Jump to content

In Psalmum XLI

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In Psalmum XLI
Migne Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus


In Psalmum XLI (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInAuH.InPsXl, cc_idno: 7349 In Psalmum XLI

Psalmi filiorum Core laeta canunt. Cervi serpentibus inimici. Fons triplex Ecclesiae. Trinitas.

Baptizandorum exercitia. Baptizatorum natura mutata.

Omne Psalterium sagaci mente perlustrans, nusquam invenio quod filii Core aliquid triste cantaverint: 40.1204| semper in psalmis eorum laeta sunt et jucunda, semper terrenis humilibusque contemptis, coelestia et aeterna desiderant, congruentes interpretationi nominis sui, siquidem Core interpretatur Calvities. Quia ergo Dominus noster in loco Calvariae crucifixus 40.1205| est et sepultus (Matth. XXVII, 33), quicumque in cruce ipsius credunt et in resurrectione, hi filii Core, id est, filii Calvariae nominantur: super qua calvaria Dominus noster verus Elisaeus post resurrectionem ad coelorum regna conscendens, irridetur a parvulis Judaeorum, sed ursi comedunt irridentes (IV Reg. II, 23, 24). Hoc de titulo strictim dixisse sufficiat, nunc ad Psalmi principium revertamur.

Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2). Cervorum natura est, ut serpentum venena contemnant; quin potius naribus suis eos extrahunt de cavernis, ut interficiant atque dilacerent: cumque venenum intrinsecus coeperit aestuare, quamvis eos non possit occidere, tamen sitis ardorem et incendium commovet. Tunc illi fontes desiderant, et purissimis aquis ferventia venena restinguunt. Quomodo itaque illi cervi desiderant fontes aquarum; ita et nostri cervi, qui de Aegypto et de saeculo recedentes interfecerunt Pharaonem in actibus suis, et omnem ejus exercitum in Baptismo necaverunt, post interfectionem diaboli desiderant fontes Ecclesiae Patrem et Filium et Spiritum sanctum. De Patre quod sit fons, scribitur in Jeremia, Me dimiserunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquas continere (Jerem. II, 13). De Filio vero in quodam loco legimus, Dereliquerunt fontem sapientiae (Baruch. III, 12). Porro de Spiritu sancto, Qui biberit de aqua quam dedero ei, orietur in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13 et 14); statim exponitur, evangelista dicente, quod de Spiritu sancto fuerit sermo Salvatoris (Id. VII, 39). Ex quibus manifestissime comprobatur, tres Ecclesiae fontes Trinitatis esse mysterium.

Hos desiderat anima credentis, hos desiderat anima baptizati, et dicit, Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. XLI, 3). Non enim leviter videre voluit Deum, sed toto desideravit ardore, toto sitivit incendio. Antequam Baptismum consequerentur, loquebantur inter se invicem atque dicebant, Quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Ibid.)? Ecce, fratres charissimi, impletum est, quod petebant, venerunt et steterunt ante faciem Dei, et apparuerunt ante conspectum altaris, et ante mysterium Salvatoris. Hoc non merentur videre, nisi illi qui ex conscientia et ex imo proferunt corde memorantes, Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte (Ibid. XLI, 4); per omnem enim Quadragesimam vacaverunt orationi atque jejuniis, in sacco et cinere dormierunt, futuram vitam peccatorum suorum confessione quaerentes. Sed quia fuderunt lacrymas et fuerunt tristes, dicitur 40.1206| illis, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5); et, Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5).

Pro quibus universis cum illis diabolus insultaret et diceret, Ubi est Deus tuus? nunc ad corpus Christi admissi, et in vitali fonte renati confidenter loquuntur, et dicunt, Transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei (Psal. XLI, 5). Domus Dei Ecclesia est, hoc est admirabile tabernaculum; quia habitat in eo vox exsultationis et confessionis et sonus epulantium. Gaudent quippe super fidem et consecutionem vitae aeternae, quam fratres nostri nunc accipere meruerunt, Angeli in coelis, omnesque Virtutes. Si enim super uno peccatore agente poenitentiam, et in una ovicula morbida, quae pastoris humeris est revecta, gaudent Angeli atque laetantur; quanto magis in tot fratribus vitali gurgite renatis atque mundatis, universa exsultant regna coelorum, videntia homines veteri peccatorum labe purgatos suo incolatui praeparari?

Dicite ergo qui Christum nunc induistis, et ductum nostrum sequentes, quasi pisciculi hamo, ita sermone Dei de gurgite saeculi istius sublevamini, In nobis rerum natura mutata est. Pisces enim qui de mari extracti fuerint, moriuntur: nos autem ideo Apostoli de mundi istius mari extraxerunt atque piscati sunt, ut vivi ex mortuis fieremus. Quamdiu eramus in saeculo, oculi nostri in profundo, et vita nostra versabatur in coeno: postquam de fluctibus erepti sumus, coepimus solem videre, coepimus verum lumen aspicere: et prae nimio gaudio conturbati, ad animam nostram dicimus, Spera in Deum; quoniam confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. Et deinceps, Propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermon a monte modico. Abyssus abyssum invocat (Psal. XLI, 6-8). Et nos de terra Jordanis, id est de flumine in quo baptizatus est Dominus; et Hermon, hoc est de saeculi istius maledictione (quoniam Hermon interpretatur Anathema), et de monte modico hujus mundi (quamvis enim aliquis sanctus sit, dum in isto certatur saeculo, non est in monte grandi atque sublimi sed in monte modico atque humili), clamemus ad Dominum, et profunda Scripturarum ipsius de aliis Scripturarum testimoniis interpretemur. Quidquid in abysso Veteris Testamenti non possumus invenire, hoc de absconso Novi Testamenti solvimus in voce cataractarum Dei, hoc est, Prophetarum ipsius et Apostolorum. Omnia excelsa Domini, et fluctus ipsius, et impetus fluminis qui laetificant civitatem Dei (Psal. XLV, 5), super nos transierunt in Christo Jesu, cui gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.