Jump to content

In Lamentationes Jeremiae (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In Lamentationes Jeremiae
Auctor incertus
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 25

In Lamentationes Jeremiae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInHiS.InLaJe, cc_idno: 7173

In Lamentationes Jeremiae

25.0787A| Et factum est postquam in captivitatem ductus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias flens, et planxit lamentationem hanc in Jerusalem, et dixit: Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo. Sicut inter omnia cantica veteris et novi Testamenti, primatum tenet Canticum quod Salomon cecinit in persona Christi et Ecclesiae, in tantum ut prae magnitudine sui Canticum Canticorum appelletur: ita inter omnia lamenta veteris et novi Testamenti Lamentationes Jeremiae primatum possident, in tantum ut recte possint Lamentationes Lamentationum appellari. Sciendum denique est has Lamentationes, quas Graeci Threnos vocant, ratione metri apud Hebraeos compositas esse: et in principio omnium sententiarum, alphabeti series distincta est per ordinem; sed interpres qui transtulit eas de Hebraeo in Latinum, noluit moras innectere, ut hoc observaret, sed tantummodo elementa litterarum in principio posuit, quia sensus sententiae ex interpretatione 25.0787B| litterae pendet. Sed etiam hoc sciendum quia possunt haec lamenta historialiter referri ad plebem Israeliticam, spiritualiter vero, etiam ad litteram, et ad sanctam Ecclesiam quae est civitas, et plebs Dei, et moraliter ad unamquamque animam.

Aleph. Aleph interpretatur doctrina. Doctrina vera est cognitio sanctae Trinitatis, et ut cognoscat homo crementum et incrementum sui, hoc est, in quibus rebus possit crescere, et in quibus decrescere. Sed quia Judaei istam cognitionem licet haberent, non observaverunt: idcirco sedit tunc, et sedet modo ipsa plebs sola. Quomodo ergo sedebat sola civitas, si plena erat populo? Dupliciter potest solvi: sedebat tunc sola, quae quondam plena fuerat populo temporibus David et Salomonis. Vel sedebat plena populo ipsa civitas, id est, illa plebs, quia maximus erat ibi numerus hominum; sed sola erat a Dei auxilio. Et est metonymicos intelligendum, ut per civitatem intelligatur populus in captivitate positus. Facta est quasi vidua domina gentium, id est, Jerusalem, 25.0787C| quae multis gentibus quondam dominata fuerat, quando habebat virum Dominum omnipotentem, ducta in captivitatem quasi vidua fuit. Sed non fuit 25.0788A| vidua ex toto, sed quasi vidua: quia vir suus misertus est ejus, et post septuaginta annos conjunxit illam sibi princeps provinciarum, subauditur illarum, quas subjugaverant reges Israel, facta est sub tributo, Chaldaeorum. Similiter sancta Ecclesia, et anima quaelibet plerumque propter vitia sua, sedet sola destituta auxilio Dei, et ducitur a diabolo in confusionem peccatorum, et efficitur desolata a viro suo, quae domina erat gentium plurimarum. Et quae fuit princeps multarum provinciarum in apostolis, de quibus Psalmista dicit: Constitues eos principes super omnem terram, redigitur sub tributum diaboli, serviendo vitiis.

Beth. Beth interpretatur domus. Significat illam domum, hoc est, plebem Israeliticam, quam alloquitur Isaias propheta, inquiens: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Ista domus Israelitici populi plorans ploravit in nocte, dum duceretur in captivitatem: et lacrymae ejus in maxillis ejus. Quantum ad litteram pertinet, ideo in nocte plorabat, 25.0788B| quia non audebat in die propter dominos suos, sed in nocte se consolabatur plorando. Quantum vero ad altiorem intelligentiam pertinet, in nocte plorabat, id est, in captivitate et tribulatione. Et quod bis dixit: plorans ploravit, augmentum praestat repetitio verbi. Lacrymae ejus in maxillis ejus, id est, in principibus ejus; licet enim omnes plorarent, tamen illi maxime qui scientiam habebant. Ideo autem principes et sapientiores per maxillas intelliguntur, quia sicuti a maxillis cibus in corpus deducitur: ita et ab illis doctrina descendere debuerat in populum. Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus: ex prophetis videlicet, Regibus et sacerdotibus, post Domini ascensionem. Haec verba proprie ad ultimam vastationem pertinent, post quam non habuerunt ullum principem. Nam in Babyloniae captivitate habuerunt Danielem et socios ejus, Ezechielem et alios multos. Omnes amici ejus, id est, reges gentium, spreverunt eam, sive pro nihilo reputaverunt, et facti 25.0788C| sunt ei inimici. Si vero ad Ecclesiam referimus, omnes angeli sancti amici ejus, pro nihilo deputabant eam, videntes eam a Creatore suo esse dejectam: et videntur 25.0789A| ei esse inimici, dum solitum auxilium ab ea subtrahunt.

Gimel. Gimel interpretatur plenitudo. Ista est plenitudo peccatorum, de qua dixit Dominus Judaeis: Implete mensuram patrum vestrorum, hoc est, quod illi minus fecerunt peccando, vos adimplete. Et in Genesi: Nondum enim, inquit, impleta sunt peccata Amorrhaeorum. Quia ergo Juda istam plenitudinem peccatorum habuit, migravit de terra sua propter afflictionem, qua affligebatur a Chaldaeis tunc temporis, et postea a Romanis: Et propter multitudinem servitutis, qua servivit diabolo, habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Omnes persecutores ejus, Chaldaei scilicet et Romani, apprehenderunt eam inter angustias. Similiter potest referri ad sanctam Ecclesiam, quae saepe propter peccata affligitur a paganis, ab haereticis, et plerumque captivatur tam ab hostibus, quam daemonibus.

Deleth. Deleth sonat in Latina lingua tabulatum. Et cujus rei tabulatum? Domus Domini; domus siquidem 25.0789B| Domini tabulata habet ex lignis imputribilibus. Viae Sion lugent, eo quod non sit qui veniat ad solemnitatem. Quomodo possunt viae lugere? translative dictum est. Viae, inquit, Sion lugent, hoc est illi qui quondam soliti erant in praecipuis festivitatibus tendere gressus per vias Jerusalem ad domum Domini constructam ex tabulatis, positi in captivitate lugent, id est, transeuntes, illorum nullus erit qui veniat ad solemnitatem Domini. Vel aliter: Viae Sion lugent, id est, transeuntes per se provocant ad luctum. Spiritualiter vero per vias Sion debemus intelligere principes qui in subsequentibus designantur per portas et sacerdotes; principes enim et sacerdotes, qui debuerant populo ducatum praebere, et portas vitae suae praedicatione aperire, positi in captivitate lugebant, quia destructi et desolati erant. Virgines ejus squalidae, et ipsa Sion oppressa est amaritudine. Non virgines solummodo corpore squalidae, id est, sordidae effectae sunt, quae antea erant speciosissimae; 25.0789C| sed virgines mente, quae integritatem fidei habebant, ut Daniel sociique ejus squalidi erant prae nimia captivitate. Vel qui debuerant esse virgines, integritatem fidei habendo, sordibus peccatorum squalidi effecti sunt. Haec omnia ad Ecclesiam similiter possunt referri, cujus viae et portae sunt praedicatores praelati.

He. He interpretatur ista; et est sensus: Ista quae hic scribuntur, a Domino praedicta sunt in Deuteronomio, quando praecepit Moysi scribere maledictiones et benedictiones: Si, inquit, non custodieris mandata mea, tradam te hostibus tuis, erisque tu in cauda, et inimici tui in capite. Tamen non ideo haec venerunt, quia a Domino praedicta sunt: sed quia ventura erant, ab illo praedicta sunt: et quia illi peccaverunt, idcirco haec venerunt: Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, id est, divites facti sunt divitiis illius: quia Dominus locutus est super eam, sicut paulo supra diximus, quae antea erat in capite domina aliarum gentium, facta est ancilla 25.0789D| et tributaria. Caetera quae sequuntur pertinentia ad sensum hujus litterae, sufficienter patent.

Vau. Vau interpretatur et, quod est copulativa conjunctio conjungens praecedentia subsequentibus; ac si diceret aliis verbis: Et quia peccaverunt, egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Quis erat decor ejus? Reges et principes ejus, sacerdotes et prophetae, altare aureum, et templum magnificum, civitas et omnia ornamenta ejus. Ista omnia egressa sunt a filia Sion, quando Sedecias caecatus ductus est in Babylonem in cavea ut leones, principes ejus interfecti, altare confractum, templum ejus incensum, civitas destructa, vasa aurea et argentea in Babylonem ducta. Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, quando oppressi sunt obsidione a Chaldaeis per spatium unius anni et dimidii. 25.0790A| Et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis, scilicet hostis, quia nullus illorum potuit resistere Chaldaeis. Similiter possunt referri ad extremam captivitatem et ad Ecclesiam, tam historialiter quam spiritualiter, cujus principes saepe quaerunt pascua verbi Dei, sed non inveniunt, quia Dominus misit famem in terram.

Zai. Zai interpretatur haec, et est sensus: Haec vindicta omnipotentis Dei super Jerusalem, ut caderet in manu hostili. Itaque hoc modo constructio est hujus sententiae: Dum caderet Jerusalem, et populus ejus in manu hostili, recordata est dierum afflictionis suae, qua affligebatur: et recordata est praevaricationis, scilicet mandatorum Dei, cognoscens quia propter peccata sua talia patiebatur. Et recordata est omnium desiderabilium suorum, id est, omnium bonorum, quae habuerat a diebus antiquis, ex quo de Aegypto egressa est. Viderunt eam hostes, Chaldaei, et deriserunt sabbata ejus, quae volebat observare in captivitate, sicuti modo deridentur Judaei a Christianis. 25.0790B| Jerusalem quae interpretatur, visio pacis, sanctam Ecclesiam significat, quae dum traditur in manibus haereticorum et paganorum, recordatur praevaricationis mandatorum Dei; cujus sabbata, id est, otium ab omnibus operibus, hostes ejus, maligni videlicet spiritus, derident; quia postquam sua suggestione nos decipiunt, et faciunt quiescere a bono opere, insultant nobis, et derident nos.

Heth. Heth interpretatur vita: et pertinet interpretatio hujus elementi ad aliud quod in fine hujus sententiae dicitur, Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum. Conversa autem retrorsum in hoc loco in bonam partem accipio; idcirco etenim Deus inducit afflictionem super quemlibet hominem, ut convertatur ab errore, et vivat: et qui corruit in mortem propter peccatum, convertatur de vitiis ad virtutes, et per lamentum ac gemitus redeat ad vitam aeternam.

Teth. Teth interpretatur bonum. Cujus verbi interpretatio 25.0790C| ad finem similiter sententiae spiritualiter refertur, ubi dicitur: Vide, Domine, afflictionem meam; bonum est enim si quando, vel generaliter Ecclesia sancta, vel spiritualiter unaquaeque anima cognoscens reatum suum, convertatur ad Dei clementiam et dicat: Vide, Domine, afflictionem meam, et miserere mei, quoniam erectus est inimicus meus, diabolus, in superbiam contra me. Sordes Jerusalem in pedibus ejus, id est, in illis a quibus debuerat portari. Nec recordata est finis sui, id est, malorum illorum quae poterant ei evenire instante fine mortis, vel etiam Christo adveniente in mundum: non est recordata Christi qui est initium et finis. Deposita est vehementer, de solio regni et sacerdotii; non habens consolatorem. Spiritum sanctum qui dicitur Paraclitus, id est, consolator.

Ioth. Ioth sonat principium in Latina lingua. Quae hinc sequuntur principia sunt malorum vel Jerusalem, vel Ecclesiae, vel unicuique animae. Principium ergo ruinae Jerusalem istud fuit, quia misit hostis, 25.0790D| Nabuchodonosor, vel Romanorum exercitus, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus, hoc est, regnum, sacerdotium, templum et civitatem. Spiritualiter hostis noster diabolus est, qui quando mittit manum suam, hoc est, operationem et suggestionem malignam, aufert virtutes, bonaque opera, quae designantur per desiderabilia Jerusalem, et insuper in Babylonem, id est, in confusionem ducit nos; quod tunc pertulit Israel, vel quotidie patitur Ecclesia, vel unaquaeque anima.

Caph. Caph interpretatur manus. Manus, id est, operatio Dei, reddens illi qualia merentur. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem. Quia ergo manus Domini percussit populum, ideo gemebat et lugebat, dum duceretur in captivitatem.

Lamed. Lamed interpretatur disciplina cordis. Disciplina 25.0791A| cordis est, quando homo intelligit malum suum, et de malo ad bonum convertitur, et justum omnipotentis Dei judicium aliis praedicat, sicut Jerusalem quae dicebat: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus; quoniam vindemiavit me per Chaldaeos et per Romanos ducendo in captivitatem, qui quondam plantaverat in terra repromissionis. Et hoc fecit sicut locutus est, per servos suos prophetas, in die furoris sui, hoc est, in die vindictae.

Mem. Mem interpretatur ex ipsis. Quid ex ipsis? ex ipsis Judaeis, qui perierant per infidelitatem, fuerunt apostoli, quos modo appellat Ecclesia ossa, quia fuerunt fortissimi ad toleranda adversa; et sicut corpus sustentatur ab ossibus, ita Ecclesia illorum exemplis, et fide, et doctrina. Super illos ergo misit ignem de coelo, quando die Pentecostes Spiritus sanctus in linguis igneis super eos descendit. Expandit rete, mandatorum suorum, pedibus meis; convertit me retrorsum, hoc est, de vitiis ad virtutes, ne pergerem 25.0791B| secundum opera carnis. Posuit me desolatam, a bonis temporalibus [ Al. temporibus], vel a suo auxilio, et a sua praesentia, tota die, id est, toto tempore, moerore confectam. Ecce diximus secundum spiritualem intelligentiam, primum propter interpretationem litterae, quae proprie ad eumdem sensum pertinet: videamus et ad litteram. Dicit ergo Jerusalem: De excelso solio suo misit ignem, tribulationis et captivitatis, in ossibus meis: et erudivit me, per tribulationem, quae nolui erudiri per pacem et suavitatem. Caetera patent in sensu.

Nun. Nun interpretatur sempiternum. Notandum quia ista, quae in hac sententia dicuntur, proprie ad tempus ultimae captivitatis pertinent. Id est, ad diem judicii, quando tradentur omnes reprobi poenis sempiternis. Vigilavit jugum, vel damnatio, iniquitatum mearum, hoc est, tempus vindictae advenit. In manu ejus, in potestate omnipotentis Dei coadunatae sunt omnes iniquitates meae, et impositae collo meo. Quis 25.0791C| umquam vidit vigilare jugum? Per jugum, ut diximus, intelligitur vindicta et damnatio, quae tunc vigilare dicitur, quando punit reos, dormire vero quando a flagello cessat.

Samech. Samech interpretatur adjutorium. Et quia adjutorium omnipotentis Dei recessit ab Jerusalem, abstulit ipse Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.

Ain. Ain interpretatur fons, vel oculus. Fons ergo lacrymarum est oculus: et quia Dominus torcular tribulationis filiae Sion, idcirco propheta plorabat, et oculus ejus deducebat aquam lacrymarum.

Fe. Fe interpretatur oris, subauditur demonstratio. Expandit Sion manus suas. Per extensionem manuum debemus intelligere tribulationem maximam, quae plerumque extensione manuum ostenditur; solent enim mulieres parturientes in nimia tribulatione et anxietate positae, extendere manus, suspectam habentes mortem, quia volunt parere, et non possunt, 25.0791D| et prae nimio dolore quod ore non valent exprimere, extensione manuum ostendunt. Sic et Jerusalem posita in maxima angustia, expandit manus suas, sed non fuit qui consolaretur eam.

Sade. Sade sonat justitiam: et justum, vel justitia est, ut homo in tribulatione constitutus, confiteatur vel justo judicio Dei talia se pati, et majoribus suppliciis 25.0792A| dignum esse: quia praevaricator exstitit mandatorum Dei, dicens cum Jerusalem: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.

Coph. Coph interpretatur vocatio. Allusit ergo propheta ad interpretationem litterae, et dixit: Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me, promittentes mihi pacem.

Res. Res interpretatur capitis, subauditur, intellectus. Per caput ergo debemus intelligere principalitatem mentis ubi est intellectus; quia sicut a capite reguntur membra: ita a mente disponuntur voluntates et cogitationes. Vide, Domine, quoniam tribulor, venter meus conturbatus est. Quid per ventrem debeamus intelligere, idem propheta alibi ostendit dicens: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, hoc est, sensus cordis mei conturbati sunt.

Sen. Sen interpretatur dentium. Quid per dentes intelligere debemus? Dentes qui frangunt cibum et molunt, et a quibus in corpus traducitur, debemus intelligere doctores et praedicatores qui mandata Dei 25.0792B| ruminant, et qui plangunt suos et aliorum reatus et casus. Ex quorum persona loquitur propheta dicens: Audierunt inimici mei quia ingemisco: et laetati sunt, quoniam tu fecisti, id est, tu permisisti, ut ego ingemiscerem, et illi exsultarent. Quod vero subjungit, Adduxisti diem consolationis, et fient similes mei, qui me afflixerunt, ad tempus extremum referendum est, et est praeteritum pro futuro positum. Adduces, inquit, diem consolationis meae, et caetera quae sequuntur. Fient similes mei, non in gloria, sed qualia mihi fecerunt, talia recipient. In hoc ergo fient mei similes, quia sicut ego fui moerens et dolens, dum affligerer ab eis: ita et illi erunt dolentes et gementes positi in poenis.

Tau. Tau interpretatur signa plurali numero. Judaei sicut habent viginti duas litteras, in quarum ordine ultima est tau: ita et viginti duos libros in quibus plena est cognitio sanctae Trinitatis, quae in viginti duobus libris consistit. Et quia mandata omnipotentis 25.0792C| Dei, quae in illis narrantur, observabant, loquitur propheta dicens: Ingrediatur omne malum eorum coram te, et vindemia illos, sicut vindemiasti me propter iniquitates meas. Possumus et aliter dicere de interpretatione hujus litterae. Volo noveritis, quia huc usque apud Samaritanos, tau littera similitudinem crucis habet, quamquam apud Hebraeos corrupta sit; ideoque per tau, quod interpretatur signa, intelliguntur illi qui signaculum crucis Christi in fronte et in corde ferunt, et per fidem passionis Christi, credunt se salvari posse. Exposito unius alphabeti ordine, reliqui tres qui sequuntur, eodem sensu sunt intelligendi: ideoque dignum duximus non esse necessarium idipsum per singulos repetere.

¶ In Lamentationes Jeremiae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInHiS.InLaJe, cc_idno: 7173 In Lamentationes Jeremiae 25.0787A| Et factum est postquam in captivitatem ductus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias flens, et planxit lamentationem hanc in Jerusalem, et dixit: Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo. Sicut inter omnia cantica veteris et novi Testamenti, primatum tenet Canticum quod Salomon cecinit in persona Christi et Ecclesiae, in tantum ut prae magnitudine sui Canticum Canticorum appelletur: ita inter omnia lamenta veteris et novi Testamenti Lamentationes Jeremiae primatum possident, in tantum ut recte possint Lamentationes Lamentationum appellari. Sciendum denique est has Lamentationes, quas Graeci Threnos vocant, ratione metri apud Hebraeos compositas esse: et in principio omnium sententiarum, alphabeti series distincta est per ordinem; sed interpres qui transtulit eas de Hebraeo in Latinum, noluit moras innectere, ut hoc observaret, sed tantummodo elementa litterarum in principio posuit, quia sensus sententiae ex interpretatione 25.0787B| litterae pendet. Sed etiam hoc sciendum quia possunt haec lamenta historialiter referri ad plebem Israeliticam, spiritualiter vero, etiam ad litteram, et ad sanctam Ecclesiam quae est civitas, et plebs Dei, et moraliter ad unamquamque animam.

¶ Sed admoneo te, o lector, ut quamvis aliam interpretationem istarum litterarum in aliis locis reperias, non ideo ista abjicias, quia suis in locis propriam expositionem et sensum requirunt, ut conjungi possint sequentibus: sicut in Psalmis invenitur 25.0792D| a diversis auctoribus esse expositum. Quadruplici ergo alphabeto composuit Jeremias Lamentationes suas, quia illos deplorabat qui ex quatuor elementis constantes, iram omnipotentis Dei contra se excitaverant, transgrediendo praecepta illius, et sequendo voluptatem carnis.

Quotation analysisSed admoneo te, o lector, ut quamvis aliam interpretationem istarum litterarum in aliis locis reperias, non ideo ista abjicias, quia suis in locis propriam expositionem et sensum requirunt, ut conjungi possint sequentibus: sicut in Psalmis invenitur 25.0792D| a diversis auctoribus esse expositum. Quadruplici ergo alphabeto composuit Jeremias Lamentationes suas, quia illos deplorabat qui ex quatuor elementis constantes, iram omnipotentis Dei contra se excitaverant, transgrediendo praecepta illius, et sequendo voluptatem carnis.

Quotation analysis