Jump to content

In Vergilii Aeneidem commentarii/In Vergilii Aeneidos librum quartum commentarius

Checked
E Wikisource
In Vergilii Aeneidos librum IV commentarius
circa 380 p.Ch.n.

IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS

[recensere]

Ad v. 1 Apollonius Argonautica scripsit et in tertio inducit amantem Medeam: inde totus hic liber translatus est. est autem paene totus in affectione, licet in fine pathos habeat, ubi abscessus Aeneae gignit dolorem. sane totus in consiliis et subtilitatibus est; nam paene comicus stilus est: nec mirum, ubi de amore tractatur. iunctus quoque superioribus est: quod artis esse videtur, ut frequenter diximus; nam ex abrupto vitiosus est transitus: licet stulte quidam dicant hunc tertio non esse coniunctum — in illo enim navigium, in hoc amores exsequitur — non videntes optimam coniunctionem. cum enim tertium sic clauserit 'factoque hic fine quievit', intulit 'at regina gravi iamdudum saucia cura', item paulo post 'nec placidam membris dat cura quietem': nam cum Aeneam dormire dixerit, satis congrue subiunxit, ut somno amans careret. alii subitum transitum factum tradunt, quia non ostendit convivium dissolutum: sed hoc subtiliter fecit, quia etiam alia convivia eam habuisse describit "post ubi digressi lumenque obscura vicissim". regina] [sane] bene 'regina', quia contra dignitatem amor susceptus gravior esse solet: ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas. videtur et post amissam castitatem etiam iustus interitus. iamdudum aut nimium et vehementer, ut Terentius "iamdudum te amat; iamdudum illi facile sit quod doleat": aut 'iamdudum', id est a quo tempore vidit Aeneam; legimus enim "obstipuit primo aspectu Sidonia Dido": aut ex quo narrare coepit Aeneas: aut ex quo intervenit Cupido. saucia hinc subiungit 'vulnus alit'. et bene adludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, ut 'et caeco carpitur igni': nam sagittarum vulnus est, facis incendium. cura amore intolerabili, quem ferre non posset, ut "meque his absolvite curis". 'cura' ergo, ab eo, quod cor urat, ut "Veneris iustissima cura", item "mea maxima cura". sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'cura' est et verbum, ut 'cura' cures, cum non est nomen.

Ad v. 2 vulnus alit ut 'curam pascit'. venis quia per venas amor currit, ut sanguis; nam in sanguine anima, in anima amor est: aut sicut venenum. inde dictum "fallasque veneno", item "longumque bibebat amorem": nam venenum ideo dicitur, quia per venas currit. caeco carpitur igni 'caeco' ‹non› quod non cernat, sed quod non cernatur: vel quod Dido amorem suum vult occultare, si possit, ideo 'caeco'. et agit Vergilius, ut inventas frangat declamationes, ut hoc loco rem dixit sine declamatione: unde Ovidius "quoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis". 'caeco' ergo 'igni' possumus ut validiore accipere, cuius haec natura est, ut conpressus magis convalescat. 'carpitur' autem paulatim consumitur, ut "carpit enim vires paulatim". sane 'igni' pro 'igne', dativus pro ablativo.

Ad v. 3 Multa viri virtus animo bene mediam se facit praebere Didonem inter regalem pudorem et amoris inpulsum. simulat enim se virtutem mirari, cuius pulchritudine commovetur. 'multa' autem 'virtus' figurate dixit; nam ad numerum transtulit quod est quantitatis: aut 'multa' pro magna. recursat bene frequentativo usus est verbo in frequenti amantis cogitatione.

Ad v. 4 Gentis honos non Aeneae, ut sit velut excusatio; sed Dardani a numinibus, aut Veneris infixi pectore vultus verbaque 'vultus' inquit '‹et› verba haerent, virtus et honos gentis recursat', quia superiora vehementiora sunt ad amorem. tale et illud est "illum absens absentem auditque videtque". 'pectore' vero pro 'pectori'.

Ad v. 5 Nec placidam membris dat cura quietem aut penitus quiete caruit, ut 'placida' epitheton sit quietis: aut habuit quidem quietem, sed non placidam, id est turbatam somniis: unde et ipsa paulo post 'quae me suspensam insomnia terrent'.

Ad v. 6 Postera phoebea lustrabat lampade terras circumlocutio orientis diei; illa enim Aeneas per noctem in convivio Didonis narraverat: licet, ut supra diximus, Vergilius ista, quae per naturam necesse est fieri, plerumque contemnat. lustrabat aut inlustrabat, aut re vera 'lustrabat', id est purgabat; nam nox quodammodo polluit mundum: vel circumibat, ut "lustrat Aventini montem".

Ad v. 7 Umentem umbram quia nox omnis umida est, ut "noctes lentus non deficit umor". et nihil interest, utrum umbram an noctem dicat; nox enim umbra terrae est, ut supra "involvens umbra magna terramque polumque". ergo 'umentem' pro 'umidam', quia umens est quod facit umidum quod sit: unde bene 'umentem' posuit. est etiam hysteroproteron in sensu; prius est enim ut Aurora umbram dimoveat, post Phoebea lampas lustrat terras: aurora enim solem praecedit.

Ad v. 8 Cum sic unanimem de re pudenda locutura parum fuerat sororem eligere, nisi etiam unanimem. dicimus autem et 'unanimus' et 'unanimis', sicut 'inermus' et 'inermis'. male sana non plene sana, amore vitiata; 'male' enim plerumque 'non', plerumque 'minus' significat, sicut 've', ut 'vecors' et 'vesanus'. quamquam 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanus "sic male deseruit" (9.310). malesana] 'non ‹sana›', ut "statio male fida carinis": aliquotiens 'minus' significat. et quidam 'malesana' nolunt hyphen legere, nec esse compositum verbum, quia composita unum plerumque corrumpant necesse est, ut 'malesuada'.

Ad v. 9 anna soror cuius filiae fuerint Anna et Dido, Naevius dicit. et bene vocabulo necessitudinis blanditur, ut libenter amoris audiat confessionem; sed suspense et pedetemptim pudore resistente incipit. insomnia terrent et 'terret' et 'terrent' legitur. sed si 'terret' legerimus, 'insomnia' erit vigilia: hoc enim maiores inter vigilias et ea quae videmus in somnis interesse voluerunt, ut 'insomnia' generis feminini numeri singularis vigiliam significaret, 'insomnia' vero generis neutri numeri pluralis ea quae per somnium videmus, ut "sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes". sciendum igitur, quia si 'terret' dixerimus, antiqua erit elocutio; 'insomnia' enim, licet et Pacuvius et Ennius frequenter dixerit, Plinius tamen exclusit et de usu removit. sed ambiguitatem lectionis haec res fecit, quod non ex aperto vigilasse se dixit, sed habuisse quietem inplacidam, id est somniis interruptam, ut intellegamus eam et insomniis territam, et propter terrorem somniorum vigilias quoque perpessam.

Ad v. 10 quis non nulli pro 'aliquis' accipiunt, vel 'qualis': novus magnus, ut "Pollio et ipse facit nova carmina". vel 'novus' qualis antea numquam, ut Terentius "nova figura". successit sedibus ut "succedoque oneri" et "succedunt tecto et flammas ad culmina iactant".

Ad v. 11 quem sese ore ferens cum eum ob virtutem laudet, addendo tamen os nec pulchritudinem denegaverit. 'ore' autem 'ferens' utrum oratione, an vultu, dubium est. quem sese ore ferens ut "obstipuit primo aspectu Sidonia Dido", item "namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores". forti pectore et armis ut etiam ab Ilioneo audierat dicente "quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis". sane subaudis 'est'. et bene virtutis commemoratione excusat supra dictam pulchritudinis laudem. 'pectore' autem suspende; non bis idem dicit, sed 'pectore' ad patientiam, 'armis' ad fortitudinem.

Ad v. 12 Credo equidem genus deorum esse ego quidem credo; nec enim 'vana fides' est, id est falsa: nam 'degeneres animos arguit timor', id est probat, inpugnat. et bono ordine amari facit Aeneam ab ea, de qua ait "iura dabat legesque viris", primo virtute et factis, deinde generis nobilitate, inde oratione, post pulchritudine: et singula singulis reddit.

Ad v. 13 quibus ille pro quantis. hev per haec amoris inpulsus ostenditur. et hoc ad miserationem pertinet.

Ad v. 14 Quibus iactatus fatis ut "quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?" et est hysterologia: nam prius est ut bella exhauserit, post fatis iactatus sit. quae bella pro 'quanta': pronomen pro nomine. bella exhavsta canebat finita, terminata, quod nimiae virtutis est: nam inchoare bella quorumlibet est, vincere vel finire paucorum.

Ad v. 15 Fixum inmotumque sederet cogi sese optat quae sic negat. 'inmotum' autem pro inmobile, participium vim nominis habens. sederet placeret, ut "et sedet hoc animo".

Ad v. 16 necvi deest 'viro'. vinclo ivgali synaeresis est pro 'vinculo'. 'iugali' autem propter iugum, quod inponebatur matrimonio coniungendis: unde et Iuno iugalis dicitur. quidam 'iugali' accipiunt pro 'coniugali', per aphaeresin dictum, quae fit cum de prima parte verbi syllaba detrahitur.

Ad v. 17 Primus amor id est maritus. deceptam morte fefellit figurate dixit: morte sua decepit me et fefellit.

Ad v. 18 Pertaesum thalami taedaeque fuisset 'pertaesus' participium est sine verbi origine et regit genetivum, ut hoc loco: nam genetivus singularis est.

Ad v. 19 Hvic uni forsan potvi succumbere culpae bene 'forsan', quasi adhuc dubitet. singula pronuntianda sunt: ingenti enim dicta sunt libra, quibus confessioni desiderii sui quandam inicit refrenationem. culpae bene 'culpae' potius quam amori. et hoc propter antiquum ritum, quo repellebantur a sacerdotio, id est Fortunam muliebrem non coronabant, bis nuptae.

Ad v. 20 Fatebor enim bene uno sermone et culpam expressit et necessitatem: fateri enim et coactorum est et culpabilium. sed hic videtur per oblationem confessionis levius crimen efficere. miseri post fata sychaei aut muliebriter dixit 'miseri': aut mortui, secundum Ciceronem, qui in Tusculanis 'miseros' mortuos vocat: aut certe ob hoc 'miseri', cuius iam obliviscitur: aut 'miseri' sic occisi.

Ad v. 21 Sparsos fraterna caede penates si Didonis, dispersos per fugam intellegimus; si fratris, pollutos cruore. 'fraterna' autem 'caede', quam frater admiserit.

Ad v. 22 Inflexit quia supra ait 'fixum inmotumque sederet'. 'inflexit' a rigido proposito deviavit. et bene per gradus crevit: primum 'inflexit', ut fixos ostenderet; quae fixa sunt enim, quoniam avelli non possunt, inflectuntur: deinde 'inpulit labantem'; ea enim inpelluntur, quae prona sunt ad cadendum. labantem inpulit id est inpulit et labare fecit; non enim lababat qui ante inmobilis fuerat. cavendum sane, ne 'labentem' contra metrum legamus: nam 'la' longa est, ut "labere nympha polo".

Ad v. 23 agnosco participium 'agnotus', non 'agnitus'. Sallustius "nec inermos ex proelio viros quemquam agnoturum". veteris vestigia flammae bene inhonestam rem sub honesta specie confitetur, dicens se agnoscere maritalis coniugii ardorem: hoc est, quo mariti diligi solent; nam erat meretricium dicere: in amorem Aeneae incidi.

Ad v. 24 Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat callide, ac si diceret posse se coniungi Aeneae, si mors secuta non fuerit. et bene in vestigio revocavit. optem pro velim.

Ad v. 26 Pallentes umbras herebo id est in Herebo. alii 'Herebi' legunt. aut 'Herebo', ad Herebum, ut "it clamor caelo". et perseveravit in atroci imprecatione: nam non sufficit 'adigat me fulmine ad umbras' dixisse, adiecit 'pallentes umbras Herebo noctemque profundam'.

Ad v. 27 pudor pudore pro pudicitia abutimur. et bene 'violo', quia pudor sacrosancte custodiendus est. aut tua ivra resolvo propter illud 'vinclo iugali'.

Ad v. 28 Amores abstulit cum illo consumpta sunt desideria et voluptates. amores quibus amare possim. et bene videtur moram posuisse, cum dicit illud 'primus qui me sibi iunxit amores abstulit'.

Ad v. 29 servetque sepulchro id est et defunctus servet, †et qui in sepulchro est, ut "ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis": sed modo pro mortuo accipiamus. sane caeremoniis veterum flaminicam nisi unum virum habere non licet, quod hic ex persona Didonis exsequitur, dolentis stuprum admissum in amore Aeneae, quod supra dictis versibus probavit 'ille meos primus' et reliqua. nec flamini aliam ducere licebat uxorem, nisi post mortem flaminicae uxoris: quod expeditur, quia post mortem Didonis Laviniam duxit, et quod subrepta vel retenta Creusa ex ipsius quoque confessione et praedicatione regia parata fuerit: quo nullum piaculum fore denuntiatur.

Ad v. 30 Sinum lacrimis implevit obortis sinus dicimus orbes oculorum, id est palpebras, quae a palpitatione dictae sunt: nam semper moventur. 'implevit' autem ideo, quia lacrimae plerumque se intra oculos tenent. et bene praemisit excusationem his lacrimis commemoratione prioris mariti, quasi propter maritum fleret, cum amore cogente lacrimaret.

Ad v. 31 Anna refert mire videtur intellexisse Anna, quid sibi suaderi vellet Dido. et suasoria est omni parte plena: nam et purgat obiecta, et ostendit utilitatem, et a timore persuadet. et usus est apto causae principio: nam cum aliquid propter nos petimus, benivolum nobis eum qui audit facere debemus; cum in aliena causa sententiam dicimus, nos illi benivolos debemus ostendere, ut habeatur dictis fides. postquam igitur dicendo 'o luce magis dilecta sorori' ostendit nihil sibi sorore esse carius, summam rei ponit, an nuptiae faciendae sint 'solane perpetua maerens carpere iuventa', inde partes rei: a persona Didonis, an, quia maritum perdiderit, alium accipere debeat 'id cinerem aut manes credis curare sepultos'? a persona Aeneae 'placitone etiam pugnabis amori'? a loco 'nec venit in mentem quorum consederis arvis' a timore 'quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas'? a causa et utilitate 'quam tu urbem soror hanc cernes'? a modo 'indulge hospitio causasque innecte morandi': an etiam id dii fieri velint, per coniecturam 'diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda'. o luce magis dilecta sorori id est dilectior: [quae diligatur adhuc, an magis quam lux dilecta, aut dilectior luce.] nam antiqui frequenter pro comparativo iungebant particulam 'magis'. tale et illud est "nate mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis", Terentius "nihil videtur mundius, nec magis conpositum quicquam, nec magis elegans". sorori bene Anna dilecta respondit 'sorori', quia et Dido sic coepit 'Anna soror'. ergo per nomen necessitudinis ostendit, se quae sunt utilia persuadere, ut alibi "parvumque patri tendebat Iulum".

Ad v. 32 Solane perpetva id est, solane maerens in omni carperis iuventa? 'perpetua' ergo continua. ivventa autem pro iuventate accipiendum: nam 'Iuventa' dea illius aetatis est, 'iuventas' aetas ipsa iuvenilis, 'iuventus' iuvenum multitudo.

Ad v. 33 Nec dulces natos propter liberos, quae fuit causa secundi matrimonii, ut Iuvenalis "sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem". et hysterologia est: nam per Veneris praemia proveniunt nati. alii male iungunt 'natos Veneris' Cupidinem et Aeneam. alii ἔρωτα et ἀντέρωτα dicunt. veneris nec praemia id est voluptates, ut Homerus τά τε δῶρ' Ἀφροδίτης . et volunt quidam ἓν διὰ δυοῖν esse.

Ad v. 34 Id cinerem aut manes credis curare sepultos propter illud, ['ille habeat secum servetque sepulchro']: quia marito iuraverat, ut "non servata fides cineri promissa Sychaeo". et bene extenuat dicendo non animam, sed cineres et manes sepultos. dicit autem secundum Epicureos, qui animam cum corpore dicunt perire.

Ad v. 35 Esto adverbium concedentis est Graecum. flexere mariti non qui erant, sed qui esse cupiebant. alii intellegunt 'aegram mariti', ut sit genetivus singularis, id est, tristem propter maritum. vel 'aegram' ad morbum animi referas, id est, ut stultitiam iudicet in iuventa aetate nuptiis abstinere. 'aeger' enim animo dicitur, 'aegrotus' corpore.

Ad v. 36 Non ante Tyro aut in Tyro, ac si diceret 'Tyri': aut certe Τυρόθεν , id est de Tyro, ut "Dardanus Hesperia". quidam autem 'Libya', id est mariti Libyes, 'Tyro' mariti Tyrii exponunt. despectus iarbas rex Libyae, qui Didonem re vera voluit ducere uxorem et, ut habet historia, cum haec negaret, Carthagini intulit bellum. cuius timore cum cogeretur a civibus, petiit ut ante placaret manes mariti prioris, et exaedificata pyra se in ignem praecipitavit: ob quam rem Dido, id est virago, quae virile aliquid fecit, appellata est; nam Elissa proprie dicta est.

Ad v. 37 Ductoresque alii ergo et Iarbas ductor. 'alii' autem, qualis Iarbas. quos africa terra derivationes frequenter maiores sunt a principalitate, interdum pares inveniuntur, raro minores: unde supra "Lacaena" notandum diximus. trivmphis dives id est bellicosa. et quidam dicunt Afros numquam triumphasse. Plinius autem Secundus historiae naturalis et Pompeius Trogus Afros dicunt pompam triumphi primos invenisse, quam sibi Romani postea vindicaverunt. Livius autem Andronicus refert, eos de Romanis saepius triumphasse suasque porticus Romanis spoliis adornasse: merito ergo 'dives triumphis'.

Ad v. 38 Placitone etiam pugnabis amori ac si diceret: iure contempsisti eos qui displicebant, numquid etiam placito amori repugnabis? et est Graecum 'pugno tibi': nam nos 'pugno tecum' dicimus. et 'placito' alii volunt vel universis hominibus, id est coniugali amori, vel legibus dictum.

Ad v. 40 Hinc gaetulae urbes ad terrorem 'urbes' posuit: nam in mapalibus habitabant. genus insuperabile bello ut "quos nulla fatigant proelia nec victi possunt absistere ferro". infreni aut saevi et feroces, ut ipse contrario "ni frenum accipere": aut qui equis sine freno utuntur.

Ad v. 41 cingunt non adiuncti sunt; sed 'cingunt' quasi circumdant, ut "cingique urbem obsidione videret". inhospita barbara, aspera. et fictum 'inhospita', cum 'inhospes' non dicatur.

Ad v. 42 Deserta siti regio inhabitabilis. dicit autem Xerolibyen, id est partem Africae aridam, quae est inter Tripolin et Pentapolin. et bene terret dicens iuxta esse aut bellicosas gentes, aut deserta loca, unde non speratur auxilium. lateque furentes barcaei hi prope sunt a Carthagine: unde addidit 'late furentes'. hi secundum Titianum in chorographia Phoenicen navali quondam superavere certamine. Barce autem civitas est Pentapoleos, quae hodie Ptolomais dicitur: nam Cyrene et Barce reginae fuerunt, quae singulis dederunt civitatibus nomina. sed hoc per prolepsin dictum est.

Ad v. 43 bella Tyro surgentia necessario ad persuadendum praesenti tempore usus est.

Ad v. 44 Germanique minas propter aurum, quod ei sicut in primo diximus tulerat. et 'minas' pro ipsis periculis posuit, ut ex praecedentibus sequentia accipiamus.

Ad v. 45 Dis equidem avspicibus hoc dicit: dii, qui sunt auspices matrimonii, Aeneam huc venire fecerunt: nuptiae enim captatis fiebant auguriis, ut "contentique auspice Bruto". Varro de pudicitia ait "auspices in nuptiis appellatos †auspici bisque ab marito et nova nupta per hos auspices captabantur in nuptiis". ivnone secunda vel quae praeest coniugiis, quae pronuba appellatur: quamvis et ipsa in libris augurum praeesse dicatur auspiciis: aut quia Carthaginem fovet.

Ad v. 46 huc cursum iliacas vento mire, cum alio iter haberent, huc delati sunt: et ideo addidit 'vento'. tenvisse perfecisse, inplesse.

Ad v. 47 quam qualem vel quantam: pronomen pro nomine. urbem soror hanc cernes mire pro voluntate sororis: ut si quis avaro suadeat spem pecuniae faciens.

Ad v. 48 Conivgio tali id est viri fortis: quod ideo non dicit, quia scit a Didone praedictum. et bene in ultimo coniugium posuit, propter quod universa praedicta sunt.

Ad v. 50 Veniam aut beneficium et volentiam: aut re vera 'veniam', periurii scilicet, ut "non servata fides cineri promissa Sychaeo". tu modo pro 'tantummodo'. †et alii quod te "modo vita supersit". sacrisque litatis 'diis litatis' debuit dicere: non enim sacra, sed deos sacris litamus, id est placamus: ergo nove dixit. sacrisque litatis] inter 'litare' et 'sacrificare' hoc interest, quod 'sacrificare' veniam petere, 'litare' propitiare et votum impetrare.

Ad v. 51 Indulge da operam, ut "indulgent vino et vertunt crateras aenos".

Ad v. 52 dum pelago desaevit hiems enumerat, quas morae causas possit innectere. orion id est dum occidit Orion, quoniam et oriens et occidens tempestates commovet. et bene Orion opponitur, quia et Ilioneus dixerat "cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion". orion corripuit ratione supra dicta.

Ad v. 53 quassataeque rates hoc ad illud "quassatam ventis liceat subducere classem". non tractabile asperum, intractabile, sub quo tractari nihil possit.

Ad v. 54 Incensum inflammavit ut Horatius "oleum adde camino". alii non 'incensum', sed 'inpenso' legunt, ut sit Terentianum "inpendio magis animus gaudebat mihi".

Ad v. 55 spemque dedit dubiae menti dubitativa enim fuerat Didonis oratio dicendo 'si non pertaesum thalami taedaeque fuisset'. ergo iam non ambiget de quo dubitabat, sed sine respectu pudoris palam aget. solvitque pudorem propter vincula castitatis. et ad illud respondit 'ante pudor quam te violo aut tua iura resolvo'.

Ad v. 56 Delubra adeunt iuxta illud dictum sororis 'tu modo posce deos veniam'. delubrum autem dictum, aut, ut supra diximus, propter lacum in quo manus abluuntur: vel propter tectum coniunctum, quia una opera abluitur: aut certe simulacrum ligneum delubrum dicimus, a libro, hoc est raso ligno factum, quod Graece ξόανον dicitur. sane in secundo libro de singulis specibus delubri iuxta Varronem relatum est: in quibus est species delubri talis, ut praeter aedem area sit adsumpta deum causa, id est spatia relinquantur iuxta aras ministerii causa, ad sacrificia peragenda. huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras': quid enim est 'spatiatur', quam spatio lati loci obambulat? 'adeunt' autem proprie dixit; ad maiores enim qui accedit †ait soanori signum. pacemque benivolentiam, ut "si sine pace tua atque invito numine". per aras exquirunt vel apud aras, vel inter aras, ut 'it hasta Tago per tempus utrumque'. 'exquirunt' autem, id est sacrificando explorant, an dii vellent huic rei consentire. dicendo autem 'per aras', aruspicalem artem ostendit, ut 'spirantia consulit exta'. duo enim genera hostiarum sunt: unum, in quo voluntas dei per exta exquiritur; alterum, in quo sola anima deo sacratur: unde etiam aruspices animales hostias appellant. sed de exploranda voluntate divina hic expressit dicendo 'spirantia consulit exta'. animalis vero hostiae speciem ostendit ubi Entellum facit Eryci taurum mactantem dicens "hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo".

Ad v. 57 Mactant verbum sacrorum, κατ' εὐφημισμόν dictum, ut adolere; nam 'mactare' proprie est 'magis augere'. ‹mactant verbum sacrorum κατ' εὐφημισμόν dictum,› quasi magis auctum: unde et magmentum dicebant, quasi maius augmentum. olim enim hostiae 'immolatae' dicebantur mola salsa tactae; cum vero ictae et aliquid ex illis in aram datum, 'mactatae' dicebantur [per laudationem] per boni ominis significationem. lectas bidentes non vacat 'lectas'; moris enim fuerat ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, ut in sexto "nunc grege de intacto septem mactare iuvencos". 'bidentes' autem dictae sunt quasi biennes, quia neque minores, neque maiores licebat hostias dare. sunt etiam in ovibus duo eminentiores dentes inter octo, qui non nisi circa bimatum apparent: nec in omnibus, sed in his quae sunt aptae sacris, inveniuntur.

Ad v. 58 Legiferae cereri leges enim ipsa dicitur invenisse: nam et sacra ipsius thesmophoria vocantur, [id est legumlatio]. sed hoc ideo fingitur, quia ante inventum frumentum a Cerere passim homines sine lege vagabantur: quae feritas interrupta est invento usu frumentorum, postquam ex agrorum divisione nata sunt iura. thesmophoria autem vocantur legumlatio. an quia in aede Cereris aere incisae positae leges fuerunt? phoeboque qui praeest auspiciis, quibus urbes reguntur. patrique lyaeo dictus Lyaeos ἀπὸ τοῦ λύειν , quod nimio vino membra solvantur. qui, ut supra diximus, apte urbibus libertatis est deus; unde etiam Marsyas, eius minister, est in civitatibus, in foro positus, libertatis indicium, qui erecta manu testatur nihil urbi deesse. et communis hoc habet sensus: sacrificabat, inquit, primo numinibus, quae urbi praesunt, quasi nuptura pro utilitate rei publicae; deinde Iunoni, cui curae sunt nuptiae. alii dicunt hos deos quos commemoravit nuptiis esse contrarios: Cererem quia propter raptum filiae nuptias exsecratur, vel ex quo Iovi nupta praelata Iunone repudiata est: nam cum Eleusine Cereris sacrum fit, aedes Iunonis clauditur; item cum Iunoni Eleusine fit, templum Cereris clauditur, nec sacerdoti Iunonis licet gustare unde Cereri sit libatum. et Romae cum Cereri sacra fiunt, observatur ne quis patrem aut filiam nominet, quod fructus matrimonii per liberos constet. Apollinem et Liberum contrarios nuptiis dicunt, quod ille expers uxoris vulgari amore sit usus, ille inter Bacchas non fida conubia sed stupra exerceat, nec nisi raptam coniugem habere potuerit. male ergo invocat hos Dido, quae sibi nuptias optat Aeneae. sed sicut prosperis diis, ut iuvent, ita adversis, ne obsint, sacrificandum est, ut "nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam". alii dicunt favere nuptiis Cererem, quod prima nupserit Iovi et condendis urbibus praesit, ut Calvus docet "et leges sanctas docuit et cara iugavit corpora conubiis et magnas condidit urbes": nam ideo et aratri sulco clauditur civitas: vel quod eandem terram volunt et in eadem urbes exstructas. similiter et Liber propter Marsyam, sicut supra dictum est; merito et Apollo; nam et in arce coli solet, et muros Troianis instituit: iure ergo in nova urbe his sacra fiunt. Iunoni duplici causa, quia et Carthagini praeest et matrimonia dat. est etiam sensus altior: nam facturi aliquid ante adversos placamus deos, et sic propitios invocamus, ut "nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam". ergo modo nuptura placat ante Cererem, quae propter raptum filiae nupturas exsecratur; Apollinem, qui expers uxoris est; Liberum, qui nisi raptam coniugem habere non potuit: et sic Iunonem conciliat.

Ad v. 59 Cui vincla ivgalia curae quia est Curitis, est Matrona, est Regina. hanc Varro Pronubam dicit: unde et Aeolo nuptias pollicetur et Aeneae et Didoni coeuntibus adest, cum dicit "prima et Tellus et pronuba Iuno": et in septimo, ubi contra votum suum Laviniam promissam vidit Aeneae, ait "et Bellona manet te pronuba", hoc est non ego quae soleo.

Ad v. 61 Candentis candidae: participium est pro nomine. media inter cornva fundit non est sacrificium, sed hostiae exploratio, utrum apta sit.

Ad v. 62 Ante ora deum ante simulacra. pingves plenas vel sanguine delibutas, ut "pecudumque cruore pingue solum". spatiatur ad aras matronae enim sacrificaturae circa aras faculas tenentes ferebantur, quod cum quodam gestu fiebat: unde Sallustius "saltare elegantius quam necesse est probae". quidam genus sacrificii appellant, quo veteres cum aras circumirent et rursus se converterent et deinde consisterent, dicebant minusculum sacrum. an hoc ad impatientiam amoris referendum est, quo iactata Dido loco stare non poterat, iuxta illud 'uritur infelix Dido totaque vagatur urbe furens'.

Ad v. 63 Instavratque diem donis muneribus, quae aut dis offerebat, aut donabat Tyriis vel Troianis. 'instaurat' autem ideo, quia iam supra sacrificaverat, ut "simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem". sane quidam 'donis' sacrificiis volunt; nam et 'templa' 'donaria' abusive dicuntur, ut est "ductos alta ad donaria currus".

Ad v. 64 Inhians intenta, per sollicitudinem. spirantia id est palpitantia: quasi adhuc viva. consulit exta proprie dixit: aruspices enim exta consulere dicuntur cum inspiciunt. 'exta' singularem non habent, ut 'arma'.

Ad v. 65 Hev vatum ignarae mentes non sacerdotes vituperat quasi nescios futurorum, sed vim amantis exprimit, et inde vituperat sacerdotes, qui admonuerunt non credituram: nam omnia futura a sacerdotibus praedicta esse, sequens indicat locus, ut "multaque praeterea vatum praedicta priorum". ignarae ergo amoris reginae, quia illa alias causas litationis praetendebat, et ideo vota non perficiebat.

Ad v. 66 Est verbum est indeclinabile; nam frequenter deficit. est autem huius positio 'edo es est'. invenimus, sed quod abolitum est, et 'edo edis edit', unde est 'edere' et 'comedere', quod hodie non dicimus; nam ab eo quod est 'es esse' et 'comesse' facit, quo tempore etiam pro praesenti utimur, ut 'volo esse': nam in defectivis tempora pro temporibus ponimus, ut 'odi novi memini', 'odisse nosse meminisse' etiam pro praesenti ponuntur, non 'odire novire meminere'; nec enim possumus dicere. mollis flamma utrum 'mollis flamma', an 'mollis medullas'?

Ad v. 67 tacitum de quo tacuerit etiam nunc apud alios. an apud Aeneam 'tacitum', quia sorori iam confessa est? 'tacitum' tacendum et pudore plenum. vivit non nulli hoc loco 'vivit' pro vescitur dictum accipiunt. sub pectore vulnus ut "vulnus alit venis".

Ad v. 68 vagatur potest accipi 'vagatur' dum opera ostendit Aeneae.

Ad v. 69 Urbe furens furor enim est amor, in quo nihil est stabile: unde et Cupido puer inducitur, quasi instabilis et infans, qui non potest fari: unde paulo post "incipit effari mediaque in voce resistit". qualis coniecta cerva sagitta satis congrua conparatio: singula enim singulis, cervam Didoni, sagittam amori, pastorem Aeneae, nemora urbi, ictum letalem amori mortifero comparavit.

Ad v. 70 incautam nomen perituris accommodatum, ut "fallit te incautum pietas tua" et "excipit incautum". cresia Cretensia: nam Graece Κρής facit, unde et Κρῆτες et Κρήσια facit. Latine 'Cretensis' facit, unde est 'Cretensia'.

Ad v. 71 Agens telis urgens, persequens.

Ad v. 72 Nescius aut nescius quod ferierit: aut ignoratus et latens; non qui cervam nesciret. et rara sunt verba, quae per contrarium significant: nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus "vectoris patiens tumidum supernatat amnem" (4.133). tale est et 'formidolosus'; cum sit timidus, et timendum significat. cum enim exigat ratio, ut nomina verbalia agentis habeant significationem, pro passiva significatione plerumque ponuntur. quidam 'nescius' ad Aeneam referunt, qui nescit amore suo vulneratam reginam. fuga cursu, ut "simul arva fuga, simul aequora verrit": nam intellegere non possumus fugam, cum dicat 'peragrat': peragrare enim est circumire inquirendo.

Ad v. 73 Dictaeos Cretenses. cervae vulneratae dictamnum quaerunt, qua gustata fere vulnerbibus tela depellunt, ut in duodecimo legimus "non illa feris incognita capris gramina". letalis harundo propter futurum omen Didonis. et admiranda copia loquendi 'letalis harundo', 'sagitta', 'volatile ferrum'.

Ad v. 75 Sidonias Pygmalionis vel Sychaei: quod supra ait "avari Pygmalionis opes" et "ignotum argenti pondus et auri". et hoc additum propter illud "omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos". urbemque paratam 'paratam' ad illud pertinet, quod Aeneas propter civitatem navigat. et omnia ei ostendit Dido, quibus possit inducere. et 'paratam' ideo, ut sit conpendium quaerentibus sedes. sed alii movent quaestionem quomodo 'paratam', cum paulo post inferat 'pendent opera interrupta'. sed paratum potest dici, cui etiam paululum superest: unde est 'minaeque murorum ingentes': nam ideo alibi "urbem praeclaram statui, mea moenia vidi".

Ad v. 76 Incipit effari mediaque in voce resistit sic Horatius "cur facunda parum decoro inter verba cadit lingua silentio?"

Ad v. 77 Labente die ad convivia †retulit pervigratum est quia in usu non erant prandia, ut Iuvenalis "exul ab octava Marius bibit".

Ad v. 78 Demens quae ea quae noverat audire cupiebat.

Ad v. 79 Narrantis ab ore ut eum intueretur. et hoc loco per omnia amantis adfectus exprimitur.

Ad v. 80 Obscura luna id est nox: nam nihil tam contrarium lunae est, quam obscuritas: aut ideo nox 'obscura luna', quia nec semper nec eadem hora oritur. 'vicissim' autem ideo, quia per diem sol lucet, illa per noctem: ergo apparens diurnum lumen, id est solis, reprimit. an ipsa luna suum lumen reprimit, occidens et se obscurans?.

Ad v. 82 Sola sine eo quem amabat: nam regina sola esse non poterat. est autem Plauti, qui inducit inter multos amatorem positum dicentem quod solus sit: ut ipse alibi "me sine sola vides", quam constabat Antonii castra comitatam, sed 'sola' sine amatore tuo. maeret per diphthongon 'est tristis'; nam aliter militiam significat, ut "aere merent parvo". sane 'mereor' aliud est. vacva aut sine Aenea et Troianis: aut magna, ut "vacua atria circum intenti ludo". relictis potest intellegi ab Aenea.

Ad v. 83 incubat quasi invita. absens absentem unum suffecerat: sic "et fratrem ne desere frater". Terentius "praesens praesentem eripi, abduci ab oculis".

Ad v. 84 Imagine capta ob amati similitudinem.

Ad v. 85 infandum iuxta iudicium reginae, ut illa sentiebat; vult enim eam culpae eximere. alii 'infandum' quia falli non potest accipiunt, hoc est ipsam libidinem, in cuius vicem nihil subponi potest.

Ad v. 86 non coeptae adsurgunt turres contra illud "pars ducere muros". non arma ivventus exercet haud in armis se exercet: quemadmodum illud "ferrum exercebant".

Ad v. 87 portusve quod supra "hic portus alii effodiunt". propugnacula quibus porro pugnatur.

Ad v. 88 interrupta coepta et omissa. minae eminentiae murorum, quas pinnas dicunt: hinc et 'eminere' dicimus, ut in primo "geminique minantur". quidam 'minaeque' ad interrupta opera referunt, ut quae inperfecta sunt sic videantur, quasi ruinam minentur.

Ad v. 89 aequataque machina caelo exposuit, quid sint 'minae murorum ingentes'.

Ad v. 90 simul postquam. tali quali uritur infelix Dido. peste amore, incendio, ut "et toto descendit corpore pestis".

Ad v. 91 Nec famam obstare furori honestam scilicet: sane τῶν μέσων est. furori iam non amori.

Ad v. 92 Adgreditur cum calliditate loquitur, et quasi ex praeparato, vel ex insidiis, ut alibi "facile ut somno adgrediare iacentem". saturnia ubi nocituram Iunonem poeta vult ostendere Saturniam dicit; scit enim Saturni stellam nocendi facultatem habere, ut alibi "Irim de caelo misit Saturnia Iuno" et "Saturnique altera proles irarum tantos" et reliqua. ubi autem propitiare eam promittit, ait "Iunonis magnae" et iterum "adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno".

Ad v. 93 Egregiam vero lavdem ironia est, inter quam et confessionem sola interest pronuntiatio: et ironia est cum aliud verba, aliud continet sensus. sane huius verbi initium tractum est, quia proprie egregium dicebatur, quasi in grege amplissimum, quod emineret ex grege. singula autem hic pronuntianda sunt et morandum in singulis verbis; habent enim singula invidiam. spolia ampla refertis translatio rei militaris: referre enim spolia victores ex victis dicuntur.

Ad v. 94 Puer filius: Graece dixit, παῖς , ut Horatius "puerosque Ledae".

Ad v. 95 femina bene 'femina', qualis mortalis, opponitur, ut "mixta deo mulier" pro mortali intellegendum est. dvorum est bene cessit masculino femininum.

Ad v. 96 Adeo multum, valde, ut Terentius "adulescentem adeo nobilem". veritam te moenia nostra propter illud "haud tanto cessabit cardine rerum". moenia nostra Iunonis hospitium: nam legimus "quo se Iunonia vertant hospitia". et 'nostra' Graece dixit.

Ad v. 98 Modus finis: Iuvenalis "nullo quippe modo millesima pagina surgit". sed quis erit archaismos. aut quo nunc certamine tanto? 'quo nunc' aut quo: aut ad quam rem: aut quid opus est tanto certamine? aut figurate, quo tibi hoc, id est, quo nunc certamen tantum: aut quis modus erit in tanto certamine: aut quousque, ut 'usque' extrinsecus accipiamus.

Ad v. 99 quin potius pro 'cur non'. pacem aeternam non indutias temporales. pactosque hymenaeos licet fabula de Hymenaeo in primo libro narrata sit breviter, tamen plenior talis est: Hymenaeus, Atheniensis, adeo pulcher fuit, ut adulescens puella putaretur. is cum unam virginem nobilem ipse mediocriter ortus adamasset eiusque nuptias desperaret, quod unum poterat, sequendo puellam amori satis faciebat. sed cum Atheniensium nobilissimae virgines Eleusinae Cereri sacra facerent, subito adventu piratarum raptae sunt: inter quas etiam Hymenaeus, qui illo amatam fuerat secutus, tamquam puella raptus est. sed cum piratae praedam per maria longinqua portassent, in desertam regionem delati ac fatigati somno se dederunt: quos cum universos occidisset Hymenaeus, relictis ibi virginibus Athenas reversus est petiitque a civibus, ut, si virgines quae raptae fuerant reduxisset, dilectae nuptias impetraret. quas cum reduxisset, optatam in matrimonium virginem meruit. quod coniugium quia felix fuerat, placuit [omnibus] Atheniensibus omnibus nuptiis Hymenaei nomen interesse. est etiam alia ratio vocabuli: nam hymen quaedam membrana quasi virginalis puellae esse dicitur: qua rupta quia desinat esse virgo, hymenaei nuptiae dictae.

Ad v. 100 Habes tota quod mente petisti propter illud "nostram nunc accipe mentem".

Ad v. 101 ardet amans dido plus dixit haec, quam Venus imperaverat: illa enim dixerat "sed magno Aeneae mecum teneatur amore", haec dixit 'ardet' et 'traxit furorem'. 'traxit' autem dixit, ut spiritum trahere dicimus.

Ad v. 102 communem hunc ergo populum utrum ad solum Carthaginiensem retulit, quem velit sibi communem esse cum Venere: an utrumque, id est Tyrios et Troianos? paribusque regamus avspiciis aequali potestate: et ab eo quod praecedit id quod sequitur. [et] dictum est a comitiis, in quibus iisdem auspiciis creati, licet non simul crearentur, parem tamen habebant honorem propter eadem auspicia: unde et consules pares sunt, cum necesse esset ut unus prior crearetur.

Ad v. 103 Phrygio servire marito eloquenter, ἐμφατικῶς , ac si diceret 'exuli'. non nulli autem per fallaciam Iunonis dictum accipiunt. liceat id est non necesse sit, sed in voluntate sit Didonis si velit, ut supra 'paribus auspiciis', non imperio: potest enim imperium par non esse, cum auspicium par sit. alii invidiose dictum volunt 'liceat Phrygio marito', id est qui victus est: et non dixit 'nubere', sed 'servire'. quidam 'servire' dubitant utrum Didonem, an Tyrios dixerit. sane hic coemptionis speciem tangit. coemptio enim est ubi libra atque aes adhibetur, et mulier atque vir inter se quasi emptionem faciunt: quod ait etiam in primo georgicorum "teque sibi generum Thetys emat omnibus undis". quoniam coemptione facta mulier in potestatem viri cedit atque ita sustinet [liberis] conditionem liberae servitutis, ait [enim] 'liceat Phrygio servire marito' et in georgicis "tibi serviat ultima Thule". quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud '‹permittere› dextrae', quam in manum convenire? quae conventio eo ritu perficitur, ut aqua et igni adhibitis, duobus maximis elementis, natura coniuncta habeatur: quae res ad farreatas nuptias pertinet, quibus flaminem et flaminicam iure pontificio in matrimonium necesse est convenire. sciendum tamen in hac conventione Aeneae atque Didonis ubique Vergilium in persona Aeneae flaminem, in Didonis flaminicam praesentare.

Ad v. 104 Dotales Tyrios regalem spectavit personam. permittere dextrae quasi per manus conventionem: secundum ius locutus est.

Ad v. 105 Olli aut illi, aut tunc. cetera per parenthesin dicta sunt: ordo enim est 'olli sic contra est ingressa Venus'. simulata mente hoc est 'talibus adgreditur'.

Ad v. 106 quo pro 'ut': pronomen pro coniunctione causali. libycas adverteret oras absolutior quidem est haec lectio, sed verior et figuratior illa est 'Libycas averteret oras': nam plerumque trahitur schema, ut aliquo ituri non ad locum, sed de loco ponamus significationem, ut si dicas 'de Campania abeo in Tusciam', 'abeo' honestius est, quam si 'eo' dixeris. nec hoc tantum hoc loco facit, sed pluribus: hinc enim est "ripamve iniussus abibis?"

Ad v. 107 Ingressa venus calliditatis est, ut supra: habet enim haec vox insidiarum significationem. quis talia demens deest 'nisi', ut sit '"nisi" demens'.

Ad v. 108 aut tecum malit contendere bello?? non dixit 'possit': quod autem addidit †satis bello exserte. si modo quod memoras oblique, dum consentit, docet fieri non posse.

Ad v. 109 Fortuna sequatur [aut] subauditur fortuna prospera. hoc ad casum pertinet.

Ad v. 110 Fatis incerta feror bene omnia tetigit quibus res humanae reguntur: casum, fata, voluntatem deorum. alii sic exponunt: quia scio fatis aliud videri, ideo de Iovis voluntate nunc dubito: ergo 'fatis' propter fata. sane oratorie et blanditur et pugnat, sed non palam, dicendo incertam se esse de voluntate fatorum.

Ad v. 112 Aut foedere ivngi si 'foedera', per se plenum est: si 'foedere', ad 'populos' pertinet.

Ad v. 113 tu conivnx dicendo 'coniunx' ostendit eam non posse ignorare, inpossibile esse quod petit. tibi fas animum temptare precando sic Aeolus "tuus o regina quid optes explorare labor".

Ad v. 114 Perge sequar per te incipiet. bene aliud agens aliud ostendit: ante est enim Iunonis officium ex matrimonio, sic usus Venerius: unde paulo post 'adero, et tua si mihi certa voluntas'. tum quidam ordinis esse volunt, 'tunc' temporis. excepit subsecuta est. et potest 'excepit' pro 'insidiose respondit' accipi, ut "aemulus exceptum Triton" et "excipit incautum".

Ad v. 115 Iste labor scilicet explorationis a Iove: quod dixerat 'si Iuppiter unam'. quod instat quod fieri volo.

Ad v. 116 Confieri 'con' abundat, ut "fata renarrabat divum cursusque docebat": quamvis veteres indifferenter 'confieri' dicebant. paucis adverte id est 'animadverte': parte pro toto usus est. et aut 'adverte paucis', aut 'paucis docebo'.

Ad v. 117 miserrima dido aut ex persona miserantis dictum: dolet enim insidiis circumventam: aut 'miserrima' quae perdiderit castitatem.

Ad v. 118 nemus pro silvis et montibus. ubi hoc loco pro 'cum'.

Ad v. 119 titan Sol: unus enim de Titanibus Hyperionis filius contra Iovem non fecit. retexerit orbem quem nox tegebat: ergo 'inluminaverit'. huic contrarium "quotiens umentibus umbris nox operit terras".

Ad v. 120 Nigrantem nigrum: participium pro nomine, sine verbo. et quaeritur, quis prius 'nigrantem' dixerit?

Ad v. 121 Alae equites: ob hoc 'alae' dicti, quia pedites tegunt alarum vice. trepidant festinant, ut "hic me dum trepidi crudelia limina linquunt". indagine ferarum inquisitione. et quidam cum vestigatoribus alatorum mentionem inductam accipiunt: nam indaginem vestigatores ipsos tradunt, alas vero alatores, qui dextra et sinistra plagarum sublata voce prohibent feras exire. trepidant vero hoc loco 'sensim' accipiunt, non, ut alibi, 'festinant', quia saltus non cursu, sed sensim cinguntur. quidam 'trepidant' ab equis, qui hodieque trepidare dicuntur, appellari putant. Cato "sedere non potest in equo trepidante".

Ad v. 122 Desuper infundam quia aer est Iuno. bene ergo hic se facturam dicit quod habet in potestate. omne ciebo pro 'totum': 'omne' enim numeri est, 'totum' quantitatis.

Ad v. 123 Nocte opaca nubium caligine.

Ad v. 125 Tua si mihi certa voluntas hoc est, si etiam tuum subsequatur officium: quia Iuno coniugii, Venus causa coniunctionis sit. igitur Iuno nil se posse adnuntiat, nisi voluntas Veneris adfuerit. 'certa' autem firma, quia promiserat.

Ad v. 126 Conubio hoc Veneri contrarium est: et hic est dolus, quem intellectura est et risura. 'nu' naturaliter longa est ab eo, quod est 'nubere', ut "conubia nostra reppulit"; sed modo metri causa corripuit.

Ad v. 127 hic hymenaeus erit id est, hae erunt nuptiae. sane de Hymenaeo licet superius iam dictum sit, tamen sunt etiam aliae opiniones: nam alii hunc Veneris et Liberi filium dicunt primum nuptiis prospere usum, ob quod in nuptiis vocatur: unde nuptiale carmen Hymenaeus. alii nuptiarum inventorem tradunt et ideo carminibus decorari; quod exemplum ab eo proditum ubique servatur. Cornelius Balbus Hymenaeum ait, Magnetis filium, musicae artis peritum, pulchritudine muliebri, dum nuptias Liberi patris et Althaeae religiosis cantibus celebrat, exspirasse: propter quod ei talis honor in nuptiis adtributus est, ut celebratio nominis eius nuptiarum iungendarum perpetuum omen esset. non adversata legitur et 'aversata'.

Ad v. 128 repertis vel compertis, vel deprehensis. cur autem dolis repertis risit? qui altius intellegunt, sic tradunt: hoc est quos iampridem compererat, cum Ilium oppugnaretur.

Ad v. 130 Ivbare exorto nato lucifero: nam proprie 'iubar' lucifer dicitur, quod iubas lucis effundit: unde iam quicquid splendet iubar dicitur, ut argenti, gemmarum. est autem lucifer interdum Iovis: nam et antiqui 'iubar' quasi 'iuvar' dicebant: plerumque Veneris stella: unde Veneris dicta est, ut "quem Venus ante alios astrorum diligit ignis". alii iubar solem; alii splendorem siderum dicunt. sane modo hysteroproteron in sensu est; [nam si lucifer iubar est] iubar enim praecedit auroram. et facit 'hoc iubar, huius iubaris'.

Ad v. 131 Retia rara plagae multi dividunt, ut sit 'retia rara' maiora, plagas vero minora intellegamus. alii plagas per definitionem accipiunt, ut intellegamus 'quae sunt retia rara, plagae'. sciendum tamen proprie plagas dici funes illos, quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. sane 'retia rara, plagae' et reliqua subauditur 'portantur': aut zeugma est 'ruunt'. lato ve- nabula ferro lati ferri. venabula autem ob hoc dicta, quod sunt tela apta venatui, quasi excipiabula.

Ad v. 132 Massyli Massylorum gens est non longe a Mauritania. et 'Massyli' legendum per unum 'i' litteram, ne non stet versus: 'sy' enim longa est, ut "hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos". et odora canum vis plus enim est, quam si diceret 'multitudo': unde Sallustius "qua tempestate ex ponto vis piscium erupit". ergo vim aut ad multitudinem, aut ad naturam retulit. 'odora' autem non olens, sed odorem inveniens: ergo inproprie dixit: nam 'odorum' est quod ex se odorem emittit, non quod odorem sequitur, ut Statius "et odoro vulnere pinus". sic est et "inter odoratum lauri nemus" pro 'odorum': nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut 'odoratum templum'. tria ergo sunt: 'odorum' quod per se olet, 'odoratum' quod aliunde odorem accipit, 'odorisecum' quod odorem sequitur; sicut modo de canibus debuit dicere.

Ad v. 133 Cunctantem morantem: atqui amatrix ad eum quem amabat, debuit festinare; sed pathos natura superavit, ut mulierem et reginam ostendat, ut Terentius "dum moliuntur, dum conantur, annus est". deinde haec morabatur iam studio placendi. hic enim inducitur veste, armis, auro, vel purpura comptior, cum supra naturalis pulchritudinis gloria contenta sit, ut "regina ad templum forma pulcherrima Dido". ad limina ante, vel apud. primi principes, ut "una omnes iuvenum primi". et bene reginae officio primi adsunt, quia de plebe dixerat 'it portis iubare exorto delecta iuventus' et 'Massylique ruunt equites'.

Ad v. 135 Stat sonipes adest, praesens est: nam si 'stat' simpliciter acceperis, vituperatio est: nam legimus "stare loco nescit". denique sequentia dictum hoc explanant, ut 'ac frena ferox spumantia mandit'. spumantia spumas moventia, ut 'naufragum mare', quod naufragos facit.

Ad v. 136 tandem hoc ad illud redditum 'reginam thalamo cunctantem'.

Ad v. 137 sidoniam picto et reliqua. vetere ceremoniarum iure praeceptum est, ut flaminica venenato operta sit. operta autem cum dicitur pallium significatur, venenatum autem infectum: quod ipse ait in bucolicis "alba nec Assyrio fucatur lana veneno". hic vero cum dicit 'Sidoniam' ostendit Tyriam et purpuream: purpuream declarat infectam. 'chlamydem' autem pallium esse quis dubitet? praeterea flaminicam habere praecipitur arculum, ricam, venenatum, fibulam. de venenato dictum est. arculum vero est virga ex malo Punica incurvata, quae fit quasi corona et ima summaque inter se alligatur vinculo laneo albo, quam in sacrificiis certis regina in capite habebat, flaminica autem Dialis omni sacrificatione uti debebat. Vergilius ergo propter nominum et intellectus difficultatem aliter omnia conprehendit: nam pro pallio chlamydem, pro venenato, id est infecto, Sidoniam. arculum vero et fibulam ex auro facta commemorat dicendo 'cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum', quod in arculum potest referri: nam de fibula manifestum est cum ait 'aurea purpuream subnectit fibula vestem'. 'subnectit' autem quid aliud est, quam sursum nectit ac per hoc succinctam facit? 'vestem' vero possumus ricam accipere, quia rica genus est vestis. sciendum sane, sicut supra dictum, ubique Didonem flaminicam ostendi. limbo limbus est, sicut supra diximus, fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, ut "victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura".

Ad v. 138 cui pharetra ex auro deest 'erat'. et amat poeta iterare voces, vel pretiosas, vel necessarias, vel optabiles: pretiosas, ut "aerea cui gradibus surgebant limina" et "aurea pectoribus demissa monilia pendent": necessarias ita "ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes": optabiles ita "humilemque videmus Italiam". crines nodantvr in avrum veluti retiolum dicit, quod colligit comas: quae Graece κρωβύλη dicitur.

Ad v. 141 Ipse ante alios quia amatur, et ideo ei dat pulchritudinem, licet Ascanio magis congruat. pulcherrimus ex animo Didonis: hoc enim ei videbatur. alibi epitheta Aeneae dat: cum religiosum ostendit, dicit 'pium'; cum fortem, 'magnanimum'.

Ad v. 143 ubi hoc est 'cum'. hibernam lyciam non asperam, sed aptam hiemare cupientibus: sic enim se habet natura regionis. et bene aliud agens aliud ostendit: nam constat Apollinem sex mensibus hiemalibus apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa: unde Patareus Apollo dicitur: et sex mensibus aestivis apud Delum. ergo 'hibernam' utrum quod ibi hiemare soleat; an frigidam; an hieme temperatam; an quam hiberno tempore deserere soleat? xanthique flventa 'que' pro 'vel' posuit: hoc enim dicit 'vel cum Xanthum, vel cum Lyciam relinquit', ut est "suspectaque dona praecipitare iubet subiectisque urere flammis".

Ad v. 144 deserit relinquit, ut "desertosque videre locos litusque relictum". delum maternam quae Latonam fugientem, dracone Pythone insequente, suscepit. et hoc ideo, quia, sicut dictum est sex mensibus aestivis apud Delum responsa dat. invisit repetit: per quod ostendit relicta Delo ad Lyciam transire. invisit apollo Apollini Aeneam vel propter sagittas, quibus in venatu utebatur, comparat; vel certe propter futurum infelix matrimonium: ut enim et supra diximus, nuptiis est hoc numen infensum. vel Apollini Aeneam, ut in primo Didonem Dianae: quomodo germanorum nuptiae esse non possunt.

Ad v. 145 choros sacra. cretes ab eo, quod est 'Cres'.

Ad v. 146 Dryopesque populi iuxta Parnasum, ut "Dryopumque trahens Erasinus aristas". Erasinus vero fluvius est. hi populi, ab Hercule victi, Apollini donati esse dicuntur. pictique agathyrsi populi sunt Scythiae, colentes Apollinem hyperboreum, cuius logia, id est responsa, feruntur. 'picti' autem, non stigmata habentes, sicut gens in Britannia, sed pulchri, hoc est cyanea coma placentes. hos Melissus ab Homero †Achabas appellari ait: qui propter scientiam sagittarum Apollini sunt gregales, sicut Cretes.

Ad v. 147 Cynthi montis Deli. flventem unguentatum et odoribus abundantem: aut prolixum et effusum, ut τὸν ἀκερσεκόμην significet.

Ad v. 148 fronde premit id est comprehendendo crinem efficit, ne fluat, fingens conponens, ut "corpora fingere". inplicat auro non frontem, sed crinem, qui est illi retrorsum in nodum collectus.

Ad v. 149 Tela sonant umeris ut in nono "pharetramque fuga sensere sonantem". 'umeris' vero aut 'in umeris', aut 'ex umeris'. havd illo segnior id est, non illo deformior: nam plerumque virtus et pulchritudo pro se invicem ponuntur. hinc est "satus Hercule pulchro pulcher Aventinus": nam Herculi satis est incongrua pulchritudo. sic Plautus in Pyrgopolinice de muliere interrogat "quidnam, fortis est?" (Mil. 1111) id est pulchra.

Ad v. 150 egregio praeclaro: et sic dicimus, quasi extra gregem.

Ad v. 151 lustra latibula ferarum vel luporum: unde et lupanaria meretricum lustra dicuntur.

Ad v. 152 ecce adverbium demonstrationis est, ut ostenderet velociter factum. et bene hac particula utitur: facit enim nos ita intentos, ut quae dicuntur putemus videre. ita enim capreae †suspensionis super saxa currunt, ut putes cadere illas cum exiliunt. ferae caprae hoc est capreae. et bene aptat descriptionem ad species, ut cervis campos, capreis saxa permittat. saxi pro 'montis', ut "accipiens sonitum saxi de vertice pastor". caprae quas Graeci αἰγάγρους vocant.

Ad v. 153 Decurrere bene praeterito usus est tempore ad exprimendam nimiam celeritatem: ostendit enim iam factum. sane 'decurrere' iuxta analogiam dixit, non, ut imperiti putant, decurrerunt.

Ad v. 154 Transmittunt celeriter transeunt: praecipue 'transmittere' est de loco ad locum transitio.

Ad v. 155 pulverulenta num 'cervorum pulverulenta agmina', quae pulverem faciunt, ut "pulverulenta coquat maturis solibus aestas"? glomerant pro 'involvunt'. alias pro 'in unum contrahunt', ut "quem circum glomerati hostes": vel glomerati eunt.

Ad v. 157 gavdet equo gaudet, quod acrem equum habeat et velocem. iamque hos cursu id est 'modo', ut "iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno". et bene puerilem osten- dit animum, qui per mobilitatem et inconstantiam frequenter optat timenda.

Ad v. 158 pecora inter inertia votis bene per contemptum 'pecora', cum ea sint pecora, quae non silvestri, sed humano usui aluntur. 'inertia' autem pro ignavis et innocuis posuit; et hoc ad capreas et cervos retulit, ‹ut› in georgicis "inbelles ‹dant proelia cervi›": nam 'iners' proprie quid sit Lucilius declarat "ut perhibetur iners, ars in quo non erit ulla".

Ad v. 159 Monte leonem per transitum tangit historiam: nam Ascanius praeter Iulum et Ilum, quae habuit nomina, etiam Dardanus et Leontodamas dictus est, ad extinctorum fratrum solacium: ideo nunc eum dicit optare adventum leonis, paulo post 'Dardaniusque nepos Veneris'. constat etiam Aeneam Dardanum dictum, ut ostendit in quarto "hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus", item Ilioneus "hinc Dardanus ortus, huc repetit": nam latenter etiam illud nomen ostendit.

Ad v. 161 Commixta grandine nimbus secundum Iunonem 'his ego nigrantem commixta grandine nimbum'. et bene etiam grando adicitur, quia poterat nimbus contemni facilius. murmur autem caeli ad infaustum omen pertinet, quia tonitru dirimuntur auspicia.

Ad v. 163 nepos veneris quidam indecenter dictum volunt, ut Venus avia sit.

Ad v. 164 De montibus amnes ne vel investigare Tyrii possent reginam.

Ad v. 166 Deveniunt bene subprimit rem pudendam: sic Terentius "'quid tum' fatue? fateor". prima et tellus satis perite loquitur: nam secundum Etruscam disciplinam nihil tam incongruum nubentibus, quam terrae motus vel caeli dicitur. quidam sane etiam Tellurem praeesse nuptiis tradunt; nam et in auspiciis nuptiarum invocatur: cui etiam virgines, vel cum ire ad domum mariti coeperint, vel iam ibi positae, diversis nominibus vel ritu sacrificant. et pronvba ivno quae nubentibus praeest. Iunonem autem dedisse signa per tempestatem constat et pluvias, quae de aere fiunt. Varro pronubam dicit quae ante nupsit et quae uni tantum nupta est: ideoque auspices deliguntur ad nuptias.

Ad v. 167 dant signum] ut dei nuptiales. fulsere ignes Varro dicit "aqua et igni mariti uxores accipiebant": unde hodieque et faces praelucent et aqua petita de puro fonte per felicissimum puerum aliquem aut puellam, interest nuptiis, de qua nubentibus solebant pedes lavari. alii 'fulsere' pro malo omine positum volunt. cum enim ait fulsisse ignes, infaustum conubium videtur ostendere, quia actio perimitur, cum de caelo servatum est. et bene hoc totum ad Iunonem refertur, quia aer esse dicitur; unde aquas cum ignibus dedit.

Ad v. 168 Vlularunt bene medium elegit sermonem: nam ait Lucanus "non tu laetis ululare triumphis" (6.261). in luctu autem ululari, non dubium est. et ideo medium elegit sermonem, quia post nuptias mors consecuta est. non nulli ita accipiunt, quod ululare veteres etiam in sacris dicebant ex Graeca consuetudine. ergo 'ulularunt nymphae' quasi nuptiarum sacra celebrarunt. Graeci autem ὀλολυγμόν appellant: nam et primam congressionem proelii ὀλολυγήν dicunt: quod Vergilius ostendit "magnoque ululante tumultu".

Ad v. 170 Specie famave movetur species rerum Didonis praesentium est, quod quasi aspicitur, fama autem rerum absentium. hoc ergo dicit: non eam movet nec praesens deformitas, quod non in thalamo, sed in specu concubuerat: sed nec futura mox fama. ‹alii]2 accipiunt facti qualitate aut respectu honestatis, τῷ πρέποντι . adeo illam nec Tyriorum pudebat, videntium talia, nec aliarum gentium, quae audiebant. ergo 'fama' deest mala.

Ad v. 171 Meditatur exercet: sic Horatius "et horridam cultis diluviem meditatur agris". nec incongrue dictum: actus enim est in ipsa meditatione: nam exercitium est meditatio. sciendum tamen est hodie hoc in usu non esse.

Ad v. 172 praetexit praetegit. culpam ut supra "succumbere culpae".

Ad v. 174 Fama malum definitio est, ut 'quo' ex praecedenti pendeat nomine: quamquam alii 'qua' legant. sane 'quo' nisi definitio sit, legi non potest; nec enim procedit, ut ordo sit 'Fama, quo non aliud malum est velocius'.

Ad v. 175 Mobilitate viget dat ei σωματοποιί̈αν . et laudat a contrario: cum enim omnia labore minuantur, haec crescit. sane 'viget' quidam pro vigescit accipiunt.

Ad v. 176 metu primo non 'primo metu', sed 'primum', quod initio cautius loquatur, id est in principio: cum enim quis veretur, ne auctor sit, quod audit continet; at ubi sit vulgatum, passim loquitur. et modo 'primo' adverbium est, non nomen. attollit in avras sumpta licentia, quae minuebatur timore.

Ad v. 177 Ingrediturque solo et caput inter nubila condit hoc vult ostendere, nec humili eam fortunae parcere, nec superiori. vel quia famae incertus auctor.

Ad v. 178 Terra parens generale est: parens rerum omnium. ira inritata deorum amphibolon est, utrum sua ira propter extinctos gigantas, an 'ira deorum inritata', quae extinxerat gigantas. vel ideo 'ira deorum', quod in eam fulmina et grandines de caelo cadunt.

Ad v. 179 Extremam aut post omnes gigantas, quippe ad deorum ultionem nata: nam per ipsam eorum crimina vulgata sunt: aut certe 'extrema' pessima: omnes enim, qui de medicina tractant, dicunt naturale esse, ut inutiliores sint qui nascuntur ultimi. Famam ergo inducit ultam esse fratres, quia ipsa deorum delicta vulgavit. ut perhibent quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre 'fama est'. mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait 'ut perhibent'. coeo enceladoque isti gigantes fuerunt inter alios, qui Iovem superpositis montibus regno caelesti detrudere conati, fulminibus sunt deleti. et bene elegit ex fratribus maximos, ex quibus aestimaretur.

Ad v. 180 Pedibus celerem et pernicibus alis convertit rerum epitheta: nam 'pernix' pedum est, ut "pernicibus ignea plantis", celeritas pennarum est, ut "celerique fuga sub sidera lapsae". aut certe intentio describentis est: supervacua enim est alas habenti pedum pernicitas: aut sic intellege 'pedibus celerem et alis velocibus?

Ad v. 181 monstrum bene vituperavit Famam ex accidentibus personae, per parentes malos et fratres: et quod eam describit, non est narratio, sed argumentatio. quidni monstrum, quae huius naturae sit, ut quot plumas, tot oculos, tot linguas, tot aures et cetera? quot sunt corpore plumae non ipsius, sed in omnium corporibus: nam exaggeratio est, ac si diceret 'quot sunt arenae'.

Ad v. 182 Oculi subter adverbium est, ac si diceret: non sub plumis, sed sub ipsa. et mire 'subter', quasi quae non videatur, et omnia videat. [reliqua] mirabile dictu sic exclamavit poeta, quasi minus admirationis haberet ipsa descriptio.

Ad v. 183 Tot lingvae infinitus est numerus: nam re vera quot sunt homines, in quibus fama est, tot ora habet, quae sunt hominum. totidem ora sonant aliud visu, hoc est 'ora'; aliud auditu, hoc est 'sonant'.

Ad v. 184 Nocte volat bene naturalem rem dixit: nam quanto celatum est aliquid, tanto magis requiritur. et sine dubio incipiens fama semper obscura est: quae divulgata conquiescit: unde ait 'luce sedet custos'. caeli medio absolute: quia inter caelum terramque medium est. terraeque per umbram noctem umbram terrae esse numquam apertius significavit.

Ad v. 185 stridens potest et ad oris sonum, et ad alarum referri. dulci declinat lumina somno qui est omnibus animantibus dulcis. et 'somno' utrum ablativo, an dativo? ‹dativo› melius interpreteris, quasi non succumbat illi.

Ad v. 186 luce sedet id est per diem: aut ut lux coepit. et bene nocturna illi et diurna officia dat, ne dulci somno capiatur. custos speculatrix, ne quid eam praetereat; non, quae custodiat aut servet. summi culmine tecti per domos nobilium, propter res privatas.

Ad v. 187 Turribus aut altis per domos regum, propter res publicas. magnas territat urbes magnos populos. et dicit plebeios. et ostendere vult Famae linguis neminem exceptum qui non exagitari possit.

Ad v. 188 Tenax in omnibus perseverans: tam in enuntiandis falsis rebus, quam in veris.

Ad v. 189 haec tum vel Fama talis et tanta: vel haec facta. populos utrum generaliter, an Tyrios et Troianos tantum?

Ad v. 190 Gavdens propter inventam materiam. et quidam non temporale Famae epitheton 'gaudens' esse volunt, sed generale, ut multiplici sermone gaudeat, quo tunc populos implebat. facta atque infecta sicut sequentia indicant. et est quasi proverbiale: nam hoc est 'tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri'.

Ad v. 191 venisse Aeneam haec facta sunt.

Ad v. 192 viro marito, "ut vir gregis ipse caper". dignetur libravit sermonem, quasi personae superioris.

Ad v. 193 hiemem inter se luxv, quam longa, fovere id est nunc hiemem inter se luxu fovere, in quantum longa est ipsa hiemps. facit talem etiam alibi figuram, ut "Thybris ea fluvium, quam longa est nocte tumentem leniit" pro 'quam longa est ipsa nox'. fovere veteres 'fovere' pro diu incolere et inhabitare dixerunt, ut ipse alibi "fovit humum".

Ad v. 194 Regnorum inmemores hoc fingit: nam et illi curae est Carthago et Aeneae Italia. an quia quod una patitur duobus assignat? cupidine ‹cupidinem› veteres inmoderatum amorem dicebant: Afranius †neraria "alius est amor, alius cupido * * * amant sapientes, cupient ceteri". Plautus cum distinctione posuit "cupidon te †cum sicut anne amor?" quod intellegitur vehementer illam amare vel inpatienter. ipse alibi "quem Venus Cupidoque imperat, suadet amor" (Cur. 3) dicendo 'imperat' violentiam ostendit, 'suadet' addendo moderationem significat.

Ad v. 195 Dea foeda crudelis, impia: quod alibi interpretatur. "eadem impia fama detulit". in ora palam, ut antequam audiant loquantur. et proprie 'ora'. Terentius "in ore esse omni populo".

Ad v. 196 Iarbam filium Iovis Ammonis. Liber cum Indos peteret et per Xerolibyam exercitum duceret, fatigatus siti Iovis sui patris imploravit auxilium, et statim viso ariete fons secutus est. unde factum est Iovi Ammoni ab arenis dicto simulacrum cum capite arietino: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa. iarbam filium Iovis Ammonis. Liber, vel ut alii dicunt, Hercules, cum Indos peteret, et per deserta Libyae, hoc est per Xerolibyam, exercitum duceret, fatigatus siti Iovis patris imploravit auxilium: cui ille arietem ostendit, quem secutus ille pervenit ad locum quendam, in quo aries terram pede suo scalpsit, e quo loco fons manavit. unde factum est, ut Iovi Ammoni, ab arenis dicto, templum cum simulacro cum cornibus arietinis constitueretur: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa, aut quia Libyes Ammonem arietem appellant. alii hunc Ammonem in loco natum, ubi sola ovis fuerat, a finitimis inventum dicunt, creditumque ex Iove et ove natum appellatumque Ammonem ab arena, quia ibi tale solum est. alii inter Cyrenas atque Carthaginem locum tradunt fuisse, in quo pastores puerum arietinis cornibus insignem, in arena sedentem ac vaticinantem deprehenderunt. hic sublatus tacebat, repositus loquebatur: mox cum e conspectu hominum subito recessisset, creditus est deus: unde Iovem ideo ibi colere coeperunt, nomine Ammonem, quod in arena fuerat visus.

Ad v. 197 aggerat iras super eas, quas habebat ex contemptu.

Ad v. 198 Rapta stuprata, ut "et rapti Ganymedis honores". et "rapta raptoris mortem vel nuptias optet". garamantide nympha et proprium potest esse et gentile: nam Garamantes sunt iuxta Libyam: a Garamante, filio Apollinis.

Ad v. 200 Centum finitus numerus pro infinito. sane in primo Aeneidis qui mos sit templorum constituendorum relatum est: quae aut tantum sacra sunt, aut ibi etiam res publica administrari auspicato potest. hic ergo templa tantum sacra declarat cum subiungit 'centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, excubias divum aeternas pecudumque cruore', quibus scilicet et sacratio ageretur; et nihil de publicis rebus actum aliqua narratione subiungit. alii templum dicunt non solum quod potest claudi, verum etiam quod palis aut hastis aut aliqua tali re, et lineis aut loris aut simili re saeptum est: quod effatum est. amplius uno exitu in eo esse non oportet, cum ibi sit cubiturus auspicans. centum aras posvit per praeteritum perfectum intulit, sacraverat per praeteritum plusquamperfectum. at e contrario "multa vastabat caede" et "ardentesque avertit". alibi simile schema per tempora: "ipse oratores ad me" et reliqua "cum sceptro misit, mandat" et reliqua, et "mactat binas de more bidentes vinaque fundebat pateris". vigilem ignem utrum ad quem vigiliae agebantur, an perpetuum? vigilemque sacraverat ignem excvbias divum] [quod] significat sine intermissione fieri sacrificia, ad quem excubare per diem et noctem necesse sit, ut dicimus cotidie in officio esse: non ergo apud quas dii excubant, sed quae diis excubantur.

Ad v. 201 Excubias divum aeternas definitio est aeterni ignis. quid est ignis pervigil? excubiae deorum. et sciendum non vacare ratione, ut in aliquibus templis sit ignis pervigil: nam potestates aut terrenae sunt, aut aeriae, aut aetheriae; sed quia aether ignis est, ideo in aetheriarum potestatum templis ignis est, ut reddatur eis imago sui elementi. est autem in templo Iovis, qui aether est, et Minervae, quae supra aetherem est: unde de patris capite procreata esse dicitur.

Ad v. 202 variis florentia sertis aliis atque aliis, ac sic perpetuo tempore.

Ad v. 203 Isque amens animi et amator, et barbarus. sane nomen esse ostendit ponendo genetivum. amens animi ut "saevit inops animi". sane 'amens animi' nominativum pro genetivo posuit. num ergo 'amentis animi'? amaro quod audierat sibi praelatum Aeneam. amaro aspero, ut "hostis amare, quid increpitas?"

Ad v. 204 Media inter numina divum ac si diceret et 'diis testibus', ut Sallustius "quam mediusfidius veram licet mecum recognoscas": id est sis dictis medius: fidius, id est Διὸς υἱός , Iovis filius, id est Hercules. medium dixit testem. sane multi 'munera' legunt, hoc est in media precatione deorum: et est invidiosius, si inter munera, quae ipse sacraverat.

Ad v. 205 manibus supinis iuxta rationem: nam inferos demissis ad terram manibus invocamus: ut Homerus inducit Althaeam, matrem Meleagri, manibus in longum porrectis, ut ipse alibi "passis de litore palmis": caelestes levatis ad caelum, ut modo, et alibi "duplices tendens ad sidera palmas". supplex orasse supinis partim precatur, unde ait 'supplex': partim conqueritur, unde ait 'orasse', id est dixisse: hinc et oratores dicimus: nam 'rogare' non procedit, quia conqueritur magis.

Ad v. 206 ivppiter omnipotens epitheta, quae commemorationem potentiae habent, interdum exprobrationis vim obtinent, ut hoc loco. mavrusia Maura: nam protentio est nunc. Coelius "Maurusii, qui iuxta oceanum colunt".

Ad v. 207 Nunc epulata dum in epulis est: nam eum deseruit participium. et bene 'nunc' dixit: quasi celebrantibus eius sacra tanta iniuria acciderit. officia enim in deos, licet aeternam habeant gratiam, et spectent tam praeteritum quam futurum, tamen in praesenti plus valent. semper autem Iovi propter hospitalitatem libatur. et bene conqueritur, quia humanas res ne tum quidem curat, cum ei tribuitur honos sacrificii. et 'gens epulata' bene dixit, ac si diceret me iuvante, me praebente sumptum. lenaeum Bacchicum: nam Liber Lenaeus dicitur, quia torculis praeest, qui et Graece ληνοί dicuntur: nam cum sit Graecum, a mentis delenimento non potest accipi. lenaeus ex calcatorio ἀπὸ τῆς ληνοῦ , hoc est ‹a› lacu.

Ad v. 208 aspicis haec id est talia. et hoc sentit: itane talia aspicis, nec vindicas? fulmina torques vel intorques, vel gubernas.

Ad v. 209 Nequiquam horremus quia non iudicio hoc facis: quia non punis malos et supervacua horremus: aut quia existimamus ea non emitti manu tua. an 'nequiquam' pro non, ut sit 'tu fulmina non torques'?. caecique ignes non quia non videntur, sed quorum origo non apparet. an quorum rationem ignorantes timemus: alii enim de ventis dicunt fieri, alii de nubibus, alii de aere fulmen. in nubibus ac si diceret, non ex te fiunt; si enim errant, tuo non reguntur imperio. Iuvenalis "non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis".

Ad v. 210 terrificant animos et reliqua. latenter secundum Epicureos locutus est.

Ad v. 211 Femina invidia a sexu, contemptu inferioris. et iam incipit specialis conquestio. est autem ordo 'femina errans, quae in nostris finibus urbem posuit'. et est exaggeratio: primum quod pretio, deinde exiguam, dein certis legibus.

Ad v. 212 Pretio ut ostendat eam nec meruisse per gratiam, nec invasisse virtute. et si vendidit, quid conqueritur? scilicet vel defraudatus per corium, vel de nuptiarum promissione: aut 'exiguam pretio' pro exigui pretii. litus non ait agros, sed 'litus', ut et supra diximus, terram mari vicinam. modo etiam infertilem sibi et angustam vult ostendere, hoc est talem illi dedimus terram, quae nulli esset necessaria, qua tamen contenta fuit. arandum videtur illud attingere moris antiqui, quod cum conderetur nova civitas, tauro et vacca, ita ut vacca esset interior, a magistratu muri designarentur. nam ideo ad exaugurandas vel diruendas civitates aratrum adhibitum, ut eodem ritu, quo conditae, subvertantur. Horatius "inprimetque muris hostile aratrum".

Ad v. 213 Loci leges dedimus aut quam tributariam fecimus: aut cui ideo concessimus civitatem, ut in nostrum veniret matrimonium: ut iusta ira sit. conubia hic 'nu' produxit, cum alibi corripuerit, ut "conubio iungam stabili". nostra pro 'mea': est autem nobilius: sic Numanus "en qui nostra sibi bello conubia poscunt". Sallustius "nos in tanta doctissimorum hominum copia".

Ad v. 214 Dominum ut superius "liceat Phrygio servire marito". est autem de iure, quasi per coëmptionem. vel 'dominum' maritum, ut alibi 'dominam' uxorem "hi dominam Ditis": et est quasi vehemens accusatio: me maritum respuit et Aeneam non virum, sed dominum recepit. paris similis Paridi: iniuria a persona. sic Iuvenalis "et calvo serviret Roma Neroni": probrosis enim nominibus veteres convicia dicebant, ut Sallustius "tyrannumque et Cinnam maxima voce appellans". et bene 'Paris' quasi qui sustulit pactam.

Ad v. 215 Semiviro comitatu ut o "vere Phrygiae! neque enim Phryges": id est effeminati. et bene non solum regi, sed et sociis convicium facit. sane quidam tradunt iure hoc in Phrygas dictum: ab ipsis enim ferunt coepisse stupra puerorum.

Ad v. 216 Maeonia mitra Lydia: nam utebantur et Phryges et Lydi mitra, hoc est incurvo pilleo, de quo pendebat etiam buccarum tegimen. sane quibus effeminatio crimini dabatur, etiam mitra eis adscribebatur: multa enim lectio mitras proprie meretricum esse docet. ergo ex habitus qualitate mutuatur invidiam: nam eum non iam effeminatum, sed velut meretricem appellat, quod est inimicius non mulierem tantum, sed etiam meretricem vocare, cum, sicut supra dictum est, et alius insectator dicat "o vere Phrygiae! neque enim Phryges". crinemque madentem subnixus crinem unguentatum subnixum et subligatum habens. aut 'subnixus' fiducia elatus.

Ad v. 217 Rapto potitur stupro fruitur: nam proprie raptus est inlicitus coitus; nec enim hic rapuerat.

Ad v. 218 Templis quippe tuis ferimus ac si diceret, non mirum si haec patimur te colentes. sic supra ad inrisionem dictum 'Iuppiter omnipotens', ac si diceret: tu es, qui potest omnia? fovemus inanem aut quia frustra te credimus mundi esse rectorem: aut quia me tuum filium esse confido. 'fovemus' autem quasi in se infirmam.

Ad v. 219 orantem perorantem, non precantem, ut supra dictum est: "talibus orabat Iuno". arasque tenentem veteres aras 'asas' dicebant; postea inmutata littera 's' in 'r' 'aras' dixerunt, sicut Valesios Valerios, Fusios Furios: quod Varro rerum divinarum in libro quinto plenius narrat: necesse enim erat aras a sacrificantibus teneri: quod nisi fieret, diis sacrificatio grata non esset. quod plenius intellegi voluit, gratum hoc esse numinibus, subiungendo 'arasque tenentem audiit omnipotens'.

Ad v. 220 Oculosque ad moenia torsit regia ut inde pellat Aeneam; nec videatur esse contrarium quod turbantur omnia Iove Africam respiciente: nam utrumque a turpi liberat fama.

Ad v. 221 et oblitos famae melioris amantis oblitos et eos dicimus qui aliquid neglegunt, vel quibus aliquid excidit, ut hoc loco; et id quod de memoria excidit, sed figurate, "ut nunc oblita mihi tot carmina". 'famae' autem 'melioris' hoc est 'neque enim specie famave movetur'.

Ad v. 223 vade, age singulis verbis et iubentis, ut 'vade'; et hortantis, ut 'age'; et blandientis, ut 'nate' expressit adfectum. voca zephyros aut quibus Aeneas naviget: unde est "nec zephyros audis spirare secundos": aut qui vehant Mercurium, ut "ventosque secabat", item "rapido pariter cum flamine portant".

Ad v. 224 dardanivmque ducem ordo est 'Dardaniumque ducem adloquere'. Tyria carthagine quasi homini, ita civitati epitheton patrium dedit. 'Carthagine' autem pro 'Carthagini': et pro adverbio in loco, de loco posuit. sic Horatius "Roma Tibur amem, ventosus Tibure Romam" pro 'Tiburi'

Ad v. 225 Expectat moratur, deterit tempus. non respicit urbes non cogitat, cum illum necesse sit ad Italiam navigare.

Ad v. 226 celeres pro 'celer' vel 'celeriter'.

Ad v. 227 Non illum nobis κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus. pulcherrima epitheton perpetuum, nec ad praesens negotium pertinens.

Ad v. 228 Graivmque ideo bis vindicat armis alii dicunt 'bis' semel a Diomedis singulari certamine, in quo a Diomede percussus est saxo: Iuvenalis "vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae": et item in excidio, sicut legimus "descendo ac ducente deo" et "hoc erat alma parens". alii dicunt propter Diomedis et Achillis certamina singularia. sed quando cum Achille dimicavit, a Neptuno liberatus est: potest tamen hoc pro Venere factum videri: sic enim Iuno imputat Veneri quod pro ea factum est dicens "et potes in totidem classes convertere nymphas". potest etiam et alter sensus esse: nam Troia antea ab Hercule, qui et ipse Graecus fuit, capta est: ut intellegamus iam tunc Aeneam natum fuisse: nec enim multum tempus interfuit, cum constet Priamo tunc ab Hercule imperium traditum. 'vindicat' autem pro 'vindicavit': et quaedam ideo praesenti pro praeterito tempore ponuntur, ad maiorem significationem figurandam, ut "vel qualis equos Threi+ssa fatigat" et "Coeumque Iapetumque creat", ut e contrario praeteritum tempus ad exprimendam celeritatem, ut "suras incluserat auro" et "exiit ad caelum ramis felicibus arbos". et 'vindicat' eripit, ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.

Ad v. 229 Gravidam imperiis quasi parituram imperia: vel unde multi imperatores possent creari, ut "hinc populum late regem". ideo autem 'gravida' ablativo iungitur, quia etiam 'gravis illa re' dicimus, unde est huius origo sermonis. sic Plautus in Amphitruone "uxor tua non puero, sed peste gravida est" (Am. 719). alii hunc ordinem volunt: sed fore, qui Italiam gravidam rerum abundantia et bello frementem imperiis regeret. belloque frementem exceptis temporibus, quibus a Latino regebatur, ut "longa populos in pace regebat": nam alias bellicosa fuit Italia.

Ad v. 230 alto inlustri, nobili.

Ad v. 231 Proderet modo 'protenderet', id est propagaret. 'propago' autem si genus significet, 'pro' brevis est, ut "sit Romana potens Itala virtute propago": si de arbore dicas, producitur 'pro', ut "flexos propaginis arcus exspectant". 'prodere' sane significat et occulta detegere, unde proditores dicti, et decipere vel perdere, ut "unius ob iram prodimur": et est in infinitum haec lexis polysemos. Plautus "nam illud quod dat perdit, et illi prodit vitam ad miseriam" (Trin. 340), cum de paupere loqueretur.

Ad v. 233 Super sva lavde id est pro sua laude. et Graecum est schema: sic enim Demosthenes ὑπὲρ τοῦ στεφάνου , id est pro corona. molitur praeparat, exercet.

Ad v. 234 Ascanione propter illud quod frequenter diximus, ipsi imperium deberi. ideo autem hoc asserit poeta, ut laudando Iulum Caesarem laudet, quia ab eo originem ducit, ut "Iulius a magno demissum nomen Iulo" Romanas invidet arces honestior elocutio est si addamus quam rem invidemus, ut "Liber pampineas invidit collibus umbras".

Ad v. 235 Inimica in gente praeoccupat quasi praescius: nam nondum inimica est.

Ad v. 236 Prolem avsoniam ut in sexto "nunc age Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria": vel quia de Lavinia Silvium habuit.

Ad v. 237 Haec summa est id est mei praecepti collectio: hoc est totum propter quod mitteris, ut Iuvenalis "in summa, non Maurus erat neque Sarmata". hic nostri nuntius pro 'talis', ut "manibusque meis Mezentius hic est" et "hunc ego te, Euryale, aspicio" pro 'talem'.

Ad v. 238 Parere parabat non respondet quasi numen inferius, sed dictis obtemperat, ut "paret Amor dictis carae genetricis".

Ad v. 239 Talaria nectit Mercurius ideo dicitur habere pennas quia citius ab omnibus planetis in ortum suum recurrit: unde et velox et errans inducitur, ut "quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes".

Ad v. 242 Tum virgam capit id est caduceum, quod primo Apollo habuit et donavit Mercurio, accepta ab eodem lyra sibi tradita. sic Horatius "fraternaque umerum lyra". huius autem virgae haec ratio est. Mercurius et orationis deus dicitur et interpres deorum: unde virga serpentes dividit, id est venena: nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur: unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur: sicut enim per fetiales, a foedere, bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. quibus caduceis duo mala adduntur, unum Solis, aliud Lunae. sane de ipsis serpentibus haec opinio est †Mercurius haec tam fera animalia concordent, nos quoque concordare debere. Ἑρμῆς autem Graece dicitur ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας , Latine interpres. sane caduceum postea inventum dicitur. virga vero insigne potestatis est, nam ideo ea et magistratus utuntur. dicta, quod vi regat. hac et vates plerumque utuntur: unde et Circe videtur homines mutasse, ut "aurea percussum virga". et hodieque tam athletarum quam gladiatorum certamina virga dirimuntur. et praefecti gentium Maurarum cum fiunt, virgam accipiunt et gestant. animas pro 'umbras' secundum poeticum morem. animae enim in caelo sunt, ut "visa dehinc caelo facies delapsa parentis". huius autem rei ratio altioris est scientiae.

Ad v. 244 Lumina morte resignat claudit, perturbat. est et aliud quod physici dicunt, pupillas, quas in oculis videmus, morituros ante triduum non habere: quibus non visis est summa desperatio. hoc ergo dicit 'resignat', hoc est aufert signa luminibus: id est signorum, quibus quaeque noscuntur, intellectum tollit. Cicero resignari pro auferri ait in pro Archia "aliquandiu incolomis post damnationis calamitatem omnem tabularum fidem resignasset", hoc est abstulisset. alii tradunt resignare vetuste ita dictum, ut nos adsignare dicimus pro damno, ut est apud Catonem in Lucium Furium de aqua "quod attinet ad salinatores aerarios cui curam vectigalium resignantur" et idem in oratione 'ne spolia figantur nisi de hoste capta' "sed tum ubi †ludi misi sunt revertantur resignatis vectigalibus".

Ad v. 245 agit ventos non vocat aut transit, nam sequitur 'et turbida tranat.' an ergo ducit atque moderatur, ut "mulcentem tigris et agentem": unde et paedagogos dicimus? an excludit ac pellit, ut "ac membris agit atra venena?" an insequitur, ut "palantes Troas agebat?" an ante se agit, ne reflectant, ut "equos agit", quia illis defertur? nam dixit 'rapido pariter cum flamine portant'. an 'agit' in actu est? Sallustius "inter certamina dominationis aut libertatis agit". tranat transvolat, ut "nare per aestatem liquidam suspexeris agmen".

Ad v. 246 Apicem et latera bene ei quae sunt hominis dat: nam rex fuit. qui cum audisset oraculo, cavendum esse a Iovis filio, et timore nullum susciperet, a Perseo in montem conversus est viso Gorgonis capite, eo quod illum noluit suscipere. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: nam et Herculem docuit. sane Latine Telamo dicitur, ut Nilus Melo. bene ei quae sunt hominis dat: nam et umeros, barbam, mentum senem dicit. hic autem Atlas rex fuit, qui habuit, sicut quidam volunt, iuxta Aethiopas pomarium, in quo mala aurea nascebantur, quae Hesperides et insomnis draco custodiebant. hic cum audisset a Themide, antiquissima dearum vate, cavendum esse a Iovis filio, qui ea poma quandoque sublaturus esset, et timore nullum susciperet, audito quod Perseus Iovis esset filius, suscipere eum hospitio noluit: a quo in montem conversus est viso Gorgonis capite. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: nam et siderum cursum deprehendisse dicitur et Herculem docuisse.

Ad v. 247 atlantis Aetheris et Diei filius, cui poenae gratia caelum inpositum dicitur, quod, ut quidam volunt, cum Titanibus steterit. duri laboriosi: et merito, qui caelum sustinet: unde ait fulcit, hoc est sustinet, propter altitudinem: nam altus est nimis.

Ad v. 248 atlantis cinctum repetitio cum emendatione et auctu.

Ad v. 250 Nix 'nivis' facit; sed verbum 'ninguit' non hinc venit, sed ab eo quod est 'haec ninguis' et 'hae ningues': Lucretius "albas effundere ningues". 'ninguit' autem prima persona caret et secunda, quia non est in nostro arbitrio. fabula autem talis est: Nilus Callirrhoen, Oceani filiam, amavit: ex his nata puella nomine Chione, quam cum rure vitam agentem * * * Iuppiter a Mercurio tolli et nubibus misceri praecepit: unde factum est, ut nives quae cadunt Graece χιόνες appellentur; quae tamen nives, repraesentantes virginis vitam priorem, montibus magis inhaerent. ideo autem cadentes nives sata exurunt, ut ostendant, puellam iniuriam, quam pertulit a rustico, vindicare.

Ad v. 251 Praecipitant ut "nox umida caelo praecipitat": pro praecipitantur. senis aut propter aetatem: aut adlusit ad nives, ut "gelidus canis cum montibus umor liquitur". riget aut frigida est, aut recta est: unde et rigorem dicimus directionem. inde est "vestesque rigescunt" et "diriguere oculi".

Ad v. 252 Paribus alis leni volatu, ut "dixit et in caelum paribus se sustulit alis". nitens quidam pro 'volans' accipiunt: et est participium a verbo 'nitor'. cyllenius aut ab avia: unde paulo post 'Cyllenia proles': aut a Cyllene, Arcadiae monte, ubi dicitur esse nutritus.

Ad v. 253 Toto corpore uno impetu excussus. sic Lucanus "nec se tellure cadaver paulatim per membra levat terraque repulsum est erectumque semel" (6.755).

Ad v. 254 Avi similis incongruum heroo credidit carmini, si mergum diceret, vel, ut quidam volunt, fulicam: ut alibi ciconiam per periphrasin posuit "candida venit avis longis invisa colubris". sic est et "testa cum ardente viderent scintillare oleum". sane fabula de mergo talis est. Aesacus quidam puer, nympha Alexirhoë editus, aliam eiusdem fontis nympham amabat. quae cum insequentem amatorem fugeret, ad quoddam specu delata calcato serpente interempta est: quod postquam amator vidit, in mare se praecipitavit: cuius cum membra ferrentur fluctibus, miseratione deorum in avem mergum mutatus est, quia semper mergi fluctibus gaudent.

Ad v. 255 piscosos pisculentos: causa cur volet. hvmilis humiliter: et tractum est ab humo, ut "qua me quoque possim tollere humo".

Ad v. 257 Litus arenosum libyae bene 'arenosum' addidit: nam in Libya erat, sed non in arenosa: Mauretania enim aspera et silvestris est. ventosque secabat quia omnis avis in ventum volat, ut "illa notos atque atra volans in nubila fugit".

Ad v. 258 Materno ab avo per Maiam, Atlantis filiam.

Ad v. 259 aLatis participium sine verbo. magalia Afrorum casas: et 'mapalia' idem significant; sed 'magalia' 'ma' producit, 'mapalia' vero corripit, ut "et raris habitata mapalia tectis".

Ad v. 261 stellatus iaspede fulva Gaius Memmius de triumpho Luculli "Syriaci calceoli gemmarum stellati coloribus": participium sine verbo. 'iaspide' autem 'fulva', pro viridi, ut "fulvaque caput nectentur oliva". dicit etiam Plinius in naturali historia, multa esse iaspidum genera; in quibus etiam fulvum commemorat: hoc et Didymus et Nicander adfirmant. alii tradunt iaspidem in zmaragdum saepe transire.

Ad v. 262 Ensis erat ensem pro vagina posuit. et multi iaspidem volunt ad gratiam pertinere, alii ad salutis custodiam plurimum posse: ergo necessaria Aeneae in rebus trepidis, qui inter ignotas et bilingues devenerat gentes. traditur etiam, hanc gemmam contionantibus necessariam: nam Gracchus ea dicitur in contione saepe usus, et hic Aeneas, quasi regni particeps, in publico velut in contione a Mercurio corripitur. bene ergo hic ei habitus datur, ne eum Tyrii aut ut profugum aspernarentur, aut oboedire ut advenae nollent. sane bene describit luxuriantis ensem: aliter "fatiferumque ensem" et "ensem quem Dauno ignipotens": hic capulum aut vaginam, ut in illis ferrum. sed peritus poeta cum amatoris luxuriantis vaginam describit, alias etiam inseruit rationes, cur iaspidem dixerit. laena genus est vestis. est autem proprie toga duplex, amictus auguralis. alii amictum rotundum: alii togam duplicem, in qua flamines sacrificant infibulati. quidam tradunt bene filio Veneris habitum laenae datum, quia hunc sibi amictum genus Veneris vindicavit: unde Popilii 'Laenates' propter hunc habitum, qui se de Veneris genere ortos ferebant. alii inventorem huius vestis ab hac ipsa veste Laenatem appellatum tradunt. quidam muliebrem vestem quasi amatori aptam volunt. quidam pontificalem ritum hoc loco expositum putant. veteri enim religione pontificum praecipiebatur inaugurato flamini vestem, quae laena dicebatur, a flaminica texi oportere: quam vestem cum cultro, quae secespita appellabatur, †uti debere. secespita autem est culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo ‹flamines›, flaminicae, virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est. appellatur autem secespita a secando. hic ergo Vergilius in Aenea, quem sacratum intellegere vult, omnia supra dicta latenter amplexus est: nam inaugurationis meminit, cum dicit 'paribus nitens Cyllenius alis' et 'avi similis' et 'volat aequora iuxta': ostendit enim Aeneam auspicato et iussum a Carthagine abire. togam autem duplicem, quam purpuream debere esse non dubium est, hoc versu declarat 'Tyrioque ardebat murice laena'. secespitae autem, quoniam gratum non erat ipsius nominis facere mentionem, ita meminit 'stellatus iaspide ensis erat'. ensem ergo pro cultro longiore debemus accipere; stellatum autem pro 'clavis aeneis vinctum'. iaspidem autem ideo intulit, ne totus a rege discedere videretur: cui propositum est veterum caeremoniarum ritum aliud agens contingere.

Ad v. 263 demissa ex umeris ex qualitate amictus ornatum amatoris expressit. dives quae munera dido non addidit cuius rei dives, ut alibi "dives opum variarum" et "dives equum, dives pictai vestis et auri". sane hoc loco docuit, flamini a flaminica fieri vestem oportere, cuius lanam ipsa per se et nere debeat et texere: non enim dixit 'fieri iusserat' aut 'miserat'. [quod ad expositionem nominis pertinet.]

Ad v. 264 et tenvi telas discreverat auro ostendit ipsius manibus textam.

Ad v. 265 Invadit habitum futurae orationis ostendit. et notandum non eum tantum nuntii, sed etiam caduceatoris, id est oratoris, officio fungi: nam et persuadet et nuntiat. tu nunc 'tu' invectio est, et 'nunc', id est hoc tempore, quo tibi navigandum vel pro tua spe laborandum est. altae quam altam vis fieri.

Ad v. 266 locas pro collocas vel iacis. vxorius nimium uxori deditus vel serviens, ut Horatius "uxorius amnis".

Ad v. 267 exstrvis a struice: Plautus in Menaechmis "tantas struices concinnat patinarias"(Men. 102). Naevius nominativo singulari "struix malorum". hev regni sic increpat, ut misereatur.

Ad v. 268 Ipse dat dictis auctoritatem, ut "quae Phoebo pater omnipotens", et "imperio Iovis huc venio". claro demittit olympo Olympos quasi ὁλολαμπὴς dictus est: sive mons sit Macedoniae, qui dicitur esse diversorium deorum, sive caelum: unde addidit 'claro', ut "Plemyrium undosum". accentus sane Graecus tunc potest esse, si sit Graeca declinatio, ut Olympos Olympon. [nam Latine 'olympi'.]

Ad v. 269 regnator caelum et terras omnem mundum. torquet utrum quia mundus volubilis est? an 'torquet' regit, sustinet? ut "cuncta tuo qui bella pater sub numine torques". numine autem est aut nutu, aut potestate.

Ad v. 270 Haec quae dicturus est: nam supra dicta ex se dixerat. quid strvis utrum aedificas? an moliris? an incipis machinari?

Ad v. 271 qua spe libycis teris otia terris?? 'terra' totum orbem significat, 'terrae' autem partes sunt. teris per neglegentiam tempora consumis: et est verbum ad ignaviam positum: Sallustius "ibi triennio frustra trito". et cum Iuppiter dixerit "inimica in gente moraris", †adhic non dixit quae non esset intellecturus Aeneas.

Ad v. 274 Surgentem crescentem, ut "surgentem in cornua cervum" et "surgentemque novae Carthaginis arcem".

Ad v. 276 Debentur honestius plurali numero respondit. cyllenius antonomasivum est pro proprio. ore oratione.

Ad v. 277 Mortales visus aut oculis se Aeneae sustulit: aut humanam reliquit effigiem, quam sumpserat, ut ab Aenea posset videri: quod melius est. medio sermone atqui exsecutus est omnia quae Iuppiter dixerat; sed sermo est consertio orationis et confabulatio duorum vel plurium: medius ergo est sermo, cum persona, cum qua quis loquitur, non respondet, ut nunc fecit Aeneas.

Ad v. 279 aspectu numinis scilicet, ut "ipse deum manifesto lumine" et reliqua.

Ad v. 280 Arrectaeque horrore comae subaudis 'sunt'.

Ad v. 281 Dulcesque relinquere terras minus est 'quamquam'. per quod intellegi vult Aeneae animum, unde est "invitus regina tuo de litore cessi". et ne videatur ingratus, deorum excusatur imperio: sic ipse in sexto "sed me iussa deum".

Ad v. 282 attonitus tanto monitu proprie, iuxta quem deus missus a Iove stetit, a quo et fulmina iaciuntur, quae attonitos faciunt: attonitus enim est proprie iuxta quem fulmen cadit.

Ad v. 283 hev quid agat ut solet, personis de quibus loquitur adfectum commodavit, ut "heu quid agat? qua vi iuvenem quibus audeat armis ‹eripere›?" ambire blanditiis, vel subdole circumvenire. et 'ambio illam rem' dicimus, ut "neu conubiis ambire Latinum". Sallustius "ambitio multos mortales falsos fieri subegit". significat et rogare, Sallustius in Iugurtha "quos ego audio ambire fatigare vos singulos". dicebatur et 'ambio illum' pro 'rogo illum', Sallustius in primo "idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expectatione, neque sane ambiti publice", hoc est neque valde rogati. ambitores etiam dicuntur qui ut honores consequantur discurrendo et rogando suffragia adquirunt.

Ad v. 284 Exordia orationem: vel hic pro initiis. sed exordium in duo dividitur, in principium et orationem, sicut in rhetoricis legimus.

Ad v. 287 Alternanti varia mente tractanti. et per hoc ostenditur, cogitasse eum etiam amorem, sed praetulisse voluntatem deorum. visa est ideo 'visa est', pro rerum necessitate.

Ad v. 289 classem aptent deest 'praecipit'. et 'aptent' modo parent: alibi adnectere "sed haec lento mos est aptare flagello". taciti pro tacite, sine strepitu celantes consilia. socios ad litora cogant ad totum subaudiendum 'taciti'.

Ad v. 290 Arma parent contra impetum iratae forte reginae. quae rebus sit cavsa novandis Sallustius "quae causa fuerit novandis rebus". nos 'quae causa novandarum rerum' dicimus.

Ad v. 291 Quando non est temporis, sed significat 'siquidem' et est coniunctio ratiocinantis. sane 'quando' 'do' brevis est naturaliter: sic Serenus "quando flagella ligas ita liga". Vergilius usurpat "si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva". optima dido pro 'adhuc optima'.

Ad v. 293 temptaturum aditus ut illam adeat, ut "sola viri molles aditus et tempora noras". quae mollissima fandi Cato "qua mollissimum est adoriantur". et ubique 'temptaturum' subaudis.

Ad v. 294 Quis rebus dexter modus quis sit optimus rebus eventus, ut "et tua dexter adi pede sacra secundo", id est bonus ac per hoc propitius, ut 'laevum' pro malo "et laevo contristat lumine caelum". modus autem terminus. ocius velocius. et nota, quod habeat adverbium, et nomen illius non facile reperiatur.

Ad v. 295 Laeti alacres, festini. facessunt modo frequentativum est, ut in georgicis "matris praecepta facessit". alias 'discedit' significat, ut et Terentius "haec hinc facessat, tu molestus ne sies".

Ad v. 296 quis fallere possit amantem quamvis de Didone loquatur, generalem sententiam posuit.

Ad v. 297 Praesensit ac si diceret, ante quam ille moliretur. et nimia in hoc vis amantis exprimitur.

Ad v. 298 Omnia tuta timens deest 'etiam': nedum illa, quae timebat. et est exaggeratio. eadem fama quae et Iarbae nuntiaverat. et ideo 'impia', quia supra "Fama malum". furenti aut amanti; aut detulit, ut faceret furentem.

Ad v. 299 Cursumque parari modo navigationem, ut alibi "ni teneant cursus".

Ad v. 300 Inops animi sine animo, sine consilio.

Ad v. 301 Bacchatur furit more Bacchantum. et bene uno sermone praeoccupavit futuram comparationem. commotis excita sacris verbo antiquo usum tradunt; moveri enim sacra dicebantur, cum sollemnibus diebus aperiebantur templa instaurandi sacrificii causa: cuius rei Plautus in Pseudolo meminit "scis tu profecto, mea si commovissem sacra, quo pacto et quantas soleam turbas dare?" (Ps. 109-110) hoc vulgo apertiones appellant.

Ad v. 302 Thyias Baccha: nam sicut a Baccho Bacchae, sic et a Thyoneo, Thyiades dicuntur. 'commotis' autem 'sacris' ideo dixit, quia in sacrorum renovatione commovebantur simulacra: unde Horatius "non ego te candide Bassareu invitum quatiam". quidam ἀπὸ τοῦ θύειν , quod est insane currere, dictas volunt. trieterica triennalia: Liberi enim sacra tertio quoque anno innovabantur. sane sciendum orgia apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud Latinos caeremoniae dicuntur. sed iam abusive sacra Liberi 'orgia' vocantur, vel ἀπὸ τῆς ὀργῆς , id est a furore; vel ἀπὸ τῶν ὀρέων , ex silvis.

Ad v. 303 Nocturnusque nocte celebratus: unde ipsa sacra nyctelia dicebantur: quae populus Romanus exclusit causa turpitudinis. cithaeron autem mons est circa Thebas Boeotias, ex quo clamor veluti numinis Bacchas vocabat.

Ad v. 305 dissimulare etiam hic quasi reus Aeneas a Didone accusatur: [ingrati ergo dissimulare] et quasi ab actu criminis coepit: nam qui dissimulat, aliquotiens cogitat: et, quasi non sit dubium, cum proficiscendo Didonem laedat Aeneas, ita incipit: dissimulare, id est, non tantum proficisci, quod est per se malum; sed ut me falleres. dissimvlare etiam satis artificiosa adlocutio est: nam interdum subtiliter et sibi consulit sub facie utilitatis Aeneae, et nunc irata, nunc supplex agit. 'dissimulare' autem ideo, ac si diceret: ita rem pudendam cogitas, ut eam fateri nolis; supra enim dixerat "quae rebus sit causa novandis dissimulent". post illud inducit, quod dictum est, primum accepisti beneficium 'nec te data dextera quondam': reliqua per singula loca aperientur. perfide muliebre verbum: hoc enim frequenter utitur "solam nam perfidus ille te colere" et alibi "has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit".

Ad v. 306 nefas bene amans eius quem amabat consilium profectionis 'nefas' dixit. mea decedere terra dicendo 'mea' stultum ostendit, qui putavit quod amanti se possit subripere.

Ad v. 307 Data dextera foedus amicitiarum.

Ad v. 308 nec moritura tenet et reliqua. secundus locus accusationis est: magis enim augere iniuriam non potuit, quam si se ‹morituram]2 ostenderet.

Ad v. 309 quin etiam 'immo etiam', 'sed insuper': sed forte difficile est quod peto, immo quod tu facis 'quin etiam' usque 'ire per altum'. hiberno sidere non hieme sed hiemali sidere: aut propter quod ait supra "dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion". ergo aut 'tempore', ut "quo sidere terram vertere Maecenas": aut re vera 'sidere' propter Orionem. et bene tempestatis eum admonet, qui naufragus venerat; et hic agit quasi non sua causa eum remanere velit, sed etiam utilitatis Aeneae. moliris aut moves, aut paras.

Ad v. 310 mediis aquilonibus media hieme, ut per aquilones hiemem significet: aut quod aquilones ex Africa navigantibus adversi sunt. per altum exacerbavit sententiam 'per altum' dicendo: quamvis notum esset Aeneam per altum navigaturum.

Ad v. 311 Crudelis etiam in te odio mei. sic Lucanus de Caesare "saevitia est voluisse mori" (5.687). arva aliena blande, quasi: haec iam tua sunt. domosque ignotas ac si diceret: Carthago iam tibi nota est, licet et hic aliena sint arva. et, ne forte hoc responderet Aeneas: aliena sint arva, ideo adiecit 'domosque ignotas peteres'. sed aequum est te hic esse, et non in tuo regno. [quid sit non arva aliena domosque ignotas peteres.]

Ad v. 312 Troia antiqua maneret vel nobilis; vel illa tua patria, quam doles amissam. et deest 'si': et quasi per interrogationem intellegendum est: etiamsi Troia staret, per hiemem Troia peteretur?.

Ad v. 314 Mene fugis adhuc aperte non vult imputare beneficia, sicut paulo post facit irata. et est intellectus: fac non esse undosum aequor, aequum est ut me fugias? et paulatim descendit ad preces: nam sequitur 'per ego has lacrimas dextramque tuam te': vel per amicitiam, vel per virtutem. et bene virum fortem per dextram adiurat. per ego has lacrimas haec et vicem epilogi possunt obtinere. contra illud vero 'dii me expellunt' modo nihil potuit dicere: non enim audierat hoc. sed postea respondit "scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat". sed hic rursus redit ad exprobrationem beneficii 'te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere: infensi Tyrii te propter eundem'. hic aut inconstantiam amantis expressit: aut quia in causa nihil potentius erat, unde coepit ibi desiit.

Ad v. 315 Nihil ipsa reliqui hoc est non pudorem, non regnum. et est sensus: si enim aliquid sperares, retinere te possem; sed contemnis me, quia tibi ab initio cuncta concessi.

Ad v. 316 Inceptos hymenaeos qui novitate sunt dulces. et bis idem dixit.

Ad v. 318 Dulce meum tegit rem inhonestam. sic Terentius "seu tibi morigera fuit in rebus omnibus". alii non accipiunt de re veneria 'dulce meum', sed ita: si ea quae in te contuli, grata fuerunt et dulcia. alii pro 'si ego tibi quicquam dulcis fui'. vel quia amantes amores suos dulcia sua dicunt, id est, si talis in te fui, ut mererer quam tu diceres tuum dulce.

Ad v. 319 exve mentem reice a te propositum mei relinquendi.

Ad v. 320 te propter hoc est 'propter te'. libycae gentes redit ad enumerationem beneficiorum, et hanc cum auctu explicat dicendo inimicas gentes factas, dum illis praeponitur. Tyranni nihil intererat apud maiores inter regem et tyrannum, ut "pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni".

Ad v. 321 te propter evndem bene servavit rem causae necessariam. et sunt qui hic distinguunt, ut sequatur 'extinctus pudor'.

Ad v. 322 Extinctus pudor magna indignatio: meminit enim se dixisse 'ante pudor quam te violo'.

Ad v. 323 Fama prior quae melior fuit sine dubio: nam posterior turpis. cui me moribundam hoc est, quod supra "nec moritura tenet crudelis funere Dido"; sed ibi invidiose, hic per miserationem. deseris subdistinguendum: dubitat enim quo eum nomine potissimum appellet. hospes non dixit marite, id est, quia non vis dici maritus. Aeneas enim et hospes fuerat et maritus; sed modo maritum se negat, hospitem confitetur; unde nunc Dido hoc dixit 'cui me deseris hospes, quoniam hoc solum nomen restat de coniuge', hoc est 'superest'. alii 'restat' intellegunt 'resistit', id est 'contrarium tibi est'. non nulli dicunt: hoc solum nomen quoniam superest, ut te coniugem dicam. dicitur autem ingenti adfectu hos versus pronuntiasse, cum privatim paucis praesentibus recitaret Augusto: nam recitavit voce optima primum libros tertium et quartum.

Ad v. 325 quid moror utrum 'quid in hac terra moror', an 'quid in vita moror'?

Ad v. 327 Saltem 'vel hoc'. est autem sermo tractus a captivis, qui cum tenerentur ab hostibus dicebant 'sublatis omnibus, salutem concede'. inde per synaeresin hic natus est sermo, ut in contemptu rerum multarum petituri aliquid 'saltem' dicamus: quasi quod negari minime debeat. cum extremum aliquid petitur, inde necessitate additur 'saltem', veluti salutem postremo poscentes. vel 'saltem' 'si aliter non potest'. et hic ostendere vult Didonem, ut est mos inconstantibus animis, prae amore id agere invidiose, quasi a legitimo marito deseratur: quis enim ignorat matrimonia liberorum suscipiendorum gratia iniri? ait enim 'saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles': dixerat enim 'miserere domus labentis', id est futuri generis. alii hoc a sorore natum volunt, quae dixit "nec dulces natos Veneris nec praemia noris?". si qua mihi de te et si quis mihi paruvlus 'qua' et 'si quis' addita putantur: nam integrum est 'si suscepta fuisset ante fugam suboles, et mihi parvulus aula luderet Aeneas'.

Ad v. 328 Ante fugam suboles et amatorie et amare: nam haec fugam dicit, quam ille nominat profectionem. amor autem ex filii desiderio conprobatur. si quis mihi bene iterat 'mihi'. et secundum ius loquitur: nam ubi non est iustum matrimonium, liberi matrem sequuntur.

Ad v. 329 Qui te tamen ore referret aut sic dixit quasi amatrix, ut supra de Ascanio "infandum si fallere possit amorem": aut illud dicit: optarem filium similem vultui, non moribus tuis.

Ad v. 331 Iovis monitis bene praescribit, ne ei det impietatem. sane et 'haec monita' dicimus, ut "Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo", et 'hos monitus', ut Persius "hos pueris monitus patres infundere lippos". inmota tenebat lumina physicum enim est ut qualitatem animi ex oculorum aut corporis stabilitate aut mobilitate noscamus. ergo modo vult ostendere Aeneam a proposito non esse deviaturum.

Ad v. 332 curam vel simpliciter accipe, vel amorem.

Ad v. 333 Ego te, quae plurima fando controversia est plena, in qua et purgat obiecta, removens a se crimen ingrati, et veniali utitur statu, profectionem suam retorquens in voluntatem deorum. habet etiam finem: nam purgat obiectam fugam nomine profectionis.

Ad v. 335 Promeritam praestitisse et bene gessisse: et est sermo de his, qui per contrarium magis lucent: Terentius "ita me velim ames promerentem pater", id est bene agentem. et congruit, ut praestet qui bene agit: contra 'commeritus' qui aliquid delinquit, ut alibi ipse Terentius "quid commerui aut peccavi, pater", id est quid male egi? et est sensus: quantacumque enumerare potueris in me tuo beneficio conlata, eorum tibi debere gratiam non repugno. meminisse pigebit elissae 'memini' et 'illius rei' dicimus, ut hoc loco: et 'memini illam rem', ut "numeros memini, si verba tenerem". 'Elissae' autem Didonis, quae appellata est lingua Punica virago, cum se in pyram sponte misisset, fingens placare manes prioris mariti, cum nubere se velle Iarbae mentiretur.

Ad v. 336 Dum memor ipse mei dum spiritus hos reget artus hic versus superioribus iungendus, ut sit sensus, tamdiu beneficiis tuis obligatus ero, quamdiu vixero. et bene hoc de futuro dixit, et congrue: nam 'piget' ad futurum spectat, 'pudet' ad praeteritum: et licet paene sit una significatio, tamen dicimus 'piget me illud facere', 'pudet fecisse': unde interdum, praecipue a Sallustio, simul ponuntur.

Ad v. 337 Pro re pauca loquar remoto ingrati crimine descendit ad causam. et proprie, id est si rei magnitudinem cogites, 'pauca'. neque ego hanc 'profectionem' [scilicet] subaudis: nam posteriori non potest iungi, ne sit confessio. et hoc est quod reddidit 'dissimulare etiam sperasti'.

Ad v. 339 Praetendi taedas probat non esse matrimonium: quia illa dixerat 'per conubia nostra'. et est quasi status finis latens: quid sint legitimae nuptiae. et hic Aeneam inducit agentem nullo se matrimonii iure posse constringi, qui neque confarreatione Didoni coniunctus fuerat, ut flamini ac flaminicae convenit: ait enim 'nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni'. et 'taedas' quidem quantum ad ignem pertinet, per quem mos confarreationis firmabatur, dixit: scilicet ne aut legitime iugatam contra fas reliquisse videretur, aut foedus, id est fidem rupisse perpetuae castimoniae, quia cum fuissent iuncti, scirent tonuisse: quae res dirimit confarreationes: dixerat enim Iuno 'et tonitru caelum omne ciebo' et paulo post 'insequitur commixta grandine nimbus'. aut haec in foedera veni aut matrimonii, et iungendum est superiori: aut certe ad posteriora pertinet, et hoc dicit: non ad hoc veni, ut hic morarer: sicut et nunc probat dicens 'me si fata meis paterentur ducere vitam' et dixit in primo "quae me cumque vocant terrae". ergo 'veni' consensi, hoc est non ad haec consensi foedera, ut cum vellem discedere, non liceret.

Ad v. 340 Meis avspiciis argumentum a necessitate. et 'auspiciis' ideo, quia maiores omnia auspicato gerebant. ergo 'auspiciis' dispositionibus. potest et 'auspiciis' dixisse ominibus, quia in iure augurali auspicium dicitur quod non petentibus nobis ad ea, quae in animo habemus, vice ominis offertur: vult enim ostendere Aeneam semper animo volutasse [omnibus], ut quae mente agitaret, offerrentur auspicio et augurio firmarentur: unde si bene advertas, singula hic illi loco in tertio ad singula redduntur. nam quod ibi in precatione, ubi augurio petit ea quae rogaverat firmari, hic in reputatione conprehendit: ibi enim dixit 'serva altera Troiae Pergama', hic 'urbem Troianam primum'; ibi 'reliquias Danaum atque inmitis Achilli', hic 'dulcesque meorum reliquias colerem'; ibi 'mansuram urbem', hic 'tecta alta manerent'; ibi 'ubi ponere sedes', hic 'recidiva manu posuissem Pergama victis'; ibi 'quove ire iubes', hic 'Italiam magnam Gryneus Apollo'; ibi 'da pater augurium', hic 'me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis'. alii 'auspiciis' potestate, ut "paribusque regamus auspiciis": vel, quae animo meo volueram et mente cogitaram: non enim prius auguria poscebantur quam animo ac mente agitaretur, de quibus consulturi essent.

Ad v. 341 Sponte mea modo nomen est: nam et genus et casum habet. sic et 'mane', cum ei genus et casus additur, nomen est, ut "dum mane novum, dum gramina canent". sic est et "forte sua Libycis tempestas adpulit oris". alias adverbia sunt. verum autem dicit, non sua sponte: nam supra legimus "hos cape fatorum comites" item "diversas quaerere terras auguriis agimur divum".

Ad v. 342 primum id est, hoc vellem praecipue.

Ad v. 344 Recidiva post casum restituta. alii recidivum proprie dicunt quod excisum denuo nascitur.

Ad v. 345 Gryneus apollo Clazomenae civitas est Asiae: unde Horatius "dives agebat Clazomenis". iuxta hanc nemus est Gryneum, ubi Apollo colitur: qui traditur ibi Grynem Amazonem stuprasse [Thymbreae domum]. inde ergo nunc epitheton dedit, licet in Delo acceperit oraculum. hic tamen singula commemorat, quibus se ostendat coactum voluisse abscedere.

Ad v. 346 Italiam necessaria repetitio Italiae, quia ibi ei dicebatur imperium, et ipsa est causa navigandi. lyciae sortes nec hinc accepit responsum, sed sic dixit 'Lyciae', ac si diceret Apollineae. ivssere bene, quae contemni non possunt. capessere occupare. et ideo frequentativo verbo usus est, quia multas se dicit super hoc sortes accepisse. quidam 'capessere' pro 'ire' accipiunt, ut Titinius "Lucius domum se capessit".

Ad v. 347 Hic amor, haec patria est eo inquit desiderio [Italiae] per voluntatem deorum iterum circa Italiam teneor, quo possem circa Troiam. et ad illud spectat quod dixit "Troia per undosum peteretur classibus aequor". an quia Dido dixerat etiam illud "nec te noster amor?" et potest hoc verbum interdum per confusionem verbi et nominis poni, ut 'amor amaris' et 'hic amor huius amoris'. si te carthaginis arces phoenissam et tu externo regno delectaris: sensus enim est: si tu ex Phoenice veniens Carthaginem in Africa habere potuisti, quae invidia est ut propriam sedem possint habere Troiani? et multum ponderis habet sensus cum epitheta ista 'Phoenissam' et 'Teucros' ponit.

Ad v. 348 aspectus detinet urbis potest pro 'delectat' accipi, ut "capiturque locis". sane quidam in novis et emendatis libris pro 'detinet' 'demeret' inventum adserunt: nam et Ciceronem in prima Philippicarum ita aiunt dixisse "putasne eum inmortalitatem mereri voluisse?" alii ab eo, quod est 'mereor mereris meret'.

Ad v. 349 quae tandem avsonia hoc ad illud pertinet 'quid si non arva aliena domosque ignotas peteres'.

Ad v. 350 Et nos fas 'nobis fas' dicimus, sed hoc loco non est iungenda elocutio, ne sit vitium: nam legimus "fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura". sed hoc dicit: fas est etiam nos extera regna requirere.

Ad v. 351 me patris Anchisae quasi adhuc responsis non crederet, addidit patris admonitionem.

Ad v. 352 Nox operit terras a verisimili: ideo tempus posuit. quotiens autem, hoc est per unamquamque noctem. astra ignea svrgunt unam rem bis dixit. 'astra' autem 'ignea' a sapientibus dicuntur.

Ad v. 353 In somnis more suo pro 'in somniis'. turbida ‹terret]2 id est prius me admonuit, post neglegentiam etiam terruit. turbida terribilis: quod et umbrae convenit et parentis auctoritati. aut 'turbida' pro turbata et sollicita, ut ipse ait "quam metui, nequid Libyae tibi regna nocerent": nam et Aeneas sic respondit "tua me genitor tua tristis imago".

Ad v. 354 Me puer ascanius amor Ascanii scilicet admonet. et bene et patrem et filium posuit, ut ille increpando, hic dum videtur urgeret. sed haec ad necessitatem profectionis adiecit.

Ad v. 355 Quem longe repetiit: et 'quem' non ad 'caput', sed ad Ascanium retulit: et licet excusetur, tamen σολοικοφανές est.

Ad v. 356 Interpres divum Ἑρμῆς : expressit verbum de verbo. sed hic 'interpres' pro nuntio posuit: et ne forte fingere putaretur, addidit 'testor utrumque caput'. deinde multa cum adfirmatione hoc agit, dicendo 'ipse deum manifesto in lumine vidi', non ab alio dictum; et 'lumine', non in tenebris, non per quietem: omnia tamen haec per translationem aguntur. ab ipso id est magno, ut supra "ipse deum tibi me claro demittit Olympo".

Ad v. 357 Utrumque caput aut meum et tuum: aut Iovis et Mercurii: aut meum et Ascanii. alii volunt Aeneae et Ascanii. * * * imaginis numinis esse deceptum. celeres mandata per avras sicut supra "celeres defer mea dicta per auras".

Ad v. 358 Manifesto in lumine aut claro: aut in nimbo, cuius maius est lumen. sic Lucanus "postquam se lumine vero implevit" (9.11). et singula legenda sunt haec, ut habeant admirationis venerabilem fidem.

Ad v. 359 His avribus havsi accepi: et est pleonasmus. 'haurit' enim pro 'percipit' ponebant veteres: et ideo qua potissimum parte sensus percipiant adiungunt, "simul hoc animo hauri" et "hauriat hunc oculis ignem" et reliqua. Probus enim ait "nemo haurit vocem".

Ad v. 360 incendere exagitare. querellis 'l' litteram metri causa addidit: nam 'querela' dicitur, quia 'querulus' facit: hoc modo et 'loquela', 'suadela'.

Ad v. 361 Sequor ut "Italiam sequimur fugientem". et oratorie ibi finivit, ubi vis argumenti constitit.

Ad v. 362 talia dicentem bene 'dicentem', non postquam dixit. iamdudum ab initio orationis. aversa id est irata: 'aversa' ergo ad animum referendum est; nam incipit esse contrarium 'aversa tuetur': ut est "diva solo fixos oculos aversa tenebat".

Ad v. 364 Luminibus tacitis pro ipsa tacita, ut "tacitumque obsedit limen Amatae" pro 'ipsa tacita'. sequitur autem invectio, quae semper statu caret. sane 'tacitis' participium passivum pro activo. quidam 'tacitis' epitheton oculorum volunt. alii 'tacitis' siccis pro iracundia.

Ad v. 365 Nec tibi diva parens non est sola in Aeneam vituperatio, sed etiam in se obiurgatio, quia dixerat "credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum": unde nunc dicit 'generis nec Dardanus auctor'. et studet illud destruere "tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae" et reliqua. et nominando Venerem et Dardanum et maternam et paternam generositatem destruit.

Ad v. 366 Perfide amantum verbo eum increpat, sic supra "dissimulare etiam sperasti, perfide".

Ad v. 367 Caucasus mons Scythiae inhospitalis. sane quidam absurde putant Caucasum et tigris a Didone memoratas, quia nec Didoni perturbatae venire in mentem Caucasus potuit, nec tigres iuxta †dum cognitae, et hoc Hyrcanae: nam quod ait 'genuit Caucasus', elaboravit dicendo 'genuit' incredibilius facere de monte masculini generis. sed hic imitatur Graecos, qui magis proprie γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα : quod hic ad propria nomina transtulit. hyrcanaeque tigres Arabicae: nam Hyrcania silva est Arabiae. et notandum relictis mediis conparationibus eum augmenta fecisse: nam post deos non homines, sed saxa intulit.

Ad v. 368 Nam quid dissimulo?? tacitae quaestioni occurrit, ne quis eius nimiam iracundiam reprehenderet, dicens Aeneam posse mitigari forsitan precibus. quae me ad maiora reservo aut ad maiores scilicet iniurias: aut ad superiora pertinent, quia ei male dixit.

Ad v. 369 num fletu ingemvit nam hoc est 'generis nec Dardanus auctor'. num lumina flexit hoc est 'genuit Caucasus': vel ad illud pertinet 'ille Iovis monitis inmota tenebat lumina'.

Ad v. 370 Miseratus amantem hoc est 'Hyrcanaeque admorunt ubera tigres': et 'miseratus' accusativum regit, ut hoc loco: 'misereor' genetivum, ut "miserere animi non digna ferentis". et bene avertit ab eo sermonem et non dixit '‹num› ingemuisti? num flexisti, aut miseratus es'? ut "hic alienus oves custos" et reliqua, non dixit 'tu mulges'. et 'miseratus', hoc est 'nec tibi diva parens'.

Ad v. 371 Quae quibus anteferam amphibolia: quid prius, quid posterius dicam? quod fieri solet, ubi omnia et paria et magna sunt. sane 'anteferam' non est dividendum, est 'praeferam'. nec maxima ivno aut in Iunonem male dictum est, ut eam non esse maximam dicat, sicut etiam in Iovem: nam convicium est, quod eum Saturnium dicit, hoc est nocentem: aut certe iungitur, ut 'nec Iuno aspicit, nec Iuppiter', ut se dementem dicat, quod regina eiectum et egentem in partem regni receperit. aut certe 'maxima Iuno' quae solet amare Carthaginem: vel quae nuptias dedit, quod optaverat Dido.

Ad v. 372 nec saturnius ut supra dictum est, ubicumque infestos vult ostendere vel Iunonem vel Iovem, Saturnios appellat, ut "veterisque memor Saturnia belli" et "Saturnique altera proles irarum tantos" et reliqua. et Iovem ideo Saturnium modo appellat, quia Aeneam a Carthagine praecipit abscedere.

Ad v. 373 Nusquam tuta fides hoc est, nec apud rem, nec apud hominem: Terentius "quid credas, aut cui credas?" et declamavit per contrarium: nam omnis fides tuta est: [cuius haec proprie virtus est, ut tuta sit;] 'haec' ait 'nusquam tuta'. eiectum naufragum: legimus enim "huc pauci vestris adnavimus oris". et est separandum 'eiectum'. litore egentem id est 'egentem litoris', ut "hospitio prohibemur harenae". vel si iungas 'eiectum litore', pro 'in litus', ut "inferretque deos Latio" pro 'in Latium'. et in tribus modis haec elocutio profertur: 'egeo hanc rem', Plautus Menaechmis "linum, lanam praebeo, neque quicquam eges" (Men. 120-122): 'egeo huius rei', "has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret": et 'egeo hac re', ut 'litore egentem'.

Ad v. 374 excepi ad illud respondet 'eiectum litore egentem'. regni demens in parte locavi ut "ac dominum Aenean in regna recepit": quod Iarbas queritur. et est invidiosum: quando optantem vel litoris egentem in regni partem recepi. mire autem recordatione beneficiorum iracundia accenditur. sane etiam hic mentio caeremoniarum inducitur: mos enim apud veteres fuit flamini ac flaminicae, dum per confarreationem in nuptias convenirent, sellas duas iugatas ovilla pelle superiniecta poni eius ovis, quae hostia fuisset, ut ibi nubentes velatis capitibus in confarreatione flamen ac flaminica residerent: quod hic Dido meminit, cum queritur se ab Aenea contra ius nexus maritalis deseri, his verbis 'regni demens in parte locavi': 'locata' enim uxor dicitur, quod simul cum eo sedeat, dum confarreatur.

Ad v. 375 Amissam classem subaudis 'renovavi'. ad illud respicit "quassatam ventis liceat subducere classem". socios a morte redvxi scilicet quos hospitio eiectos excepi, quibus classem reparavi.

Ad v. 376 Furiis incensa feror aut quod necesse habeo exprobrare beneficia, ut Terentius "insanire occipiunt homines ex iniuria": aut quia multa erat in deos locutura. et bona praemittitur excusatio: nam numina non credere curare mortalia et ab his beneficium non sperare furoris est. subiungit enim 'si quid pia numina possunt'.

Ad v. 377 Nunc lyciae sortes inrisio est honesta satis, cum his verbis fit, quibus laus praemissa est, ut "et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, necdum illis labra admovi, sed condita servo". scimus autem Aeneam superius haec verba dixisse "sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes". 'Lyciae' autem 'sortes': Apollinem Lyceum appellari dicunt sive de Lyco, quem vicit, et in victoriae suae testimonium hoc nomen induit: sive quod est λευκός a candore; idem enim et sol creditur: sive quod transfiguratus in lupum cum Cyrene concubuit: sive quod in lupi habitu Telchinas occiderit: sive quod lupus ei primus post interemptum Pythonem ex eo loco, qui appellatur Tempe, laurum attulit: sive quod pastoralis deus lupos interemerit. et est alia fabula, cur Lycia vocata sit regio: Diana harum regionum gaudebat venatu; sed quodam tempore tanta vis luporum se ibi infudit, ut omnes feras eorum incursus absumeret: cum ergo omnis oblectatio deae, quae de venatione veniebat, extinctis ceteris animalibus defecisset, Apollo ob hanc rem †consecratum est. est et alia de hoc fabula: Danaus trahens ab Aegypto originem, cum videret ira Neptuni vindictam sumentis, quod adversum se de condendis Athenis Inachus fluvius pro Minerva iudicasset, uri siccitatibus solum, filiam Amymonen ad aquam inquirendam proficisci iubet. quae cum vidisset repertum fontem hiatu terrae receptum exaruisse, ad patrem detulit: quo ille prodigio commotus oraculum Apollinis adiit, cui Apollo respondit, ut profectus ubi invenisset taurum et lupum inter se pugnantes, spectaret exitum pugnae, et si taurus vicisset, Neptuno templa construeret; si vero lupus, Apollini delubrum sacraret. sed cum Danaus lupum videret vicisse, Apollini Lycio templum dedit. in huius autem Lyciae regione Patara sacer olim lucus Apollini fuit, ubi Apollo responsa dedit: unde etiam Patareus appellatus est. nunc et iove missus ab ipso sicut supra 'ab ipso' magno: et bene 'nunc' saepius posuit ad inrisionem, quasi: nunc de te curant qui ante periclitanti non curaverunt subvenire.

Ad v. 378 horrida ivssa et hoc per inrisionem, quasi plena venerationis, vel quae tu timeas.

Ad v. 379 Quietos sollicitat Cicero in libris de deorum natura triplicem de diis dicit esse opinionem: deos non esse, cuius rei auctor apud Athenas exustus est; esse et nihil curare, ut Epicurei; esse et curare, ut Stoici: secundum quos paulo post 'si quid pia numina possunt': nam modo secundum Epicureos ait 'ea cura quietos'. quidam superos deos Mercurium Apollinem et Iovem accipiunt, 'quietos' vero inferos, quia Aeneas dixerat 'me patris Anchisae'. 'sollicitat' vero sollicitos habet: Terentius "ego quia non redit filius, quae cogito et quibus nunc sollicitor rebus".

Ad v. 380 Refello redarguo: vel retardo: vel falsa esse convinco; 'refello' enim ab eo quod est 'fallo' venit.

Ad v. 381 I sequere Italiam ventis satis artificiosa prohibitio, quae fit per concessionem: quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permiscenda sunt aliqua, quae vetent latenter, ut 'ventis' 'per undas', nomina terribilia. sic Terentius "profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet". ergo hic cum eum videtur dimittere, admonendo periculi retinet. sane multi 'Italiam' distinguunt, ut sequatur 'ventis pete regna per undas'. et 'sequere' quasi fugientem.

Ad v. 382 spero equidem videtur eadem quodammodo repetere, et de tempestate et de beneficiis suis vehementius. mediis scopulis aut manifestis, ut "medioque ex hoste recepi": aut illa saxa dixit, quae sunt inter Africam et Sardiniam Siciliamque.

Ad v. 383 Havsurum luiturum, daturum. dido potest et vocativus esse, et accusativus, ut et 'o Dido' et 'hanc Dido'.

Ad v. 384 Sequar atris ignibus absens alii 'furiarum facibus' dicunt, hoc est 'invocatas tibi inmittam diras'; alii 'sociorum' facibus dicunt, ut paulo post "ferte citi flammas". melius tamen est, ut secundum Urbanum accipiamus 'atris ignibus' rogalibus, qui visi tempestatem significant, ut Aeneae, sicut in quinto legimus, contigit. hoc ergo nunc, quod factura est, dicit, id est occidam me et rogalibus te persequar flammis 'absens', quasi mortua, ut "absenti ferat inferias". rogalibus autem, mali ominis, quod 'atris' dixit. legimus et in Horatio "nigrorumque memor dum licet ignium". et debuit 'absens' 'quamquam' subiungere, ut esset 'quamquam absens'.

Ad v. 385 Anima seduxerit artus hypallage pro 'animam artubus seduxerit'. aut certe 'anima' pro 'ab anima': et est mortis periphrasis. quid enim est mors, quam separatio animae a corpore?

Ad v. 386 Omnibus umbra locis adero: dabis inprobe poenas dicunt physici biothanatorum animas non recipi in originem suam, nisi vagantes legitimum tempus fati conpleverint: quod poetae ad sepulturam transferunt, ut "centum errant annos". hoc ergo nunc dicit Dido: occisura me ante diem sum; vaganti mihi dabis poenas; nam te persequar et adero quamdiu erro semper: si autem fuero recepta in originem, poenas tuas audiam, quas videre non potero. hic ergo sensus est: si tempestatem evaseris flammarum rogalium, umbra mea te persequetur: si et hanc evaseris, vel recepta audiam famam suppliciorum tuorum. inprobe sceleste. sic in iure "inprobus intestabilisque esto".

Ad v. 388 Medium sermonem propter hoc quod sequitur 'multa metu cunctantem et multa parantem dicere', ut supra "mortalis visus medio sermone reliquit". sane multi dictis participium, non appellationem volunt, hoc est, cum haec dicta essent.

Ad v. 390 linquens multi pro 'relinquens Aeneam', alii pro 'deficiens' accipi volunt more antiquo, sicut 'delinquere' pro 'deficere': Coelius historiarum "delinquere frumentum, Sardiniam hostes tenere", Tubero "nam delinquat, aut superet aliquid tibi", id est deficiat, aut superet; Gellius annalium "deliquium solis" et "deliquionem" dicit quod Vergilius "defectus solis varios": nam in hoc ipso loco sequitur 'suscipiunt famulae conlapsaque membra'.

Ad v. 391 Suscipiunt famulae subaudis eam. thalamo dativus casus.

Ad v. 393 at pius Aeneas ordo est: at pius Aeneas iussa divum exsequitur. bene autem excusat Aeneam 'pium' dicendo, cum ei et gemitus dat, et ostendit solacia dolenti velle praestare, et probat religiosum, cum deorum praeceptis paret.

Ad v. 395 animum labefactus pro 'animum labefactum habens'. amore num Didonis, quo illa flagraret?

Ad v. 397 Tum vero teucri incumbunt regis scilicet praesentia: sic in nono "tum vero incumbunt, urguet praesentia Turni". litore de litore. uncta pice delibuta.

Ad v. 399 Frondentesque ferunt remos non qui erant, sed qui esse poterant, ut "quos ego sim totiens iam dedignata maritos".

Ad v. 400 Fugae studio celeris profectionis, ut "ille volans simul arva fuga simul aequora verrit". infabricata inpolita. bene expressa est festinatio navigare cupientum.

Ad v. 401 Cernas honesta figura si rem tertiae personae in secundam referas, hoc est 'si quis cernat'.

Ad v. 402 Formicae ad studium respicit conparatio hoc loco, non ad personas. et notandum cautelam exprimi per hanc conparationem. Horatius "parvula, nam exemplo est, magni formica laboris", Iuvenalis "formica tandem quidam expavere magistra". sane 'formica' dicta est ab eo, quod ore micas ferat. de qua fabula talis est: in Attica regione quaedam puella Myrmix nomine fuit, Minervae ob castimoniam et sollertiam dilecta, quae postea hoc modo Minervae in se odium concitavit. namque cum vidisset Minerva Cererem segetes invenisse, volens ipsa ostendere Atticis quo expeditius segetes parerent, aratrum dicitur invenisse. quod cum manu ageret, et Myrmix ei adhaereret, ausa est occulte aratri stivam subripere, et apud homines se iactare, infructuosum esse Cereris munus, nisi suo uterentur invento, quo terra aratro resoluta expeditius ederet fructus. quod cum proditum aegre tulisset Minerva, Myrmicem illam virginem in formicam convertit eamque, ut proditricem, adversam frumentis, quae semper insequitur et subripit, esse praecepit. quae res cum Iovi miserationem movisset, excogitavit quemadmodum formicae honorem daret. nam cum Aeacum, filium suum ex Aegina susceptum, Thessalis imponeret regem et agros ipsos videret hominibus indigere, formicas colligi in unum iussit easque in homines commutavit: unde Myrmidones appellati sunt. farris solum nomen est, quod 'r' geminet in genetivo: monadicon est ergo, sicut 'sol'. item 'cor cordis' solum in 'dis' mittit genetivum. item 's' geminat 'as assis'. et haec carent exemplis.

Ad v. 403 Cum populant antique dixit: nam hoc verbum apud veteres activum fuit, nunc tantum deponens est. et bene rei parvae per metaphoram sublimitatem dedit, ut non videatur de formicis, sed de exercitu loqui. hiemis memores hoc est caute, in adventum hiemis: Horatius "quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit". tecto suo tecto, id est cavernis.

Ad v. 404 It nigrum campis agmen ut "it portis iubare exorto". et est hemistichium Ennii de elephantis dictum, quod ante Accius est usus de Indis.

Ad v. 405 Calle angusto 'callis' est semita tenuior, callo pecorum praedurata: unde et callum et callidos dicimus: 'semita' est semis via, unde et semita dicta est: 'via' id est actus dimidius, qua potest ire vehiculum: nam 'actus' duo carpenta capit, propter euntium et venientium vehiculorum occursum. grandia trudunt quae portare non possunt.

Ad v. 407 Moras tardas, morantes: quia solent resistere. semita fervet aptum verbum festinationi, ut e contrario 'frigidum' tardum.

Ad v. 408 quis tibi tunc dido cernenti totum hoc magna prosphonesi dictum est: plus enim est in re, quam in verbis: quamvis enim totum dictum non sit, tamen et cogitatur et capitur ab auditore: haec est enim magna emphasis, quae perpetuam personam conplectitur. Terentius "quid illi tandem credis fore animi misero, qui cum illa consuevit prior?"

Ad v. 409 Fervere late infinitus hic a tertia est coniugatione, id est a 'fervo fervis': nam secundae coniugationis verba perdito 'e', quod habent ante 'o', in tertiam migrant, ut 'ferveo fervo', 'fulgeo fulgo': hinc est "fervere Leucaten auroque effulgere fluctus". sic etiam Horatius "vade, vale, cave ne titubes mandataque frangas": nam 'cave' 've' longa est, nec vocalis sequitur, ut in bucolico "'vale, vale' inquit, 'Iolla'": sed dicimus a tertia coniugatione esse imperativum, ut 'cavo cavis'. hinc etiam Catullus 'cavere' dixit.

Ad v. 410 Arce ex summa regum enim fuit habitare in arcibus propter tutelam. denique Romae Valerius cum in Esquiliis domum haberet altissimam, invidiae causa eam conplanavit. item Augustus post Actiacum bellum Palatium ex suo praecepto aedificatum, cum esset domus privata, donavit reipublicae.

Ad v. 411 Tantis clamoribus nautarum scilicet vocibus. misceri pro 'repleri' aut 'commoveri'.

Ad v. 412 Improbe amor exclamatio a poeta contra amorem. et hoc est quod Horatius dicit "hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor". tale est et illud in tertio "auri sacra fames", id est cupiditas: nam et illic amoris est increpatio, qui secundum philosophos omnium generalis est rerum. hinc est quod apud inferos Eriphyla inter amantes commemoratur, quae monile concupierat.

Ad v. 413 Ire iterum in lacrimas hinc est amoris inprobitas, quae cogit lacrimis rogare dudum superbam. est autem speciosa elocutio 'pergit in lacrimas'. precando 'precando' cantando. in hoc modo 'do' naturaliter brevis est: sic Terentianus "ut vitae dubius varios renovando dolores": plerumque tamen a Vergilio producitur, ut "cantando tu illum?" item "cantando rumpitur anguis".

Ad v. 414 Summittere amori 'animos' quidam pro 'iras' accipiunt, ut 'animosus' dicitur pro 'iracundus': et 'supplex animos summittere amori' id est supplices preces adhibere, quae erat amore victa. 'summittere' autem 'amori', ac si diceret, non Aeneae: aut certe Aeneam amorem vocavit. ubique tamen subaudiendum 'cogitur'.

Ad v. 415 Nequid inexpertum frustra rogabat, inquit, non spe inpetrandi; sed ne esset, quod sibi posset inputare, si non rogasset, quamquam frustra rogaret: id est, ne derelinqueret medium aliquod intemptatum: et hoc 'frustra', quia moritura erat. Terentius "omnia experiri certum est, priusquam pereo". et 'frustra' ex iudicio poetae est. sic Sallustius "falso queritur de natura sua genus humanum", ut supra "hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor".

Ad v. 416 anna prope invidiose, quia ipsa nuptias suaserat. vides quasi diceret: ipsa tibi crede. et est maior vis adfirmantis, cum dicit 'vides'. petitio autem haec etiam deliberationis modum a quibusdam putatur tenere. properari litore circum utrum circumspicis, an circum totum litus? et est ordo 'Anna, i soror, atque hostem supplex adfare superbum'. 'circum' non est praepositio, sed adverbium loci. properari litore circum circum litus: nam postposita praepositio et accentum mutavit, et suas perdidit vires. 'properari' autem inpersonale est.

Ad v. 417 undique convenere bene non addidit, qui: intellegitur.

Ad v. 418 Et laeti nautae id est aut minime timentes: aut adeo non necessitate, nec iussu abeunt, sed volentes. et hoc aut ad spem retinendi, aut ad indignationem commovendam dictum est. et sicut supra , prope ad invidiam Annae loquitur, ut et alibi "tu prima furentem his germana malis". Probus sane sic adnotavit "si hunc versum omitteret, melius fecisset". coronas multi funium coronas accipi volunt, qui solent, quotiens navigatur, in modum coronarum conponi: nam fugientes quemadmodum naves coronabant?

Ad v. 419 Sperare dolorem pro timere: et est acyrologia, superflua dictio: nam speramus bona, timemus adversa. hoc autem dicit: si scirem abiturum Aeneam, non tantum diligerem: si non dilexissem, minus dolerem. si potvi autem pro 'si potuissem'. et sic est dictum, ut "omnia praecepi, atque animo mecum ante peregi": ac si diceret, nihil mihi novum contigit.

Ad v. 420 hoc tamen unum vel hoc solum.

Ad v. 421 Mihi pro me exsequere, id est pro mea causa.

Ad v. 422 Colere pro colebat, vel colit: infinitus pro indicativo. credere credit vel credebat, id est committebat.

Ad v. 423 Molles aditus faciles, ut "et quae mollissima fandi tempora".

Ad v. 424 atque coniunctio conplexiva: est et disiunctiva, cum dicimus 'aliter atque debuit fecit': est et expletiva "atque illum in praeceps prono rapit alveus amni". hostem superbum postquam ex aperto denegavit se Carthagini esse mansurum. et reddit causas, ob quas suppliciter eum adloquatur, quod et hostis et superbus; quasi dicat, aequo animo patiamur nos supplices esse, quoniam incidimus in hostem superbum. non nulli autem iuxta veteres 'hostem' pro hospite dictum accipiunt. Plautus in Curculione "si status condictus cum hoste intercedit dies" (Cur. 5), idem in Cistellaria "datum est hostimentum, opera pro pecunia" (As. 172, non Cist.). nec enim vere hostem diceret, quem revocare cupiebat: ipsa enim ait 'hospes, hoc solum nomen quoniam de coniuge restat'. Herodotus Persas, qui erant Graecorum hostes, ξένους a Lacedaemoniis appellatos refert. inde nostri 'hostes' pro hospitibus dixerunt: nam inimici perduelles dicebantur.

Ad v. 425 non ego cum danais sensus illi contrarius "scio me Danais e classibus unum".

Ad v. 426 Avlide ivravi Aulis insula est in Aegeo mari, in qua coniurarunt Graeci se non ante reversuros ad patriam, quam Troia caperetur. et est sensus illud spectans "scio me Danais e classibus unum". 'Aulide' autem aut 'in Aulide', aut pro 'Aulidi'. ad pergama in Pergama, id est contra Pergama.

Ad v. 427 Anchisae cineres manesve revelli quod dicitur ex oraculo fecisse Diomedes, et secum eius ossa portasse, quae postea reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret: hinc est "salvete recepti nequiquam cineres". sciendum sane Varronem dicere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse, Catonem autem adfirmare, quod Anchises ad Italiam venit. tanta est inter ipsos varietas et historiarum confusio. revelli non 'revulsi': nam 'velli' et 'revelli' dicimus; 'vulsus' vero et 'revulsus' usurpatum est tantum in participiis contra naturam.

Ad v. 428 cur mea dicta negat non interrogat, sed queritur. quidam 'revelli' iungunt, ita ut sequatur 'cur mea dicta neget.'

Ad v. 429 Quo rvit properat sine respectu salutis: nam hoc dicit, quod peto etiam ipsi prodest: amoris scilicet inpatientia. extremum hoc miserae det munus amanti a qualitate beneficii dictum.

Ad v. 430 facilemque fugam per manet in eodem sensu, ut dicat petitionem suam etiam Aeneae prodesse. ferentes bene flantes, propitios, prosperos.

Ad v. 431 antiquum aut primum, aut carum, ut 'nihil antiquius habuit' dicimus: aut antiquatum et inritum. quod prodidit quod decepit. et bene: ad diremptionem enim coniugii inmutata voluntas sufficit. quidam 'prodidit' pro 'perdidit' accipiunt, ut "unius ob iram prodimur".

Ad v. 432 Pulchro ut Latio careat quod illi pulchrum videtur. sic etiam est illud o "tantum libeat mecum tibi sordida rura": quae tibi sic videntur. relinquat neglegat.

Ad v. 433 Tempus inane peto id est sine matrimonio, sine officio coeundi: nam 'sine beneficio' non procedit, cum spatium petat et requiem. aut quasi non magnam rem: vel quo vacuus et otiosus est, cum illi tempus inane est. requiem spativmque furori ut possim habere spatium, quo amori finem inponam.

Ad v. 434 Dum mea me victam d. f. d. 'mea fortuna', id est adversa, ut "hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta". ex eo statu, in quo est, fortunam dixit. 'doceat' autem 'dolere' illud est, quia non habet in adversis patientiam nisi qui dolere consuevit. hoc ergo petit, ut ei praestetur tempus, per quod discat adversa perferre.

Ad v. 435 Oro veniam beneficium: iuxta morem antiquum, ut "orantes veniam". Terentius in hecyra "mi gnate, da veniam hanc mihi, reduc illam". miserere sororis genetivum tantum regit.

Ad v. 436 Quam mihi cum dederis cumulatam morte remittam sensus est: quod beneficium cum mihi cumulatum dederis, sola morte derelinquam. et hic intellectus est melior, quia sorori loquitur, 'quam mihi cum dederis cumulatam': quam lectionem Tucca et Varius probant. nam male quidam legunt 'quam mihi cum dederit', id est Aeneas, 'cumulata morte relinquam' et volunt intellegi, acceptum ab illo beneficium mea morte cumulabo et sic relinquam, ut amantes dicere consuerunt, ut "praeceps aerii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto": id est faciam quod illi scio placiturum, occidam me: nam si eam odio habet Aeneas, restat ut eius morte laetetur. hoc sorori quoque potest dicere, quae credit eam ex amore concitatam id loqui, nec tamen facere: sed elocutio non procedit: nemo enim dicit 'veniam cumulata', sed 'cumulatam'. alii ita intellegunt: reddam illi gratiam, occidam illum: nam alibi ait 'non potui abreptum divellere corpus'? sed hoc totum sorori dicit. an perplexe locuta est, ut solent loqui mali aliquid molientes? 'cumulatam' autem 'veniam' numquid solidam et plenam, et cui nihil desit, debemus accipere?

Ad v. 437 talibus orabat aut simpliciter accipiendum 'loquebatur': aut 'orabat' ideo, quoniam preces inmixtae erant: aliter "multa Iovem manibus ‹supplex orasse supinis›." alibi peroravit "talibus orabat Iuno". fletus pro verbis, id est verba flebilia.

Ad v. 438 Fertque refertque non ab Aenea, qui nihil dicit, sed a Didone fert et refert, id est iterum portat: nam subiunxit 'sed nullis ille movetur fletibus': mire autem 'fletibus' repetit.

Ad v. 439 Voces vllas tractabilis avdit cur mitis, et placidus, et tractabilis non audit? quasi mirum est, excusat dicendo 'fata obstant placidasque viri deus obstruit aures'. aut certe voces tractabilis accipe, aut alias tractabilis.

Ad v. 440 fata obstant excusat Aeneam, cum eum, ne ingratus videatur, non duritia mentis facit immobilem, sed voluntate divina. deus Iuppiter scilicet: unde et supra Dido ait 'Saturnius': vel certe Mercurius. obstrvit obcludit, ἐμφατικῶς .

Ad v. 442 Alpini boreae flantes de Alpibus, quae Gallorum lingua alti montes vocantur. et speciem pro genere posuit: nam Alpinum Boream pro quocumque vento dixit: vel quia potentiores montani sunt venti. nunc hinc nunc illinc sicut Aeneas ab Anna et Didone.

Ad v. 443 It stridor ad dolorem Aeneae pertinet, de quo ait 'magno persentit pectore curas'. alte aut iugiter, diu; aut ex alto cadentes.

Ad v. 444 Consternunt implent, cumulant, ut "strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma". frondes sicut lacrimae Aeneae. stipes autem media pars est arboris, quae ramos sustinet.

Ad v. 445 Haeret scopulis sicut ille in consilio perseverat.

Ad v. 446 Tantum radice in tartara tendit secundum physicos, qui dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum.

Ad v. 448 tunditur saepe pulsatur. Terentius "tundendo atque odio denique effecit senex", et ipse alibi "Rhipaeo tunditur Euro". magno persentit pectore quamvis magno, sentit curas; sed eas forti pectore patitur. 'curas' potest Didonis, potest et suas.

Ad v. 449 mens inmota manet ad illud refertur 'illa haeret scopulis'. lacrimae inanes quia 'mens inmota manet': et utrum 'inanes', quae Didoni nihil prosint? quidam tamen 'lacrimas inanes' vel Aeneae, vel Didonis, vel Annae, vel omnium accipiunt.

Ad v. 450 Tum vero post desperationem. ‹fatis› exterrita dido atqui in fine ait "nam quia nec fato, merita nec morte peribat". 'fatis' ergo aut malis suis: aut a verbo 'for, faris' fatis, id est responsis Aeneae. exterrita autem praecipitata, turbata.

Ad v. 451 Mortem orat pro desiderat, ut "mortemque miserrimus opto": aut certe ideo 'orat', quia consecrata fuit, nec mori poterat, nisi soluta consecratione. caeli convexa incurva caeli.

Ad v. 452 quo magis inceptum peragat id est mortem sibi inferat. lucemque relinquat ad illud 'taedet caeli convexa tueri'.

Ad v. 453 Turicremis id est cremantibus tura: nomen mire conpositum. et hoc genus ominis, Didoni factum, de augurali disciplina translatum est, quae diris observatur. dira enim deorum ira est, quae duplici modo colligitur, aut ex signis, aut quocumque modo et quacumque ex parte: †quodque in illo factum rem mare traditur, ex signis hic ostenditur: dicens enim 'vidit turicremis' et reliqua usque 'nigrescere sacros' non solum adversa petitionibus inveniri, verum etiam mortem denuntiari: nam praemisit 'quo magis inceptum peragat lucemque relinquat'. item tumulis Sychaei 'exaudiri voces et verba vocantis': quod asperius fuit, ut mariti defuncti vox audiretur e tumulo, quod erat dirum, ad se vocantis. sunt et de avibus dira auspicia, quod hic subiunxit dicendo 'solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri' et reliqua: in quo satis non fuit, diram avem bubonem nominatam, nisi adiecisset 'ferali carmine' et 'saepe queri', ut non utique canendi usus significaretur, sed fletus vice querellarum.

Ad v. 454 horrendum dictu quanto magis visu? quod Didoni contigit.

Ad v. 455 in obscenum se vertere hoc est 'latices nigrescere sacros'. et quidam 'nigrescere' et 'vertere' ideo incertum tempus positum volunt, ut ostendant non vere vertisse se, quod contra naturam est, sed verti a Didone visa, ut "visaeque canes ululare per umbram": non ululasse ergo, sed fieri visum. 'obscenum' autem mali ominis, ut "obscenas pelagi" et reliqua.

Ad v. 456 Hoc visum hoc quod viderat nulli dixit. quid est 'nulli'? ne sorori quidem, cui fuerat de amore confessa. et forte ideo sororem celavit, ne et ipsa se perimeret. post queritur "idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset".

Ad v. 458 Conivgis antiqui aut prioris, aut cari. Lucilius "concilio antiquo sapiens vir solus fuisti": antiquus ergo est qui praecedit eum, qui praesens est. miro quod honore colebat e. q. s.] ritum veri et venerabilis templi mariti templum obtinere cupiebat: templa enim velamentis religiosa monstrantur. miro quod honore colebat exhibendo ea mortuo, quae circa vivos solent fieri. moris enim fuerat, ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes antequam ingrederentur, propter auspicium castitatis, ornarent laneis vittis: unde ait 'velleribus niveis': et oleo ungerent, unde uxores dictae sunt, quasi unxores. bene ergo Dido cum templum marito exstrueret, veluti devota viro, quippe post quem nuptura non esset, ad consulendum amorem officia ritus maritalis adfixerat, ut morem instauraret uxorum: nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt. alii hoc Romuli dicunt temporibus institutum, quod Romulus et Remus lupino lacte nutriti sunt. dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit "non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae", id est lupae. haec ergo ideo a nove nuptis fiebant, ut sciret se puella domum religiosam ingredi: simul lanam ferens lanificium promittebat.

Ad v. 459 Festa fronde divina, tamquam numen coleret. sane hoc loco latenter quam supra diximus tangit historiam: nam si amabat Aeneam, utique non coleret extinctum maritum.

Ad v. 461 Visa viri ut "visaeque canes ululare per umbram", Terentius "audire vocem visa sum modo militis": non enim erant vera, ut supra. nox cum terras obscura teneret ut augeret terrorem, tempus adiecit, a verisimili.

Ad v. 462 Sola bubo 'sola' quaerendum quod dixerit, utrum ἐμφατικῶς , an pro 'solis', id est desertis? ubi enim sederit et cecinerit solitudinem significat. secundum auguralem disciplinam volunt greges avium minus significare, et iuxta hanc avem si alia sederit, malum, quod imminere creditur, evanescere, ut "et sola in sicca". sane bubo si cuius aedes insederit et vocem miserit, mortem significare dicitur: si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus portendere. ergo hic 'sola' utrum quia alia avis non sedebat in culmine, an 'sola', quia nihil deferebat, ut mortis signum esset? in hanc autem avem conversus est Ascalaphus Acherontis, vel ut quidam volunt Stygis filius, ira Cereris, cum Proserpinam prodidisset malum granatum de pomario Ditis gustavisse: quod plenius in primo georgicorum dictum est, ubi est "nec repetita sequi". sane 'sola' contra genus posuit. Lucanus "et laetae iurantur aves bubone sinistro" (5.396), item Ovidius "infandus bubo". et hoc est in usu; sed Vergilius mutavit, referens ad avem: plerumque enim genus relicta specialitate a generali sumimus, ut si dicas 'bona turdus' referendo ad avem: item si dicas 'prima est a', id est littera, cum 'a' sit neutri generis. ferali carmine bene hoc addidit: non enim omni modo malum est bubonis omen; cantus autem eius aut fletum imitatur, aut gemitum: tacens autem ostendit felicitatem. omnes enim aves oscines malae, praepetes bonae sunt: vel e contra malae praepetes, oscines bonae sunt.

Ad v. 463 saepe queri quidam propterea 'queri' positum volunt; quod doleat, de Ascalapho se in avem mutatum, ut "et veterem in limo ranae cecinere querellam".

Ad v. 464 Priorum legitur et 'piorum'; sed 'priorum' illuc spectat "heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem", quod superius expositum. si 'piorum', religiosorum, castorum.

Ad v. 465 Horrificant horrorem incutiunt.

Ad v. 466 in somnis ferus Aeneas non est epitheton 'ferus', sed fantasia: talem enim illum imaginabatur, qualem timebat. et in somnis pro 'insomniis', id est vigiliis. semperque relinqui per omnes noctes navigare videbatur Aeneas, quasi eam semper desereret.

Ad v. 467 longam viam non nulli inferorum accipiunt. incomitata quod ferale, id est mortiferum omen est, et praecipue regibus, qui numquam soli sunt.

Ad v. 468 Ire viam veteri more iuxta ius, ut "ite viam, redite viam", et alibi "primus et ire viam". Tyrios deserta quaerere terra bonus adfectus: solent enim qui deficiunt suos desiderare, ut Alcestis moriens.

Ad v. 469 Agmina pentheus aut impetus: aut secundum Urbanum agmina serpentium. Pentheus autem secundum tragoediam Pacuvii furuit etiam ipse. agmina pentheus aut impetus aut secundum quosdam, quoniam habitus earum et sibila serpentium faciem agminis praebent: vel quia plures furiae putantur: vel quia furiosis pro tribus plures videntur. et bene 'videt agmina' expressit furentem, cum ait 'videt', non 'existimat', sed 'putat se videre'. Pentheum autem furuisse traditur secundum tragoediam Pacuvii. de quo fabula talis est: Pentheus, Echionis et Agaves filius, Thebanorum rex, cum indignaretur ex matertera sua Semele genitum Liberum patrem coli tamquam deum, ut primum comperit eum in Cithaerone monte esse, misit satellites, qui eum vinctum ad se perducerent: qui cum ipsum non invenissent, unum ex comitibus eius Acoeten captum ad Pentheum perduxerunt. is cum de eo graviorem poenam constitueret, iussit eum interim claudi vinctum: cumque sponte sua et carceris fores apertae essent, et vincula Acoeti excidissent, miratus Pentheus, spectaturus sacra Liberi patris Cithaerona petit: quem visum Bacchae discerpserunt. prima autem Agave mater eius amputasse caput dicitur, feram esse existimans.

Ad v. 470 solem geminum tragice dixit, imitatus Euripidem. dvplices thebas civitas in Boeotia, a Cadmo et Zetho et Amphione constituta, in qua Oedipus, Lai filius, fuit, qui cum matre concubuit, ex qua Eteocles et Polynices fuerunt, qui se propter regnum invicem peremerunt.

Ad v. 471 agamemnonius scaenis agitatus orestes hunc Oresten Electra, soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Agamemnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, ‹qui› eum cum filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem. qui ut primum de scelere matris ac morte patris agnovit, venit Mycenas et adiuvantibus amico Pylade et sorore Electra, Clytemestram matrem cum adultero Aegistho occidit: ob quam rem aliquamdiu furiis agentibus insaniit. sane 'Agamemnonius' non est patronymicon: nam 'Agamemnonides' facere debuit. ergo sicut "Agamemnoniaeque phalanges". scaenis agitatus famosus, celebratus tragoediis, qualiter a Graecis in scaena inducitur. et 'agitatus', quia et furuit, et multae sunt de eo tragoediae: quasi frequenter actus.

Ad v. 472 Armatam matrem causam ipsam furoris. cum fugit ad deum: credidit veritatem.

Ad v. 473 Sedent in limine dirae a Pacuvio Orestes inducitur Pyladis admonitu propter vitandas furias ingressus Apollinis templum: unde cum vellet exire, invadebatur a furiis. hinc ergo est 'sedent in limine dirae'. alii dicunt, quia, cum absolutus in templo Minervae, de iudicio exiret, a furiis conreptus est.

Ad v. 474 concepit furias furore completa est. et quidam 'furorem' pro bono et innocenti motu accipiunt, 'furias' semper pro malo. concepit ergo furorem, postquam amori dolor inmixtus est.

Ad v. 475 tempus secum ipsa modumque 'tempus', id est quando, 'modum', id est quo modo et qua morte.

Ad v. 476 exigit ad certum redigit, ut solent pondera †iures et ad exactum redigi: ergo definit.

Ad v. 477 consilium vultu tegit ut "spem vultu simulat". viam rationem, remedium: ita enim antiqui dicebant, ut ipse alibi "aut tu, siqua via est".

Ad v. 478 Gratare gratulare, suscipe gaudium pro sorore. sic enim dicimus 'grator tibi honorem'. et bene a gratulatione incipit quae vult suum dissimulare consilium.

Ad v. 479 reddat reconciliet. eum Aeneam, quem ut notum noluit dicere. eo me solvat amantem mori disponens duo mentitur, vel ut se solvat, vel ut alliget Aeneam.

Ad v. 480 Oceani finem ivxta finem Oceani nullus novit, sed initium: quod et ipsum potest finis videri aliunde sumpto principio. et longinquitate argumentatur. Terentius "ex Aethiopia est usque haec".

Ad v. 481 Aethiopum Aethiopiae duae sunt: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania, quam nunc dicit. et dicta Aethiopia a colore populorum, quos solis vicinitas torret: Graece enim αἴθειν dicitur calor, ὀπτεῖν torrere. atlas nullum nomen Graecum 'ns' terminatur.

Ad v. 482 axem nunc pro caelo: non enim in axe sunt stellae. torquet sustinet, portat. stellis aptum satis perite loquitur: nam 'aptum' coniunctum dicit ἀπὸ τοῦ ἅπτεσθαι , non insignitum stellis: axis enim non habet stellas, qui est medius inter septemtriones, unde et Graece ἄναστρος dicitur. septemtriones autem non occidere axis vicinitas facit, non quia in axe sunt. ergo bene 'aptum' conligatum. Cicero in Timaeo "qua ex coniunctione caelum ita aptum est", id est constrictum et conplexum. item in oratore "facilius est enim apta dissolvere, quam dissipata conectere".

Ad v. 483 Hinc mihi massylae gentis monstrata sacerdos 'monstrata' praedicta: quae est oriundo Massyla, aliquando horti Hesperidum sacerdos, nunc venit de locis quae sunt circa Atlantem: nam aliter non procedit: Massylia enim mediterranea est, Berenice civitas Libyae, unde haud longe horti sunt Hesperidum. 'Atlas' vero 'maximus' in Mauretania est. quidam tamen hos hortos circa syrtes positos tradunt.

Ad v. 484 Hesperidum templi custos Hesperides, Atlantis filiae nymphae, secundum fabulam hortum habuerunt, in quo erant mala aurea Veneri consecrata, quae Hercules missus ab Eurystheo occiso pervigili dracone sustulit. re vera autem nobiles fuerunt puellae, quarum greges rufam lanam habentes abegit Hercules occiso eorum custode; unde mala fingitur sustulisse, hoc est oves: nam μῆλα dicuntur, unde μηλονόμος dicitur pastor ovium. propter ruborem autem lanae, quae similis auro est, existimasse eos qui audierant, mala aurea in Africa nasci. est et alia fabula. cum nuptiae Iunonis celebrarentur omnesque dii in honorem eius conferrent munera, Terra in extremis Africae regionibus edidit arborem poma aurea ferentem: haec cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eiusdem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum misit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret ramos: hoc postmodum ab Hercule interempto, qui ab Eurystheo ad hoc missus fuerat, mala sublata sunt. Hesiodus has Hesperidas Aeglen, Erytheam, Hesperiam, Arethusam, Noctis filias, ultra Oceanum mala aurea habuisse dicit. bene ergo Vergilius has ad Oceanum et Solis occasum esse dicit. epulasque draconi Hesperus rex traditur pretiosissimas oves habuisse, quarum pastor vocabatur Dracon, cui praebebant epulas regis filiae; sed quia Graece oves μῆλα dicuntur, ex dubio nomine fabula conposita est.

Ad v. 485 sacros ramos vel Veneri, vel Iunoni dedicatos.

Ad v. 486 Soporiferumque papaver incongrue videtur positum, ut soporifera species pervigili detur draconi. sed dicimus variam vim praebere victum diversis animalibus: nam salices hominibus amarae sunt, dulces capellis, ut "et salices carpetis amaras", scilicet hominibus. item cicutae secundum Lucretium hominibus sunt venenosae, cum pingues reddant capellas. ergo et papaver licet det hominibus somnum, draconi adimit forsitan. et est excusatio: potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in arbore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, soporiferumque papaver', id est miscens, ut Cicero "et spargere venena didicerunt". nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet, ad oblivionem papaver. haec enim Didoni prosunt, de qua ait "nec umquam solvitur in somnos".

Ad v. 487 solvere cura liberare. duras curas bene duras affectu, quo ipsa passa est, dixit.

Ad v. 489 Sistere aquam fluviis et vertere sidera retro quanto magis poterit Aeneam ab incepto retorquere: vel in amorem inmittere: aut mihi auferre? vertere sidera retro utrum ut videatur etiam in caelo potestatem habere, an etiam fata posse mutare, quae secundum mathematicos sideribus gubernantur? et multi sidera hic planetas accipiunt, quia reliqua caelo adfixa sunt.

Ad v. 490 nocturnosque utrum quia in nocte sunt, an quia per noctem evocantur, an noctu? ut Cicero "nocturnis canibus dilaniandum". et manes quod ad inferos manent, id est abeant.

Ad v. 491 sub pedibus terram reliqua. haec non sic adfirmat, quasi ad amorem extinguendum opus sint, sed difficiliora adsignat, ut facilius de opprimendo amore credat. mugire videbis id est videbit quis, ut "migrantes cernas".

Ad v. 493 magicas invitam pro 'ad magicas': aut 'magicas adgredi invitam': quia cum multa sacra Romani susciperent, semper magica damnarunt: probrosa enim ars habita est: ideo excusat. accingier praeparari. 'accingier' autem, ut ad infinitum modum 'er' addatur, ratio efficit metri: nam cum in eo ultima sit longa, addita 'er' syllaba brevis fit, ut 'audiri audirier'.

Ad v. 494 Tu secreta sine arbitris: et est bona elocutio rem loci vel temporis ad personam transferre, ut 'nocturnus venit', 'secretus fecit'. pyram sub specie sacrificii praeparat morti exequias.

Ad v. 495 Et arma gladium dicit abusive; nam ait paulo post "ensemque relictum": proprie enim arma sunt quae armos tegunt, hoc est scutum, quod Graecis [solum] ὅπλον dicitur, cum cetera sua nomina habeant: unde ipse ait "at Lausum socii exanimem super arma ferebant". sed hic ideo generaliter 'arma' nominavit, ne mentione solius gladii consilium proderetur.

Ad v. 496 Impius qui gladium reliquit furenti. hoc autem tractum est de Homero, qui dicit gladium Aiaci datum ab Hectore et Hectori ab Aiace balteum, quae eis exitio fuerunt: nam alter tractus est balteo, alter se donato telo interemit. exuvias vestes Aeneae, quem hostem dixerat supra "i soror, atque hostem supplex adfare superbum", item "dulces exuviae". lectvmque ivgalem eleganter etiam in morte perseverat in amore, et quatenus potest Aeneae se coniungit, si uno igne cum eius concremetur exuviis.

Ad v. 497 Quo perii propter extinctum pudorem. super imponas quidam 'imponant' legunt, scilicet famulae. abolere nefandi a memoria tollere, ut "paulatim abolere Sychaeum".

Ad v. 498 ivvat monstratque sacerdos et 'iuvat' συμφέρει , hoc est et voluntas mihi est, et sacerdos hoc praecipit. 'que' autem pro 'enim' posuit.

Ad v. 499 haec effata silet subitum silentium imperfectam orationem ex perturbatione mentis ostendit. pallor simul occupat ora scilicet ex conscientia cogitatae mortis.

Ad v. 500 novis pro inusitatis et malis et per hoc magicis. praetexere autem praevelare, abscondere. et est antistrophe, funeribus nova sacra praetexere: ergo hoc dicit, Anna non arbitratur sub obtentu sacrificiorum pompam funeri praeparari.

Ad v. 501 Tantos furores quantos cogitabat Dido.

Ad v. 502 Graviora timet quam morte sychaei aut 'quam' detrahimus, et stat elocutio: aut subaudimus 'graviora timet posse contingere', hoc est quae vel fecit, vel passa est Dido.

Ad v. 504 At regina pyra notatus est hic versus: vitiosa est enim elocutio quae habet exitus similes, licet sit casuum dissimilitudo.

Ad v. 506 Intenditque locum sertis 'intendit' inligat, ut "et stuppea vincula collo intendunt", et est hypallage: est enim 'intendit serta per locum', hoc est aut a pariete in parietem ligat, quod est extensis sertis locum replet: quasi serta per locum tendit.

Ad v. 507 Funerea cupresso. Romani moris fuit propter caerimonias scarorum, quibus populus Romanus obstrictus erat, ut potissimum cupressus, quae excisa renasci non solet, in vestibulo mortui poneretur, ne quis inprudens funestam domum rem divinam facturus introeat et quasi attaminatus suscepta peragere non possit: hinc ergo 'funerea' cupresso: nam et supra dicta ligna ad funus pertinent, ut "procumbunt piceae sonat icta securibus ilex".

Ad v. 508 Effigiemque toro locat imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicis "limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit" et "terque haec altaria circum effigiem duco". Horatius "lanea effigies erat, altera cerea". et bene exprimitur amoris adfectus, quod etiam in morte amati imagini volebat esse coniuncta, ut paulo post "natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem". havd ignara futuri id est memor suae dispositionis.

Ad v. 509 stant arae circum aut sunt, aut circumstant. crines effusa crines effusos habens, ut "picti scuta Labici". sacerdos quaeritur a quibusdam, quae sit haec sacerdos, quia illam accipi volunt, quae supra dicta est tamquam ficta a Didone: ergo hanc adhibitam ad tempus huius officii sacerdotem volunt.

Ad v. 510 Ter centum tonat ore deos non 'tercentum deos', sed tonat ter centum numina Hecates: unde et Hecate dicta est ἑκατὸν , id est centum, potestates habens. 'tonat' autem perite dixit; in aliquibus enim sacris imitabantur tonitrua, sed praecipue in Hecatae. aut 'tonat' clara voce et cum fiducia invocat. erebum inferorum profunditatem.

Ad v. 511 tergeminamque hecaten quidam Hecaten dictam esse tradunt, quod eadem et Diana sit et Proserpina, ἀπὸ τῶν ἑκατέρων : vel quod Apollinis soror sit, qui est ἑκατηβόλος . sed secundum Hesiodum Hecate Persi Titanis et Asteriae filia est, Diana Iovis et Latonae, Persephone Iovis et Cereris, quam genealogiam posteriores confuderunt. tria virginis ora dianae iteratio est: Lunae, Dianae, Proserpinae. et cum super terras est, creditur esse Luna; cum in terris, Diana; cum sub terris, Proserpina. quibusdam ideo triplicem placet, quia Luna tres figuras habet, prima tamquam #209, sequens tamquam #1125, quinta decima tamquam #1126. non nulli eandem Lucinam, Dianam, Hecaten appellant ideo, quia uni deae tres adsignant potestates nascendi valendi moriendi: et quidem nascendi Lucinam deam esse dicunt, valendi Dianam, moriendi Hecaten: ob quam triplicem potestatem triformem eam triplicemque finxerunt, cuius in triviis templa ideo struxerunt.

Ad v. 512 Simulatos fontis averni in sacris, ut supra diximus, quae exhiberi non poterant simulabantur, et erant pro veris. bene autem de Averno, per quem descensus ad inferos dicitur.

Ad v. 513 Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis herbae enim aut pro lunae ratione tolluntur; aut in quas despumaverit luna, sicut Lucanus "donec subpositas propius despumet in herbas" (6.506): nec omnes eodem modo: unde perite et 'aenis falcibus' dixit, quia aliae velluntur, aliae inciduntur: et 'ad lunam' non ad noctem, sed ad lunae observationem. 'pubentes' autem ideo, quia aliae siccae, aliae viridiores leguntur. et sciendum inter homines et herbas esse reciprocam translationem: sic enim 'pubentem herbam' dicimus, quemadmodum 'florem aetatis'.

Ad v. 514 Nigri cum lacte veneni 'nigri' aut noxii, quia nigri fiunt homines post venenum: aut certe illud est, quia sunt herbae 'nigri lactis', id est suci. dicunt autem per periphrasin agreste papaver significari.

Ad v. 516 Et matri praereptus amor secundum Plinium qui dicit in naturali historia, pullos equinos habere in fronte quandam carnem, quam eis statim natis adimit mater: quam si quis forte praeripuerit, odit pullum et lac ei denegat. Iuvenalis "cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit". et merito suspicantur amorem creari ex carne, sine qua mater non alit ex se creatum. Theocritus ἱππομανές virgulti genus dicit.

Ad v. 517 Ipsa mola id est farre et sale, quam molam salsam a molendo appellant. ordo autem est: ipsa Dido mola et piis manibus, id est puris, deos testatur. et bene 'ipsa', quia supra de sacerdote erat locuta.

Ad v. 518 Unum exuta pedem quia id agitur, ut et ista solvatur et inplicetur Aeneas. unum e. p.] solent enim et resolutoria sacrificia ab aruspicibus fieri. et ‹ad› Iunonis Lucinae sacra non licet accedere, nisi solutis nodis. in veste recincta quia, ut supra diximus, in sacris nihil solet esse religatum, praecipue eius, quae amore vult solvi. sane flaminicae non licebat neque calceos, neque soleas morticinas habere: morticinae autem dicuntur quae de pecudibus sua sponte mortuis fiebant: neque supra genu succinctam esse, quod hic vult tangere 'unum exuta pedem vinclis in veste recincta' non sublata, sed summissa: nam sic est dictum 'recincta', ut resoluta, ut remissa.

Ad v. 519 testatur moritura deos quidam hic 'testatur' pro 'obtestatur' accipiunt. conscia fati sidera id est planetas, in quibus fatorum ratio continetur. an 'conscia fati sui testatur sidera', ut constantia eius appareat mori volentis: ergo 'fati sui', id est mortis.

Ad v. 520 Si quod non aequo foedere amantis curae numen habet ordo est: tunc numen precatur, si quod curae habet amantes non aequo foedere: 'si quod' autem bene dubitat, utrum etiam res malae habeant praepositas potestates. sensus autem hic est: [aut] ')Αντέρωτα invocat, contrarium Cupidini, qui amores resolvit, aut certe cui curae est iniquus amor, scilicet ut inplicet non amantem. si quod n. a. f. a. c. n. h.] [nam et] amatoribus praeesse dicuntur Ἔρως Ἀντέρως Λυσέρως . non nulli Nemesin significari putant. haec etiam Athenis coli dicitur.

Ad v. 521 Ivstumque memorque 'iustum' ad iudicandum, ut expugnetur qui est causa discordiae: 'memor' ad vindicandum. et 'memor' ideo neutro genere, quia 'numen' dixerat.

Ad v. 522 Nox erat protenditur ista descriptio ad exaggerationem vigiliarum Didonis.

Ad v. 523 Silvaeque secundum eos qui dicunt omnia quae crescunt animalia esse.

Ad v. 524 Aequora elementa etiam animalia esse voluerunt: unde est in septimo "aethera mulcebant cantu". medio volvvntvr sidera lapsu noctem describit per sidera, hoc est cum medium cursum tenent sidera, quae orta sunt.

Ad v. 525 Tacet ager ea quae in agris sunt. pictaeque volucres uno verbo multos et varios colores avium demonstravit: pictura enim ex multis coloribus constat.

Ad v. 529 at non infelix animi antithesis, ut "at non qua Scythiae gentes". et figuratius est 'animi', quam si 'animo' diceret, ut "o praestans animi iuvenis".

Ad v. 530 Oculisve aut pectore noctem accipit quia potest aliud esse sine alio, ut si quis dormiens mente turbetur.

Ad v. 531 Resurgens saevit amor gravior enim est cum resurgit: et est sententia quasi generalis.

Ad v. 532 fluctvat aestu metaphora amoris.

Ad v. 533 Adeo scilicet furuit: ut in hoc proposito permaneret vitandae sine dubio lucis. insistit secumque ita corde volutat aut insistit volutare: aut insistit proposito moriendi. Plautus tamen ita ait "hunc sermonem institi".

Ad v. 534 En quid ago?? 'en' ecce: et quasi demonstrantis particula est, per quam intellegimus eam multa cogitasse et sic prorupisse 'ecce, quid actura sum'? est autem comicum principium, nec incongrue amatrici datum. sic Terentius "quid igitur faciam?" nam haec coniunctio multa eum cogitasse significat. rursus duo significat: frequenter 'iterum', raro 'vicissim', id est mutuo, ut hoc loco. alii hoc loco 'rursus' pro 'similiter' accipiunt, ut sit: ergo ego similiter rogabo eos, sicut me illi antea rogaverunt.

Ad v. 535 Nomadumque petam invidia a personis: petam mulier et regina nomadas, id est vagos.

Ad v. 536 Maritos futuros scilicet. est autem elocutio 'dedignor illam rem'.

Ad v. 537 iliacas igitur classes sic intulit, quasi si illud non fecerit, hoc necessario consequatur. vltima ivssa 'ultima' deterrima, an superba. et aut intellegimus Aeneam ei obtulisse navigandi facultatem: aut 'Teucrum iussa' non quae ipsi iusserant, sed quae eis a Iove iussa sunt, ut "naviget, haec summa est". alii κέλευμα : unde iubere κελεύειν dicitur Graece.

Ad v. 538 Quiane †re vera: et est una pars orationis.

Ad v. 539 bene pro qualitatis adverbio intellegendum est. stat permanet.

Ad v. 540 quis me autem fac velle sinet?? ordo est: fac me autem velle, quis sinet? ratibusve superbis vel magnis et altis; vel in quibus superbi navigaturi sunt, hoc est qui me tanto contemptu deserunt.

Ad v. 541 invisam quae sic contemni et relinqui mereor.

Ad v. 542 laomedonteae nunc fraudulentae.

Ad v. 543 Nautas non Troianos: nam iniuriose dixit 'nautas', id est adsuetos laboribus. ovantes laetantes. abusive: nam proprie ovatio est minor triumphus. qui enim ovationem meretur, et uno equo utitur et a plebeis, vel ab equitibus Romanis deducitur ad Capitolium et de ovibus sacrificat, unde et ovatio dicta: qui autem triumphat, albis equis utitur quattuor et senatu praeeunte in Capitolio de tauris sacrificat. et bene duo diversa posuit 'fuga' et 'ovantes', ut gravius esset cum his qui ovarent ire fugientem.

Ad v. 545 inferar ut "infert se saeptus nebula". vix urbe revelli aut mox, id est paulo ante, ut "vix e conspectu": aut re vera 'vix', ut diximus supra: nam nulla ratione dimitterent patriam, nisi eos aut odium Pygmalionis coegisset, aut timor, ut "conveniunt quibus aut odium crudele tyranni, aut metus acer erat".

Ad v. 547 Quin morere 'quin' immo. et bene omnis eius intentio tendit ad mortem: nam si procos rogare turpe est, solam sequi inpossibile et inhonestum, Tyrios trahere difficile, sola mors superest. ferroque averte dolorem hoc secundum eos dixit, qui cum aliquid inpulsu animi constituerint, voluntatis suae rationem adhibere conantur. ergo et haec quasi rationem adprobat quod furore paulo ante decreverat.

Ad v. 548 Tu lacrimis evicta meis bene totum ei inputat, sed cum excusatione: quae Aeneae nuptias suasit, sed 'victa lacrimis', ut "sinum lacrimis inplevit obortis. Anna refert". tu prima furentem Urbanus hoc dividit, licet alii iungant, et vult hunc esse sensum: tu persuasisti ut nuberem, victa lacrimis meis, tu etiam nunc me his oneras malis: nam me olim occidissem, nisi te deserere formidarem.

Ad v. 549 Obicis hosti 'ob' naturaliter brevis est, sicut et 're' et 'ad'; sed plerumque producuntur hac ratione: obicio, reicio, adicio 'i' habent vocalem sequentem, quae per declinationem potest in consonantis formam transire, ut obieci, reieci. ergo etiam ante quam transeat, interdum fungitur officio consonantis et praecedentem longam facit. hosti ad eventum referendum.

Ad v. 550 non licvit quia aliud volebat et aliud factum est, sicut solent dicere quibus aliter conata succedunt. thalami expertem non omnino, sed post Sychaeum. sine crimine ut supra "potui succumbere culpae".

Ad v. 551 More ferae Plinius in naturali historia dicit, lyncas post amissos coniuges aliis non iungi. multi 'fere' adverbium volunt, ut sit sensus: more scilicet, quo iam viduitatem ferre consueverat. crimen autem bene, ut supra "potui succumbere culpae".

Ad v. 552 Sychaeo pro Sychaeio: vel 'promissa Sychaeo, non servata cineri'.

Ad v. 553 pectore questus id est pectus questibus.

Ad v. 554 Certus evndi indubitabiliter profecturus.

Ad v. 555 Carpebat somnos hoc est quod et paulo post culpat Mercurius, dicens 'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos?' sed excusatur his rebus: nam et certus eundi fuerat, et rite cuncta praeparaverat: aut certe prooeconomia est, ut possit videre Mercurium. rite recte et ex ordine compositis. et diligenter virum strenuum non ante facit requiescere, quam rite omnia paravisset.

Ad v. 556 Forma dei bene non 'deus', sed 'forma': raro enim numina sicut sunt possunt videri, unde et sequitur 'vultu redeuntis eodem': nam licet 'redeuntis' dicat, id est eius qui possit agnosci, tamen non 'faciem' dicit, sed 'vultum', qui potest saepe mutari. eodem 'o' semper longum est, quia 'eodem' ablativus est semper; 'eadem' autem et producit et corripit: nam et nominativus est, ut 'eadem mulier fecit', et ablativus, ut 'eadem faciente muliere'.

Ad v. 557 Visa monere est et bene 'visa': non enim re vera est.

Ad v. 558 Omnia mercurio similis aliud enim est idem esse, aliud simile esse: ergo non est certus Aeneas. et a toto transit ad partes, "ut omnia magna, pes etiam". vocemque duo ὁμοιοτέλευτα : et est versus hypermetrus. 'vocem' autem ideo, quia orationis est deus. Horatius "Mercuri facunde". coloremque et crines flavos ideo et perustus et flavus Mercurius introducitur, quia satis vicinus est soli praeter ceteras stellas.

Ad v. 559 Et membra decora ivventae quia palaestrae deus est. Horatius "catus et decorae more palaestrae". 'iuventae' autem 'aetatis', a iuventa. sane figura est 'similis membra, vocem, colorem'.

Ad v. 560 nate dea modo generis commemoratio non ad laudem pertinet, sed obiurgatio cessantis est.

Ad v. 561 circumstent pro circumstatura sint.

Ad v. 562 demens inprobat eius sensum, qui nec videat, nec audiat. zephyros ventos: de Africa enim zephyro navigare non poterat.

Ad v. 563 Nefas in pectore versat ne non timeret amatricem, bene addidit 'certa mori'. item 'varium et mutabile semper femina'. et est dubitatio quos dolos vel quod nefas: an sibi nefas, quia sua manu peritura erat, an sorori dolos, quibus eam fallebat: utrumque in Aeneam, ut postea ait "non potui abreptum divellere corpus" et cetera: nam omnia, sicut dictum est, sequens versus confirmat 'certa mori', ut sibi mortem excogitet, in Aeneam iras moliatur. et 'certa mori' figurate, certo ut moriatur.

Ad v. 564 varioque irarum fluctvat aestu hoc fidem facit posse fieri quod metuendum praedicabat.

Ad v. 565 Praeceps festinus. praecipitare pro 'praecipitandi'.

Ad v. 566 trabibus vel navibus vel remis, ut "vastumque cava trabe currimus aequor".

Ad v. 567 Conlucere faces propter 'ferte citi flammas': vel propter funus. fervere a verbo 'fervo, fervis, fervit'.

Ad v. 569 heia age hoc loco per αὔξησιν figuram adhortationem implevit: nam eandem rem secundo dixit 'heia age', cum 'heia' saepe 'age' significet. varium et mutabile semper haec, sicut supra dictum est, obiectio est: sed amat.

Ad v. 570 nocti se inmiscvit atrae hoc ad visum somniantis referendum est, id est in noctem se miscuit. et 'noctem' pro tenebris posuit, per quod apparet eum in claro lumine fuisse, cum loqueretur.

Ad v. 571 Umbris ut supra "forma dei": vel 'umbris' terroribus.

Ad v. 572 Corripit e somno corpus omen est futurae tempestatis.

Ad v. 573 Praecipites ut supra Mercurius 'non fugis hinc praeceps?' sane non nulli ita distingunt 'sociosque fatigat praecipites', ut adlocutio hinc videatur incipere 'vigilate viri et considite transtris'. et est usitata figura 'fatigat et praecipites facit'. fatigat cum clamore increpat, ut "undique collecti coeunt Martemque fatigant". viri habet haec commemoratio multum adhortationis, ut alibi "festinate viri". transtris pro 'in transtris'. citi celeres.

Ad v. 575 festinare fugam antique, ut "tum iussa Sibyllae, haud mora, festinant". incidere funes hoc ad significandam rem festinantis pertinet, id est non 'solvere', sed 'incidere'.

Ad v. 576 Ecce iterum stimulat phantasia est ad sociorum terrorem: sic in sexto "deus, ecce deus". an 'iterum' qui prius advenerat, cum ait 'tu nunc Carthaginis altae'. sancte deorum emphasis, quasi adhuc praesens deus urgeat navigare. et aut distinguendum 'sancte', aut 'sancte deorum' secundum Ennium dixit "respondit Iuno Saturnia sancta dearum".

Ad v. 577 Quisquis es atqui supra dixit 'omnia Mercurio similis'. sed sciendum est secundum Tullium in libris de deorum natura tres esse Mercurios: superum, terrenum, inferum. ergo 'quisquis es' aut quicumque de tribus: quamvis alii nec unius potestatis, nec unius nominis, nec unius vultus volunt esse Mercurium: an quia deorum vera nomina nemo novit: aut certe ad Iovem spectat, id est 'quisquis es' qui praecipis: ut in nono "quisquis in arma vocas", cum Irin vidisset, id est quicumque Irin misisti. plane illud occurrit, quod ait 'deus aethere missus ab alto', ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium. sed potest et hoc loco ut diximus quasi phantasiam facere propter socios, et 'quisquis es' ideo dicere, quia, licet viderit, non tamen re vera novit esse Mercurium: unde ait supra et 'formam' et 'vultum' et 'visa monere est'. vel 'quisquis es' secundum pontificum morem qui sic precantur "Iuppiter omnipotens, vel quo alio te nomine appellari volueris". non nulli tamen quattuor Mercurios tradunt, unum Caeli et Diei filium, amatorem Proserpinae, alterum Liberi patris et Proserpinae filium, tertium Iovis et Maiae, quartum Cyllenii filium, cuius mater non proditur, a quo Argus clam occisus est, qui hoc metu in Aegyptum profugit et ibi invenisse primum disciplinam litterarum et numerorum dicitur: qui lingua Aegyptiorum ΘΕΥΘ appellatur, de cuius nomine etiam mensis dictus est. iterum paremus quia iam semel paruerat praeparatione navigiorum.

Ad v. 578 Et sidera caelo dextra feras 'dextra' prospera. et 'sidera' hoc est ventos, qui ex ortu siderum aut mites et prosperi, aut turbulenti et adversi sunt. sic in georgicis "praeterea tam sunt arcturi sidera nobis": nec enim 'sidera' dicit re vera, cum arcturus una sit stella: ergo 'dextra sidera' ventos vel tempora.

Ad v. 580 fulmineum quidam fulgentem accipiunt. strictoque videtur abundare 'stricto', cum dixerit 'vaginaque eripit ensem'.

Ad v. 581 idem pro eo quod est unus, ut "rex Iuppiter omnibus idem". rapiuntque num ancoras? rvuntque ipsi ruunt, id est cum impetu festinant.

Ad v. 582 litora deservere mira descriptio festinationis.

Ad v. 583 torquent spumas ita enim remus agitur, ut fluctus torqueatur.

Ad v. 584 Prima aurora designatio temporis est, non diei descriptio: unde infert 'ut primum albescere lucem vidit'. sic in duodecimo "cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit". et bene hanc primum inducit vidisse crepusculum, quae quasi amatrix tota vigilaverat nocte. sic in bucolicis de amatore "nascere praeque diem veniens age Lucifer almum". novo lumine aut recenti, aut secundum Epicureos, qui stulte solem de atomis dicunt constare et cum die nasci, cum die perire.

Ad v. 585 Tithoni cubile Tithonus frater Laomedontis fuit: hunc Aurora adamatum in caelum levavit, quem longinquitas vitae in cicadam convertit: Horatius "longa Tithonum minuit senectus".

Ad v. 586 speculis quas utique in sua regia habuit. albescere lucem hypallage est: luce enim albescunt omnia, non lux albescit.

Ad v. 587 Aequatis velis feliciter plenis, sine motu aliquo, ut "aequatae spirant aurae". et hoc ad dolorem pertinet reginae.

Ad v. 588 vacvos sensit sine remige portus potest hysteroproteron esse, ut prius sentire debuerit.

Ad v. 589 pectus percussa pectus percussum habens.

Ad v. 590 Pro ivppiter aut irascentis exclamatio est, ut in Terentio "pro supreme Iuppiter": aut certe testatur Iovem, quem in Aeneae invocavit adventu, ut "Iuppiter hospitibus nam te dare iura loquuntur".

Ad v. 591 Ibit et inluserit hoc est 'ibit et inludet', tempus pro tempore: et sic dixit ut "certantque inludere capto".

Ad v. 592 Non arma expedient?? furentis haec verba sunt, ut ipsa paulo post 'quae mentem insania mutat?'; nam haec a sana non procedunt, ut imperet absentibus, ut 'ite ferte tela', cum sola sit. totaque ex urbe magna emphasis quod ait 'tota'.

Ad v. 593 Navalibus de navalibus, ubi stant naves.

Ad v. 595 Aut ubi sum numquid in coetu sum? quae mentem insania mutat pervertit. et bene ei ex parte furentis datur oratio, ut 'date tela', ex parte retinentis mentem, ut 'quae mentem insania mutat?'.

Ad v. 597 Cum sceptra dabas ut "vultis et his mecum pariter considere regnis", et alibi, "ac dominum Aenean in regna recepit". fidesque subaudi 'en' etiam in sequentibus: aut certe, hic est quem dicunt portare deos. sane 'en' nominativo melius iungitur, ut "en Priamus".

Ad v. 598 quem secum patrios et reliqua. quidam in utroque versu pro 'quem' legunt ‹'qui'›, ut sit vetus figura per ellipsin: ubi sunt qui aiunt patrios penates portasse et parentem umeris subisse? sane hic 'subisse' iuxta praesentem usum accusativo iunxit, cum alibi antique dativo usus sit, ut "subeunt luco" et "muroque subibant".

Ad v. 599 confectum ut e contrario "integer aevi".

Ad v. 600 non potvi abreptum et reliqua. hoc est non mihi subvenit: nam cur non poterat in regno?

Ad v. 602 Ipsum ascanium aut qui est causa navigationis, ut "quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis"; aut ad patris dolorem, ut "qui nati coram me cernere letum fecisti". epulandum ponere quod fecit Procne occiso Ity filio propter stuprum sororis.

Ad v. 604 In castra tulissem classes dixit castra, ut "nos castra movemus": nam sequitur 'inplessemque foros flammis'.

Ad v. 605 Foros tabulata navium, ab eo quod incessus ferant: et est generis masculini, numeri tantum pluralis.

Ad v. 606 Cum genere extinxem utrum omne genus, an morte Aeneae et Ascanii, quoniam illis extinctis interitura gens omnis esset. et est syncope 'extinxem' pro 'extinxissem'. memet super ipsa dedissem satis amatorie. sane 'sese' cum dicimus ultima syllaba producitur, ut Vergilius "seseque in bella remittant"; at vero cum proferimus 'memet' et 'tute', ultimae breves sunt: Lucretius utrumque simul "tutemet a nobis iam quovis tempore vatum". quas particulas volunt non nulli significare quiddam, ut sit 'memet' me ipsum, 'tute' tu ipse. alii autem, quod magis sequendum est, excrementa comici leporis existimant: nam Terentius dicit "tutemet mirabere", id est tu.

Ad v. 607 Sol iam utitur inprecationibus, hoc est devotionibus: unde et 'devotor' et 'devotrix' dicitur qui inprecatur. non autem 'terrarum flammis', sed 'opera terrarum'. et bene invocat Solem, cui supra per numen Liberi sacrificavit.

Ad v. 608 Interpres curarum aut quas patior, id est mearum curarum: aut generaliter curarum coniugalium interpres, hoc est media et conciliatrix: Cicero "quique interpretes corrumpendi iudicii solent esse", id est medii. alii 'interpres' testis, iudex, arbitra accipiunt. sane 'interpres' quid sit secundum veteres ipse exposuit dicendo 'conscia': veteres enim interpretem conscium et auctorem dicebant: Plautus in Milite "quae mihi condicio nova et luculenta offertur per te interpretem" (Mil. 951-952). idem in Curculione "quod te praesente hic egit teque interprete" (Cur. 434). conscia ivno siluit rem turpem: sic supra "et pronuba Iuno". aut invocat Iunonem, cum nuptiae sint quae violatae sunt.

Ad v. 609 Nocturnis non triviis nocturnis, sed per nocturnum tempus. sacra enim Hecatae in triviis frequentantur per noctem. ideo autem Hecaten invocat, quasi quae tanti matrimonium fecerit, ut sperneret matrem. vlulata per urbes Proserpinam raptam a Dite patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus. unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur: Iuvenalis "plangentis populi currit derisor Anubis". Hecaten autem causa invocat ultionis. unde etiam furias vocat, sed usurpative modo diras dixit: nam 'dirae' in caelo sunt, ut "dicuntur geminae pestes cognomine dirae": 'furiae' in terris, 'eumenides' apud inferos: unde et tres esse dicuntur. sed haec nomina confundunt poetae. 'ultrix' vero, hoc est Tisiphone: nam Graece τίσις ultio dicitur. 'ululata' autem pro 'ululatu quaesita'. et est participium sine verbo, ut 'regnata'.

Ad v. 610 Di morientis elissae aut manes dicit: unde est "vos o mihi manes este boni: quoniam superis adversa voluntas": aut certe ἀναιρετικοὺς dicit, id est Martem et Saturnum, qui intercidunt vitae rationem, si radiis suis ortum geniturae pulsaverint: Horatius "te Iovis impio tutela Saturno refulgens eripuit volucresque fati tardavit alas". et bene 'tardavit', quia necessitas fati impediri potest, non penitus eludi: sic Vergilius "nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos". quidam hoc quod dicit 'di morientis Elissae' secundum eos tradunt, qui dicunt habere nos singulos deos nostros, ut "nec di texere Cupencum, Aenea veniente, sui".

Ad v. 611 accipite audite. meritumque malis advertite numen quod mali merentur.

Ad v. 612 Avdite preces inprecationes dicit: nam non sunt preces, ut paulo post 'inprecor arma armis'.

Ad v. 613 infandum caput etiam in inprecatione nomen eius detestatur. adnare verbum familiae naufragio, ut in primo "huc pauci vestris adnavimus oris", id est per tempestatem venimus. et bono colore futura praedicit, quemadmodum Homerus, qui morituros divinantes frequenter inducit.

Ad v. 614 Fata iovis poscunt 'fata' dicta, id est Iovis voluntas: hic ergo participium est, non nomen. terminus haeret si hoc est inmutabile.

Ad v. 615 Avdacis populi id est Rutulorum, sicut semper inducuntur: alibi "audacis Rutuli ad muros". et quidam volunt 'audacem' apud Vergilium dici fortem quem fortuna non sequitur, ut "audax quos rumpere Pallas" et alibi "at non audaci Turno". vexatus hoc loco 'graviter vastatus'.

Ad v. 616 Finibus extorris extra suas terras remotus, sicut extra solum 'exul'. et significat quando Euandri et Tarchonis petivit auxilium. complexv avulsus ivli quia scit quam sit carus patri Ascanius. avxilium imploret sicut dictum est, ab Euandro et Tuscis.

Ad v. 617 Indigna svorum funera aut indignorum, aut crudelia et magna, sicut veteres dicebant: 'suorum' autem Pallantis dicit et ceterorum.

Ad v. 618 Pacis iniquae ut supra diximus, propter perditam linguam, habitum, nomen, quae solet victor inponere, sicut in XII. postulat Iuno.

Ad v. 620 Sed cadat ante diem Cato dicit iuxta Laurolavinium cum Aeneae socii praedas agerent, proelium commissum, in quo Latinus occisus est, fugit Turnus: et Mezentii auxilio conparato renovavit proelium, quo victus quidem est ab Aenea; qui tamen [Aeneas] in ipso proelio non conparuit. Ascanius vero postea Mezentium interemit. alii dicunt quod victor Aeneas cum sacrificaret super Numicum fluvium lapsus est, et eius nec cadaver inventum est: unde dicit 'mediaque inhumatus harena'. postea dictus est inter deos receptus. quidam eum cum adversum Aborigines pugnaret, †extanginem dicunt repertum. 'ante diem' autem, ante fati necessitatem: et bene quod passura est optat Aeneae, ut ipse "sed misera ante diem". media ignota.

Ad v. 621 haec precor id est sicut supra dictum est, inprecor. cum sanguine fundo quasi inprecationes ipsas suo consecraret cruore.

Ad v. 622 Tum vos o Tyrii non sunt mandata, sed inprecationes, ut dissentiant omnibus rebus, sicut et factum est. nam si mandata sunt, quomodo 'genus futurum'?

Ad v. 623 Exercete id est fatigate.

Ad v. 624 †populi aut populorum aut populis, ut Afris quoque. nec foedera sunto [pro sunt et sint] quia rupta sunt tertio. 'sunto' autem id est sint: et fit propter metrum addita 'o' tertiae personae numeri pluralis modi indicativi, ut 'amanto' amant, 'docento' docent, 'legunto' legunt, 'nutriunto' nutriunt. Urbanus dicit, verbo eum iuris usum propter odia hereditaria.

Ad v. 625 Exoriare exoriatur: et ostendit Hannibalem. ex ossibus secundum Anaxagoran, qui homoeomerian dicit, id est omnium membrorum similitudinem, esse in rebus creandis [id est] ex ossibus, ex sanguine, ex medullis: nam omnia pro parte sui transeunt in procreationem. Lucretius "nunc ad Anaxagorae veniamus homoeomerian". sane Punici ex ossibus dicunt oriri posteros, quos nos ex sanguine. an quia post longum tempus nascetur Hannibal, ideo 'ex ossibus' posuit?

Ad v. 626 face dardanios incendiis urbium Italarum. ferroque exercituum caedibus. sequare pro 'sequere'.

Ad v. 627 nunc olim modo 'olim' futuri temporis: et quidam separant pronuntiantes, ut sit 'nunc' modo, 'olim' postea, quasi dicat 'vel nunc vel olim, quocumque dabunt se tempore vires', quia quotienscumque valuerunt Poeni bella renovaverunt: nam ideo ait 'pugnent ipsique nepotesque'.

Ad v. 628 litora litoribus contraria aut quia in foedere cautum fuit, ut neque Romani ad litora Carthaginiensium accederent, neque Carthaginienses ad litora Romanorum: aut potest propter bella navalia accipi inter Romanos et Afros gesta. fluctibus undas inprecor [post et] propter illud quod in foederibus similiter cautum est, ut Corsica esset media inter Romanos et Carthaginienses.

Ad v. 629 Pugnent ipsique nepotes potest et ad civile bellum referri.

Ad v. 632 Breviter festinatione mortis: simul nectit causam morarum et ipsi et sorori. barcen hoc cognomen familiae Hannibalis fuit.

Ad v. 633 patria antiqua hoc est Tyros, quae ante eius patria fuit. huc siste huc adduc, ut "et cum grege sistit ad aram". hinc et 'sistatur' dicimus, id est adducatur: nam 'stare' aliud est. nec aliter possumus dicere, quam 'sta hic', 'siste huc'. fallit autem plerumque verbi similitudo, quia dicimus 'sto' et 'sisto', cum diversa significent.

Ad v. 635 corpus properet f. s. l. bona est industria hoc loco, quia cum moram velit fieri, ea loquitur, ut festinare videatur. spargere lympha sacrificantes diis inferis aspergebantur aqua, ut "spargens rore levi et ramo felicis olivae"; superis abluebantur, ut "donec me flumine vivo abluero": modo autem inferis sacrificat, ut 'sacra Iovi Stygio'.

Ad v. 636 monstrata vel quae ipsa monstravi, vel quae sacerdos. piacula purgationes: alias sacrilegia.

Ad v. 637 Sic veniat quemadmodum praeceptum est: ne praemitteret aut praecederet. tege corona, ut et ipsa tardaret.

Ad v. 638 sacra 'sacrum' est quod ad deos pertinet, 'profanum' quod ad homines. iovi stygio hoc est Plutoni. et sciendum Stoicos dicere unum esse deum, cui nomina variantur pro actibus et officiis. unde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur, ut cum in actu sunt, mares sint; feminae, cum patiendi habent naturam: unde est "coniugis in gremium laetae descendit". ab actibus autem vocantur, ut 'Iuppiter' iuvans pater; 'Mercurius' quod mercibus praeest; 'Liber' a libertate. sic ergo et modo Iovem Stygium dicit inferis sacrificatura, ut alibi "Iunoni infernae dictus sacer". hinc et Iovis oratio "caelicolae mea membra dei quos nostra potestas officiis divisa facit". quae rite incepta paravi ordo est: sacra quae paravi, animus est rite perficere.

Ad v. 639 perficere est animus mire: quamdiu enim Aeneas praesens erat non omnino desperans trahebat exitium. curis utrum amoribus, an rei susceptae?.

Ad v. 640 Dardaniique rogum capitis in quo eius imago fuerat. et bene suum rogum illius dicit, ne suspicionem faciat. permittere flammae incendere.

Ad v. 641 Studio anili aut pro aetatis possibilitate: aut pro industria qua utuntur aniculae: aut pro voluntate obsequendi. alii 'celebrabat' legunt, quia antiqui hoc verbum in velocitate ponebant. Accius "celebri gradu gressum adcelerate".

Ad v. 642 At trepida hoc est festina: nam moritura nihil timebat. trepida] festina, id est occasione vix data. coeptis inmanibus effera furiata saevis cogitationibus. 'effera' autem nimis fera.

Ad v. 643 sanguineam aciem more suo ostendit eam furentem vultu, gestu, voce.

Ad v. 644 maculisque trementis interfusa genas hoc est trementes genas interfusas habens maculis. pallida morte futura aut pallidior, quam solent homines esse post mortem: aut 'pallida' omine mortis futurae. aut 'pallida' conscientia mortis futurae.

Ad v. 646 Furibunda furenti similis. sane quidam volunt, Vergilium ubique Didonis tamquam flaminicae facere mentionem: apud veteres autem flaminicam scalas plus tribus gradibus nisi Graecas scandere non licebat, ne ulla pars pedum eius crurumve subter conspiceretur, eoque nec pluribus gradibus sed tribus, ut in ascensu duplices nisus non paterentur extolli vestem aut nudari crura. nam ideo et Graecae scalae eliguntur, quia ita fabricantur, ut omni ex parte compagine tabularum clausae sint, ne aspectum ad corporis aliquam partem admittant. et sciendum siquid caeremoniis non fuerit observatum, piaculum admitti. hic autem piaculum admittitur, quod ipsa Dido ait 'sacra Iovi Stygio' et reliqua: nam et supra ait 'magicas invitam' et reliqua. hoc vero loco plenius eam flaminicae ritum excessisse declarat, ubi de gradibus loquitur dicens 'interiora domus' et reliqua: neque enim potest esse altum quod tribus tantum gradibus conscenditur: unde apparet plures gradus a tribus fuisse, quod plenius de Anna subiunxit 'sic effata gradus evaserat altos'.

Ad v. 647 Non hos quaesitum munus in usus quem Aeneas non ad hunc usum reliquerat: et, ut supra diximus, secundum Homerum vertitur munus in perniciem. tale est in bucolicis "hos illi, quod nec bene vertat, mittimus haedos".

Ad v. 648 cubile cubandi locum dixit.

Ad v. 649 Et mente consilio.

Ad v. 651 Devsque sinebant aut Iuppiter qui Aeneam abscedere conpulit: aut amor, aut necessitas fati.

Ad v. 653 Vixi excusat vitae abruptionem, quia dicit Plato magna poena adfici animas eorum qui vitam ante tempus relinquunt. et quem dederat cursum fortuna peregi non natura, nec fatum. tribus enim humana vita continetur: natura, cui ultra centum et viginti solstitiales annos concessum non est; fato, cui nonaginta anni, hoc est tres Saturni cursus, exitium creant, nisi forte aliarum stellarum benignitas etiam tertium eius superet cursum: fortuna, id est casu, qui ad omnia pertinet quae extrinsecus sunt, ut ad ruinam, incendia, naufragia. bene ergo dixit 'Fortuna': sic Cicero in Philippicis "multa mihi inminere videbantur praeter naturam praeterque fatum", id est gladii Antonii ex casu.

Ad v. 654 magna cogitatione eorum qui me non viderunt, sed factis cognoverunt. sub terras ibit imago bene imaginem dixit: valde enim quaeritur apud philosophos, quid illud sit quod inferos petat. nam tribus constamus: anima, quae superna est et originem suam petit: corpore, quod in terra deficit: umbra, quam Lucretius sic definit, †'supra spoliatus lumine aer'. ergo umbra si ex corpore creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de homine quod inferos petat. sed deprehenderunt esse quoddam simulacrum, quod ad nostri corporis effigiem fictum inferos petit: et est species corporea, quae non potest tangi, sicut ventus: hinc in sexto "corpora viva nefas Stygia vectare carina". hanc autem rem etiam Homerus requirit simulacro Herculis apud inferos viso. et sciendum simulacra haec esse etiam eorum qui per apotheosin dii facti sunt: unde aut visi esse apud inferos aut illuc descendisse dicuntur. Horatius de Libero "te vidit insons Cerberus aureo cornu decorum". sciendum tamen, abuti poetas et confuse vel simulacrum vel umbras dicere.

Ad v. 655 Urbem praeclaram statvi non est contrarium illi loco 'pendent opera interrupta': [quia illud ex persona poetae dictum est] nam licet paululum aliquid superesset, quantum ad ipsam pertinet fecerat: ut "urbemque paratam", item paulo post "urbemque tuam". et re vera civitati quid superest factis muris, templo posito et theatro, foro, senatu? quibus adiunguntur etiam privatae aedes, ut "pars optare locum, tecta et concludere sulco". mea moenia vidi a me facta: et pertinet ad adfectum, ut "quam vestrae fecere manus".

Ad v. 656 Vlta virum puniendo eius interfectorem: nam ideo addidit 'poenas inimico a fratre recepi'. et re vera nulla avari maior est poena, quam amittere pecuniam propter quam commiserat scelus. bene autem 'recepi', quasi debitas, vel quod partem maximam civium sollicitavi. ergo hoc dicit: feci illud et illud: felix nimirum fuissem, si tantum Aeneas Carthaginem non veniret. alii haec quasi per interrogationem volunt accipi, ut nihil dicat esse perfectum: 'numquid urbem statui? numquid ulta sum virum? numquid a fratre poenas recepi? felix tamen fuissem, si vel hoc tantum contingeret ut Carthaginem non veniret Aeneas'. et hanc varietatem gignit hic sermo 'tantum': nam ad utrumque admittitur: tamen melior est sensus superior, quem non nulli sic exponunt propter 'pendent opera interrupta', ut ordo sit 'urbem praeclaram et mea moenia statui vidi, hoc est vidi dum statuerentur'.

Ad v. 659 Os inpressa toro adplicito ore ad lectulum: vel 'os' faciem: aut quasi amatrix, ut "stratisque relictis incubat": aut certe quasi peritura insensibili rei dat sensum, et sic ad lectulum loquitur, ut ad hastam Turnus "te Turni nunc dextra gerit", Mezentius ad equum "Rhoebe diu, res siqua diu mortalibus ulla est".

Ad v. 660 Sic sic quasi interrogatio et responsio: et placet sic inultam perire, vel hoc genere mortis? placet. et hoc eam se loco intellegimus percussisse: unde alii dicunt verba esse se ferientis. alii ita distinguunt 'sed moriamur ait' et sic post adiciunt 'sic iuvat ire sub umbras', ut dubitaverit an inulta deberet mori, deinde ultionis difficultatem circumspiciens dixerit 'sic iuvat ire sub umbras'.

Ad v. 661 Havriat hunc oculis ignem aut videat omina tempestatis futurae, quia navigantibus malum omen est, si rogalis flamma videtur: aut certe satisfaciat suae crudelitati. ab alto a mari.

Ad v. 662 dardanus pro Dardanius: Plautus "natus Argis ex Argo patre" (Am. 98): vel quod ipse Aeneas ante Dardanus dictus est. et nostrae secum ferat omina mortis ut Aeneas quoque per vim maturius obeat. et bene infausta omnia inprecatur ei, quia ad novi regni auspicia properat.

Ad v. 663 Inter talia per talia, ut "hunc inter fluvio Tiberinus amoeno".

Ad v. 664 conlapsam aspiciunt non induxit occidentem se, sed ostendit occisam. et hoc tragico fecit exemplo, apud quos non videtur quemadmodum fit caedes, sed facta narratur.

Ad v. 665 Sparsasque manus aut perfusas sanguine: aut morte resolutas.

Ad v. 667 Femineo vlulatu proprio feminarum. Horatius "et illa non virilis eiulatio".

Ad v. 670 Antiqua Tyros vel nobilem dicit: vel illud ostendit, quia Carthago ante Byrsa, post Tyros dicta est, post Carthago a Cartha oppido, unde fuit Dido, inter Tyron et Beryton.

Ad v. 672 Avdiit exanimis id est territa: nam ut supra diximus 'exanimatus' mortuus est.

Ad v. 673 Ora soror foedans cruentans, sanguine foedans.

Ad v. 674 Nomine clamat aut Didonem vocat, ut supra diximus, Poenorum lingua viraginem: nam Elissa dicta est; sed virago est vocata, cum se in ignem praecipitavit. aut 'nomine clamat' nominat: sicut et Homerus dicit ἔκ τ' ὀνόμαζεν . [sexies nominabat] aut certe vero nomine, ut solent dolentes: ut "hunc ego te Euryale aspicio", item "mater, Cyrene mater": hinc et ibi ait "et te crudelem nomine dicit". et multi quaerunt, quomodo procedat hoc, cum eius nomen nusquam sequatur. sed tractum est a iure, ubi dicitur nihil interesse, utrum quis unum filium habens dicat 'fili, heres esto', an 'Titi, heres esto'. ergo dicendo 'hoc illud germana fuit' quasi nomen dixit. sane sciendum, bene eum perturbatae integrum non dedisse sermonem.

Ad v. 675 hoc illud germana fuit adlocutio per conquestionem.

Ad v. 676 Hoc rogus iste mihi adludit ad historiam.

Ad v. 677 Quid primum deserta querar?? conquestio, cur relicta sit nec ad par exitium convocata. comitemne sororem deest 'illudne quod sprevisti comitem sororem'? et semiplene loquitur.

Ad v. 679 tulisset abstulisset.

Ad v. 680 struxi manibus quasi sceleris contaminata, et quasi ipsa interitum sororis adiuverit. struxi manibus subaudis 'rogos'. patrios deos Saturnum et Iunonem.

Ad v. 681 Posita exanimata: Statius "postitusque beata morte pater". crudelis †illum crudelem dicit, quod sit dubium, tu an ego.

Ad v. 682 extinxti te meque soror Varro ait non Didonem, sed Annam amore Aeneae inpulsam se supra rogum interemisse. popvlvmque patresque urbemque tuam 'patres' id est senatum; 'urbem tuam' quam tu extruxisti. et quidam hoc loco volunt tres partes politiae conprehensas, populi, optimatium, regiae potestatis: Cato enim ait de tribus istis partibus ordinatam fuisse Carthaginem.

Ad v. 683 date lymphis date lymphas ut vulnera abluam. date aut aquam: aut 'date', id est permittite. lavare autem cadavera satis proximis concedebatur: unde queritur mater Euryali "nec vulnera lavi veste tegens". sane in sacris pura vestis appellatur quae neque funesta sit, neque maculam habeat ex homine mortuo. id hoc loco conprehensum accipi potest, cum Dido inducitur habuisse crinem sacratum, quo videlicet absciso posset sine cruciatu mori: prius tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data haberetur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata: nam subiecit apte ex persona Iridis 'hunc ego Diti sacrum iussa fero teque isto corpore solvo'.

Ad v. 685 Ore legam muliebriter, tamquam possit animam sororis excipere et in se transferre. sic Cicero in Verrinis "ut extremum filiorum spiritum ore excipere liceret". gradus evaserat altos id est ascenderat, rogi scilicet, qui pro qualitate fortunarum fiebant: unde in sexto ait "caeloque educere certant". aut quia lecti antiquorum alti erant et gradibus ascendebantur, quibus superatis Anna amplectitur sororem.

Ad v. 686 amplexa fovebat bene non 'fovit', sed 'fovebat', ut id diu factum ostenderet.

Ad v. 687 siccabat] exprimebat vel abluebat, ut "vulnera siccabat lymphis". an suam vestem vulneri Didonis intersertam. crvores ursurpavit: nam nec 'sanguines' dicimus numero plurali, nec 'cruores'. 'siccabat' autem exprimebat.

Ad v. 689 Sub pectore nunc per transitum dicit vulneris locum.

Ad v. 691 Ter revoluta toro est aut 'saepius': aut promanteusis est, praesagium, propter bella Carthaginis. errantibus vicinitate mortis.

Ad v. 692 Ingemvitque reperta atqui dixit "invisam quaerens quam primum abrumpere lucem", sed ostendit morientes sua inprobare desideria, ut in sexto "quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores".

Ad v. 693 Tunc ivno omnipotens aut pronuba, aut inferna.

Ad v. 694 Difficilesque obitus quia supererat vita ei, quae casu, non aut fato aut natura moriebatur: ut 'nam quia nec fato, merita nec morte peribat', id est naturali. irin demittit olympo ut et supra diximus, trahit hoc de Alcesti Euripidis, qui inducit Mercurium ei comam secantem, quia fato peribat mariti. alii dicunt Euripidem Orcum in scenam inducere, gladium ferentem quo crinem Alcesti abscidat, et Euripidem hoc a Phrynicho, antiquo tragico, mutuatum. sane sciendum hoc ideo nunc fieri, quia certis consecrationibus solebant homines facere ut muniti essent adversus fortunae impetus, nec poterant mori nisi exauctorati illa consecratione: unde circa Didonem ista servantur.

Ad v. 696 nam quia nec fato cum dicat Vergilius "stat sua cuique dies", quomodo hic dicit 'nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem'? nam si fato vivimus, quid agunt merita? si pensamur meritis, quae vis fati? quomodo hic et fatum admittit et meritum? deinde cum dixerit 'stat sua cuique dies', quomodo hic dicit 'ante diem'? harum rerum ratio sic redditur: sunt [et] fata quae dicuntur denuntiativa, sunt alia fata quae condicionalia vocantur. denuntiativa sunt quae omni modo eventura decernunt, ut verbi gratia 'Pompeius ter triumphaturus est': hoc illi fata decernunt, ut ubicumque terrarum fuerit, ter triumphet, nec potest aliter evenire: et ideo fatum quod hoc denuntiat denuntiativum vocatur. condicionale vero huius modi est 'Pompeius si post Pharsalicum bellum Aegypti litus attigerit, ferro peribit': hic non omni modo necesse erat ut videret Aegyptum, sed si casus illum ad aliam regionem forte duxisset, evaserat. sic et apud Homerum Achilles refert, matrem deam sibi dixisse, ut si bello Troiano se subtraheret et reducem patriae daret, alta senecta viveret, sed inglorius; si vero apud Troiam pugnando perseveraret, adeptus magnam gloriam primaevus obcumberet. vides igitur condicionem fati sub duplici eventus expectatione pendere: Achilli enim dies statuta erat, qua domum repetens senex periret, sed quia bellum non reliquit, obiit quidem ante diem fato statutum, sed nec tum sine fato, quia de gemina fati auctoritate veniebat utraque condicio. sic et Didoni decretum fuerat ut urbem praeclaram statueret, ulcisceretur virum, poenas de parricidio fratris exigeret, perveniret autem ad seram mortem sine ulla felicitatis offensa, si Troiana classis ad litus Africae non veniret, qua portum Carthaginis ingressa nec continuaretur ulterius reginae nota felicitas, nec expectaretur ad mortem dies illa sera quae fuerat constituta. haec sciens Maro inducit ipsam Didonem in extremis suis ista dicentem 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi ulta virum, poenas inimico a fratre recepi, felix heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae'. sic et Vulcanus respondens Veneri armari filium postulanti condicionale fatum adserit fuisse Troianis, ut si Aeneas caelestibus armis fuisset armatus, annos decem ultra quam stetit Troia duraret, nec Priamus ante idem tempus periret: quo praesidio praetermisso propagandae Troianae incolomitatis extincta condicio est: et hoc est quod ait 'similis si cura fuisset'; et quod dicit 'fas nobis' et reliqua, hoc est per fata licuisset, si enim nefas est obviare fatis, fas est omne quod permittente fatorum lege praestatur. ergo sensus hic est: cura, quae tibi nunc est, si stante Troia fuisset, armari filium tuum mihi per fata licuisset, propter rationem scilicet condicionalis fati, et vitam Priami et regna Troiae tam Iuppiter quam fata servassent, cum hoc decreti condicio contineret. ergo 'stat sua cuique dies' aut denuntiativo fato et mutationem omnino non recipit, aut condicionali et, si eventum alterum casus adtulerit, non expectata die adceleratur interitus: quod ergo dixit 'nam quia nec fato merita nec morte peribat', nolo illum putes universa confundere: illi enim dicuntur non fato perire sed merito, qui maxima in deos et non ignoscenda committunt, ut Salmoneus, ut contemptor divum Mezentius, ut Tityus, ut Ixion: quos si fato dixeris oppetisse, purgaveris; nam qui excedunt delinquendi modum ipsi sibi poenam sanciunt, quam si fatis inputandam putaveris, excusas peremptorum reatum. hoc est ergo quod dicit 'nam quia nec fato', id est denuntiativo, 'merita nec morte', id est nullo inmani crimine commisso, sed 'misera ante diem', hoc est uno de condicionalibus fatis statuto: si Troianae classis non contigisset adventus.

Ad v. 697 Sed misera ante diem non est contrarium quod dicit in decimo "stat sua cuique dies": nam, ut saepe diximus, secundum sectas loquitur; et hoc secundum alios, illud secundum alios dictum est. quamquam grammaticae responsioni possit sufficere "omnia vincit amor. [et nos cedamus amori]". furore quia pudica in amorem devenerat.

Ad v. 698 Flavum crinem matronis numquam flava coma dabatur, sed nigra: unde Iuvenalis "et nigro flavum crinem abscondente galero". huic ergo dat quasi turpi: vel quia in Catone legitur de matronarum crinibus "flavo cinere unctitabant ut rutili essent".

Ad v. 699 Caput damnaverat necdum eam morti destinaverat. potest accipi 'Stygioque caput damnaverat Orco', ut Didonem voto liberaret, quod semper omnes optant, ut sine cruciatu moriantur: nam subiunxit 'hunc ego Diti sacrum' et reliqua, id est libero. vel illud ab Orco nondum liberaverat, cum illa devotum crinem adhuc retinens inter reos esset. ergo cuiuscumque debiti, id est reatus damnatio finem facit. 'damnare' autem est damno adficere, id est debito liberare. ideo et cum vota suscipimus, rei voti dicimur, donec consequamur beneficium et donec condemnemur, id est promissa solvamus, ut "damnabis tu quoque votis". et bene poeta non ait 'illam damnaverat', sed 'caput' ipsum, unde crinis fuerat auferendus.

Ad v. 700 Iris roscida quia cum nubibus est, quae rore non carent. adverso sole bene naturalem rem expressit. Iris enim nisi e regione solis non fit, cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus et nubes caligantes inradiata varios creant colores.

Ad v. 703 sacrum ivssa fero Euripides Alcestin Diti sacratum habuisse crinem dicit, quod poeta transtulit ad Didonem. corpore solvo id est animam tuam, quia ait supra 'nexosque resolveret artus'.

Ad v. 704 Omnis et una uno impetu effusa est vita, id est anima. dilapsus calor secundum eos qui dicunt animam calorem esse, qua recedente corpus friget, ut "corpusque lavant frigentis et ungunt".

Ad v. 705 In ventos vita recessit id est anima, ut in quarto georgicorum "quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas". et dicendo 'in ventos' aut eos sequitur, qui animam aerem dicunt, hoc est 'in materiam suam rediit': aut certe eos qui dicunt animam perire cum corpore, ut intellegamus 'evanuit, in ventos recessit', ut in nono "sed aurae omnia discerpunt".