Jump to content

In Vergilii Aeneidem commentarii/In Vergilii Aeneidos librum quintum commentarius

Checked
E Wikisource
In Vergilii Aeneidos librum V commentarius
circa 380 p.Ch.n.

IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS.

[recensere]

Ad v. 1 Interea dum fletur aut sepelitur Dido: et hoc sermone librum, ut solet, superioribus iunxit. cuius pars maior ex Homero sumpta est: nam omnia quae hic commemorat, exhibentur circa tumulum Patrocli, nisi quod illic curule exercetur, hic navale certamen. sane intellegendum non potuisse fieri, ut una, nec plena die Aeneas ad Siciliam perveniret: unde accipiendum est, sicut supra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, ut "regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis". ergo tota die dum se Dido interimit, dum fletur, paululum provectus est, leniter spirantibus ventis, et flammas rogi circa vesperam vidit, quo tempore et per naturam ignem videre potuit, et per pristinum morem, quo per diem cadavera non incendebantur. deinde tota navigans nocte et alterius diei parte ad Siciliam venit. medium aut 'medium' est quicquid a principio recedit et necdum finem sortitur: aut 'medium' sic altum, ut medium putares, ut "graditurque per aequor iam medium": nam vere 'medium' sequenti indicat loco 'ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla occurrit tellus: maria undique e. u. c.' sane speciem pro genere posuit: nam mare significat 'maria'. tenebat nautico usus est verbo, ut "Iliacas vento tenuisse carinas" et "ni teneant cursus".

Ad v. 2 Certus aut indubitabiliter pergens, id est itineris sui certus: aut 'certus Aeneas', id est sollers, strenuus, velox, ut "equidem per litore certos dimittam". atros aquilone quos nuper flans aquilo atros effecerat, ut "et mediis properas aquilonibus ire per altum". nam ex Africa venientibus auster secundus est, aquilo adversus: ergo hoc dicit quod fluctus, qui atri esse consuerunt aquilonis flatu, qui ante flaverat secundo flatu, secarit Aeneas surgente zephyro, ut Mercurius "nec zephyros audis spirare secundos". sed novimus, tempestatis hanc esse naturam, ut reliquias venti teneat etiam in alterius flatu, sicut Lucanus "ut quotiens aestus zephyris eurisque repugnat, huc abeunt fluctus, illuc mare" (3.549). 'atros' autem secundum Plinium dicit, qui ait in naturali historia, non esse maris certum colorem, sed pro qualitate ventorum mutari, et aut flavum esse, aut luculentum, aut atrum.

Ad v. 4 Conlucent flammis lucent undique: in honorem enim regum cum facibus procedebatur a populo: unde ait de Pallante "lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros". postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt: unde est etiam in sexto "vel quae Tiberine videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem", cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est. quae tantum in quantitate est admiratio. sane sciendum Varronem dicere, Aeneam ab Anna amatum: et licet, ut supra diximus, plurimum tempus intersit, lectum tamen est.

Ad v. 5 Cavsa latet duri magno sed amore dolores polluto 'duri dolores' ὑπέρθεσις est: sed expositio talis est: ignorabant quidem causam Troiani, coniecturis tamen propius accedebant: nam 'duri dolores magno amore polluto', id est laeso, et notus feminarum furor ducebat Troianos per triste augurium, scilicet ut crederent se interemisse Didonem. multi dicunt 'ducunt' dilacerant, ut ad supra dictas duas causas tertia accedat: percellebant, inquit, animos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto, quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est omen navigantibus triste: ut 'pertriste' valde triste sit. sed si sic intellexerimus, tertio dicto congruit tantum, non etiam superioribus: nec enim Troiani navigantes iam poterant aut de amore aut de furore Didonis esse solliciti.

Ad v. 7 triste per avgurium quidam 'augurium' pro coniectura accipiunt. sed in quarto libro relatum est, duplici modo diras fieri: aut in signis, aut quocumque modo, aut quacumque parte. sed de signis diram fieri in tertio de harpyiis et in quarto de Didone significatum est: nunc quocumque modo diram fieri sic ostenditur, cum facit Aeneam ex Africa navigantem flammam e rogo Didonis adtendere, dixit enim 'quae tantum accenderit ignem causa latet' usque 'pectora ducunt'. cum enim dat ubique Aeneae auguriorum peritiam, ostendit scisse eum etiam haec signa inter diras referri: quod verum fuisse declarat secuta tempestas. teucrorum pectora ducunt sicut dictum est, propter visas flammas rogales, quae malum navigantibus omen efficiunt: et Troiani auguriorum periti sunt, nam neque ad Italiam veniunt, et mox naves incendio amittunt.

Ad v. 8 Rates pro navibus abusive posuit.

Ad v. 9 maria undique et undique caelum ecce vere nunc est medium mare.

Ad v. 10 Olli aut tunc: aut illi. supra caput periculosus, inevitabilis, mortifer: nec enim simpliciter dictum est, cum omnis imber supra caput sit.

Ad v. 11 noctem tenebras, hiemem tempestatem: Graeci enim χειμῶνα , et non solum anni tempus, sed et tempestatem significant. inhorrvit unda tenebris hoc est et noctis, et nubium.

Ad v. 12 Ipse gubernator ἐμφατικῶς hoc est, qui debuit esse solacio. puppi ab alta subaudis 'haec ait'.

Ad v. 13 Quianam id est cur. et est interrogantis adverbium, quo usus est bis, hic et in decimo "caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro?" nimbi pro nubes. colligere arma ivbet vela contrahere, non penitus deponere: nam dicit 'obliquatque sinus in ventum'.

Ad v. 16 obliquatque sinus in ventum contra eam partem, qua venti flabant. et eleganter per totum gubernatorem ostendit ante omnia temptare, quam ad confessionem descendat.

Ad v. 17 magnanime Aenea fortissime. et est epitheton sumptum ex tempore, hoc est qui non consternaris: sic in quarto ubi nuptias facturus est, ait "ipse ante alios pulcherrimus omnes". ivppiter auctor aut nostrae navigationis; aut secundum usum locutus est: nec si huius rei auctorem se Iuppiter faciat. et multi quaerunt, quomodo 'auctor Iuppiter', cum Apollini dicat "tot maria intravi duce te?" sed legimus "quae Phoebo pater omnipotens": et specialiter navigationis ex Africa auctor est Iuppiter.

Ad v. 18 Hoc caelo id est aere, "in hoc caelo qui dicitur aer": sic Lucretius posuit.

Ad v. 19 Mutati transversa fremunt id est hinc atque hinc, quod est ex transverso: Varro de ora maritima "nihil enim venti, ut docti dixerunt, nisi aer multus fluens transversus". est autem adverbium factum de nomine, ut "cunctatur et amnis rauca sonans", item "et pede terram crebra ferit". nomen et adverbium plerumque in se transeunt: nomen in adverbium, "torvumque repente clamat", id est torve: item adverbium in nomen, ut "dum mane novum" accepta declinatione factum est nomen. sic Persius "iam cras hesternum consumpsimus, ecce aliud cras". sed nomen cum adverbium esse coeperit, fit indeclinabile; adverbium cum nomen esse coeperit, declinatur: unde ait Plautus "a mani ad vesperum" (Am. 253), (Mil. 503, Mos. 767). 'a mane' autem propter triptoton non dixit: cum enim in alienum ius transeunt hae partes, non suis, sed earum ad quas transierint, utuntur potestatibus, dumtaxat in declinatione. nam temporum rationem suam reservant: ut hoc loco 'transversa', cum adverbium sit, 'a' tamen brevis est, quia venit ex nomine, licet duae consonantes sequantur: cum sciamus 'a' terminata adverbia longa esse, ut paulo post "et frustra cerno te tendere contra". vespere ab atro id est ab occidente nubibus confuso, hoc est quo tendimus: nec enim sine ratione post generalitatem addidit speciem. quidam autem ideo 'atro' dicunt, quia ubi dies est occidens, atra omnia facit, id est noctem.

Ad v. 20 In nubem cogitur aer nubes enim aeris densitas facit, ut "denset erant quae rara modo et quae densa relaxat": contrario "scindit se nubes et in aethera purgat apertum".

Ad v. 21 nec nos obniti contra κατὰ τοῦ αὐτοῦ : sufficiebat enim aut 'obniti', aut 'contra niti'. tendere pro 'contendere': aphaeresis est. tantum aut quantum adversa tempestas valet, aut 'tantum' pro 'in tantum', ut "quid tantum insano iuvat indulgere dolori".

Ad v. 22 sufficimus hic simpliciter, alibi subministrare significat, ut "sufficit umorem". sequamur fortunam scilicet.

Ad v. 23 quoque vocat vertamus iter videtur bis idem dixisse. nec litora longe a facili. et deest 'esse'.

Ad v. 24 Fida propter Acestis adfinitatem. fraterna erycis propter Erycem, Butae et Veneris filium, secundum alios Neptuni et Veneris, regem Siciliae, unum sicut dicitur de numero Argonautarum. sicanos corripuit 'Si', alibi producit, ut "Sicanio praetenta sinu".

Ad v. 25 Rite memor servata remetior astra si rite remetior astra paulo ante servata, scilicet ante tempestatem. colligit autem vicinitatem ex ratione cursus, qui a peritis horis colligitur, quas indicant sidera.

Ad v. 27 Iamdudum non tantum heroicum est quod dat Aeneae gubernandi scientiam, sed etiam ad prooeconomiam pertinet: dicturus enim est "et ipse ratem nocturnis rexit in undis". frustra cerno te tendere contra ad illud respondit 'nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus'.

Ad v. 28 Flecte viam velis ex re maritima nata declamatio. in terra enim a via deflectimus nos, in mari ipsam flectimus viam. non ergo velorum viam, sed per vela ipsius cursus viam dixit. 'flecte' autem significat muta: Pacuvius "quae meum venenis flexit socium pectora". et hic ad illud respondit 'quoque vocat vertamus iter'.

Ad v. 29 Fessas naves pro 'nos fessos'. vel 'fessas' quassas, nec ad plenum refectas. dimittere pro 'inmittere'.

Ad v. 30 Dardanium acesten ut et supra diximus, Hippotes filiam suam Egestam ne ad cetos religaretur, superposuit naviculae et misit quo fors tulisset. qua delata ad Siciliam, Crinisus fluvius concubuit cum ea conversus in canem, unde Acestes est natus: vel, ut quibusdam videtur, Agestes. huius rei ut esset indicium aes cum effigie canis percussum Siculi habuerunt. alii dicunt Laomedontem regem Troianorum, cum graviter cives sui ab ceto, id est belua marina, infestarentur propterea quod mercedem Neptuno ob fabricatos muros negasset, ad templum Iovis Ammonis scitatum misisse de mali remedio vel fine. cui cum esset responsum, ut filiam suam Hesionam beluae offerret, et hoc a civibus facere cogeretur, fore respondit si ante eorum filias beluae obiecisset: quo facto cum plures puellae a ceto absumptae essent, plerique parentes filias in longinqua miserunt, ex quibus una †troia nomine silvae aegesta delata in Siciliam est, et a Criniso, sicut dictum est, conpressa edidit Acestem. alii dicunt Laomedontem, cum, sicut narratum est, propter filiam suam seditionem a civibus pertulisset, unum de Troianis, auctorem seditionis, occidisse filiasque eius mercatoribus exponendas dedisse, a quibus illae in Sicilia prope Crinisum amnem relictae sunt, quarum ille unam in canem conversus compressit. quidam dicunt Egestam reversam in matrimonium a Capye ductam, ex quibus Anchisen natum. servat hic tenet, ut "et tantas servabat filia sedes": vel certe 'servat' habet.

Ad v. 31 gremio conplectitur ossa quasi de matre dixit. et quaeritur, cur hoc Palinurus, cum ad Siciliam suaderet devertere, non dixerit: nisi forte quod luctus Aeneam noluerit admonere, propter quod ante Aeneas causa mortis paternae Siciliam oram inlaetabilem dixerit.

Ad v. 32 Secundi zephyri quomodo, si tempestas est? sed iam secundi post conversionem navis.

Ad v. 34 Et tandem vacans particula est 'tandem', ut "et quo sub caelo tandem": nam cur 'tandem', cum dicat 'fertur cita gurgite classis'? aut 'tandem' ideo quia navigantibus etiam cita navigatio tarda videtur: aut 'tandem' periculis liberati. laeti qui in tempore tempestate caruissent. notae notae harenae, ad notam harenam. et utrum 'notae' dulci? an quia iam ibi fuerant? ut 'vix e conspectu Siculae telluris in altum'.

Ad v. 35 excelso utrum ἀν' ὑφέν , an 'ex celso' pro 'excelso'? miratus is qui mirabatur: aut certe 'miratus occurrit'. et bene temperato usus est verbo, ne videretur aut quasi inhospitalis dolere, aut exultare voti nescius Troianorum.

Ad v. 37 Horridus terribilis. in iaculis in hastis: Ennius "levesque secuntur in hastis". libystidis vrsae aut re vera: aut ferae Africanae, id est leonis aut pardi.

Ad v. 39 non inmemor litotes figura.

Ad v. 40 gratatur quidam 'gratatur' non gratulatur, sed laetatur acci- piunt, ut, quod ad Troianorum votum pertinet, miseretur ad Siciliam reversos, quod ad suum animum, gaudeat. Pacuvius in Hermiona hoc verbum posuit "ibo atque dicam, frequentes ut eant gratatum hospiti", Accius Pelopidis "nec tibi me in hac re gratari decet". quidam tamen reprehendunt quod penitus non dederit verba Acesti gratulanti. reduces salvos: alibi "ut reduces illi ludunt". gaza agresti opibus rusticanis: nam gaza omnis fructus est.

Ad v. 42 Stellas fugarat poetice dixit: nam si stellae a stando dictae sunt, non fugantur; semper enim fixae sunt praeter planetas. et est indicativus modus pro coniunctivo: cum fugasset tempestates.

Ad v. 43 clara dies ad conparationem.

Ad v. 44 advocat Aeneas proprie enim advocata contio dicitur.

Ad v. 45 Dardanidae magni frequenter, ut diximus, ad opus suum Vergilius aliqua ex historia derivat: nam sic omnia inducit, quasi divini honores solvantur Anchisae, quos constat Iulio Caesari tribuisse Augustum. et bene dicit 'genus alto a sanguine divum': nam per tacitam oeconomiam ostendit, debere Anchisen generis sui honorem mereri: unde est "dis genite et geniture deos". a sanguine divum 'divum' et 'deorum' indifferenter plerumque ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint: unde divos etiam imperatores vocamus. sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes divos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii manes: quod tangit in duodecimo dicens "diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet".

Ad v. 46 Annvus orbis quia menses in sese recurrunt et annum faciunt: unde et anulus quasi anuus dictus. sic alibi "atque in se sua per vestigia volvitur annus".

Ad v. 47 Divini aut laus est, ut "divini opus Alcimedontis": aut re vera 'divini'; nam ait "genitor mihi talia namque, nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit". multa enim antiqua lectio Anchisen futurorum scientem concelebrat. aut 'divini' id est dei, quia apud Romanos defunctorum parentes dei a filiis vocabantur.

Ad v. 48 Maestas aras aut ipsi maesti; aut medium se praebet: nam et hominem fuisse novit, et vult eum ex consecratione numen effectum; nam 'maestas aras' ad hominem pertinet, id est diis manibus consecratas, et quod paulo post dicit 'altaria liquit' vult esse divinitatis post apotheosin, posteaquam deus confirmatus est: unde est et 'adytis', quae templorum sunt, et 'successit tumulo', quod est hominis.

Ad v. 49 Nisi fallor non quasi nescius dixit, sed propter anni confusionem, quae erat apud maiores. nam ante Caesarem qui nobis anni rationem conposuit, quam hodieque servamus, intercalabantur decem dies, ut etiam in Verrinis legimus, scilicet lunae non congruente ratione. annum autem primo Eudoxus, post Hipparchus, deinde Ptolomaeus, ad ultimum Caesar deprehendit. acerbum propter perditum patrem.

Ad v. 50 Honoratum quia deus effectus est. sic di volvistis ut in tertio "visum superis". semper enim de diis salva veneratione conqueritur. sane * * * subaudiendum extrinsecus.

Ad v. 51 Gaetulis agerem si syrtibus si in Gaetulis syrtibus agerem, id est essem. et bene aut desertos, aut hostiles commemorat locos. sane multis modis hoc loco ludos fieri debere dicit: a necessitate 'hunc ego Gaetulis' et reliqua: ab oportunitate 'nunc ultro ad cineres ipsius': ut et praemiis invitet 'bina boum vobis Troia' et reliqua: deinde genera certaminum 'quique pedum cursu valet' et reliqua: et orationem auspicato concludit dicendo 'ore favete omnes et cingite tempora ramis'. exul extra solum suum.

Ad v. 52 Argolicove mari Ionico et Adriatico. deprensus occupatus. et proprie navigantum est, ut "deprensis olim statio tutissima nautis". urbe mycene Graece dixit: unde singularem numerum posuit. 'Mycene' autem sicut 'Thebe': Iuvenalis "atque vetus Thebe centum iacet obruta portis", ut sit 'Mycene Mycenes', ut 'Agave Agaves'. potest et exinde Latinam fecisse declinationem, ut sit 'haec Mycena huius Mycenae', ut 'Fidena'. et est periphrasis 'urbe Mycenae', id est Mycenis, ut "urbem Patavi".

Ad v. 53 Annva vota haec quasi numini. et 'vota' nove funebre sacrificium dixit, id est ludos funebres, cum vota rerum secundarum sint.

Ad v. 54 Svis donis congruis, aut certe debitis: sunt enim tantum superorum munera, sunt inferorum: in bucolicis "Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus". pro aris autem altaria, quae superorum deorum sunt. et hoc ideo quia Anchises iam deus est.

Ad v. 55 Nunc vltro argumentum a minore ad maius. 'ultro' autem aut 'ultra', id est insuper, hoc est amplius numina praestiterunt: aut 'ultro', id est sponte sua, non optantibus, vel volentibus nobis: vult enim ob hoc tempestatem ortam, non ut ab Italia depellerentur, sed quo sacra renovarentur Anchisae.

Ad v. 56 ‹sine mente› sine numine divum sine voluntate et sine aucto- ritate.

Ad v. 57 intramus pro intravimus.

Ad v. 58 Celebremus honorem quomodo 'laetum honorem'? aut pro 'nos laeti': aut honorem non dixit exsequias: nam et ventos quasi a numine vult petere. et eum deum ubique memorat, cum in subsequentibus etiam vino libarit, [aut] quod mortuis non licebat.

Ad v. 59 poscamus ventos utrum tum, id est deinde petamus ventos: et utrum a diis, an ab Anchise, quem deum per templa commemorat.

Ad v. 60 Posita constituta, ut "et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum". dicit autem: petamus etiam hoc, ut velit nos in urbe constituta singulis quibusque annis sibi sacra persolvere. et bene 'sacra', tamquam de deo, et 'urbe posita', hoc est non quasi exules et vagi.

Ad v. 61 bina boum et reliqua. utrum κατὰ τὸ σιωπώμενον Acestes illi mandavit, an ultro Aeneas etiam illius nomine pollicetur, an quasi de amici animo Aeneas promittit?

Ad v. 62 In naves per naves: multa enim 'in' significat, ut diximus supra.

Ad v. 63 quos colit hospes acestes non ait Siculos, sed quos Acestes colit.

Ad v. 64 Si nona diem mortalibus almum in hoc loco aut pro confirmativa posita est, ut "vestro si munere tellus", ut sit 'si' pro 'cum', id est cum venerit: aut 'si' pro dubitativa est, ut accipiamus 'almum' serenum, id est si dederit diem serenum et talem qualis ludis aptus est. ergo non de die, qui certus est, dubitat, sed de serenitate: unde paulo post "serena iam luce". et sciendum quia apud maiores ubiubi quis fuisset extinctus, ad domum suam referebatur: unde est "sedibus hunc refer ante suis": et illic septem erat diebus, octavo incendebatur, nono sepeliebatur: unde Horatius "novendiales dissipare pulveres". inde etiam ludi qui in honorem mortuorum celebrabantur novendiales dicuntur. sciendum quia etiam domi suae sepeliebantur: unde orta est consuetudo, ut dii penates colantur in domibus. non nulli tamen 'si' pro 'quando' accipiunt.

Ad v. 66 Prima re vera 'prima': nam cetera non eo quo dicit editurus est ordine. ergo ἀνακόλουθον .

Ad v. 67 quique pedum deest 'hinc' vel 'inde'. viribus avdax hoc ad omnia pertinet, et potest non subdistingui: quamvis quidam luctationem accipiant, quod non reddidit.

Ad v. 68 Aut iaculo incedit melior id est iactu velocium sagittarum, ut vacet 've'. sic ista iunxit in nono "insidiis iaculo et longe fallente sagitta", id est iaculo longe fallentis sagittae: nam non exhibuit iaculatores. aut notandum quod iaculatores promisit, nec exhibuit. melior comparativum pro absoluto; sed in usu iam †et hit pro absolutis accipiuntur.

Ad v. 69 Crudo caestu aut crudeli, aut duro: ut sit simpliciter dictum, quod ex corio duro sit. 'caestus' autem per diphthongon pugilum arma significat, habet etiam pluralem numerum et est quartae formae: nam 'cestus cesti' numeri tantum singularis sine diphthongo balteum Veneris significat.

Ad v. 70 Praemia palmae id est virtutis: a praecedenti quod sequitur.

Ad v. 71 Ore favete apto sermone usus est et sacrificio et ludis: nam in sacris taciturnitas necessaria est, quod etiam praeco magistratu sacrificante dicebat 'favete linguis, favete vocibus', hoc est bona omina habete, aut tacete: in ludis quoque necessarius favor est, quem propter plausum futuris spectatoribus dicit. 'favet' autem ore quis etiam per taciturnitatem: Horatius posuit "favete linguis, carmina non prius audita Musarum sacerdos". cingite tempora ramis ex Romano more. nam festis ludis omnis aetas coronata spectabat, quod ostendit per Aeneam, Acesten, Ascanium, per quos omnem demonstrat aetatem.

Ad v. 72 Materna myrto vel quasi filius, vel quasi Veneris sacrificaturus marito. et quia dixerat 'ramis' superius, ipse reddidit cum dicit 'myrto'. unde autem myrtus Veneri dicata est? fabula autem talis est: Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio fugeret, in arborem versa est: quae cum infantem, quem intra uterum habuerat, etiam in cortice retineret, percussa, ut quidam volunt, a patris gladio, ut quidam, ab apro, parvulum edidit, quem educatum nymphae Adonem appellaverunt. hunc Venus vehementissime dilexit, et cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, qui numquam vento decuti dicitur. arborem quoque myrtum, ex qua puer natus fuerat, tutelae suae adscripsit: quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, ut "sic positae quoniam suavis miscetis odores".

Ad v. 73 Hoc elymus facit princeps Troianorum, qui dicitur tres in Sicilia condidisse civitates †Ascam, Entellam, Egestam. alii dicunt eum post incensum Ilium cum Aceste in Siciliam venisse eique participem fuisse. alii Anchisae nothum filium tradunt. Fabius Helymum regem in Sicilia genitum, Erycis fratrem fuisse dicit. aevi matvrus honestius, quam si aevo maturo diceret: vel certe 'aevi maturi'.

Ad v. 74 sequitur imitatur, ut "victriciaque arma secutus".

Ad v. 77 Rite secundum ritum sacrificii, quo exigebatur, ut libaret de mero Baccho, id est puro. carchesia autem genus poculorum est. dicitur autem et summitas mali per quam funes traiciunt.

Ad v. 78 Hvmi terrae. lacte novo aut statim mulcto, aut post fetum, quod colostrum dicitur neutro genere. umbrae autem sanguine et lacte satiantur: unde feminae, quae mortuos prosequuntur, ubera tundunt, ut lac exprimant, cuncti autem se lacerant, ut sanguinem effundant. sanguine sacro victimarum, ut diximus supra. et notandum, quia partim quasi mortuo pari numero sacrificat, partim inpari, quasi deo, ut 'caedit quinas de more bidentes': nam legimus "numero deus inpare gaudet".

Ad v. 79 Purpureosque iacit flores ad sanguinis imitationem, in quo est sedes animae: sic in sexto "purpureos spargam flores", item "purpureasque super vestes velamina nota", scilicet, [ut supra dixit,] ut sedis suae cognoscat imitationem.

Ad v. 80 Salve 'salve' et 'vale' secundum Varronem in logistoricis synonyma sunt: unde his et in salutatione utimur, et in exsecrationibus: ut "valeant qui inter nos discidium volunt": unde etiam haec mortuis dicimus, non quo eis optemus salutem, in quibus nulla esse potest; sed ut significemus, nos sic digredi, ut ostendamus, eos numquam in nostram communionem esse venturos. et hoc verbum 'salve' apud auctores bonos ter enuntiatum invenitur 'salve, salvere, salvete'. iterum pro secundo. hic distinguendum: nam quo tempore sepeliit eum, dixit sine dubio 'salve' et 'vale'.

Ad v. 81 Recepti nequiquam cineres cineres pro ipso patre posuit, ac si diceret, salve pater de Troia liberate sine causa: propter quod sequitur 'non licuit fines Italos fataliaque arva'. alii ad historiam supra dictam referunt distinctione mutata, ut dicant: 'recepti iterum cineres' semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur ossa eius eruta cum Palladio reddidisse Aeneae: 'nequiquam' autem secundum Epicureos, qui dicunt omnia perire cum corpore. animaeque umbraeque paternae vocativus pluralis est: nam Plato et Aristoteles et omnes periti dicunt in homine quattuor esse animas: unam vitalem, ut in vermibus, qui tantum moventur: aliam sensualem, ut in mutis animalibus, in quibus est sensus et timoris et gaudii: tertiam intellectualem, ut in hominibus, qui et cogitare et recte iudicare possunt: esse etiam quartam infra omnes quae φυσική vocatur naturalis, ut est in herbis et arboribus, quae etiam motu carentes, vitam tamen habent; nam et nascuntur et crescunt et pereunt, unde est "atque interfice messes". his rebus colligitur, hominem harum omnium animarum esse participem: unde Sallustius ait "alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est". de umbris autem facilis est probatio: nam si quattuor sunt animae, sequitur ut tot sint umbrae; ut si quis inter duas stet lucernas, geminam umbram creat. hoc autem de animis etiam Lucretius adserit; sed non tantum veritati studet, quam sectae Epicureae. alii ista fugientes dicunt, 'animae' et 'umbrae' genetivum esse singularem, ut sit 'cineres umbrae et animae paternae': quod non valde probandum est: nec enim umbra aut anima cineres habent.

Ad v. 83 Quicumque est aut quia adhuc eum nusquam vidit: aut taedio longae navigationis hoc dicit. 'quaerere' ut alibi "arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda".

Ad v. 84 adytis ab imis ecce, sicut dictum est, ubique tamquam de deo loquitur: templorum enim et deorum adyta dicimus. lubricus angvis labilis. alias locum dicit, ut "per lubrica surgens".

Ad v. 85 Septem ingens gyros loci genium per magnitudinem vult probare; nullus enim locus sine genio, qui per anguem plerumque ostenditur: Persius "pinge duos angues: pueri, sacer est locus". sane hunc locum de Homero sumpsit, qui inducit Graecos apud Aulidem omen futuri decennalis belli ex serpente collegisse, qui etiam matrem consumpsit novem pullis comesis: ita ergo nunc etiam Aeneae omen sui erroris ostenditur septem gyris: nam septimus ei annus est finis erroris. et est optimum figmentum: annus enim secundum Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. alii hoc secundum Platonem dictum volunt, qui ait animos per septem circulos ad corpora penetrare. gyros nomen legimus; verbum exinde non invenimus.

Ad v. 86 Placide repens quiete. amplexus placide hoc est molliter. nec dixit 'corripuit', sed 'amplexus est'.

Ad v. 87 Caeruleae cui terga notae caeruleae notae et fulgor auro variatus. incendebat id est inlustrabat.

Ad v. 90 Agmine longo tandem post illos gyros tandem longo repere coepti agmine, id est impetu, tractu. serpens participium est, non nomen, ac si diceret 'repens'.

Ad v. 92 Libavitque dapes leviter gustavit epulas super positas, quae silicernium vocantur quasi silicenium, super silicem positum.

Ad v. 93 Depasta altaria 'altaria' species ararum. 'depasta' autem, non a se: nam supra ait 'libavitque dapes'; sed hoc dicit: tam diu permansit, quam diu cuncta aris superposita flamma consumeret.

Ad v. 95 Genivmne loci quia, ut diximus, nullus locus sine genio. famulvmne parentis fuit enim haec maiorum consuetudo, sicut hodieque apud Indos est, ut quotiens reges moriebantur, cum his dilecti equi vel servi et una de uxoribus carior circa rogum occisi incenderentur, inter quas de hoc ipso erat magna contentio. possumus ergo 'famulum' servum sepultum cum Anchisa accipere. aut per apotheosin deum ostendit effectum: unde ei famulum dat, quasi ministrum; singula enim numina habent inferiores potestates quasi ministras, ut Venus Adonim, Diana Virbium. aut certe secundum Pythagoram dicit, qui primus deprehendit, de medulla hominis, quae est in spina, anguem creari: quod etiam Ovidius in quinto decimo metamorphoseon dicit loquente Pythagora.

Ad v. 97 Nigrantes terga nigra terga habentes.

Ad v. 99 Manesque acheronte remissos aut venientes de Acheronte ad hanc parentationem: aut certe 'remissos Acheronte' qui iam in Acheronte non essent post apotheosin factam. remissos ut remitterentur.

Ad v. 100 quae cuique est copia pro sua quisque facultate.

Ad v. 101 laeti dona ferunt alacres: libenter et ipsi conferunt parentationi.

Ad v. 102 fusi id est strati.

Ad v. 105 Phaetontis Solis, ἀπὸ τοῦ φαίνειν . sane de Phaetonte fabulam in decimo plenius invenies.

Ad v. 106 fama finitimos utrum per se potius audienda, an et ipsa ad Acesten referenda? an subtiliter ad Aenean 'fama', 'nomen' ad Acesten?

Ad v. 107 excierat evocaverat, invitaverat. laeto coetu pro ipsi laeti.

Ad v. 108 visuri Aeneadas potest et absolute accipi 'visuri Aeneadas', potest et per syllepsin subaudiri 'certantes'. certare parati hoc est parati ad certandum.

Ad v. 109 Circo spatioso ludorum loco. locantur ponuntur.

Ad v. 110 Sacri tripodes sic pulchri, ut sacros putares: vel quales sacrari solent: nec enim sacrilegus erat, ut sacra donaret. et sic dictum est, ut "Dodonaeosque lebetas", quales sunt in Dodona.

Ad v. 111 Et palmae pretium victoribus zeugma utriusque lateris: nam 'victoribus pretium' et ad supra dicta et ad dicenda pertinet.

Ad v. 112 Argenti avrique talenta talenti secundum varias gentes varium pondus est: sed apud Romanos talentum est septuaginta librae, sicut Plautus ostendit in Mostellaria, qui ait duo talenta esse centum quadraginta libras. legimus etiam talentum esse paululum quiddam: nam Homerus in ludis funebribus Patrocli ultima praemia dicit duo talenta: quod nos cogit aliquid minimum intellegere. nam si primus victor bovem accepit, consequens non est ut dicamus, ultimum tam magnum accepisse praemium: unde apparet talentum etiam minimum quiddam significare.

Ad v. 113 Et tuba commissos Romano more, sicut hodieque videmus omnibus ludis funebribus, ut sunt divorum: nam si sacri sint, id est festi, lustrantur faculis. ante etiam ab hymnis incipiebant.

Ad v. 114 Prima certamina Punico bello primum naumachiam ad exercitium instituere Romani coeperunt, postquam probarunt gentes etiam navali certamine plurimum posse: ad quam rem in hoc certamine plurimum adludit poeta. pares aut pariter: aut diversis conparabiles rebus, ut sequentia indicant 'melior remis, sed pondere pinus tarda tenet': aut 'pares' ordine remorum, quamvis Gyae tantummodo triremem dicit: aut 'pares' ita ut ante certamen videbantur. gravibus remis fortibus, ut "ferit ense gravem Thymbraeus Osirin": nam graves inferunt tarditatem.

Ad v. 116 Remige erit nominativus 'remex': Serenus "semiremex Herculis". pristim vel a tutela depicta, vel ἀπὸ τοῦ πρίζειν τὰ κύματα , id est undas incidere a secandis fluctibus.

Ad v. 117 Mox italus subaudis 'futurus': ipse enim familiam Memmiorum constituit. et bene laudat familias nobilium: nam a Sergesto Sergia familia fuit, a Cloantho Cluentia, a Gya Gegania, cuius non facit mentionem. nobiles autem familias a Troianis fuisse Iuvenalis ostendit, ut "iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas". a quo nomine scilicet Mnesthei. et Mnestheus sic est, ut Tydeus Tydei: nam diphthongos Graeca est. memmi pro 'Memmiorum', genetivus singularis pro plurali: vel a quo nomine genus †italu Memmi: vel a quo nomine genus 'Memmi', ut sit 'Memmi' [genetivus singularis] nominativus pluralis.

Ad v. 118 Ingenti mole motu, ut "magna se mole moventem". chimaeram fabula ex qua hoc nomen translatum est talis est. Bellerofontes admissa per ignorantiam caede, profugit ad Proetum Argivorum regem. a quo cum esset susceptus hospitio a Stheneboea uxore eius adamatus et de stupro interpellatus est. qui cum frequentius hoc se indicaturum Proeto minaretur, praeoccupatus a Stheneboea ipse apud Proetum accusatus est, tamquam reginae castitatem adpetisset. quem cum Proetus ad Iobatem, Lyciae regem, socerum suum cum litteris signatis, quibus praecipiebat ut puniretur, misisset, Iobates Bellerofontem adversus †tympios sibi Solymos, gentem ferocissimam misit. quos cum ille superasset, revertens in insidias quas sibi Iobates struxerat incidit, quibus prostratis novissime missus adversus Chimaeram, triplex monstrum, siquidem prima pars eius leo erat, posterior draco, in medio caput caprae, quod ignes efflabat. hanc ille vectus Pegaso equo qui volabat, occidit. miratus hanc eius constantiam Iobates filiam suam ei cum parte regni in matrimonium dedit.

Ad v. 119 Urbis opus ita magna, ut urbem putares. triplici versu omnes enim triremes fuerunt. 'versu' autem aut ordine, ut "ille etiam seras in versum distulit ulmos": aut 'versu' tractu a verrendo, ut "aequora verrebant caudis aestumque secabant". sane unus est sensus. et est Graecum, nam illi στίχον dicunt.

Ad v. 120 Pubes inpellunt figura est, ut "pars in frusta secant". et sciendum inter barbarismum et lexin, hoc est latinam et perfectam elocutionem, metaplasmum esse, qui in uno sermone fit ratione vitiosus. item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum ratione vitiosa. ergo metaplasmus et figura media sunt et discernuntur peritia et inperitia. fiunt autem ad ornatum.

Ad v. 121 Domus sergia familia, ut "da propriam Thymbraee domum": et inde est Sergius Catilina. tenet ultra tenet vel servat.

Ad v. 122 Centauro magna feminini est generis, si de navi dicas, ut "in eunuchum suam", cum comoediam diceret. Iuvenalis contra sensit dicens "et in tergo necdum finitus Orestes". sed sciendum genera plerumque confundi aut metri ratione, aut hiatus causa: sic Horatius "nec cupido sordidus aufert", cum significantes cupiditatem feminino genere dicamus. ipse etiam Vergilius ait "timidi dammae cervique fugaces", cum ipse secundum fidem dixerit "cum canibus timidae venient ad pocula dammae".

Ad v. 123 Caerulea aut nigra, aut altae carinae: omne enim altum nigrum est, ut "scrupea tuta lacu nigro nemorumque tenebris". clventi ad ipsum apostropha.

Ad v. 124 Est procul modo 'haud nimis longe', ut et supra diximus. sic in bucolicis de nimia vicinitate ait "serta procul tantum capiti dilapsa iacebant". interdum et 'satis longe' significat.

Ad v. 125 Olim tunc fere cum cori nubibus abscondunt et obruunt sidera.

Ad v. 127 Tranquillo melius septimus est, quam dativus.

Ad v. 128 Campus saxi latitudo. apricis sole gaudentibus. sane apricus et locus dicitur sole calens: quod est opaco et abdito contrarium: et apricos dicimus locis apricis gaudentes: Vergilius "duceret apricis in collibus uva colorem", Persius "nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes". 'apricum' autem quasi ἄνευ φρίκης , sine frigore: inde et Africa, quod est calidior. mergis Aesacus Priami filius fuit. hic se praecipitavit de muro nec periit: et cum hoc saepius faceret, deorum miseratione in avem versus est, quae ad imitationem praecipitandi quasi idem facit saepe mergendo.

Ad v. 129 frondenti ex ilice haec enim arbor in tutela Iovis est. †victoria est. ‹'frondenti'› pro 'frondente', dativum pro ablativo.

Ad v. 131 Circumflectere bene uno sermone et profectionem conplexus est et reversionem.

Ad v. 132 legunt eligunt.

Ad v. 133 Ductores domini navium, non gubernatores.

Ad v. 134 Populea velatur fronde ivventus Hebe Graece est Iuventas, filia Iunonis, uxor Herculis. nunc ergo aut propter hoc iuventus utitur populeis coronis, aut ad imitationem virtutis: populus enim Herculi consecrata est, ut "populus Alcidae gratissima": aut 'populea', quia ludi funebres sunt et haec arbor ab Hercule ab inferis allata est, cum canem Cerberum extraheret: nam et ipsa arbor Acherusia vocatur.

Ad v. 135 Nudatos bene nudatos, quia veste tecti esse consuerunt: nam 'nudum' est numquam tectum, ut facies. oleo perfusa oleo perfusos habens.

Ad v. 136 Transtris et transtra dicuntur et iuga, ut in sexto "inde alias animas, quae per iuga longa sedebant". intenta porrecta.

Ad v. 137 Intenti eodem sermone in diversis usus est rebus: aliter enim brachia, aliter intendimus mentem. exvltantiaque h. c. p. p. hypallage: omni parte pulsans pavor corda haurit, id est ferit et exultare facit, ut "latus haurit apertum".

Ad v. 138 Lavdumque ne esset turpe quod ait 'pavor'. sane istae sunt bellorum prolusiones; unde etiam ad tubam geruntur. sed sciendum maioris aetatis funera ad tubam solere proferri: Persius "hinc tuba, candelae": minoris vero ad tibias, ut Statius de Archemoro "‹tibia cui› teneros solitum deducere manes".

Ad v. 139 Finibus omnes secundum naturam ante generali usus est descriptione, venturus ad specialitatem.

Ad v. 144 Praecipites festinantes, ut "praecipites vigilate viri": et est hyperbole. biivgo pro 'bigarum': nove dixit. biivgo et hoc celeritatis est: plures enim se impediunt.

Ad v. 145 Carcere usurpavit: nam 'carcer' est numero tantum singulari custodia noxiorum; 'carceres' vero numero tantum plurali ostia, quibus equi arcentur: unde et 'carceres' quasi 'arceres' secundum Varronem.

Ad v. 147 Ivgis pro equis iugalibus. undantia autem large effusa.

Ad v. 149 Consonat ideo 'consonat' propter echo: nostrae enim vocis est aemula: unde et 'resultant' ait.

Ad v. 151 Elabitur praecurrit celeriter, ut "labere nympha polo".

Ad v. 152 Turbam inter tumultum, hoc est in ipso principio.

Ad v. 154 Discrimine vel interstitio, vel certamine, vel cursu. et bene variat, nunc naves, nunc ductores commemorans.

Ad v. 155 Priorem inter se, hoc est tertium.

Ad v. 159 Metamque tenebant nauticum verbum.

Ad v. 160 Princeps modo ordinis est.

Ad v. 162 Quo tantum mihi vacat 'mihi', ut solet plerumque.

Ad v. 163 Litus ama 'litus' est omne quod aqua adluitur: unde et saxum 'litus' vocavit. stringat radat, ac si diceret: hoc volo quod times. palmula extrema pars remi in modum palmae protenta.

Ad v. 166 Iterum hoc verbum et a poeta potest dici, ut 'iterum revocabat': et a Gya, ut 'quo abis iterum', non 'iterum pete'.

Ad v. 169 Inter navemque 'que' vacat.

Ad v. 172 Exarsit ivveni causa pendet ex causa: Horatius "non ego hoc ferrem calidus iuventa consule Planco".

Ad v. 173 Nec lacrimis carvere genae nimis irascentum est: Cicero de Verre "cum irasceretur, lacrimas interdum vix tenere".

Ad v. 174 Decorisque svi inhonestum enim irasci, duci praesertim. socivmque salutis possumus intellegere 'oblitus salutis suae socium', id est gubernatorem: possumus et 'socium salutis oblitus' pro 'sociorum', praecipitato scilicet gubernatore.

Ad v. 176 Ipse gubernaclo ut ostenderet nihil esse quod etiam ipse, qui non professus erat, posset implere. gubernaclo subit] ut in VI. "cui deinde subibit".

Ad v. 177 Hortaturque viros aut ipse dicit celeuma: nam hortatores dicuntur: aut 'hortatur' ideo quia consternati fuerunt perdito gubernatore. clavum fustem gubernaculi.

Ad v. 179 Iam senior madidaque f. i. v. m. contra illud, quia occurrebat gubernatorem natandi peritum fuisse debere, addidit 'senior' et 'veste madida'. et ideo 'gravis' †madida. 'fluens' autem 'in veste' id est cui vestis fluebat: honeste locutus est: sic Iuvenalis "et multo stillaret paenula nimbo".

Ad v. 181 Risere natantem unde in ludis voluptas quaeritur.

Ad v. 182 Revomentem saepius vomentem: vel quod diu hauserat.

Ad v. 184 Morantem inperitia gubernantis.

Ad v. 187 Aemula pristis eiusdem rei studiosa, ut "illo aemulo atque imitatore studiorum meorum" Cicero in Caesarianis. alias inimicum significat.

Ad v. 189 Insurgite econtra Lucanus "atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant" (3.543).

Ad v. 190 Hectorei aut fortissimi, qualis Hector fuit: aut re vera quondam Hectoris socii.

Ad v. 192 Gaetulis Africanis, a parte totum: nam Gaetulia mediterranea est, syrtes vero iuxta Libyam sunt. sic de syrtibus Horatius "ubi Maura semper aestuat unda". fuisse autem Troianos in syrtibus ille indicat locus "in brevia et syrtes urget, miserabile visu". ionio quando iuxta Charybdin navigaverunt.

Ad v. 193 Maleaeque Malea promunturium est Laconicae provinciae, ubi undae sunt sequaces, id est persecutrices, ut "capreaeque sequaces inludunt".

Ad v. 194 Prima quasi quae soleo. mnestheus ille semper victor.

Ad v. 196 Hoc vincite loco victoriae sit ultimos non redire.

Ad v. 197 Nefas modo obprobrium.

Ad v. 198 Aerea fortis, ut "et iunctos temo trahat aereus orbis": nam puppis aerea non est, sed prora.

Ad v. 199 Subtrahiturque solum unicuique rei quod subiacet solum est ei cui subiacet, unde est solum navis mare, et aer avium. et est verbum cuius perlucida significatio per naturam [non] invenitur.

Ad v. 200 Rivis quasi rivis, more rivorum: ac si 'rivatim' diceret.

Ad v. 202 Furens animi figurate dixit, ut "praestans animi iuvenis".

Ad v. 203 Interior sinisterior: Cicero "quem omnia intus canere dicebant", Sallustius "igitur introrsus prima Asiae Bithynia est". iniquo angusto, ut "et silvis insedit iniquis".

Ad v. 204 Procurrentibus praeminentibus, et obiectis et velut obviam venientibus.

Ad v. 205 Murice saxi asperi acumen eminens [quod] per tranquillitatem.

Ad v. 207 Morantur retro agunt.

Ad v. 209 Legunt alii 'praetereunt': sed melius 'legunt', id est colligunt: nam sequitur 'et fractis discentem currere remis'.

Ad v. 212 Prona vicina litoribus: unde 'altum' est longe positum.

Ad v. 213 Columba ubique de his domesticis 'columbas' Vergilius dicit, Persius vero ait "teneroque columbo et similis regum pueris": nam agrestes 'palumbes' vocantur.

Ad v. 215 Exterrita pinnarum concussione terrorem significans, ut "timuitque exterrita pinnis ales": non enim timet pinnis, sed indicat timorem.

Ad v. 217 Radit secat. iter liquidum] purum aerem.

Ad v. 221 Frustra quis enim ei relicta victoria subveniret?

Ad v. 225 Ipso superest in fine prope terminum certaminis, ut "spatia et si plura supersint, transeat elapsus prior".

Ad v. 229 Proprium decus quasi iam partam victoriam et honorem ni teneant, indignantur.

Ad v. 231 Successus felicitas. possunt quia posse videntvr sperabant victoriam opinione spectantum, ut "cunctique sequentem instigant studiis".

Ad v. 232 et fors pro fortasse.

Ad v. 233 Palmas utrasque diximus supra antiquum hoc esse. Carminius tamen dicit, qui de elocutionibus scripsit, per naturam vitiosam esse hanc elocutionem, et sive 'utramque palmam', sive 'utrasque palmas' dixerimus, esse in aliquo usurpationem.

Ad v. 235 Imperium est pelagi id est in pelago, ut "di quibus imperium est animarum".

Ad v. 236 Laetus victor: a praecedenti quod sequitur.

Ad v. 237 Ante aras de quibus paulo post "pars spoliant aras". voti reus voti debitor: unde vota solventes dicimus absolutos. inde est "damnabis tu quoque votis", quasi reos facies.

Ad v. 238 Proiciam exta 'proiciuntur' in fluctus, aris 'porriciuntur', hoc est porriguntur: nisi forte dicamus etiam fluctibus offerri. quod si est, 'porriciam' legendum est, id est porro iaciam.

Ad v. 240 Phorcique chorus Latine 'hic Phorcus, huius Phorci' dicimus: nam apud nos Graeca huius nominis non est declinatio. est autem hic Phorcus deus marinus. panopeaque virgo una de Nereidibus, quam ideo separatim dixit, ut illas non virgines intellegamus.

Ad v. 241 Portunus deus marinus qui portubus praeest. et bene 'inpulit' eum 'ipse' iam vicinum portui. nota est autem fabula. indignata Iuno quod ex pellice sua Semele natus Liber pater ab Ino matertera eius esset nutritus, Athamanti viro eius, regi Thebanorum, sive ut quidam volunt, Orchomeniorum, furorem inmisit, qui . . . Athamas post furorem a Iunone inmissum cum occiso Learcho filio, dum eum feram credit, Melicertam alterum filium cum Ino uxore sua persequeretur, et se illi in mare praecipitassent, voluntate numinum in deos versi sunt: Melicerta in Portunum, qui Graece Palaemon dicitur, Ino in matrem Matutam, quae Graece dicitur Leucothea.

Ad v. 243 Portu se condidit alto id est usque ad interiora pervenit.

Ad v. 244 Ex more ludorum, scilicet per praeconem.

Ad v. 245 Victorem 'primum' Cloanthum subaudis: nam et illi duo victores sunt Sergesti: unde paulo post habes "quem modo navali Mnestheus certamine victor consequitur".

Ad v. 248 Dat ferre ut ferat. Graecum est duo verba coniungere, ut paulo post "donat habere viro". sed hoc datur poetis. magnum talentum ut diximus quiddam breve, sed 'magnum' dixit comparatione alterius.

Ad v. 250 Circum id est in parte extrema.

Ad v. 251 Maeandro duplici flexuoso. et hoc dicit: erat in chlamyde flexuosa et in se remeabilis purpura, in modum Maeandri, fluminis Cariae provinciae, qui sinuosissimus est. meliboea alii putant Milesia. pro Meliboeensis: est autem civitas Thessaliae Meliboea.

Ad v. 252 Regius Troi, regis Phrygiae, filius.

Ad v. 253 Fatigat laus picturae, quasi gerat.

Ad v. 254 acer id est velox. praepes modo volans.

Ad v. 255 Sublimem in altum.

Ad v. 256 Palmas da sidera tendunt aut mirantes, aut increpantes deos.

Ad v. 258 Virtute secundum quia ille favore vicerat numinum: unde et praemia dantur congrua: illi chlamys, deorum continens fabulam, huic lorica, id est virtutis insigne.

Ad v. 259 Hamis auroque hamis aureis.

Ad v. 261 Simoenta venit a nominativo Graeco, non in ις , sed in εις exeunte. sub ilio alto 'o' brevis fit sequente vocali.

Ad v. 262 Decus et tutamen quia triplex et aurea.

Ad v. 263 Phegeus sagarisque nominatim dicendo addidit laudem.

Ad v. 265 Cursu palantes troas agebat ad Aeneae qui eum vicit pertinet laudem.

Ad v. 267 Cymbiaque pocula sunt in modum cymbae navis. aspera signis hoc est ἀνάγλυφα .

Ad v. 268 Omnes qui vicerant scilicet.

Ad v. 269 Puniceis taenis vittis roseis: et significat lemniscatas coronas, quae sunt de frondibus et discoloribus fasciis, et sicut Varro dicit, magni honoris sunt. 'taenis' autem modo vittis: alias vittarum extremitates dicit, ut "fit longae taenia vittae".

Ad v. 270 Arte id est virtute: quod Graece ἀρετή dicitur.

Ad v. 271 Atque ordine debilis uno Sergestus scilicet. et bene ex mutatione conquisivit ornatum: nam inrideri et sine honore esse hominis est, remis carere, navis.

Ad v. 273 Viae in aggere agger est media viae eminentia, coaggeratis lapidibus strata: unde viae aggerem dixit.

Ad v. 274 Aerea fortis, ut "aerea puppis". gravis fortis, ut "gravibus certamina remis".

Ad v. 276 Tortus hos tortus: id est sine causa temptat incessus.

Ad v. 278 Clavda ab homine transtulit: Cicero "mancam ac debilem fore praeturam suam".

Ad v. 279 Membra etiam hoc ab homine transtulit.

Ad v. 281 Vela facit tamen ἀνακόλουθον : nam non praemisit 'quamquam remigare non posset'. subit ostia portus, ut supra diximus, ideo quia exitus fluminum frequenter portus efficiunt.

Ad v. 282 Promisso aut magno: aut ante promisso, κατὰ τὸ σιωπώμενον , ut intellegamus in omnibus ludis illud esse servatum 'nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit': quod et in pyctali ait certamine "victori velatum auro vittisque iuvencum, ensem atque insignem galeam, solacia victo": aut certe promisisse eum intellegamus, quando vidit navem periclitantem.

Ad v. 284 Operum havd ignara minervae perita lanificii.

Ad v. 285 Cressa genus hoc est Cretensis. et hoc est figura Graeca, ut "qui genus? unde domo?" pholoe nomen proprium. erat autem lactans: nam infantes lactentes dicimus.

Ad v. 287 Gramineum graminosum: Cicero de hastis bene "etiamne gramineas hastas": quia 'gramineum' est ex gramine, 'graminosum' gramine abundans. collibus undique curvis mutavit: non enim silva colles habet, sed est in collibus silva. debuit ergo dicere, quem colles cingebant silvis.

Ad v. 288 Mediaque in valle theatri media in valle erat circus theatri, id est spatium spectaculi. et 'theatri' Graece dixit a circumspectione. omne spectaculum theatrum possumus dicere ἀπὸ τῆς θεωρίας : non enim est speciale nomen.

Ad v. 290 Consessu medium tulit ordo est: quo se Aeneas medium tulit cum multis milibus, et extructo consessu resedit.

Ad v. 292 Animos 'eorum' subaudis.

Ad v. 293 Mixtique sicani quod ait "pars et certare parati".

Ad v. 295 forma insignis id est decorus. viridique ivventa aetates omnes Varro sic dividit: infantiam, pueritiam, adulescentiam, iuventam, senectam. hae tamen, sicut etiam de temporibus supra diximus, singulae trifariam dividuntur, ut sit prima, viridis, praeceps: hinc est et 'viridi iuventa', et "cruda deo viridisque senectus". item Sallustius "sed Mithridates extrema pueritia regnum ingressus matre sua veneno interfecta".

Ad v. 296 amore pio pueri] casto, non infami. amore pio pueri aut genetivus est, et dicit eum ob hoc venisse, ne amicum relinqueret: aut distinguendum per se, et est nominativus pluralis, ut 'pueri' non referamus ad aetatem, sed ad agonale studium, in quo sunt puerorum et virorum separata certamina: nam ἄνδρες καὶ παῖδες dicuntur, licet non sint unius aetatis παῖδες ἄνδρες .

Ad v. 297 regius †nouli.

Ad v. 298 Acarnan Epirota: Acarnania enim est pars Epiri.

Ad v. 299 Tegeaeae si derivativum fuerit 'de' non sequitur; si 'Tegeae' legerimus, non stat versus, nisi addita 'de' syllaba. derivativum autem ille indicat locus "tunc lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem". et Tegeum oppidum est Arcadiae, a Tegeo Arcadis filio.

Ad v. 300 helymus ecce ubi subtiliter Helymum cum Aceste ad Siciliam dicit venisse cum ait 'comites senioris Acestae'.

Ad v. 301 adsveti silvis id est venatores.

Ad v. 302 Quos fama obscura recondit hoc dicendo per contrarium illos omnes esse nobiles indicavit.

Ad v. 306 Cnosia Cretensia: Cnosos enim est civitas Cretae. et bene, sicut etiam in navibus, et generalia dat et specialia. levato nitido, ut "at levem clipeum sublatis cornibus Io".

Ad v. 308 Primi aliorum conparatione: nam unus est primus.

Ad v. 309 Flava viridi, ut supra "iaspide fulva".

Ad v. 310 Phaleris equorum ornamentis; sermo Graecus est. habeto habeat: tertia persona est a futuro imperativi, quae in hoc modo numeri singularis similis est secundae.

Ad v. 311 Amazoniam quasi Amazoniam, ut "sacri tripodes".

Ad v. 313 Balteus balteus dicitur non tantum quo cingimur, sed etiam a quo arma dependent.

Ad v. 314 Contentus abito quasi de parvo munere. abito abeat.

Ad v. 316 Corripiunt spatia avdito raptim eunt, ut "corripit Aeneas aditum custode sepulto". limenque relinquunt aut regulam, aut signum de creta factum.

Ad v. 317 Simul vltima signant intuentur et notant ultima spatia, id est finem cursus, aviditate vincendi. et deest 'visu', ut Cicero "notat et designat oculis". aut 'signant ultima' culmorum scilicet summitatem: 'signant' vestigiis, ut alibi "vix summa vestigia signat harena".

Ad v. 318 Primus abit sicut et de navibus post generalitatem transit ad specialitatem. et bene, quia tribus statuta sunt praemia, quinque commemorat, scilicet casuris duobus.

Ad v. 319 Alis velocitate, quia tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut "et alitis austri".

Ad v. 320 Proximus hvic secundum hunc locum proximum [autem] dicimus etiam longe positum nullo interveniente.

Ad v. 323 Quo deinde sub ipso id est post ipsum, iuxta ipsum.

Ad v. 324 Calcem calce terit calcem dicimus unde terram calcamus; ergo non proprie dixit 'calcem calce terit': planta enim calcem non potuit terere: unde a parte totum accipiendum, id est calce pedem terebat.

Ad v. 325 Incumbens umero aut Helymi umero: aut currentis est gestus.

Ad v. 326 Elapsus prior ut dum elabitur, id est celeriter currit, prior fiat: et satis licenter est dictum. ambigvum minus firmum ad celeritatem.

Ad v. 327 Sub ipsam finem [finem] bis subaudis: sub ipsam finem [aut] fessi adventabant ad finem.

Ad v. 329 Labitur infelix quia parata victoria caruit. caesis ut forte ivvencis bene rem notam per transitum tetigit: agonalis enim moris fuerat post sacrificia ad certamen venire.

Ad v. 330 Fusus hvmum ordo est 'super fusus'.

Ad v. 332 Titubata participium sine verbi origine.

Ad v. 333 In ipso concidit ablativum posuit, quia non est mutatio.

Ad v. 334 oblitus amorum id est Euryali. et divisit sententiam Euryali. oblitus amorum amare nec supra dictis congrue: ait enim 'amore pio pueri': nunc 'amorum', qui pluraliter non nisi turpitudinem significant.

Ad v. 336 Spissa harena tenui: quanto enim quid minutius, tanto est densius.

Ad v. 338 Prima tenet τὰ πρῶτα , δαγγερ· ;prisca. fremituque secundo bene 'secundo' addidit, quia est et irascentum.

Ad v. 340 Hic temporis adverbium est modo. per caveam autem plebem significat: nam cavea consessus est populi. ora prima patrum hoc est quod Iuvenalis ait "et omnibus ad podium spectantibus".

Ad v. 343 Lacrimaeque decorae ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentius "o lacrimo gaudio", quod et congruit puero propter victoriam inopinatam: aut certe ad miserationem movendam contra eum qui se adserebat esse victorem.

Ad v. 344 Veniens crescens, ut "hic segetes, illic veniunt felicius uvae".

Ad v. 349 certa firma. certa manent pueri ut diximus supra, quia παῖδες dicuntur.

Ad v. 350 Me liceat 'liceat me miserari': nam non 'me liceat', sed 'mihi liceat' dicimus. casus adlusit, a cadendo.

Ad v. 351 Tergum pellem. mutavit more suo: nam 'tergus' debuit dicere.

Ad v. 352 Onerosum plus est quam si 'oneratum' diceret, sicut et 'sceleratum' et 'scelerosum'.

Ad v. 355 Qui lavde coronam virtute: a sequenti quod praecedit.

Ad v. 356 Fortuna bene dolum suum excusat.

Ad v. 358 Optimus olli aut ei adrisit: aut 'olli iussit efferri'. sane congrue arma dat iuveni.

Ad v. 359 Didymaonis artes laus ab artifice, ut "divinum opus Alcimedontis".

Ad v. 360 Neptuni sacro danais de p. r. 'Danais' a Danais. et intellegimus hoc ad Aeneam transisse per Helenum.

Ad v. 363 Praesens fortis: ac si diceret, si adsit quis plenus animi.

Ad v. 366 Velatum id est coronatum. auro autem, quia solent habere laminas quasdam, ut "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum".

Ad v. 369 Virum se murmure tollit cum suffragio plurimorum.

Ad v. 370 Solus qui paridem s. c. c. multi haec a poeta volunt dici, melius tamen verba sunt populi: unde et 'virum se murmure tollit'. paridem venit ab eo quod est 'Paris, Paridis' vel 'Paridos', quod autem legimus 'urbe paterna Parin creat' venit ἀπὸ τοῦ ὁ Πάρις, τοῦ Πάριος, τῷ Πάρι, τὸν Πάριν : et volunt, si proprium sit, in 'dos' exire genetivum, si appellativum, in 'os'. sane hic Paris secundum Troica Neronis fortissimus fuit, adeo ut in Troiae agonali certamine superaret omnes, ipsum etiam Hectorem. qui cum iratus in eum stringeret gladium, dixit se esse germanum: quod adlatis crepundiis probavit qui habitu rustici adhuc latebat. hos autem ludos transfert Vergilius ad Hectoris tumulum: qui sunt facti, cum habuisset Hector occidi.

Ad v. 373 Amyci de gente Amycus filius Neptuni fuit et nymphae Melies, qui a Polluce victus est pyctali certamine. Bebrycia autem ipsa est Bithynia: Sallustius "igitur introrsus prima Asiae Bithynia est, multis antea nominibus appellata": ipsa enim est et maior Phrygia.

Ad v. 374 Moribundum morienti similem.

Ad v. 375 Talis qualem multitudo loquebatur.

Ad v. 376 Ostendit melius dixisset 'ostentat'.

Ad v. 380 Alacris cum 'acer' ubique dicat, 'alacer' tamen non dicit, licet inde nascatur: vitat enim confusionem: unde utrumque non vult dicere. nam 'alacer' nusquam, et iterum 'acris' nusquam dixit. inde est quod etiam pampini supprimit genus, quia dubitatur.

Ad v. 383 Si nemo avdet ὅρος βίαιος : argumentatur enim se omnes vicisse, ex eo quod ad certamen nullus accedit.

Ad v. 386 Reddi quasi debita promissa, quia ait 'victori velatum auro vittisque iuvencum'.

Ad v. 387 Hic gravis tunc. 'gravis' autem aetate vel obiurgatione. castigat increpat, obiurgat.

Ad v. 388 Toro consederat herbae est verbum de verbo: nam 'torus' a tortis dictus est herbis.

Ad v. 389 Frustra ordo est: tantane dona tam patiens sines tolli frustra? sane sciendum, hunc secundum Hyginum, qui de familiis Troianis scripsit, unum Troianorum fuisse, de quo Vergilius mutat historiam.

Ad v. 390 tam patiens pro 'tam patienter sines'.

Ad v. 391 Nobis deus ille magister 'nobis' non vacat: ut Cicero "qui mihi accubantes": sed pro 'noster' est positum vitandi [propter similitudinem] homoeoteleuti causa.

Ad v. 394 Ille sub haec aut statim: aut post haec.

Ad v. 395 Sed enim gelidus aliud pendet ex alio: quare 'hebet'? quia gelidus est: quare gelidus? quia senis.

Ad v. 396 Effetae exhaustae. et est translatio a mulieribus, quas frequens partus debiles reddit.

Ad v. 397 Inprobus iste qui sine certamine postulat praemium.

Ad v. 398 Illa ivventas aut magna, aut quae quondam fuerat.

Ad v. 400 Nec dona moror id est non expecto, non moveor donis: hic enim sensus tam superioribus, quam sequentibus congruit. et supra enim ait, se non praemii causa dimicare, sed gloriae, et paulo post bovem victor interemit.

Ad v. 401 Inmani pondere pro 'inmanis ponderis', more suo, ut "hamis auroque trilicem".

Ad v. 402 Quibus quorum instructu.

Ad v. 403 Ferre manum contendere: nam utraque manus armatur. et 'manum' pro 'manus'. intendere brachia tergo ligare, ut "intenditque locum sertis".

Ad v. 404 Animi tantorum hic distinguendum: hoc est virorum fortium, quos aequum non erat magna mirari. unde addidit 'ante omnes stupet ipse Dares': nam stultum est dicere 'tantorum boum', cum dixerit septem.

Ad v. 406 Longeque valde, ut: "Tiberinaque longe ostia".

Ad v. 408 Versat considerat, ut Sallustius "exercitum maiorum more verteret", hoc est consideraret.

Ad v. 409 Senior secundum Varronem 'senior' et 'iunior' comparativi sunt per inminutionem. hinc est "iam senior, sed cruda deo viridisque senectus": additum enim hoc est ad exprimendum, quid sit 'senior': item Ovidius "inter iuvenemque senemque". et re vera non convenit hunc satis senem accipi, qui et vincere potest, et uno ictu taurum necare. ergo 'senior' non satis senex, sicut 'iunior' non satis iuvenis, intra iuvenem, sicut 'pauperior' intra pauperem. dicit autem hoc Varro in libris ad Ciceronem.

Ad v. 410 Caestus et arma ἓν διὰ δυοῖν : 'arma' id est caestus.

Ad v. 411 Tristemque hoc ipso in litore p. aut in quo magister occisus est: aut 'in tristi litore', id est infecundo: Varro enim dicit, sub Eryce monte esse infecundum campum fere in tribus iugeribus, in quo Eryx et Hercules dimicaverunt.

Ad v. 412 Haec germanus 'germanus' est secundum Varronem in libris de gradibus, de eadem genetrice manans, non, ut multi dicunt, de eodem germine, quos ille tantum fratres vocat: secundum quem bene nunc Erycem, Butae et Veneris filium, Aeneae dicit fuisse germanum.

Ad v. 413 Sanguine cernis adhuc f. i. c. non Herculis, quippe victoris, sed Erycis: quae infecerat se tegendo.

Ad v. 415 Aemula necdum adversa virtuti. geminis duobus.

Ad v. 418 Auctor acestes huius certaminis scilicet.

Ad v. 419 Aequemus pugnas id est arma: a sequenti quod praecedit. tibi 'pro te', ut "tibi deserit Hesperus Oetam". exve proice, solve.

Ad v. 421 Duplicem amictum id est abollam, quae duplex est, sicut chlamys: Horatius "contra quem duplici panno patientia velat".

Ad v. 426 Constitit hic distinguendum propter vitium, ut sit 'arrectus in digitos'. sed utrum in pedum, an in manuum digitos? est autem hic totus locus de Apollonio translatus.

Ad v. 429 Pugnamque lacessunt provocant potius, quam gerunt: vel certe inritant.

Ad v. 431 Membris et mole hoc est mole membrorum, ut "molemque et montes".

Ad v. 432 Genva labant proceleumaticus est, quem, ut supra diximus, sic semper ponit, ut cogi possit in dactylum, ut 'genua labant', et "arietat in portas".

Ad v. 433 Nequiquam non profutura victoriae. vulnera iactant ictus.

Ad v. 438 Tela ictus. exit vitat, declinat, ut de Tarchone "et vim viribus exit". et hoc verbo bis usus est tantum.

Ad v. 439 Qui molibus urbem amphibolon est: aut celsam molibus, aut quae molibus oppugnatur.

Ad v. 440 Sedet circum castella tmesis est, hoc est circumsedet.

Ad v. 443 Ostendit dextram aut fiducia virtutis est ostendere quod minaris: aut certe provectus aetatis ostenditur, quae eum ex inproviso ferire non sinit.

Ad v. 444 Velox velociter: nomen pro adverbio.

Ad v. 446 Vltro e contrario: ille enim cadere debuerat.

Ad v. 447 Gravis graviterque figura a similitudine.

Ad v. 448 Cava pinus id est exesa vetustate: et dicendo 'cava pinus' bene respexit ad aetatem. erymantho mons Arcadiae Erymanthus.

Ad v. 449 Ida in magna modo non Cretae, sed Phrygiae propter pinus.

Ad v. 450 Consurgunt studiis in studia.

Ad v. 456 Praecipitemque daren celerem, ut "praecipites vigilate viri".

Ad v. 457 Nunc ille sinistra 'ille' vacat: nam metri causa additum est: de ipso enim dicit, ut 'creber utraque manu pulsat versatque Dareta'.

Ad v. 458 Quam multa grandine nimbi hypallage: nam debuit dicere, quam multo nimbo grando praecipitatur.

Ad v. 460 Versatque dareta 'Dares Daretis', unde est 'Dareta': et 'Dares Daris', unde est 'Daren', sicut 'Chremes' et 'Chremis' et 'Chremetis'.

Ad v. 465 Infelix consolatio est: unde non dicit 'inbellis', ut fortunae videatur esse quod victus est.

Ad v. 467 Dixitque vacat 'que' metri causa, et maluit perissologiam facere, quam uti communi syllaba, quae frequens vitiosa est: unde et Terentianus "nec tanta in metris venia conceditur uti": Graeci enim his utuntur frequenter.

Ad v. 468 Fidi aequales Homerus φίλοι ἑταῖροι .

Ad v. 469 Utroque in utramque partem.

Ad v. 472 Vocati accipiunt bene eorum ostendit pudorem: vel quia erant occupati circa amicum, dixit 'vocati'.

Ad v. 474 Cognoscite teucri habet rationem personarum, quia virtutem eius noverant Siculi.

Ad v. 480 Effractoque inlisit in ossa cerebro hypallage: effregit ossa et inlisit in cerebrum.

Ad v. 481 Hvmi bos cur, cum de uno loquatur, hic bovem, alibi iuvencum, alibi taurum appellat? sed videtur pro tempore ac diversitate usus ideoque iuvencum ait. est autem hic pessimus versus in monosyllabum desinens.

Ad v. 483 Meliorem aptiorem: nam animalem hostiam dat.

Ad v. 484 Caestus artemque reponit et arma deposuit et arti renuntiavit, id est κατάλυσιν fecit.

Ad v. 487 Ingentique manu magna multitudine. malum 'malus', arbor navis, generis est masculini: Horatius "nec malus celeri saucius Africo". et dictus est malus, vel quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.

Ad v. 488 Traiecto extento: unde transenna dicitur extentus funis: Sallustius "machinato strepitu transenna corona in caput inponebatur".

Ad v. 489 Quo in quam: nam ponit adverbia pro nominibus, ut "genus unde Latinum".

Ad v. 491 Clamore secundo sicut supra dixit "magnoque virum se murmure tollit".

Ad v. 493 Quem modo id est nuper: nam ut supra diximus, victor fuit duorum. Urbanus vero dicit 'modo' propemodum, paene: nam secundus fuit. alii 'victor' voti compos volunt, ut "rapidusque rotis insistere victor": optaverat enim ne rediret extremus, ut "hoc vincite cives".

Ad v. 496 Clarissime frater pandare notissime, qui fuit Lycaonis filius. Pandarus autem [qui] secundum Homerum Minervae persuasione certamen singulare Menelai et Paridis, cum in eo esset ut Paris vinceretur, iacto telo diremit, quo Menelaum vulneravit. ivssus a Minerva.

Ad v. 498 Subsedit acestes hoc est remansit: 'Acestes' autem pro 'sors Acestis': nec enim proferebatur sors quae remanserat sola. aut certe 'subsedit', delituit: unde et subsessores vocantur qui occisuri aliquem delitescunt: de quo verbo plenius dicturi sumus illo versu "devicta Asia subsedit adulter".

Ad v. 500 Flexos incurvant mutatione usus est: nam 'curvos inflectunt' debuit dicere.

Ad v. 501 Pro se quisque viri pro qualitate roboris sui.

Ad v. 503 Diverberat avras scindit.

Ad v. 504 Arbore mali sic dixit, ut "lustrat Aventini montem".

Ad v. 505 Exterrita pinnis timorem suum pinnis significans: singula enim animalia habent signa, quibus indicant suum timorem: unde ipse de lupo "caudamque remulcens subiecit pavitantem utero", item de Caco "turbatumque oculis": hominum enim timorem primi indicant oculi.

Ad v. 506 Omnia plavsu alii pinnarum dicunt, sed melius est, spectantum favore: illud enim est incredibile.

Ad v. 507 Adducto arcu telum tetendit hypallage est: nam adducitur telum et arcus intenditur.

Ad v. 509 Miserandus qui perfecta re difficiliore victoria caruit.

Ad v. 511 Innexa pedem innexum pedem habens.

Ad v. 513 Tum deinde. et est adverbium ordinis: nam 'tunc' temporis est. arcu contenta parato t. t. contento arcu tela tenens parata.

Ad v. 514 In vota vocavit nam apud Lycios colitur quasi heros.

Ad v. 516 Nigra sub nube id est alta.

Ad v. 517 Vitamque reliquit in astris unde sumpserat vitam, ut "hinc hominum pecudumque genus, vitaeque volantum". sane sciendum hunc totum locum ab Homero esse sumptum: unde inanis est vituperatio Aeneae, quod suspenderat avem maternam. nam et res est translata simpliciter: et quamcunque suspendisset avem, in hanc incideret vituperationem: nulla enim avis caret consecratione, quia singulae aves numinibus sunt consecratae. quamquam Urbanus dicat, matrem citius potuisse placari.

Ad v. 521 Artemque pater arcumque sonantem culpat hoc Vergiliomastix: artem enim in vacuo aere ostendere non poterat: quamquam dicant periti posse ex ipso sagittariorum gestu artis peritiam indicari.

Ad v. 522 Obicitur superius de his particulis secundum Iubam artigraphum tractavimus; sed dicunt alii istas monosyllaborum ratione vel produci vel corripi. sane sciendum naturae esse ut breves sint: euphoniae vel Iubae ratione in conpositione producuntur, si tamen 'i' sequatur, quae licet non sit consonans, potest tamen in declinatione pro consonante haberi.

Ad v. 523 Avgurio monstrum 'augurium' dictum quasi 'avigerium', id est quod aves gerunt. et bene de sagitta dixit 'augurium', quae habet pennas: quamquam omnia ad unum congesserit locum: monstrum, augurium, auspicium, oraculum.

Ad v. 524 Sera gravia: Sallustius "serum enim bellum in angustiis futurum", id est grave. et quod inprobant vates Aeneas amplectitur, deceptus augurii similitudine quod apud Troiam probaverat pater, ut "stella facem ducens".

Ad v. 525 Liquidis in nubibus nubes pro aere posuit: nubes enim liquidae esse non possunt.

Ad v. 527 Cev saepe refixa poetice dixit secundum publicam opinionem: nam ut Lucretius dicit, ventus altiora petens, aetherium ignem secum torquet, qui tractus imitatur stellas cadentes.

Ad v. 529 Attonitis animis intentis, stupefactis per tonitrua, quae semper cohaerent caelestibus ignibus.

Ad v. 530 Nec maximus omen abnvit Aeneas amplexus est et probavit, non secundum augurum disciplinam dixit ad se non pertinere: nam nostri arbitrii est visa omnia vel inprobare, vel recipere.

Ad v. 533 Sume pater praecipe: nam verbum est iurisconsultorum, quo utuntur quotiens legatum non ab herede †certamen datur, sed est in accipientis arbitrio.

Ad v. 534 Exsortem ἄκληρον , sine sorte.

Ad v. 535 Anchisae munus quod Cisseus rex Thraciae, secundum Vergilium pater Hecubae, ut "Cisseis regina Parin creat", Anchisae aliquando donaverat.

Ad v. 536 Inpressum signis inpressa signa habentem, id est emblemata.

Ad v. 539 viridanti species participii sine verbi origine, temporis praesentis.

Ad v. 540 Primum ante omnes unum vacat. appellat vel dicit, vel salutat: Sallustius Iugurtha "adveniens Volux quaestorem appellat".

Ad v. 541 praelato invidit honori id est praelatum honorem.

Ad v. 543 Proximus post Eurytionem. donis ad dona.

Ad v. 544 Extremus ostendit hos sua munera percepisse, Acesten vero sumpsisse praecipua.

Ad v. 545 Nondum certamine misso de peractis loquitur rebus: unde debuit dicere 'vocavit' et 'fatus est'. ergo aut tempus est pro tempore: aut sic refert, ut videatur non de praeterito loqui, sed actum praeteriti temporis ponere et referre.

Ad v. 546 Custodem ad sese secundum Tullium qui dicit ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur: unde ait de Pallante "sub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus". inpubis ivli ab eo quod est 'hic pubis': nam quod ait Sallustius "puberes omnes interfici iubet", venit ab eo quod est 'puber'. et sunt ista communis generis, si referantur ad singulos. multitudo autem si dicatur, generis tantum feminini est, ut 'haec pubes'.

Ad v. 547 Fatur ad avrem sequitur et 'dic ait': unde sicut et in tertio diximus, unum vacet necesse est.

Ad v. 552 Campos ivbet esse patentes discessu populi iubet fieri campos patentes.

Ad v. 553 Incedunt pueri aut poetica licentia confundit aetates, ut modo pueros, modo iuvenes dicat: nam ait 'una acies iuvenum': aut certe secundum quosdam sequenti distinctione mutata, magistros pueros dicit, sequentes vero maturioris aetatis.

Ad v. 554 Quos omnis evntes quos euntes omnis turba fremit, id est cum favore prosequitur.

Ad v. 556 Tonsa coma 'tonsa' composita: nam proprie comae sunt non caesi capilli. pressa corona id est galea. et sermone Homeri usus est: nam galeam στεφάνην dixit. et re vera corona non potest intellegi, cum sequatur 'galeam ante pedes proiecit inanem'. sed alii dicunt potuisse eos galeas habere coronatas. Baebius tamen Macer dicit, a Caesare Augusto pueris qui luserant Troiam, donatas esse galeas et bina hastilia: ad quod Vergilium constat adludere.

Ad v. 558 It pectore summo sic legendum, ne sit soloecismus. et rei inanimali dedit motum dicendo 'it'. 'summum' autem 'pectus' ait pectoris et colli confinium.

Ad v. 560 Tres equitum numero turmae rem Romanae militiae suo inserit carmini. nam constat primo tres partes fuisse populi Romani: unam Titiensium a Tito Tatio, duce Sabinorum, iam amico post foedera: alteram Ramnetum a Romulo: tertiam Lucerum, quorum secundum Livium et nomen et causa in occulto sunt. Varro tamen dicit, Romulum dimicantem contra Titum Tatium a Lucumonibus, hoc est Tuscis, auxilia postulasse. unde quidam venit cum exercitu: cui, recepto iam Tatio, pars urbis est data: a quo in urbe Tuscus dictus est vicus. Horatius "ac Tusci turba impia vici". ergo a Lucumone Luceres dicti sunt. sic autem in tres partes divisum fuisse populum Romanorum constat, ut etiam qui praeerant singulis partibus, tribuni dicerentur: unde etiam sumptus, quos dabant populo, tributa nominarunt. terni ductores more suo: hoc est tres.

Ad v. 561 Ductores pueri hic quidam distingunt, ut diximus supra.

Ad v. 562 Paribusque magistris et hoc adludit: nam hodieque equitum dicuntur magistri.

Ad v. 564 Polite progenies illum dicit quem supra a Pyrrho introduxit occisum; de quo Cato in originibus dicit, quod ad Italiam venerit et segregatus ab Aenea condiderit oppidum Politorium a suo nomine.

Ad v. 565 Quem thracius albis portat equus cum tres dixerit duces, duorum equos commemorat. sed aut praetermisit quod ut consequeretur necesse erat: nec enim unus pedes esse poterat: aut illo reddidit loco, ut 'cetera pubes senioris Acestae fertur equis'. quamquam multi distinctione mutata tres equos commemorent, ut sit plena 'equus bicolor maculis', et de alio dicatur 'vestigia primi alba pedis', id est primorum pedum vestigia, et 'frontem albam ostentabat alter'.

Ad v. 568 Genus unde atii duxere Latini propter Atiam dicit, matrem Augusti, de qua Antonius ait "Aricina mater": vult enim eius etiam maternum esse genus antiquum.

Ad v. 570 Extremus quantum ad numerum spectat.

Ad v. 573 Cetera trinacrii cetera pubes equis Acestae fertur.

Ad v. 575 Pavidos gloriae cupiditate sollicitos, ut "corda pavor pulsans".

Ad v. 579 Flagello virga quae sonat in morem flagelli.

Ad v. 581 Choris aciebus. vocati ictu virgae.

Ad v. 586 Et nunc terga fuga nudant tria quae in bellis geruntur, cuncta commemorat: fugam, pugnam, pacem.

Ad v. 588 Labyrinthus locus apud Cretam factus a Daedalo perplexis parietibus, ubi Minotaurus inclusus est.

Ad v. 589 Parietibus textum caecis iter hypallage est: caecum iter intextis parietibus. ancipitem dolum perplexum errorem.

Ad v. 591 Frangeret deciperet, falleret. est autem versus Catulli.

Ad v. 593 Inpediunt inplicant, intexunt: quod est a vestibus tractum.

Ad v. 594 Delphinum aut venit ab eo quod est 'delphin, delphinis, a delphine': aut 'delphinum' pro 'delphinorum' posuit. maria umida Homerus ὑγρὰ κέλευθα .

Ad v. 595 Carpathium mare est inter Aegyptum et Rhodum, ab insula Carpatho illic posita dictum. nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut "in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens", et in georgicis tres ponat conparationes, ut "frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis".

Ad v. 597 Primus ascanius generis ordinem docet, ut in primo diximus.

Ad v. 598 Rettulit innovavit quod ante iam fecerat. priscos latinos ita dicti sunt qui tenuerunt loca, ubi Alba est condita.

Ad v. 600 Porro post longum intervallum: et est adverbium temporis.

Ad v. 602 Troiaque nunc pueri t. d. a. ut ait Suetonius Tranquillus, lusus ipse, quem vulgo pyrrhicham appellant, Troia vocatur, cuius originem expressit in libro de purorum lusibus.

Ad v. 603 Hac celebrata tenus tmesis est, hoc est hactenus. et hic sermo, quantum ad artem spectat, duas continet partes orationis, ut 'hac' pronomen sit, 'tenus' praepositio, sicut "pube tenus" et "crurum tenus"; sed iam usus obtinuit ut pro una parte habeatur. ergo adverbium est: omnis enim pars orationis cum desierit esse quod est, in adverbium migrat: et est temporis, nam 'hucusque' significat.

Ad v. 604 Hic primum sequitur enim Palinuri mors vel Miseni.

Ad v. 606 Irim de caelo m. s. i. ex magna parte servatur, ut Mercurius ad concordiam, Iris ad discordiam mittatur: unde et Iris dicta est quasi ἔρις . falsum est autem quod dicitur ministra esse tantum dearum, cum et a Iove plerumque mittatur, ut "aeriam caelo nam Iuppiter Irim dimittit, germanae haud mollia iussa ferentem".

Ad v. 607 Ventosque adspirat evnti ut de Mercurio "voca zephyros". et bene Irim mittit, quae fit de nubibus, quarum dea est Iuno.

Ad v. 609 Per mille coloribus arcum aut subaudis 'factum': aut antiptosis est 'mille colorum', hoc est multicolorum.

Ad v. 610 Nulli visa ad ipsum retulit numen: nam arcus semper videtur: quem non Irim, sed viam Iridis dixit. alii celeritatis esse volunt 'nulli visa'. notandum sane etiam de Iride arcum genere masculino dicere Vergilium: Catullus et alii genere feminino ponunt, referentes ad originem, sicut 'haec cattus' et 'haec gallus' legimus,

Ad v. 611 Conspicit ingentem concursum quia ait supra "undique conveniunt Teucri mixtique Sicani". 'concursum' autem circa ludicra.

Ad v. 612 Desertosque videt portus a viris scilicet.

Ad v. 613 In sola deserta: Terentius "venit meditatus alicunde ex solo loco". acta mutato η in a superiori accentum damus, ut Ἑλένη Helena, Κιρκή Circa. ergo quoniam et ἀκτὴ Graecum est, cum 'acta' facit, paenultima debet habere accentum: sed propter differentiam commutatur, ne non secreta et amoena litorum, sed participialiter acta significet.

Ad v. 615 Aspectabant flentes multi 'flentes heu' distingunt, ut sit 'miserabiliter flentes', et a persona dicatur poetae. alii 'heu' a mulieribus dictum accipiunt.

Ad v. 619 Faciemque deae vestemque reponit duo diversa uno sermone conclusit.

Ad v. 620 Tmarii dorycli Thracii: Tmarus enim est mons Thraciae. et bene suadentis commendatur auctoritas.

Ad v. 622 Ac sic dardanidum m. s. m. i. 'sic' aut mutato habitu, aut ista dictura.

Ad v. 623 O miserae magna utitur arte persuadendi, ut non ex abrupto quod persuadere vult dicat, sed circumstantiis illuc descendat.

Ad v. 625 Exitio non regno.

Ad v. 626 Septima post Troiae e. i. v. a. atqui et Dido dixit 'nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas'. de qua re quidam hoc dicunt, quod Aeneas apud Carthaginem paucis diebus fuerit: nam ait 'cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion', qui oritur, ut Sallustius dicit, iuxta solis aestivi pulsum: item ait 'dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion', ut hiemem pro tempestate posuerit: secundum quod Carthagini paucis fuerit diebus. sed illud occurrit 'nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere'. et hoc quidam sic purgant, ut dicant potuisse fieri, ut intra anni metas et ad Africam venerit, et inde navigaverit. sed istis occurrit quod in primo ait 'septima aestas', unde apparet hanc octavam fuisse: quod et ab Anchisae morte indicat annus impletus. ergo constat quaestionem hanc unam esse de insolubilibus, quas non dubium est emendaturum fuisse Vergilium.

Ad v. 627 Cum terras omnes quia peragraverat multa.

Ad v. 628 Sideraque emensae ferimur aut tempestates ait, quae ortu vel occasu siderum saepe nascuntur: aut provincias, quae sideribus subiacent, ut "Aethiopum versemus oves sub sidere cancri". per mare magnum procellosum: Lucretius "suave mari magno".

Ad v. 629 Sequimur fugientem ut alibi "iam tandem Italiae fugientis prendimus oras". et re vera nullus sequitur nisi quod fugit. volvimur non dixit 'navigamus'.

Ad v. 630 Hic erycis fines argumentum a facili. et est necessaria antithesis, ut opportunitate meliorum praesentium animi a futuris incertis avertantur.

Ad v. 631 muros iacere pro 'fundamenta iacere': nam muri 'duci' dicuntur.

Ad v. 632 Nequiquam qui non proderant, cum essent fatorum comites.

Ad v. 634 hectoreos amnes quemadmodum vidit sibi patriae recordatione finxisse: aut non continget mihi videre flumina.

Ad v. 635 Infavstas mali ominis.

Ad v. 636 Nam mihi cassandrae non cui credere non debebant, sed cui cum sua pernicie non crediderant.

Ad v. 638 Iam tempus agi res id est Troiam fieri.

Ad v. 639 Mora prodigiis ecce prodigium de bono. et argumentatur ad incendium navium, aras ardere Neptuni: quas ideo quattuor dicit, quia singuli duces navium, qui certaverant, singulas posuerant. nam contrarium est "numero deus inpare gaudet". alii tamen dicunt a Cloantho esse positas, qui promiserat supra.

Ad v. 640 Deus ipse maris, vel cuius sunt naves.

Ad v. 641 Infensum ignem id est ipsa infensa.

Ad v. 645 Tot aut multorum: aut supra dictorum, ut "quinquaginta illi thalami spes tanta nepotum".

Ad v. 646 Non beroe vobis non est dissuasio, ut quidam putant, sed magis hortatur persuadendo numinis auctoritate. rhoeteia a Rhoeteo promunturio.

Ad v. 647 Divini signa decoris omnia colligit, quibus numina cognoscuntur: ut "namque haud tibi vultus mortalis, nec vox hominem sonat, o dea certe".

Ad v. 648 Spiritus odor, ut "divinum vertice odorem spiravere".

Ad v. 649 Vel gressus evnti ut "et vera incessu patuit dea".

Ad v. 654 Primo ancipites antequam numen agnoscerent. oculisque malignis pro ipsae malignae.

Ad v. 655 Miserum inter a. p. t. aut magnum, ut Terentius "eam misere amat": aut 'miserum', quo fiebant miseriores, cum eis regna negarentur.

Ad v. 663 Pictas abiete puppes in abiete pictas, sive 'abiete' hoc est, quae erant de abiete.

Ad v. 665 Evmelus Latinus accentus est, translato nomine in Latinum.

Ad v. 669 Castra ut "nos castra movemus", id est classem. magistri custodes: Terentius "me filiis relinquunt quasi magistrum".

Ad v. 670 Quis furor iste novus quasi ad furentes loquitur: unde ne tum quidem agnitus, cum dixisset 'en ego vester Ascanius: galeam proiecit inanem'. 'novus' autem est aut magnus, aut inopinatus. quo tenditis id est quid habetis intentionis?

Ad v. 672 Vestras spes vritis navibus enim ad regna tendebant.

Ad v. 673 Inanem concavam, vacuam, sine capite. ludo per ludum.

Ad v. 679 Excussaque pectore ivno est furoris causa, non furor.

Ad v. 680 Idcirco quia furor desierat.

Ad v. 681 Vdo sub robore [vel] vicino aquis.

Ad v. 682 Stuppa secundum antiquam orthographiam: nam 'stippa' dicta est a stipando: abusive etiam linum dicimus. tardum densum, crassum: nam ignem solet fumus praeire: unde 'tardum' ad densitatem retulit.

Ad v. 683 Corpore navium, ut "et dissice corpora ponto". descendit pestis incendium: more suo. et declamavit per contrarium: nam ignis superiora semper petit.

Ad v. 684 Flumina prosunt id est vis aquae.

Ad v. 685 tum pius Aeneas umeris rescindere vestem et notant quidam quod damnum quattuor navium vir fortis et rex inpatienter doleat. sed magis illud considerandum est, quod ait supra Ascanius 'vestras spes uritis': ut non damnum doleat, sed spem navigationis ereptam.

Ad v. 687 Ivppiter omnipotens figuratis agit coloribus: nec enim re vera hoc agit, ut pereat, sed agit oblique ut restinguatur incendium. bene autem 'si' ubique interponit: hic enim est optimus ductus, qui agentis voluntatem latenter ostendit. exosus antiqui et 'odi' dicebant et 'osus sum': hinc est 'exosus', quo utimur, licet iam 'osus sum' non dicamus. odi autem et praesens est et praeteritum. ad unum nullo excepto.

Ad v. 688 Si quid pietas antiqua l. r. h. aut si tibi cara pietas praestat aliquid humanis laboribus: aut si quid meremur propter pietatis cultum, ut "parce pio generi", hoc ipsum remunerare: aut certe, quod est melius, si vel respicit res humanas pietas, quae de terris olim recessit.

Ad v. 690 Res eripe leto superflua acyrologia est.

Ad v. 691 Quod superest quod congrue sequitur.

Ad v. 694 Sine more sine exemplo. tonitruque t. ablativus hic incertus est utrum a neutro indeclinabili veniat 'hoc tonitru', ut 'hoc cornu': nam inde est "fractaeque tonitrua nubis", ut 'cornua': an a masculino secundum quartam declinationem: hinc enim est "tonitrus agis et mea fulmina torques".

Ad v. 695 Ardva terrarum periphrasis montium. aethere toto pro aere posuit.

Ad v. 697 Madescunt robora aut umectantur: aut resolvuntur in cinerem: quod naturale est post incendium.

Ad v. 703 Fatorum oraculorum.

Ad v. 704 Tum senior nautes bene daturum consilium et ab aetate et a prudentia et a religione commendat. quod autem dicit 'Pallas quem docuit', propter illud quod supra diximus, fingitur, quia ipse Romam Palladium detulit: unde Nautiorum familia Minervae sacra retinebat: quod etiam Varro docet in libris quos de familiis Troianis scripsit. unum praecipuum. tritonia pallas pro uno proprio duo antonomasiva.

Ad v. 705 Reddidit arte id est virtute, ἀπὸ τῆς ἀρετῆς .

Ad v. 706 Responsa dabat laus consilii. vel quae portende- ret ira magna deum quae praesignificabat. 'magna ira deum' id est Iuno, ut et alibi "caelestum vis magna iubet".

Ad v. 708 Solatus vocibus infit id est solatur et infit: nam 'solans' debuit dicere, sicut sequens eius indicat consolatio.

Ad v. 710 Quicquid erit ut ait "fuerit quodcumque, fatebor". ferendo est dum fertur: modus gerundi est a passivo.

Ad v. 711 Est tibi iam hoc consilium est: id est habes. divinae stirpis praeter Dardanum a Criniso fluvio.

Ad v. 712 Volentem voliturum: nam velle habet. volentem] ‹voliturum: nam› non iam vult.

Ad v. 713 Superant supersunt, superfluunt. dicit autem non tantum debiles, sed etiam nolentes iuvenes: unde sequitur 'longaevosque senes': nec enim adderet 'que', nisi supra iuvenes dixisset. item expressius 'et quicquid tecum invalidum metuensque pericli est'.

Ad v. 714 Pertaesum magni incepti ut "si non pertaesum thalami taedaeque fuisset".

Ad v. 718 Permisso nomine ab Aceste scilicet. dicta autem Acesta Segesta.

Ad v. 720 Tum vero nam et ante ea cogitaverat, ut "pectore curas mutabat versans". animum diducitur Graeca figura, ut 'mentem laesus'.

Ad v. 721 Et nox atra polum quasi maior causa cogitationis, ut "et sub noctem cura recursat". bigis proprie modo: nam "rorifera tenuaverat aera biga" abusive est.

Ad v. 722 Caelo facies delapsa parentis aut secundum quod supra diximus, quia animae caelum tenent, simulacra vero apud inferos sunt: aut ad errorem pertinet somnii; nam et 'visa' ait: aut certe intellegamus a Iove missam potestatem aliquam, quae se in Anchisae converteret vultum, ut religiosus videretur; nam et ipse dicit 'imperio Iovis huc venio' et infert 'Elysiumque colo'.

Ad v. 725 Care magis pro 'carior'. bene autem addidit 'dum vita manebat': nulla enim est vita post mortem: ut ostendat vita fuisse cariorem.

Ad v. 726 Imperio iovis ab auctoritate, ut "ipse deum tibi me claro dimittit Olympo regnator".

Ad v. 728 Nautes dat senior ut solet hic denuo iisdem usus est sermonibus: nam ait 'tum senior Nautes'.

Ad v. 730 Atque aspera cultu quod in nono latius exsequitur "natos ad flumina primum deferimus", usque "at patiens operum".

Ad v. 731 Debellanda tibi bello perdomanda. et bene victoriam, non bella sola praedicit, in quibus esse poterat terror.

Ad v. 732 Averna per alta ut 'Gargarus Gargara', ut 'Tartarus Tartara', 'Maenalus Maenala' pluraliter, ita 'Avernus Averna'.

Ad v. 733 Non me impia namque propter facilitatem.

Ad v. 734 Amoena 'amoena' sunt loca solius voluptatis plena, quasi 'amunia', unde nullus fructus exsolvitur: unde etiam nihil praestantes 'inmunes' vocamus.

Ad v. 735 Piorum concilia elysivmque colo elysium est ubi piorum animae habitant post corporis animaeque discretionem: unde et 'interitus' dicitur res 'inter' animam et corpus 'veniens'. ergo elysium ἀπὸ τῆς λύσεως , ab absolutione: quod secundum poetas in medio inferorum est suis felicitatibus plenum, ut "solemque suum sua sidera norunt". secundum philosophos elysium est insulae fortunatae, quas ait Sallustius inclitas esse Homeri carminibus, quarum descriptionem Porphyrius commentator dicit esse sublatam: secundum theologos circa lunarem circulum, ubi iam aer purior est: unde ait ipse Vergilius "aeris in campis", item Lucanus "non illuc auro positi, nec ture sepulti perveniunt" (9.10).

Ad v. 737 Tum genus omne tuum et q. d. m. d. hae sunt causae, propter quas Aeneas descendit ad inferos: generis agnitio, et civitatis nomen, quod ei nullus umquam praedixerat, sed solus indicat pater. latet enim, ut supra diximus, verum urbis nomen: unde ei pater quasi pro mysterio et adfectione ait "illa inclita Roma". et nomen quidem Romae a poeta dictum est; nam verum urbis nomen, ut dictum est, latet.

Ad v. 738 Torquet medios nox umida cursus e. m. s. e. o. a. a. dies est plenus, qui habet horas viginti quattuor: nam et nox pars diei est. dicimus autem diem a parte meliore: unde et usus est, ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum. hic autem dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis, secundum Persas ab ortu solis, secundum Etruscos et Athenienses a sexta hora diei, secundum Romanos a media nocte: et hos nunc secutus ait 'medios cursus nox torquet et me saevus equis oriens adflavit anhelis'. haec autem plene exsequuntur et Cicero in auguralibus et Aulus Gellius in libris noctium Atticarum. hoc etiam illa res iuris indicat, quod cum tribunum plebi abnoctare ab urbe non liceret, licebat tamen exire post noctem mediam et ante mediam reverti.

Ad v. 739 Saevus oriens solem dicit, cuius lux est umbris inimica: unde Lucanus "et medio feriere die" (6.744). est autem physicum: nam pereunt umbrae solis adventu.

Ad v. 741 Aeneas quo deinde rvis?? ordo est: Aeneas deinde 'quo ruis?'

Ad v. 742 Quem fugis?? quasi ignorans rationem, qua fugeret.

Ad v. 744 Canae aut antiquae, aut propter ignis favillas.

Ad v. 745 Farre pio vel quia exinde sacrificabant: vel quia mos fuit apud maiores ut divinum ignem farre servarent: qui si durasset in alterum diem, eum aptum agendis rebus significabant. 'far' autem frumenti certa species est, sicut adoreum.

Ad v. 746 Primum principem.

Ad v. 749 Havd mora hoc est quod ait 'et coniunge volentem'. nec ivssa voluntatem, ut supra "infandum regina iubes renovare dolorem": aut certe quae Iuppiter iusserat.

Ad v. 750 Transcribunt urbi matres Romani moris verbum est: 'transcripti' enim in colonias deducebantur. urbi ad urbem.

Ad v. 751 Deponunt quasi de navibus. animos nil magnae l. e. aut Aeneas deponit eos qui nulla gloriae cupiditate tanguntur: aut hi qui erant transcripti, id est matres et volentium multitudo, deponunt animos, id est summittunt inertiae.

Ad v. 753 Robora navigiis melius hic distinguitur.

Ad v. 754 Exigvi numero sed bello vivida virtus transiit ad rem a numero.

Ad v. 755 Urbem designat aratro quem Cato in originibus dicit morem fuisse. conditores enim civitatis taurum in dexteram, vaccam intrinsecus iungebant, et incincti ritu Gabino, id est togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent, et ita sulco ducto loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum. unde et territorium dictum est quasi terriborium tritum bubus et aratro.

Ad v. 757 Gavdet regno Troianus acestes suo: nomine enim eius fuerat civitas appellata.

Ad v. 758 Indicitque forum id est tempus et locum designat agendorum negotiorum, qui conventus vocatur. 'indicit' autem verbum iuris est. et per hoc potentem vult significare civitatem. et patribus dat ivra vocatis dat condendi iuris potestatem his quos appellaverat patres: aut certe vocatis patribus iura distribuit. hi autem, ut Sallustius dicit, "vel aetate vel curae similitudine patres appellati sunt". senatores autem alii a senecta aetate, alii a sinendo dictos accipiunt: ipsi enim agendi facultatem dabant per senatus consulta.

Ad v. 759 erycino in vertice Eryx mons Siciliae supra Drepanum, ubi fuit templum Veneris Erycinae.

Ad v. 760 Idaliae Cypriae. sacerdos alii ad tumulum, alii inverso ordine ad templum referunt, ut lucus tantum tumulo detur Anchisae, ut in bucolicis "inducite fontibus umbras pastores": nemora enim aptabant sepulcris.

Ad v. 768 Visa maris facies ut alibi "mene salis placidi vultum". vult autem istos aspectum quoque maris horrere.

Ad v. 769 Fugae profectionis.

Ad v. 772 Eryci et tempestatibus bene iunxit: procellae enim aut de fluminibus, aut de montibus fiunt, quas περιπνοίας dicunt, vulgo †peripenas appellant.

Ad v. 773 Solvique ex ordine funem ordo est: iubet caedere ex ordine, id est rite peragi sacrificium, et sic solvi funem: sic in septimo "Phrygiamque ex ordine matrem invocat", id est rite. ‹'funem' autem› quo naves ad terram ligantur.

Ad v. 774 Tonsae olivae comptae, minutis frondibus.

Ad v. 775 Procul in prora in parte extrema.

Ad v. 780 Effundit pectore questus hoc est cum dolore, ut ait "funditque preces rex pectore ab imo".

Ad v. 782 Preces descendere ad omnes si quid invidiae est in humillimis precibus, inputandum †in nomina Iunoni. nam 'omnes' dicendo etiam humiles significat: unde ait etiam descendere.

Ad v. 783 Quam nec longa dies id est longum tempus: de quo licet melius feminino genere dicamus, tamen et masculino dicimus: nam de certo die masculino tantum utendum est, ut 'natalis meus dies est'. pietas nec mitigat aut Troianorum, quia pii sunt: aut certe propter illud "Iunoni Argivae iussos adolemus honores", quasi quae nec sacrificiis placaretur.

Ad v. 784 Infracta valde fracta, ut "Turnus ut infractos adverso Marte Latinos".

Ad v. 785 Media de gente id est totius gentis potentem. exedisse muliebriter dictum: nam inde est quod sequitur 'cineres atque ossa peremptae'. sane 'edo' habet et rectam, sed antiquam declinationem, ut 'edo edis edit', et anomalam, ut 'edo es est': quarum secunda et tertia personae longae sunt propter differentiam 'sum es est'. 'edit' autem in praeterito producitur 'edi edisti edit', ut 'legit'.

Ad v. 788 Cavsas tanti sciat illa furoris bene supprimit: contra ipsam enim sunt quae Iuno in decimo exsequitur, ut 'me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter'.

Ad v. 790 Quam molem ut alibi "et tantas audetis tollere moles".

Ad v. 791 Nequiquam aut sine causa, id est nulla extante ratione: aut 'nequiquam' quantum ad eius pertinet mentem: unam enim navem ex omnibus vertit. unde ait Iuno 'quae potui infelix'.

Ad v. 792 In regnis hoc avsa tuis ut alibi "non illi imperium pelagi saevumque tridentem". actis furore conpulsis, ut "reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi".

Ad v. 795 Ignotae ignobili, ut "nam saepe favos ignotus adedit stellio": et dixit ignotam Italiae conparatione: nam ignota non erat ad quam bis Troiani venerant.

Ad v. 797 Vela tibi id est per regnum tuum.

Ad v. 798 Si concessa peto siquidem: nam modo 'si' confirmantis est. agit autem a possibili.

Ad v. 800 Fas omne est fas te est, hoc est possibile est, 'meis regnis fidere': nam 'fido' dativum tantum regit.

Ad v. 801 Unde genus ducis ut diximus supra, quia feliciter est navigaturus Aeneas, Venerem dicit a mari procreatam. et ut fert fabula, Caelus pater fuit Saturni. cui cum iratus filius falce virilia amputavit, delapsa in mare sunt: de quorum cruore et maris spuma nata dicitur Venus: unde et Ἀφροδίτη dicitur, ἀπὸ τοῦ ἀφροῦ . sed hoc habet ratio: omnes vires usu venerio debilitantur, qui sine corporis damno non geritur: unde fingitur Venus nata per damnum; de mari autem ideo, quia dicunt physici sudorem salsum esse, quem semper elicit coitus. unde etiam myrtus ei consecrata est, quae litoribus gaudet, ut ait "litora myrtetis laetissima". ideo autem diximus 'Caelus pater', ut deus significaretur: nullus enim deus generis neutri est. nam caelum genere neutro elementum significat. mervi quoque etiam praestiti, ut "nec te regina negabo promeritam". alii dicunt 'militavi', ut "aere merent parvo".

Ad v. 802 Rabiem tantam caelique marisque ut in primo legimus.

Ad v. 803 In terris etiam in terris: nam augmentum est.

Ad v. 808 In mare se xanthus omnia haec Homeri sunt.

Ad v. 809 Nec dis nec viribus aequis id est diis iniquis, hoc est adversis: litotes figura. aut 'non aequis' non aequali favore: plures enim Graecis favebant. de matribus autem, id est Thetide et Venere, intellegere non possumus, quia et Thetide melior Venus est, et ei praesenti derogare nollet.

Ad v. 810 Cuperem cum vertere ab imo quod proprium eius est, ut "magnoque emota tridenti fundamenta quatit". hinc ut supra diximus, ἐνοσίχθων dictus est. et fecit augmentum, cum se praestitisse dixit iratum.

Ad v. 813 Portus accedet hic distinguendum, ne sit contrarium Veneris petitioni, quae ait 'liceat Laurentem attingere Thybrim'.

Ad v. 814 Amissum quem gurgite quaeres Misenum dicit, de quo legimus "inter saxa virum spumosa inmerserat unda".

Ad v. 815 Unum pro multis Palinurum significat: nam falsum erit si unum voluerimus accipere: duos enim constat occisos, Misenum et Palinurum.

Ad v. 816 Laeta permulsit permulsit et laeta fecit, ut "animumque labantem inpulit": aut certe perpetuum est epitheton Veneris.

Ad v. 817 Spumantia frena spumas moventia.

Ad v. 818 Feris equis, ut "inque feri curvam conpagibus alvum".

Ad v. 822 Variae comitum facies aut beluas dicit marinas secundum naturam: aut poetice deos marinos. inmania cete τὸ κῆτος καὶ τὰ κήτη , ut βέλος βέλη : nam Latine sic declinari non potest. nullum enim apud nos animal generis neutri est: nisi forte 'hic cetus, huius ceti' dicamus, quod nusquam lectum est; nam dicuntur canes marini.

Ad v. 823 Et senior glauci chorus Glaucus Anthedonius piscator fuit. qui cum captos pisces supra herbam abiecisset et eos recepisse vidisset quam amiserant vitam, intellecta herbarum potentia, esu earum in deum mutatus est: cuius hic chorum ideo senem dicit, quia etiam ipse senex fuerat. aut certe seniorem dicit propter spumarum colorem, sicut paene omnes dii finguntur esse marini. inovsque palaemon Melicerta Inus filius. et notandum patronymicon a matre in auctore idoneo.

Ad v. 824 Phorcique exercitus omnis di qui sub Phorco agunt. hic autem Phorcus dicitur Thoosae nymphae et Neptuni filius. ut autem Varro dicit, rex fuit Corsicae et Sardiniae: qui cum ab Atlante rege navali certamine cum magna exercitus parte fuisset victus et obrutus, finxerunt socii eius eum in deum marinum esse conversum.

Ad v. 825 Laeva tenet thetis satis prudenter sexum debiliorem sinistrae adplicat parti.

Ad v. 826 Nisaee media diphthongos est.

Ad v. 827 Vicissim quia reliquerat quidem socios, sed feliciter petebat Italiam.

Ad v. 828 Pertemptant sollicitant.

Ad v. 829 Attolli malos id est vela per malorum volubilitatem levari: nam cum navigaret iam, non dubium quod olim erexerant arbores.

Ad v. 830 Fecere pedem id est podiam, hoc est funem, quo tenditur velum. sinistros nunc dextros pro aurae mutabilitate.

Ad v. 832 Cornva antemnarum extremitates. sva flamina prospera, a puppi venientia.

Ad v. 833 Princeps ante omnis unum verbum vacat.

Ad v. 835 Mediam caeli metam perite locutus est: nam medium caelum meta est ἀναβιβάζοντος circuli, qui medius est inter ortum et occasum. a medio autem caelo et finitur ortus, et occasus incipit siderum. alter est ὁρίζοντος , qui segregat aspectum huius caeli ab alio invisibili nobis.

Ad v. 837 Sub remis fusi per d. s. n. id est requierant paululum, sic remos tenentes.

Ad v. 838 Levis vel adventu vel discessu: nam levis in utroque est.

Ad v. 839 Dispulit umbras nam semper deos ambit nimbus.

Ad v. 840 Te palinure petens factiose adgrediens, adpetens. et sciendum in maius celebrari Palinuri mortem more poetico, quem dormientem in undas cecidisse constat †missum. somnia soporem. bene autem discernit ista Vergilius, ut 'Somnum' ipsum deum dicat, 'somnium' quod dormimus, 'insomnium' quod videmus in somnis, ut "sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes".

Ad v. 843 Iaside fili Iasi. ferunt ipsa aequora classem id est et aestu et aura nostris utimur.

Ad v. 844 Aequatae spirant avrae prosperae, ut "aequatis classem procedere velis".

Ad v. 845 Pone caput bene particulatim ad id venit, quod aperte dictum refutaretur. laboris ex intuendis sideribus. pavlisper hoc est paululum, dum tu quiescis.

Ad v. 847 Vix attollens lumina aut a sideribus removens, aut certe numinis praesentia praegravatus: quod est melius: nam et sequens eius oratio turbata est, quod et semiplenae indicant elocutiones.

Ad v. 848 Vultum mutabilitatem, quae fit pro qualitate ventorum.

Ad v. 849 Ivbes vis, ut "infandum regina iubes renovare dolorem". mene hvic confidere monstro?? subaudis 'vis', 'iubes'.

Ad v. 850 Aenean credam quid enim per contrarium dicit: cur Aeneam non committam caelo et auris fallacibus, qui sum totiens serenitatis fraude deceptus? 'quid enim' quid ni? cur non?

Ad v. 851 Fravde sereni serenitatis: ut "et servantissimus aequi". alii legunt 'deceptus fraude caeli sereni'.

Ad v. 855 Vique soporatum stygia morte plenum. utraque tempora pro 'utrumque tempus'.

Ad v. 856 Cunctanti quasi reluctanti. natantia errantia somni vicinitate.

Ad v. 858 Cum puppis parte prooeconomia: ut triduo natare potuerit.

Ad v. 862 Currit iter ut Cicero "ite viam, redite viam". tutum praesidio Neptuni.

Ad v. 864 Sirenum Sirenes secundum fabulam tres, parte virgines fuerunt, parte volucres, Acheloi fluminis et Calliopes musae filiae. harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat: et primo iuxta Pelorum, post in Capreis insulis habitaverunt, quae inlectos suo cantu in naufragia deducebant. secundum veritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. has Vlixes contemnendo deduxit ad mortem. 'Sirenum' autem genetivus pluralis est veniens ab 'hac Sirene'.

Ad v. 866 Tum rauca ac si diceret, antehac delectabili voce resonabant, tunc fluctibus solis. et bene imitatus est maris stridorem 'sale saxa sonabant'.

Ad v. 867 Amisso flvitantem e. m. naturale enim est ut fluctuet navis sine gubernatore.

Ad v. 868 Nocturnis rexit in undis dat ei hoc et in decimo, ut "ipse sedens clavumque regit velisque ministrat".

Ad v. 869 Multa gemens nomen pro adverbio: hoc est multum et satis gemens. casu amici propter ruinam adlusit ad nomen.

Ad v. 870 Pelago confise hoc est quod supra Palinurus excusat.

Ad v. 871 Nudus insepultus, mortuus: ut "et freta destituent nudos in litore pisces". singula autem legenda sunt, ut ad dolorem gradus fiant. ignota peregrina, ante non visa; nam in sexto dicturus est "paulatim adnabam terrae, iam tuta tenebam". sciendum sane Tuccam et Varium hunc finem quinti esse voluisse: nam a Vergilio duo versus sequentes huic iuncti fuerunt: unde in non nullis antiquis codicibus sexti initium est "obvertunt pelago proras, tum dente tenaci".