis eadem fides: sic in signis diversis, quomodo in verbis diversis; quia verba sonos mutant per tempora, et utique nihil aliud sunt verba quam signa. Significando enim verba sunt: tolle significationem verbo, strepitus inanis est. Significata ergo sunt omnia. Numquid non eadem credebant, per quos haec signa ministrabantur, per quos eadem quae credimus, prophetata praenuntiabantur? Utique credebant: sed illi ventura esse, nos autem venisse. Ideo et sic ait, Eumdem potum spiritualem biberunt. Spiritualem eumdem, nam corporalem non eumdem. Quid enim illi bibebant? Bibebant enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Videte ergo, fide manente, signa variata. Ibi petra Christus, nobis Christus quod in altari Dei ponitur. Et illi pro magno sacramento ejusdem Christi biberunt aquam profluentem de petra; nos quid bibamus norunt fideles. Si speciem visibilem intendas, aliud est: si intelligibilem significationem, eumdem potum spiritualem biberunt. Quotquot ergo illo tempore crediderunt vel Abrahae, vel Isaac, vel Jacob, vel Moysi, vel aliis Patriarchis, aliisque Prophetis Christum praenuntiantibus, oves erant, et Christum audierunt: non alienam vocem, sed ipsius audierunt. Judex fuerat in praecone. Quia et quando judex loquitur per praeconem, exceptor non facit, Praeco dixit; sed, Judex dixit. Alii sunt ergo quos non audierunt oves, in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes. 10. Quid est ergo quod dixi, Major haec est quaestio? Quid habet obscurum et ad intelligendum difficile? Audite, obsecro. Ecce Dominus ipse Jesus Christus venit, praedicavit: utique multo magis vox pastoris erat, expressa ipso ore pastoris. Si enim per Prophetas vox pastoris erat, quanto magis vocem pastoris proferebat lingua ipsa pastoris? Non omnes audierunt. Sed quid putamus? qui audierunt, oves erant? Ecce audivit Judas, et lupus erat: sequebatur, sed pelle ovina tectus pastori insidiabatur. Aliqui vero eorum qui Christum crucifixerunt, non audiebant, et oves (1724)erant: ipsos enim videbat in turba, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28). Quomodo enim ista solvitur quaestio? Audiunt non oves, et non audiunt oves; sequuntur vocem pastoris quidam lupi, et ei quaedam contradicunt oves; postremo pastorem occidunt oves. Solvitur quaestio: respondet enim aliquis, et dicit, Sed quando non audiebant, oves nondum erant, tunc lupi erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves fecit: quando ergo factae sunt oves, audierunt, et pastorem invenerunt, pastoremque secutae sunt; pastoris promissa speraverunt, quia jussa fecerunt. 11. Soluta est utcumque ista quaestio, et cuiquam forte sufficiat. Me autem adhuc movet, et quid me moveat communico vobiscum, ut quodammodo quaerens vobiscum, revelante illo vobiscum merear invenire. Quid ergo me moveat, accipite. Per Ezechielem prophetam Dominus objurgat pastores, et dicit inter caetera de ovibus, Errantem ovem non revocastis (Ezech. XXXIV, 4). Et errantem dicit, et ovem appellat. Si quando errabat ovis erat, cujus vocem ut erraret audiebat? Procul dubio enim non erraret, si vocem pastoris audiret: sed ideo erravit, quia vocem audivit alieni; vocem furis et latronis audivit. Certe latronum vocem non audiunt oves: Qui venerunt, inquit, et intelligimus, Praeter me; id est, Qui venerunt praeter me, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. Domine, si non audierunt eos oves, quomodo errant oves? Si oves non audiunt nisi te; tu autem veritas es: quisquis veritatem audit, non utique errat. Illi autem errant, et oves appellantur. Nam si in errore ipso oves non appellarentur, non diceretur per Ezechielem, Errantem ovem non revocastis. Quomodo et errat, et ovis est? Vocem alieni audivit? Certe non audierunt eos oves. Deinde modo multi colliguntur ad ovile Christi, et ex haereticis fiunt catholici; a furibus tolluntur, pastori redduntur: et aliquando murmurant, taedium patiuntur ad revocantem, et non intelligunt jugulantem; verumtamen etiam cum renitentes venerint quae oves sunt, agnoscunt vocem pastoris, et se venisse laetantur, et errasse erubescunt. Quando ergo in illo errore tanquam in veritate gloriabantur, et utique non audiebant vocem pastoris, et alienum ideo sequebantur, oves erant an non erant? Si oves erant, quomodo alienos oves non audiunt? si oves non erant, quare objurgantur illi quibus dicitur, Errantem ovem non revocastis? In ipsis etiam jam factis catholicis Christianis, bonae spei fidelibus, aliquando mala contingunt; seducuntur in errorem, et post errorem revocantur: quando seducti sunt in errorem, et rebaptizati sunt, aut post ovilis dominici societatem rursus in errorem pristinum revoluti sunt, oves erant an non erant? Utique catholici erant. Si catholici fideles erant, oves erant. Si oves erant, quomodo vocem alieni audire potuerunt, cum Dominus dicat, non audierunt eos oves? 12. Audistis, fratres, altitudinem quaestionis. Dico ergo: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Novit praescitos, novit praedestinatos: de illo quippe dicitur, (1725)« Quos autem praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Adde adhuc: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? » Sed quibus nobis? Praescitis, praedestinatis, justificatis, glorificatis: de quibus sequitur, Quis accusabit adversus electos Dei (Rom. VIII, 29-33)? Novit ergo Dominus qui sunt ejus; ipsae sunt oves. Aliquando se ipsae nesciunt, sed pastor novit eas, secundum istam praedestinationem, secundum istam Dei praescientiam, secundum electionem ovium, ante constitutionem mundi: nam et hoc dicit Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). Secundum istam ergo praescientiam Dei et praedestinationem, quam multae oves foris, quam multi lupi intus; et quam multae oves intus, et quam multi lupi foris! Quid est quod dixi, quam multae oves foris? Quam multi modo luxuriantur, casti futuri; quam multi blasphemant Christum, credituri in Christum; quam multi se inebriant, futuri sobrii; quam multi rapiunt res alienas, donaturi suas! verumtamen modo vocem alienam audiunt, alienos sequuntur. Item quam multi intus laudant, blasphematuri; casti sunt, fornicaturi; sobrii sunt, se vino postea sepulturi; stant, casuri! non sunt oves. (De praedestinatis enim loquimur; de his loquimur quos novit Dominus, qui sunt ejus.) Et tamen ipsi quamdiu recte sapiunt, Christi vocem audiunt. Ecce audiunt ipsi, non audiunt illi: et tamen secundum praedestinationem non oves isti, oves illi. 13. Adhuc manet quaestio, quae mihi interim nunc videtur ita posse dissolvi. Est aliqua vox, est, inquam, vox aliqua pastoris, in qua oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. Quae est ista vox! Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Hanc vocem non negligit proprius, non audit alienus: nam et ille hoc ei praedicat, ut perseveret apud ipsum usque in finem, sed non apud eum perseverando non audit hanc vocem. Venit ad Christum, audivit alia et alia verba, illa et illa, omnia vera, sana omnia: inter quae omnia est et illa vox, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Istam qui audierit, ovis est. Sed audiebat illam nescio quis, et desipuit, refriguit, audivit alienam: si praedestinatus est, ad tempus erravit, in aeternum non periit; redit ut audiat quod neglexit, faciat quod audivit. Si enim de his est qui praedestinati sunt, et errorem ipsius Deus praescivit, et conversionem futuram; si aberravit, redit ut audiat illam vocem pastoris, et sequatur dicentem, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Bona vox, fratres, vera, pastoralis, ipsa est vox salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15). Nam facile est audire Christum, facile est laudare Evangelium, facile acclamare disputatori: perseverare usque in finem, hoc est ovium vocem pastoris (1726)audientium. Tentatio accidit, persevera usque in finem: quia tentatio non perseverat usque in finem. Usque in quem finem perseverabis? Quousque finias viam. Quamdiu enim non audis Christum, adversarius tuus est in ista via, hoc est in ista mortali vita. Sed quid dicit? Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum eo in via (Matth. V, 25). Audisti, credidisti, concordasti. Si adversabaris, concorda. Si tibi praestitum est concordare, noli ulterius litigare. Quando enim finiatur via nescis, sed tamen scit ille. Si ovis es, et si perseveraveris usque in finem, salvus eris: ac per hoc istam vocem non contemnunt sui, non audiunt alieni. Ut potui, ut ipse donavit, profundam multum quaestionem aut exposui vobis, aut tractavi vobiscum. Si qui minus intellexerunt, maneat pietas, et revelabitur veritas: qui autem intellexerunt, non se extollant quasi celeriores super tardiores, ne extollendo se exorbitent, et facilius perveniant tardiores. Omnes autem perducat cui dicimus: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). 14. Per hoc ergo quod exposuit Dominus, quia ipse est ostium, intremus ad ea quae proposuit, nec exposuit. Et pastor quidem quisnam sit, quamvis non dixerit in ista lectione quae hodie recitata est, tamen in ea quae sequitur apertissime dicit: Ego sum pastor bonus. Quod etsi non diceret, quem alium praeter ipsum intelligere deberemus in eis verbis, ubi ait: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit: et oves vocem ejus audiunt; et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves eum sequuntur, quia sciunt vocem ejus? » Quis enim alius oves proprias vocat nominatim, et educit eas hinc ad vitam aeternam, nisi qui novit nomina praedestinatorum? Unde ait discipulis suis, Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20): hinc enim vocat eas nominatim. Et quis alius eas emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint! Et quis eas praecessit quo eum sequantur, nisi qui surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): et cum hic conspicuus esset in carne ait, « Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum » (Joan XVII, 24)? Unde illud est quod ait: « Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur; et pascua inveniet. » In hoc evidenter ostendit, non solum pastorem, sed etiam oves intrare per ostium. 15. Sed quid est, ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet! Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est: exire autem de Ecclesia, sicut ait iste ipse Joannes evangelista in Epistola sua, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (Joan. II, 19); non est utique bonum. Talis ergo egressus non posset a bono pastore laudari; ut diceret, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Est ergo aliquis non solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. Sed quis est iste laudabilis (1727)et beatus egressus! Possem quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur: et quoniam, sicut dicit Apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris (Ephes. III, 17), ingredi per Christum esse secundum ipsam fidem cogitare; egredi autem per Christum, secundum ipsam fidem etiam foris, id est, coram hominibus operari. Unde et in Psalmo legitur, Exiet homo ad opus suum (Psal. CIII, 23): et ipse Dominus dicit, Luceant opera vestra coram hominibus (Matth. V, 16). Sed plus me delectat quod ipsa veritas tanquam pastor bonus, et ideo bonus doctor, quodammodo nos admonuit, quemadmodum intelligere debeamus quod ait, « ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet; » cum secutus adjunxit, « Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. » Videtur enim mihi dixisse, Ut vitam habeant ingredientes, et abundantius habeant egredientes. Non autem potest quisque per ostium, id est per Christum, egredi ad vitam aeternam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est per eumdem Christum in Ecclesiam ejus, quod est ovile ejus, intraverit ad vitam temporalem, quae est in fide. Ideo ait, Ego veni, ut vitam habeant, hoc est fidem, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6); per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17): et abundantius habeant, qui perseverando usque in finem, per illud ostium, id est, per fidem Christi egrediuntur, quoniam veri fideles moriuntur; et abundantius habebunt vitam, veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desunt pascua, quoniam ad utrumque possumus intelligere quod dictum est, et pascua inveniet, id est, et ad ingressum et ad egressum: tamen tunc vera pascua invenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6); qualia pascua invenit cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quomodo autem ipse sit ostium, ipse pastor, ut per seipsum quodammodo etiam ipse ingredi et egredi intelligatur, et quisnam sit ostiarius, longum est hodie quaerere, et disserendo sicut ipse donaverit explicare.
- TRACTATUS XLVI. Ab eo quod scriptum est, Ego sum pastor bonus, etc., usque ad id, Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Cap. X, V\. 11-13.
1. Loquens Dominus Jesus ovibus suis, et praesentibus, et futuris quae tunc aderant; quia erant ubi jam oves ejus erant, quae futurae erant ejus oves: item praesentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves ejus, quis ad eas missus esset, ostendit. Omnes ergo audiunt vocem pastoris sui dicentis, Ego sum pastor bonus. Non adderet, bonus, nisi essent pastores mall. Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones: aut certe, ut multum, mercenarii. Omnes enim hic personas quas posuit, (1728)requirere, distinguere, nosse debemus. Aperuit enim jam duas res Dominus, quas quodammodo clausas proposuerat: jam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est. Fures et latrones qui sint, in hesterna lectione patefactum est; hodie autem audivimus mercenarium, audivimus et lupum: heri nominatus est et ostiarius. In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oves: in malis fures et latrones, mercenarii, lupus. 2. Ostium Dominum Christum accipimus, pastorem ipsum: ostiarium quem? Haec enim duo ipse exposuit; ostiarium nobis reliquit quaerendum. Et quid ait de ostiario? Huic, inquit, ostiarius aperit. Cui aperit? Pastori. Quid aperit pastori? Ostium. Et quis est ipsum ostium? Ipse pastor. Numquid, si Dominus Christus non exposuisset, non ipse dixisset, Ego sum pastor, et, Ego sum ostium (Joan. X, 3, 9), auderet quisquam nostrum dicere quod ipse Christus sit et pastor et ostium? Si enim diceret, Ego sum pastor, et non diceret, Ego sum ostium; quaesituri eramus quid esset ostium, et forte aliud putantes ante ostium remansuri. Gratia illius et misericordia nobis exposuit pastorem, seipsum dixit; exposuit ostium, seipsum dixit: ostiarium quaerendum nobis reliquit. Quem nos dicturi sumus ostiarium? Quemlibet invenerimus, cavendum est ne major existimetur quam ipsum ostium; quia ostiarius in domibus hominum major est ostio. Ostiarius enim ostio, non ostium praeponitur ostiario; quia ostiarius ostium, non ostium custodit ostiarium. Non audeo dicere aliquem ostio majorem; audivi enim jam quid sit ostium: non me latet, non sum dimissus conjecturae meae, non mihi humana est relaxata suspicio; Deus dixit, veritas dixit, mutari non potest quod immutabilis dixit. 3. Dicam ergo in hujus profunditate quaestionis quid mihi videatur: eligat unusquisque quod placet; pie tamen sentiat, sicut scriptum est, Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Ostiarium forte ipsum Dominum debemus accipere. Multo sunt enim inter se diversa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen Dominus et pastorem se dixit, et ostium. Cur ergo non intelligamus ipsum et ostiarium? Si enim consideremus proprietates, Dominus Christus nec pastor est, sicut consuevimus nosse et videre pastores; nec ostium est, non enim eum faber fecit: si autem secundum aliquam similitudinem, et ostium et pastor est; audeo dicere, et ovis est: ovis nempe sub pastore est, tamen ille et pastor est et ovis. Ubi est pastor? Ecce hic habes, lege Evangelium: Ego sum pastor bonus. Ubi est ovis? Interroga propnetam: Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Interroga amicum sponsi: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Adhuc aliquid secundum istas similitudines mirabilius sum dicturus. Et agnus enim et ovis et pastor inter se amica sunt; contra leones autem a pastoribus oves custodiri solent: et tamen de Christo, cum sit ovis et pastor, legimus dictum, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5), (1729)Haec omnia, fratres, secundum similitudines accipite, non secundum proprietates. Solemus videre pastores sedere supra petram, et inde commissa sibi pecora custodire: utique melior pastor quam petra, super quam sedet pastor; et tamen Christus et pastor et petra. Totum hoc secundum similitudinem. Proprietatem autem si quaeras a me; In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I. 1). Si quaeras a me proprietatem; Filius unicus de Patre in aeternum ab aeterno genitus, aequalis gignenti, per quem facta sunt omnia, cum Patre incommutabilis, et accepta forma hominis non mutatus, ex incarnatione homo, filius hominis et Filius Dei. Hoc totum quod dixi, non similitudo, sed res est. 4. Non ergo pigeat nos, fratres, secundum quasdam similitudines ipsum accipere ostium, ipsum ostiarium. Quid est enim ostium? Qua intramus. Quis est ostiarius? Qui aperit. Quis ergo se aperit, nisi qui seipsum exponit? Ecce Dominus dixerat ostium, non intellexeramus; quando non intelleximus, clausum erat: qui aperuit, ipse est ostiarius. Nulla est ergo necessitas aliquid aliud quaerere, nulla necessitas: sed fortasse est voluntas. Si est voluntas, noli exorbitare, noli a Trinitate discedere. Si personam aliam quaeris ostiarii, Spiritus sanctus occurrat: non enim dedignabitur ostiarius esse Spiritus sanctus, quando ipsum ostium esse dignatus est Filius. Vide ostiarium forte Spiritum sanctum: ipse Dominus discipulis suis de Spiritu sancto dicit, Ipse vos docebit omnem veritatem (Id. XVI, 13). Ostium quid est? Christus. Quid est Christus? Veritas. Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem veritatem? 5. De mercenario autem quid dicimus? Non in bonis hic commemoratus est. Pastor bonus, ait, animam suam dat pro ovibus. Mercenarius, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves. Non hic bonam personam mercenarius gerit, et tamen in aliquo utilis est: nec mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem. Quis est ergo iste mercenarius, et culpabilis et necessarius? Hic vero, fratres, luceat nobis ipse Dominus, ut et mercenarios intelligamus, et mercenarii non simus. Quis est ergo mercenarius? Sunt in Ecclesia quidam praepositi, de quibus Paulus apostolus dicit: Sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Quid est, sua quaerentes? Non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum quaerentes; temporalia commoda consectantes, lucris inhiantes, honores ab hominibus appetentes. Haec quando amantur a praeposito, et propter haec servitur Deo; quisquis est talis, mercenarius est, inter filios se non computet. De talibus enim et Dominus dicit: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 5). Audi de Timotheo sancto quid dicat apostolus Paulus: « Spero autem in Domino Jesu Timotheum cito mittere vobis, ut et ego bono animo sim, cum cognovero quae circa vos sint: neminem enim habeo unanimem, qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae (1730)Jesu Christi » (Philipp. II, 19-21). Inter mercenarios pastor ingemuit: Quaesivit aliquem qui sinceriter diligeret gregem Christi, et circa se in eis qui cum illo eo tempore fuerant, non invenit. Non enim in Ecclesia Christi tunc praeter Paulum apostolum et Timotheum nemo erat qui germane de grege sollicitus esset: sed contigerat ut eo tempore quo Timotheum misit, circa se alium de filiis non haberet; sed soli mercenarii cum illo essent, sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Et tamen ipse germane de grege sollicitus, maluit filium mittere, et inter mercenarios remanere. Invenimus et mercenarios, non eos discutit nisi Dominus; qui cor inspicit, ipse discutit: tamen aliquando intelliguntur a nobis. Non enim frustra dixit ipse Dominus etiam de lupis: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Multos interrogant tentationes, et tunc apparent cogitationes: multi autem latent. Habeat ovile Domini praepositos, et filios et mercenarios. Praepositi autem qui filii sunt, pastores sunt. Si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cujus sunt oves propriae? Nam et ipsi membra sunt ipsius unius ovis; quia sicut ovis ad immolandum ductus est. 6. Audite autem, quia et mercenarii necessarii sunt. Multi quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum tamen praedicant, et per eos vox Christi auditur: et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium. Audite mercenarios ab ipso Domino demonstratos: Scribae, inquit, et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Id. XXIII, 2).