Jump to content

In Vergilii Aeneidem commentarii/In Vergilii Aeneidos librum sextum commentarius

Checked
E Wikisource
In Vergilii Aeneidos librum VI commentarius
circa 380 p.Ch.n.

IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS.

[recensere]

PROLOGUS Totus quidem Vergilius scientia plenus est, in qua hic liber possidet principatum, cuius ex Homero pars maior est. et dicuntur aliqua simpliciter, multa de historia, multa per altam scientiam philosophorum, theologorum, Aegyptiorum, adeo ut plerique de his singulis huius libri integras scripserint pragmatias. sane sciendum, licet primos duos versus Probus et alii in quinti reliquerint fine, prudenter ad initium sexti esse translatos; nam et coniunctio poematis melior est, et Homerus etiam sic inchoavit ὣς φάτο δάκρυ χέων .

Ad v. 1 classique inmittit habenas navibus suis, aut suae navi, quae classis dicitur, vel quod fiat de fustibus. calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur. nam consuetudo erat militis Romani, ut ipse sibi arma portaret, ipse vallum: vallum autem dicebant calam, sicut Lucilius "scinde calam, ut caleas", id est, o puer, frange fustes et fac focum. inde ergo classem dictam dicunt. alii classem hinc magis dictam volunt: apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles pedester dabat, equites vero dabant in navali certamine; nam adhuc pauper fuerat populus. exinde iam quod ab equitibus dabatur stipendium, tractum est ut diceretur classis: proprie enim classes equitum dicimus. classi aut suae navi, quae classis, ut in primo diximus, dicta est ἀπὸ τῶν κάλων , id est a lignis, unde Horatius "me vel extremos Numidarum in agros classe releget", cum de una loqueretur navi: aut omnium quae eius cursum sequuntur; Palinuri enim implet officium, de quo supra ait "ad hunc alii cursum contendere iussi". inmittit habenas aut funes per metaphoram dixit, aut Homerum secutus est, qui ait vela erigi ἐυστρέπτοισι βοεῦσι , id est loris tortis; his enim utebantur antiqui.

Ad v. 2 Et tandem ad Aeneae desiderium retulit, olim ad Italiam venire cupientis. ceterum mora non congruit de Capreis Cumas usque, ad vicinitatem accedente favore Neptuni. an 'tandem' ad consuetudinem navigantium retulit, quibus nulla non longa navigatio videtur? an 'tandem' ad id tempus refertur, ex quo Troia navigatum est? evboicis oris a colonia appellavit Cumas: nam Euboea insula est, in qua Chalcis civitas, de qua venerunt qui condiderunt civitatem in Campania, quam Cumas vocarunt vel ἀπὸ τῶν κυμάτων , vel a gravidae mulieris augurio, quae Graece ἔγκυος dicitur. adlabitur venit celeriter, ut "labere nympha polo".

Ad v. 3 Pelago in pelagus: sic dictum est, ut "it clamor caelo". bene autem 'obvertunt', non 'obvertit', ut non Aeneae, sed sociis vilia et nautica dentur officia. gubernandi ars soli Aeneae conceditur. dente tenaci unde in primo "unco non alligat anchora morsu".

Ad v. 4 Anchora ut supra diximus, in Graeco aspirationem non habet, nam ἄγκυρα dicitur: unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. contra 'thus' et 'orchus' veteres dicebant et 'lurcho', id est vorax, quibus sequens aetas detraxit aspirationem.

Ad v. 5 praetexunt praetegunt, ut "praetexere funera sacris". ivvenum manus post conditam in Sicilia civitatem senum aut nulla aut rara fit mentio. emicat cur hoc verbum posuerit ex sequenti actu iuvenum advertendum est. ardens festinans, ut "instant ardentes Tyrii".

Ad v. 6 Litus in hesperium hic ostenditur Hesperiam minorem esse omnem Italiam, dictam, ut supra diximus, vel a rege vel a stella. semina flammae Σπέρμα πυρὸς Homerus dicit, id est semen ignis.

Ad v. 7 Abstrusa in venis silicis in georgicis "et silicis venis abstrusum excuderet ignem": abstrudere enim est de industria celare. ferarum tecta epexegesis silvae.

Ad v. 8 Flumina monstrat quaecumque fluenta. et sciendum monstrari Aeneae ad expiandum se: nam funestatus fuerat morte Palinuri, non quod eum viderat, sed quod funus agnoverat, id est doluerat; in eo enim est pollutio quod ait "casuque animum concussus amici", nam ipsa inpiant quae agnoscimus. unde in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadaver sit. hanc autem purgationem Aeneae polluto dat ubique Vergilius, ut paulo post "corpusque recenti spargit aqua".

Ad v. 9 At pius Aeneas oportune hoc loco, quippe ad templa festinans. arces quibus altus apollo p. cum ubique arx Iovi detur, apud Cumas in arce Apollinis templum est. 'altus' autem vel magnus, ut "iacet altus Orodes" et de ipso Apolline "sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo": vel ad simulacri magnitudinem retulit, quod esse constat altissimum. Coelius enim de Cumano Apolline ait "ibi in fano signum Apollinis ligneum, altum non minus pedes XV": cuius meminisse putatur Vergilius.

Ad v. 10 Quibus praesidet quibus praeest, quas defendit. horrendae venerandae, ut "horrendum silvis et r. p." procul haud longe: procul enim est et quod prae oculis est, et quod porro ab oculis: unde duplicem habet significationem, iuxta et longe.

Ad v. 11 Antrum inmane epexegesis domus Sibyllae. mentem animvmque perissologia est: nam secundum Lucretium unum est mens et animus.

Ad v. 12 Delius inspirat vates Apollo fatidicus. et sic ait 'Delius', ut "nunc Lyciae sortes", id est Apollineae. bene autem Sibylla quid sit expressit 'magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates': nam, ut supra diximus, Sibylla dicta est quasi σιοῦ βουλὴ , id est dei sententia. Aeolici enim σιοὺς deos dicunt.

Ad v. 13 Triviae lucos congrue Apollini Dianae iuncta sunt templa, ut et paulo post "Phoebi Triviaeque sacerdos". et bene fit lucorum Dianae commemoratio, quia petiturus est inferos. avrea tecta Apollinis scilicet.

Ad v. 14 Daedalus ut fama est fugiens minoia regna ubique de incertis dubitat, ut "fama est Enceladi". sane fabula de hoc talis est: indicato a Sole adulterio Martis et Veneris Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes inplicati sunt et cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. quod factum Venus vehementer dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus coepit. igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vescebatur. sed Minos de Pasiphae habuit liberos plures, Androgeum Ariadnen Phaedram. sed Androgeus cum esset athleta fortissimus et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et vicinis Megarensibus coniuratis occisus est. quod Minos dolens collectis navibus bella commovit et victis Atheniensibus poenam hanc statuit, ut singulis quibusque annis septem de filiis et septem de filiabus suis edendos Minotauro mitterent. alii dicunt a Minoe in vindicta filii occisi, sicut dictum est, Iovem rogatum. qui cum Atheniensibus pestilentiam misisset, praeceptum oraculo est de septem filiis annuis ad Minotauri pastum dirigendis. sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens tam virtute quam forma. qui cum ab Ariadne regis filia amatus fuisset, Daedali consilio labyrinthi filo iter rexit et necato Minotauro cum rapta Ariadne victor aufugit. quae cum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum cum Icaro filio servandum in labyrinthum trusit. sed Daedalus corruptis custodibus vel, ut quidam tradunt, ab amicis sub faciendi muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram et linum accepit et pennas, et inde tam sibi quam filio alis inpositis evolavit. Icarus altiora petens, dum cupit caeli portionem cognoscere, pennis solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen Icarium inposuit. Daedalus vero primo Sardiniam, ut dicit Sallustius, post delatus est Cumas, et templo Apollini condito sacratisque ei alis in foribus haec universa depinxit. dicendo autem Vergilius 'ut fama est' ostendit requirendam esse veritatem. nam Taurus notarius Minois fuit, quem Pasiphae amavit, cum quo in domo Daedali concubuit. et quia geminos peperit, unum de Minoe et alium de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur, quod et ipse paulo post ostendit dicens "mixtumque genus". sed inclusum Daedalum regina corruptis relaxavit custodibus. qui amisso in mari filio navi delatus est Cumas, quod et ipsum tangit dicens "remigium alarum": alae enim et volucrum sunt et navium, ut "velorum pandimus alas". Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fugientem navem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur, intendisse pallium ad adiuvandum ventos et sic evasisse: illos vero qui insequebantur reversos nuntiasse pinnis illum evasisse. Menecrates Daedalum occiso patruele fratre Cretam petisse dicit, Icarum filium eius ab Atticis pulsum dum patrem petit naufragio perisse, unde mari nomen. quidam hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem, occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum artis suae — nam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et circinum propter nomen suum: nam aliquibus Circinus putatus est appellatus: vel, ut quidam, organum inventum tradunt — fugientem invidiam ad Minoem delatum Cretam Pasiphaes uxoris eius nefandi stupri dolum fabricasse. minoia regna Cretam scilicet, id est Minois saevitiam.

Ad v. 15 Praepetibus pennis felicibus: praepetes enim sunt aves boni augurii, quod huic dat, quia pervenit. praepetibus pennis velocibus. praepetes autem dictae vel quod priora petant, vel summi volatus, vel quae praepetit volatum, vel quae secundum auspicium facit. et quidam praepetes tradunt non tantum aves dici quae prosperius praevolant, sed etiam locos quos capiunt, quod idonei felicesque sunt: unde bene Daedali pinnas praepetes, quia de locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenit. avsus se credere caelo quasi alienis sedibus. Horatius "expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis".

Ad v. 16 Insvetum hominibus scilicet. enavit ad arctos bene utrumque miscet: nare enim et de navibus dicimus, ut "natat uncta carina" item "et terris adnare necesse est", et de volatu, ut "nare per aestatem liquidam suspexeris agmen". 'ad arctos' autem, si ad fabulam, contra septemtrionem, ut quidam volunt propter fervorem solis et ceratas pinnas, si ad veritatem, ad septemtrionis observationem, quod navigantibus convenit.

Ad v. 17 Chalcidicaque quam civitatem Chalcidenses condiderunt, ut supra ab insula Cumas civitatem nominavit. nunc a civitate dedit epitheton.

Ad v. 18 Redditus his primum terris quasi de alieno elemento in suum. Horatius "finibus Atticis reddas incolumem precor".

Ad v. 19 Remigium alarum artem volandi. et iterum miscet dicendo 'remigium', quod est navis. Aeschylus. posvit exaedificavit.

Ad v. 20 Letum androgeo secundum Atticam linguam genetivus singularis Graecus est, cum ipse alibi "Androgei galeam". quidam tamen hic subaudiunt 'posuit', id est pinxit, ut Horatius "qualis Parrhasius prodidit aut Scopas, sollers nunc hominem ponere nunc deum, hic saxo, liquidis ille coloribus". sane non nulli hunc Androgeum non ita, quemadmodum supra dictum est, insidiis occisum, sed a Marathonio tauro, qui flammas vomere dicebatur, conflagratum tradunt.

Ad v. 21 Cecropidae ivssi Athenienses a rege Cecrope. 'pendere' autem solvere, quod ut supra diximus, tractum est a pecuniaria damnatione. miserum dolentis interiectio, ac si diceret 'nefas'. et quid est 'miserum' subiunxit dicens 'septena quotannis corpora natorum'. septena quotannis quidam septem pueros et septem puellas accipi volunt, quod et Plato dicit in Phaedone et Sappho in lyricis et Bacchylides in dithyrambis et Euripides in Hercule, quos liberavit secum Theseus, quorum haec nomina feruntur †hippoforbas et libi idest arcadis antimachus euandri mnesteus sumiani phidocus ramuntis demolion cydani puriesion celei puellae haec peribea alcatim medippe pyrii iesione celei andromache eurimedontis seupymedusa polixeni europe laodicit milita triaconi.

Ad v. 22 Corpora natorum bene 'corpora', quae adempta vita consumebantur, ut super orbitatem parentibus ne sepelire quidem liberos licuisset: magna ergo periphrasi dictum est. stat aut horret, ut "stant lumina flamma"; aut plena est, ut "pulvere caelum stare vident"; aut re vera stat post ductas sortes; aut certe ad picturam respexit: nam volvi in pictura non poterat urna. et licet non sit urnae stare, de pictura tamen bene dictum est. sed si 'stat' horret acceperimus, 'ductis sortibus' intellegimus 'de qua ducebantur', ut "et qua vectus Abas". nam a passivo, ut saepe diximus, inveniri non poterit participium praesens. proprie autem 'ductis sortibus': Sallustius "sorte ductos fusti necat".

Ad v. 23 Elata mari perite dixit, eminens est enim. et bene situm expressit; ut enim Sallustius dicit, Creta altior est qua parte spectat orientem. respondet aspicitur: nam contra Athenas est posita.

Ad v. 24 suppostaque furto hoc est furtim inclusa in vaccam ligneam, quae erat operta eius vaccae corio, quam maxime taurus adpetebat. furto adulterio, ut "Vulcani Martisque dolos et dulcia furta". potest autem, sicut dictum est, et ad vaccam referri, cuius specie tauro furata sit coitum.

Ad v. 25 Mixtumque genus secundum veritatem. prolesque biformis secundum fabulam.

Ad v. 26 Veneris monumenta nefandae aut memoria turpissimi coitus, aut ultio Veneris a Sole proditae. significat autem Minotaurum.

Ad v. 27 Inextricabilis insolubilis, indeprehensibilis: Horatius "si pugnat extricata densis cerva plagis". si 'extricata' est soluta, 'inextricata' insoluta sine dubio.

Ad v. 28 Reginae regis filiae, Ariadnes.

Ad v. 31 Opere in tanto in foribus adfabre factis.

Ad v. 33 Bis patriae cecidere manus ideo quia patriae. quin protinus omnem ostendit plura fuisse, quam dixit, depicta.

Ad v. 34 Perlegerent perspectarent, scilicet picturam. nec incongrue legi picturam dixit, cum Graece γράψαι et pingere dicatur et scribere. hoc est quod ait Horatius in arte poetica "et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadant, parce detorta". praemissus achates κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus, id est secundum taciturnitatem.

Ad v. 36 Deiphobe glauci subaudi 'filia'. et est proprium nomen Sibyllae. multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas omnes Varro commemorat et requirit a qua sint fata Romana conscripta. et multi, sequentes Vergilium, ab hac Cumana dicunt: quae licet longaeva legatur, non tamen valde congruit eam usque ad Tarquinii tempora durasse, cui Sibyllinos libros constat oblatos. ducitur tamen Varro, ut Erythraeam credat scripsisse, quia post incensum Apollinis templum, in quo fuerant, apud Erythram insulam ipsa inventa sunt carmina.

Ad v. 37 Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit et supra diximus Apollinem sex mensibus apud Lycios et sex apud Delum dedisse responsa. item lectum est deos aliquotiens tantum kalendis, aliquotiens tantum idibus vaticinari; nonnumquam diei vel prima vel media vel postrema parte, unde est in iure fissus dies, id est non totus religiosus: quem nunc ostendit dicens non oportere Aenean religiosam diei partem perdere, id est oraculis congruam. sane sciendum 'poscit' lectionem esse meliorem: tempus enim poscit spectacula, non a spectaculis poscitur.

Ad v. 38 Nunc grege de intacto gregem pro armento posuit, nam de iuvencis dicturus est: quae per poeticam licentiam saepe confundit. illo loco proprie posuit "quinque greges illi balantum quina redibant armenta". 'intacto' autem indomito, ut "et intacta totidem cervice iuvencas".

Ad v. 39 Lectas de more bidentes 'de more' antiquo scilicet, quem praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam: quod docet aliud esse intactum, aliud lectum. 'bidentes' autem, ut diximus supra, oves sunt circa bimatum, habentes duos dentes eminentiores: quae erant aptae sacrificiis.

Ad v. 42 excisum] deest 'est'. evboicae rupis latus hoc est montis Cumani, quem Euboici habitaverunt. est autem acyrologia: coloniae enim epitheton rei dedit inmobili. in antrum in antri similitudinem, ut "portus ab euroo fluctu curvatus in arcum".

Ad v. 43 Quo Lati ducunt aditus centum ostia centum non sine causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruvius qui de architectonica scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur. ostia centum finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum sermonum sunt. inveniuntur tamen Apollinis logia et viginti quinque et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi.

Ad v. 44 Totidem voces ac si diceret, et tot sermones.

Ad v. 46 Deus ecce deus vicinitate templi iam adflata est numine: nam furentis verba sunt deum velle ostendere, qui ipsi tantum videtur. sane cauti satis esse debemus, quando plena sit numine et quando deum deponat: de Miseno enim post vaticinationem dictura est.

Ad v. 47 Non color unus idem Lucanus "stat numquam facies" (5.214).

Ad v. 48 Comptae comae antehac scilicet: nam propter sacra resolutae sunt, ut "vittasque resolvit sacrati capitis".

Ad v. 49 Maiorque videri videbatur, sicut solebat in vaticinantibus apparere numinis praesentia: quod humanis inludebat aspectibus. unde ait 'maiorque videri'; non enim erat re vera.

Ad v. 50 Nec mortale sonans alia enim numinum vox est, ut "nec vox hominem sonat", item "vocisve sonus vel gressus euntis". adflata est numine nondum deo plena, sed adflata vicinitate numinis. quando siquidem: nam coniunctio est, non adverbium.

Ad v. 51 Cessas in vota tardus es ad vota facienda: nam si dixeris 'cessas in votis', hoc significat, tardus es dum vota facis. aliud est 'cessas in illam rem', aliud 'cessas in illa re': tardus es ad faciendam rem et tardus es in facienda re. figurate autem dixit 'cessas' circa promittenda vota numinibus.

Ad v. 52 Tros principale pro derivativo, pro 'Troius'. ante dehiscent trahit hoc de matris deum templo, quod non manu, sed precibus aperiebatur.

Ad v. 53 Attonitae stupendae, non stupentis: ergo 'attonitae' facientis attonitos, ut 'mors pallida', 'tristis senecta'. ora domus quia supra ait "unde ruunt totidem voces responsa Sibyllae".

Ad v. 54 Per dura cucurrit ossa tremor religionis est et divinae reverentiae: alibi "ipse manu multo suspensam numine ducit".

Ad v. 55 Pectore ab imo a mentis intimo: nec inmerito; nam illa re divinitas flectitur, quae est nobis cum divinitate communis, id est sensu.

Ad v. 56 Phoebe graves Troiae semper miserate labores secundum Homerum, qui eum dicit semper Troiae propugnatorem fuisse. et bene ait 'miserate', quia Troia defendi non potuit: ideo non dixit, qui defendisti, sed miseratus es.

Ad v. 57 Dardana qui paridis Achilles, a matre tinctus in Stygem paludem, toto corpore invulnerabilis fuit, excepta parte qua tentus est. qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset, insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est: unde fingitur quod tenente Apolline Paris direxerit tela. et bene ait 'direxti', quasi ad solum vulnerabilem locum. 'Dardana' autem ideo, ut non adultero, sed genti praestitisse videatur. tela manusque vel quia aliud sine alio esse non potest, vel hoc dicit: et artem per tela, ut nosset quid feriret, et virtutem per manus dedisti, ut eius fata compleret.

Ad v. 58 Magnas obevntia terras tot maria intravi terras cingentia. Oceanus quidem ambit omnes terras: et licet iste per ea maria navigaverit quae terris cinguntur, tamen non dixit inproprie, cum de Oceano ista nascantur.

Ad v. 59 Tot maria dicendo 'maria' partem eum maris navigasse significat, non totum mare: mare enim elementum est totum, maria vero partes maris, sicut et terrae partes sunt, terra vero totum elementum est. penitusque repostas longe remotas, avias.

Ad v. 60 Massylum gentes Massyli sunt Mauri: unde speciem pro genere posuit; nam Aeneas ad Africam venit, cuius partem constat esse Massyliam. mediterranea est pars Mauretaniae: unde a parte totum accipere debemus. praetentaque syrtibus arva circumfusa: incerta enim sunt illic maria et terrae: unde ait Lucanus "aequora fracta vadis abruptaque terra profundo" (9.308).

Ad v. 61 Prendimus quippe fugientem Italiam.

Ad v. 62 Hac Troiana tenus hactenus, hucusque, id est hic sit finis. nam tenus proprie est extrema pars arcus, ut Plautus ostendit: unde tractum est, ut 'hactenus' hucusque significet. Troiana fortuna a praeiudicio, id est mala, adversa. et dicit iniquum esse, ut Troianam fortunam patiantur in Italia.

Ad v. 63 Fas est parcere genti quia se victam fatetur.

Ad v. 64 Quibus obstitit ilium Ganymedes enim Hebae obfuit, Paris Minervae et Iunoni. quod autem, cum dixerit 'dique deaeque omnes', dearum tantum reperimus exempla, non mirum est, cum supra dixerimus ἀρσενοθήλεις esse omnes deos. possumus ergo et per unam rem utrumque intellegere, licet dicatur etiam Neptuno obfuisse Troia ex denegatione mercedum. novimus praeterea esse morem poeticum, ut duabus propositis rebus uni respondeant, ut "navita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton": nam suppresso numero dixit nomina.

Ad v. 66 Praescia venturi absolutum est, rerum venturarum. da dic, ut "qui sit da, Tityre, nobis": unde est contra "accipe nunc Danaum insidias": non enim praestare aliquid poterat, sed indicare futura. non indebita posco regna meis fatis deest 'si'. est autem εἱρμὸς , id est longissimum hyperbaton: Phoebe et vos dii deaeque, tuque o vates da, id est dic, Latio Teucros considere, si non posco regna meis fatis indebita. 'dic' autem 'considere', id est utrum possimus considere. et verecunde dictum est 'non posco indebita', cum certum constet esse regna deberi.

Ad v. 68 Errantesque deos ut "diis sedem exiguam patriis". agitataque numina Troiae aut mecum vexata: aut certe ξόανα dicit, id est simulacra brevia, quae portabantur in lecticis et ab ipsis mota infundebant vaticinationem: quod fuit apud Aegyptios et Carthaginienses.

Ad v. 69 Tum phoebo et triviae ut solet miscet historiam: nam hoc templum in Palatio ab Augusto factum est. sed quia Augustus cohaeret Iulio, qui ab Aenea ducit originem, vult Augustum parentum vota solvisse.

Ad v. 70 Festosque dies de nomine phoebi ludos Apollinares dicit, qui secundum quosdam bello Punico secundo instituti sunt, secundum alios tempore Syllano ex responso Marciorum fratrum, quorum extabant, ut Sibyllina, responsa.

Ad v. 71 Te quoque magna manent nostris penetralia regnis id est coleris ut numen. 'manent' autem exspectant, 'penetralia' secreta templorum.

Ad v. 72 Tuas sortes Sibyllina responsa, quae, ut supra diximus, incertum est cuius Sibyllae fuerint, quamquam Cumanae Vergilius dicat, Varro Erythraeae. sed constat regnante Tarquinio quandam mulierem, nomine Amaltheam, obtulisse ei novem libros, in quibus erant fata et remedia Romana, et pro his poposcisse CCC. philippeos, qui aurei tunc pretiosi erant. quae contempta alia die tribus incensis reversa est et tantundem poposcit, item tertio aliis tribus incensis cum tribus reversa est et accepit quantum postulaverat, hac ipsa re commoto rege, quod pretium non mutabat. tunc mulierem subito non apparuisse. qui libri in templo Apollinis servabantur, nec ipsi tantum, sed et Marciorum et Begoes nymphae, quae artem scripserat fulguritarum apud Tuscos: unde addidit modo 'tuas sortes arcanaque fata'. et hoc trahit poeta. Aenean tamen inducit quasi de praesenti dicentem oraculo.

Ad v. 73 Lectosque sacrabo alma viros quia nisi patricii non fiebant. sciendum sane primo duos librorum fuisse custodes, inde decem, inde quindecim usque ad tempora Sullana. postea crevit numerus, nam et sexaginta fuerunt, sed remansit in his quindecimvirorum vocabulum.

Ad v. 74 Foliis tantum ne carmina manda ut Varro dicit, in foliis palmae interdum notis, interdum scribebat sermonibus, ut diximus supra.

Ad v. 76 Ipsa pro 'tu'. et posuit pronomen eius personae de qua loquimur, pro illius cum qua loquimur. est autem Graecum, nam dicunt αὐτὴ εἰπὲ , id est tu dic. finem dedit ore loquendi hoc est definivit ei, ut ore loqueretur nec in foliis scriberet.

Ad v. 77 Nondum patiens quae nondum posset implere oraculorum sermones: aut 'dum' vacat, et est inpatiens Phoebi.

Ad v. 78 Bacchatur vates bene 'bacchatur'. idem enim est Apollo, qui Liber pater, qui Sol, unde ait Lucanus "cui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae" (5.73): unde in eorum sacris erat Phoebadum Baccharumque conventus.

Ad v. 79 Excussisse deum excuti proprie de equis dicimus: quod ideo traxit, quia Phoebus, id est Sol, equis utitur. et nunc Sibyllam quasi equum, Apollinem quasi equitem inducit et in ea permanet translatione: 'excussisse' ait, ut "excussus Aconteus"; item 'fera corda domans', quod est equorum primum frenos pati et stimulos, ut "ea frena furenti concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo". quod autem dicit 'magnum deum', non re vera ait, sed retulit ad affectum colentis, ut "summe deum, sancti custos Soractis Apollo": unicuique enim deus quem colit magnus videtur. 'excussisse' vero 'deum' pro 'excutere', tempus est pro tempore. est autem Attica figura, qua nos uti non convenit, quia hac licenter utuntur poetae.

Ad v. 80 Fingitque premendo componit, ut "et corpora fingere lingua". componit autem ad moderationem certam dicendi: ut enim supra diximus, omnia quidem vident, sed non omnia indicant sacerdotes.

Ad v. 81 Ostia iamque domus patvere precibus scilicet. et quae antea ostia erant, patefacta aditus esse coeperunt.

Ad v. 82 Ferunt responsa quia ait supra "ora domus".

Ad v. 83 Pelagi defuncte periclis non liberate pelago, sed marinis periculis: nam adhuc navigaturus est, sed sine ullo discrimine. 'defuncte' autem liberate: nam dicimus functos officio qui officia debita complerunt, unde et honoribus functos. hinc et defunctos mortuos dicimus, qui compleverunt vitae officia, unde est "et nil iam caelestibus ullis debentem".

Ad v. 84 Sed terra legitur et 'terrae', unum tamen est. in regna lavini alii 'Latini' legunt, cuius tunc erant. sed quia divina loquitur, futura praeoccupat; postea enim Lavinium dicetur: licet possit ad Lavinum, Latini fratrem, referri, qui illic ante regnavit.

Ad v. 86 Horrida bella quae contra hospitem cognatumque suscepta sunt, ut Latinus dicturus est "arma impia sumpsi promissam eripui".

Ad v. 87 Spumantem sanguine cerno quasi non praedicit, sed videt quod facturus est Turnus, ut "recalent nostro Tiberina fluenta sanguine adhuc".

Ad v. 88 Non simois tibi nec xanthus Tiberis et Numicus, in quem cecidit. dorica castra Graeca. et re vera: nam Turnus Graecus fuit, ut "et Turno si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae".

Ad v. 89 Partus achilles Turnum significat. et sic hoc dictum est, ut in bucolicis "alter erit tum Tiphys et altera quae vehat Argo delectos heroas". et hoc est quod dicit "obscuris vera involvens", nam licet vera sint, latent: unde Apollo λοξίας dicitur, id est obliquus.

Ad v. 90 Natus et ipse dea de Venilia, sorore Amatae, ut "cui diva Venilia mater". nec debet mirum esse Amatam fuisse mortalem, cum etiam Turnus, Iuturnae frater, mortalis fuerit: nam haec fuerant divina beneficia. addita ivno inimica. est autem verbum Lucilii et antiquorum, ut Plautus "additus Ioni Argus".

Ad v. 91 In rebus egenis per transitum ostendit famem futuram.

Ad v. 93 Conivnx iterum hospita nam et Paris ab Helena fuerat susceptus hospitio. 'hospita' autem more suo dixit. et bene ne aliquid inputetur Aeneae, quasi fatorum hoc esse praedicit.

Ad v. 95 Ne cede ne cedas, sed esto audentior quam tua te fortuna permittit. et bene adversa fortunae docet virtute aut vitari aut inminui aut patienter sustineri.

Ad v. 96 Via ratio, opportunitas.

Ad v. 97 Graia pandetur ab urbe propter Euandrum, qui eum in Tusciam missurus ad Tarchontem est.

Ad v. 98 Ex adyto locum vaticinationis ostendit. cumaea sibylla bene addidit propter discretionem.

Ad v. 99 Antroque remugit quia in antro est, ut "pulsati colles clamore resultant".

Ad v. 100 Obscuris vera involvens vera et obscura confundens. est autem hypallage, veris obscura inserens.

Ad v. 102 Cessit furor non penitus recessit, sed paulatim coepit inminui: nam est paulo post de Miseni morte dictura, quod non procedit, si nunc numen recessit.

Ad v. 103 non vlla laborum pro nulla, ut "non ullus aratro cessit honos".

Ad v. 104 Non vlla laborum o virgo 'o' licet sit naturaliter brevis in Latinis sermonibus, apud Vergilium tamen pro longa habetur, ut hoc loco 'virgo', item alibi "quis te magne Cato tacitum", exceptis 'ego', ut "ast ego quae divum", 'duo', ut "si duo praeterea", 'scio', ut "nunc scio quid sit amor", et 'nescio', ut "nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos". apud alios 'o' nisi in Graecis nominibus non producitur, quod et nunc sequi debemus. dicunt tamen quidam quod 'o' tunc producitur in nominativo, quando et in genetivo producta fuerit. quod falsum est: nam et Vergilius produxit 'virgo', cum 'virginis' faciat, et Lucanus 'Cato' corripuit, ut "nos Cato da veniam" (9.227), cum 'Catonis' faciat. item 'Iuno' cum producat Vergilius, Statius tamen corripuit. sane sciendum adlocutionem hanc esse suasoriam cum partibus suis: nam honestum est quod dicit se patrem requirere, utile ut ab eo patriae originem discat, necessarium quia iusserat pater, ut "Ditis tamen ante infernas accede domos", possibile quia ait 'quando hic inferni ianua regis dicitur' item 'potes namque omnia': si omnia, et hoc. nova mi facies id est species. et sciendum pronomen 'mihi' numquam in synaeresin venire, ne incipiat esse blandientis adverbium. et licet quidam huius loci nitantur exemplo, non procedit, vel quia unum est, vel quia potest esse etiam blandientis adverbium. 'nihil' vero pro metri necessitate cogitur: nam si pars sequens orationis a vocali inchoet, 'nihil' dicimus, ut "heu nihil invitis fas quemquam fidere divis": si autem a consonante inchoet, 'nil' ponimus, ut Iuvenalis "nil tale expectes: emit sibi. multa videmus". inopinave surgit nomen est, non participium: nam 'inopinata' diceret, quod non procedit. 'opinatus' enim venit ab eo quod est 'opinor'; sed quia 'inopinor' non dicimus, ideo nec 'inopinatus' facit, sicut et 'nocens' participium est, quia invenimus 'noceo' verbum, 'innocens' vero nomen, quia 'innoceo' non dicimus. nullum est enim participium, quod a verbo non trahatur, licet a sui verbi forma non veniat, ut 'placita': licet 'placeor' non dicamus, tamen placeo invenimus; item 'regnata' 'triumphata'. unde 'galeatus' et 'tunicatus' et 'togatus' nomina conprobantur: nullum enim verbum horum originis reperitur.

Ad v. 105 Omnia percepi atque animo mecum ante peregi 'percepi' ante cognovi ab Heleno vel a patre, qui ait "gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est". dicit autem se futura partim audisse, partim mente praecepisse. sed occurrit: si novit omnia, quid consulit numen? sed nosse se dicit omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem, ut ad illud veniat quo possit patrem videre: nam quod dicit 'unum oro', non solum dicit, sed praecipuum, ut "unam posthabita coluisse Samo".

Ad v. 106 Quando siquidem. et est coniunctio.

Ad v. 107 Et tenebrosa palus acheronte refuso paludem pro lacu posuit: nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis aestuariis. 'palus' autem bene iste produxit 'lus', quia 'paludis' facit, quod supra planius diximus: Horatius corripuit, ut "sterilisque diu palus aptaque remis". 'tenebrosa' autem nigra, per quod altam significat, ut "nigra figit sub nube columbam", id est alta. acheronte refuso Acheron fluvius dicitur inferorum, quasi sine gaudio. sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium. quod autem dicitur ignibus plenus, haec ratio est: omnia vicina illic loca calidis et sulpuratis aquis scatent. sine gaudio autem ideo ille dicitur locus, quod necromantia vel sciomantia, ut dicunt, non nisi ibi poterat fieri: quae sine hominis occisione non fiebant; nam et Aeneas illic occiso Miseno sacra ista conplevit et Vlixes occiso Elpenore. quamquam fingatur in extrema Oceani parte Vlixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae commemorat, et ex tempore navigationis; dicit enim eum a Circe unam noctem navigasse et ad locum venisse, in quo haec sacra perfecit: quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est. praeterea a Baio socio eius illic mortuo Baias constat esse nominatas. dicitur etiam vidisse Herculem, ideo quia illic sunt Bauli, locus Herculis dictus quasi Boaulia, quod illic habuit animalia, quae Geryoni detracta ex Hispania adduxerat.

Ad v. 108 Ire contingat 'ut' minus est, ut sit 'ut ire contingat, ut iter doceas'.

Ad v. 109 Sacra ostia pandas aut venerabilia aut execranda, sicut de Tartaro dicturus est "sacrae panduntur portae".

Ad v. 110 Illum ego per flammas meritum adprobat patris, ut iustum videatur esse desiderium. sequentia tela ut "ardentes clipeos atque aera micantia cerno".

Ad v. 111 Ex hoste recepi liberavi, ut "frugesque receptas". 'ex hoste' autem plus est, quam si 'ex hostibus' diceret, ut diximus supra. 'ex hoste' enim generaliter dicitur, 'ex hostibus' partem ostendit, sicut dicendo 'terram' significamus elementum, 'terras' vero singulas partes, ut Africae, Italiae.

Ad v. 112 Meum comitatus iter non spe salutis, sed mei causa me secutus, ut "cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso".

Ad v. 113 Caelique ferebat ut ante morte praeventus sit, quam ferre desierit. et mire inperfecto usus est tempore, ac si diceret 'adhuc si viveret, ferret'.

Ad v. 114 Vires vltra sortemque senectae quia senectae sors quies est et otium, sicut pueritiae ludus, amor adulescentiae, ambitus iuvenalis aetatis. ergo aliud ferebat pater, quam sors exigebat senectae.

Ad v. 116 Orans mandata dabat sic dictum est, ut "supplex tua numina posco": maior enim ad impetrandum vis est eum rogare, qui possit iubere. mandata dabat ut "huc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet".

Ad v. 118 Lucis hecate praefecit avernis Hecate trium potestatum numen est: ipsa enim est Luna, Diana, Proserpina. sed solam Proserpinam dicere non potuit propter lucos qui Dianae sunt, item Dianam, quia 'Avernis' ait: unde elegit nomen, in quo utrumque constabat. unde Lucanus de Proserpina ait "Hecate pars ultima nostrae" (6.700).

Ad v. 119 Si potvit manes nititur exemplis quae inferiora sunt per comparationem, ut ipse videatur iustius velle descendere: nam Orpheus revocare est conatus uxorem, hic vult tantum patrem videre. Orpheus autem voluit quibusdam carminibus reducere animam coniugis: quod quia implere non potuit, a poetis fingitur receptam iam coniugem perdidisse dura lege Plutonis: quod etiam Vergilius ostendit dicendo 'arcessere', quod evocantis est proprie.

Ad v. 120 Fidibusque canoris bene sonantibus chordis. 'fidibus' autem est a nominativo 'haec fidis', ut sit pyrrichius: nam 'fides' iambus est.

Ad v. 121 Si fratrem pollux alterna morte redemit ut diximus supra, Helena et Pollux de Iove nati inmortales fuerunt, nam Castor Tyndarei filius fuit: cuius mortem suo interitu fraterna pietas redemit. quod ideo fingitur, quia horum stellae ita se habent, ut occidente una oriatur altera. et item exemplum per comparationem: quod quia pium est, se ad frequentiam contulit dicendo 'itque reditque viam totiens'.

Ad v. 122 Quid thesea durum exemplum, unde nec inmoratus est in eo. dicit autem inferos debere patere pietati, qui patuerunt infanda cupienti: nam hic ad rapiendam Proserpinam ierat cum Pirithoo et illic retentus luit poenas, ut "sedet aeternumque sedebit infelix Theseus".

Ad v. 123 Magnum quid memorem alciden?? melius sic distinguitur, licet quidam legant 'quid Thesea magnum', ut epitheton ei dent, qui per se non est magnus: nam Herculem etiam sine epitheto magnum intellegimus. sed melius est 'magnum' dare Herculi, quam sacrilego. et mi genus ab iove summo occurrit tacitae quaestioni: hi enim qui descenderant, a diis ducebant originem.

Ad v. 124 Arasque tenebat rogabant enim deos ararum ansas tenentes.

Ad v. 125 Sate sanguine divum unde Aeneas desiit, inde haec sumpsit exordium.

Ad v. 126 Facilis descensus averni legitur et 'Averno', id est ad Avernum; sed si 'Averni', inferorum significat et lacum pro inferis ponit.

Ad v. 127 Noctes atque dies patet atri ianva ditis id est omni tempore homines in fata concedunt. et hoc poetice: nam Lucretius ex maiore parte et alii integre docent inferorum regna ne posse quidem esse: nam locum ipsorum quem possumus dicere, cum sub terris esse dicantur antipodes? in media vero terra eos esse nec soliditas patitur, nec κέντρον terrae: quae si in medio mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legitur "bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum". ergo hanc terram in qua vivimus inferos esse voluerunt, quia est omnium circulorum infima, planetarum scilicet septem, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae, et duorum magnorum. hinc est quod habemus "et novies Styx interfusa coercet": nam novem circulis cingitur terra. ergo omnia quae de inferis finguntur, suis locis hic esse conprobabimus. quod autem dicit 'patet atri ianua Ditis sed revocare gradum superasque evadere ad auras hoc opus hic labor est' aut poetice dictum est aut secundum philosophorum altam scientiam, qui deprehenderunt bene viventium animas ad superiores circulos, id est ad originem suam redire: quod dat Lucanus Pompeio ut "vidit quanta sub nocte iaceret nostra dies" (9.13): male viventium vero diutius in his permorari corporibus permutatione diversa et esse apud inferos semper.

Ad v. 129 Pauci quos aequus amavit ivppiter tria genera hominum dicit ad superos posse remeare: quos diligit Iuppiter, hoc est hos quos in ortu benignus siderum aspectus inradiat, Iuvenalis "distat enim, quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus": quos prudentia sublevat, nam hoc est 'quos ardens evexit ad aethera virtus': item religiosos, quos a diis genitos dicit; consequens enim est ut deorum suboles religionibus vacet. 'diis' autem 'geniti', quia corporibus se infundebant potestates supernae, unde heroes procreabantur.

Ad v. 131 Tenent media omnia silvae causam reddit cur non facilis sit animarum regressus, quia omnia polluta et inquinata sunt: nam per silvas tenebras et lustra significat, in quibus feritas et libido dominantur.

Ad v. 132 Cocytusque sinu labens circumflvit atro fluvius inferorum est, dictus ἀπὸ τοῦ κωκύειν , id est lugere: nam Homerus sic posuit. est autem hic locus vicinus Acheronti, de quo diximus supra: qui ideo luctuosi esse finguntur, quia, ut exposuimus in primis partibus libri, haec sacra morte hominis fiebant.

Ad v. 134 Bis stygios innare lacus modo et post mortem. quod autem dicit Ovidius Aenean inter deos relatum, non mirum est: nam, ut supra diximus, necesse est etiam relatorum inter deos apud inferos esse simulacra, ut Herculis, Liberi patris, Castoris et Pollucis. multi hoc non videntes ad Sibyllam referunt, ut dicat: vis me bis inferos cernere, modo et 'cum me lucis Hecate praefecit Avernis', quod est paulo post dictura. quod si est, non bis haec, sed tertio inferos cernet: nam quandoque etiam ipsa morietur. item hi supra dictam non videntes rationem, dicunt de se Sibyllam dicere: nam si de Aenea dicat, non eum praevidet deum futurum. quod si est, caruit numine et quemadmodum est de Miseno vaticinatura? unde referre nos debemus ad id ut dicamus etiam post apotheosin apud inferos remanere simulacra. stygios lacus Styx palus quaedam apud inferos dicitur, de qua legimus "di cuius iurare timent et fallere numen": quod secundum fabulas ideo est, quia dicitur Victoria, Stygis filia, bello Gigantum Iovi favisse: pro cuius rei remuneratione Iuppiter tribuit ut dii iurantes per eius matrem non audeant fallere. ratio autem haec est: Styx maerorem significat, unde ἀπὸ τοῦ στυγεροῦ , id est a tristitia Styx dicta est. dii autem laeti sunt semper: unde etiam inmortales, quia ἄφθαρτοι καὶ μακάριοι , hoc est sine morte beati. hi ergo quia maerorem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam, id est tristitiam, quae est aeternitati contraria. ideo iusiurandum per execrationem habent.

Ad v. 135 Tartara locus inferorum profundus, de quo Lucanus ad inferos dicit "cuius vos estis superi" (6.748). insano magno.

Ad v. 136 Accipe quae peragenda prius si vis, inquit, reverti, audi observationis praecepta. et sub imagine fabularum docet rectissimam vitam, per quam animabus ad superos datur regressus. latet arbore opaca avreus licet de hoc ramo hi qui de sacris Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, publica tamen opinio hoc habet. Orestes post occisum regem Thoantem in regione Taurica cum sorore Iphigenia, ut supra diximus, fugit et Dianae simulacrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocavit. in huius templo post mutatum ritum sacrificiorum fuit arbor quaedam, de qua infringi ramum non licebat. dabatur autem fugitivis potestas, ut si quis exinde ramum potuisset auferre, monomachia cum fugitivo templi sacerdote dimicaret: nam fugitivus illic erat sacerdos ad priscae imaginem fugae. dimicandi autem dabatur facultas quasi ad pristini sacrificii reparationem. nunc ergo istum inde sumpsit colorem. ramus enim necesse erat ut et unius causa esset interitus: unde et statim mortem subiungit Miseni: et ad sacra Proserpinae accedere nisi sublato ramo non poterat. inferos autem subire hoc dicit, sacra celebrare Proserpinae. de reditu autem animae hoc est: novimus Pythagoram Samium vitam humanam divisisse in modum y litterae, scilicet quod prima aetas incerta sit, quippe quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit: bivium autem y litterae a iuventute incipere, quo tempore homines aut vitia, id est partem sinistram, aut virtutes, id est dexteram partem sequuntur: unde ait Persius "traducit trepidas ramosa in compita mentes". ergo per ramum virtutes dicit esse sectandas, qui est y litterae imitatio: quem ideo in silvis dicit latere, quia re vera in huius vitae confusione et maiore parte vitiorum virtus et integritas latet. alii dicunt ideo ramo aureo inferos peti, quod divitiis facile mortales intereunt. Tiberianus "aurum, quo pretio reserantur limina Ditis".

Ad v. 137 Lento vimine flexili, ut "lenta quibus torno facili superaddita vitis": alias gravi.

Ad v. 138 Ivnoni infernae Proserpinae, ut "sacra Iovi Stygio". dictus dicatus.

Ad v. 139 Et obscuris clavdunt convallibus umbrae re vera enim nemus Aricinum densum est.

Ad v. 140 Sed non ante datur sive iustis sive iniustis. sic intellegentes removebimus quaestionem: hinc enim dicit "longo post tempore visum". ex eo enim quod dicit descendisse aliquos, ramum quoque depositum esse significat. telluris operta secundum eos qui dicunt inferos in medio esse terrarum: quos Iuvenalis dicit putari esse sub terris, ut "esse aliquos manes et subterranea regna".

Ad v. 142 Pulchra quae rapi meruit. svum sibi carum.

Ad v. 143 Non deficit alter ne diceret ab his, qui primo descenderunt, esse sublatum.

Ad v. 144 Frondescit in naturam redit. et honeste locutus est dicens: habet frondes sui metalli.

Ad v. 145 Alte vestiga oculis require omni intentione. rite repertum carpe 'rite carpe', id est cum observatione, non 'rite repertum'.

Ad v. 147 Si te fata vocant hoc est, si quem fata vocant facile sequitur.

Ad v. 148 Poteris poterit quis. tertiae enim personae significationem ad secundam transtulit et generaliter loquitur: nam ut de Aenea dicat non procedit. si enim dubitat, caret deo nec potest de Miseno vaticinari. duro ferro et genus esse potest et species.

Ad v. 149 Praeterea ac si diceret: est et alia opportunitas descendendi ad inferos, id est Proserpinae sacra peragendi. duo autem horum sacrorum genera fuisse dicuntur: unum necromantiae, quod Lucanus exsequitur, et aliud sciomantiae, quod in Homero, quem Vergilius sequitur, lectum est. sed secundum Lucanum in necromantia ad levandum cadaver sanguis est necessarius, ut "pectora tunc primum ferventi sanguine supplet" (6.667), in sciomantia vero, quia umbrae tantum est evocatio, sufficit solus interitus: unde Misenus in fluctibus occisus esse inducitur. tibi ideo addidit 'tibi', ne 'amici' posset etiam ad Sibyllam referri.

Ad v. 150 Incestat polluit. et incestum est quaecumque pollutio.

Ad v. 151 Pendes sollicitus es, ut "ipse manu multo suspensum numine ducit". et proprie pendere est desiderare aliquid audire, ut "pendetque iterum narrantis ab ore".

Ad v. 152 Sedibus hunc refer ante svis apud maiores, ut supra diximus, omnes in suis domibus sepeliebantur, unde ortum est ut lares colerentur in domibus: unde etiam umbras larvas vocamus a laribus, nam dii penates alii sunt. inde est quod etiam Dido cenotaphium domi fecit marito. ergo aut secundum istum locutus est morem, quamvis adhuc Troiani domos non habuerint: aut dicit, refer hunc naturalibus sedibus, id est terrae: nam in aqua perierat. verum tamen illud est, ut intellegamus eam dicere, sepeli eum: nam sepulcrum sedes vocatur: Horatius "nulla certior tamen rapacis Orci sede destinata divitem manet erum", Vergilius "et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen". vel 'suis', quoniam eiusdem nominis locum habiturus sit. persuadet autem sepulturam, ut possit recentis cadaveris uti anima, ut ait Lucanus "non in tartareo latitantem poscimus antro adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem animam: primo pallentis hiatu haeret adhuc Orci" (6.712).

Ad v. 153 Piacula sunto ad expiationem pollutionis, quae fuerat nata morte Miseni.

Ad v. 154 Sic demum ad postremum, hoc est novissime. et haec particula tam apud Vergilium, quam apud omnes idoneos auctores hoc significat, licet in aliis diversa significet. lucos stygis et regna invia vivis aspicies Seneca scripsit de situ et de sacris Aegyptiorum. hic dicit circa Syenen, extremam Aegypti partem, esse locum, quem Philas, hoc est amicas, vocant ideo quod illic est placata ab Aegyptiis Isis, quibus irascebatur quod membra mariti Osiridis non inveniebat, quem frater Typhon occiderat. quae inventa postea cum sepelire vellet, elegit vicinae paludis tutissimum locum, quam transitu constat esse difficilem; limosa enim est et papyris referta et alta. ultra hanc est brevis insula, inaccessa hominibus, unde Abatos appellata est: Lucanus "hinc Abatos, quam nostra vocat veneranda vetustas" (10.323). haec palus Styx vocatur, quod tristitiam transeuntibus gignit. sane ad illam insulam ab his qui sacris inbuti sunt, certis transitur diebus. lectum est etiam quod vicini populi cadavera suorum ad alteram regionem transferunt; sed si quis forte in fluvio pereat nec eius inveniatur cadaver, post centum ei annos ultima persolvuntur. hinc est tractum "centum errant annos volitantque haec litora circum". et regna invia quae contra naturam fiunt non adserunt praeiudicium generalitati: unde ait 'invia regna', licet et Hercules aliique transierint et sit transiturus Aeneas. sic dictum est et illud "evaditque celer ripam inremeabilis undae".

Ad v. 156 Maesto vultu propter mortem amici et rami inquisitionem. defixus lumina defixa lumina habens, per quod tristitia mentis ostenditur.

Ad v. 157 Ingreditur pro graditur: vacat praepositio, ut "ingrediturque solo et caput inter nubila condit".

Ad v. 159 Paribus curis vestigia figit aut simili sollicitudine detentus incedit: aut 'figit vestigia', id est stat subito, quod cogitantes facere consuerunt.

Ad v. 160 Multa inter sese vario sermone serebant hic proprie dictus est sermo, qui inter utrumque seritur.

Ad v. 163 Indigna morte miserabili, non congrua eius meritis: vel propter animae etiam extinctionem elementi contrarietate.

Ad v. 165 Martemque accendere cantu hemistichium hoc dicitur addidisse dum recitat.

Ad v. 168 Vita spoliavit ad bellum retulit, in quo victis tolluntur exuviae.

Ad v. 170 Non inferiora secutus ubique Aenean Hectori conparat, ut "ambo animis, ambo insignes praestantibus armis".

Ad v. 171 Cava dum personat aequora concha aut personare facit: aut hysterologia est, dum per cava aequora sonat.

Ad v. 172 Demens inprovidus, qui non consideravit etiam deos in aemulationem posse descendere.

Ad v. 173 Aemulus modo 'eiusdem rei studiosus', alias 'inimicus' invenitur. exceptum oppressum insidiis: quo sermone ostendit eum tantae fuisse virtutis, ut ne a numine quidem nisi insidiis opprimeretur. triton paenultima accentum habet, nam Tritonis facit: si enim ultima habeat, Tritontis facit, quod non procedit: ut Demophoon, Demophoontis.

Ad v. 175 Ergo aut quia talis perierat, aut quia sic fuerat interemptus.

Ad v. 176 Praecipve pius Aeneas ubique Aenean supra ceteros inducit mortem cuiuslibet dolere, ut "nunc Amyci casum gemit", item "casuque animum concussus amici". hinc ei dat circa sepulturam etiam sordida officia, quae in aliis denegat locis. qui enim de pietatis generibus scripserunt primum locum in sepultura esse voluerunt: unde cum pontificibus nefas esset cadaver videre, magis tamen nefas fuerat si visum insepultum relinquerent. genus autem fuerat sepulturae iniectio pulveris: unde est "aut tu mihi terram inice". Horatius "non est mora longa; licebit iniecto ter pulvere curras".

Ad v. 177 Aramque sepulcri pyram dicit, quae in modum arae construi lignis solebat: nam et sequitur 'congerere arboribus caeloque educere certant'. et aram, quae ante sepulcrum fieri consuevit, intellegere non possumus, ut "stant manibus arae", cum nondum facta sit funeratio, quae praecedit sepulcrum. Probus tamen et Donatus de hoc loco requirendum adhuc esse dixerunt.

Ad v. 178 Caeloque educere certant ut hoc faciant mente pertractant: nam adhuc ituri ad silvas sunt.

Ad v. 179 Itur 'eo' e brevis est, 'itur' i longa invenitur. ergo quia hoc verbum breve est in origine et in declinatione fit longum, ideo certa eius natura nec in temporibus nec in participiis invenitur: nam cum 'itur' longa sit, 'iturus' brevis invenitur, ut "superumque in lumen ituras". multi tamen temptant dicentes 'itur' propter 'eo', quae prima verbi origo est, per diphthongon scribi debere: quod non procedit, quia diphthongos semper longa est, 'i' autem et produci potest et corripi. hinc est quod 'fortuitus' i et producit et corripit: Iuvenalis "non quasi fortuitus nec ventorum rabie, sed iratus cadat in terras et iudicet ignis", contra Horatius "nec fortuitum spernere cespitem leges sinebant". hic enim nisi i littera longa sit, non stat versus. et hoc protulimus exemplum unius sermonis, ne quis dicat 'iturus' et 'itur' ideo variam habere naturam propter temporum varietatem: unde melius est, ut diximus, originis considerare rationem. sane 'fortuitus' ab eundo est et a fortuna conpositum.

Ad v. 180 Procumbunt piceae picea secundum Plinium in naturali historia quinta species cedri est: nam cedria dicta est quasi KAIOME/NHS DRUO\S U(GRO\N , id est arboris umor ardentis.

Ad v. 183 Nec non Aeneas bona oeconomia venitur ad ramum.

Ad v. 184 Accingitur armis instruitur officiis.

Ad v. 186 Forte precatur vacat 'forte': et est versus de his qui tibicines vocantur, quibus datur aliquid ad solam metri sustentationem, ut "nunc dextra nunc ille sinistra": nec enim possumus intellegere eum fortuitu rogasse.

Ad v. 187 Si adverbium rogantis et optantis est per se plenum, sicut et 'o', quamquam neoterici haec iungant et pro uno ponant: Persius "o si ebulliat patruus, praeclarum funus! et o si".

Ad v. 188 Quando siquidem. et 'nimium vere' cum ingenti dixit adfectu, quasi mors praedicta falsa esse debuerit.

Ad v. 190 Cum forte columbae auguria aut oblativa sunt, quae non poscuntur, aut inpetrativa, quae optata veniunt. hoc ergo quia oblativum est, ideo dixit 'forte'. bene autem a columbis Aeneae datur augurium, et Veneris filio et regi: nam ad reges pertinet columbarum augurium, quia numquam solae sunt, sicut nec reges quidem.

Ad v. 191 Ipsa sub ora perite, ne si longius volarent, non ad eum pertinere viderentur: nam moris erat ut captantes auguria certa sibi spatia designarent, quibus volebant videnda ad se pertinere.

Ad v. 193 Maternas Veneri consecratas, propter fetum frequentem et coitum.

Ad v. 194 Si qua via est si est ratio. et iam ex hoc loco esse incipit inpetrativum quod fuerat oblativum. cursumque per avras 'cursum' vocavit impetum et eundi officium: nam et navium cursum dicimus.

Ad v. 196 Ne defice rebus ne desere in rebus incertis. et bene in silvis invocat matrem, quam iam scit sibi visam esse habitu venatricis, ut in primo legimus.

Ad v. 197 Sic effatus proprie effata sunt augurum preces: unde ager post pomeria, ubi captabantur auguria, dicebatur effatus. vestigia pressit quia ad captanda auguria post preces inmobiles vel sedere vel stare consueverant.

Ad v. 198 observans quae signa ferant servare enim et de caelo et de avibus verbo augurum dicitur. quo tendere pergant pascentes hinc iam optimum significatur augurium, quod pascebant. nam Romani moris fuit et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria captare auguria. unde est in Livio quod cum quidam cupidus belli gerendi a tribuno plebis arceretur ne iret, pullos iussit adferri: qui cum missas non ederent fruges, inridens consul augurium ait 'vel bibant', et eos praecipitavit in Tiberim: inde navibus victor revertens [ad Africam tendens] in mari cum omnibus quos ducebat extinctus est. multi 'pascentes' distingunt, et absolutus est sensus. alii dicunt 'pascentes volando' et referunt ad naturam columbarum, quae exilientes pascere consuerunt. alii 'volando' ambulando dicunt: vola enim dicitur media pars pedis sive manus.

Ad v. 199 Prodire prodibant: infinitus pro indicativo.

Ad v. 201 Grave olentis male olentis: alibi bene olentis, ut "et graviter spirantis copia thymbrae floreat".

Ad v. 202 Liquidumque per aera lapsae non est aeris perpetuum epitheton, sed purum et incorruptum ait Averni comparatione. dicit autem eas alte volasse ad vitandum Averni odorem.

Ad v. 203 Super arbore sidunt secundum antiquam licentiam.

Ad v. 204 Avri avra splendor auri: Horatius "tua ne retardet aura maritos", id est splendor. hinc et aurum dicitur a splendore, qui est in eo metallo: hinc et aurarii dicti, quorum favor splendidos reddit.

Ad v. 205 Brumali frigore viscum bene 'brumali' addidit: tunc enim maturum est et auri imitatur colorem, nam nova fronde viret. quod, ut ait Plinius in naturali historia, de fimo turdelarum in certis arboribus nascitur: unde Plautus "ipsa sibi avis mortem creat".

Ad v. 207 Teretis truncos 'teres' est rotundum aliquid cum proceritate, ut "incumbens tereti Damon sic coepit olivae". Horatius "brachia et vultum teretesque suras integer laudo".

Ad v. 210 Extemplo bene verbo usus est augurum, ut diximus supra.

Ad v. 211 Cunctantem aliud pendet ex alio: 'cunctantem', quia 'avidus', ut ostendat tantam fuisse avellendi cupiditatem, ut nulla ei satisfacere posset celeritas: nam tardantem dicere non possumus eum qui fataliter sequebatur. alii 'cunctantem' ad auri naturam referunt, id est mollem, quia paulatim frangitur et lentescit. alii 'cunctantem' gravem dicunt, ut "glaebas cunctantes crassaque terga expecta".

Ad v. 212 Nec minus nihilo minus ille deflebatur. interea dum itur ad silvas.

Ad v. 213 Ingrato tristi, ut gratum laetum aliquid dicimus. alii 'ingrato' dicunt gratiam non sentienti.

Ad v. 214 Pingvem aut de Graeco transtulit λιπαρὰν magnam: aut hypallage est, hoc est de pinguibus taedis.

Ad v. 215 Frondibus atris aptis ad funera.

Ad v. 216 Ante cupressos constitvunt cupressus adhibetur ad funera, vel quod caesa non repullulat, vel quod per eam funestata ostenditur domus, sicut laetam frondes indicant festae. Varro tamen dicit pyras ideo cupresso circumdari propter gravem ustrinae odorem, ne eo offendatur populi circumstantis corona, quae tamdiu stabat respondens fletibus praeficae, id est principi planctuum, quamdiu consumpto cadavere et collectis cineribus diceretur novissimum verbum 'ilicet', quod ire licet significat: unde est "dixitque novissima verba".

Ad v. 218 Pars calidos Latices Plinius in naturali historia dicit hanc esse causam ut mortui et calida abluantur et per intervalla conclamentur, quod solet plerumque vitalis spiritus exclusus putari et homines fallere. denique refert quendam superpositum pyrae adhibitis ignibus erectum esse nec potuisse liberari. unde et servabantur cadavera septem diebus, et calida abluebantur, et post ultimam conclamationem conburebantur: unde traxit Terentius "desine, iam conclamatum est". aena undantia flammis hoc est per flammas: alibi "nec iam se capit unda: volat vapor ater ad auras".

Ad v. 219 Lavant frigentis et ungunt versus Ennii, qui ait "Tarquinii corpus bona femina lavit et unxit".

Ad v. 220 Defleta participium ab eo quod est 'fleor', si tamen inveniatur; alias sine verbi origine esse dicemus.

Ad v. 221 Purpureas ad imitationem sanguinis, in quo est anima, ut diximus supra: ut "purpuream vomit ille animam". velamina nota vel ipsi cara, vel animae: ex notitia enim gignitur caritas, ut "hic inter flumina nota".

Ad v. 222 Feretro Graece dixit, nam latine capulus dicitur a capiendo: unde ait Plautus "capularis senex", id est capulo vicinus. et 'subiere feretro' ut "subeunt muro".

Ad v. 223 More parentum propinquioribus enim virilis sexus hoc dabatur officium.

Ad v. 224 Facem de fune, ut Varro dicit: unde et funus dictum est. per noctem autem urebantur: unde et permansit ut mortuos faces antecedant.

Ad v. 225 Fuso crateres olivo diis superis tantum libabant, inferis vero sacrificantes etiam vasa in ignem mittebant, unde ait 'crateres': quod etiam Statius in Archemori sepultura commemorat. 'olivum' autem ab oliva dixit: nam oleum ab olea dicitur.

Ad v. 226 Flamma quievit pyrae ingentis, quia, ut in quarto diximus, pro qualitate personae pyrae fiebant. sepulcra etiam vel minora vel magna faciebant.

Ad v. 228 Ossaque lecta aut collecta, aut lecta ideo quia, ut supra diximus, nobiles numquam soli conburebantur, sed cum dilectis equis vel canibus vel famulo.

Ad v. 229 Ter socios aut saepius, aut re vera ter: licet enim a funere contraxerint pollutionem, tamen omnis purgatio ad superos pertinet, unde et ait inparem numerum: aut quia hoc ratio exigit lustrationis. circumtulit purgavit. antiquum verbum est. Plautus "pro larvato te circumferam", id est purgabo: nam lustratio a circumlatione dicta est vel taedae vel sulphuris. Iuvenalis "si qua darentur sulphura cum taedis".

Ad v. 230 Spargens quia res aguntur infernae. in secundo Aeneas deos portaturus ait "donec me flumine vivo abluero". hic enim erat mos, ut diximus supra. felicis olivae arboris festae. sed moris fuerat ut de lauro fieret. sane dicit Donatus quod hoc propter Augustum mutavit. nam nata erat laurus in Palatio eo die, quo Augustus: unde triumphantes coronari consueverant. propter quam rem noluit laurum dicere ad officium lugubre pertinere.

Ad v. 231 Novissima verba id est 'ilicet': nam 'vale' dicebatur post tumuli quoque peracta sollemnia.

Ad v. 233 Svaque arma viro ipsi cara sculpsit in saxo: nam supra ea iam legimus concremata. remumque tubamque quia et bellator et remex fuerat. licet possimus etiam solam tubam accipere: remus enim dicitur lorum, quod continet tubam.

Ad v. 234 Monte sub aerio in aerio: nam supra est positus. 'aerium' autem alii altum dicunt, alii nomen montis antiquum volunt: unde est 'qui nunc Misenus ab illo dicitur'.

Ad v. 236 Praecepta sibyllae ut "duc nigras pecudes, ea prima piacula sunto".

Ad v. 237 Spelunca alta fuit qua ad inferos descendebatur, non ubi fuerat Sibylla vaticinata.

Ad v. 238 Scrupea lapillosa: nam scrupus proprie est lapillus brevis, qui incedentibus inpedimento est et pressus sollicitudinem creat: unde etiam scrupulus dictus est. lacu nigro aut alto: aut vere nigro inferorum vicinitate. tuta autem, quia hinc lacu, hinc cingitur silvis. dicit autem locum, quem nunc doliola vocant.

Ad v. 239 Volantes volucres: participium pro nomine posuit, ut "plurimus Alburnum volitans cui nomen asilo est": licet illic sit etiam altera figura. sane sciendum Lucretium et alios physicos dicere aerem corporeum esse, unde et aves sustinet; sed hunc cedere vapori sulphureo, unde aves in illis locis desertae aere, quo portari solent, concidunt non odore, sed pondere: quod potest esse veri simile, quia altius in eodem loco possunt volare, ut "tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae".

Ad v. 241 Ad convexa caeli curvitatem.

Ad v. 244 Invergit vina sacerdos in quarto ait "media inter cornua fundit". et fundere est supina manu libare, quod fit in sacris supernis; vergere autem est conversa in sinistram partem manu ita fundere, ut patera convertatur, quod in infernis sacris fit. haec autem pertinent ad victimarum explorationem, ut, si non stupuerint, aptae probentur.

Ad v. 247 Voce vocans non verbis, sed quibusdam mysticis sonis: nam varie numina invocabantur, quod aperte Lucanus expressit, ut "latratus habet illa canum gemitusque luporum: quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis exprimit et planctus fractaeque tonitrua nubis: tot rerum vox una fuit" (6.688). caeloque ereboque potentem hoc est quod ait 'Hecaten', ut plenum numen ostenderet.

Ad v. 248 Supponunt cultros id est victimas caedunt. fuit autem verbum sacrorum, in quibus mali ominis verba vitabant. hinc est quod et mactare dicebatur, quod magis augere significat. dicimus autem 'hic culter, cultri': nam 'cultellus' diminutivum est, 'cultellum' penitus Latinum non est.

Ad v. 249 Succipiunt antique, nam modo 'suscipiunt' dicimus.

Ad v. 250 Matri evmenidum id est Nocti, ut "hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem". et Eumenides dicuntur κατὰ ἀντίφρασιν , cum sint inmites. magnaeque sorori id est Terrae: nam, ut supra diximus, nihil est aliud nox nisi umbra terrarum.

Ad v. 251 Ense ferit ut eum contra umbras haberet consecratum. hinc est quod ei dicit Sibylla 'tuque invade viam vaginaque eripe ferrum', item "strictamque aciem venientibus offert". hoc autem etiam Homerus dicit. sterilemque tibi proserpina vaccam deae congruam, numquam enitenti.

Ad v. 252 Nocturnas aras quae tota nocte arderent. inchoat autem perficit. et est verbum sacrorum.

Ad v. 253 Solida inponit taurorum viscera flammis non exta dicit, sed carnes, nam 'viscera' sunt quicquid inter ossa et cutem est: unde etiam visceratio dicitur, ut diximus supra. ergo per 'solida viscera' holocaustum significat, quod detractis extis arae superinponebatur. quae nonnumquam abluta et elixa etiam ipsa reddebantur: unde infert 'fundens ardentibus extis'. quamquam alii pro parte totum velint, ut per exta totum animal intellegatur.

Ad v. 255 Primi sub lumina solis et ortus atqui haec sacra, ut dicunt, per noctem fiebant. sed locutus est secundum Romanum ritum, quo dies creditur a medio noctis incipere: illo autem loco, quo dicit 'nox ruit Aenea', non venit, sed finitur significat. quamquam alii dicant sacra haec a medio die incipere et perduci usque ad mediam noctem: quod si est, 'nox ruit' potest venit significare.

Ad v. 257 Visaeque canes vlulare ita numinis ostendebatur adventus. 'canes' autem Furias dicit Lucanus "Stygiasque canes in luce superna destituam" (6.733), sicut etiam diximus supra. 'ululare' autem et canum et Furiarum est.

Ad v. 258 Adventante dea ipsa scilicet Proserpina. profani qui non estis initiati, ἀμύητοι, βέβηλοι .

Ad v. 259 Totoque absistite luco hoc est, non tantum a spelunca, sed ab omni luci vicinitate discedite.

Ad v. 260 Invade viam ingredere.

Ad v. 262 Furens deo plena: aut certe similis furenti.

Ad v. 264 Dii quibus imperium est animarum plenus locus alta sapientia. de qua varie disserunt philosophi: nam dicunt per alios animas ad inferos duci, ut "hac animas ille evocat Orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit"; item per alios transferri, ut "navita sed tristis"; per alios purgari, ut "aliae panduntur inanes suspensae ad ventos"; per alios vero ad summa revocari, ut "Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno". sciens ergo de deorum imperio varias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem. ex maiore autem parte Sironem, id est magistrum suum Epicureum sequitur. huius autem sectae homines novimus superficiem rerum tractare, numquam altiora disquirere. umbraeque silentes secreta inferorum semper silentia: nam hominum umbrae loquuntur. hinc est "quae sacra silentia norunt". invocat autem summum bonum, quod in silentio constare manifestum est.

Ad v. 265 Et chaos elementorum confusio. invocat autem rerum primordia, quae in elementorum fuerunt confusione. per Phlegethonta, inferorum fluvium, ignem significat: nam φλὸξ Graece, latine ignis est; unde secundum Heraclitum cuncta procreantur. et re vera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat "sterili non quicquam frigore gignit". loca nocte silentia late aut hoc est quod supra ait 'umbraeque silentes', aut vult ostendere, esse partem mundi, in qua perpetuae sunt tenebrae. cum enim probatum sit quod legimus "et minima contentos nocte Britannos", sphaerae exigit ratio, ut e contrario sit regio noctibus vacans.

Ad v. 266 Sit mihi fas avdita loqui de alta dicturus prudentia miscet poeticam licentiam. sit numine vestro concedatur a vestro numine.

Ad v. 267 Alta terra et caligine mersas bene iunxit: ex terris enim caligo procreatur, id est umbra.

Ad v. 268 Obscuri sola sub nocte aut hypallage est 'sub obscura nocte soli ibant': aut 'sub sola nocte', id est ubi nihil aliud est praeter noctem.

Ad v. 269 Domos vacvas nostri mundi comparatione: simulacra enim illic sunt, quae inania esse non dubium est. inania regna inanium: per quod ostenditur vacuum.

Ad v. 270 Inceptam alii 'incertam' legunt, illuc tamen recurrit; nam 'incertam' incipientem, id est minorem significat. luce maligna obscura: nam malignum est proprie angustum, ut "aditusque maligni", id est minores, obscuri. sane sciendum, lunae, licet minoris, commemoratione ostendere eum, fuisse illic aliquid lucis: nam aliter omnia, quae dicturus est, videre non poterant.

Ad v. 271 Ubi quando: nam non est loci, sed temporis.

Ad v. 272 Nox abstulit atra colorem hoc et videmus et tractatur ab Epicureis, rebus tollere noctem colorum varietatem: unde etiam apud inferos omnia nigra esse dicuntur. contra hos Academici una re pugnant: nam squamas piscium dicunt lucere per noctem.

Ad v. 273 Vestibulum ut Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro captu ingenii: nam vestibulum, ut supra diximus, dictum ab eo, quod ianuam vestiat. alii dicunt a Vesta dictum per inminutionem: nam Vestae limen est consecratum. alii dicunt ab eo, quod nullus illic stet; in limine enim solus est transitus: quomodo vesanus dicitur non sanus, sic vestibulum quasi non stabulum. faucibus orci deum posuit pro loco, ut Iovem dicimus et aerem significamus: Horatius "manet sub Iove frigido venator". Orcum autem Plutonem dicit: nec enim per Charonta possumus intellegere inferos dictos, quia minor potestas pro imperio numquam ponitur, sed illa quae tenet imperium. ergo alter est Charon: nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero dicens "ut alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur". alibi ait "qua Ditem patrem emersisse ab inferis putant". dicimus autem et hic Dis et hic Ditis.

Ad v. 274 Luctus et vltrices posvere cubilia curae ea dicit esse in aditu inferorum, quae vicina sunt morti; aut quae post mortem creantur; aut quae in morte sunt, ut pallorem. luctus enim post mortem est. curae conscientiae, quae puniunt semper nocentes.

Ad v. 275 Tristis severa, quae gignit severitatem. Cicero "iudex tristis et integer".

Ad v. 276 malesvada fames quae impellit homines interdum ad inlicita. turpis egestas quae turpes facit. et quasi harum rerum imagines facit, quas dicit esse apud inferos ideo, quia in quem ista concurrunt, sit mortalis necesse est: unde deos inmortales dicunt, qui ista non sentiunt quibus mors creatur.

Ad v. 277 terribiles visu formae omnes scilicet quas supra dixit.

Ad v. 278 Consanguineus leti sopor secundum Homerum: vel iuxta illud "dulcis et alta quies placidaeque simillima mortis". mala mentis gavdia generaliter omnium scelerum dicit, ac si diceret 'malae mentis gaudia': ut cum male fecerunt gaudeant.

Ad v. 279 mortiferumque adverso in limine bellum mire †cum omnia in vestibulo, bellum vero in limine ipso posuit, quoniam nulla maior est mortis causa quam bellum. et est familiare epitheton.

Ad v. 280 Evmenidum thalami Furiae numquam nupserunt: unde thalamos accipiamus in quibus natae sunt. alii thalamos dicunt, qui facti sunt auctoribus Furiis, in quibus adulteria et caedes admiserunt: sed non procedit, quia ait 'terribiles visu formae'. et ut non videatur esse contrarium quia Furias paulo post alibi dicit esse: nam possunt hic natae esse, et alibi manere, et alibi officium exercere poenarum.

Ad v. 281 crinem vittis innexa ut "scissa comam" et "oculos suffusa".

Ad v. 282 In medio aut vestibulo: aut absolutum est, et intellegimus hanc esse eburneam portam, per quam exiturus Aeneas est. quae res haec omnia indicat esse simulata, si et ingressus et exitus simulatus est et falsus.

Ad v. 283 Vlmus opaca, ingens distinguenda sunt ista propter duo epitheta. et quidam tradunt ideo in ulmo somnia inducta, quod vino gravati vana somnient et ulmus apta sit viti: et ideo apud inferos rem inanem * * * pandit non aperit, sed expandit, id est extendit. et ‹dicunt› quidam 'pandit' ab eo, quod est 'aperit' venire; nam quod apertum, est latius diffusum: hinc est "patulae recubans sub tegmine fagi". vulgo temere, passim, catervatim. an 'vulgo ferunt'?

Ad v. 284 vana tenere utrum καθόλου , an quae ex his vana sunt? et duo somniorum genera putantur: unum de caelo, ut "visa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae", quod est verum, aliud ab inferis, quod est vanum. foliisque sub omnibus haerent qui de somniis scripserunt dicunt, quo tempore folia de arboribus cadunt, vana esse somnia: quod per transitum tetigit. 'vana' autem ideo, quia ab inferis; nam vera mittunt superi. Homerus καὶ γάρ τ' ὄναρ ἐκ Διός ἐστίν : somnium de Iove.

Ad v. 286 Centavri in foribus stabulant bene 'in foribus', quia ea quae contra naturam possunt creari, statim pereunt. aut ideo in aditu monstra sunt posita, ut propter hoc terribiliora essent inferis. 'stabulant' autem habitant. et usurpative dixit, ut 'populat', luctat; nam stabulor dicimus. et bene adlusit, quia ex parte equi sunt. Centauri autem Ixionis et nubis filii sunt. Ixion enim amatam Iunonem de stupro interpellavit. illa confessa Iovi est, et ex eius voluntate nubem ei in suam formam conversam obtulit, unde feruntur nati esse Centauri. scyllaeque biformes bene plurali usus est numero: nam et illa Nisi secundum alios in avem conversa est, secundum alios in piscem. ergo etiam ipsa biformis fuit, sicut haec in Siciliae freto. dictum autem est per poetae scientiam vel licentiam. quidam pluralem numerum pro singulari positum volunt: nam quae in avem conversa est nihil terroris habet. harum sane fabulae in bucolicis plenius narratae sunt.

Ad v. 287 Centumgeminus briareus centies duplex: secundum fabulas ipse etiam dictus est Aegaeon. qui, ut non nulli tradunt, pro diis adversus Gigantes bella gessit, ut vero alii adfirmant, contra deos pugnavit eo maxime tempore quo inter Iovem et Saturnum de caelesti regno certamen fuit: unde eum a Iove fulmine ad inferos tradunt esse trusum. alii dicunt, cum Iuno et Minerva et Neptunus ceterique dii Iovem ligare vellent, a Thetide Briareum adhibitum Iovem vinculis exemisse. ac belva lernae hydram dicit, serpentem inmanis magnitudinis, quae fuit in Lerna Argivorum palude; sed latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. cum saepe amputata triplarentur, admoto ab Hercule incendio consumpta narratur, cuius felle Hercules sagittas suas tinxisse dicitur. sed constat hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant: quod Hercules videns loca ipsa exussit et sic aquae clausit meatus; nam hydra ab aqua dicta est. potuisse autem hoc fieri ille indicat locus, ubi dicit "omne per ignem excoquitur vitium atque exudat inutilis umor". et utrum hic distinctio plena sit, an 'horrendum stridens' inferioribus iungendum sit? stridere enim bene Chimaerae datur, quae et serpentes habet et flammas.

Ad v. 288 horrendum stridens pro 'horrende': adverbium qualitatis derivatum in nomen. flammisque armata chimaera Typhonis et Echidnae filia, ore leo, postremis partibus draco, media caprea secundum fabulas fuit. re vera autem mons est Ciliciae, cuius hodieque ardet cacumen, iuxta quod sunt leones; media autem pascua sunt, quae capreis abundant; ima vero montis serpentibus plena. hunc Bellerophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse.

Ad v. 289 Gorgones hae Gorgones Phorci filiae tres fuerunt in extrema Africa circa Atlantem montem, quae omnes unum oculum habebant, quo invicem utebantur. quarum nomina haec fuerunt Stheno, Euryale, Medusa. sed Medusa, erecta favore Neptuni, ausa est crines suos Minervae capillis praeferre: qua re indignata dea, crines eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum. sed Perseus, Iovis et Danaes filius, cum ad eam occidendam volaret, prae se scutum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerva monstraverat, in umbra eius vidit caput Gorgonae et ita aversus accedens id amputavit. quod cum ad Polydecten regem pertulisset isque negaret id eius virtute confectum, conspicuum id regi fecit: cuius conspectu ille in saxum mutatus est, quod in Seripho insula hodieque ostenditur. Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant: unde fingitur, quod si quis eas vidisset, vertebatur in lapidem. sane quidam dicunt versus alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint "Gorgonis in medio portentum inmane Medusae, vipereae circum ora comae, cui sibila torquent infamesque rigent oculi, mentoque sub imo serpentum extremis nodantur vincula caudis. " harpyiaeque aut iam mortuas intellege, aut secundum Platonem et alios simulacra, licet vivarum, illic fuisse: nam dicunt esse omnium rerum ideas quasdam, id est imagines, ad quarum similitudinem procreantur universa. hinc est quod in Statio Amphiaraus Plutoni dicit "omnibus finitor rerum esse videris, mihi vero et sator". harum autem simulacra bene apud inferos sunt, quae esse dicuntur et furiae. tricorporis umbrae Eryli et Geryonis.

Ad v. 291 Offert non ad feriendum, sed ad repellendas umbras: unde et 'offert' dixit. sacerdos autem ferire prohibet.

Ad v. 295 Tartarei quae fert acherontis ad undas sequitur illud Pythagoricum, dicens tenuisse eos viam post errorem silvarum, quae vel ad vitia vel ad virtutes, ut diximus, ducit. tartarei acherontis Acheronta vult quasi de imo nasci Tartaro, huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton. et haec est mythologia: nam physiologia hoc habet, quia qui caret gaudio sine dubio tristis est. tristitia autem vicina luctui est, qui procreatur ex morte: unde haec esse apud inferos dicit.

Ad v. 297 Cocyto eructat harenam in Cocytum: scilicet per Stygem.

Ad v. 298 Has horrendus aquas propter tria flumina. portitor proprie portitor est qui portat, abusive etiam qui portatur portitor dicitur, sicut vector.

Ad v. 299 Terribili squalore id est terribilis squaloris. charon κατὰ ἀντίφρασιν quasi ἀχαίρων .

Ad v. 300 Canities inculta iacet veteres enim non solum comam ornabant, sed etiam barbam, ut non nullas videmus statuas. ideo dixit 'inculta mento canities'. stant horrent. et est polysemus sermo, ut diximus.

Ad v. 302 Subigit subagit, sursum agit, regit. et est polysemus sermo: nam et 'acuit' significat, ut "subiguntque in cote secures", et compellit, ut "subigitque fateri". velisque ministrat aut per vela, et est septimus: aut 'velis obsequitur', et est dativus.

Ad v. 303 Ferruginea nigra, tristi: nam lugubrem esse hunc colorem ipse ostendit dicens "cum caput obscura nitidum ferrugine texit". corpora cumba omne quod potest videri, corpus dicitur: unde paulo post discretionem fecit dicens "corpora viva nefas Stygia vectare carina".

Ad v. 304 Iam senior aut pro positivo posuit, id est senex: aut, ut diximus, 'senior' est virens senex, ut 'iunior' intra iuvenem est: quam rem a Varrone tractatam confirmat et Plinius. cruda deo viridisque senectus τὸ αἴτιον : ideo cruda et viridis, quia in deo. et bene 'viridis', ne contemneretur.

Ad v. 309 Autumni frigore primo extremitatem vult ostendere, quod ait Iuvenalis "iam letifero cedente pruinis autumno": nam prima eius pars fervet, ut "totoque autumni incanduit aestu". sane sciendum, secundum Plinium folia autumnali tempore ideo cadere, quia omnis tunc in arboribus umor aestatis calore invenitur exhaustus. ergo 'cadunt', non quia tunc siccari incipiunt, sed quia tunc eis iam deest umor.

Ad v. 311 Glomerantur aves bene rebus volitantibus animas comparavit, quae et ipsae volant.

Ad v. 312 Inmittit apricis quasi ἄτερ φρίκης , id est sine frigore, ut diximus supra: unde non nulli et Africam dictam volunt.

Ad v. 313 Primi transmittere figura Graeca est: ut primi transirent.

Ad v. 315 Tristis asper, inmiserabilis, severus.

Ad v. 317 Aeneas ordo est: Aeneas ait, dic, o virgo: cetera per parenthesin dicta sunt, id est per suppositionem.

Ad v. 319 Quo discrimine qua differentia. ripas hae linquunt repulsae scilicet, non transeuntes.

Ad v. 320 Vada livida nigra. et 'lividum' invidum non nisi apud neotericos invenimus: Lucanus "livor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas" (1.288).

Ad v. 321 Longaeva sacerdos Sibyllam Apollo pio amore dilexit et ei obtulit poscendi quod vellet arbitrium. illa hausit harenam manibus et tam longam vitam poposcit. cui Apollo respondit id posse fieri, si Erythraeam, in qua habitabat, insulam relinqueret et eam numquam videret. profecta igitur Cumas tenuit et illic defecta corporis viribus vitam in sola voce retinuit. quod cum cives eius cognovissent, sive invidia, sive miseratione commoti, ei epistolam miserunt creta antiquo more signatam: qua visa, quia erat de eius insula, in mortem soluta est. unde non nulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit, quod incenso Apollinis templo inde Romam adlati sunt libri, unde haec fuerat.

Ad v. 322 Deum certissima proles ex eo quod subire inferos potuit. ideo autem 'certissima', quia multi ad gloriam generis simulant se numinum filios, ut Romulus ex Marte, Alexander ex Iove Ammone. hoc ergo excludit. sic alibi de Hercule "salve vera Iovis proles".

Ad v. 324 Et fallere numen ut supra diximus, sive propter Victoriae favorem, Stygis filiae: nam dicitur statuisse Iuppiter, ut si quis de diis fefellisset eius numen periurio, uno anno et novem diebus ab ambrosia et nectare prohiberetur. ratio autem est quam supra diximus: ideo per Stygem dii iurant, quia tristitia contraria est aeternitati, τὸ στυγνὸν τῷ μακαρίῳ χαὶ ἀθανάτῳ .

Ad v. 325 Inops inhvmataque turba est duo dicit, id est nec legitimam sepulturam habet, neque imaginariam. inopem enim dicit sine pulveris iactu — nam 'ops' terra est — id est sine terra, sine humatione. vult autem ostendere tantum valere inanem, quantum plenam sepulturam: nam et Deiphobi umbra transvecta est, cui Aeneas cenotaphium fecit, ut "tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem constitui". bene autem sepultos, id est fletos — nam sine fletu sepultura non est, unde legimus "inhumata infletaque turba" — facit supradicta flumina transire, quibus luctus nomen inposuit. 'centum' autem 'annos' ideo dicit, quia hi sunt legitimi vitae humanae, quibus completis potest anima transire ripas, id est ad locum purgationis venire, ut redeat rursus in corpora. sane sciendum quia, cum terram dicimus, haec ops facit; si nympham dicamus, haec Opis; si divitias, hae opes numero tantum plurali.

Ad v. 327 Rauca flventa aut rheumata dicit: aut bene pluraliter, quia de tribus loquitur.

Ad v. 328 Sedibus ossa quierunt id est prius quam corpus in naturam suam redeat, id est in terram.

Ad v. 330 Stagna exoptata Lethaei scilicet fluminis.

Ad v. 331 Vestigia pressit scilicet cogitatione tardatus. et intentionem constantis ostendit.

Ad v. 332 Putans reputans, cum animo pertractans. sortemque animo miseratus iniquam iniqua enim sors est puniri propter alterius neglegentiam; nec enim quis culpa sua caret sepulcro. bene autem 'animo', quasi re praesaga, ut alibi "praesaga mali mens": ipse enim Aeneas insepultus iacebit, ut "mediaque inhumatus harena".

Ad v. 333 Mortis honore sepultura, ut "quisquis honos tumuli".

Ad v. 334 Ductorem classis apertum exemplum, classem dici etiam unam navem: nam legimus "unam quae Lycios".

Ad v. 336 Avster hic distinguendum.

Ad v. 337 Sese agebat 'sese agere' est sine negotio incedere.

Ad v. 338 Qui libyco nuper cursu bene 'Libyco': navigatio enim non a deverticulo, sed ab intentione accipit nomen.

Ad v. 339 Effusus in undis archaismos est: quamquam Donatus esse ordinem velit 'dum servat sidera in undis mediis'.

Ad v. 340 Multa maestum cognovit in umbra prudentiores dicunt animas recentes a corporibus sordidiores esse donec purgentur: quae purgatae incipiunt esse clariores. unde ait paulo post "donec longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem purumque reliquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem", id est non urentis, ut est solis. inde est quod aliae animae lunarem circulum, aliae solstitialem retinere dicuntur pro modo purgationis. bene ergo Palinurum obscura umbra circumdatum dicit et vix agnitum, qui ne ad loca quidem pervenerat purgationis: sic etiam de Didone dicturus est "agnovitque per umbram obscuram".

Ad v. 341 Quis te palinure deorum 'quis deus' debuit dicere, sed Graece dixit τίς θεῶν .

Ad v. 342 Eripvit nobis bene 'nobis': gubernator enim communi perit periculo. sub aequore mersit tmesis est: medio aequore submersit.

Ad v. 343 Dic age hortantis adverbium est: unde est et 'age sta' et 'age facite'.

Ad v. 346 Venturum avsonios κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus.

Ad v. 347 Cortina cortina dicta est aut quod cor teneat, aut quod tripus saeptus erat corio serpentis, ut diximus supra: aut certe secundum Graecam etymologiam ὅτι τὴν κόρην τείνει ἤτοι τινάσσει , id est quod extendit puellam, ut "maiorque videri".

Ad v. 348 Nec me hic distinguendum, ne sit contrarium: nam eum Somnus deiecit. quamquam alii frustra dicant quod credebat Phorbantem, cum extinctis divinandi sit concessa licentia, ut nunc iam sciat Somnum fuisse.

Ad v. 349 Namque gubernaclum ut sit veri simile, quod post triduum tetigit litus Italiae.

Ad v. 351 Praecipitans dum praecipitarer. maria aspera ivro aut execratio est, ut "Iliaci cineres": aut certe iurat quasi nauta per maria.

Ad v. 353 Spoliata armis propter amissionem gubernaculi. excussa magistro nove dixit: de qua fuerat magister excussus.

Ad v. 354 Surgentibus undis non quia tempestas fuerit, favente Neptuno, sed tumens pelagus fuisse significat. nec de Aeneae peritia desperavit, sed propter perditum gubernaculum. et ostendit se magis timuisse pro navi, cum esset ipse periturus.

Ad v. 355 Hibernas asperas. et retulit ad adfectum natantis.

Ad v. 358 Adnabam et hic distingui potest, et 'adnabam terrae'.

Ad v. 359 Gens crudelis Lucanorum. et dicit eum a Veliensibus interemptum, ut "portusque require Velinos". sane sciendum Veliam tempore quo Aeneas ad Italiam venit, nondum fuisse. ergo anticipatio est, quae, ut supra diximus, si ex poetae persona fiat, tolerabilis est; si autem per alium, vitiosissima est, ut nunc de Palinuro ait: quamquam alii ad divinandi scientiam referant, quasi ab umbra dictum. Velia autem dicta est a paludibus, quibus cingitur, quas Graeci ἕλη dicunt. fuit ergo 'Elia', sed accepit digammon et facta est 'Velia', ut 'Enetus Venetus'.

Ad v. 360 Montis saxi, ut "fertur in abruptum magno mons inprobus actu" pro saxo; alibi e contrario "saxi de vertice pastor" pro 'montis': nam sunt ista reciproca.

Ad v. 362 Me fluctus habet quia secundum philosophos corpus solum nostrum est, quod nobiscum oritur, nobiscum perit. anima enim generalitatis est et adeo non est nostra, ut etiam in alia corpora plerumque transeat. ergo 'me' corpus meum, quod est hominis proprium. est autem Homeri αὐτοὺς δὲ ἑλώρια τεῦχε κύνεσσιν .

Ad v. 363 Caeli iucundum lumen bene 'iucundum' addidit: est enim etiam apud inferos lumen, sed non iucundum.

Ad v. 365 His invicte malis qui inferos subire potuisti. 'his' autem, ac si diceret 'quae cernis'.

Ad v. 366 Terram inice bene ante maius petiit, ut vel hoc impetraret. terrae autem iniectio secundum pontificalem ritum poterat fieri et circa cadaver et circa absentium corpora quibusdam sollemnibus sacris. namque potes quia ubique eum rerum divinarum inducit peritum.

Ad v. 367 Siqua via est si est ulla ratio. diva creatrix rerum omnium generaliter.

Ad v. 369 Innare navigare: more suo.

Ad v. 370 Da dextram praesta auxilium: umbra enim numquam tenetur, ut "ter frustra conpressa manus effugit imago".

Ad v. 371 Sedibus ut saltem ut saltem in morte requiescam sedibus placidis. et bene, quia nautae semper vagantur.

Ad v. 373 Tam dira cupido cupiditas ex deorum ira veniens: aut certe magna, ut "an sua cuique deus fit dira cupido?"

Ad v. 374 Severum tristem: et haec reciproca sunt, ut contra "iudex tristis et integer", id est severus.

Ad v. 375 Evmenidum autem circa quem habitant Eumenides κατὰ ἀντίφρασιν dictae. ripamve inivssus abibis ut 'abeo in Tuscos', sicut diximus supra: quamquam alii 'adibis' legant.

Ad v. 376 Desine fata deum flecti sperare precando fata quae semel decreverunt. et locutus est secundum Epicureos, qui dicunt "nec bene promeritis capitur neque tangitur ira".

Ad v. 377 Duri casus inpossibilis ad mutationem.

Ad v. 378 Longe lateque per urbes de historia hoc traxit. Lucanis enim pestilentia laborantibus respondit oraculum manes Palinuri esse placandos: ob quam rem non longe a Velia ei et lucum et cenotaphium dederunt.

Ad v. 379 Prodigiis acti caelestibus conpendiose et pestilentiam ortam et petitum significavit oraculum. piabunt placabunt, expiabunt.

Ad v. 381 Aeternum in aeternum: et est adverbium. palinuri plus est, quam si 'tuum' diceret.

Ad v. 382 Parumper id est paulatim laetari coepit: spem enim solam, non praesens acceperat beneficium. unde bene dictum est, quasi ab eo magna moderatione dolor recessit. alii 'parumper' valde parum volunt.

Ad v. 383 Gavdet cognomine terra nominis sui similitudine. facit autem 'hic' et 'haec cognominis': nam in Plauto lectum est cum una de Bacchidibus diceret "illa mea cognominis fuit" (Bac. 7). quod autem communi genere in 'e' misit ablativum, metri necessitas fecit.

Ad v. 385 Navita epenthesis, ut 'Mavors'. inde ut stygia prospexit ab unda ut "Siculo prospexit ab usque Pachyno". et hinc ostenditur quod diximus, iuncta esse haec tria: Acheronta, Stygem, Cocyton. de his autem nascuntur alia, unde est "et novies Styx interfusa coercet".

Ad v. 386 Per tacitum nemus aut solum: aut ipsos tacitos, id est tacite.

Ad v. 387 Adgreditur dictis hoc sermone ostendit iratum.

Ad v. 388 Quisquis es armatus bene a praescriptione coepit, ac si diceret: nihil pium molitur armatus.

Ad v. 389 Quid venias cur; nam adverbium est. iam istinc a loco in quo es.

Ad v. 391 Corpora viva quia, ut supra diximus, sunt corpora etiam mortuorum quae tantum videntur, id est umbrae.

Ad v. 392 Me sum laetatus evntem lectum est et in Orpheo quod, quando Hercules ad inferos descendit, Charon territus eum statim suscepit: ob quam rem anno integro in compedibus fuit. ideo ergo 'non laetatus', scilicet propter supplicium suum. sane Alciden volunt quidam ἀπὸ τῆς ἀλκῆς dictum, id est a virtute: quod non procedit, quia a prima aetate hoc nomen habuit ab Alcaeo, patre Amphitryonis. et scimus agnomina ab accidentibus dari.

Ad v. 394 Quamquam ac si diceret, hoc in te nondum probavi: scilicet per simulationem, nam noverat.

Ad v. 395 In vincla petivit Hercules a prudentioribus mente magis, quam corpore fortis inducitur, adeo ut duodecim eius labores referri possint ad aliquid: nam cum plura fecerit, duodecim tantum ei adsignantur propter agnita duodecim signa. quod autem dicitur traxisse ab inferis Cerberum, haec ratio est, quia omnes cupiditates et cuncta vitia terrena contempsit et domuit: nam Cerberus terra est, id est consumptrix omnium corporum. unde et Cerberus dictus est, quasi κρεοβόρος , id est carnem vorans: unde legitur "ossa super recubans": nam non ossa citius terra consumit.

Ad v. 396 Ipsius a solio regis atqui Cerberus statim post flumina est, ut "Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat": nam illic quasi est aditus inferorum, solium autem Plutonis interius est. ergo aut ad naturam canum referendum est, qui territi ad dominos confugiunt: aut solium pro imperio accipiendum est, ut alibi arces pro imperio posuit, ut "inbellem avertis Romanis arcibus Indum", cum Indi usque ad primos venerint fines, non usque ad arces.

Ad v. 397 Hi dominam ditis aut de Graeco tractum est, qui uxorem δέσποιναν dicunt: aut 'Ditis thalamo', ut 'dominam' Charon ad se retulerit.

Ad v. 398 Amphrysia vates Apollinea: et est longe petitum epitheton. nam Amphrysus fluvius est Thessaliae, circa quem Apollo spoliatus divinitate a Iove irato Admeti regis pavit armenta ideo, quia occiderat Cyclopas, fabricatores fulminum, quibus Aesculapius extinctus est, Apollinis filius, quia Hippolytum ab inferis herbarum potentia revocaverat.

Ad v. 400 Nec vim tela ferunt ac si diceret, tantum repellunt. licet fas est: et est concedentis adverbium, sicut 'esto'.

Ad v. 401 Aeternum adverbium est, ut supra. et subauditur bis 'aeternum latrans aeternum terreat', id est semper latrans.

Ad v. 402 Patrvi quia Iovis est filia ex Cerere. servet obtineat, custodiat, inhabitet, ut "sola domum et tantas servabat filia sedes".

Ad v. 403 Troius Aeneas id est a diis originem ducens. pietate insignis et armis propter illud "pauci quos aequus amavit Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus".

Ad v. 404 Erebi Erebus proprie est pars inferorum, in qua hi qui bene vixerunt, morantur. nam ad Elysium non nisi purgati perveniunt: unde est "et pauci laeta arva tenemus". hinc fit ut quaeratur, an animae de Elysio in corpora possint redire? et deprehensum est non redire, quia per purgationem carent cupiditate.

Ad v. 405 Si te nulla movet necessitate vult persuadere, quia scit manes nulla re flecti, ut "scirent si ignoscere manes". pietatis imago pietas: per periphrasin dicta, ut 'vis Herculea', id est Hercules.

Ad v. 406 Aperit nudat, ut "aperire procul montes ac volvere fumum".

Ad v. 408 Nec plura his nec est aliquid ulterius dictum vel a Sibylla, vel a Charonte post ramum visum.

Ad v. 409 Fatalis virgae ut "sequetur, si te fata vocant". longo post aut adverbium est, aut praepositio antique posita.

Ad v. 411 Ivga Graece dixit: ζυγὰ enim dicunt quae transtra nominamus.

Ad v. 412 Laxatque foros tabulata vacuat, ut supra "et campos iubet esse patentes": multitudine enim remota quasi laxantur spatia. alveo fluminis scilicet. et per synaeresin 'alvo' facit.

Ad v. 413 Ingentem Aenean bene hunc solum dicit, ut per transitum ostendat purgatioris animi homines etiam corpora habere leviora: quod de Sibylla vult accipi.

Ad v. 414 Sutilis intexta: per quod fragilem ostendit.

Ad v. 415 Tandem aut propter pondus Aeneae, quod est melius: aut propter paludis magnitudinem: aut propter caeni densitatem.

Ad v. 416 Informi limo magno, sine forma. vlva herba palustri.

Ad v. 418 Personat aut personare facit: aut per regna sonat. et quia de animabus dicturus est, bene facit ante Cerberi commemorationem, consumptoris corporum: Lucanus "qui viscera saevo spargis nostra cani" (6.702). tunc enim animae locum suum recipiunt, cum fuerit corpus absumptum.

Ad v. 419 Horrere videns iam colla colubris fingitur enim pro saetis habere serpentes. et est hypallage: in collo eius horrebant colubrae.

Ad v. 420 Offam hinc est diminutio 'ofella'; sed 'f' non geminat: in diminutione enim plerumque multa mutantur. quod autem ait 'melle', adlusit ad corpora, quae plerumque cum melle obruuntur.

Ad v. 423 Totoque ingens extenditur antro per hoc magnitudo eius ostenditur, sicut ait in tertio de Polyphemo.

Ad v. 424 Occupat Aeneas aditum raptim ingreditur. sepulto dormiente sine pulsu, id est motu.

Ad v. 425 Evadit modo 'transit'. inremeabilis undae aut perpetuum est epitheton, ut diximus supra, ut sit magnae pietatis et meriti quod ipsi concessum sit reverti: aut ipsi etiam Aeneae inremeabilis; nam per alteram egressus est partem, ut "portaque emittit eburna".

Ad v. 426 Continvo avditae voces novem circulis inferi cincti esse dicuntur, quos nunc exequitur. nam primum dicit animas infantum tenere, secundum eorum qui sibi per simplicitatem adesse nequiverunt, tertium eorum qui evitantes aerumnas se necarunt, quartum eorum qui amarunt; quintum virorum fortium esse dicit, sextum nocentes tenent qui puniuntur a iudicibus, in septimo animae purgantur, in octavo sunt animae ita purgatae, ut redeant in corpora, in nono, ut iam non redeant, scilicet campus Elysius. vagitus et ingens fletus infantum.

Ad v. 427 Animae flentes poetice dixit. sane ploratus tantum lacrimarum est, planctus tantum vocum, fletus ad utrumque pertinet: quae plerumque confundunt poetae. in limine primo quia de prima hi subrepti sunt vita.

Ad v. 428 Exortes expertes, ἀκλήρους dicunt.

Ad v. 429 Acerbo inmaturo: translatio est a pomis.

Ad v. 431 Sine sorte sine iudicio. traxit autem hoc ex more Romano: non enim audiebantur causae nisi per sortem ordinatae. nam tempore quo causae agebantur conveniebant omnes — unde et 'concilium' ait — et ex sorte dierum ordinem accipiebant, quo post diem tricesimum suas causas exequerentur: unde est 'urnam movet'. Iuvenalis "gratia fallaci praetoris vicerit urna".

Ad v. 432 Quaesitor quaesitores sunt qui exercendis quaestionibus praesunt. et notandum quia Minoem quasi crudelem introducit, quod ei epitheton et Plato et Homerus dat: nam Aeacus et Rhadamanthus fratres mitiores sunt.

Ad v. 434 Maesti loca aut paenitentia facti: aut ideo 'maesti', quia, ut diximus supra, secundum Platonem graviter puniuntur eorum animae, qui sibi inferunt mortem.

Ad v. 435 Lucemque perosi figurate dixit: nam 'perosus illius' dicimus. sane 'perosus' et 'exosus' de eo tantum qui odit dicitur.

Ad v. 436 Proiecere animas quasi rem vilem.

Ad v. 437 Et duros perferre labores Homerus enim Achillis umbram introducit loquentem et dicentem libentius se apud superos cuncta adversa tolerare, quam apud inferos imperare. quod autem ait 'aethere in alto' poetice dictum est: aether enim supernus est, sed nostrum habitaculum aetherem vocavit inferorum comparatione.

Ad v. 438 Fata obstant iura naturae. tristique tristi unda palus inamabilis, ne si 'tristis' dicamus, duo sint epitheta.

Ad v. 439 Novies styx interfusa quia qui altius de mundi ratione quaesiverunt, dicunt intra novem hos mundi circulos inclusas esse virtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, id est Styx. unde dicit novem esse circulos Stygis, quae inferos cingit, id est terram, ut diximus supra: nam dicunt alias esse purgatiores extra hos circulos potestates.

Ad v. 440 Partem fusi monstrantur in omnem plures vult ostendere eos in quibus libido dominatur.

Ad v. 441 Lugentes campi quasi 'lucis egentes': quod et amoribus congruit.

Ad v. 442 Durus amor inmitis, inexorabilis. tabe peredit corpore defluente paulatim.

Ad v. 443 Secreti celant calles amantibus congrui. myrtea silva quae est Veneri consecrata.

Ad v. 444 Curae non ipsa in morte relinquunt hoc est, etiam illic amant et habent peractorum imaginem criminum, sicut etiam de piis dicturus est "quae gratia curruum armorumque fuit vivis, quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos". sane sciendum, ut diximus supra, loqui eum de amore generali, sicut etiam Plato in symposio tractat: nihil enim interest quid quis amet, dummodo amore teneatur. notandum etiam — nam rarum est — quia cum masculino genere supra usus sit, ut "hic quos durus amor", tantum feminarum ponit exempla, non quo desint viri, sed elegit sexum inpatientem ad amandum: tamen paulo post etiam Sychaei facturus est commemorationem.

Ad v. 445 His phaedram haec filia fuit Minois et Pasiphaes, uxor Thesei, quae privignum Hippolytum amore capta de stupro interpellavit et despecta apud maritum eum falsi criminis detulit. qui iratus invocavit Aegeum patrem, ut Hippolyto currus agitanti inmitteret phocam: quo facto territis equis et Hippolyto interempto Phaedra amoris inpatientia laqueo vitam finivit. procrinque filia Iphicli, uxor Cephali fuit. qui cum venandi studio teneretur, labore fessus ad locum quendam in silvis ire consueverat et illic ad se recreandum auram vocare. quod cum saepe faceret, amorem in se movit Aurorae, quae ei canem velocissimam, Laelapam nomine, donavit et duo hastilia inevitabilia et reciproca, eumque in amplexus rogavit. ille ait iusiurandum se habere cum coniuge mutuae castitatis. quo audito respondit Aurora: ut probes igitur coniugis castitatem, muta te in mercatorem. quo facto ille iit ad Procrin et oblatis muneribus impetratoque coitu confessus est maritum. quod illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auram, quam invocare consueverat, ad silvas profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum cum paelice. qui cum more solito auram vocaret, Procris egredi cupiens frutecta commovit. sperans Cephalus feram, hastam inevitabilem iecit et ignarus interemit uxorem. maestamque eriphylen haec Amphiarai, auguris Argivi, uxor fuit: quae latentem bello Thebano maritum Polynici prodidit monili accepto, quod ante uxori dederat. qui ductus ad proelium hiatu terrae periit. cuius filius Alcmaeon postea in vindictam patris matrem necavit et est, ut Orestes, furore correptus. vituperatur sane Vergilius quod maestam dixerit quam στυγερήν legit, id est nocentem: nam maesta est στυγνή .

Ad v. 447 Evadnenque haec †ifilli filia, uxor Capanei fuit, quae se in ardentem mariti rogum praecipitavit. et pasiphaen haec, ut supra diximus, tauri amore flagravit. laodamia uxor Protesilai fuit. quae cum maritum in bello Troiano primum perisse cognovisset, optavit ut eius umbram videret: qua re concessa non deserens eam, in eius amplexibus periit.

Ad v. 448 Nunc femina caeneus Caenis virgo fuit, quae a Neptuno pro stupri praemio meruit sexus mutationem. fuit etiam invulnerabilis. qui pugnando pro Lapithis contra Centauros crebris ictibus fustium paulatim fixus in terra est, post mortem tamen in sexum rediit. hoc autem dicto ostendit Platonicum illud vel Aristotelicum, animas per μετεμψύχωσιν sexum plerumque mutare.

Ad v. 451 Errabat vagabatur, ut "mille meae Siculis errant in montibus agnae". et bene adlusit, quia et amaverat et se interemerat, ut quasi incertum esset, quem circulum posset tenere.

Ad v. 453 Obscuram recenti morte, ut diximus supra.

Ad v. 456 Infelix dido veniali utitur: et excusat se per necessitatem, ne mortis causa fuisse videatur. verus mihi nuntius κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegendum quod sit nuntiatus Didonis interitus. alii ad ignem referunt visum: alii ad Mercurium, qui ait "certa mori". sed in neutro ei etiam mortis genus est significatum, et hic dicit 'ferroque extrema secutam'. sane qui nuntiat genere tantum dicitur masculino, quod autem nuntiatur, licet neutro dicatur, tamen invenitur etiam masculino.

Ad v. 458 Funeris hev tibi cavsa fui ac si diceret, qui fueram ante voluptatis.

Ad v. 459 Si qua fides tellure sub ima est ubi promissa exitum non habent. respexit autem ad Orpheum, qui receptam perdidit coniugem.

Ad v. 461 Quae nunc has ire per umbras argumentatur ex eo quod est inferos subire compulsus, invitum se reliquisse Carthaginem.

Ad v. 462 Senta situ squalida. et est translatio a terra inculta, in qua sentes nascuntur. situs autem proprie est lanugo quaedam ex umore procreata et fit in locis sole carentibus.

Ad v. 463 Nec credere quivi argumentationem tetendit, ac si diceret: si credidissem, forte etiam deorum iussa contemnerem.

Ad v. 465 Siste gradum discedere eam datur intellegi.

Ad v. 466 Extremum fato quod te adloquor hoc est aut quia deus futurus est: aut, quod melius est, quia post mortem tenebit alterum circulum, viris fortibus scilicet, non amantibus datum.

Ad v. 467 Torva pro 'torve', id est terribiliter.

Ad v. 468 Lenibat pro 'leniebat'. et antique dixit, ut "squamis auroque polibant" pro 'poliebant'. maiores enim in omnibus coniugationibus imperativo 'bam' addebant et faciebant inperfectum ab indicativo: quod in tribus adhuc observatur, in quarta etiam 'e' additur, ut nutri, nutriebat. lacrimasque ciebat sibi, non Didoni: vel profundebat: aut certe illud dicit, sermo quidem eius lacrimas exigebat — nam 'ciere' est proprie alteri fletum movere — sed illa inmobilis mansit. tractum autem est hoc de Homero, qui inducit Aiacis umbram Vlixis conloquia fugientem, quod ei fuerat causa mortis.

Ad v. 470 Incepto sermone a principio orationis.

Ad v. 471 Dura silex saxi est species: generalitas enim esse non potest sequente specialitate. nam cautem Marpesiam Parium lapidem dicit; Marpessos enim mons Pari est insulae.

Ad v. 472 Tandem quasi diu deliberaverit.

Ad v. 473 Umbriferum umbrosum frondosum. pristinus prior. quod difficile invenitur; nam de hoc sermone quaerit et Probus et alii.

Ad v. 474 Respondet curis aut pari eam diligit adfectione, ‹id est]2 tantum amat quantum amatus est — quod in Aenea non fuit, qui plus amatus est et amantem deseruit — ut expressio rei supra dictae sit 'aequatque Sychaeus amorem': aut certe 'respondet curis' par est mortis similitudine; ferro enim uterque consumptus est.

Ad v. 476 Prosequitur lacrimis longe oculis eam sequebatur umentibus.

Ad v. 477 Datum molitur iter peragit. 'datum' autem dixit aut ratione fati concessum, aut oblatum fortuito, quod τυχὸν dicunt. an iniunctum? arva tenebant vltima atqui multa adhuc supersunt. sed dixit quantum ad y pertinet litteram: in his enim quae dixit mixta sunt virtutibus vitia, in his autem quae dicturus est nocentum poenas a piorum segregat meritis. nam inferi, ut diximus supra, humanam continent vitam, hoc est animam in corpore constitutam. haec autem quae dixit mixta esse manifestum est: licet enim in viris fortibus laudetur virtus, est tamen vituperabile alienum imperium caedibus occupare; item amare privignum crimen est, virtus maritum. alii distinctione mutata dicunt: tenebant arva, quae ultima viri fortes frequentant, id est quae possident ultima.

Ad v. 479 Hic illi occurrit tydeus Althaeae et Oenei filius, quem in bello Thebano Melanippus extinxit.

Ad v. 480 Parthenopaeus Melanippae et Martis, sive Melanionis filius, rex Arcadiae fuit, qui Thebana bella puer admodum petiit. adrasti pallentis imago rex Sicyonis Adrastus primo fuit, post Argivorum, socer, sicut dictum est, Tydei et Polynicis. quod autem ait 'pallentis' aut epitheton est umbrae, aut illud respexit, quia in bello Thebano consumptis sex ducibus solus aufugit. fugae autem comes semper est pallor.

Ad v. 481 Multum fleti id est nobiles, quorum mortem magna sequitur lamentatio. ad pro 'apud'. caduci qui bello ceciderunt, id est mortui, a cadendo: unde et cadavera dicta.

Ad v. 482 Longo ordine ingenti multitudine, ut "pueri et pavidae longo ordine matres", non ad ordinem stantes. sane 'in' minus est: in longo ordine, in ingenti multitudine.

Ad v. 484 Tris antenoridas multi supra dictos accipiunt: quod falsum esse Homerus docet, qui eos commemorat. cereri sacrum sacratum: nomen pro participio.

Ad v. 485 Idaevmque quem aurigam legimus Priami. etiam adhuc, ut "quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos".

Ad v. 487 Usque diu: et est adverbium.

Ad v. 491 Trepidare pro 'trepidabant'.

Ad v. 492 Cev quondam petiere rates ostendit vitia nec morte finiri.

Ad v. 493 Frustratur hiantis decipit clamare cupientes. nec nos moveat quod aliis umbris verba dat, his silentium: timorem enim exprimit, qui vivis quoque adimit vocem, ut "obstipui steteruntque comae et vox faucibus haesit".

Ad v. 495 Deiphobum vidit qui Helenam duxerat mortuo Paride: ad cuius domum primum ire necesse erat, ubi fuerat causa bellorum, ut "iam Deiphobi dedit ampla ruinam, Vulcano superante, domus". lacerum pro 'laceratum', id est habentem ora lacerata.

Ad v. 496 Populata vastata, deformia sublatis auribus. truncas truncatas.

Ad v. 497 Inhonesto foedo, deformi, turpi, ut Terentius "illumne obsecro inhonestum senem, mulierem?"

Ad v. 498 Pavitantem ne agnosceretur timentem. tegentem tegere volentem: nam truncatis manibus quid tegebat? 'tegere' autem est celare, ut e contra 'nudare' est indicare, ut "traiectaque pectora ferro nudavit".

Ad v. 499 Notis vocibus amicalibus.

Ad v. 501 Optavit sumere elegit ut sumeret. de te pro 'in te'.

Ad v. 505 Rhoeteo in litore ubi erat asylum Aiacis, sicut in Sigeo Achillis. et bene illic, quasi ubi tutus esse potueram. sane Rhoeteium dicitur, et fecit Rhoeteum, sicut est Cytherea pro Cythereia.

Ad v. 507 Et arma depicta scilicet. servant tenent. te pro tuum corpus, ut "nunc me fluctus habet".

Ad v. 510 Omnia deiphobo solvisti quia constituto tumulo manes vocavit. funeris umbris sepulturae meae umbris: nam funus illic esse non potuit, ubi ne cadaver quidem fuerat.

Ad v. 511 Fata mea et scelus exitiale lacaenae secundum mathematicos, qui dicunt etiam inimicitias ex fato descendere: unde ista coniunxit, fatum et scelus Helenae, per quam illi mors contigit.

Ad v. 512 Monumenta sermo est medius, dictus ab eo quod moneat mentem: unde est hic de malis, e contra in tertio "manuum tibi quae monumenta mearum sint puer".

Ad v. 514 Egerimus 'ri' metri necessitate corripuit. meminisse necesse est Cicero "cui placet obliviscitur, cui dolet meminit". ergo quia dolet, meminerit necesse est.

Ad v. 515 Fatalis mortifer, ut "fatiferumque ensem". super ardva venit pergama aut quod in arce est positus: aut quia deiectis muris supra tractus est.

Ad v. 516 Gravis gravidus, ut "graves temptabunt pabula fetas". supra autem dixerat "feta armis".

Ad v. 517 Evantis euantis Phrygias: aliter non stat versus. 'euantes' autem bacchantes a Libero, qui Euan dicitur. 'chorum' autem ait multitudinem in sacra collectam.

Ad v. 518 Circum ducebat divisit in duos versus unam partem orationis, sed ideo, quia est composita. lyrici vero etiam incompositam partem orationis in duos dividunt versus.

Ad v. 520 Confectum curis atqui vacaverat gaudiis; sed illud ostendit quod ait Statius "stant veteres ante ora metus": nam curae ferebantur suo impetu ex pristino bellorum tumultu. alii hanc ipsam curam volunt, quod habebat coniugem perniciosam maritis: unde sequitur 'egregia interea coniunx' per ironiam.

Ad v. 525 Vocat menelaum et limina pandit ante pandit et sic vocat, ut "subeunt luco fluviumque relinquunt".

Ad v. 526 Id magnum sperans fore munus amanti putavit se vitia praeterita praesentibus posse celare: quod etiam sequens indicat versus.

Ad v. 529 Aeolides Vlixes, qui ubique talis inducitur: nam Anticliae filius est, quae ante Laertae nuptias clam cum Sisypho, Aeoli filio, concubuit, unde Vlixes natus est. hoc ei et in Ovidio Aiax obicit "et sanguine cretus Sisyphio". alii Oeliden legunt, de quo nusquam legimus.

Ad v. 530 Si siquidem.

Ad v. 531 Vicissim quia ipse narraverat.

Ad v. 532 Pelagine venis erroribus actus?? non ad inferos, sed ad locum, in quo inferorum descensus est, id est ad Avernum, si intra terram sunt inferi. alii altius intellegunt: qui sub terra esse inferos volunt secundum chorographos et geometras, qui dicunt terram σφαιροειδῆ esse, quae aqua et aere sustentatur. quod si est, ad antipodes potest navigatione perveniri, qui quantum ad nos spectat, inferi sunt, sicut nos illis. hinc est quod terram esse inferos dicimus, quamquam illud sit, quia novem cingitur circulis. Tiberianus etiam inducit epistolam vento allatam ab antipodibus, quae habet "superi inferis salutem": qua occasione tractat reciprocum hoc quod diximus supra. nam prudentiores etiam animas per μετεμψύχωσιν dicunt ad alterius climatis corpora transire, nec in eo orbe versari in quo prius fuerunt: unde ait Lucanus "regit idem spiritus artus orbe alio: longae, canitis si cognita, vitae" (1.456). sciendum tamen hoc Homericum esse: nam etiam illic Elpenor similiter Vlixem interrogat.

Ad v. 534 Sine sole domos non est contrarium "solemque suum sua sidera norunt": illud enim de campis Elysiis dicit.

Ad v. 535 Hac vice sermonum haec sacra, ut diximus supra, praeter unius diei spatium non tenebant: unde veretur Sibylla, ne inanibus fabulis 'datum', id est statutum et legitimum, 'tempus' teratur. quod autem dicit 'aurora medium axem traiecerat', illud ostendit, quod secundum Tuscos diei ortus est a sexta diei hora; ortus enim diei habet auroram. Donatus tamen dicit Auroram cum quadrigis positam Solem significare.

Ad v. 538 Breviterque quod congruit moram obiurganti.

Ad v. 539 Nox rvit si per diem sacra celebrantur, 'ruit' est imminet; si per noctem, finitur. flendo proprie: nam et lacrimae et gemitus fuerant.

Ad v. 540 Findit in ambas compendiosius, quam si 'duas' diceret: poteramus enim etiam tertiam sperare. sic Sallustius "inter secundum atque ultimum bellum Carthaginiense" non ait 'tertium'.

Ad v. 542 Iter elysium ad Elysium: de quo diximus supra. malorum impiorum, ut "multa malus simulans vana spe lusit amantem".

Ad v. 543 Impia tartara ubi puniuntur impii.

Ad v. 544 Ne saevi ne irascere: Terentius "ne saevi tanto opere". et antique dictum est: nam nunc 'ne saevias' dicimus, nec imperativum iungimus adverbio imperantis.

Ad v. 545 Explebo numerum ut diximus supra, 'explebo' est minuam: nam ait Ennius "navibus explebant sese terrasque replebant", quem Caper secutus cum de praepositione 'ex' tractaret, hoc exemplum posuit. sensus ergo est: minuam vestrum numerum et reddar tenebris. nam circa Aenean et Sibyllam aliquid lucis fuisse intellegimus, quippe circa vivos: unde paulo post "respicit Aeneas subito" et reliqua. alii 'explebo' male putant 'complebo' esse, umbrarum scilicet a quibus discesserat numerum. alii 'explebo numerum' dicunt esse finiam tempus statutum purgationi et in corpus recurram, ut hoc sit 'reddarque tenebris' — nam legimus "clausae tenebris et carcere caeco" — ut sit sensus: irasceris mihi quasi homo, nonne et ego homo futurus sum? alii dicunt: cur irasceris? in locis his sum, quamdiu vitae per vim ereptae expleam tempus, post 'tenebris', id est meis sedibus, reddar. sed haec omnia congrua loco non esse manifestum est: non enim intellegere possumus Sibylla aliud volente, scilicet ut abscederet, Deiphobum ad aliud respondisse.

Ad v. 546 I decus i nostrum aut 'i, o decus nostrum, utere melioribus fatis', inferorum scilicet conparatione, quia ait supra "an quae te fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida adires?" aut certe 'i decus, et fatis utere nostrum melioribus', id est quam aut ego aut tu habuimus.

Ad v. 549 Moenia lata videt Tartarum dicit, quem vult esse carcerem inferorum. quod autem ait 'lata', nocentum exprimit multitudinem. triplici muro valde munitum indicat locum.

Ad v. 551 Torquet trahit, volvit.

Ad v. 552 Porta adversa ingens distinctione excludendum est vitium de duobus epithetis. solidoque adamante lapis est durissimus et tantae soliditatis, ut nec ferro possit infringi. quem hircino sanguine frangi dicunt.

Ad v. 553 Vis ut nulla virum 'virum' non ad sexum retulit, sed ad virtutem, hoc est virorum fortium, ut Cicero "virum res illa quaerebat", cum de viro forti diceret. per hoc autem ostendit nullum de Tartaro ad superos posse remeare, ne numinum quidem favore.

Ad v. 554 Stat eminet, erecta est. avras autem inferis congruas intellegamus. Statius de Mercurio ait: pigrae aurae eius inpediebant volatum. de illo enim loco multi quaerunt "quis tantus clangor ad auras?" et Pollio dicit Aeneae et Sibyllae, quas illi secum traxerant, cum constet esse etiam illic auras.

Ad v. 557 Exavdiri exaudiebantur.

Ad v. 558 Tractaeque catenae et genetivus singularis potest esse et nominativus pluralis.

Ad v. 559 Strepitumque exterritus havsit hausit et exterritus est: hypallage ergo est.

Ad v. 560 Scelerum facies species, ut supra "visa maris facies et non tolerabile numen".

Ad v. 563 Nulli fas casto pio. et haec responsio ostendit, Aenean voluisse quidem ingredi, sed quasi pium prohibitum. insistere limen 'insisto illam rem' dicimus, non 'illi rei': quod qui dicunt decipiuntur propter 'insto illi rei'.

Ad v. 564 Sed me quia occurrebat: unde ipsa cognovisti?

Ad v. 565 Deum poenas docvit aut quas dii nocentibus statuerunt: aut Titanum, quos legimus deos ex Terra progenitos: aut re vera dicit poenas deorum. fertur namque ab Orpheo quod dii peierantes per Stygem paludem novem annorum spatio puniuntur in Tartaro: unde ait Statius "et Styx periuria divum arguit".

Ad v. 566 Rhadamanthus Rhadamanthus Minos Aeacus filii Iovis et Europae fuerunt: qui postea facti sunt apud inferos iudices.

Ad v. 567 Subigitque fateri conpellit ad confessionem.

Ad v. 568 Furto laetatus inani latebra non valde profutura, quippe quae fuerat publicanda post mortem.

Ad v. 569 Distulit in seram gravem, ut "serum bellum in angustiis futurum" Sallustius. piacula commissa propter quae expiatio debetur.

Ad v. 570 Accincta flagello aut hoc dicit quod videmus, quia qui longo flagello utitur ut id post ictum in se revolvat necesse est: aut 'accincta' est instructa, ad verbera scilicet, id est nocentes flagello quatit ipsa praeparata.

Ad v. 572 Agmina saeva sororum aut impetus, ut de Harpyiis dixit: aut serpentum agmina, quos pro comis habent.

Ad v. 573 Tunc demum horrisono stridentes cardine sacrae pandvntvr portae mittuntur, inquit, post verbera ad aeternum supplicium. et est secutus ordinem iuris antiqui: nam post habitam quaestionem in Tullianum ad ultimum supplicium mittebantur. alii hoc a poeta dictum volunt, ut illa loquente intellegamus portam esse patefactam; alii continuant narrationem. sacrae execrabiles.

Ad v. 574 Cernis custodia qualis 'custodia' est quae custodit, non quae custoditur. usurpatum autem est, sicut 'hospita', sicut 'neptis': nam 'hic' et 'haec custos' facit. ea enim quae in 'o' exeunt ut 'fullo', in 'os' ut 'nepos', in 'es' ut 'hospes', feminina ex se non faciunt. quae autem invenimus usurpata sunt, unde et dissimilia: nam 'custos' 'custodia' facit, 'nepos' 'neptis'.

Ad v. 575 Vestibulo sedeat Megaeram significat. hoc autem dicit: cernis hanc quam saeva sit? est intus alia 'inmanis atris hiatibus quinquaginta', quae est saevior, quam Hydra fuit. multi ipsam Hydram volunt, quod non procedit: nam eam in aditu legimus inferorum ubi dixit "ac belua Lernae". quam alii tria volunt habuisse capita, alii novem, Simonides quinquaginta dicit.

Ad v. 577 Tartarus vel quia omnia illic turbata sunt, ἀπὸ τῆς ταραχῆς : aut, quod est melius, ἀπὸ τοῦ ταρταρίζειν , id est a tremore frigoris; sole enim caret.

Ad v. 578 Bis patet in praeceps ideo 'in praeceps' addidit, quia potest quid etiam sursum patere. videtur autem hoc prudentioribus ideo dictum, quia secundum rationem sphaerae sol cum in unam concesserit partem, duae quasi Tartarum faciunt: una, a qua discessit, et altera, ad quam numquam accedit: quod melius sphaerae indicat ratio. hoc autem dicit: Tartarus ipse bis tantum in praeceps patet et tendit sub umbras, quantus est suspectus, id est altitudo, ad Olympum aetherium. deest 'est'.

Ad v. 580 Hic genus antiquum terrae id est primum: Titanas enim contra Saturnum genuit, Gigantas postea contra Iovem. et ferunt fabulae Titanas ab irata contra deos Terra ad eius ultionem creatos, unde et Titanes dicti sunt ἀπὸ τῆς τίσεως , id est ab ultione. de his autem solus Sol abstinuisse narratur ab iniuria numinum, unde et caelum meruit.

Ad v. 582 Aloidas geminos Aloeus Iphimediam uxorem habuit, quae conpressa a Neptuno duos peperit, Otum et Ephialten, qui digitis novem per singulos menses crescebant. freti itaque altitudine, cum adhuc novem annorum essent, caelum voluerunt subvertere, sed confixi sunt Dianae et Apollinis telis. Aloidas autem sic dixit, sicut de Hercule Amphitryoniades dicimus. geminos sui similes.

Ad v. 585 Crudeles poenas saevas, nimias; nam non dicit indignas ferentem qui sacrilegus fuit. salmonea Salmoneus Aeoli filius fuit, non regis ventorum, sed cuiusdam apud Elidem, ubi regnavit. qui fabricato ponte aereo super eum agitabat currus ad imitanda superna tonitrua, et in quem fuisset iaculatus facem, eum iubebat occidi. hic postea verum expertus est fulmen.

Ad v. 588 Mediaeque per elidis urbem hinc est indignatio, quod in ea civitate Iovem imitabatur, in qua specialiter Iuppiter colitur.

Ad v. 592 Densa inter nubila ostendit fulminis causam.

Ad v. 593 Fumea lumina id est terrena; nam aetherius ignis caret fumo, solo enim splendore viget.

Ad v. 595 Nec non et tityon Tityos Terrae secundum alios filius fuit, secundum alios a Terra nutritus: unde poeta elegit sermonem, quo utrumque significaret, nam 'alumnum' dixit. hic amavit Latonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat: quamquam Homerus vicissim dicat duos vultures sibi in eius poenam succedere. sane in usu est 'vultur', licet Cicero 'vulturius' dixerit, quod quidem potest esse et derivativum: Ennius "vulturus in campo miserum mandebat homonem". declinatur autem 'hic Tityos huius Tityi', sicut 'Delos Deli'.

Ad v. 596 Per tota novem cui ivgera corpus porrigitur quantum ad publicam faciem, magnitudinem ostendit corporis; sed illud significat, quia de amatore loquitur, libidinem late patere, ut ait supra "nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi". sane de his omnibus rebus mire reddit rationem Lucretius et confirmat in nostra vita esse omnia quae finguntur de inferis. dicit namque Tityon amorem esse, hoc est libidinem, quae secundum physicos et medicos in iecore est, sicut risus in splene, iracundia in felle: unde etiam exesum a vulture dicitur in poenam renasci: etenim libidini non satis fit re semel peracta, sed recrudescit semper, unde ait Horatius "incontinentis aut Tityi iecur". ipse etiam Lucretius dicit per eos, super quos iamiam casurus inminet lapis, superstitiosos significari, qui inaniter semper verentur et de diis et caelo superioribus male opinantur: nam religiosi sunt qui per reverentiam timent. per eos autem qui saxum volvunt ambitum vult et repulsam significari, quia semel repulsi petitores ambire non desinunt. per rotam autem ostendit negotiatores, qui semper tempestatibus turbinibusque volvuntur.

Ad v. 598 Fecundaque poenis fecunda in poenam.

Ad v. 599 Rimatur pascitur, ut "rimantur prata Caystri".

Ad v. 600 Fibris fibrae sunt eminentiae iecoris.

Ad v. 601 Quid memorem lapithas hi populi Thessaliae fuerunt, quibus imperabat Ixion, amicissimus, ut diximus supra, Iovi, Phlegyae filius. qui post nubis coitum fictae in formam Iunonis, cum se de eius stupro iactaret, ab irato Iove ad inferos trusus est et illic religatus ad rotam circumfusam serpentibus. pirithoum et hic unus de Lapithis fuit, qui cum Theseo descendit ad rapiendam Proserpinam.

Ad v. 603 Adsimilis valde similis: 'ad' enim vacat, et a maioribus ad ornatum adhibebatur, ut Horatius "qua populus adsita certis limitibus vicina refugit iurgia". lucent genialibus altis aliud est. Tantalus, rex Corinthiorum, amicus numinibus fuit. quae cum frequenter susciperet et quodam tempore defuissent epulae, filium suum Pelopem occidit et diis epulandum adposuit. tunc abstinentibus cunctis, Ceres umerum eius exedit, et cum eum dii per Mercurium revocare ad superos vellent, eburneus ei est umerus restitutus, ut "umeroque Pelops insignis eburno". ideo autem sola Ceres dicitur comesse, quia ipsa est terra, quae corpus resolvit. per Mercurium autem ob hoc fingitur esse revocatus, quod ipse est deus prudentiae, per quam philosophi deprehenderunt παλιγγενεσίαν vel μετεμψύχωσιν . Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur esse damnatus, ut in Eridano inferorum stans nec undis praesentibus nec vicinis eius pomariis perfruatur. per haec autem avaritia significatur, ut etiam Horatius "quid rides? mutato nomine de te fabula narratur". genialibus veluti genialibus: nam geniales proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus, dicti a generandis liberis.

Ad v. 604 Avrea fulcra quibus fulcimur, id est sustinemur.

Ad v. 605 Regifico luxv regali ambitu. furiarum maxima id est saevissima, hoc est Fames, ut "vobis Furiarum ego maxima pando". unde et famem praenuntiat, ut hanc esse Furiarum maximam doceat.

Ad v. 606 Et manibus illorum scilicet, non suis.

Ad v. 607 Facem attollens iniciens ignem avaritiae, ut abstineant.

Ad v. 608 Invisi fratres haec quidem constat dicta esse generaliter, possunt tamen etiam ad speciem trahi, ut Aegyptum et Danaum, Atreum et Thyesten, Eteoclen et Polynicen significare videatur. bene autem dicendo 'invisi' per id quod leve est, etiam maiora conplexus est.

Ad v. 609 Pulsatusve parens item quod levius est dixit parricidii comparatione. possumus autem Oedipum accipere, extinctorem Lai. aut fraus innexa clienti ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est "patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto": si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres, tantundem est clientem, quantum filium fallere. et hoc posse fieri ex Horatii dictis intellegimus, qui cum loqueretur de avaris potentibus, ait de vicino cliente "pellitur paternos in sinu ferens deos". Urbano tamen hoc displicet et dicit rarum esse hoc magisque contrarium, cum magis patronos decipiant frequenter clientes. vult autem intellegi praevaricatores, qui patroni sunt clientium, quos nunc susceptos vocamus.

Ad v. 611 Nec partem posvere svis bene addidit 'suis', id est cognatis, adfinibus. haec enim fuerat apud maiores donandi ratio, non profusa passim: nam hoc est velle inaniter perdere. unde Cicero ait in libris legum "stipem prohibeo: nam auget superstitionem et exhaurit domos". dignis igitur largiendum est, unde Horatius "cur eget indignus quisquam, te divite?" id est indignus paupertate.

Ad v. 612 Ob adulterium caesi si 'occisi', Aegisthum significat, Thyestae filium: si re vera 'caesi', Sallustium, quem Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suae uxoris, filiae Sullae. quique arma secuti impia nec veriti dominorum fal- lere dextras hoc loco videtur blandiri Augusto, quia contra Caesarem, patrem eius, multi quibus ignovit, arma susceperant: est namque eius dictum, dare quidem se veniam Pompeianis, sed ab ipsis quandoque esse periturum: ut 'arma impia' civilia dixerit bella, quae moverunt Pompeiani contra acceptae veniae fidem. sed non procedit. nam si 'arma impia' dixit bellum civile, tangit et Augustum et Caesarem, qui et ipsi civilia bella tractarunt. item si culpat eos qui contra fidem datae veniae dimicaverunt, tangit Augustum: nam transierunt ad eum ab Antonio duo milia equitum, per quos est victoriam consecutus: Horatius "ad hunc frementes verterunt bis mille equos Galli canentes Caesarem". fecit praeterea iniuriam Augusto vel Caesari si eos 'dominos' dixit, quod apud maiores invidiosum fuit: nam 'patres patriae' dicebantur, non 'domini': Iuvenalis "Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit". melius ergo est ut bellum a Sexto Pompeio, Pompei filio, in Siculo freto gestum accipiamus. nam occiso patre Siciliam tenuit et collectis inde servitiis vastavit sex annis ultro citroque Siciliam, postea victus est ab Augusto et Agrippa: Horatius "minatus urbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis". et hoc sensu tam 'arma impia', quam 'dominorum' congruit commemoratio.

Ad v. 614 Poenam expectant quod gravius est: nam in expectatione et praesens metus est et dolor futurus, in ipsa autem poena solus est dolor.

Ad v. 615 Forma viros id est causa criminis vel regula: singulis enim sceleribus sunt statuta supplicia ex more Romano, quem sequitur.

Ad v. 616 Saxum ingens volvunt alii Sisyphum dicit, qui deorum consilia hominibus publicavit. radiisque rotarum Ixionem dicit, ut alibi ostendit "atque Ixionii vento rota constitit orbis", licet supra dixerit "quos super atra silex": nam de his fabulis variae sunt in ipsis auctoribus opiniones.

Ad v. 617 Aeternumque sedebit infelix theseus contra opinionem, nam fertur ab Hercule esse liberatus: quo tempore eum ita abstraxit, ut illic corporis eius relinqueret partem. frequenter enim variant fabulas poetae: Hippolytum Vergilius liberatum ab inferis dicit, Horatius contra "neque enim Diana pudicum liberat Hippolytum".

Ad v. 618 Phlegyasque miserrimus omnes admonet si 'Phlegyas' nominativus est singularis, hoc dicit, Phlegyas omnes admonet apud inferos poenas ferentes: si autem 'Phlegyas' accusativus pluralis est, Theseum omnes Phlegyas admonentem debemus accipere. hi namque secundum Euphorionem populi insulani fuerunt, satis in deos impii et sacrilegi: unde iratus Neptunus percussit tridenti eam partem insulae, quam Phlegyae tenebant, et omnes obruit. Phlegyas autem, Ixionis pater, habuit Coronidem filiam, quam Apollo vitiavit, unde suscepit Aesculapium. quod pater dolens, incendit Apollinis templum et eius sagittis est ad inferos trusus: Statius "Phlegyam subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu".

Ad v. 620 Discite ivstitiam hoc est, vel nunc in poenis locati.

Ad v. 621 Vendidit hic auro patriam etiam haec licet generaliter dicantur, habent tamen specialitatem: nam Lasthenes Olynthum Philippo vendidit, Curio Caesari xxvii. s. Romam: de quo Lucanus "Gallorum captus spoliis et Caesaris auro" (4.820).

Ad v. 622 Fixit leges pretio atque refixit possumus Antonium accipere secundum Ciceronem in Philippicis ubi ait "legesne fixisti?" 'fixit' autem ideo, quia incisae in aereis tabulis adfigebantur parietibus.

Ad v. 623 Hic thalamum invasit natae Thyestes, unde Aegisthus natus est, item Cinyras: nam quod Donatus dicit nefas est credi, dictum esse de Tullio. vetitosque hymenaeos legibus scilicet: nam dicendo 'vetitos' ostendit fuisse, ut est apud Persas hodieque. unde Donatus male ait "natura et legibus vetitos".

Ad v. 624 Avsi omnes inmane nefas avsoque potiti illic sunt et qui fecerunt et qui conati sunt. dicit autem secundum Romanum ritum, in quo non tantum exitus punitur, sed et voluntas.

Ad v. 625 Non mihi si lingvae centum sint Lucretii versus sublatus de Homero, sed "aerea vox" dixit.

Ad v. 626 Scelerum comprendere formas ut "aut quae forma viros fortunave mersit".

Ad v. 629 Perfice munus hoc est ramum redde: nam supra ait "hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit".

Ad v. 630 Cyclopum educta caminis hoc est magna: ita enim cuiuslibet rei magnitudinem significabant, adeo ut Statius Argivorum muros ab ipsis dicat esse perfectos.

Ad v. 631 Fornice arcu: Cicero "videt ad ipsum fornicem Fabianum".

Ad v. 634 Corripiunt spatium raptim peragunt.

Ad v. 635 Occupat Aeneas aditum ingreditur, sicut supra diximus. recenti semper fluenti. et dixit hoc propter paludem Stygem.

Ad v. 636 Spargit aqua purgat se: nam impiatus fuerat vel aspectu Tartari, vel auditu scelerum atque poenarum. et 'spargit', quia se inferis purgat.

Ad v. 638 Amoena virecta virentia: et est satis usurpativum. 'amoena' autem quae solum amorem praestant, vel, ut supra diximus, quasi amunia, hoc est sine fructu, ut Varro et Carminius docent. adludit autem ad insulas fortunatas: nam et sequenti hoc indicat versu.

Ad v. 640 Largior hic campos aether non nostro largior, sed quam est in cetera inferorum parte. aut re vera largior, si lunarem intellegis circulum: nam, ut supra diximus, campi Elysii aut apud inferos sunt, aut in insulis fortunatis, aut in lunari circulo: Lucanus "illic postquam se lumine vero induit" (9.11).

Ad v. 641 Solemque svum sibi congruum, ut "fessosque sopor suus occupat artus".

Ad v. 642 Palaestris luctationibus: Graece dixit.

Ad v. 643 Contendunt ludo non odio.

Ad v. 644 Choreas 're' corripuit propter metrum, alibi ait secundum naturam, ut "iuvat indulgere choreis": ergo aut systolen fecit, aut antithesin, e pro ει ponens: nam Graecum est nomen.

Ad v. 645 Nec non threicius longa cum veste sacerdos Orpheus Calliopes musae et Oeagri fluminis filius fuit, qui primus orgia instituit, primus etiam deprehendit harmoniam, id est circulorum mundanorum sonum, quos novem esse novimus. e quibus summus, quem anastron dicunt, sono caret, item ultimus, qui terrenus est. reliqui septem sunt, quorum sonum deprehendit Orpheus, unde uti septem fingitur chordis. 'longam' autem 'vestem' aut citharoedi habitum dicit, aut longam barbam: nam e contrario inberbes 'investes' vocamus. 'sacerdos' autem, quia et theologus fuit et orgia primus instituit. ipse etiam homines e feris et duris composuit: unde dicitur arbores et saxa movisse, ut diximus supra.

Ad v. 646 Obloquitur numeris dicendo 'obloquitur', chordarum expressit laudem, quas dicit verbis locutas: 'obloqui' enim non est nisi contra loquentem loqui. numeris rhythmis, sonis, ut "numeros memini, si verba tenerem". septem discrimina quia omnes chordae dissimiliter sonant.

Ad v. 647 Iam nunc. 'hic' autem 'pecten' declinatur, ut 'lien'.

Ad v. 648 Hic genus antiquum quod non omnes viros fortes in Elysio visos esse commemorat, haec ratio est, quia isti divinos meruerunt honores: quod Tydeo vel his, quos supra memoravit, non contigit. nam ideo 'antiquum' addidit, quasi et illis Elysii contingerent campi, si eis annorum non derogata esset vetustas.

Ad v. 649 Nati melioribus annis plerumque enim hominum virtus decoloratur temporis infelicitate: Cicero "ut illa laus temporum, non hominum fuisse videatur".

Ad v. 650 Ilusque assaracusque Troiani reges fuerunt. troiae dardanus auctor hunc in septimo inter deos dicit relatum, ut "et numerum divorum altaribus auget". sed, ut diximus supra, Homerum sequitur, qui inducit simulacrum Herculis apud inferos visum.

Ad v. 652 Defixae hastae subaudis 'inanes', item equos inanes.

Ad v. 653 Quae gratia currum detraxit unum 'u' licentia, qua Latinitas Graecos secuta genetivo plurali syllabam aut addit aut detrahit. hoc loco detraxit, sicut "arma virum", contra addidit "alituum pecudumque genus" pro 'alitum', sicut Graeci Μουσάων Ἑλικωνιάδων .

Ad v. 654 Nitentes pingues: ab eo quod sequitur id quod praecedit intellegis. per omnia autem quae dicturus est intellegendum est 'quae gratia fuit vivis, eadem sequitur tellure repostos'.

Ad v. 657 Paeana proprie Apollinis laudes, quod nunc congruit propter 'lauri nemus': abusive omnium deorum, sicut orgia proprie Liberi, abusive omnium deorum sacra.

Ad v. 658 Odoratum pro 'odorum', ut diximus supra.

Ad v. 659 Unde superne plurimus eridani per silvam volvitvr amnis Eridanum Aratus in caelo esse dicit, haud longe a ceto. hic et in terris est, qui in Italia, id est in Venetia, Padus vocatur: quem alii etiam ad inferos volunt tendere, alii nasci apud inferos et exire in terras. ideo autem ista finguntur, quia de Appennini parte oritur, quae spectat inferum mare et tendit usque ad superum. ergo hic sensus est: canebant in locis, unde superne, id est ad superos, plurimus Eridani amnis per silvam volvitur: namque veri simile est, quoniam legimus de Aristaeo "omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis". et congrue: nam omnis umor ex terrae nascitur venis. alii Eridanum pro quocumque accipiunt et dicunt κατ' ἐξοχήν dictum: nam legimus "fluviorum rex Eridanus". et amant poetae pro appellatione ponere magnae rei proprietatem, ut alibi "poculaque inventis Acheloia miscuit uvis". melius tamen est si distinguamus 'unde superne plurimus', unde ad superos plurimus, id est magnus, amnis volvitur per silvam Eridani, id est populos. fabula namque haec est: Eridanus Solis filius fuit. hic a patre inpetrato curru agitare non potuit, et cum eius errore mundus arderet, fulminatus in Italiae fluvium cecidit: et tunc a luce ardoris sui Phaethon appellatus est, et pristinum nomen fluvio dedit: unde mixta haec duo nomina inter Solis filium et fluvium invenimus. postea eius sorores flendo in populos versae sunt, ut in decimo "populeas inter frondes umbramque sororum". et hoc Vergilius: nam alii in alias arbores dicunt.

Ad v. 660 Hic manus ob patriam pugnando vulnera passi 'manus', id est multitudo eorum qui ob patriam passi sunt vulnera: et est figurate dictum. sane animadvertendum illud quod ait Horatius in arte poetica "et simul et iucunda et idonea dicere vitae": nullam enim maiores nostri artem esse voluerunt, quae non aliquid reipublicae commodaret. unde Vergilius hoc per transitum facit: nam dicendo puniri patriae venditores, contra praemia defensoribus solvi, nihil aliud nisi fugienda vitia et sectandas docet esse virtutes.

Ad v. 661 Sacerdotes casti dum vita manebat quasi quis castus possit esse post mortem. sed aliud dicit, id est, qui fuerunt casti dum in communione vitae versarentur. nam hi qui maxima sacra accipiebant, renuntiabant omnibus rebus, nec ulla in his nisi numinum cura remanebat. herbis etiam quibusdam emasculabantur, unde iam coire nec poterant. dicit ergo eos sacerdotes, qui casti fuerunt etiam ante sacra suscepta.

Ad v. 662 Pii vates vaticinantes, non mendaces. phoebo digna locvti veridici, qui talia loquebantur, qualia decebat Apollinem. multi enim mentiebantur, ut in Lucano Phoebas, ad quam Appius Claudius "et nobis dabis inproba poenas et superis quos fingis ait".

Ad v. 663 Inventas aut qui vitam excolvere per artes qui erudierunt et ornaverunt vitam per inventa artificia. significat autem philosophos, qui aliquid excogitaverunt, unde vita coleretur.

Ad v. 664 Quique svi memores aliquos fecere merendo et qui aliquos sui memores fecere praestando, ut "numquam regina negabo promeritam", id est praestitisse. Terentius "ego, Charine, neutiquam officium liberi esse hominis puto, cum is nihil mereat, postulare id gratiae poni sibi".

Ad v. 665 Nivea cinguntur tempora per quod eos ostendit meruisse divinos honores, ut diximus supra.

Ad v. 667 Musaeum ante omnes theologus fuit. iste post Orpheum. et sunt variae de hoc opiniones: nam eum alii Lunae filium, alii Orphei volunt, cuius eum constat fuisse discipulum: nam ad ipsum primum carmen scripsit, quod appellatur crater.

Ad v. 668 Umeris extantem quasi philosophum, ac si diceret Platonem: adludit enim poeta. namque Plato ab umerorum dictus est latitudine. athleta enim fuit, qui post omnium victoriam se philosophiae dedit.

Ad v. 669 Tuque optime vates quia theologus fuit. et sciendum hoc loco Sibyllam iam a numine derelictam; unde et interrogat, quod alias non faceret.

Ad v. 670 Quae regio Anchisen, quis habet locus?? bene et generalitatem requirit et speciem, quo possit facilius invenire: nam locus in regione est. illius ergo propter illum, vel causa illius. 'ergo' autem coniunctio fuit, sed per accentus mutationem in adverbium transiit: et est sola particula, quae habet in fine circumflexum. multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione': qui casus declinatione caret.

Ad v. 671 Magnos amnes aut magna fluenta: aut quia novem sunt, quae odiosum fuerat commemorare per singula.

Ad v. 673 Nulli certa domus id est habitatio, quam animae tamdiu certam habent, quamdiu in corporibus sunt: post quorum solutionem vagantur pro vitae merito in circulis. lucis habitamus opacis varia dicit, quae pro vitae varietate contingunt. in his autem locis heroum animae coluntur.

Ad v. 674 Recentia virentia, rivorum scilicet causa.

Ad v. 676 Ivgum ita enim dividuntur montes: in radices, latera, iuga, vertices pro locorum qualitate.

Ad v. 678 Summa cacumina linquunt non 'linquit'; hoc enim dicit: Aeneas et Sibylla perducti ad summum, in plana descendunt.

Ad v. 679 Penitus convalle virenti valde virenti, ut "penitusque sonantis accestis scopulos".

Ad v. 680 Inclusas animas non re vera inclusas, sed a multitudine separatas, quo facilius agnoscerentur.

Ad v. 681 Lustrabat studio recolens circumibat studiose retractans. 'inclusas' autem aut segregatas, aut secundum antiquum ritum. multitudinem enim si numerare non poterant, eam in locum certum includebant per partes, et ex unius numero quanta esset videbant. quod Xerxes de suo fecit exercitu.

Ad v. 682 Carosque nepotes posteros: sicut per nurus feminas dicunt.

Ad v. 683 Fataque fortunasque virum felicitas enim aut fatalis est, aut fortuita, aut ex virtute descendit.

Ad v. 685 Alacris ipse alacris. et sciendum antiquos et 'alacris' et 'alacer', et 'acris' et 'acer' tam de masculino quam de feminino genere dixisse. nunc masculino utrumque damus, de feminino 'alacer' et 'acer' numquam dicimus, licet Ennius dixerit "aestatem autumnus ‹sequitur›, post acer hiemps it": nam inde est 'alacer'.

Ad v. 686 Genis palpebris: Ennius de dormiente "inprimitque genae genam". excidit ore quasi seni: quod circa Anchisen reservat, ut "tantumque nefas patrio excidit ore".

Ad v. 687 Venisti tandem hoc ad adfectum pertinet desiderantis: alias oritur quaestio quod dicit 'sic equidem ducebam animo'. expectata probata, ut "et rebus spectata iuventus". hoc autem dicit: tua pietas mihi semper probata, nunc etiam 'iter durum' vicit, scilicet inferorum.

Ad v. 689 Et notas avdire et reddere voces id est familiariter loqui.

Ad v. 690 Rebarque futurum arbitrabar, ratiocinabar esse venturum: per quod intellegimus fataliter Aenean ad inferos descendisse. non enim nisi fatalia deprehenduntur.

Ad v. 691 Nec me mea cura fefellit nec decepit me dulcissimus filius: nam vocativus est 'mea cura', id est tu. et dictum est sicut "Veneris iustissima cura".

Ad v. 692 Quas ego te terras et quanta per aequora vectum patrie eius ingemit casibus.

Ad v. 694 Libyae tibi regna nocerent aut quia de Iunone ait Venus "haud tanto cessabit cardine rerum": aut, quod est melius, illud dicit: timui ne, dum apud regna Carthaginis voluptatibus vacas, imperium fatale derelinqueres.

Ad v. 695 Tristis imago severa, terribilis, ut supra "et turbida terret imago".

Ad v. 696 Saepius occurrens κατὰ τὸ σιωπώμενον saepius ei dictum intellegimus: aut certe, egit me tua imago ad haec tendere limina, quam saepe videre consuevi.

Ad v. 697 Stant sale Tyrrheno classes adfectionis est filii etiam ea indicare, de quibus non interrogatur.

Ad v. 699 Largo fletu nato ex gaudio.

Ad v. 700 Ter saepius: finitus pro infinito.

Ad v. 703 Interea videt Aeneas hirmos est hoc loco, id est unus sensus protentus per multos versus: in quo tractat de Platonis dogmate, quod in Phaedone positum est περὶ ψυχῆς , de quo in georgicis strictim, hic latius loquitur. de qua re etiam Varro in primo divinarum plenissime tractavit. hoc autem continet: Aeneas dum per inferos pergeret, respexit fluvium quendam loci remotioris, ad quem innumera multitudo tendebat animarum. interrogavit patrem qui esset fluvius, vel qua ratione ad eum pergerent animae. pater ait: Lethaeus est; pergunt autem, ut potent et oblivionem patiantur, ut incipiant in corpora velle remeare. stupefactus Aeneas interrogat: dic pater, et animae, quae propter praeteritam vitam tot supplicia pertulerunt, possunt habere votum revertendi in corpora? non est verisimile, liberatas de corporis carcere ad eius nexum reverti. suscepta narratione haec Anchises exsequitur: primo debere fieri ut redeant, deinde posse, deinde velle. quae quoniam obscura sunt, aliis subdivisionibus innotescunt. quid est debere? cuncta animalia a deo originem ducunt. quae quia nasci cernimus, revertuntur sine dubio: nam unde cuncta procreantur? deinde posse sic probat: quia inmortales sunt animae, et sunt quae possunt reverti. tertium est utrum velint: quod dicit fieri per Lethaeum fluvium. et hoc est quod dicturus est, sed incidentes quaestiones faciunt obscuritatem.

Ad v. 704 Virgulta sonantia silvae quae est iuxta praeripia fluminis.

Ad v. 705 Domos placidas campos Elysios. praenatat praeterfluit. et contrarie dictum est: nam non natant aquae, sed nos in ipsis natamus. Ennium igitur secutus est, qui ait "fluctusque natantes". sane de hoc fluvio quaeritur a prudentioribus, utrum de illis novem sit, qui ambiunt inferos, an praeter novem. et datur intellegi quod ab illis novem, qui ambiunt inferos, separatus sit: namque volunt eum esse imaginem senectutis. nam animae nostrae vigent et alacres sunt et plenae memoria a pueritia usque ad virentem senectam, postea in nimia senectute omnis memoria labitur: qua lapsa mors intervenit, et animae in aliud corpus revertuntur. unde fingunt poetae animas Lethaeo hausto in corpus redire. ergo Lethaeus est oblivio, morti semper vicina.

Ad v. 706 Gentes populique innumerarum gentium et populorum animae.

Ad v. 708 Floribus insidunt 'insido illi rei', ut "insidat quantus miserae deus". 'insisto' autem 'illam rem', ut "nulli fas casto sceleratum insistere limen".

Ad v. 709 Circum lilia funduntur hoc est circumfunduntur circum flores. 'lilia' autem pro quibuslibet floribus, speciem pro genere posuit.

Ad v. 711 Flumina porro longe remota: et est Graecum adverbium. bene autem Aenean longe a Lethaeo facit, quia adhuc iuvenis est.

Ad v. 712 Agmine cursu, impetu: per quod ostendit cito iri ad senectam, quia tota celeritate usus labitur vitae.

Ad v. 713 Animae quibus altera fato corpora debentur sciendum non omnes animas ad corpora reverti: aliquae enim propter vitae merita non redeunt; aliquae redeunt propter malam vitam, aliquae propter fati necessitatem.

Ad v. 714 Lethaei ad fluminis undam si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec est tantae prudentiae tantaeque vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non potest implere vim numinis sui post naturae suae oblivionem. obliviscitur autem secundum poetas praeteritorum, secundum philosophos futuri: unde medium tenuit dicendo 'oblivia'. docent autem philosophi, anima descendens quid per singulos circulos perdat: unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iovis regni desiderium: quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti vigore suo et viribus propriis.

Ad v. 715 Securos Latices qui securos faciunt, ut morbos pallidos dicimus, quod pallidos faciunt.

Ad v. 717 Iampridem ex quo ait "tunc genus omne tuum et quae dentur moenia disces".

Ad v. 719 O pater nova brevitas: nam dicendo 'o pater' qui loquatur ostenditur. ad caelum hinc ire putandum est miscet philosophiae figmenta poetica et ostendit tam quod est vulgare, quam quod continet veritas et ratio naturalis. nam secundum poetas hoc dicit: credendum est animas ab inferis reverti posse ad corpora? ut 'caelum' superos intellegamus, id est nostram vitam. secundum philosophos vero hoc dicit: credendum est animas corporis contagione pollutas ad caelum reverti?

Ad v. 720 Sublimes animas non omnes, sed sublimium. tarda reverti corpora animae comparatione, qua velocius nihil est: uno enim momento potest universa discurrere.

Ad v. 721 Quae lucis miseris tam dira cupido ut id desiderent, propter quod se sciunt poenas dedisse, scilicet vitam.

Ad v. 722 Suspensum sollicitum, incertum, ut "multo suspensum numine ducit".

Ad v. 723 Suscipit Anchises atque ordine singula pandit hysteroproteron: post hunc enim versum sequi debuit 'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'.

Ad v. 724 Principio caelum ac terras camposque liquentes interrogatus Anchises, quare animae velint reverti ad corpora, quasi aliud dicit, tamen illuc recurrit. quod Graece τὸ πᾶν dicitur, id est omne quod est, quattuor sunt elementa, terra aqua aer aether, et deus. praeter haec nihil est aliud: et hoc mundum non possumus dicere, nam mundus non est totum. ergo deus est quidam spiritus divinus, qui per quattuor infusus elementa gignit universa. igitur si de elementis et deo nascuntur omnia, unam originem habent et par est natura omnium. sed videamus, quid in nobis est a deo et quid a quattuor elementis? quantum datur intellegi, ab elementis habemus corpus, a deo animum: quod ideo probatur, quia est in corpore terra, umor, anhelitus, calor, quae omnia videntur, sicut etiam elementa, animus invisibilis est, sicut etiam deus, unde originem ducit. illa praeterea inrationabilia sunt, sicut corpus: contra deus habet consilium, sicut etiam animus. deinde elementa ‹cum› mutantur, quod est eorum proprium, ‹pereunt›, sicut etiam corpus, quod inde originem ducit: contra deum non perire manifestum est. ergo nec animus perit, qui inde originem ducit: nam pars semper sequitur genus. huc igitur tetendit primam intentionem suam, ut animos inmortales doceret. sed occurrit illud: si inmortales sunt et unum habent principium, qua ratione non omnia animalia sentimus similiter? et dicit non esse in animis dissimilitudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint vel vivacia vel torpentia, ita et animos faciunt. quod potest etiam in uno eodemque animalis corpore probari. in sano enim corpore alia est vivacitas mentis, in aegro pigrior, in satis invalido etiam ratione carens, ut in phreneticis cernimus: adeo cum ad corpus venerit, non natura sua utitur, sed ex eius qualitate mutatur. inde Afros versipelles, Graecos leves, Gallos pigrioris videmus ingenii: quod natura climatum facit, sicut Ptolomaeus deprehendit, qui dicit translatum ad aliud clima hominem naturam ex parte mutare; de toto enim non potest, quia in principio accepit sortem corporis sui. ergo anima pro qualitate est corporis. et qua ratione res melior est in potestate deterioris? atqui divinus animus debuit corpus habere in potestate, non mortale corpus naturam animi corrumpere. sed hoc ideo fit, quia plus est quod continet, quam quod continetur. ut si leonem includas in caveam, inpeditus vim suam non perdit, sed exercere non potest, ita animus non transit in vitia corporis, sed eius coniunctione inpeditur nec exercet vim suam. occurrit illud: omne quod corrumpitur aeternum non est. si animus insanit irascitur desiderat timet, caret aeternitate, cui sunt ista contraria: nam passio aeternitatem resolvit. quod ideo falsum esse dicimus, quia animus per se nihil patitur, sed laborat ex corporis coniunctione, et aliud est per suam naturam corrumpi, aliud per contrarium rei alterius. videmus enim tale aliquid, ut in lucerna, quae per se clara est et locum, in quo est, sine dubio inluminat, sed si qua re tecta fuerit et inclusa, non perdit splendorem proprium, qui in ea est — remoto namque inpedimento apparet — nec tamen quia inpeditus est eius vigor, ideo etiam corruptus. ita ergo et animus quamdiu est in corpore, patitur eius contagiones: simul atque deposuerit corpus, recipit suum vigorem et natura utitur propria. si ergo recipit naturam suam, quare poenas apud inferos patitur? ideo quia res, quae simul diu fuit, non potest deposita ipsa re, statim ad suum nitorem reverti. ut si speciem candidam missam in lutum polluas et eam statim auferas, non idcirco sordibus caret, sed ablutionem requirit, ut in pristinum nitorem possit redire: sic anima ex eo quod datur corpori inquinata, etiam si corpus deponat, necesse habet purgari. si ergo purgantur et recipiunt naturam suam, cur volunt reverti? quia potant, inquit, oblivia. etiam est illud ambiguum: aut ut praeteritarum obliviscantur poenarum, aut certe ut ignarae futuri habeant desiderium redeundi in corpora, quod sine passione non fit: nam animus in quo est passio, meretur reverti. caelum pro aere et aethere posuit, ut "iam caelum terramque". camposque liquentes id est maria.

Ad v. 725 Lucentemque globum lunae ideo usus est participio, ut ostendat eam suum lumen non habere: nam 'lucens' est quod aliunde inluminatur, 'lucibile' quod per se lucet, ut 'patulum' quod semper patet, 'patens' quod et aperitur et clauditur, ut oculi, os. 'globum' autem ideo, quia dicitur luna σφαιροειδὴς esse. titaniaque astra aut stellas dicit, aut solem, quem et supra unum fuisse de Titanibus diximus.

Ad v. 726 Spiritus divinus scilicet. et unum est sive mentem dicat, sive animum, sive spiritum. intus alit vegetat et in aeternitatem custodit, quia mixtus est et nulla pars est elementi sine deo. per artus per elementa, quae membra sunt mundi: corporalia namque sunt, quippe quae possunt videri.

Ad v. 727 Mens agitat molem magnitudinem mundi mens agitat. et si, ut Cicero dicit in Tusculanis, aeternum est quicquid in aeterno motu est, sine dubio etiam animus aeternus est: semper enim in motu est, adeo ut ne nobis quidem quiescentibus conquiescat. magno se corpore miscet aut antiptosis est pro 'corpori', ut "haeret pede pes densusque viro vir": quod potius credendum est: aut certe secundum eos locutus est, qui dicunt deum corporalem esse et eum ita definiunt πῦρ νοερὸν , id est ignem sensualem. quod si verum est, corpus est, nec per antiptosin dixit, sed per definitionem 'magno corpore', id est non communi.

Ad v. 728 Inde hominum pecudvmque genus de quattuor elementis et deo.

Ad v. 730 Et caelestis origo seminibus quantum non noxia corpora tardant quod supra diximus, in tantum, inquit, in hominibus viget pars divinitatis, in quantum sinit corporum qualitas.

Ad v. 732 Terrenique hebetant artus in quantum non hebetant. moribundaque membra morienti similia, hoc est semper morientia: numquam enim in eodem statu sunt, sed aut minuuntur aut crescunt. ergo animus idem est, sed uti viribus suis non potest propter corporis coniunctionem.

Ad v. 733 Hinc metvunt cupiuntque dolent gavdentque ex corporis coniunctione et hebetudine. Varro et omnes philosophi dicunt quattuor esse passiones, duas a bonis opinatis et duas a malis opinatis rebus: nam dolere et timere duae opiniones malae sunt, una praesentis, alia futuri: item gaudere et cupere opiniones bonae sunt, una praesentis, altera futuri. haec ergo nascuntur ex ipsa coniunctione, nam neque animi sunt neque corporis propria: pereunt enim facta segregatione.

Ad v. 734 Neque avras respiciunt nam quia cohaerent corpori, obliviscuntur naturae suae, quam 'auras' vocavit. clavsae tenebris et carcere caeco definitiones sunt corporis.

Ad v. 735 Quin et supremo cum lumine vita reliquit quia, ut diximus, occurrit debere eas statim post corpus depositum redire in suum vigorem. et dicit non posse: quae enim diu coniuncta sunt invicem se tenent et trahunt reliquias sordium antiquarum.

Ad v. 736 Non tamen omne malum cedit, sed non omne; nam remanet quod ut purgetur necesse est. inde est quod dicit "eadem sequitur tellure repostos". bene autem 'miseris', quae etiam post corpus habeant corporis sordes: unde est 'nec funditus omnes corporeae excedunt pestes'.

Ad v. 738 Div concreta 'concreta' coniuncta et conglutinata. inolescere concrescere, ut "udoque docent inolescere libro".

Ad v. 739 Ergo exercentur poenis quia deposito corpore sordes supersunt. poenas autem non perferunt animae, sed illius coniunctionis reliquiae, quae fuit inter animam et corpus: nam licet ista duo per se poenas perferre non possint, homo tamen perfert, qui de his duobus est factus.

Ad v. 740 Supplicia expendunt ideo agunt supplicia, non ut animas puniant, sed ut eas peccatis exuant pristinis.

Ad v. 741 Aliae panduntur inanes suspensae ad ventos loquitur quidem poetice de purgatione animarum, tangit tamen quod et philosophi dicunt. nam triplex est omnis purgatio. aut enim in terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae scilicet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena: et hae igni dicuntur purgari; ignis enim ex terra est quo exuruntur omnia, nam caelestis nihil perurit: aut in aqua, id est transeunt in corpora marina, si paulo melius vixerint: aut certe in aere, transeundo scilicet in aeria corpora, si satis bene vixerint. quod in Statio legimus, ubi de auguriis tractat. unde etiam in sacris omnibus tres sunt istae purgationes: nam aut taeda purgant et sulphure, aut aqua abluunt, aut aere ventilant, quod erat in sacris Liberi: hoc est enim "tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu"; nam genus erat purgationis. et in ipsis purgationibus bonum meritorum secutus est ordinem, ut ante aeriam, inde aquae, post ignis diceret purgationem.

Ad v. 743 Quisque svos patimur manes supplicia quae sunt apud manes, ut si quis dicat 'iudicium patimur' et significet ea quae in iudicio continentur. est et aliud verius. nam cum nascimur, duos genios sortimur: unus est qui hortatur ad bona, alter qui depravat ad mala. quibus adsistentibus post mortem aut adserimur in meliorem vitam, aut condemnamur in deteriorem; per quos aut vacationem meremur, aut reditum in corpora. ergo 'manes' genios dicit, quos cum vita sortimur. exinde una pars orationis est, et tertia a fine accentum habet, licet paenultima longa sit: quod ideo factum est, ut ostenderetur una pars esse orationis, ne praepositio iungeretur adverbio, quod vitiosum esse non dubium est.

Ad v. 744 Pauci laeta arva tenemus non omnes: qui enim minus purgantur statim redeunt ad corpora.

Ad v. 745 Donec longa dies perfecto temporis orbe quia etiam post purgationem opus est tempore, ut perseveret in purgatione et sic redeat. et quaeritur utrum animae per apotheosin, de quibus ait 'pauci laeta arva tenemus', possint mereri perpetuam vacationem. quod non potest fieri: merentur enim temporis multi, non perpetuitatis, et quae male vixerunt statim redeunt, quae melius, tardius, quae optime, diutissimo tempore sunt cum numinibus. paucae tamen sunt, quae et ipsae exigente ratione, licet tarde, coguntur reverti. perfecto temporis orbe finito legitimo tempore.

Ad v. 746 Concretam adfixam et inhaerentem.

Ad v. 747 Aetherium sensum id est πῦρ νοερὸν , ignem sensualem, id est deum: per quod quid sit anima ostendit. avrai simplicis ignem non urentis. 'simplicis' autem nostri conparatione, qui constat de ligno et aere: ille enim per se plenus est et aeternus, quia simplex. omnia enim σύνθετα , id est composita, exitum sortiuntur, unde et atomos perpetuas dicunt, quia simplices sunt nec recipiunt sectionem.

Ad v. 748 Has omnes ac si diceret 'etiam has omnes'; nam supra non omnes dixit, sed 'animae, quibus altera fato corpora debentur'. rotam volvere per annos exegerunt statutum tempus per annorum volubilitatem. est autem sermo Ennii.

Ad v. 749 Deus evocat non dicit quis, sicut supra "di, quibus imperium est animarum". sed alii Mercurium volunt propter hoc "hac animas ille evocat orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit". et est ratio: nam νοῦς dicitur, id est sensus, quo philosophiam, quae haec indicat, intellegimus, quia ipse etiam invenit litteras. agmine magno impetu. et dictum est imperative, ἀπειλητικῶς : non enim blanditiis inductae redeunt, sed necessitate quadam coguntur ut potantes velint reverti.

Ad v. 750 Inmemores vel praeteritorum, vel futurorum.

Ad v. 752 Dixerat Anchises ante dicta de reversione animarum probatio huc tetendit, ut celebret Romanos et praecipue Augustum: nam qui bene considerant, inveniunt omnem Romanam historiam ab Aeneae adventu usque ad sua tempora summatim celebrasse Vergilium. quod ideo latet, quia confusus est ordo: nam eversio Ilii et Aeneae errores, adventus bellumque manifesta sunt: Albanos reges, Romanos etiam consulesque, Brutum, Catonem, Caesarem, Augustum et multa ad historiam pertinentia hic indicat locus, cetera, quae hic intermissa sunt, in ἀσπιδοποιί̈α commemorat. unde etiam in antiquis invenimus, opus hoc appellatum esse non Aeneidem, sed gesta populi Romani: quod ideo mutatum est, quia nomen non a parte, sed a toto debet dari.

Ad v. 753 Turbamque sonantem aut quae tunc propter festinationem sonabat: aut turbae perpetuum est epitheton.

Ad v. 754 Longo ordine non quo nati sunt, sed quo apud inferos stabant: non enim eo quo regnarunt, dicturus est ordine.

Ad v. 755 Adversos legere considerare, relegere.

Ad v. 756 Dardaniam prolem Albanos reges, qui tredecim fuerunt de Aeneae et Laviniae genere: unde ait 'Itala de gente'.

Ad v. 758 Inlustres hoc nomen notitiae fuit, non meriti: unde etiam in meretricibus invenitur, nam et nobiles et inlustres vocantur. in nomen ituras in gentem, ut "nomen Echionium matrisque genus Peridiae".

Ad v. 760 Ille vides pura ivvenis qui nititur hasta Aeneas, ut Cato dicit, simul ac venit ad Italiam, Laviniam accepit uxorem. propter quod Turnus iratus, tam in Latinum, quam in Aenean bella suscepit a Mezentio impetratis auxiliis: quod et ipse ostendit dicens "se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque". sed, ut supra diximus, primo bello periit Latinus, secundo pariter Turnus et Aeneas, postea Mezentium interemit Ascanius et Laurolavinium tenuit. cuius Lavinia timens insidias, gravida confugit ad silvas et latuit in casa pastoris Tyrrhi: ad quod adludens ait "Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta": et illic enixa est Silvium. sed cum Ascanius flagraret invidia, evocavit novercam et ei concessit Laurolavinium, sibi vero Albam constituit. qui quoniam sine liberis periit, Silvio, qui et ipse Ascanius dictus est, suum reliquit imperium: unde apud Livium est error, qui Ascanius Albam condiderit. postea Albani omnes reges Silvii dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores Augusti vocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini Murrani, ut "Murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos". pura ivvenis qui nititur hasta id est sine ferro: nam hoc fuit praemium apud maiores eius qui tunc primum vicisset in proelio, sicut ait Varro in libris de gente populi Romani.

Ad v. 763 Silvius Albanum nomen quia omnes Silvii dicti sunt. tua postuma proles postumus est post humationem parentis creatus. per hoc autem Aenean cito ostendit esse periturum, et statim infert consolationem dicens 'quem tibi longaevo', id est deo: aevum enim proprie aeternitas est, quae non nisi in deos venit: Ennius "Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit". male autem vindicavit usus, per quem dixit "longaevosque senes".

Ad v. 766 Unde a quo, ut "genus unde Latinum": nam posteri eius fuerunt qui postea apud Albanam regnavere civitatem.

Ad v. 767 Proximus ille procas standi ordine, non nascendi: nam sextus est rex Albanorum. item Numitor tertius decimus fuit.

Ad v. 770 Si umquam regnandam acceperit Albam Aeneas scilicet Silvius. et hic ostendit omnes Albanos reges Silvios dictos. 'acceperit' autem a tutore, qui eius invasit imperium: quod ei vix anno quinquagesimo tertio restituit. et rem plenam historiae per transitum tetigit.

Ad v. 772 Civili tempora quercu 'civica' debuit dicere, sed mutavit, ut e contra Horatius "motum ex Metello consule civicum", pro 'civilem'. querceam autem coronam accipiebant qui in bello civem liberassent, ideo quia ante causa vitae in hac arbore hominibus fuit, qui glandibus vescebantur. aliae enim erant murales, aliae agonales, id est lemniscatae. muralis dabatur ei qui prior murum ascendisset.

Ad v. 773 Hi tibi nomentum hae civitates sunt priscorum Latinorum ab Albanis regibus constitutae: quamquam Collatiam Tarquinius constituisse dicatur, qui, ut erat superbus, eam ex collata pecunia constituit, unde et Collatia dicta est. potest tamen fieri, ut ab Albanis fundata sit, aucta a Tarquinio, sicut supra de Tarento diximus, quod Taras fecit, auxit Phalantos. Romam etiam Romulus fecisse dicitur, quam ante Euander condidit, ut "tunc pater Euandrus Romanae conditor arcis". urbemque fidenam 'Fidenae' dicuntur, ut 'Thebae'; sed dixit ut Iuvenalis "atque vetus Thebe centum iacet obruta portis": nam varietati studet. unde etiam ait 'Pometios', cum dicatur numero singulari Pometia.

Ad v. 775 Castrumque invi una est in Italia civitas, quae castrum novum dicitur: de hac autem ait 'castrum Inui', id est Panos, qui illic colitur. Inuus autem latine appellatur, Graece Πάν : item Ἐφιάλτης Graece, latine Incubo: idem Faunus, idem Fatuus, Fatuclus. dicitur autem Inuus ab ineundo passim cum omnibus animalibus, unde et Incubo dicitur. 'castrum' autem civitas est; nam castra numero plurali dicimus, licet legerimus in Plauto "castrum Poenorum": quod etiam diminutio ostendit; nam 'castellum' dicimus.

Ad v. 776 Nunc sunt sine nomine terrae atqui in catalogo hinc est dicturus aliquas civitates; sed ex persona sua praeoccupat.

Ad v. 777 Quin et avo comitem sese mavortius addet romulus Amulius et Numitor fratres fuerunt. sed Numitorem regno Amulius pepulit et Iliam, eius filiam, sacerdotem Vestae fecit. de hac et Marte nati sunt Remus et Romulus. qui cum adolevissent, occiso Amulio avum Numitorem in regna revocaverunt et cum eo uno anno regnaverunt. postea propter angustias imperii Romam captatis auguriis condiderunt. ergo 'avo se addet comitem' aut avito se iunget imperio, aut certe, secundum Ennium, referetur inter deos cum Aenea: dicit namque Iliam fuisse filiam Aeneae. quod si est, Aeneas avus est Romuli. unde etiam addidit 'Assaraci quem sanguinis': nam hoc epitheton non sine causa est introductum, quod est proprium Aeneae; nam Assaracus pater est Capyos, Capys Anchisae, Anchises Aeneae.

Ad v. 779 Viden 'den' naturaliter longa est, brevem tamen eam posuit, secutus Ennium: et adeo eius est inmutata natura, ut iam ubique brevis inveniatur. geminae stant vertice cristae omnino in omnibus hoc egit Romulus, ut cum fratre regnare videretur, ne se reum parricidii iudicaret: unde omnia duplicia habuit, quasi cum fratre communia. etenim ad captanda auguria montem Palatinum Romulus tenuit, Aventinum Remus. qui prior sex vultures vidit, post Romulus duodecim. et cum ille tempore, ille numero de condenda urbe certarent, orta contentione de urbis nomine inter exercitum, a Romuli militibus Remus occisus est. fabulosum enim est quod a fratre propter muros dicitur interemptus.

Ad v. 780 Et pater ipse svo superum iam signat honore merito virtutis Mars Romulum deum esse significat: 'superum' enim accusativus est singularis ab eo quod est 'superus, superi'.

Ad v. 781 Illa quam tibi saepe fata promiserunt. inclita graecum est: nam κλυτόν gloriosum dicunt.

Ad v. 782 Imperium terris hoc est in quantum tenditur terra. animos aequabit olympo magnanimitate aequabitur caelo. de hoc autem loco et Trogus et Probus quaerunt.

Ad v. 783 Septemque una sibi muro circumdabit arces bene urbem Romam dicit septem inclusisse montes. et medium tenuit: nam grandis est inde dubitatio. et alii dicunt breves septem colliculos a Romulo inclusos, qui tamen aliis nominibus appellabantur. alii volunt hos ipsos, qui nunc sunt, a Romulo inclusos, id est Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Esquilinum, Ianicularem. alii vero volunt hos quidem fuisse, aliis tamen nominibus appellatos: quae mutata sunt postea, ut de multis locis et fluminibus legimus, ut "saepius et nomen posuit Saturnia tellus".

Ad v. 784 Prole virum virorum fortium. qualis berecyntia mater Phrygia: nam Berecyntos castellum est Phrygiae iuxta Sangarium fluvium, ubi mater deum colitur. per hanc autem comparationem nihil aliud ostendit, nisi Romanos duces inter deos esse referendos.

Ad v. 785 Turrita quia ipsa est terra, quae urbes sustinet.

Ad v. 788 Huc geminas nunc flecte acies totum visum tuum huc dirige et hunc specialiter intuere. sic Asper.

Ad v. 789 Hic caesar et omnis ivli progenies ut "Iulius a magno demissum nomen Iulo".

Ad v. 790 Caeli ventura sub axem nam cum Augustus patri Caesari ludos funebres exhiberet, stella per diem apparuit, quam persuasione Augusti Caesaris esse populus credidit. hinc est "ecce Dionaei processit Caesaris astrum". 'sub axem' ergo, id est ad divinos honores.

Ad v. 791 Hic vir hic est 'c' littera pro duplici non nisi in monosyllabis habetur, ut "hoc erat alma parens", per eorum scilicet privilegium. unde falsum est quod Terentianus dicit, eam pro metri ratione vel duplicem haberi vel simplicem. nam si hoc esset, etiam in disyllabis pro duabus haberi debuerat, quod nusquam invenimus. litterae enim naturam servari et in polysyllabis convenit.

Ad v. 792 Divi genus Caesaris, qui factus est deus. 'genus' autem dicit non solum iure adoptionis, sed etiam consanguinitatis: nam Atiae fuit filius, quae erat soror Caesaris. hic autem Augustus Caesar hoc nomen accepit a patre adoptivo: nam ante Octavianus dictus est a patre Octavio, Atiae marito.

Ad v. 793 Saecula qui rursus Latio sub Saturno dicit aurea saecula fuisse in orbe terrarum, sub Augusto tantum in Italia.

Ad v. 794 Garamantas populi inter Libyam et Africam, iuxta κεκαυμένην . indos populi orientis extremi.

Ad v. 795 Iacet extra sidera tellus nulla terra est, quae non subiaceat sideribus: unde perite addidit 'extra anni solisque vias', ut ostenderet XII. signa, in quibus est circulus solis. significat autem Maurorum Aethiopiam, ubi est Atlas: de qua Lucanus "Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati procederet ungula tauri" (3.253).

Ad v. 797 Torquet sustinet. aptum vicinum, ut diximus supra.

Ad v. 798 Iam nunc et caspia regna fines Assyriorum, in quibus sunt πύλαι Caspiae. quod autem dicit verum est: nam et Suetonius ait in vita Caesarum, responsa esse data per totum orbem, nasci invictum imperatorem.

Ad v. 799 Maeotia tellus Scythia, cuius palus est Maeotis.

Ad v. 800 Turbant turbantur. septemgemini autem septemflui.

Ad v. 802 Fixerit aeripedem cervam pro 'aeripedem'. vicit autem Cerynitin cervam, dictam a loco. 'fixerit' autem statuerit, delassaverit. erymanthi pacarit nemora mons Arcadiae, ubi aper ferocissimus fuit.

Ad v. 803 Lernam tremefecerit arcu pro hydra paludem ipsam posuit. et intellegamus ante eam sagittis fuisse confixam, post exsectam et adustam.

Ad v. 805 Nysae de vertice mons est Indiae, de quo loquitur. ceterum est et Nysa civitas, in qua Liber colitur, unde Nysaeus dictus est.

Ad v. 806 Et dubitamus pro 'dubitas': miscuit personam suam. est autem sensus: cum tibi sit tanta ex Romanis et praecipue ex Augusto praeparata posteritas, dubitas virtutem factis extendere, id est gloriam? aut est aliquis timor, qui te a regnis Italiae revocet?

Ad v. 808 Quis procul ille autem nunc redit ad Romanos reges, qui septem fuerunt: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus. mira autem utitur phantasia, ut quasi ostendat se non agnoscere eum, qui de gente Romana non fuerat. Romulo enim mortuo cum uno anno senatus per quinque dierum interregnum regnasset per decurias, taediosum visum est omnibus et quaesitus est rex. sed cum in urbe nullus idoneus esset inventus, orta est bona Pompilii fama, quod esset apud Cures, civitatem Sabinorum. rogatus itaque per legatos accepit imperium. qui ferociam populi a bellis ad sacra contulit: unde etiam Numa dictus est ἀπὸ τῶν νόμων , ab inventione et constitutione legis, nam proprium nomen Pompilius habuit. hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta': item propter sacerdotium 'ramis insignis olivae'.

Ad v. 813 Otia qui rumpet de hoc Livius "inde Tullum, qui ferox et Romulo, quam Numae similis". resides pigros, otiosos, nimium sedentes.

Ad v. 814 Desveta trivmphis a consuetudine triumphandi desciscentia.

Ad v. 815 Iactantior ancus id est amans populi favorem. hic Ostiam fecit. Ancus autem dictus ἀπὸ τοῦ ἀγκῶνος , id est a cubito, quem incurvum habuisse dicitur.

Ad v. 816 Avris favoribus: unde et aurarii dicuntur favisores.

Ad v. 817 Vis et tarquinios reges animamque superbam unus enim de Tarquiniis fuit superbus.

Ad v. 818 Vltoris bruti fascesque videre receptos vis videre etiam ultoris Bruti fasces receptos? historia autem hoc habet. Tarquinius ob multa quidem superbus est dictus, praecipue tamen propter hanc causam. mandavit aliquando cuidam satelliti ut cuiusdam oppidi omnes principes interimeret. profectus ille grandem multitudinem repperit. quod cum ei renuntiasset deambulanti cum virga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papaverum, ut satelles quid fieri vellet, agnosceret. huius filius vitiavit nobilissimam matronam Lucretiam, quod illa dolens se interemit. tunc eius avunculus Brutus, rapto ex eius corpore gladio, processit ad populum et de hac re contionatus est. quo facto omnibus placuit ne reciperetur rex, qui tunc Ardeam expugnabat. propter quod se Tarquinius cum liberis ad Porsennam regem Tusciae contulit et bellum gessit gravissimum contra populum Romanum. tunc duo creati sunt consules, Brutus et Tricipitinus, pater Lucretiae, qui et Tarquinius dicebatur: ob quod solum est urbe depulsus, et in eius locum subrogatus est Valerius Publicola, quo mortuo item alter est factus, et alter similiter. quod cernens taediosum esse Vergilius Brutum solum posuit, qui annum solus implevit. sed Bruti filii amici erant filiis Tarquinii: cum quibus cum inissent consilium, ut eos per noctem intromitterent, proditi sunt a servo Vindicio et a patre interempti. ideo ergo 'ultoris', scilicet libertatis publicae et Lucretiae pudoris.

Ad v. 819 Saevasque secures quae saevierunt etiam contra liberos.

Ad v. 821 Pulchra pro libertate ingenti arte loquitur consideratione personarum: factum enim laudat dicens 'pulchra pro libertate', personam vituperat.

Ad v. 822 Utcumque ferent ea facta minores etiamsi lauderis a posteris: extorquere debet naturae vim amor patriae.

Ad v. 824 Quin decios quin immo Decios respice. hi duo fuerunt, qui Mures dicti sunt, pater et filius. horum alter se bello Gallico, alter Samnitico vovit pro republica, cum Terra et Manes universum bello vellent exercitum perdere. drusosque procul et hi duo fuerunt. horum prior vicit Hasdrubalem, alter est filius Liviae, uxoris Augusti. saevumque securi aspice torquatum hic Gallum quendam in ponte Anienis singulari certamine superavit et eius sibi torquem inposuit, unde nomen accepit. hic ad urbem pergens, praecepit filio, ut tantum castra tueretur. ille provocatus ab hostibus, nacta occasione, victoriam consecutus est. reversus postea pater laudavit fortunam populi Romani, sed filium, ut dicit Livius, fustuario supplicio necavit. ergo 'saevum securi' saevum iure occidendi, non ferri genere: nam securi non animadvertit in filium.

Ad v. 825 Referentem signa camillum Brenno duce Galli apud Alliam fluvium deletis legionibus everterunt urbem Romam absque Capitolio, pro quo inmensam pecuniam acceperunt. tunc Camillus absens dictator est factus, cum diu esset apud Ardeam in exilio propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, et Gallos iam abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit et signa. quod cum illic appendisset, civitati nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. post hoc tamen factum rediit in exilium, unde rogatus reversus est.

Ad v. 826 Fulgere ab eo, quod est 'fulgo fulgis'.

Ad v. 827 Dum nocte premuntur bene adlusit: nam concordiam in humilitate tenuerunt, cum nobilitate vero in bella venerunt.

Ad v. 830 Aggeribus socer alpinis a munimentis Alpium; haec enim Italiae murorum exhibent vicem. 'socer' vero, quia Pompeius habuit Iuliam, filiam Caesaris, quae in partu periit. unde etiam isti facile inter se dimicare potuerunt. atque arce monoeci de Liguria, ubi est portus Monoeci Herculis. dictus autem Monoecus vel quod pulsis omnibus illic solus habitavit, vel quod in eius templo numquam aliquis deorum simul colitur, sicut in Iovis Minerva et Iuno, in Veneris Cupido.

Ad v. 831 Adversis instructus eois orientis enim auxiliis usus est.

Ad v. 832 Adsvescite bella mire dictum: ab ipsis enim quasi consuetudinem fecit populus Romanus bellorum civilium. septies enim gesta sunt: ter a Caesare, contra Pompeium in Thessalia, contra eius filium Magnum in Hispania, item contra Iubam et Catonem in Africa: mortuo Caesare ab Augusto contra Cassium et Brutum in Philippis, civitate Thessaliae; Lucium Antonium in Perusia, Tusciae civitate; Sextum Pompeium in Sicilia; Antonium et Cleopatram in Epiro.

Ad v. 834 Tuque prior tu parce Caesari dicit, quem clementem circa Pompeianos legimus: cui vult tunc ab Anchise hoc esse mandatum.

Ad v. 836 Ille trivmphata capitolia ad alta corintho Mummium significat.

Ad v. 839 Ipsumque aeaciden necesse est ut 'ille' subaudiamus: Pyrrhum enim, quem Aeaciden dicit, Curius et Fabricius vicerunt ferentem Tarentinis auxilium. hic postea fugit in Graeciam et illic est occisus in templo. Argos vero et Mycenas alii vicerunt.

Ad v. 840 Vltus avos aut hic distinguendum, ut sit 'Troiae Minervae' pro Troianae, principale pro derivativo: aut certe 'avos Troiae', non quos Troia habuit avos, sed qui de Troia fuerunt, id est avos Troianorum. templa temerata minervae per stuprum Cassandrae.

Ad v. 841 Magne cato Censorium dicit, qui scripsit historias, multa etiam bella confecit: nam Uticensem praesente Augusto, contra quem pater eius Caesar et dimicavit et Anticatones scripsit, laudare non poterat. te cosse relinquat Cossus tribunus militaris consulari potestate fuit. hic regem Tuscorum Lartem Tolumnium, a loco dictum, occidit et secunda post Romulum opima spolia revocavit. erit autem nominativus 'hic Lars, huius Lartis'.

Ad v. 842 Quis gracchi genus Gracchos seditiosos constat fuisse, nobiles tamen genere: namque per Corneliam nepotes Scipionis Africani fuerunt, unde Iuvenalis ad eam "tolle tuum precor Hannibalem victumque Syphacem". ergo Scipiones dicit per 'Gracchi genus'. duo autem fuerunt: maior Africanus, Aemilianus minor, qui obsidione Carthaginis ab Italia revocavit Hannibalem.

Ad v. 843 Scipiadas hi gemini fratres fuerunt. qui cum fortissime dimicarent in Hispania apud Carthaginem novam, quae Spartaria dicitur, insidiis interempti sunt. cladem libyae Scipiones.

Ad v. 844 Fabricium paupertate gloriosum. hic est qui respondit legatis Samnitum aurum sibi offerentibus, Romanos non aurum habere velle, sed aurum habentibus imperare. serrane serentem Atilius quidam senator fuit, qui cum agrum suum coleret, evocatus propter virtutem meruit dictaturam. Serranus autem a serendo dictus est.

Ad v. 845 Quo fessum rapitis fabii cur me, o Fabii, fessum ad vestram trahitis narrationem? aut certe 'fessum' tristem — ut "ter fessus valle resedit" — scilicet propter eorum mortem: nam trecenti sex fuerunt de una familia. qui cum coniurati cum servis et clientibus suis contra Veientes dimicarent, insidiis apud Cremeram fluvium interempti sunt. unus tantum superfuit, Fabius Maximus, qui propter teneram adhuc pueritiam in civitate remanserat. hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit — nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuit — et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit. ille est, de quo ait Ennius "unus qui nobis cunctando restituit rem". sciens enim Vergilius quasi pro exemplo hunc versum posuit. ille] notandum est de secunda persona dictum.

Ad v. 847 Excudent alii cudendo efficient: et est rhetoricus locus. spirantia animata. Horatius "et molles imitabitur aere capillos".

Ad v. 848 Vivos vultus hoc est quod dixit 'spirantia'. et per aes Corinthios indicat, per marmor Parios, per actionem causarum Athenienses, per astronomiam Aegyptios et Chaldaeos.

Ad v. 852 Pacis morem leges pacis.

Ad v. 855 Spoliis marcellus opimis hic Gallos et Poenos equestri certamine superavit. Viridomarum etiam, Gallorum ducem, manu propria interemit et opima retulit spolia, quae dux detraxerat duci, sicut Cossus Larti Tolumnio.

Ad v. 856 Supereminet omnes virtutis scilicet genere.

Ad v. 857 Rem Romanam statum reipublicae. turbante tumultu ideo 'tumultu', quia res in Italia adversus Gallos geritur.

Ad v. 858 Sistet confirmabit, corroborabit.

Ad v. 859 Tertiaque arma patri suspendet capta quirino et tertia opima spolia suspendet patri, id est Iovi, 'capta Quirino', qualia et Quirinus ceperat, id est Romulus, de Acrone, rege Caeninensium, et ea Iovi Feretrio suspenderat. possumus et, quod est melius, secundum legem Numae hunc locum accipere, qui praecepit prima opima spolia Iovi Feretrio debere suspendi, quod iam Romulus fecerat; secunda Marti, quod Cossus fecit; tertia Quirino, quod fecit Marcellus. Quirinus autem est Mars, qui praeest paci et intra civitatem colitur: nam belli Mars extra civitatem templum habuit. ergo aut 'suspendet patri', id est Iovi: aut 'suspendet patri Quirino'. varie de hoc loco tractant commentatores, Numae legis inmemores, cuius facit mentionem et Livius.

Ad v. 861 Egregium forma ivvenem et fulgentibus armis tria sunt secundum Carminium: pulchritudo, aetas, virtus. significat autem Marcellum, filium Octaviae, sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptavit. hic sexto decimo anno incidit in valetudinem et periit octavo decimo in Baiano, cum aedilitatem gereret. huius mortem vehementer civitas doluit: nam et adfabilis fuit et Augusti filius. ad funeris huius honorem Augustus sescentos lectos intra civitatem ire iussit: hoc enim apud maiores gloriosum fuerat et dabatur pro qualitate fortunae; nam Sulla sex milia habuit. igitur cum ingenti pompa adlatus et in campo Martio est sepultus. ergo modo in Augusti adulationem quasi epitaphion ei dicit. et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset. qui pro hoc aere gravi donatus est, id est massis: nam sic et Livius argentum grave dicit, id est massas.

Ad v. 862 Sed frons laeta parum omen est mortis futurae. ex contrario alibi "incipe parve puer risu cognoscere matrem".

Ad v. 863 Virum qui sic comitatur Marcellum, cui similis est.

Ad v. 865 Qui strepitus propter aedilitatem. instar similitudo. et est nomen, quod non recipit praepositionem: 'ad instar' enim non dicimus. quod Probus declarat.

Ad v. 869 Ostendent terris hunc tantum fata parum inlucescet, quia mox peribit.

Ad v. 871 Visa potens superi cum indignatione dicit: invidistis et gloriae Romanae et vestris muneribus: nam †felicitas vestra sunt munera. propria perpetua, ut "propriamque dicabo".

Ad v. 872 Mavortis campus in quo est sepultus.

Ad v. 874 Funera propter sescentos lectulos.

Ad v. 875 ‹nec puer iliaca quisquam de gente Latinos› in tantum spe tollet avos erigit generis antiquitatem. et rhetorice spem laudat in puero, quia facta non invenit. est autem Ciceronis in dialogo Fannio "causa difficilis laudare puerum: non enim res laudanda, sed spes est". nec romula quondam pro 'Romulea', ut "quos Africa terra triumphis dives alit". 'quondam' autem potest et praeteriti esse et futuri.

Ad v. 881 Foderet calcaribus armos species pro genere: equi 'armos' pro equo posuit; non enim possunt armi calcaribus fodi.

Ad v. 882 Fata aspera rumpas posse aliqua ratione fata disrumpi per transitum docet.

Ad v. 883 Tu marcellus eris talis, qualis est Marcellus.

Ad v. 884 Purpureos flores ut saepe diximus, propter sanguinis similitudinem, quia aut anima est, aut animae sedes. nepotis posteri: non enim re vera nepos fuit.

Ad v. 885 Inani munere secundum Epicureos, non profuturo.

Ad v. 886 Sic ista noscentes.

Ad v. 887 Aeris in campis conlisionem fecit. locutus autem est secundum eos, qui putant Elysium lunarem esse circulum.

Ad v. 889 Incenditque animum nam supra ait "et dubitamus adhuc virtutem extendere factis?"

Ad v. 890 Exin deinde. confert autem in conpendium narrationis prolixitatem: sic Terentius propter longum actum ait "intus despondebitur, intus transigetur, si quid est quod restat".

Ad v. 893 Sunt geminae somni portae pro somniorum. est autem in hoc loco Homerum secutus, hoc tantum differt, quod ille per utramque portam somnia exire dicit, hic umbras veras per corneam, per quas umbras somnia indicat vera. et poetice apertus est sensus: vult autem intellegi falsa esse omnia quae dixit. physiologia vero hoc habet: per portam corneam oculi significantur, qui et cornei sunt coloris et duriores ceteris membris: nam frigus non sentiunt, sicut et Cicero dicit in libris de deorum natura. per eburneam vero portam os significatur a dentibus. et scimus quia quae loquimur falsa esse possunt, ea vero quae videmus sine dubio vera sunt. ideo Aeneas per eburneam emittitur portam. est et alter sensus: Somnum novimus cum cornu pingi. et qui de somniis scripserunt dicunt ea quae secundum fortunam et personae possibilitatem videntur habere effectum. et haec vicina sunt cornu: unde cornea vera fingitur porta. ea vero quae supra fortunam sunt et habent nimium ornatum vanamque iactantiam dicunt falsa esse: unde eburnea, quasi ornatior porta, fingitur falsa.

Ad v. 896 Insomnia id est somnia.

Ad v. 899 Secat tenet: unde et sectas dicimus ab eo quod propositum tenent.

Ad v. 900 Ad caietae portum a persona poetae prolepsis: nam Caieta nondum dicebatur.