In Vergilii Aeneidem commentarii/In Vergilii Aeneidos librum tertium commentarius

E Wikisource
In Vergilii Aeneidos librum III commentarius
circa 380 p.Ch.n.

IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS.[recensere]

PROLOGUS

Secundum interrogationem Didonis post insidias Graecorum et casus suorum proprios errores exsequitur, quos pertulit antequam ad Africam perveniret, ordine ut supra diximus commutato: nam rectum operis initium est "fracti bello fatisque repulsi". fuga autem eius haec est. relinquens Ilium Idam tenuit, inde Antandrum civitatem, iuxta quam factis navigiis tenuit Thraciam, in qua Aenum constituit, ut multi putant. mox prodigiis territus Delum tenuit. illic accepto augurio, errore patris praetervectus Cycladas venit ad Cretam: ubi cum pestilentia laboraret, a diis penatibus monitus ad Strophadas delatus est insulas. inde praetervectus maritima Graeciae apud Epirum susceptus est Heleni hospitio. unde profectus Calabriam tenuit, et illinc statim territus adventu Diomedis abscessit, navigavitque usque ad Scyllam et Charybdin, quae sunt Aetnae vicinae. unde vento pulsus circumita maxima parte Siciliae Drepanum venit, ubi secundum Vergilium perdidit patrem. inde, ut est in primo, ad Didonis regna pervenit.

Ad v. 1 Postquam haec particula conectendis adiungitur rebus, ut "postquam altos tetigit fluctus": sic enim dictis sequentia copulantur. res quamvis multa prout locus exigit significet, modo nomen vel imperium, ut "res Agamemnonias": aut 'res' hic pro universo statu Asiae. bene autem asiae, quasi tertiae orbis partis: nam Phrygia in Asia est, Ilium in Phrygia, sed minore. priamique evertere gentem non est iteratio; nam potuit aliud sine alio fieri, ut vel Phrygia tota everteretur, vel solum Ilium perisset.

Ad v. 2 Gentem inmeritam bene 'gentem': nam Laomedontis et Paridis culpa universa gens perire non debuit. visum superis ut ipse ait, Neptunum Iunonem Minervam vidisse se eversores Troiae. laus Ilii est, quod non nisi dii potuere subvertere. quotienscumque autem ratio vel iudicium non apparet, 'sic visum' interponitur, ut Horatius "sic visum Veneri", cum amorem ostenderet non esse pulchritudinis. et bene accusatio in deos habet quandam venerationem; alioquin sacrilegium est.

Ad v. 3 Superbum ilium nobile. 'Ilium' autem Vergilius neutro tantum genere declinat, Horatius etiam feminino, ut "non semel Ilios vexata". sane modo 'Ilium' proprie de civitate dixit, nam regio 'Troia' est: quamvis interdum pro civitate provinciam ponat, ut "et campos ubi Troia fuit". hvmo fumat neptvnia troia 'humo' ab humo, id est funditus, ut significet patriae suae solum quoque arsisse. sane quaeritur, quo modo dixerit 'cecidit' et 'fumat'. sed aut per licentiam poeticam tempus pro tempore posuit, ut "meminisse horret luctuque refugit": aut certe naturam rerum expressit; nam ruina in brevi fit, fumus vero longo permanet tempore. nam quod ait Probus, ad discernendum tempus circumflectendam ultimam syllabam, ut intellegamus 'fumavit', non procedit, quia 'pone' tantum [verbum] in ultima habet accentum, ut significet 'retro'. neptunia Troia bene et subtiliter etiam diis invidiam commovet, ut ea quoque cecidisse dicat quae putabantur deorum. sane fabula talis est. Laomedon, rex Troianorum, sollicitus pro opibus suis petit ab Apolline et Neptuno, ut Ilium cingerent muris mercede promissa. quo impetrato quae diis promiserat denegavit. sed Neptunus iratus cetos, id est beluam marinam inmisit: quod malum Troiani passi sunt nece filiarum, quas belua comedebat, donec apertiore responso Hesiona Laomedontis filia monstro exponeretur, quam Hercules Troia eversa liberavit et amico suo Telamoni dedit uxorem. sane Laomedonte occiso Priamo Phrygiae donavit imperium.

Ad v. 4 Diversa exilia multi ad illud referunt "magnum quae sparsa per orbem". constat namque diversas partes orbis tenuisse Troianos, ut Helenus, ut Antenor: sed melius est specialiter hoc Aeneae dare, qui conpulsus auguriis est diversas terras, hoc est e regione positas, quaerere. ideo 'incerti quo fata ferant'. desertas autem a Dardano accipe; nam ubique uberes esse eas legimus, ut "atque ubere glaebae". aut 'desertas', ut quidam volunt, quas et tenuimus et deseruimus, ut Cretam et Thraciam.

Ad v. 5 Avguriis agimur divum pro ostentis, id est ex flamma, quae tempora Ascanii pasta est, cursu stellae, Creusae admonitione, quae dixit "et terram Hesperiam venies".

Ad v. 6 Sub ipsa antandro iuxta Antandrum. est autem civitas Phrygiae, dicta Antandros, vel quod de Andro insula eam condiderunt coloni, quasi ἀντὶἌνδρου , vel quia Graeci venientes per Thraciam cepere Polydorum, pro cuius pretio hanc accepere civitatem, quae ex facto nomen accepit, Antandros, id est propter virum data: quamvis huic opinioni Vergilius non consentiat. fertur tamen quod post acceptum pretium a Graecis occisus sit lapidibus. alii a Polymestore occisum dicunt post eversam Troiam et in maria praecipitatum. cuius cum mater Hecuba agnovisset cadaver, cum captiva duceretur, flendo in canem conversa est, cum se praecipitare vellet in maria: quod ideo fingitur, quia nimio dolore inaniter Graecis conviciabatur. non nulli adserunt, Antandron insulam esse vicinam Troianis regionibus. ab hac [populos] incolas coactos loci angustia ad vicina litora profectos civitatem Antandron ex nomine patriae condidisse. phrygiae idae ad discretionem Cretensis. molimur fabricamus, paramus. et bene petiit loca, in quibus et lateret et navigia praepararet.

Ad v. 7 Incerti quo fata ferant quia quisquis navigat, licet mente destinet locum, quo tamen feratur incertus est. incerti] [ergo] non 'ignari', quibus dictum erat, ut Italiam peterent; sed 'incerti', ubinam esset Italia. ubi sistere detur a praeteritis tractum est, quia nec in Thracia permansit, nec in Creta. ubi sistere detur propter diuturnum errorem et quia, sicut dictum est, ad multa delatus loca est. aut propter dubietatem oraculorum: certum enim erat, nos a Troia debere proficisci, incertum tamen, ubi esset consistendum.

Ad v. 8 Contrahimusque viros colligimus: unde est "unam quae Lycios", item "et fratres Lycia missos et Apollinis agris": eos scilicet qui ad auxilium venerant. vix mox, ut "vix e conspectu Siculae telluris". prima aestas aut vernum tempus dicit, aut prima ‹pars› aestatis, quia est et adulta et praeceps. quamvis Palaephatus tradat, capto Ilio Aeneam post triennium navigasse.

Ad v. 9 et haec coniunctio velocitatem videtur ostendere. dare fatis excusat in relinquenda Troia fati necessitatem. pater Anchises ut agendarum rerum auctoritatem adsignet Anchisae. ut diximus servat τὸ πρέπον , ut pater iubeat.

Ad v. 10 litora cum patriae lacrimans amat poeta quae legit inmutata aliqua parte vel personis ipsis verbis proferre. Naevius enim inducit uxores Aeneae et Anchisae cum lacrimis Ilium relinquentes his verbis "amborum uxores noctu Troiade exibant, capitibus opertis, flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis". hoc iste Aenean eodem in tempore eiusdem rei causa inducit fecisse, cum dicit 'litora cum patriae lacrimans portusque relinquo'. et multi tradunt hoc in primo dictum "Troiae ab oris".

Ad v. 11 campos ubi Troia fuit hoc est quod ait "omnis humo fumat Neptunia Troia". exul quasi trans solum missus, aut extra solum vagus.

Ad v. 12 Cum sociis natoque penatibus et magnis dis duo humana posuit et duo divina: patris non fit mentio, quia secundum Vergilium ad Italiam non venit. penatibus et magnis dis Varro quidem unum esse dicit penates et magnos deos; nam et in basi scribebatur magnis diis. potest tamen hoc pro honore dici; nam dii magni sunt Iuppiter Iuno Minerva Mercurius. qui Romae colebantur, penates vero apud Laurolavinium: unde apparet non esse unum. id est Varro et alii complures magnos deos adfirmant simulacra duo virilia, Castoris et Pollucis, in Samothracia ante portam sita, quibus naufragio liberati vota solvebant. alii deos magnos Caelum ac Terram putant ac per hoc Iovem et Iunonem. dii penates a Samothracia sublati ab Aenea in Italiam advecti sunt, unde Samothraces cognati Romanorum esse dicuntur. quos inter cetera ideo magnos appellant, quod de Lavinio translati Romam bis in locum suum redierint: quod imperatores in provincias ituri apud eos primum immolarint: quod eorum nomina nemo sciat: quod praesentissimi sentiantur; nam cum ambae virgines in templo deorum Lavini simul dormirent, ea quae minus casta erat fulmine exanimata alteram nihil sensisse. quos Romani penitus in cultu habent, quos nisi sacerdoti videre fas nulli sit, qui ideo penates appellantur, quod in penetralibus aedium coli soleant; nam et ipsum penetral penus dicitur, ut hodie quoque penus Vestae claudi vel aperiri dicitur.

Ad v. 13 Terra procul 'procul' est quasi porro ab oculis: unde potest et 'satis longe' significare, et 'non valde', ut in V. "est procul in pelago saxum", quod satis longe fuisse intellegi non potest, ne voluptas pereat spectaculi. quamquam et hic similis possit esse significatio; brevis est enim Hellesponti transitus. vastis aut vastatis aut magnis.

Ad v. 14 Thraces arant figurate; nam minus est 'quam'. acri quondam saevo et cruento. Lycurgus autem hic filius Dryantis, rex gentis Bistonum Thraciae fuit: qui ut habet fabula, dum contempnens Liberum eius amputat vites, crura sua incidit. re vera autem abstemius fuit: quos constat acrioris esse naturae, quod etiam de Demosthene dictum est. Lycurgus vero, ut alii dicunt, cum indignaretur Liberum ab omnibus gentibus coli, ut primum eum Thraciae fines cum suo comitatu introisse cognovit, comprehensas Bacchas eius flagellis verberavit, ipsum vero insequi, ut occideret, coepit. sed postquam se Liber fugiens ut evaderet praecipitavit in mare et a Thetide nympha exceptus liberatusque est, Lycurgus vites eius amputare coepit: quapropter per furorem a diis inmissum ipse sibi crura succidit. regnata participium est sine verbi origine.

Ad v. 15 Hospitium antiquum aut carum, aut re vera antiquum. nam tanta inter ipsos familiaritas fuit, ut Ilione, filia Priami, Polymestori nuberet Thracum regi. sociique penates vel propter supra dictam coniunctionem Ilionae et Polymestoris, vel quia cum omni hereditate maiorum diviserant etiam deos penates Dardanus et Iasius fratres, quorum alter Thraciam, alter Phrygiam incoluit occupatam.

Ad v. 16 Dum fortuna fuit scilicet bona. et simul ostendit fidem cum felicitate deficere. sane sciendum, quotienscumque fortunam solam dicimus, felicitatem intellegi: unde et fortunatos tantum felices, et infortunatos solos infelices vocamus. litore curvo perpetuum epitheton litorum est: nam quod in sexto ait "tunc se ad Caietae recto fert litore portum" significat eum ita navigasse, ut non relinqueret litus. prima loco quia apud Cretam alia fecit. modo autem Aenum significat, ut Sallustius "Aenum et Maroneam viamque militarem". quamquam Homerus dicat inde auxilia ad Troiam venisse: ergo iam fuerat. Euphorion et Callimachus hoc dicunt etiam, quod Aenum dicatur a socio Ulixis illic sepulto eo tempore, quo missus est ad frumenta portanda. fatis iniquis bene quid sit futurum praeoccupat.

Ad v. 18 Aeneadas ecce nec Vergilius Aenum dicit. 'Aeneadas' autem hic secundum accusativum nomen formatum; aliter iuxta nominativum.

Ad v. 19 Sacra dionaeae matri Veneri, a matre Diona secundum Homerum. et bene dispensat, ut cum adversam navigationem subiungit, Dionaeam Venerem dicat, ut hoc loco; si prosperam, de mari eam dicat esse procreatam, ut "unde genus ducis". haec autem in quantum potest, non semper, reservat.

Ad v. 20 Avspicibus coeptorum operum Iovi, qui arcis deus est; Apollini propter auguria; Libero causa libertatis. nam dii alii si invocentur ad privatam pertinent causam: unde de Didone legimus "Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae" propter nuptias: quamvis enim rei publicae utilitas simularetur, erat tamen etiam specialis causa Didonis. similiter et hic Aeneas sacrificat Veneri. quod autem de Libero diximus, haec causa est, ut signum sit liberae civitatis: nam apud maiores aut stipendiariae erant, aut foederatae, aut liberae. sed in liberis civitatibus simulacrum Marsyae erat, qui in tutela Liberi patris est. sed auspicia omnium rerum sunt, auguria certarum; auspicari enim cuivis etiam peregre licet, augurium agere nisi in patriis sedibus non licet. peritissime ergo Vergilius veteris consuetudinis meminit cum facit Aeneam, quia peregre, id est in Thracia agit, auspicantem, id est 'auspicibus coeptorum operum'.

Ad v. 21 Mactabam in litore tavrum contra rationem Iovi taurum sacrificat, adeo ut hinc putetur subsecutum esse prodigium. ubique enim Iovi iuvencum legimus immolatum, ut "statuam ante aras aurata fronte iuvencum, iam cornu petat, et pedibus qui spargat harenam", item Iuvenalis "qui vexat nascenti robora cornu": nam in victimis etiam aetas est consideranda.

Ad v. 22 forte fuit ivxta tumulus excusat dicendo 'forte fuit', quod iuxta eum locum sacrificaverit. tumulus autem dicendo, uno hoc sermone et collem et sepulcrum fuisse significat. potest enim tumulus et sine sepulcri interpretatione collis interdum accipi: nam et terrae congestio super ossa 'tumulus' dicitur. sane apparatus mortuorum 'funus' dici solet, exstructio lignorum 'rogus', subiectio ignis 'pyra', crematio cadaveris 'bustum', locus 'ustrina', operis exstructio 'sepulcrum', inscriptum nomen memoriaque 'monumentum'. quo summo in quo summo. cornea virgulta et myrtus bene legit hastis apta virgulta: nam legimus "et bona bello cornus" item "et pastoralem praefixa cuspide myrtum" et alibi "ac myrtus validis hastilibus". ergo si telis fuerat confixus, merito illic haec coaluere virgulta. 'cornus' autem declinatur ut ficus, si arbor sit: nam 'cornu' animalis indeclinabile est, licet genetivum usurparit Lucanus, ut "cornus tibi cura sinistri Lentule" (7.217). sic Cicero in Arato "huius genus" pro genu.

Ad v. 23 virgulta copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula. horrida myrtus 'horrida' ad loci faciem rettulit, non ad arboris naturam: vel certe umbrosa. myrtus sane de myrto fabula talis est. haec Myrtus ex fama de plebe antiquorum nata Graeco vocabulo Myrene vocitata est, forma pulcherrima. hanc cum quidam popularium dives et nobilis adamasset, a parentibus eius postulavit uxorem. interea latrones urbem occupaverunt: quam cum depopulantur, Myrenen, fratribus eius occisis, captivam duxerunt et in latebris condiderunt, donec alia loca vastarent. sed haec Myrene, inventa occasione, fugit et ad cives reversa est. gratulati cives eam sacerdotem Veneris esse iusserunt: quae cum sacra celebraret, unum de latronibus, per quos abrepta fuerat, in plebe cognovit, eumque conprehensum in medium vulgus extraxit. latro, poenis adactus, omnia quae intendebantur confessus est, socios quoque, ubinam essent, prodidit. sed iuvenis, qui eam ante amaverat et petierat sibi coniugem, ad investigandos latrones sibi negotium depoposcit: quos cum inventos cepisset et praemium posceret, data ei potestas est a populo, ut virginem quam amaverat in matrimonium duceret: ob quam rem irata Venus illum mori fecit, virginem autem in myrtum arborem vertit, eique quod sacerdos fuisset, praestitit, ut perpetuo et suavi odore gauderet.

Ad v. 24 Accessi non ad cornum, sed ad myrtum, quae inter verbenas est. et bene matri sacrificaturus aras coronat ex myrto. silvam sicut dictum est, bene variat, ut nunc silvam, nunc vimina, nunc virgulta, nunc arborem dicat.

Ad v. 25 ramis tegerem excusatio a voluntate.

Ad v. 26 Monstrum bene monstrum; nam statim quid esset apparuit. et hoc proprietatis est; abusione tamen plerumque corrumpitur.

Ad v. 28 Liquvntur 'li' in verbo producitur, ut hoc loco, item "canis cum montibus umor liquitur": in nomine vero brevis est, ut 'liquor'.

Ad v. 29 Tabo corrupto sanguine. et est nomen casus septimi tantum, ut 'sponte' 'natu': quod si velis declinare, haec tabes, huius tabis dicis.

Ad v. 30 Membra quatit causa pendet ex causa: nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit frigus. gelidusque coit physice loquitur et rationabiliter; nam hinc et pallor nascitur, cum se ad praecordia fugiens contrahit sanguis.

Ad v. 31 rursus et alterius hoc ad id ait, non se formidolosum fuisse, ut alium ramum temptaverit. lentum vimen molle et flexuosum: unde et vietos dicimus curvos per senectutem.

Ad v. 32 Temptare latentes miraculum est enim ex arbore sanguinem fluere.

Ad v. 34 Multa movens animo non dicit quae, sed ex sequentibus intellegimus. cogitabam, inquit, ne forte bellum inmineret, quod sanguinem vidissem, ne lucum nympharum violassem, ne forte sanguis esset ex nymphis; amadryades namque cum arboribus et nascuntur et pereunt: unde plerumque caesa arbore sanguis emanat. nam ‹ut]2 Ovidius ait, cum Erysichthon arborem incideret, primo sanguis effluxit, post ululatus secutus est: inde Statius "nec amplexae dimittunt robora nymphae". item cogitabam, ne forte ex terra Martis iure sanguis efflueret: nam quod dicit haec se veneratum esse numina, illas constat praecessisse cogitationes.

Ad v. 35 Gradivumque patrem gradivum θοῦρον Ἄρηα , id est exilientem in proelia, quod in bellantibus sit necesse est: aut gravem deum. patrem autem ideo, quia apud pontifices Mars pater dicitur. alii 'gradivum', quod gradum inferant qui pugnant; aut quod inpigre gradiantur. †alii a graditudine, quod huc et illuc gradiatur: unde Martem communem dici. non nulli eundem Solem et Vulcanum dicunt, sed Vulcanum generis esse omnis principem, Martem vero Romanae tantum stirpis auctorem. alii gradivum, quia numquam equester; aut a gradu dictum. geticis Thraciis. Getae autem populi sunt Mysiae, quae, quia lata est, multas continet gentes.

Ad v. 36 Rite secundarent recte prosperos facerent. visus pro 'visa' posuit. tunc enim masculino utimur genere, cum de his loquimur, quibus videmus, ut si dicas 'nubecula obest visibus meis': si autem neutro utamur, ea quae videntur significamus, ut si hoc loco diceret 'rite secundarent visa': quod propter metrum nequaquam potuit. similia sunt nuntius et nuntium, auditus et auditum. levarent bonum ac leve facerent, id est in bonum converterent.

Ad v. 38 Obluctor acrius nitentem ostendit.

Ad v. 39 Eloquar an sileam parenthesis ad miraculum posita; qua magnitudinem monstri ostendit. et bene auditorem attentum vult facere. gemitus lacrimabilis potest enim esse etiam irascentis gemitus. et 'lacrimabilis' cum lacrimis, an dignus lacrimis?

Ad v. 40 imo avditur tumulo ex imo tumulo, ut longe vox cum quodam defectu sonans auditu ipso miserabilior videretur. vox reddita pro 'data'. redditur enim quicquid ad nos per alterum transit: quamquam hic etiam hoc possit intellegi; nam ad eum vox missa per tumulum est.

Ad v. 41 Laceras per membra dissicis; nam lacerare est saepius vulnerare, ut "lacerum crudeliter ora" de Deiphobo. parce id est parce mihi, parce tibi. vel 'sepulto parce', cui vivo nemo perpercit. sepulto modo mortuo vel iacenti significat, ut "somno vinoque sepulti" item "occupat Aeneas aditum custode sepulto"; nam sepultus est quasi sine pulsu. non enim hunc sepultum possumus dicere, cum sepultura non sit in hoc rite facta, sed fortuita sit obrutus terra.

Ad v. 42 Pias bene etiam ille qui laeditur excusat Aeneam: quod pietatis grande testimonium est. 'pias' autem propter penates de excidio liberatos, aut quia sacrificabat. scelerare polluere, et est sermo Plautinus, quo hodie non utimur. nomen tamen fecit sine verbi origine, non enim dicitur 'scelero'.

Ad v. 43 Externum tulit ordo est 'Troia me tibi tulit, hoc est educavit, non externum'; nam et civis Aeneae fuerat et cognatus. et cito se et Troianum esse et adfinem ostendit. aut crvor hic de stipite manat mire quasi ostendens cruorem suum. 'de stipite' de ligno ait; nam stipes vere est lignum sectum siccum.

Ad v. 44 Crudeles terras id est crudelium et avarorum. ex moribus enim cultorum terrae laudantur vel vituperantur, ut "devenere locos laetos".

Ad v. 45 Polydorus ego sive 'ego' distinguas, sive 'ego hic', subaudias 'sum' necesse est. et quasi δεικτικῶς , id est Polydorus sum, non stipes.

Ad v. 46 telorum seges multitudo. Plautus Aulularia "stimulorum seges" (Aul. 45). sane putatur non verisimile iaculis coniectis puerum occisum, nam repugnat cum illo "Polydorum obtruncat": nam et misisse radices iacula mirum est, nisi monstruosum sit. increvit reviruit. traxit autem hoc de historia Romana. nam Romulus, captato augurio, hastam de Aventino monte in Palatinum iecit: quae fixa fronduit et arborem fecit. vituperabile enim est, poetam aliquid fingere, quod penitus a veritate discedat. denique obicitur Vergilio de mutatione navium in nymphas; et quod dicit per aureum ramum ad inferos esse descensum; tertium, cur Iris Didoni comam secuerit. sed hoc purgatur Euripidis exemplo, qui de Alcesti hoc dixit, cum subiret fatum mariti.

Ad v. 47 vero adfirmative. ancipiti duplici quod et vocem audierat et sanguinem viderat. vel 'ancipiti formidine' una, quod sepulcrum laeserat, altera, quod metuere coeperat †litum ipsum.

Ad v. 48 hunc polydorum licet de Polydoro superius sit relatum, tamen propter varietatem rei necesse ‹est› repeti. Priamus cum videret longa obsidione res suas in ultimo constitutas, filium parvulum Polydorum Polymestori, regi Thraciae, genero suo per Ilionam filiam, cum magno auri pondere nutriendum commendavit: qui victa Troia, auri cupiditate inpulsus, Polydorum obrutum telis occidit.

Ad v. 50 Infelix aut qui iam infelix esse coeperat, aut cui etiam provisa nocuerunt. aut 'infelix', quia superstes liberis fuit, aut quia illi perfidia non ab hostibus tantum est. mandarat aphaeresis est, sive dixeris 'commendarat', sive 'amandarat'. et 'mandarat' est amoris, 'amandarat' vero odii est. et amandare est sub specie legationis aliquem relegare. furtim ne Graeci scirent.

Ad v. 51 Threicio regi auxit ex provincia crudelitatem, ex qua fuerunt Diomedes, qui equos habebat, qui humanis carnibus vescebantur; Lycurgus ob iniuriam Liberi patris punitus; Tereus, qui Philomelae sorori uxoris post inlatum stuprum linguam abscidit. 'Threicio' autem pro Thracio, ut supra pro Thracia Threissa: nam solutio est Ionicae linguae. cum enim sit Θρᾷξ , Iones dicunt Θρήιξ , cuius solutio facit Threicius et Threissa.

Ad v. 52 Cingique urbem obsidione videret inter ipsa principia obsidionis; nam postea iam minime poterat.

Ad v. 53 ille ut opes fractae et fortuna recessit bene utrumque iunxit; saepe enim alterum sine altero valet: aut opes, aut fortuna. 'ille ut' vel 'postquam'; vel tantum quod deest 'statim', ut sit 'ille statim ut'. fortuna melior scilicet.

Ad v. 54 Res agamemnonias id est imperium, vel partes Agamemnonis. victricia omnia nomina a verbo venientia cum in 'or' exeunt, masculina sunt, ut victor; cum in 'trix', feminina sunt, ut victrix; neutra vero non faciunt, nisi tantum ex numero plurali: unde est victricia.

Ad v. 55 Fas omne et cognationis, et iuris hospitii. obtruncat occidit intellege: nam obtruncare proprie est capite caedere.

Ad v. 56 vi violentia. vi potitur hoc autem verbum de his est quae permiscent coniugationes; cum enim sit tertiae coniugationis, infinitum modum a quarta facit, ut potiri: unde plerique decipiuntur, ut potiris dicant. Similiter fio pro 'fiere' 'fieri' facit, permixta coniugatione. quid non mortalia pectora cogis ad quod flagitium homines non conpellis, detestandi auri cupiditas.

Ad v. 57 Avri sacra fames sacra execrabilis, ut "sacrae panduntur portae". alii 'sacra' devota accipiunt, unde et ver sacrum. alii sacrum pro scelestum, vel sacrilegum. tractus est autem sermo ex more Gallorum. nam Massilienses quotiens pestilentia laborabant, unus se ex pauperibus offerebat alendus anno integro publicis ‹sumptibus› et purioribus cibis. hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum execrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur. hoc autem in Petronio lectum est. sane sciendum, latenter Aeneam hoc agere, ut Troianos Didoni ex infelicitatis similitudine commendet: nam et eius marito auri causa intulit necem.

Ad v. 58 proceres qui processerunt ante alios. primumque parentem bene 'primum', id est ante proceres.

Ad v. 59 monstra deum quae ostenderant. et modo mala; nam medium est, quia interdum dicuntur et bona.

Ad v. 60 Omnibus idem animus 'idem' plus est, quam si diceret 'similis'. est unus animus aut idem consilium. et hoc iuxta disciplinam auguralem dixit, quae appellatur consensio, sicut in libro secundo dictum est. scelerata terra pro sceleratorum.

Ad v. 61 Classibus avstros hypallage est; nam classes austris damus.

Ad v. 62 Instavramus funus modo sepulcrum, quod virgulta avellendo diruerat: nam proprie funus est incensum cadaver.

Ad v. 63 aggeritur tumulo tellus ut ostenderet verum tumulum, ne forte aliquis alius illud errore violaret. stant positae sunt. multa autem, ut supra diximus, hic sermo significat. manibus manes sunt animae illo tempore, quo de aliis recedentes corporibus necdum in alia transierunt. sunt autem noxiae, et dicuntur κατὰ ἀντίφρασιν : nam manum, ut supra diximus, bonum est; unde et mane dictum est. similiter etiam Eumenidas dicimus, Parcas, bellum, lucum. alii manes a manando dictos intellegunt: nam animabus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum, unde et defluunt. Quidam manes deos infernos tradunt. quidam alios manes, alios deos infernos dicunt: plurimi ut deos caelestes vivorum, ita manes mortuorum tradiderunt. alii manes nocturnos esse eius spatii, quod inter caelum terramque est, et ideo umoris qui noctu cadit potestatem habere: unde mane quoque ab isdem manibus dictum. maestae arae Cicero pro Murena "imaginem lugentem".

Ad v. 64 caeruleis vittis Cato ait, deposita veste purpurea feminas usas caerulea cum lugerent. veteres sane caeruleum nigrum accipiebant. 'vittae' autem 'caeruleae' in acerbo funere praecipue filiorum familias adhiberi solebant, sicut hic; nam Polydori funus, utpote adhuc pueri, acerbum est, et quia eius aetatis erat, ut filius familias adhuc esse potuisset. atraque cupresso nigra, funesta: nam inferis consecrata est, quia caesa numquam revirescit. moris autem Romani fuerat ramum cupressi ante domum funestam poni, ne quisquam pontifex per ignorantiam pollueretur ingressus. hinc Horatius "nec te praeter invisam cupressum ulla brevem dominum sequetur". 'atra' autem, quod atratos lares significet. atra cupresso fabula [autem] de cupresso talis est: cum haberet in deliciis Cyparissus puer cervum et ipse ab Apolline diligeretur, inprudens cervum suum iaculo occidit, eumque dum luget neglecta consolatione Apollinis, dolore consumptus est; cuius ut exstaret memoria, in luctuosam arborem, id est cupressum, mutatus est, quae defunctis adhibetur.

Ad v. 65 Crinem de more aut de more gentis, ut etiam in Aegypto est: aut certe de more plangentium.

Ad v. 66 inferimus inferias damus, proprie. tepido lacte statim mulcto. cymbia pocula in modum cymbae facta.

Ad v. 67 Sanguinis sacri id est de victimis sumpti. ideo autem lactis et sanguinis mentio facta est, quia adfirmantur animae lacte et sanguine delectari. Varro quoque dicit mulieres in exsequiis et luctu ideo solitas ora lacerare, ut sanguine ostenso inferis satisfaciant, quare etiam institutum est, ut apud sepulcra et victimae caedantur. apud veteres etiam homines interficiebantur, sed mortuo Iunio Bruto cum multae gentes ad eius funus captivos misissent, nepos illius eos qui missi erant inter se conposuit, et sic pugnaverunt: et quod muneri missi erant, inde munus appellatum. sed quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici, ut et ipse testatur "purpureasque super vestes velamina nota" et "purpureosque iacit flores". alii sanguinis inferendi ad adescandas defunctorum animas illa ratione consuetudinem tradunt, ut id quod amiserunt videantur accipere: sanguis enim velut animae possessio est, unde exsangues mortui dicuntur. nam et Homerus in necromantia non prius facit loqui animas, nisi sanguine gustato. alii lac et sanguinem ab hoc accipiunt, quod una res nutrit, alia nutriatur.

Ad v. 68 Animamque sepulcro condimus ergo sicut dictum est bene animam lacte et sanguine ad tumulum dicit elicitam: lacte namque corpus nutritur post animae coniunctionem, et anima sine sanguine numquam est, quo effuso recedit. legimus praeterea in VI., insepultorum animas vagas esse: [ergo vagantem circum sepulcrum significat] et hunc constat non legitime sepultum fuisse. rite ergo reddita legitima sepultura, redit anima ad quietem sepulcri, quam Stoici herciscundi, id est medium secuti, tam diu durare dicunt, quam diu durat et corpus: unde Aegyptii, periti sapientia, condita diutius reservant cadavera, scilicet ut anima multo tempore perduret et corpori sit obnoxia, nec cito ad alios transeat. Romani contra faciebant, comburentes cadavera, ut statim anima in generalitatem, id est in suam naturam rediret. dicit ergo nunc sacrificiis quibusdam elicitam animam et sepulcro conditam obnoxiamque factam corpori, quod ante horrebat, quasi per vim extorta. ideo autem Stoicos medium sequi diximus, quia Plato perpetuam dicit animam et ad diversa corpora transitum facere statim pro meritis vitae prioris. Pythagoras vero non μετεμψύχωσιν , sed παλιγγενεσίαν esse dicit, hoc est redire, sed post tempus. supremum non est nomen, sed adverbium, ut "torvum clamat". ciemus autem est hoc loco: dicimus more sollemni, id est tertio 'vale, nos te ordine quo natura permiserit cuncti sequemur'. quidam dicunt eorum mortuorum nomina ter vocari, qui in aliena terra dimittuntur, ut in VI. "et magna manes ter voce vocavi".

Ad v. 69 ‹ubi prima› fides pelago hoc est, ubi fidem pelago habere coepimus, nos tuto navigaturos. fides pelago quia alibi ait "totiens deceptus fraude sereni".

Ad v. 70 Lenis crepitans avster duo epitheta posuit vitiose, ut diximus supra: fecit autem hoc prope in decem versibus. 'auster' autem quivis ventus: nam ad Thraciam aquilone navigatur. 'lenis' autem ideo quia superius ait "vix prima inceperat aestas", et lenes venti per aestatem sunt.

Ad v. 71 deducunt proprie, ut e contrario 'subducunt'.

Ad v. 72 Terraeque urbesque recedunt physicam rem dixit: ita enim navigantibus videtur, quasi ab his terra discedat.

Ad v. 73 Sacra mari colitur medio ordo est: in mari medio Aegaeo colitur tellus sacra, Neptuno et Nereidum matri, id est Doridi, gratissima. fabula autem talis est: post vitiatam Latonam Iuppiter cum etiam eius sororem Asterien vitiare vellet, illa optavit a diis, ut in avem converteretur: versaque in coturnicem est. et cum vellet mare transfretare, quod est coturnicum, adflata a Iove et in lapidem conversa, diu sub fluctibus latuit. postea supplicante Iovi Latona, levata superferri aquis coepit. haec primo Neptuno et Doridi fuit consecrata. postea cum Iuno gravidam Pythone inmisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa Latona, tandem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit. qui statim occiso Pythone ultus est matris iniuriam. sane nata Diana parturienti Apollinem matri dicitur praebuisse obstetricis officium: unde cum Diana sit virgo, tamen a parturientibus invocatur. haec namque est Diana, Iuno, Proserpina. nata igitur duo numina terram sibi natalem errare non passa sunt, sed eam duabus insulis religaverunt. veritas vero longe alia est. nam haec insula cum terrae motu laboraret, qui fit sub terris latentibus ventis, sicut Lucanus "quaerentem erumpere ventum credidit" (3.460), oraculo Apollinis terrae motu caruit. nam praecepit, ne illic mortuus sepeliretur, ut in Vulcano, et iussit quaedam sacrificia fieri. postea e Mycono Gyaroque vicinis insulis populi venerunt, qui eam tenerent; quod etiam Vergilius latenter ostendit. quod autem diximus Dianam primo natam, rationis est: nam constat, primam noctem fuisse, cuius instrumentum est luna, id est Diana; post diem, quem sol efficit, qui est Apollo. ut autem Delos primo Ortygia diceretur, factum est a coturnice, quae Graece ὄρτυξ vocatur. Delos autem, quia diu latuit et post apparuit: nam δῆλον Graeci manifestum dicunt: vel quod verius est, quia cum ubique Apollinis responsa obscura sint, manifesta illic dantur oracula. Delos autem et civitas dicitur et insula: unde interdum recipit praepositionem. item aliter: Iuno cum vidisset Latonam a Iove adamatam, iuravit eam non parituram in terris. Iuppiter mutavit eam in coturnicem, quae Graece ὄρτυξ appellatur, et monstravit ut veniret Delon, quae illis temporibus circa omnia litora ferebatur ventis. post partum vero Latonae, quo Dianam et Apollinem peperit, Ortygia dicta est quae ante Delos nominabatur, et postea Delos, cum eam Apollo revinxisset Gyaro et Mycono, altissimis montibus. sacra mari et reliqua. sane sacrum dicitur quod rite sacratur deo, ut aedes, arae, simulacra, dona. hic igitur aedium sacrarum etsi non aperte, attamen eiusdem ritus meminit, cum de insula loqueretur, in qua praeterquam ut 'sacra' dixerat, id est sacrata, gratiam quoque posuit non solum Doridi matri Nereidum, quae traduntur deae maris, sed Neptuno etiam addidit, dominatori videlicet omnium in mari deorum. tellus maior dignitas est 'tellus', quam si dixisset insula.

Ad v. 74 nereidum matri Doridi, quinquaginta nympharum matri, coniugi Nerei. neptuno aegeo quia in Aegeo mari haec insula posita est. sane inter Hellespontum et Adriaticum mare omne illud mare Aegeum appellatur, quod nomen a patre Thesei Aegeo traxit. cum enim in labyrintho Minotaurus esset inclusus et quotannis ex nobilitate Atheniensium septem pueri vel puellae ad vescendum Minotauro mitterentur, tandem dolor Theseum subiit. profectus itaque est ad Minotaurum perimendum placuitque cum patre, ut ‹si› illud monstrum vicisset, vela candida navibus daret, si forte a Minotauro fuisset oppressus, navigium cum atris velis rediret. sed cum extinxisset Minotaurum, oblitus non cum candidis, sed cum nigris velis reverti coepit, et patri in specula constituto triste sui interitus signum dedit; qui extinctum filium credens se praecipitavit in mare, unde Aegeum pelagus appellatum est.

Ad v. 75 Pius arquitenens bene 'pius', aut qui ultus est matrem de Tityo, de Niobe, de Pythone: aut quia patriam stabilivit errantem. legitur et 'prius'.

Ad v. 76 mycono gyaroque revinxit quidam per historiam dictum putant; nam inter Myconum et Gyarum Syrum, unam de cycladibus esse dicunt, unde fuit Pherecydes philosophus. alii nullum auctorem alium esse adserunt, qui Delon ab Apolline religatam dicat: constat enim eam ante evagatam propter Latonae partum restitisse. alii hanc insulam inter Myconum et Gyarum humilem esse dicunt, ut his quasi vinculis contineatur. 'revinxit' autem [putant] num retraxit?

Ad v. 78 Coli dedit a vicinis scilicet populis. ventos contemnere propter terrae motum.

Ad v. 79 Apollinis urbem Delon: et est definitio.

Ad v. 80 rex anius Anius [autem], rex Deli, Apollinis sacerdos, cum trium filiarum esset parens, ne unius tantum dei esset tutus auxilio, filias numini Liberi patris devovit, qui parem ei gratiam reddens effecit, ut quidquid una attigisset verteretur in fruges, altera in vinum, tertia in oleum. id cum comperisset Agamemnon, dux Argivorum, cum mille navibus oppugnaturus iret Troiam, misit qui eas accersirent, ut posset alere Graeciae exercitum. quae cum vinctae tenerentur invocaverunt Liberum patrem, quas deus in columbas vertit et ita vincula fecit effugere: unde hodieque Deli columbas violare nefas est. hunc tamen Anium Palaefatus etiam propinquum tradit Anchisae. alii dicunt huius Anii filiam occulte ab Aenea stupratam edidisse filium nomine †an. rex et sacerdos hic Anius Apollinis filius et sacerdos fuit, qui habuit filium Andron nomine, unde Andros insula appellata est. ad quem Anchises ante Troicum bellum consultum venerat, an Salaminam peteret comes Priamo: unde et agnoscitur. rex et sacerdos maiorum enim haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos, vel pontifex: unde hodieque imperatores pontifices dicimus.

Ad v. 81 Vittis et lauro vittae sacerdotis sunt, laurus vero etiam imperatoris victoris.

Ad v. 82 Anchisen amicum κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus: nam quomodo fuerint amici, palam poeta non dicit.

Ad v. 83 Hospitio licet Probus quaerat, quid sit 'iungimus hospitio dextras', tamen septimus casus est, id est iure hospitalitatis: nam 'ad hospitium' non potest intellegi, quia iam amicus fuit. aut sicut quidam tradunt 'iungimus dextras et hospitio tecta subimus'.

Ad v. 84 templa dei et reliqua. hoc iuxta augurii genus quod stativum dicitur retulit, in quo consideratur, quo in loco auguria peragi debeant: nam ideo ait 'templa dei' et reliqua, et subiunxit 'quove ire iubes' et exinde 'da pater augurium'. sane quaeritur, cur saxum vetustum dixerit. sed traditur a plurimis, inter quos etiam Epaphus, vir peritissimus, refert, Delphis quodam tempore evenisse, ut templum religiosum ante et intactum spoliatum incensumque sit, ac post multas Corinthii urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea, neque postea hoc incommodo vexatam, sicut Thucydides. quod etiam Cicero in praetura Verrinarum ita ait "tantaque vis huius religionis est et semper fuit, ut ne Persae quidem cum bellum toti Graeciae, diis hominibusque indixissent et mille navium classem Delum appulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere". non mirum ergo, si aut ad ‹sua› tempora poeta respondit, aut ad pristina, utpote quod religio numquam omnino vexata illo suo antiquo et vetusto saxo colebatur. vel 'vetusto' religioso. et quod 'venerabar' ait, ostendit se precatum.

Ad v. 85 da propriam 'da' dic, indica; Apollo enim non dandi, sed dicendi habet potestatem. quaeritur etiam cur Aeneas cum Delum venisset, nullis prius hostiis caesis statim a precibus coeperit: quia tradunt multi, inter quos et Varro, esse aras tam Apollinis, quam filii eius non tantum Deli, sed in plurimis locis, apud quas hostiae non caedantur, sed consuetudo sit deum solemni tantum prece venerari. quod autem ait Neptuno et Apollini tauris postea sacrificatum, [et] apud alias aras hoc factum accipi oportet. propriam perpetuam, stabilem, firmam, ut "propriamque dicabo". et bene post experimentum male conditae civitatis perpetuas postulat sedes. thymbraee Thymbraeus Apollo dicitur a loco Troiae, id est agro vicino, pleno thymbra, quae satureia dicitur. et bene Deli positus Thymbraeum appellat quem in Troia adsueverat colere in agro, in quo eius et nemus est et templum, ubi a Paride Achilles occisus est: unde fingitur manu Apollinis vulneratus. ergo Thymbraeus, ut Delius; nam numina a locis frequenter nomen accipiunt: alii Thymbram locum in Delo consecratum Apollini tradunt. sane quia Graece θύμβρη facit, in derivatione η in diphthongon mutat, ut Αἴτνη Aetnaeus, Δίρκη Dircaeus. domum familiam, ut "domus tenet a quo Sergia nomen".

Ad v. 86 Mansuram urbem duo petit, et urbem et perpetuitatem. 'mansuram' autem ideo: vel propter Troiam, vel propter eam, quam in Thracia condidit. serva altera non quia prima servavit, sed quia servare voluit, ut Homerus dicit.

Ad v. 87 inmitis achilli veteres 'Achilli' declinabant.

Ad v. 88 Quem sequimur?? quia Cadmus oraculo Apollinis bovem secutus, in Hyanteo Boeotiam condidit. veteres enim oraculis signa quibus civitatem conderent accipiebant.

Ad v. 89 Da pater 'pater' religionis, ut supra diximus, nomen est. nam et hominibus datur, ut "inde toro pater Aeneas", et montibus, ut "pater Appenninus", et fluviis ut "Thybri pater" numinibus etiam, ut "quidve pater Neptune paras", item "ipse pater Danais animos viresque secundas sufficit", item "odit et ipse pater Pluton". avgurium modo oraculum, sed usurpative. augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum, quod tunc peti debet, cum id quod animo agitamus per augurium a diis volumus impetratum, ut in hoc loco Aeneas, postquam omnia quae volvebat animo petiit, ait 'da pater augurium'. et est species ista augurii quae legum dictio appellatur: legum dictio autem est, cum condicio ipsius augurii certa nuncupatione verborum dicitur, [quali condicione augurium peracturus sit:] quod hic facit exsequendo formas petitionis versibus supra dictis; tunc enim quasi legitimo iure legem adscribit 'da pater augurium' et reliqua. animis inlabere nostris quia Apollinis responsa semper obscura sunt, vera tamen: unde cum intellegentia oraculum postulat.

Ad v. 90 tremere omnia in consequentibus quid sit 'omnia' docuit dicendo 'liminaque laurusque dei'. et hoc augurium iuxta auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur tripudium sonivium, id est a sono, ad quod pertinet si arbor sponte radicitus cadat, si terra tremat: quod hic Aeneae factum ostendit, antequam voce divina responsa perciperet. visa repente Stoicos et Academicos secutus est, qui dicunt ea quae contra naturam sunt, non fieri, sed fieri videri: unde magica ars omnis exclusa est, sicut Plinius Secundus docet in naturali historia.

Ad v. 91 Liminaque 'que' brevis est pro longa posita: quod hac ratione defenditur: aut quia omnia monosyllaba ad artem non pertinent et his licenter uti possumus, aut certe quia omne μόριον , id est particula, quae sui substantiam non habet, membrum putatur superioris orationis: quod si est, 'liminaque' quasi una pars orationis est, et potest 'que' finalitatis ratione vel produci vel corripi. lavrusque dei aut ideo singulariter, quia in Delo insula laurus Apollini consecrata est; aut lucum dicit; aut quia traditur, Latonam duas laurus amplexam Dianam et Apollinem enixam. fabula sane de lauro talis est: Daphne Penei, vel ut alii dicunt Ladonis filia, ab Apolline adamata est. a qua cum precibus et promissis non potuisset Apollo ut secum concumberet impetrare, vim ei adhibere conatus est, cumque eam insequeretur et illa fugiens defecisset lassata, terrae imploravit auxilium. quam terra hiatu facto recepit et pro ea arborem edidit, quae Graece nomen suum retinuit, Latine laurus dicitur. sed Apollo eam etiam mutatam ita dilexit, ut tutelae suae adscriberet efficeretque, ut propter virginitatem servatam semper vireret. moveri quia opinio est sub adventu deorum moveri templa.

Ad v. 92 Moveri mons Cynthus: unde Cynthius Apollo. cortina locus unde oraculum datur. dicitur autem cortina, vel quod Apollinis tripos corio Pythonis tectus est, vel quod certa illinc responsa funduntur, quasi certina, vel, quod est verius, quia cor illic vatis tenetur: nam caverna quaedam in templo Apollinis fuit, ad quam Phoebas rapta vaticinabatur, ut Lucanus ostendit. alii cortinam quasi ortinam tradunt, quod inde vox oriatur. reclusis nunc apertis: alias denuo clusis.

Ad v. 93 Summissi inclinati. utrum corpore an anima? an ‹quia› supplices rogamus? an, quod verum est, inclinati? et sciendum pro qualitate numinum orantes interdum ima, interdum summa respicere; nam potestates aliae caelestes sunt, aliae terrenae, aliae permixtae: unde nunc Apollinem deprecantes, terram petunt. ipse est enim et Sol et Liber pater, qui inferos petiit, ut Horatius "te vidit insons Cerberus". bene ergo terram petunt, unde ad eos responsa perveniunt, et quia Apollo etiam inferis notus est.

Ad v. 94 Dardanidae ut diximus, obscura quidem, sed vera sunt omnia: nam dicendo 'Dardanidae' ostendit Italiam, unde Dardanus fuit. quod si Cretam significaret, Teucriadae diceret. duri vel futurum ostendit laborem: vel eorum arguit insipientiam, qui intellecturi non fuerant. stirpe hoc verbo Troianis factus est error. sane 'stirps' genere feminino originem significat, ut "heu stirpem invisam", masculino arborem, ut "sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum". sed Horatius contra regulam nititur, ut "stirpesque raptas et pecus et domos".

Ad v. 95 Prima tellus Italia, unde Dardanus venit; Teucer enim de Creta post venit. ubere laeto quod est Italiae proprium, ut alibi "atque ubere glebae".

Ad v. 96 Matrem id est terram. tractum autem est de historia: nam Brutus et filii Tarquinii cum oraculum Delphici Apollinis peterent, responsum est eius imperium fore, qui primus matrem reversus oscularetur; quod solus Brutus agnoscens, de navi egressus simulans casum osculatus est terram: unde et potitus imperio est. exquirite hoc dicendo ostendit difficultatem.

Ad v. 97 hic pro illic. domus Aeneae ad illud respicit 'da propriam Thymbraee domum'.

Ad v. 98 Nati natorum propter illud 'et mansuram urbem'. nam oraculum semper ad petita respondet. sane hic versus Homeri est, quem et ipse de Orpheo sustulit, item Orpheus de oraculo Apollinis Hyperborei. mire autem sequenti versu hoc ostendit dicendo 'haec Phoebus'.

Ad v. 99 Tumultu quia dixit 'exquirite'.

Ad v. 100 Laetitia propter promissam imperii aeternitatem. laetitia] finis enim auspicii in demonstratione conprehensus dedit petentibus laetitiae optandam gratulationem.

Ad v. 101 vocet aut revocet, aut hortetur et moneat.

Ad v. 102 Monumenta virorum historias.

Ad v. 103 Spes discite vestras aut quasi senex loquitur: aut quia, ut supra diximus, scit se esse moriturum; ubique enim sciens futurorum inducitur.

Ad v. 104 Creta Dardanus Iovis filius et Electrae, profectus de Corytho, civitate Tusciae, primus venit ad Troiam et illic parva aedificia collocavit. post cuius obitum Teucer venit ex Creta et invenit Dardani socios habitantes in vallibus. qui constituit arces et moenia. modo ergo errat Anchises, nec respiciens adventum Dardani oraculum Cretam significare argumentatur ex his quae solent ab advenis fieri. Ida, inquit, illic est, quae et in Troia ad similitudinem dicta, ut "effigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus", item sacrorum similitudo, quae apud maiores nefas erat perire: unde Aeneas in XII. "sacra deosque dabo, socer arma Latinus habeto". iovis magni quia illic dicitur esse nutritus: quod, ut Sallustius dicit, ideo fingitur, quia primos Cretenses constat invenisse religionem. sane nati Iovis fabula haec est: Saturnus postquam a Themide oraculo comperit, a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore filios devorabat. quae natum Iovem, pulchritudine eius delectata, nymphis commendavit in monte Cretae Dictaeo, ubi eum aluerunt apes. pro quo involutum lapidem glutiendum Saturno dedit. quem cum Saturnus, fraude cognita, vehementius quaereret, et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tinnitu aeris, id est lusus excogitato genere, ut cum clipeis aereis inter se concurrerent et prohiberent audiri pueri vagitum: unde ipsi sunt matris deum ministri. sed non nulli eosdem Curetes et Corybantes dicunt. ut autem fingatur Saturnus filios suos comesse, ratio haec est, quia dicitur deus esse aeternitatis et saeculorum. saecula autem annos ex se natos in se revolvunt: unde Graece Κρόνος quasi χρόνος , id est tempus, dicitur. medio ponto potest quidem intellegi secundum Sallustium, longe a continenti. sed altior est hoc loco poetae intuitus: nam apud chorographos legimus, quae insula in quo sit mari, ut Sardinia in Africo, Delos in Aegeo, et de aliis omnibus. de Creta omnes dubitant in quo sit mari; nam parte Libycum, parte Aegyptium, parte Achaicum, parte Ionium respicit. ergo 'medio ponto', ac si dici possit 'medio pontorum', quod Latinitas non recipit.

Ad v. 105 Mons idaeus ubi Idaeus derivativum est pro principali: et est Ἴδη Idaeus, ut Αἴτνη Aetnaeus. cunabula gentis nutrimenta; nam ubi iacent infantes cunae vocantur. et latenter dat gloriam Troianis dicens, eos a diis originem ducere: unde est "ab Iove principium generis": ibi enim et de Dardano et de Teucro intellegimus, quasi Iovis cive.

Ad v. 106 Urbes habitant non dicit qui, sed intellegimus Cretenses. aut certe 'habitant' pro 'habitantur', ut "insinuat pavor". et primo quidem centum habuit civitates: unde hecatompolis dicta est: post viginti et quattuor, inde ut dicitur duas, Gnoson et Hierapydnam. quamvis Livius plures a Metello expugnatas dicat. uberrima regna hic decipitur, quia audiit 'ubere laeto'.

Ad v. 107 Maximus unde pater fallitur; nam antiquior est Dardanus. alii 'maximus' antiquissimus tradunt; per patris autem appellationem maiorum cognationem ostendit. si rite avdita recordor bene dubitatione excusat errorem.

Ad v. 108 teucrus de hoc fabula duplex est; nam et de parentibus eius dupliciter traditur. alii enim †cureas et Idae nymphae, alii, inter quos et Trogus, Scamandri filium tradunt. qui Scamander cum Creta frugum inopia laboraret, cum parte tertia populi ad exteras sedes quaerendas profectus est, ab Apolline monitus, ibi eum habiturum sedes, ubi noctu a terrigenis oppugnatus esset. cum ad Phrygiam venisset et castra posuisset, noctu mures arcuum nervos et loramenta armorum adroserunt. Scamander hos interpretatus hostes esse terrigenas, in Idae montis radicibus aedificia collocavit. qui cum adversus Bebrycas finitimos bellum gereret, victor in Xantho flumine lapsus non conparuit, qui post a Cretensibus in honorem regis sui Scamander appellatus est, filioque eius Teucro regnum traditum. qui cives e suo nomine Teucros appellavit, qui post a rege Troo Troiani dicti sunt, et templum Apollini constituit, quem Sminthium appellavit; Cretenses enim murem sminthicem dicunt. alii non Scamandrum, sed Teucrum ipsum sub condicione supradicti oraculi profectum de Creta dicunt, et civitatem et templum condidisse, et sminthos mures vocari a Phrygibus. tradunt praeterea non nulli Dardanum a Teucro in Phrygia inventum filiam suam ei sociasse, et Dardanum populares suos socero cognomines fecisse. quidam Teucrum Dardani filiam uxorem duxisse tradunt, et ideo Teucros appellatos. rhoeteas Rhoeteum promontorium Troados: licet alii 'Rhoetias' legant propter Rhoetiam Sithonis filiam. et amat Vergilius declinationes Graecas, salva regulae reverentia, in Latinas convertere ει Graecam diphthongon in 'e' longum mutans, ut Αἰνείας Aeneas, Μήδεια Medea, Ῥοίτειον Rhoeteum.

Ad v. 109 Optavitque elegit, ut "pars optare locum".

Ad v. 110 Habitabant vallibus imis hi sunt qui cum Dardano venerant.

Ad v. 111 hinc id est de Creta, unde venerat Teucer. mater cultrix cybeli 'mater' proprie, 'cultrix' autem 'Cybeli', id est montis Phrygiae, in quo colitur, a quo et Cybele dicta est. alii dicunt Cybelum sacerdotem eius primum fuisse in Phrygia, et ab eo Cybelen dictam. non nulli 'cultrix Cybele' legunt, ut sit quasi Cybeleia. alii Cybele ἀπὸ τοῦ κυβιστᾷν τὴν κεφαλὴν , id est a capitis rotatione, quod proprium est eius sacerdotum. corybantiaque aera Corybantes δαίμονες sunt, ministri matris deum; [quos dicit Corybantes] quasi δαήμονες , qui totum sciunt. aerea autem cymbala Corybantibus, Iasionis filiis, quibus vagitum Iovis celaverunt: quos quidam Corybantes dictos ideo tradunt, ἀπὸ τῆς Κόρης ; Corybas enim Proserpina, quae Κόρη dicitur Graece, sine patre natus. alii Corybantes ab aere appellatos, quod apud Cyprum mons sit aeris ferax, quem †cypri coriam vocant.

Ad v. 112 idaevmque nemus ut ostenderet Idaeum montem, qui sit in Troia, de Cretae Ida cognomen indeptum. fida silentia sacris hinc, inquit, inventum est servare sacris fidele silentium.

Ad v. 113 Et ivncti currum dominae subiere leones dominas deas dicunt, ut alibi "hi dominam Ditis thalamo deducere adorti". sane dominam proprie matrem deum dici Varro et ceteri adfirmant: nam et ibi Proserpinam ideo a Vergilio dominam appellatam, quod ipsa terra esse dicatur, sicut et mater deum. sane fabula talis est. Schoenos civitas est. exinde fuit virgo Atalante, Schoenei filia, praepotens cursu, adeo ut, cum responsum accepisset, se post nuptias, ut quidam volunt, interituram, ut quidam vero, in naturam aliam commutandam, sponsos provocatos ac victos occideret. postea Hippomenes Venerem ut sibi in eo certamine adesset rogavit: a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, provocavit puellam ad cursum et cum se videret posse superari, singula coepit iacere. tunc Atalante, cupiditate colligendorum malorum retenta, superata est. sed Hippomenes potitus victoria, cum gratiam Veneri vel oblitus esset, vel neglexisset referre, inpulsu eius in luco matris deum amoris inpatientia cum victa concubuit. unde irata dea in leones eos convertit et suo currui subiugavit et praecepit, ne secum umquam leones coirent. nam et Plinius in naturali historia dicit leonem cum pardalide libenter, et pardum cum leaena concumbere. ideo autem mater deum curru vehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aere: ideo sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est: ideo ei subiugantur leones, ut ostendatur maternam pietatem totum posse superare: ideo Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae esse civitates, quas insignitas turribus constat. hanc eandem eram appellari, hoc est dominam tradunt. alii ipsorum leonum dominam a Vergilio dictam arbitrantur.

Ad v. 114 divum ducunt qua ivssa et necessarium posuit et honestum.

Ad v. 115 Gnosia regna Cretam, a Gnoso civitate eius. gnosia regna petamus [et] est argumentum a possibili.

Ad v. 116 Nec longo distant cursu a Delo scilicet. et est argumentum a facili. modo ivppiter adsit aut aer, ac si diceret: tantummodo sit serenum, ut Horatius "manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor": aut re vera Iuppiter, qui praeest insulae Cretae, quam petemus: aut quia ventos prosperos Iuppiter praestat.

Ad v. 117 tertia lux hoc quidam iuxta speciem auguralem positum tradunt, quae appellatur condictio, id est denuntiatio, cum denuntiatur ut ante diem tertium quis ad inaugurandum adsit, quod Anchises, post impetrationem augurii et Apollinis responsum suadens in Cretam eundum, ostendit condictionem in tertium diem; addit enim 'modo Iuppiter adsit' et reliqua. haec et pro civitate dicitur. cretaeis quia Κρήτη , ideo Cretaeis, ut Aetnaeis.

Ad v. 118 Meritos unicuique aptos; ratio enim victimarum fit pro qualitate numinum: nam aut haec immolantur quae obsunt eorum muneribus, ut porcus Cereri, quia obest frugibus, hircus Libero, quia vitibus nocet: aut certe ad similitudinem, ut inferis nigras pecudes, superis albas immolent, item tempestati atras, candidas serenitati. sane hic ostendit dicendo 'meritos' rite Neptuno et Apollini tauros immolari. 'honores' taurum figurate dixit; varietas enim ipsa idem significat.

Ad v. 119 Tavrum neptuno propter futuram navigationem. tavrum tibi pulcher apollo propter oraculum datum. sane hoc loco Vergilius secutus veterum opinionem Neptunum tantum et Apollinem nominavit; dicuntur enim hi dii penates fuisse, quos secum advexit Aeneas: quamvis diversis locis alias opiniones aliorum secutus poeta de diis penatibus diversa dixerit. et quidam 'pulcher Apollo' epitheton datum Apollini reprehendunt; pulchros enim a veteribus exsoletos dictos; nam et apud Lucilium Apollo pulcher dici non vult.

Ad v. 120 Nigram hiemi pecudem zephyris felicibus Albam bono usus est ordine, ut prius averteret mala, sic conciliaret optanda: frustra enim profutura poscuntur adversis sequentibus. nigram hiemi pecvdem] nam et Romani veteres diis asperioribus sacrificabant, ne nocerent.

Ad v. 121 Pulsum regnis cessisse paternis non dicit quare. sed talis historia est: Idomeneus de semine Deucalionis natus, Cretensium rex, cum post eversam Troiam reverteretur, in tempestate devovit sacrificaturum se de re, quae ei primum occurrisset. contigit, ut filius eius primus occurreret: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii vero, immolare voluisset et post orta esset pestilentia, a civibus pulsus regno Sallentinum Calabriae promunctorium tenuit, iuxta quod condidit civitatem, ut "et Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus". relatio ergo historiae ad iniciendum Troianis Cretam eundi desiderium pertinet: et re vera aliter ad hostis provinciam ire non poterant.

Ad v. 122 Idomenea huius nominis paenultima syllaba, natura brevis, contra regulam producta est. sed quia quinque Graecae sunt linguae, Aeolica, Iaca, Dorica, Attica, communis; hinc fit ut in uno nomine varietas inveniatur, ut ecce in hoc 'Idomeneus'. communis lingua facit genetivum Ἰδομενέως , Dorica Ἰδομενεῦς , Attica Ἰδομένεως , Iaca Ἰδομενῆος . unde est hic in versu accusativus, sicut et Ilionea.

Ad v. 123 Hoste hic multi distingunt. adstare esse †sub hoc: quod tunc significat, quando de his loquimur quae cadere non possunt; ut si dicas terras adstare. et ostendere vult se non temere credidisse.

Ad v. 124 ortygiae de hac plenius supra dictum est. pelagoque volamus [quia] ut alibi "mare velivolum".

Ad v. 125 Bacchatamque ivgis naxon aut vitibus consitam, aut celebratam Bacchis, aut ubi Bacchus ex Indis, vel ut quidam volunt post devictos gigantes egit triumphum; nam ut supra diximus, ipsi consecrata est: quae et Dia dicitur. bacchatam [ergo] in qua bacchatus sit Liber; aut ideo gratam Baccho, quod ibi cum relicta a Theseo Ariadne libentissime concubuerit, cui etiam coronam donavit, quae postea inter sidera collocata est. viridemque donusam vel a colore marmoris Lacedaemonii, vel silvestrem.

Ad v. 126 Olearon non adiecit epitheton causa varietatis. niveamque paron unde candidum marmor, ut "Pariusve lapis circumdatur auro". sparsasque per aequor cycladas et hae quas dixit, cyclades sunt: unde minus est 'et alias'. 'sparsas' autem, quia nullo ordine continentur, ut stoechades, quae ἀπὸ τοῦ στοίχου dictae sunt; rectae enim sunt. cyclades vero non ideo dicuntur, quia in rotunditate sunt, sed quod longo ordine eas circumire necesse est. alii sporadas nomine cycladum dictas tradunt, quod sparsae sunt.

Ad v. 127 Legimus praeterimus, ut "litoraque Epiri legimus". tractus autem sermo a nautis, quod funem legendo, id est colligendo, aspera loca praetereunt. freta concita terris vel propter promunctoria: vel quod naturale est, ut concitatiora sint maria vicinitate terrarum, quas constat anhelitum quendam ex se emittere: unde in quinto navigaturus Aeneas Eryci sacrificat.

Ad v. 128 nauticus et reliqua. celeuma nauticum est hoc hemistichium. cretam proavosque petamus celeuma dicunt. et bene metro celeumatis usus est, id est anapaestico trimetro hypercatalecto. celeuma autem quasi praeceptum: unde Sallustius ait "inpediebant iussa nautarum".

Ad v. 129 proavosque sane 'proavos' appellando cognationem declarat.

Ad v. 130 Surgens flans, ut "et fando surgentes demoror austros": econtra non flans ponens et residens dicitur, ut "cum venti posuere omnisque repente resedit flatus".

Ad v. 131 Et tandem ad desiderium pertinet navigantum; nam sequitur 'ergo avidus muros'. curetum hi Curetes sunt primi cultores Cretae. alii tradunt Curetes et Corybantes, matris deum ministros, custodes sicut dictum est pueri Iovis, ad plurimas res maximi usus hominibus extitisse. adlabimur ostendit prosperam navigationem fuisse.

Ad v. 132 ergo avidus muros ordo est 'avidus urbis optatae muros molior', non 'avidus molior'.

Ad v. 133 Pergameamque voco zeugma a superioribus, hoc est urbem. legitur sane in libris antiquioribus, Aeneam vere Cretam tempestate delatum locum Troiam nomine Pergamum appellavisse. alii dicunt, Pergamum in Creta conditam a Troianis captivis, qui ex classe Agamemnonis illo erant delati †ibique putant Aeneam quendam, generis auctorem, Ilio incolumi cum eo ad sacrum Apollinis venisset, gravidam hospitis filiam fecisse; ex qua ortus eodem nomine Aeneas classem Agamemnonis est adgressus hieme disiectam, cui se feruntur iunxisse hi, qui Cretam secesserant deserto Agamemnone: unde loco nomen Pergamum ab illo inditum, quod obtinuisse desertores feruntur iuxta Cydoniam. quod poetam latenter attigisse debemus accipere. gentem sociorum multitudinem, 'laetam' autem propter Pergama restituta.

Ad v. 134 Amare focos sacrificia celebrare. quidam 'focos' lares et per hoc domicilia tradunt. ergo 'focos' pro 'penates' posuit. at e contrario penates pro focis, ut "flammis adolere penates". sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri. focum autem dictum a fotu, ut colinam ab eo quod ibi ignis colatur; nec licere vel privata vel publica sacra sine foco fieri. quod hic ostendit poeta; focorum enim commemoratione instantium sacrificiorum mentio inducitur: quod ita esse multis locis docetur. quidam aras superorum deorum volunt esse, medioximorum, id est marinorum focos, inferorum vero mundos. arcemque attollere tectis poetica periphrasis, id est domos aedificare: nam arx est in civitate munitus locus.

Ad v. 135 Fere 're' longa est. sicco subductae litore puppes in siccum subductae litus.

Ad v. 136 Operata ivventus perfecit sacrificia propter conubia et novas sedes, quia apud veteres neque uxor duci neque ager arari sine sacrificiis peractis poterat, ut alibi "laetis operatus in herbis", item Iuvenalis "et matutinis operatur festa lucernis".

Ad v. 137 subito cum id est cum subito.

Ad v. 138 Corrupto caeli tractu hic est ordo pestilentiae, ut Lucretius docet: primo aeris corruptio, post aquarum et terrae, mox omnium animalium. notandum sane Apolline offenso pestilentiam semper creari: quod etiam Homerus ostendit, cum eum armatum inducit sagittis: unde et Apollo dicitur secundum aliquos ἀπὸ τοῦ ἀπολλύειν . contra si citharam teneat, mitis est: unde Horatius "condito mitis placidusque telo supplices audi pueros Apollo". miseranda metonymia 'quae miseranda facit'.

Ad v. 139 arboribusque satisque lues quidam dicunt diversis numinibus vel bene vel male faciendi potestatem dicatam, ut Veneri coniugia, Cereri divortia, Iunoni procreationem liberorum, sterilitatem horum tam Saturno quam Lunae; hanc enim sicut Saturnum orbandi potestatem habere.

Ad v. 140 Linquebant dulces animas item alibi "et cum frigida mors anima seduxerit artus". quare anima dicitur relinqui et non magis relinquere? secundum eos scilicet qui dicunt animam esse perpetuam et ad diversa corpora transitum facere: quod si est, bene dicimus, nos animas linquere, quorum nihil praeter corpus est: nam anima perpetuitatis est. unde Palinurus in sexto "nunc me fluctus habet", hoc est corpus, quod solum meum est. aut certe simpliciter 'animas dulces linquebant', quia morientibus maxime dulces videntur: Terentius "animam relinquam potius quam illum deseram". aut aegra trahebant duo mala significat, aut mortem aut aegritudinem prolixam. 'aegra' autem aegrota. et bene addidit 'corpora', quia et animus aeger potest esse.

Ad v. 141 Exurere sirius agros Sirius stella est in ore canis posita, quae annis omnibus oritur circa VIII. K#1123. Iulias, quae orta plerumque pestilentiam toto anno facit, plerumque paucis diebus, interdum innoxia nascitur. hinc est "et in totum regnaret Sirius annum", item supra "et letifer annus". tunc autem pestilentiam creat, si in hanc rem etiam ceterorum consentiat cursus astrorum. sane canicula, in cuius ore est, tantum generis feminini est, cum sit canis communis generis, unde hoc nascitur: nam in diminutione mutavit genus. steriles exurere agros exurendo steriles reddere.

Ad v. 142 Seges aegra 'seges' interdum terram significat, ut Horatius "haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis", interdum frumentum, ut "quid faciat laetas segetes": hoc loco utrumque potest intellegi.

Ad v. 144 hortatur pater ire mari bene filium mittit, quia erroris causa pater fuerat. veniamque precari et beneficium, ut "orantes veniam", et re vera veniam erroris Anchisae, qui oraculum male interpretatus est.

Ad v. 145 Laborum temptare avxilium 'laborum' periculorum, ut "non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est". 'temptari' autem 'laborum auxilium' propter pestilentiam dixit. et quidam 'auxilium' distingunt, ut sequatur 'iubeat quo vertere cursus'.

Ad v. 146 Vertere cursus propter sedes ait.

Ad v. 148 effigies sacrae et reliqua. ἓν διὰ δυοῖν . Varro sane rerum humanarum secundo ait, Aeneam deos penates in Italiam reduxisse, quaedam lignea vel lapidea sigilla, quod evidenter exprimit dicendo 'effigies sacrae divum' et reliqua: quamvis alio loco alias opiniones secutus diversa dixerit. sane hos deos Dardanum ex Samothracia in Phrygiam, Aeneam vero in Italiam ex Phrygia transtulisse, idem Varro testatur. quos quidam dicunt ideo inductos a poeta monere per somnum: monitu nam eorum per quietem iussum cum Latino foedus fecisse, eorum etiam monitu Latinum Aeneae se coniunxisse. eosdem tradit visos aliquotiens in somnis quid fieri vellent imperasse: eaque nostros publice curasse maiores.

Ad v. 149 mediisque ex ignibus et reliqua. hoc quibusdam videtur ad maiestatem potius deorum referendum, quam ad iactantiam virtutis Aeneae. et significantius erit, si quae non legeris intellegas.

Ad v. 150 Visi adstare non adstabant, sed videbantur: unde et visa dicuntur; non enim sunt, sed videntur.

Ad v. 151 In somnis multi hic distingunt et volunt unam partem esse orationis, id est vigilantis: nam quemadmodum videbat lunam infusam fenestris? multi 'in somniis' dicunt, ut sit conlisio, quomodo 'peculi' pro 'peculii'. multi 'in somniis' legunt et posterioribus iungunt: unde et visi: et corpus somno vinci volunt, mentem vero vigilare et meminisse omnium. ideo etiam dormiens de luna scire potuit. multo lumine cum nimbo suo, qui circa deos solet videri.

Ad v. 152 Insertas aut clatratas; aut non seratas, ut sit quasi 'inseratas', id est non clausas, et dictum, quomodo 'asprosque molares' pro 'asperos', 'conpostus' pro 'conpositus', 'vixet' pro 'vixisset'. vel 'insertas fenestras' quas lumine suo luna inseruerat, ab inserendo, quod se per rimas insereret. fundebat scilicet abundans lumen.

Ad v. 153 tum sic adfari hic versus in multis non invenitur.

Ad v. 154 Ortygiam 'ad Ortygiam': more suo detraxit praepositionem, ut paulo post 'Cretae' pro 'in Creta'. sane quibusdam visum est serum auxilium deorum penatium; cur enim ante pestilentiam non monuerunt mutandas sedes? ideo aliquibus videtur somnium fuisse appetitum.

Ad v. 155 canit proprie, quia oraculum. en quasi demonstrantis est, ut fidem faciat, ne somnium putetur, ut paulo post "haud dubitanda refer".

Ad v. 156 Dardania derivativum nomen a constitutore. et notandum, regionem pro civitate positam. tuaque arma secuti ac si diceret 'tuas partes', vel imperium, ut "socer arma Latinus habeto".

Ad v. 157 Sub te id est te duce, sub tuo iure agentes. permensi evecti, ut est contra "pelagoque remenso inprovisi aderunt". multi autem 'permensi' sine 'n' legunt a verbo permetior. hic versus variasse dicitur.

Ad v. 158 Idem nos scilicet qui te sumus secuti. venturos plus est quam si dixisset 'futuros'; nam quasi eos iam esse significat. in astra nepotes significat Gaium Iulium Caesarem, qui primus inter deos relatus est. et bene 'in astra', cuius sidus apparuit, ut "ecce Dionaei processit Caesaris astrum".

Ad v. 159 Urbi Romae κατ' ἐξοχὴν , ut supra diximus. magnis id est nepotibus. et bonum ornatum a sermonis fecit similitudine 'magnis magna para' dicendo. 'magnis' vero dixit vel penatibus, ut 'magnis diis', vel nepotibus. et ad exhortationem Aeneae pertinet ‹'magna para'›.

Ad v. 160 Fugae profectionis. dicens autem 'fugae' videtur crimen proditionis excusare.

Ad v. 161 Mutandae sedes argumentum a necessitate. simul arguitur error Anchisae. ordo autem est 'Delius Apollo'. svasit deest 'capere'.

Ad v. 162 cretae] non sic dicitur 'Cretae', quemadmodum 'Romae': neque enim bene, sicut dictum est, sine praepositione insulae ponuntur, nisi hae tantum quae eiusdem nominis civitates habent †et deli quasi labini.

Ad v. 163 Est locus ut ante diximus, totius orbis conparatione. hesperiam deest 'quam', ut supra dictum est. cognomine ab Hespero, Hispaniae rege: vel stella quam intuentur petentes Italiam.

Ad v. 164 antiqua nobilis, ut iam dictum est.

Ad v. 165 Oenotri vel a rege, vel a vino. Italis enim primus vitem ostendit Saturnus, ut in septimo legimus "vitisator curvam servans sub imagine falcem Saturnusque senex".

Ad v. 166 Italiam dixisse bene omnia Italiae nomina in unum contulit propter errorem Aeneae.

Ad v. 167 Propriae sedes perpetuae, quia infirmas et in Creta et in Thracia condidit. hinc dardanus ortus iasivsque pater Dardanus et Iasius fratres fuerunt Iovis et Electrae filii: sed Dardanus de Iove, Iasius de Corytho procreatus est, a cuius nomine et mons et oppidum nomen accepit. postea Iasium dicitur Dardanus occidisse. hi tamen fratres cum ex Etruria proposuissent sedes exteras petere, profecti. et Dardanus quidem contracta in Troia iuventute Dardaniam urbem condidit, a qua Troianorum origo crevit. Iasius autem Samothraciam cepit et ibi liberum locum imperio tenuit. alii dicunt utrumque ex Corytho, Iovis filio, procreatos et sicut dictum est relicta Italia profectos. sed Iasium Samothraciam imperio tenuisse, Dardanum vero in Phrygiam pervenisse ibique auxilio fuisse Teucro, Scamandri filio, qui tum finitimas gentes bello subigebat, filiamque eius duxisse in matrimonium, et post mortem soceri regnum adeptum Dardaniam Troianam regionem ab suo nomine appellasse. Graeci et Varro humanarum rerum Dardanum non ex Italia, sed de Arcadia, urbe Pheneo, oriundum dicunt; alii Cretensem; alii circa Troiam et Idam natum. sane per patris appellationem cognationem ‹significat›.

Ad v. 168 A quo principe nostrum a Dardano, non ab Iasio; nam anteriori respondit. quod autem dicit 'a quo principe genus nostrum est' potest et generaliter intellegi, id est unde originem ducimus, ut deos penates quasi Troianos intellegas, et ad ritum referri, de quo dicit Labeo in libris qui appellantur de diis animalibus: in quibus ait, esse quaedam sacra quibus animae humanae vertantur in deos, qui appellantur animales, quod de animis fiant. hi autem sunt dii penates et viales.

Ad v. 169 laetus id est omissa tristitia quam de sociis habebat amissis, vel quia ei designatus evidenter fuerat locus, ad quem sine errore et pergere et pervenire deberet.

Ad v. 170 Havd dubitanda refer aut quia dubitaverant ex consilio Anchisae, aut ne propter somnium non crederent. havd d. r.] ideo dicunt, si forte non crederet quod per somnium vidit, aut quia non dubie, ut Apollo, monuerunt. corythum designat partem provinciae, ne alter error ex magnitudine procreetur locorum. quidam autem de Corytho hanc fabulam tradunt. Dardanus cum equestri proelio ab Aboriginibus pulsus galeam perdidisset, propter quam resistens et in audaciam suos reducens victoriam adeptus est, tum ob rem feliciter gestam oppidum ubi galeam amiserat condidit, cui Corytho nomen indidit eo quod Graece κόρυς galea dicitur. vel Corythum montem, in quo Corythus sepultus est. alii Corythum a Corytho, Paridis et Oenones filio, conditam ferunt.

Ad v. 171 avsonias appellata Ausonia ab Ausone, Ulixis et Calypsus filio: et primo pars, postea omnis Italia nominata. dictaea Dictaeus mons Cretae est, dictus a Dicte nympha, quae illic colitur: in quo dicitur altus Iuppiter, ut "Dictaeo caeli regem pavere sub antro". dictaea Dictaeus mons est in Creta, ubi herba dictamnos nascitur, quae admota vulneribus ferrum inhaerens solet expellere. qui mons dictus est a Dicte nympha, quae ibi colitur. quam cum Minos rex amaret et insequeretur per loca avia, illa se amore castitatis praecipitem dedit, et excepta piscatorum retibus invita reducta est. a qua rex abstinuit et nomine eius Dictaea loca appellari iussit. in hoc monte dicitur altus Iuppiter, ut "Dictaeo caeli regem pavere sub antro". negat tibi ivppiter arva ex definito. et bene Iuppiter, quasi ipse qui Cretensibus praeest.

Ad v. 172 Talibus attonitus visis hoc est talibus deorum vultibus: propter 'visi ante oculos adstare': unde sequitur 'et voce deorum'; nam et voce se dicit attonitum et visis. 'attonitus' vero est stupefactus; nam proprie attonitus dicitur, cui casus vicini fulminis et sonitus tonitruum dant stuporem.

Ad v. 173 Nec sopor illud erat soluta elocutio.

Ad v. 174 Velatasque comas vittatas, ut "victori velatum auro vittisque iuvencum": aut coronatas, ut "velat materna tempora myrto". nam dii qui erant apud Laurolavinium non habebant velatum caput.

Ad v. 175 manabat fluebat. hinc et lapis manalis quem trahebant pontifices, quotiens siccitas erat.

Ad v. 176 Corripio e stratis corpus ne satietate videatur reliquisse somnum. et sciendum, quia quotiens ex abrupto somnus aufugerit significat omen infelix, ut ecce hoc loco tempestas sequitur. item in secundo "excutior somno", et statim sequitur civitatis excidium: nec sine ratione; nam si somnus munus deorum est, ut "et dono divum gratissima serpit", non sine infelicitate ex abrupto deorum munus abscedit.

Ad v. 177 Tendoque supinas ad caelum cum voce manus honesta elocutio cum uno sermone respondemus duobus, ut "interea fessos ventus cum sole reliquit". 'ad caelum' autem ideo, quia dii penates et Iovis et Apollinis fecerunt mentionem.

Ad v. 178 Intemerata rite perfecta, ut, si leniter vinum fundendum est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii: aliter si fiant, temerata ac turbata sunt sacra: unde Helenus "nequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet", item in octavo "audax quos rumpere Pallas sacra vetat". focis et hic sicut superius dictum est, ostendit cum aris etiam focos solere numinibus consecrari: sed hic ideo 'focis', non aris, quia privatum sacrificium loquitur; nam penatibus sacrificat. perfecto honore peracto sacrificio, qui est honor deorum. et bene ordinem servat, ut ante sacrificet, quam somnium narraret.

Ad v. 179 Anchisen facio certum bene 'certum', quia incertus erraverat. vel propter illud 'haec laetus longaevo dicta parenti'.

Ad v. 180 Ambigvam non incertam, sed modo duplicem, ut in sequentibus probat dicens 'geminosque parentes'. ergo 'geminos' hic duos, ut "gemini Atridae".

Ad v. 181 seque novo adventu scilicet Teucri. veterum locorum id est Italiae. deest sane 'esse', ut sit deceptum esse. sane novo errore veterum locorum aut per contrarietatem sermonum declamavit: aut 'novo' pro magno posuit.

Ad v. 182 nate iliacis exercite fatigate; nam 'exercitatus' peritus significat: ut expertus et expers; nam expertum rerum si dixero, significo peritum; si expertem, ignarum.

Ad v. 183 Casus cassandra canebat haec compositio iam vitiosa est: quae maioribus placuit, ut "Anchisen agnovit amicum" et "sale saxa sonabant". et bene Cassandrae inseruit testimonium, quae divinationem ab Apolline acceperat.

Ad v. 184 portendere †significari debito. portendere minus est 'deberi', ut in septimo "portendi generos".

Ad v. 185 Regna vocare satis proprie, unde in octavo "expectate solo Laurenti arvisque Latinis".

Ad v. 186 Teucros crederet scilicet propter longitudinem spatii.

Ad v. 187 Tum vates cassandra moveret bene 'tum', quia iam probavit. et duo argumenta posuit, quibus purgavit errorem.

Ad v. 188 cedamus phoebo ‹et m. m. s.› a necessario et utili scilicet. cedamus phoebo cuius instinctu dii penates profutura dixerunt, ut "hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit". meliora sequamvr potest bis subaudiri 'meliora', ut meliora moniti meliora sequamur.

Ad v. 189 cuncti hoc est 'cuncti adsentimur'; nam 'cuncti profecti' pugnat cum 'paucisque relictis'. ovantes alacres, non utique gaudentes.

Ad v. 190 Hanc quoque deserimus sedem quemadmodum Troiam et Thraciam. et cum dolore dictum accipe 'hanc quoque deserimus sedem'; expressit enim miseriam totius sedis relictae.

Ad v. 191 Cava trabe navium periphrasis optima. currimus aequor sicut "Tyrrhenum navigat aequor".

Ad v. 194 Supra caput capitalis, perniciosus.

Ad v. 195 Noctem hiememque pluviam cum obscuritate. 'hiemem' autem Graece dixit, nam χειμὼν etiam tempestas dicitur a Graecis. ferens adferens. inhorrvit unda tenebris horridior est facta per tenebras.

Ad v. 196 magna aequora aut epitheton est, ut surgant aequora quae magna sunt, aut 'magna aequora', magni fluctus.

Ad v. 197 Gurgite vasto epitheto auxit tapinosin.

Ad v. 198 involvere diem aspectum ademerunt. nimbi nubes. nox umida nubes caliginosae.

Ad v. 200 Excutimur cursu a proposito itinere avertimur. caecis in undis incertis, quia sidera non apparebant. caecis undis] id est quae non viderentur.

Ad v. 201 Ipse hoc est, navigandi peritus: hoc enim significat emphasis pronominis. negat discernere caelo figurate, ut "‹abnegat› excisa vitam producere Troia".

Ad v. 202 viae mari dedit quod proprium terrae est, ut alibi 'sulcari' ait: unde et terra '"aequor"'. palinurus hic Iasii filius gubernator Aeneae fuit, qui Aenea de Sicilia ad Italiam veniente praecipitatus in mare nomen in Lucania monti celebri dedit.

Ad v. 203 Incertos soles bene 'incertos', quia quantavis sit obscuritas, tamen noctis est manifesta discretio: unde superflua quaestio est eorum qui dicunt, tres dies quomodo transisse scierunt, si noctem a die discernere non poterant? ergo 'incertos' obscuros dixit, ut "quale per incertam lunam". caeca caligine cacenphaton in sermone.

Ad v. 204 erramus pelago et reliqua. "hinc Pelopis gentes Maleaeque sonantia saxa circumstant pariterque undae terraeque minantur. pulsamur saevis et circumsistimur undis". hi versus circumducti inventi dicuntur et extra paginam in mundo.

Ad v. 205 Attollere visa naturaliter dixit: quotiens enim propinquamus litoribus, et exsurgere terra videtur et fumum emittere.

Ad v. 206 Aperire ostendere, ut Sallustius "caput aperire solitus". ‹aperire procul montes ac› volvere fumum pro aperiuntur montes ac fumus volvitur.

Ad v. 207 remis insurgimus †cum remes, anaremos, id est exsurgentes fortius remigamus.

Ad v. 209 Servatum ex undis ac si diceret, de periculis in graviora se pervenisse discrimina. strophadum me litora Phineus rex fuit Arcadiae. hic suis liberis superduxit novercam, cuius instinctu eos caecavit. ob quam rem irati dii ei oculos sustulerunt et adhibuerunt harpyias. Phineus, Agenoris filius, Thracum rex, vel ut quidam volunt Arcadiae, Cleopatram, Aquilonis et Orithyiae filiam, habuit uxorem et ex ea duos filios, quibus supraduxit novercam. quos noverca ad patrem tamquam stupri adfectatores detulit: ob quam rem eos Phineus caecavit. quare irati dii, vel ut quidam volunt, Aquilo veneno propter nepotum iniuriam eum caecavit et ad pelagias insulas detulit adposuitque harpyias. quae cum ei diu cibos abriperent somnosque inquietarent, hic Iasonem, cum Argonautis propter vellus aureum Colchos petentem, suscepit hospitio: cui etiam ductorem propter symplegadas petras dedit. hoc ergo beneficio inlecti Argonautae, cum ei gratiam vellent referre, Zethum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuvenes, ad pellendas harpyias miserunt: quas cum strictis gladiis persequerentur pulsas de Arcadia, pervenerunt ad insulas quae appellabantur plotae. et cum ulterius vellent tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iovis canibus, suos converterunt volatus: quorum conversio, id est στροφὴ , nomen insulis dedit. quod Apollonius plenissime exequitur. ut autem canes Iovis dicerentur, haec ratio est, quia ipsae furiae esse dicuntur: unde etiam epulas perhibentur abripere, quod est furiarum, ut "et manibus prohibent contingere mensas". unde et avari finguntur furias pati, quia abstinent partis. item ipsas furias esse paulo post ipse testatur dicens "vobis furiarum ego maxima pando". furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut "Stygiasque canes in luce superna destituam" (6.733) et in sexto Vergilius "visaeque canes ululare per umbram adventante dea". sane apud inferos furiae dicuntur et canes, apud superos dirae et aves, ut ipse in XII. ostendit, in medio vero harpyiae dicuntur: unde duplex in his effigies invenitur. et has Vergilius tres dicit, quarum nomina sunt Aello, Ocypete, Celaeno, Apollonius duas dixit, quem in XII. Vergilius sequitur, ut "sunt geminae pestes". quidam autem dicunt hunc Phineum, ob divinitatem a Thracibus regem cooptatum, consilia divina prodidisse et obcaecatum adpositis harpyiis.

Ad v. 210 stant sunt.

Ad v. 211 Ionio in magno in magno mari Ionio. et sciendum Ionium sinum esse inmensum ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum Achaicum Epiroticum; maria enim vel a provinciis vel ab insulis vel a civitatibus nomen accipiunt. bene ergo 'in magno', quasi in quo etiam alia maria sunt. quidam sane Ionium ab Io Inachi filia dictum volunt, quod amata hoc mare tranaverit, quod in VII., ubi de scuto Turni loquitur, plenius invenies. non nulli Ionium ab Ionio rege, qui in insula quae ante Illyricum iacet regnaverat, dictum tradunt.

Ad v. 212 Harpyiaeque colunt aliae ergo et Celaeno harpyia. has Hesiodus dicit Thaumantis et Electrae filias. quas sicut dictum est quidam furias putant, cum furiarum mater secundum Hesiodum Terra, secundum Aeschylum Nox sit.

Ad v. 213 mensasque metu hoc est sicut dictum est, pulsae a Zetho et Calai.

Ad v. 214 Nec saevior vlla pestis et ira deum stygiis sese extvlit undis ut Poena in Statio. et non dicit has de inferis esse natas, sed peiores esse omnibus inde procreatis.

Ad v. 216 virginei volucrum vultus si subdistinguas 'virginei', maior erit admiratio. foedissima hic turpis, ut Terentius in eunucho "nunc heu videtur foedus, quia illam non habet". alibi 'foedum' cruentum, ut "sanguine foedantem" et "foedatique ora Galaesi".

Ad v. 217 Proluvies sordis effusio. et vitavit ne diceret 'stercus'. et per hoc nimiam edacitatem ostendit. et quidam volunt 'proluvies', cum stercus ventris significet, a Vergilio hoc loco figuram ventris significatam, ergo quasi sannosum et panticosum ventrem. aliquando 'proluvies' sola effusio. Terentius "quod proluvium, quae haec est subita largitas". aliquando pro aquis multis ponitur. uncaeque manus manus pro unguibus posuit, hoc est γαμψώνυχας .

Ad v. 218 Fame veluti fame; nam abundare dicit armenta. aut re vera 'fame', quam eis inferebat non inopia, sed avaritia. has alii famis praesides esse tradunt, quia et Phineo propterea adpositae sunt, et Troianos ab epulis prohibent, et his tantum famem praenuntiant, et ipsae sunt fame pallidae.

Ad v. 219 DeLati quod necessitatis est; nam voluntate aliquo non deferimur, sed venimus.

Ad v. 220 Laeta pinguia: nam in animalibus, in quibus cognosci non potest sensus, laetitiam pingue corpus ostendit, non mens, ut in hominibus. passim campis Ulixis socii boves Solis occidisse inducuntur, Vergilius credibilius finxit.

Ad v. 221 Caprigenumque pecus satis nove et adfectate. nullo custode deest 'cum'. per herbam ordo est, non 'per herbam', sed 'per campos in herbis videmus armenta'.

Ad v. 222 Ipsumque vocamus 'ipsum', id est regem deorum, aut certe praedatorem, hoc est, cui de praeda debetur aliquid: nam Romani moris fuit ut bella gesturi de parte praedae aliquid numinibus pollicerentur: adeo ut Romae fuerit unum templum Iovis praedatoris: non quod praedae praeest, sed quod ei aliquid ex praeda debeatur. vel quod hic deus iustitiae praeest. ergo cum eum invocant, testantur se nihil mali facere cum sine custode interimunt armenta.

Ad v. 223 In partem praedamque in partem scilicet praedae.

Ad v. 224 Dapibusque epulamur dapes deorum sunt, epulae hominum: bene ergo utrumque posuit; nam et sacrificiis et conviviis operam tribuunt. opimis pinguibus.

Ad v. 225 subitae pro subito. adverbium in nomen deflexum. lapsu celeritate, ut supra. adsunt velocitatem ostendit.

Ad v. 226 Harpyiae υι Graeca diphthongos est: nam Latina esse non potest, quia ne υ quidem habemus. clangoribus alas deest 'cum', ut sit 'alas quatiebant cum clangoribus', ut "atque Ixionii vento rota constitit orbis", id est cum vento. aliter acyrologia est, si clangorem dixit alarum sonitum. sed sane hic versus qui circumductus est talis auditur 'resonant magnis stridoribus alae'.

Ad v. 227 contactuque omnia foedant subaudiendum 'quae relinquebant'.

Ad v. 228 Tum praeterea. et deest 'erat', vel 'audiebatur'. et tria mala ipsarum posuit, vocem tactum odorem.

Ad v. 229 Rursum ad illud solum pertinet 'instruimus mensas'; nam ante in speluncis non fuerant. et sciendum hanc particulam interdum sic poni, ut iteratum aliquid significet, ut si dicas 'veni ad te mane, rursum veni'. interdum sine iteratione est, ut 'fui apud te, rursum veni etiam' non ideo dicis 'rursum', quia etiam primo venisti, sed quia illic fuisti. cavata pro 'cava'; nam cavatum proprie manu factum dicimus.

Ad v. 231 Arisque reponimus ignem ecce quod dixit 'in partem praedamque Iovem'. sane sciendum iterationem hanc fieri secundum ritum sacrorum; nam displicuisse prima ex prodigiis indicatur. sunt autem hae animales hostiae, quae tantum immolantur, et caro sacerdotibus proficit. alibi tantum sanguinem in aras fundi significat, ut "sanguinis et sacri pateras", alibi partem corporis, ut "extaque salsos porriciam in fluctus", alibi integras victimas, ut "et solida inponit taurorum viscera flammis".

Ad v. 232 Ex diverso caeli ut 'ex secreto montium': subaudis 'loco'.

Ad v. 233 Turba sonans impetum ostendit; nam de tribus loquitur. et adludit ad furias, de quibus ait alibi "vocat agmina saeva sororum". ergo 'turba' tamquam turba. quare turba, cum tres dixerit? quia apud Graecos qui dualem numerum habent, pluralis numerus a tribus incipit: ergo bene 'turba', quasi plures. vel 'turba' propter tumultum et strepitum alarum. alii tradunt ideo turbam, quod plures, non tres tantum harpyiae sint: alii quod eis cum furiis consortium, unde 'vobis furiarum ego maxima': alii eas etiam parcas esse, unde et divinatio ei data est. praedam pedibus circumvolat uncis aut circum praedam [dixit] volat uncis pedibus: aut intra volam interiorem manus amplectitur praedam: unde et 'involare' dicimus intra volam tenere, unde et pyra quaedam volema dicuntur, eo quod volam impleant.

Ad v. 234 pollvit contingit. et pollutum sacrificium contactum dicitur. et hoc est 'contactuque omnia foedant inmundo'.

Ad v. 235 dira Sabini et Umbri quae nos mala, dira appellant.

Ad v. 236 ac ivssi hic 'iussi' utrum verbum an participium sit, id est utrum illi iussi sint, an ego iussi? tectosque per herbam disponunt enses hoc est disponunt et tectos faciunt: sic et scuta condendo latere faciunt.

Ad v. 239 signum utique militare. misenus bene Misenum dicit tubicinem: ipse est enim qui dicitur filius fuisse Aeoli, ut "Misenum Aeoliden": quia constat sonum omnem ex vento creari.

Ad v. 240 Nova mira, ut "Pollio et ipse facit nova carmina": nam novum bellum non est cuius extat exemplum; Hercules enim in monte Arcadiae Stymphalo vicit Stymphalidas, ut Statius "et aerisonum Stymphalon". aut 'nova' ideo, quia vulnerari non poterant.

Ad v. 241 Obscenas obscenae sunt aves, quae canendo adversa significant, ut paulo post 'infelix vates'. pelagi volucres quia dicuntur Ponti et Terrae filiae: unde in insulis habitant partem terrarum, partem maris tenentes. alii dicunt eas Neptuni filias, qui fere prodigiorum omnium pater est: nec inmerito; nam secundum Milesium Thaletem omnia ex umore procreantur: unde est "Oceanumque patrem rerum". hinc fit ut, quotienscumque desunt parentes, redeatur in generalitatem. sic et peregrinos Neptuni filios dicimus, quorum ignoramus parentes. alii vero dicunt harpyias filias esse Thaumantis et Electrae. quidam 'pelagi' adverbialiter accipiunt, ut 'belli', ut 'domi', propterea quod res in insula geritur. foedare cruentare. Ennius "ferro foedati iacent".

Ad v. 242 Vim, plumis vllam naturale enim est ut eludat ictum plumarum levitas: unde et addidit 'plumis'. nam, quod Donatus dicit, ideo eas fuisse invulnerabiles, quia de Styge erant natae, non probatur.

Ad v. 244 semesam semicomesam. vestigia vel pedum signa: vel indicium sordium, quibus epulas discedentes polluebant.

Ad v. 246 Infelix vates nuntia infelicitatis, ut μάντι κακῶν . hoc est nobis infelix, ut "sis felix", id est nobis. et videtur hic auspicii genus inducere secundum augures, quod de diris colligitur, quorum unum genus est quod ex signis colligitur, quo nunc utimur. diram autem esse harpyiam duplici modo memorat, et oscinis et alitis: etenim cum eam facit loquentem oscinis auspicium expungitur, dirum tamen quod futuram famem denuntiat; nam ipse ait "sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres", et "quam vos dira fames". verum cum ait "pinnis ablata refugit", ab alite auspicium factum docuit; alites enim certa genera avium ab auguribus appellantur, quae pinnis vel volatu omina possunt facere: quae si fuerint prosperae, 'praepetes'; si adversae, inebrae vocantur: quod etiam in XII. signatius dicit "alitis in parvae subito collecta figuram", ubi vere diram vult videri. rumpit vocem cum indignatione loquitur, ut "quid me alta silentia cogis rumpere?" et notandum, ut supra diximus 'rumpit vocem', cum hoc de silentio melius dicatur fieri. an 'rumpit', quia tantum humanam habens faciem contra naturam sui corporis loquitur?.

Ad v. 247 bellum etiam pro caede boum stratisque ivvencis iteratum est ad augendam invidiam, ut "stirpis Achilleae fastus, iuvenemque superbum". aut num aetates boum voluit conprehendere?

Ad v. 248 Laomedontiadae perfidi: a rege natum obprobrium, qui deos fefellit. sane alibi indifferenter hoc nomen ex persona poetae ponitur, ut "Laomedontius heros", "Laomedontia pubes". bellumne necessario iteravit, ut verbum in quo culpa consistit.

Ad v. 249 Patrio regno aut Neptunio, aut, sicut alii dicunt, quia Thaumas, pater earum ex Electra, Ponti et Terrae filius fuit. alii 'patrio' proprio accipiunt, ut "et patrios cultusque ‹habitusque]2 locorum", utique proprios; nam quam patriam agri habeant?

Ad v. 250 Accipite ergo animis quia nos bellis appetitis: ac si diceret, ut futuram famem iam nunc possitis timere.

Ad v. 251 Quae phoebo pater omnipotens tribuit auctoritatem, ne possint a se dicta quasi ab irata conficta contemni. simul notandum Apollinem quae dicit a Iove cognoscere. phoebus apollo purus, inpollutus: et est Apollinis fixum antonomasivum, quod alii dari non potest; nam sunt et alia communia, ut 'pater', 'omnipotens'.

Ad v. 252 Furiarum maxima adeo ipsae sunt furiae, ut et unum epitheton habeant, et causis consentiant: nam ait de Tisiphone "furiarum maxima iuxta accubat et manibus prohibet contingere mensas"; quod etiam hae faciunt et inferentes Troianis famem et praenuntiantes. alii dicunt ideo adsumpsisse sibi furiae nomen harpyiam, ut terreat.

Ad v. 253 Italiam cursu petitis ex his quae norunt fidem dicendis accommodant: id est ex hoc mihi fidem habebitis futurorum, si praecedentia vera sunt.

Ad v. 255 datam fatis concessam.

Ad v. 256 Quam vos dira fames ut Varro in secundo divinarum dicit, oraculum hoc a Dodonaeo Iove apud Epirum acceperunt: quod modo dixisse fingit harpyias. sed tamen colorate tangit historiam dicendo 'quae Phoebo pater omnipotens'. nostraeque inivria caedis quidam 'iniuriam' pro 'vindictam' accipiunt. et harpyia ista mentitur: nam inminens Troianis fatalis est fames.

Ad v. 257 Ambesas undique esas, hoc est rotundas: maiores enim nostri has mensas habebant in honore deorum, panicias scilicet.

Ad v. 258 Refugit non metu: nec enim minantibus convenit: sed ne posset rogatu placari.

Ad v. 259 gelidus derigvit id est gelidus factus deriguit.

Ad v. 260 Nec iam amplius armis subaudis 'usi sunt'; nec enim potest esse ab inferioribus zeugma, quod plerumque fit, ut ei per omnia unus sermo sufficiat, ut "Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis" pro omnia 'sentis' intellegis. plerumque aliud subauditur, ut hoc loco, item "disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis" subaudis 'opta'; nam fortuna ex aliis non discitur.

Ad v. 261 Sed votis precibusque duplici ratione placantur numina, aut votis aut precibus: unde est "Iunonis magnae primum prece numen adora, Iunoni cane vota libens". ivbent volunt, ut "infandum regina iubes renovare dolorem". Terentius "iubeo Chremetem".

Ad v. 262 Sive deae quia divinant. obscenaeque volucres quia in his ventris cernebant proluviem. bene autem, etiam si aves sunt, eas dicit placandas propter pessima omina.

Ad v. 263 Passis apertis, solutis.

Ad v. 264 Numina magna hoc est Iovem Minervam Mercurium secundum Samothracas, ut "penatibus et magnis diis". ita autem invocat, ut 'magna' dicat. meritos congruos, id est expiatorios: unde sequitur 'di prohibete minas'. indicit sacrorum verbo usus est; nam supplicationes et dies festi indici dicebantur.

Ad v. 265 dii prohibete minas hoc per speciem auguralem quae invocatio appellatur non nulli dictum putant. invocatio autem est precatio, uti avertantur mala, cuius rei causa id sacrificium augurale peragitur, ut hic de auspicio harpyiarum invocatione suscepta 'dii prohibete minas' et cetera. avertite casum bene, etiam si contingat, casum credit esse, non ultionem. aut certe ideo 'casum', †ne si fatales averti non possit. 'casum' autem, id est periculum; nihil est enim fame gravius, quod ait postea "obscenamque famem, quae prima pericula vito". Sallustius "sin vis obsistat, ferro, quam fame aequius perituros". servate pios propter facta sacrificia. merito ergo servate ‹nos› qui pii sumus, ut "quae ne monstra pii paterentur talia Troes".

Ad v. 269 Ventusque gubernatorque vocabat honestius hac elocutione per pluralem utimur numerum, licet possit et singularis esse.

Ad v. 270 medio apparet fluctu iuxta morem cotidianum dixit 'medio', ut si dicamus 'in medio mari naufragium fecit', cum interdum non longe a litore contingit. nemorosa zacynthos insulas Graeciae commemorat. hae omnes insulae Graeciae sunt, quas Homerum secutus mutatis tantum coniunctionibus de Graeco in Latinum transtulit. 'nemorosa' autem ὑλήεσσα Ζάκυνθος commemorat.

Ad v. 271 Sameque Cephalleniae civitas est ista: nam Samos in Asia est. neritos mons Ithacae.

Ad v. 272 Effugimus transimus celeriter. laertia regna inrisorie, cum praemiserit scopulos, ut "inmania saxa, vestras, Eure, domos".

Ad v. 274 Leucatae nimbosa cacumina montis Leucata mons est altissimus, prope paeninsula, in promunctorio Epiri iuxta Ambraciam et sinum et civitatem, quam Augustus Nicopolim appellavit victis illic Antonio et Cleopatra. ibi et templum Actiaco Apollini constituit et ludos Actiacos: unde nunc Vergilius in honorem Augusti quae ipse fecit dat eius origini; nam Aeneam illic dicit ludos celebrasse, ut alibi inducit Aeneam promittentem templum Apollini, quod fecisse constat Augustum, ut "tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum constituam". sane de hoc Leucate amatores se in mare ad excludendum amorem praecipitare dicebantur: ut Sappho †quae his inde desiluit. hic locus vocatur †allo. hoc autem plenius ubi Damon in bucolicis loquitur invenies. nimbosa cacumina semper enim, quamvis aliis caeli partibus serenis, Leucatae montis cacumen nubibus tectum est.

Ad v. 275 Et formidatus nautis aut quod locus hostilis; aut propter asperitatem locorum, quia saxosa sunt; aut, ut quidam volunt, quia moris erat aliquem ei de nautis immolari, ac per hoc qui formidaretur. aperitur apollo nauticum verbum, quotiens cedente eo quo inpeditur aspectus, aliquid patescit, ut "portusque patescit iam propior".

Ad v. 276 Hunc petimus occurrebat: cur formidatum petitis? ideo intulit 'fessi'. vel quia hiemis inminebat adventus: nam ideo et parvae urbi successit, quia terra erat hostilis, aut ideo hostili terrae, quia erat parva. parvae urbi Ambraciae scilicet. 'parvae' autem in adulationem Augusti dictum; nam hanc Augustus diruit primo, quod ei bello Actiaco fuisset inimica: 'parva' ergo quam parvam fecerat Caesar. sed post eam instauravit et appellavit Nicopolim.

Ad v. 278 insperata tellure an quia saxosa loca; an quia per medios hostes navigaverant; an quia tempestate; an quia [cum] Graeca? nam ideo et 'potiti' sequitur. tellure potiti 'potior' et 'illa re' dicimus et 'illius rei': sed per septimum casum in usu est, per genetivum figurate ponitur. Sallustius "ut prius quam legatos conveniret Adherbalis potiretur". legimus et per accusativum, sed uti non possumus: Terentius "patria potitur commoda".

Ad v. 279 Lustramurque iovi aut 'lustramur', id est purgamur, ut Iovi sacra faciamus; aut certe 'lustramur Iovi', id est expiamur. piaculum enim commissum fuerat tauro in Thracia immolato, ut diximus supra, et licet multa fuissent secuta sacrificia, intellegebatur tamen adhuc numen iratum non desinentibus malis. sciendum sane moris fuisse, ut piaculo commisso ludi celebrarentur: nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis: unde et natum proverbium est "omnia secunda, saltat senex". quamvis hoc et alio ordine et alia ex causa narratur †sttotian. aut 'lustramur Iovi', quia supra dixerat "ipsumque vocamus in partem praedamque Iovem" et postea poena harpyiarum secuta est: ergo quoniam non ad iustum sacrificium Iovem invocaverint, ideo illi piaculum solvunt; hoc est enim 'diis lustrari', offensa eorum liberari. sane 'lustramur' apto verbo usus est mentionem ludorum facturus; horum enim certaminum sacra celebratio lustrum vocatur: lustrato enim populo dii placantur. votisque] dubium est utrum faciendis an solvendis votis. votisque incendimus aras id est vota facientes. dubitatur vero utrum Iovis aras, an Veneris dixerit. Varro enim templum Veneri ab Aenea conditum, ubi nunc Leucas est, dicit: quamvis Menander et Turpilius comici a Phaone Lesbio id templum conditum dicunt. qui cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quosque mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis transvexit: quapropter ab ea donatus unguenti alabastro cum se †in dies inditum ungueret, feminas in sui amorem trahebat, in quis fuit una, quae de monte Leucate cum potiri eius nequiret abiecisse se dicitur: unde nunc auctorare se quotannis solent qui de eo monte iaciantur in pelagus. quidam id fieri propter Leucaten puerum dicunt, quem cum Apollo vellet rapere, in mare se proiecit montemque cognominem sibi fecit.

Ad v. 280 Actia litora ut supra diximus, propter Augustum hoc. dicit, qui illic ludos statuit agonales, devicto Antonio et Cleopatra.

Ad v. 281 Patrias palaestras palaestrae usus primum apud Athenienses repertus est. Troiani autem praeter Dardanum et Teucrum etiam ab Atheniensibus originem ducunt: unde et Minervam colunt. hinc est in secundo "neu populum antiqua sub religione tueri" 'antiqua' scilicet ab Atheniensibus tradita. 'Iliacis' ergo Atheniensibus, unde Ilienses didicerunt. nam et Vestam ideo Troiani colunt, quia eadem terra est, terrigenas autem Athenienses nemo dubitat.

Ad v. 283 Fugam tenvisse feliciter navigasse: nam 'tenere' est implere, ut "ni teneant cursus certum est dare lintea retro", id est impleant. et potest intellegi secundum communem sensum, ob hoc eos lustratos, id est expiatos, ob hoc sacrificasse et ludos celebrasse, quia hostiles terras prospera navigatione transierant.

Ad v. 284 Magnum sol circumvolvitur annum antiqui tempora sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX. dierum: unde invenitur in aliquibus DCCCC. annorum vita, scilicet lunarium. postea solstitialis annus repertus est, qui XII. continet menses. mox maiore cura annum esse magnum voluerunt omnibus planetis in eundem recurrentibus locum, et hic fit, ut supra diximus, secundum Ciceronis Hortensium post annos xii DCCCCLIIII solstitiales scilicet: bene ergo nunc 'magnum' addidit, ne lunarem intellegeres; bene solis nomen, ne, quia dixerat 'magnum', illum planetarum acciperes: de quo varia dicuntur et a Mentore et ab Eudoxo et a Ptolomaeo et ab ipso Tullio; nam in libris de deorum natura tria milia annorum dixit magnum annum tenere. possumus tamen accipere, Troianos ibi annum duodecim mensium fecisse.

Ad v. 286 Aere cavo clipeum aeris cavi, ut "pulchra prole". 'clipeum' hic masculino, at neutro alibi "clipeum super intonat ingens". magni gestamen abantis paenultima habet accentum. et hunc Abantem intellegamus occisum cum Androgeo apud Troiam, ut "mutemus clipeos": sed Vergilius, amans inventa occasione recondita quaeque summatim et antiquam contingere fabulam, de Abante dixit. Abans namque, Lyncei et Hypermestrae filius, viribus praestans, cum vicinas civitates subvertisset magnusque terror universis esset, diem supremum obiit. populi autem quos ille devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non haberet. tunc senex ei Abantis arma consecrata demonstrat hortatusque est ut eis uteretur: quibus tunc sumptis iuvenis properat in aciem. hostes vero viso Abantis clipeo fugerunt. quidam sane Abantem inventorem clipei ferunt.

Ad v. 287 postibus adversis figo proprie; figi enim dona dicuntur, ut "sacra ad fastigia fixi". et sciendum inter sacratas res etiam dona esse, sicut in libris sacrorum invenitur, quae tamdiu dona dici possunt, quamdiu non profanentur: rite ergo dicendo 'Aeneas haec de Danais victoribus arma' ostendit clipeum quem dono obtulerat consecratum. sciendum tamen hunc clipeum ab Aenea apud Samothraciam in templo consecratum, quod poeta per transitum tetigit. rem carmine signo 'rem' votum, id est voluntatem. 'carmine' autem epigrammate. et sciendum carmen dici quicquid pedibus continetur: nam et hic unum versum carmen dixit, et in bucolicis duo, ut "tumulo superaddite carmen, Daphnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos formosior ipse".

Ad v. 288 De danais victoribus inrisio est, ut "victoresque cadunt Danai". subaudis autem 'arma consecravit', vel posuit. sane hic 'arma' clipeum solum, ut "at Lausum socii exanimem super arma ferebant".

Ad v. 289 linquere tum portus id est post insultationem carminis necessario statim fugit.

Ad v. 291 Aerias arces id est altas. phaeacum Corcyram insulam dicit, sitam inter Epirum et Calabriam, ubi regnavit Alcinous, quam incoluerunt Phaeaces. abscondimus nauticus sermo est. sane mira usus est celeritate, ut ante absconditam quam visam insulam diceret.

Ad v. 292 Portuque subimus chaonio ut "subeunt muro": nam si 'Chaonios' legeris, non 'Chaonio', difficilis est scansio, non excluso 's'.

Ad v. 293 Buthroti urbem id est Buthrotium, ut "fontem Timavi". haec autem civitas est in Epiro, cuius pars est Chaonia, quae ante Molossia dicta est. buthroti urbem] Helenus, filius Priami, cum Epirum sacrificaturus applicasset, bos vulneratus manus ministrantis evasit. et in eo loco ubi bos cecidit urbem ex responso constituit, quam a vulnere bovis Buthrotum appellavit. posita est autem in saxo quod mari cingitur, in quo fons huius naturae esse perhibetur, ut, cum mare quietum fuerit, crescat, cum vero fluctibus attollitur, decrescat.

Ad v. 294 Incredibilis rerum fama incredibilium rerum fama. et bene non credit: unde et postea interrogat "Pyrrhin conubia servas?"

Ad v. 295 priamidem helenum hoc totum cum admiratione pronuntiandum est.

Ad v. 297 Patrio marito atqui Thebana fuit de Thebis Phrygiis. sed aut provinciam pro patria posuit, ut "Italiam quaero patriam", item Sallustius "Hispaniam sibi patriam esse": aut certe secundum ius locutus est, quia uxor viri domicilium sequitur, iuncta ergo Hectori facta Troiana est; nam et 'cessisse' de iure est, cedi enim hereditas dicitur. ergo merito dicta est Heleno civi nupsisse. cessisse marito sic ait, ut dicimus: ex hereditate paterna illud mihi cessit. consuetudinis sane regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes, aliquam licet captivam, tamen pro legitima haberent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent. Pyrrhus hanc quasi legitimam habuit et ex ea filium Molossum suscepit. postea cum vellet Hermionen, Menelai et Helenae filiam, Oresti iam ante desponsatam, ducere uxorem, Orestis insidiis in templo Delphici Apollinis occisus est. verum moriens praecepit, ut Andromache, quae apud eum coniugis locum tenuerat, Heleno daretur propter supra dictum beneficium, quo eum a navigatione, ceteris Graecis navigantibus, quos tamquam vates sciebat tempestate perituros, prohibuerat. inde factum est, ut teneret regnum privigni, qui successerat patri: a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris extincti. quamvis de hoc nomine etiam aliae causae apud diversos alios inveniantur.

Ad v. 300 Progredior portu classes et litora linquens hysteroproteron in sensu: ante enim linquitur litus et sic a portu proceditur. sane securitatem verbo ostendit, dicens 'classes et litora linquens', quippe cum regnum civium peteret. aliter in primo "exire locosque explorare novos". notandum sane finitum esse versum participio: quod rarum apud Latinos est, apud Graecos vitiosissimum.

Ad v. 301 Sollemnes non festas, sed legitimas, anniversarias. tristia dona tale est illud "quem semper acerbum, semper honoratum, sic di voluistis, habebo".

Ad v. 302 In luco lucum, ut supra diximus, numquam ponit sine religione; nam in ipsis habitant manes piorum, qui lares viales sunt: unde in sexto "nulli certa domus; lucis habitamus opacis". et in quinto "tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo". et hic lucus, qui ad reddenda sollemnia Hectori et Astyanacti fuerat dicatus. falsi simulati.

Ad v. 303 libabat cineri non dixit cuius, sed exin †latinis intellegitur. sic et 'manes'. manesque vocabat sacrificiis inani sepulturae conciliabat manes Hectoreos. et bene in luco, ut diximus supra.

Ad v. 304 Ad tumulum id est cenotaphion. viridi caespite herboso.

Ad v. 305 Geminas unam marito, alteram filio: aut certe illud respicit, quia inferi pari gaudent numero, ut "ecce duas tibi Daphni", superi vero inpari, ut "numero deus inpare gaudet": vel 'geminas' Diti patri et Proserpinae; †aut quia datae. ‹sane› mortuorum arae, deorum altaria dicuntur, ut "en quattuor aras, ecce duas tibi Daphni, duoque altaria Phoebo": quamvis hoc frequenter poeta ipse confundat. lacrimis sacraverat hoc tantum, ut causam lacrimarum haberet.

Ad v. 307 Monstris ut monstris: rebus scilicet insperatis. et hoc ad Andromachen refertur, quae putat monstrum: aut certe 'monstris', quod tunc advenerat Aeneas, cum illa manes invocaret et eum crederet esse defunctum.

Ad v. 308 Derigvit visu in medio dum me cernit, obstipuit: aut antequam nos manifestius videret. calor ossa reliquit id est extimuit, ut "solvuntur frigore membra".

Ad v. 310 Verane te facies ordo est, o nate dea, adfersne te mihi, vera facies, verus nuntius? et opportunum principium feminae, quam incertam timor fecerat. verus mihi nuntius adfers quidam sic exponunt: 'adfers' pro adfereris, id est vivus mihi nuntiaris.

Ad v. 311 Vivisne et secundum muliebrem adfectum, sicut supra dictum est, interrogat, et bene suspicatur: nam et inferis sacrificat, et in luco, in quo habitant manes.

Ad v. 312 Hector ubi est hoc ad Aeneae pertinet gloriam, ut ab Hectore numquam discessisse videatur. sentit autem hoc: si umbrae videntur in sacris, cur non eorum magis quibus sacrificatur? dixit lacrimasque effudit bene postquam ad mentionem Hectoris ventum est, tacuit et flevit.

Ad v. 313 Furenti insolabiliter et inpatienter dolenti.

Ad v. 314 turbatus lugente scilicet Andromache. Cato ait "verba tertiato et quartato quempiam dicere prae metu". hisco hiscere est hiare, nec loqui posse. vel 'hisco' hic loquor.

Ad v. 315 vivo equidem hoc †enim et hos legendum est. vivo equidem ac si diceret: si tamen vita est infeliciter vivere.

Ad v. 316 nam vera vides propter illud 'verane te facies'?

Ad v. 317 hev disiungendum ab interrogatione, ut separatim luctuosa vox audiatur. casus hic 'eventus', ut "tot casibus actos": alibi 'periculum'. deiectam conivge tanto πάθος per conparationem virorum factum. excipit signate locutus est, quia 'deiectam' dixerat; excipiuntur enim quae cadunt.

Ad v. 318 Digna congrua et priori conveniens.

Ad v. 319 Hectoris andRomache si 'Andromache', sequentibus iunge: si 'Andromachen', superioribus. sed cum supra Heleno nuptam dixerit, cur hic Hectoris dixit? sed ipse quaestionem solvit dicendo 'incredibilis'. conubia servas tenes, ut "et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen": aut certe obtines, ut "servantem ripas". Aut quia audierat nuptam Heleno. servas pro servasti.

Ad v. 320 deiecit vultum decenter, quia de concubitu admonita est. demissa humili, tenui. et verecunde, quia de Pyrrho dictura est.

Ad v. 321 o felix] ‹bene› ad interrogata non respondet. o felix bene et virginitatem laudat et mortem, ut ostendat se invitam Pyrrhi pertulisse conubium et esse superstitem suis miseriis. priameia virgo] quia notum est nomen, omisit. priameia virgo Achilles dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit. alii dicunt, quod, cum ad redimendum corpus Hectoris ab Achille etiam ipsa cum patre venisset, adamata est. quam cum Troiani fraude promisissent, Paris post Thymbraei Apollinis simulacrum latuit et venientem Achillem ad foedus missa vulneravit sagitta. tum Achilles moriens petiit, ut evicta Troia ad eius sepulcrum Polyxena immolaretur: quod Pyrrhus implevit. et alius ordo fabulae huius: cum Graeci victores in patriam vellent reverti, e tumulo Achillis vox dicitur audita querentis, quod sibi soli de praeda nihil inpertivissent. de qua re consultus Calchas cecinit, Polyxenam Priami filiam, quam vivus Achilles dilexerat, eius debere manibus immolari; quae cum admota tumulo Achillis occidenda esset, manu Pyrrhi aequanimiter mortem dicitur suscepisse. invenitur enim apud quosdam quod etiam ipsa Achillem amaverit, et ea nesciente Achilles fraude et insidiis sit peremptus. ante alias ideo felicior, quia virgo extincta est. una ante alias 'ante alias' hic absoluto iunxit, ut "fida ante alias". iungitur tamen et conparativo, ut "scelere ante alios inmanior", et superlativo, ut "ipse ante alios pulcherrimus omnes".

Ad v. 322 Hostilem ad tumulum quia grande est mortis solatium praemissus hostis interitus. Troiae sub moenibus altis solatium dedit mortuae, quod licet ad hostilem tumulum, sed in ore patriae perierit; unde duplex felicitas, quod et virgo et in patria meruerit interire.

Ad v. 323 ivssa mori hoc est ex praecepto Achillis, quam ad tumulum suum iussit occidi. sortitus quia captivi et praeda inter victores sorte dividebantur, ut est "et praedae dicere sortem".

Ad v. 324 Nec victoris eri tetigit captiva cubile singula habent enfasin suam: nam parum erat dominum dicere, nisi et victoris adderet fastum; 'tetigit' non ascendit; nec genialem lectulum, sed 'cubile'. nec victoris eri et reliqua. merito ergo 'felix' quae sola morte tot poenas refugit. tetigit captiva cubile 'tetigit' non cum fiducia coniugali ascendit, sed ut solent captivae dominorum toros paventes leviter contingere.

Ad v. 325 diversa per aequora vectae tamquam parum fuerat, patriam incensam.

Ad v. 326 Stirpis achilleae cum magno dolore dictum 'Achilleae', quia ab eo Hector occisus est. et idem bis dixit. fastus superbiam. et est quartae declinationis; nam liber, qui dierum habet conputationem, secundae declinationis est: unde erravit Lucanus dicendo "nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus" (10.187).

Ad v. 327 Servitio enixae tulimus hoc est pertulimus, donec in servitio positae eniteremur. et bene plurali utitur numero ad excusandum pudorem.

Ad v. 328 Ledaeam hermionen id est Ledae neptem, Tyndarei uxoris, quam Iuppiter in cygnum mutatus gravidam fecit, quae ovum peperisse dicitur, unde nati sunt Helena, Castor et Pollux. lacedaemoniosque hymenaeos cum ingenti felle, ac si diceret: infelices maritis semper, ut Paridi et Deiphobo.

Ad v. 329 Transmisit habendam erili voluntate, non lege coniugii: vel quia inter captivos matrimonio fides non stabat: unde et 'habendam' dixit. et 'transmisit', quia alii tradidit, quidam 'permisit' accipiunt.

Ad v. 330 ereptae conivgis hanc Hermionen quidam dicunt, cum Oresti esset desponsata, post a Menelao apud Troiam admirante virtutem Pyrrhi, esse illi promissam. alii dicunt a Menelao quidem apud Ilium Pyrrho desponsatam, sed a Tyndareo Oresti, morante apud Troiam Pyrrho, ut quidam promissam, ut quidam coniunctam tradunt: quam cum Pyrrhus, confisus voluntate Menelai, armatus multitudine rapuisset, ab Oreste insidiis interfectus est. si ergo Orestes eam uxorem non duxerat, cur 'coniugis' posuit? sic ergo intellegendum est, quam sperabat coniugem, ut in secundo "et gener auxilium", cum adhuc sponsus esset.

Ad v. 331 Scelerum furiis matricidio scilicet. Orestes enim, Agamemnonis filius, cum interfecto patre a Clytemestra coniuge et adultero Aegistho ipse subtractus periculo esset, apud Strophium, patrem Pyladis, educatus est. qui cum adolevisset cum amico Pylade, tam Aegisthum quam matrem peremit: ob quam causam furiis agitatus est nec ante furore liberatus, quam pervenisset in Tauricam regionem, ubi soror eius Iphigenia, subducta a Diana apud Aulidem sacrificio, templo Dianae praeerat et more gentis deae hospites immolabat. ibi cum ad aras pertractus esset, ut tamquam hospes occideretur, agnitus a sorore subtractus est morti: post, accepto responso, sublato Dianae simulacro, sororem reduxit in Atticam, ubi in honorem conservati numinis Tauropolin appellavit. agitatus stimulatus. Cicero in Rosciana "agitari et perterreri furiarum taedis ardentibus".

Ad v. 332 Excipit dolo interficit, ut "aemulus exceptum Triton". patrias aras alii Achilleas intellegunt; [aut quod ibi Achilles occisus sit] nam Pyrrhus, ut in historia legimus, occiso patre in templo Apollinis Thymbraei reversus ad patriam, in numinis insultationem in templo eius Delphico aras patri constituit et illic ei coepit sacrificare: [neque enim aut Pyrrhus, aut Apollo Delphis oriundi sunt]. alii 'patrias' Apollineas volunt a Patris, Achaiae civitate, in qua Patrius Apollo colitur. nec debemus quaerere, cur non Delphicas dixerit, quia epitheta in alieno negotio plerumque alia ponuntur, ut in quarto "Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes", cum a Delio tantum eum constet accepisse responsa. sunt qui dicunt ab Aesculapio aras Apollini statutas 'patrias' nominatas. alii in templo Apollinis dicunt aram fuisse inscriptam ΠΑΤΡΙΟΥ ΑΠΟΛΛΩΝΟΣ ab hoc, quod Icadius, Apollinis et Lyciae nymphae filius, cum in adultam aetatem venisset, primo regionem in qua natus erat a matre Lyciam nominavit, deinde in ea urbem Apollini condidit, sortes et cortinam consecravit, et, ut illum patrem esse testaretur, Patara cognominavit. inde cum Italiam peteret, naufragio vexatus delphini tergo exceptus dicitur ac prope Parnasum montem delatus patri Apollini templum constituisse et a delphino locum Delphos appellasse, aras deinde Apollini tamquam patri consecrasse, quas ferunt vulgo patrias dictas. hinc ergo et delphinum aiunt inter sacra Apollinis receptum; cuius rei vestigium est quod hodieque quindecimvirorum cortinis delphinus in summo ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum delphinus circumfertur, ob hoc scilicet, quia quindecimviri librorum Sibyllinorum sunt antistites, Sibylla autem Apollinis vates et delphinus Apollini sacer est. invenitur tamen apud Cornificium Longum, Iapydem et Icadium profectos a Creta in diversas regiones venisse, Iapydem ad Italiam, Icadium vero duce delphino ad montem Parnasum, et a duce Delphos cognominasse, et in memoriam gentis, ex qua profectus erat, subiacentes campos Crisaeos vel Cretaeos appellasse, et aras constituisse.

Ad v. 333 reddita more veteri pro 'data' accipiendum est: 're' ergo abundat. Ennius annalibus "ad illa reddita nuptam", et alibi "isque dies post aut Marcus quam regna recepit" pro accepit. aut 'reddita', quod Heleno debebatur imperium. cessit pars heleno per privignum, ut diximus.

Ad v. 334 chaonios cognomine campos Epirum campos non habere omnibus notum est, sed constat ibi olim regem nomine Campum fuisse eiusque posteros Campylidas dictos et Epirum Campaniam vocatam, sicut Alexarchus, historicus Graecus, et Aristonicus referunt. Varro filiam Campi Campam dictam, unde provinciae nomen; post vero, sicut dictum est, Chaoniam ab Heleno appellatam, qui fratrem suum Chaonem, vel ut alii dicunt comitem, dum venaretur occiderat. alii filiam Campi Cestriam ab Heleno ductam uxorem, et ‹eum› de nomine soceri Campos, de nomine Chaone Chaonas dixisse.

Ad v. 335 Troiano a chaone licet superius causa huius nominis dicta videatur, tamen quidam dicunt hunc Chaonem pro omnium incolumitate, cum pestilentia laborarent socii Heleni, ex responso immolandum se obtulisse, unde in honorem eius Epirum, quae Campania dicebatur, Chaoniam nominatam. alii dicunt, [quod] cum Helenus cum Pyrrho ab Ilio navigaret et tempestate iactarentur, Chaonem, unum e Troianis, amicum Heleni, vovisse, ut, si illi periculum evasissent, se pro eorum incolumitate interimeret: qui se, postquam illi evaserunt, sicut promisit, occidit: unde factum est, ut ex eius nomine Helenus, adeptus regnum, Epirum Chaoniam nominaret. dixit nominavit, ut "fluvium cognomine Thybrim diximus" et "Italiam dixisse ducis de nomine gentem".

Ad v. 336 Pergamaque 'Pergama' legendum, non ut plerique 'Pergameam', qui per inperitiam contra metrum sentiunt. decipiuntur autem dum utrumque derivativum volunt, cum sit 'Pergama' principale.

Ad v. 337 ‹sed tibi› qui cursum venti servat hunc ordinem, ut a sui persona incipiens mox quaerat alienam, ut "sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris". et hoc totum cum admiratione dictum est. qui venti id est tam prosperi. quae fata tam nobis felicia.

Ad v. 338 Quis deus?? qui praestitit, ut te videre possemus. tale est et illud Aeneae ad Didonem adulatorium "hinc me digressum vestris deus appulit oris". ignarum aliud disponentem.

Ad v. 339 puer ascanius filius, quia Graeci παῖδας etiam filios dicunt. superatne vivit. sane nove dictum est et caret exemplo, ut pauca in Vergilio. alii dicunt 'superat' superstes est: sed 'superstes' praesentem significat, ut Cicero in Mureniana "suis utrisque superstitibus", id est praesentibus.

Ad v. 340 Quem tibi iam Troia hemistichium nec in sensu plenum. sunt autem duo talia, hoc et "concessere deum": quem quidam ita conplevit "concessere deum profugis nova moenia Teucris".

Ad v. 341 Amissae cura parentis si 'parentis' Creusae accipis, occurrit illud, unde sciebat eam perisse? et alii dicunt potuisse hoc vel Heleno divinante cognosci, vel Aenea requirente per Troiam, ut "implevi clamore vias": sed utrumque viribus caret. parentem ergo patriam accipiamus, ut Tullius "si tibi patria, quae communis omnium parens est", et est sensus 'doletne perditam patriam'?

Ad v. 342 Animosque viriles atqui supra dixerat 'puer': sed 'animos viriles' ait parentum consideratione. inde et in nono de ipso "ante annos animumque gerens curamque virilem".

Ad v. 343 avunculus quidam 'avunculus' humiliter in heroico carmine dictum accipiunt.

Ad v. 345 incassum fletus et 'longos' et 'incassum' bene addidit, ut femineos monstraret adfectus.

Ad v. 348 Et multum lacrimas ordo est 'lacrimas multum fudit inter verba singula': nam si 'lacrimans' dixeris, quid fudit? et bene verba Heleno post Andromacham non dedit, ne frigeret, sicut in libro quinto Acestae.

Ad v. 349 parvam Troiam simulataque magnis et cetera. multi putant, Aeneam† de ea venisse ad Epirum et ibi haec loca per licentiam poeticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem dici nominibus, quae poeta commemorat, se vidisse: unde apparet haec non esse fabulata. idem etiam Varro Troiam Epiri ab Aenea sive a comitibus eius [†byopator] nuncupatam docet, ubi Troiana classis Aeneam expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex illo tempore Troiana appellantur: unde apparet divinum poetam aliud agentem verum semper attingere.

Ad v. 350 arentem pro aridum: participium vice nominis.

Ad v. 351 Agnosco aut cognomine agnosco; aut certe quia reparatam audierat Troiam, ut "hic incredibilis rerum fama occupat aures". agnosco] nam ea agnoscimus quae iam pridem vidimus. scaeaeque amplector limina portae Scaea porta dicta est non a pugnis ante se factis scaevis, id est malis; nam et ante sic dicta est; nec ab itinere ingressis scaevo, id est sinistro, quod ingressi non recto eunt itinere, sed sinistro: sed a cadavere Laomedontis, hoc est scenomate, quod in eius fuerat superliminio. tamen hanc portam ex nece Achillis scaeam appellatam volunt. amplector ut "amplexaeque tenent postes atque oscula figunt": quasi ad Troiam pervenisset.

Ad v. 352 Teucri pro Teucriadae.

Ad v. 353 Amplis quod est regiae magnitudinis. accipiebat pascebat, ut Terentius "accipit homo nemo melius neque prolixius".

Ad v. 354 Avlai pro aulae; et est diaeresis de Graeca ratione veniens, quorum 'ae' diphthongos resoluta apud nos duas syllabas facit. aula autem proprie dicitur quae concluditur porticibus quattuor, unde superius 'porticibus' dixit.

Ad v. 355 inpositis auro dapibus id est cum inpositas auro dapes haberet.

Ad v. 356 processit exactus est. avrae vela vocant hypallage est pro 'auras vocant'.

Ad v. 357 Carbasus utrum aliorum qui navigabant, an ipsorum: et utrum 'tumide', an 'tumidus auster', ut "pallidus Orcus"? carbasus autem genus lini est, quod abusive plerumque pro velo ponitur. sane in numero singulari 'haec carbasus' dicimus, in plurali 'haec carbasa'.

Ad v. 359 Troivgena ac si diceret 'generose', ut alibi "Dardanidae magni genus alto a sanguine divum". Sciendum tamen, sicut veteres auctores adfirmant, peritissimos auguriorum et Aeneam et plurimos fuisse Troianos. non nulli autem dicunt a Marsya rege missos e Phrygia regnante Fauno, qui disciplinam auguriorum Italis ostenderunt. ergo 'Troiugena' sine dubio auguriorum et divinationis peritus est. interpres vaticinator, qui mentem deorum mortalibus publicas. sed quia 'interpres' generale nomen est, currit per species; nam, ut ait Cicero, omnis divinandi peritia in duas partes dividitur: nam aut furor est, ut in vaticinantibus: aut ars, ut in aruspicibus, [fulguritis sive] fulgoratoribus, auguribus. et omnia ista ex se pendent, licet propriis finibus contineantur. unde Vergilius omnia ei dat quem vult perfectum intellegi, ut hoc loco Heleno; item alibi Asilae in decimo "cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes". Varro autem quattuor genera divinationum dicit: terram, aerem, aquam, ignem: geomantis, aeromantis, pyromantis, hydromantis. Vergilius tria genera complexus est: per lauros geomantis, per sidera pyromantis, per praepetes aeromantis. divum qui numina potest et 'interpres divum' distingui. sane per omnia zeugma est ab inferioribus 'sentis'. qui numina sentis qui suscipis numen et futura praedicis.

Ad v. 360 Qui tripodas sentis tripodes mensae fuerunt in templo Apollinis Delphici, quibus superinpositae Phoebades vaticinabantur. vel quod in eodem templo tripus est cum ossibus et dentibus Pythii serpentis. clarii lavrus et hic 'qui sentis' subaudis. et Clarium oppidum est in finibus Colophoniorum, ubi Apollo colitur: unde Apollo Clarius. sane quaeritur, utrum 'Clarii' geminandum sit 'i'. et sciendum aliter non procedere: nam 'cla' brevis invenitur, ut Statius "nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam". per laurus autem oraculum intellegimus. qui sidera sentis qui es peritus astrologiae.

Ad v. 361 Et volucrum lingvas qui es augur oscinum. et praepetis omina pinnae praepetes sunt quae secundo auspicio ante eum volant qui auspicatur. aves autem aut oscines sunt, aut praepetes: oscines quae ore futura praedicunt, praepetes quae volatu augurium significant, cum sunt prospera. sed praepetes aut superiora tenent, et praepetes vocantur: aut inferiora, et dicuntur inferae; praepetes autem ideo, quia omnes aves priora petunt volantes.

Ad v. 362 Fare age hortantis est 'age', id est dic celeriter. et est ordo 'Troiugena, fare age, quae prima pericula vito, quidve sequens tantos possim superare labores'. cetera per parenthesin dicta sunt. namque omnem cursum hypallage est: nam non omnem cursum prospera dixit religio, sed omnis religio dixit prosperum cursum.

Ad v. 363 Cuncti divi quia quicquid audivit a diversis ad Iovem recurrit, ut diximus supra "quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit". numine autem oraculo significat.

Ad v. 364 Repostas πάθος pro 'repositas', id est longe positas, remotas.

Ad v. 365 Novum magnum, more suo.

Ad v. 366 Prodigium canit prodigium, portentum et monstrum modico fine discernuntur, sed confuse pro se plerumque ponuntur. Varro sane haec ita definit: "ostentum, quod aliquid hominibus ostendit; portentum, quod aliquid futurum portendit; prodigium, quod porro dirigit; miraculum, quod mirum est; monstrum, quod monet". tristes iras deorum scilicet, propter iniurias suas.

Ad v. 367 Obscenamque famem aut quae homines etiam ad obscena conpellit, ut "malesuada Fames": aut certe, quam obscena avis praedixerat. quae prima pericvla vito? quidve sequens tantos possim superare labores duo petit: quemadmodum aut periculis careat, aut quibus consiliis par esse et laboribus possit. et totum hoc per interrogationem legendum est. ‹quidve]2 sequens quid observans.

Ad v. 368 Tantos quantos harpyia praedixerat.

Ad v. 369 De more scilicet sacrificantum.

Ad v. 370 Exorat pacem divum aut de sacrificantum more requirit, utrum tempus consulendi esset; nam et hoc vehementer quaeritur, ut in sexto "cum virgo poscere fata tempus ait"; aut certe, quod et melius est, de sacrificantum more ante nefas expiat ab harpyia praedictum, et sic venit ad vaticinationem. ut autem hic expiatam famem intellegamus sequens efficit locus, ut "aderitque vocatus Apollo", cum constet, nisi in hoc intellexeris loco, famis causa nusquam invocatum esse Apollinis numen. dubitationem autem in hoc loco 'exorat' facit; nam 'orare' est petere, 'exorare' impetrare: ergo impetrat pacem aut ad inquirendum tempus, aut ad mitigandum famis periculum. vittasque resolvit in ratione sacrorum par est et animae et corporis causa: nam plerumque quae non possunt circa animam fieri fiunt circa corpus, ut solvere vel ligare, quo possit anima, quod per se non potest, ex cognatione sentire. inde est "unum exuta pedem vinclis in veste recincta". bene ergo Helenus cuncta corporis solvit, ne qua parte animo religato ad numen accedat.

Ad v. 371 sacrati capitis diis et vaticinationibus dicati.

Ad v. 372 multo numine multa veneratione numinis. suspensum si 'suspensus', ipse numinis plenus; si 'suspensum', me sollicitum et attentum.

Ad v. 373 Deinde canit post peracta sollemnia.

Ad v. 374 Nate dea ordo est 'nate dea pauca tibi expediam dictis; prohibent nam cetera parcae scire Helenum, farique vetat Saturnia Iuno': omnia, inquit, vates novit, sed non omnia permittitur dicere, fatis prohibentibus; etiam ex his quae novi, multa me vetat dicere Iuno Saturnia. maioribus caelestibus, propter sideris cursum, cuius fuit explanatio per Creusam. maioribus avspiciis] [ergo] maiora sunt, quibus praeter tripudium auspicari ius est neque precatio adhibetur, sicut hoc loco nullum deum precatur Aeneas. aut in his versibus 'nam te maioribus ire per altum auspiciis' et reliqua 'auspiciis', quia auspicia maiora, aut maioribus dicuntur, quibus augurium avium aliarumque rerum eripitur, ut puta, si parra vel picus auspicium dederit, et deinde contrarium aquila dederit, auspicium aquilae praevalet. ergo quia notum est esse apud augures auspiciorum gradus plures, et augur loquitur auguriorum perito, ideo 'maioribus auspiciis' dixit. auspicium autem est volatus avium, qui indicat agendum vel omittendum esse quod quis coeperit; dictum ab ave inspicienda quasi avispicium. per altum per limitem fortunae superioris.

Ad v. 376 sortitur] id est sorte decernit vel sortitione distribuit. sortitur disponit, ordinat. et bene adlusit quasi Apollinis sacerdos, cuius propriae sunt sortes. volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui ait "fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem". et hic 'vices' vicissitudines, alibi pericula, ut "vitavisse vices Danaum".

Ad v. 377 Pauca tibi e multis duo se dicit esse dicturum, quemadmodum possit tute navigare, et quibus signis Italiae regna cognoscat. hospita aequora vicina; nihil enim nobis hospitio esse vicinius constat.

Ad v. 378 avsonio portu ut in Ausonia, quasi in portu et in litore, conquiescat.

Ad v. 379 Prohibent nam cetera scire hic distinguendum; et est sensus 'cetera te scire non sinunt fata, Helenum vero Iuno prohibet dicere etiam ea quae audire poteras', et vacat 'que', ut solet frequenter. male autem sentiunt qui distingunt 'scire Helenum', cum legerimus in Lucano "venit aetas omnis in unam congeriem miserumque premunt tot saecula pectus" (5.177), item alibi "nec tantum prodere vati quantum scire licet" (5.176). et adeo repletus numine novit omnia sacerdos, ut refrenetur ad certa dicenda: nam dicendo 'Helenum farique vetat Saturnia Iuno' ostendit praemissum ad Aeneam pertinere; aliter suum non interponeret nomen. prohibet autem scire mortem patris ad augendum inopinatum dolorem; tempestatem ab Aeolo inmissam; amorem Didonis, in quo et gaudium quidem est, sed quod inprovisum vile creditur. et si sciret Aeneas, se de Africa exiturum, non facile Didonis consentiret amoribus. novimus autem hoc Iunonem agere, ut, si possit fieri, "regnum Italiae Libycas averteret oras". inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut "nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus".

Ad v. 382 Ignare pro 'ignarus', casus pro casu: dicit autem ignarum fati. Persius "censoremve tuum, vel quod trabeate salutas".

Ad v. 383 Longa procul non situ, quam paene videt: sed necessitate fatali. significat autem difficilem circuitum. via invia Aeneae scilicet.

Ad v. 384 Trinacria quae Latine Triquetra dicitur, quam multi Trinacriam dicunt, sub hac differentia, ut quotienscumque Sicilia significatur, Trinacria totum per 'r' dicatur, quotiens Sicula, per unam 'r' ut "Trinacia cernitur Aetna". lentandus aut lente tibi navigandum est; nam totam Siciliam circumiit: aut 'lentandus tibi remus est', id est flectendus: unde 'lentum vimen' dicimus, id est flexile. et quidam 'lentandus' nove verbum fictum putant, sed in annalibus legitur "confricati oleo lentati, paratique ad arma", a verbo 'lentor'.

Ad v. 386 Infernique lacus Lucrinum et Avernum dicit, inter quos est spelunca, per quam ad inferos descendebatur; unde eos dixit infernos. aeaeaeque insula circae qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus, quae eam dividebant a continenti. 'Aeaea' autem dicta ab aspernantium voce, propter celebratas illic corporum mutationes: unde est "inaccessos ubi Solis filia lucos". 'Aeaeae' autem tres sunt diphthongi: nam genetivus est ab Aeaea. quidam pro eoa, id est orientalis, quia Solis filia traditur, accipiunt. alii non Circe Aeaea, sed insula quae et Aeaea.

Ad v. 387 Quam tuta possis urbem componere terra ante cuncta lustrabis, quam possis urbem tuta terra componere. 'tuta' autem propter Thraciae et Cretae discrimina.

Ad v. 388 Signa tibi dicam deest 'ergo'. et notandum quia non eo ordine, quo promiserat, dicit; ante enim dicit de civitate condenda, sic de tuta navigatione.

Ad v. 389 Secreti ad fluminis Tiberini. litoreis litus dicitur quicquid iuxta aquam est: unde nunc ripam fluminis litus vocavit.

Ad v. 390 Sus naturaliter longa est, licet in genetivo corripiatur, ut 'bos' 'pes' 'res' 'spes'. de hac autem sue alii dicunt secundum Vergilium quod in Italia inventa sit, alii, quod secum eam more navigantum Troiani portaverint et oraculo cognoverint ibi esse condendam civitatem, ubi sus illa post fugam fuisset inventa. dicitur ergo in Campaniam fugisse et inventa in Laurolavinio: a qua Ascanius post Albae nomen inposuit.

Ad v. 391 Triginta capitum fetus enixa prodigiale est hoc, quo significatur triginta annis regnaturus Ascanius.

Ad v. 392 albi circum ubera nati Varro dicit etiam hoc signi fuisse, quod, cum etiam alterius coloris porci in fetu huius porcae fuerint, albi tantummodo circa ubera sint reperti.

Ad v. 393 is locus urbis erit id est in ipsa regione: nam et Lavinium et Alba longe a litore sunt. requies errorum scilicet: alioquin bello conflictatus est.

Ad v. 394 horresce pro 'horrueris', vel pro 'horrescas', id est timeas.

Ad v. 395 Viam id est rationem: et non dicit, quia etiam profutura est fames, ut "haec erat illa fames: haec nos suprema manebat exitiis positura modum". aderitque vocatus apollo nunc 'vocatus', quia, ut supra diximus, expiatorium fecit sacrificium.

Ad v. 396 Has autem terras quasi ostendentis est: nec enim Calabria ab Epiro longo distat spatio.

Ad v. 397 Nostri aequoris Epirotici, quo Calabriae litus adluitur.

Ad v. 398 malis grais aut a persona Aeneae epitheton est, aut ad discretionem malorum et bonorum. a multis sane amphibolia putatur; potest enim aut catholicon esse epitheton Grais, vel eis habitantibus Grais, qui mali sunt, ut est "illud saepe malae legere novercae".

Ad v. 399 Hic et narycii posverunt moenia locri Locri socii Aiacis Oilei fuerunt, Epizephyrii et Ozolae. sed post tempestatem montis Capherei Epizephyrii tenuerunt Bruttios: et hos nunc dicit: Ozolae vero tenuerunt Pentapolim; inde est "Lybicone habitantes litore Locros". quin etiam de Ozolis legitur, quod delati Tinneiam ulterius accesserint et civitatem condiderint, quae nunc Vzalis dicitur. Narycii autem a loco dicti sunt provinciae suae, Ozolae a putore paludis vicinae. alii Narycios Opuntios, eosdem et Epicnemidios dicunt; namque prius Naryx, Opus postea dicta, eadem autem et Epicnemidia vocatur; est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt. hi vero qui iuxta Delphos colunt Ozolae nuncupantur, sive a foetore draconis, quem Apollo interemit, seu quod uxores eorum Veneris ira viris suis fuerint foeditate taetri odoris invisae; qui autem Libyam delati sunt Nasamones appellantur, ut Cornelius Tacitus refert, oriundi a Naryciis, quod ibi invenies ubi ait "Lybicone habitantes litore Locros".

Ad v. 400 Sallentinos obsedit milite campos Sallentinum promunctorium Italiae est inter Calabriam et Bruttios: nam ut ait Sallustius "omnis Italia coacta in angustias finditur in duo promunctoria, Bruttium et Sallentinum".

Ad v. 401 Lyctius idomeneus a Lycto, Cretae civitate, unde propter supra dictam pulsus est causam. ad Italiam venisse ac post dicitur in Asiam profectus decessisse. alii hunc regressum consedisse apud Apollinem Clarium tradunt. ducis meliboei philoctetae a Meliboea, civitate Thessaliae, de qua fuit. 'Meliboei' ergo dixit pro 'Meliboeensis'.

Ad v. 402 Subnixa petilia muro civitas cincta muro modico, ut "crinemque madentem subnixus rapto potitur". 'Petilia' dicta vel ἀπὸ τοῦ πέτασθαι , id est volare, quod captato augurio est condita, vel quod post relictum Ilium, quo ducebatur a Graecis, eam petivit civitatem. 'Petilia' sane numeri est singularis. multi ita intellegunt, non 'Philoctetae Petilia', sed 'Philoctetae muro'; nam ait Cato, a Philocteta, condita iam pridem civitate, murum tantum factum. alii 'subnixam' ideo accipiunt, quia inposita est excelso muro, ut Coelius historicus ait. Philoctetes autem fuit Poeantis filius, Herculis comes, quem Hercules, cum hominem in Oeta monte deponeret, petiit, ne alicui sui corporis reliquias indicaret. de qua re eum iurare conpulit, et ei pro munere dedit sagittas hydrae felle tinctas. postea Troiano bello responsum est, sagittis Herculis opus esse ad Troiae expugnationem. inventus itaque Philoctetes cum negaret primo se scire ubi esset Hercules, tandem confessus est mortuum esse. inde cum acriter ad indicandum sepulcrum eius cogeretur, pede locum percussit, cum nollet dicere. postea pergens ad bellum cum exerceretur sagittis, unius casu vulneratus est pedem, quo percusserat tumulum. ergo cum putorem insanabilis vulneris Graeci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi necessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis. hic postea horrore sui vulneris ad patriam redire neglexit, sed sibi parvam Petiliam in Calabriae partibus fecit. alii eum adductum a Graecis ad Troiam ad occidendum sagittis Paridem dicunt, quia etiam Paridis mors inter fatalia dicitur fuisse Troiana.

Ad v. 403 transmissae quidam 'transmissae' legunt, ut sit praepositio; trans autem adverbium, †ut sit 'transtulit'.

Ad v. 404 in litore in Italia scilicet.

Ad v. 405 Purpureo velare comas subaudis 'cura' aut 'memento': aut certe, quod est melius, 'velare' imperativus sit, non infinitivus.

Ad v. 406 honore sacrificio. hostilis facies occvrrat quidam Ulixen dicunt, alii Diomeden.

Ad v. 407 Et omina turbet sacrificii ordinem rumpat, quod est piaculum. significat autem ut dictum est Diomeden, qui cum multis casibus adfligeretur, Palladium, quod apud ipsum erat, Troianis oraculo iussus est reddere. quod cum vellet implere, Aeneam invenit sacrificantem: qui, ut supra diximus, sacrificii ordinem non rupit, et Palladium Nautes accepit: unde Nautiorum familia Minervae sacra servabat. sane sciendum sacrificantes diis omnibus caput velare consuetos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis offerret obtutibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse videretur. et Herculi in templo suo, quia et ipse capite operto est, vel quia haec arae ante adventum Aeneae a Iano vel Evandro consecratae sint. sane quidam dicunt absurde, ab Heleno Diomeden suppressum; sed intellegendum est de industria factum, ne terror iniceretur Aeneae.

Ad v. 409 Hac casti pii, ut "nulli fas casto sceleratum insistere limen". in religione in observatione perpetua. nepotes appellando 'nepotes' gradus futurae cognationis ostendit.

Ad v. 410 ast ubi pro postquam; et est temporis adverbium. digressum a litore Calabriae.

Ad v. 411 Angusti rarescent clavstra pelori ideo quia a continenti, id est a columna usque ad Pharon tribus milibus distat. 'rarescent' autem ideo, quia venientibus de Ionio propter curvaturam litorum clausae videntur angustiae, quae paulatim propinquantibus aperiri videntur. pelori promunctorium Siciliae est secundum Sallustium, dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui fuerat occisus per regis ignorantiam, cum se eius dolo propter angustias freti crederet esse deceptum, veniens de Petilia: quamquam legerimus, etiam ante Pelorum dictum.

Ad v. 412 Laeva tibi tellus venientis personam respexit: nam de Ionio navigantes si fretum petant, dextrum teneant litus necesse est; sin alias, sinistrum.

Ad v. 413 Aequora circvitu totam enim transiturus est Siciliam.

Ad v. 414 Haec loca ut etiam Sallustius dicit "Italiae Siciliam coniunctam constat fuisse: sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est, aut per angustiam scissum. ut autem curvum sit, facit natura mollioris Italiae, in quam asperitas et altitudo Siciliae aestum relidit". quondam tria tenet tempora, sicut 'olim': praesentis, ut "quondam etiam victis redit in praecordia virtus"; praeteritum, ut "quondam Cretae fertur labyrinthus in altae"; futurum "nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno".

Ad v. 415 tantum aevi longinqua et reliqua. parenthesis: nam ordo est 'haec loca vi quondam dissiluisse ferunt'. aevi longinqua pro longi. 'aevum' pro tempore posuit, ut "aevoque sequenti". alibi pro annis, ut "vos o quibus integer aevi sanguis ait".

Ad v. 416 Dissilvisse ferunt hinc apparet bene dictum "unctos saluere per utres". nam ut 'dissilui', sic 'salui' facit. Cicero "cum hic de raeda reiecta paenula desiluisset". est enim positio 'salio salis salui', item in conpositione 'dissilio dissilui'. cum protinus continuo: et modo adverbium loci est, alibi temporis est, ut "protinus aerias Phaeacum abscondimus arces".

Ad v. 417 Foret ab infinito est: sed modo praeteritum significat tempus, quod rarum est; saepius enim futurum significat. venit medio in medium, ut "it clamor caelo".

Ad v. 418 Hesperium siculo latus abscidit hypallage est: nam minora a maioribus segregantur, sed contra dixit. abscidit propter metrum 'ci' corripuit per poeticum morem.

Ad v. 419 Interlvit interlabitur, pontus scilicet. aestu aestum poetae maris angustias artati ideo appellant, quod ibi commotione reciproci cursus mare videatur aestuare.

Ad v. 420 Dextrum scylla latus laevum inplacata charybdis de Ionio venientibus. Scylla enim in Italia est, Charybdis in Sicilia. Scylla autem ipsa Phorci et Creteidos nymphae filia fuit. hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas. horrens itaque suam deformitatem se praecipitavit in maria. alii a Glauco, cum sperneretur a Scylla, rogatam Circen et iam ita, ut legatur, mutatam dicunt. alii a Neptuno amatam, cum illa Glaucum amaret, rivalitatis dolore in hoc monstrum mutatam. Homerus hanc dicit inmortale monstrum fuisse. Sallustius saxum esse dicit simile formae celebratae procul visentibus. canes vero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illic imitatur latratus canum. sane alia Scylla fuit, de qua in bucolicis plenius dictum est. [legimus etiam "nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt". si ergo 'plangunt' dicimus, et 'latrant' non incongrue posuit.] Charybdis autem in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita, quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata: unde naturam pristinam servat; nam sorbet universa quae prehendit et secundum Sallustium ea circa Tauromenitanum egerit litus. de hac Cicero in Philippicis ait "Charybdis: quae si fuit, animal fuit unum".

Ad v. 421 Obsidet ad transeuntium insidias. barathri barathrum est inmensae altitudinis nomen: unde sequitur 'sorbet in abruptum': quod Graece βάραθρον dicitur. ter gurgite vasto aut 'ter' pro 'saepe' posuit, finitum pro infinito, aut ter uno die.

Ad v. 423 alternos singulos, non omnes simul, ut "vix hostem alterni si congrediamur habemus"; aut 'alternos' vicissim, quia accipit, ut vomat, rursus vomit, ut accipiat.

Ad v. 424 Cohibet spelunca hypallage est in sensu; nam ipsa se tenet intra speluncam secundum fabulam.

Ad v. 425 trahentem Sallustius "quo forte inlata naufragia sorbens gurgitibus occultis milia sexaginta Tauromenitana ad litora trahit". ergo et 'sorbet' et 'trahit' de Sallustio.

Ad v. 426 Prima nominativus est pluralis a neutro. et est Graeca figura, τὰ πρῶτα ἄνθρωπος .

Ad v. 427 Pube tenus 'tenus' praepositio ablativa quidem est, sed figurate etiam genetivo cohaeret, ut "et crurum tenus a mento palearia pendent". sane gaudet postpositione. pistrix si navem intellegas, haec pistris huius pistris facit; si de belua, haec pistrix, huius pistricis facit.

Ad v. 428 Commissa luporum coniuncta et coagmentata: ipsa scilicet, ut "portam quae ducis imperio commissa recludunt". et figurate locutus est, ut "oculos suffusa". est autem haec elocutio: postrema, id est τὰ ἔσχατα , commissa erat luporum utero caudas delphinum, id est commissas habebat. et quidam volunt 'commissa' dici quae diversa iunguntur.

Ad v. 429 praestat melius est.

Ad v. 430 Cessantem inmorantem, quod sequentia indicant 'longos et circumflectere cursus'. Terentius "si absis uspiam, aut ibi si cesses", sed alibi "quid illic natus cessat cum Syro".

Ad v. 431 informem hic 'quae confusae sit formae', alibi deformem "nec sum adeo informis", alibi monstrum "informe ingens", quod humanam excedat formam.

Ad v. 432 caeruleis canibus variavit nunc 'canes' dicendo, cum supra dixerit 'lupos'.

Ad v. 433 Praeterea hinc ostenditur cuncta scire Helenum et iam infensam Iunonem, sed prohiberi dicere, ut diximus supra. heleno prudentia in homine enim prudentia est, in vatibus fides.

Ad v. 434 Veris implet oraculis, ut Lucanus "atque hominem toto sibi cedere iussit pectore" (5.168).

Ad v. 437 Ivnonis magnae id est supernae; nam legimus "Iunoni infernae dictus sacer".

Ad v. 438 Prece numen adora ivnoni cane vota libens his enim Iuno praecipue delectatur, id est hymnis et prece. cane [autem] de historia est; nam et bello Punico matrimi et patrimi cantaverunt Iunoni. et bene tria posuit quae ad religionem pertinent: precare, vove, solve. dominam hic abusive dominam Iunonem appellavit, cum proprium hoc nomen matris deum sit.

Ad v. 439 Victor propositi tui effector, "ut illi victor ego, et Tyrio" et reliqua.

Ad v. 441 Cymaeam urbem sicut "Buthroti arcem", "fontem Timavi". Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui locus a socio Ulixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt: quae res fecundam ostendebat fore rem publicam: et eam Cumas vocaverunt, sive ab ἐγκύῳ , id est praegnante, sive ἀπὸ τῶν κυμάτων , id est undis; nam κύματα dicuntur. ' υ ' autem Latini in 'u' vertunt, ut 'Byrria' 'Burria'.

Ad v. 442 Divinosque lacus consecratos, Avernum et Lucrinum. 'Avernus' autem in plurali numero 'Averna' facit, ut 'tartarus' 'tartara': unde est 'Averna sonantia silvis'. sane hic lacus ante silvarum densitate sic ambiebatur, ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor gravissimus supervolantes aves necaret: unde et Avernus dictus est, quasi ἄορνος . quam rem Augustus Caesar intellegens, deiectis silvis ex pestilentibus amoena reddidit loca.

Ad v. 443 Insanam vatem alii magnam dicunt, sed melius deo plenam et vaticinatricem intellegimus. insanam vatem] quia duo genera vaticinandi sunt, aut simplex, ut Heleni, aut per furorem, ut Sibyllae. vatem] [quia] vates a vi mentis appellatos, Varro auctor est. sub ima in ima, ut "namque sub ingenti lustrat dum singula templo".

Ad v. 444 Fata canit foliisque notas et nomina mandat tribus modis futura praedicit: aut voce, aut scripto, aut signis, id est quibusdam notis, ut in obelisco Romae videmus: vel, ut alii dicunt, notis litterarum, ut per unam litteram significet aliquid. in foliis autem palmarum sibyllam scribere solere testatur Varro. foliis palmae. notas litteras. nomina verba.

Ad v. 445 Carmina virgo quia eius responsa versibus scribebantur. 'virgo' vero Phemonoe dicta est: nam sibylla appellativum est nomen, adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit. sibylla autem dicitur omnis puella, cuius pectus numen recipit: nam Aeolii σιοὺς dicunt deos, βουλὴ autem est sententia: ergo sibyllas quasi σιοῦ βουλὰς dixerunt. inde est "magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates". sane sciendum omnia responsa sibyllae plus minusve centum contineri sermonibus: unde Vergilius ait "quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, unde ruunt totidem voces, responsa sibyllae".

Ad v. 446 Digerit ordinat, disponit. in numerum in ordinem, ut continuatio carminum fiat, unde est "numeros memini si verba tenerem". seclusa pro 'inclusa': praepositio pro praepositione.

Ad v. 448 Verso cardine aperta ianua, per periphrasin.

Ad v. 449 Turbavit ianva frondes non ianua, sed ventus, qui per ianuam ingreditur.

Ad v. 450 numquam pro 'non'.

Ad v. 451 situs positiones et ordines. alibi 'situ' vetustate, ut "en ego victa situ". alibi squalore "per loca senta situ".

Ad v. 452 Inconsulti inscii rerum, ignari, sine consilio. et consultus est qui consulitur, inconsultus qui non accipit consilium. inconsulti] sine responso, quibus consultum non esset, ut inconsultos incautos dicimus, qui sine consilio aliquid adgrediuntur.

Ad v. 453 nequa morae 'nequa' pro 'non' aut 'nulla', hoc est nullum damnum te ex mora fecisse credideris.

Ad v. 455 ‹vi› vela vocet valde vocet.

Ad v. 456 oracula fata, responsa.

Ad v. 457 ipsa canat ne te mittat ad ea quae in foliis notat. volens quae velle habet: nam 'volitura', aut propter asperitatem sermonis noluit dicere: aut 'volens', quia cogi non potest si nolit: ‹aut]2 ut in sacrificiis 'uti volens propitiusque'.

Ad v. 458 illa tibi Italiae populos et cetera. bene haec ad sibyllam distulit, quia ipse de cursu tantum interrogatus est. et quia 'bella' terribile nomen intulerat, statim evadendi spem adiecit 'et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem'.

Ad v. 460 venerata quam tu veneratus sis, vel venerata pro te deos, id est rogatis pro te diis.

Ad v. 461 Haec sunt quae nostra liceat te voce moneri bene cum praescriptione, ne falsidicus vel minus peritus postea putaretur sacerdos.

Ad v. 463 effatus amico est poeta divinus peritiam suam inventa occasione semper ostendit; 'effatus' ergo verbo augurali usus est, quia scit loca sacra, id est ab auguribus inaugurata 'effata' dici: ergo religioso verbo voluit uti, qui potuit dicere 'quae postquam vates sic ore est fatus amico'. 'effatio' dicta est pro locutione, quod ubi quid loquimur 'famur'.

Ad v. 464 auro gravia utrum aurea, an quibus non totis aureis addito auro pondus accesserit? et gravia 'a' finalitatis ratione producitur, sed satis aspere: nam in nullam desinit consonantem, ut "omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori", item "at tibi Thymbre caput Euandrius abstulit ensis". elephanto pro ebore posuit: Graece dixit.

Ad v. 465 Stipat denset: unde stipatores dicuntur qui in navibus conponunt, a stipa.

Ad v. 466 Dodonaeos id est Epiroticos, a civitate Epiri Dodona. laudavit a regione, ut vasa Corinthia. quidam dicunt ita: ubi aes optime fusum, sicut et apud Corinthum: vel 'Dodonaeos' quales sunt in templo Dodonaei Iovis. haec autem regio in finibus Aetolorum est, ubi Iovi et Veneri templum a veteribus fuerat consecratum. circa hoc templum quercus inmanis fuisse dicitur, ex cuius radicibus fons manabat, qui suo murmure instinctu deorum diversis oracula reddebat: quae murmura anus Pelias nomine interpretata hominibus disserebat. sed cum hic ordo oraculorum per multa tempora stetisset, ab Arce latrone Illyrio excidi quercus praecepta est; unde factum est, ut postea fatidica murmura cessarent. narratur et aliter fabula: Iuppiter quondam Hebae filiae tribuit duas columbas humanam vocem edentes, quarum altera provolavit in Dodonae glandiferam silvam Epiri ibique consedit in arbore altissima praecepitque ei qui tum eam succidebat, ut ab sacrata quercu ferrum sacrilegum submoveret. ibi oraculum Iovis constitutum est, in quo sunt vasa aenea, quae uno tactu universa solebant sonare. altera autem columba pervenit in Libyam et ibi consedit super caput arietis praecepitque ut Iovis Ammonis oraculum constitueretur. lebetas ollas aereas. Graece dixit; zemas enim vulgare est, non Latinum.

Ad v. 467 Hamis auroque hamis aureis, ἓν διὰ δυοῖν . 'hamis' autem catenis vel circulis significat. trilicem trino nexu intextam.

Ad v. 468 Conum insignis galeae a parte totum; nam conus est curvatura, quae in galea prominet, super quam cristae sunt. coni tamen appellationem sciendum a Graeco tractam. cristasque comantes proprie. sicut dictum est Graecorum sic erant, ut "deinde comantem Androgei galeam". et est participium 'comantes' nothum; non enim est verbum 'como'.

Ad v. 469 Sva dona parenti id est Anchisae. 'sua' autem congrua meritis, apta aetati.

Ad v. 470 duces equorum scilicet, quos vulgo agasones vocamus, ut "effunditque ducem". alii duces itinerum accipiunt.

Ad v. 471 Remigium supplet bene verbo militiae usus est, ut supplementum diceret; nam multos in Creta perdiderat.

Ad v. 472 Velis aptare ivbebat subaudis 'socios' a superioribus. et bene servat τὸ πρέπον , ut ubique Anchisen inducat iubentem navigationem, ut "et pater Anchises dare fatis vela iubebat".

Ad v. 473 Ferenti pro secundo, [sed] vel flanti, vel cum flare coepisset.

Ad v. 475 Anchisa bene, cum Veneri libidinem non obicit, dicendo coniugium maiorem honorem Anchisae tribuit. 'Anchisa' autem vocativus hic non est Latinus, nam brevis esset 'a', ut 'o Catilina': Graecus est ergo, de quo valde apud †eos quaeritur quemadmodum exeat ab his nominibus, quae in 'es' mittunt nominativum. nam 'Tydides' 'Tydide' facit, ut "Danaum fortissime gentis Tydide". 'Atrides', cum sit simile, 'Atrida' facit, ut Horatius "ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?" tale est ergo et 'Anchisa'. sane apud Latinos horum nominum causa manifesta est: nam nominativum ipsum in 'a' mutant et recipiunt Latinam declinationem, ut 'Atrides' 'Atrida', 'Scythes' 'Scytha'. dignate digne habite, digne iudicate. nam modo non agentis habet, sed patientis imaginem; illud est in primo "haud equidem tali me dignor honore".

Ad v. 476 Cura deum id est amor, ut alibi "Veneris iustissima cura". bis pergameis erepte rvinis probavit curam deorum. et sciendum, rhetorica esse argumenta, quae a contrariis laudant. quod enim supra Anchises infelicitatis putavit, ut "satis una superque vidimus excidia", hoc iste argumento convertit in laudem. 'bis' autem propter Herculem et Graecos, qui expugnavere Troianos.

Ad v. 477 Ecce tibi aut vacat 'tibi', ut in Tullio "qui mihi accubantes in conviviis": aut certe altius dictum est 'tibi', ac si diceret: qui Italiae hanc tantum visurus es partem, non etiam eam quam Aeneae fata promittunt. aut certe 'tibi' id est quod ad te attinet; nam ita veteres ponebant, ut Terentius in adelphis "en tibi autem: quid est? lupus in fabula". et cur haec Aeneae non dicit? aut sufficere putat quae illi vaticinatus est, ut retineat illa, aut ambobus dicit ad unum loquendo. avsoniae Italiae, a rege Ausone. arripe invade: illic enim est sacrificaturus.

Ad v. 478 Et tamen ἀνακόλουθον est; non enim praemisit 'quamquam vicina sit'. praeterlabare necesse est praeternaviges. et bene positum 'necesse est', ne fatigato longae navigationis denuntiatio dura videretur.

Ad v. 479 Pandit apollo Laurolavinatem agrum significat, ad quem venturus est.

Ad v. 480 Vade ait bis haec est in Vergilio iteratio, ut hoc loco: nam cum supra 'compellat' dixerit, intulit modo 'ait'. item in quinto cum praemiserit "fidam sic fatur ad aurem", subiecit rursus "et sese ostendat in armis, dic ait". o felix nati pietate latenter ostendit mortem futuram: non enim ait felicem vitae longinquitate vel adventu ad Italiam, sed tantum 'nati pietate', quasi qui poterit exsequiarum munus implere.

Ad v. 481 Provehor sermone progredior, ut ostendunt sequentia. demoror avstros id est vos demoror quo minus ventis utamini.

Ad v. 482 Supremo ultimo: postquam eorum desperabat aspectum.

Ad v. 483 Picturatas participium sine verbi origine, vel a feminino genere derivatum, pro 'pictas', id est pictura decoratas. avri subtemine id est filo quod intra stamen currit, quod Persius tramam dixit "mihi trama figurae sit reliqua: ast illi tremat omento popa venter?" nam male quidam 'subtemen' stamen accipiunt, cum stamen de auro esse non possit.

Ad v. 484 Phrygiam chlamydem aut acu pictam: huius enim artis peritos Phrygiones dicimus secundum Plautum; in Phrygia enim inventa est haec ars: aut ob hoc addidit 'Phrygiam', quasi per quam patriae memoria retineretur. nec cedit honori id est tanta dat munera, quanta merebatur Ascanius: hoc enim est 'honori non cedere', parem esse meritis accipientis. Scaurus vero 'honore' legit et intellegit: honore non cedit Heleno, qui patri eius vel avo donaverat multa.

Ad v. 485 Textilibus sibi congruis: quid enim magis conveniebat donare mulierem?

Ad v. 486 Accipe et haec aut intellegimus ante a se aliqua fuisse donata: aut certe secundum ius locutus est; omnia enim quae vel avus vel pater acceperat, ad Ascanium hereditatis iure deveniunt. an 'et haec' praeter illa quae Helenus tibi dedit? monumenta memoria. 'monumenta' autem a mentis admonitione sunt dicta.

Ad v. 487 Longum amorem et de praeterito et de futuro, ut agnoscas, quantum te vel amaverim vel amatura sim. potest et pro 'diu' accipi.

Ad v. 488 Conivgis hectoreae dictum est hoc habita ratione personae, cum qua loquebatur, ac si diceret 'uxoris avunculi tui'. extrema tuorum vel quae Ilio extulit: vel sicut supra "digressu maesta supremo".

Ad v. 489 Mei super astyanactis imago 'super' id est valde, vehementer, expresse, hoc est valde mihi es imago Astyanactis: quo sermone etiam Homerus in simili utitur significatione. super] [et] deest 'est', ut sit quae superest, id est restat, ut in octavo "neque enim fuga iam super ulla pericli est". fabula autem de Astyanacte ista est: superato Ilio cum Graeci ad patriam redituri contrariis flatibus prohiberentur, Calchas cecinit deiciendum ex muris Astyanacta Hectoris et Andromachae filium, eo quod si adolevisset fortior patre futurus, vindicaturus esset eius interitum. hunc Ulixes occultatum a matre cum invenisset, praecipitavit e muro, et ita Graeci Troia profecti sunt.

Ad v. 491 Pubesceret ut etiam in secundo diximus, prooeconomia est, ut verisimile sit Ascanium in nono potuisse iam bella tractare.

Ad v. 492 digrediens pro 'cum digrederer', participium pro verbo modi coniunctivi.

Ad v. 493 Vivite felices 'vivite' modo bene optantis est, non, ut in bucolicis, male dicentis, ut "vivite silvae", id est perite. simile est et 'valete', ut Terentius "valeant qui inter nos discidium volunt". sunt autem haec per contrarium inventa maledicta, ut sit quasi salva veneratio. illud quaeritur, utrum 'vive', an 'vivas', id est utrum per imperativum, an per optativum dicere debeamus? et constat dici melius per optativum: optari enim possunt, non imperari vel bona vel adversa. quod autem invenimus per imperativum, usurpatum est. fortuna peracta iam sva id est dura, propria Troianorum, ut "hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta".

Ad v. 495 Parta pro 'parata'. arandum findendum, ut "longa sulcant vada salsa carina"; sulcus enim proprie aratri est.

Ad v. 496 Cedentia retro ut "iam tandem Italiae fugientis prendimus oras".

Ad v. 498 Fecere manus quod est dulcius.

Ad v. 499 Quae fuerit minus obvia grais id est quae nullum patiatur excidium. alii 'fuerint' legunt et volunt esse maledictum in Graecos, ut ad auspicia referas: quod non procedit; nec enim de hoc agebatur. obvia autem obnoxia, inimica, contraria.

Ad v. 500 Siquando thybrim fluvium: pro quo regem ipsum posuit Thybrim, qui in hunc cecidit fluvium et ei nomen dedit; nam antea Albula dicebatur, ut ostendit in octavo Vergilius. alii volunt non Thybrim cecidisse, sed Tiberinum, regem Albanorum, a quo Tiberis dictus est. ut autem Thybris dicatur, haec ratio est: quodam tempore Syracusani, victores Atheniensium, ceperunt Syracusis ingentem hostium multitudinem et eam caesis montibus fecerunt addere munimenta civitati. tunc auctis muris etiam fossa intrinsecus facta est, quae flumine admisso repleta munitiorem redderet civitatem. hanc igitur fossam, per hostium poenam et iniuriam factam, Thybrin vocaverunt ἀπὸ τῆς ὕβρεως . postea profecti Siculi ad Italiam eam tenuerunt partem, ubi nunc Roma est, usque ad Rutulos et Ardeam: unde est "fines super usque Sicanos": et Albulam fluvium ad imaginem fossae Syracusanae Thybrin vocaverunt, quasi ὕβριν , ut "effigiem Xanthi Troiamque videtis". circa Syracusas autem esse fossam Thybrin nomine Theocritus meminit.

Ad v. 501 Gentique meae bene genti suae dicit, non sibi. scit enim, Ascanio regna deberi †yicta fatisque incensa. data moenia cernam cognatasque urbes olim quandoque. et per omnia 'cernam' subaudis. sensus autem talis est: si potuero ad Italiam pervenire et regna constituere et videre urbes et populos tibi cognatos; nam et Aeneas et Helenus a Dardano originem ducunt. ergo hoc dicit: quoniam et ab uno originem ducimus et iisdem casibus subiacuimus, Troiam utramque, id est quam et tu fecisti et ego facturus sum, iungamus et faciamus unam, sed 'animis', hoc est foedere et adfectione, quoniam re vera eas natura non sinit iungi. quamvis quidam dubitant, utrum genere, an loci proximitate propinquos dixerit. sane quoniam occurrebat humanae brevitas vitae, bene subiunxit 'maneat nostros ea cura nepotes'. distinguendum autem 'populosque propinquos Epiro'. et sequentibus ostendit quomodo 'Hesperia', id est, quibus populis auctor est Dardanus. hesperia autem Ἑσπερόθεν , nam Graece dixit, et est de loco adverbium 'Dardanus Ἑσπερόθεν '. figura enim non numquam pulchra est si elocutio inperfecta sit, ut Cicero in Verrinis "Quintum Verrem Romulia" non addidit 'tribu'. cognatas vero urbes quidam in honorem Augusti dictum accipiunt. is enim cum in Epiro Nicopolim conderet, cavit in foedere civitatis ipsius, ut cognati observarentur a Romanis.

Ad v. 506 Provehimur pelago id est Buthrotio derelicto. vicina ceravnia ivxta Ceraunia sunt montes Epiri, a crebris fulminibus propter altitudinem nominati: unde Horatius expressius dixit "Acroceraunia" propter altitudinem et fulminum iactus.

Ad v. 507 Cursusque brevissimus adeo ut medio noctis spatio transfretaverit.

Ad v. 509 Optatae telluris quae a navigantibus semper optatur. alii 'optatae' electae vel expetitae accipiunt, ut "pars optare locum tecto".

Ad v. 510 Sortiti remos quia remigium suppletum erat. et 'sortiti' per sortem divisi ad officia remigandi, qui esset proreta, quis pedem teneret. passim prout quis voluit. litore sicco ad discretionem illius, quod aqua adluitur.

Ad v. 511 curamus id est reficimus.

Ad v. 512 Horis acta per horas decurrens. subibat bene 'subibat'; post sextam enim horam descendit.

Ad v. 514 Avribus aera captat naturale enim est, ut a qua parte flaturus est ventus, ad eam auris admota frigidior fiat.

Ad v. 515 Sidera cuncta notat ideo 'cuncta', quia in prognosticis legitur non sufficere unum signum ad explorandam futuram serenitatem. 'notat' autem, ut Tullius "notat et designat oculis", id est diligenter intuetur. tacito caelo aut sereno, aut nocturno, per quod tacetur; aut ipse tacitus; aut certe ad homines rettulit: nam licet aeternus sit axium sonus, tamen a nobis non auditur. ergo quantum ad nos, tacitum dixit. labentia cursu scilicet mundi; neque enim ventis feruntur, sicut de planetis dicitur: ergo 'labentia' tamquam labentia, numquam enim loco moventur.

Ad v. 516 Arcturum stella est post ursam in boote signo. pluvias hyadas id est pluviosas. Sallustius "consedit in valle virgulta nemorosaque" 'virgulta' pro virgultosa. quidam autem 'arcturum vel pluvias hyadas' accipiunt, quia non utraque uno tempore oriuntur: quod si ita est, erit 'que' pro 've'. triones id est septentriones duos, Cynosuram et Helicen. Varro autem ait boves triones dici. et haec signa etiam plaustra dicuntur, quae a bobus necessario trahi solent, ut Graeci ἄρκτον ἅμαξαν .

Ad v. 517 Armatumque auro circumspicit oriona bene 'armatum auro', quia et balteus eius et gladius clarissimis fingitur stellis. sic Lucanus "ensiferi nimium fulget latus Orionis" (1.665). et sciendum non hoc eum intueri, ut cernat signa, quae omnibus patent, sed explorare stellarum vigorem, quo futura indicatur serenitas, ut in georgicis "nam neque tunc stellis acies obtusa videtur". [ipsum autem Orionem etiam tempestates significare, si fuerit obscurus, alibi ostendit "cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion".] si autem quaerebat quasi non orta, nequaquam procedit, cum etiam septentriones dixerit, qui semper videntur. circumspicit oriona aut quaerit cernere, aut diu contemplatur.

Ad v. 518 Caelo constare sereno id est omnia videt habere caelum quae significent serenitatem. 'constare' autem suppetere, ut Iuvenalis "quis ferat uxorem, cui constant omnia?"

Ad v. 519 Clarum signum faculam elevavit, ut "flammas cum regia puppis extulerat". castra movemus castra sunt, ubi miles steterit. modo tamen classem significat, quia et castra nautica dicuntur. dicta autem 'castra' quasi casta, vel quod illic castraretur libido: nam numquam his intererat mulier.

Ad v. 520 Temptamusque viam id est naves producimus. pandimus alas contos intendimus: unde "mare velivolum". Sallustius "et parvis modo velorum alis remissis".

Ad v. 522 Hvmilemque videmus Italiam aut naturam provinciae ostendit: quod verum est in illo transitu: ut Sallustius "Italiae plana ac mollia": aut rem physicam exprimit, quia omne quod continetur altius est ab eo quod continet: aut quia procul visentibus terra humilis semper videtur, ut Lucanus "et dubios cernit vanescere montes" (3.7).

Ad v. 524 Italiam tautologia usus est ad exprimendum adfectum navigantum. conclamat valde aut saepius clamat. salutant quidam pro 'adorant' tradunt, ut 'deos salutare'.

Ad v. 525 Corona indvit aut usque ad summum implevit, aut re vera coronavit. mero hic vino; alias 'merum' quod nihil admixtum habet.

Ad v. 528 Di maris per quod navigo, terrae ad quam iturus sum. tempestatum ventorum, aurarum, temporum, serenitatis, ut "unde haec tam clara repente tempestas?" nam multa significat.

Ad v. 529 vento septimus casus. spirate et ad ventum pertinet, et ad favorem, ut "adspirat primo Fortuna labori".

Ad v. 530 Crebrescunt optatae avrae magnum hic Anchisae ostenditur meritum. patescit propinquantibus, ut "et angusti rarescent claustra Pelori".

Ad v. 531 apparet in arce minervae hic dubium est, utrum 'Minervae templum', an 'in arce Minervae' debeamus accipere. sane Calabria ante Messapia vocata est. hoc autem templum Idomeneus condidisse dicitur, quod etiam castrum vocatur.

Ad v. 533 evroo ab eo quod est 'Eurous fluctus' ablativum 'Euroo' per derivationem debemus accipere. in arcum in arcus similitudidem, ut "excisum Euboi+cae latus ingens rupis in antrum", in antri scilicet similitudinem. sic de ponto Sallustius, unde hic tulit colorem, "nam speciem efficit Scythici arcus".

Ad v. 535 Ipse latet re vera procul intuentibus: unde est 'portusque patescit'. nam secundum Donatum 'late patet' non stat versus.

Ad v. 536 turriti scopuli in modum, in similitudinem turrium, ut "hinc atque hinc vastae rupes geminique" et reliqua. refugitque ab litore templum aedificia vicina litoribus longe intuenti videntur in mari, quae accedentibus quasi recedere et retro se agere putantur: vel quia situm est in colle, qui sensim crescit a litore. ideo dixit 'refugit'. tale est "terraeque urbesque recedunt".

Ad v. 537 Primum aut quale numquam ante viderat: aut antequam aliud videret: aut certe quia sequitur porcae albae omen. alii vero 'tondentes primum campum' volunt, id est primam partem campi. sane figurate 'equos omen'; diversa enim significatione idem dixit. sed multi de libris augurum tractum tradunt: iugetis enim dicitur augurium quod ex iunctis iumentis fiat. observatur enim, ne prodituro magistratui disiunctis bobus plaustrum obviam veniat: quod Vergilius oblique ad equos transtulit, quos cum solutos vidisset Anchises, quem auguriorum peritum fuisse non dubium est, ait 'bellum o terra hospita portas, bello armantur'. dicendo 'armenta' oblique intellegit boves quos vitaverat dicere, et ne plaustrum nominaret, ait 'currus'; cum autem dicit 'iugo', veram significationem iugetis facit. sed quia in libris Etruscis invenitur etiam equos bona auspicia dare, subiunxit 'spes est pacis, ait'.

Ad v. 538 Candore nivali pro 'candoris nivalis', ablativum pro genetivo: et hoc victoriae omen pertinet. simul notandum Anchisen omnem habere divinandi peritiam: hinc illud "divinique ossa parentis".

Ad v. 539 Terra hospita usurpative 'hospita' dixit; quae enim in 'es' exeunt communia esse possunt; nam femininum in 'a' non mittunt. Lucanus "hospes in externis audivit curia tectis" (5.11). nec mirum abusum esse Vergilium, cum et Plautus "paupera" dixerit ab eo quod est hic et haec pauper, ut "pauperque senatus" item "pauperque domus, nec nota potentum munera".

Ad v. 540 Bello armantur equi hic 'bello' dativus est, et ratiocinatio divinationis est. armenta armenta dicta sunt quasi apta armis: nam et equi intersunt proeliis, boves arma dant ex coriis.

Ad v. 541 Sed tamen ἀνακόλουθον ; nam 'quamquam' non praemisit. olim infiniti temporis. currv pro 'currui': dativus vetus.

Ad v. 543 Spes est pacis, ait ostendit latenter vincere posse Troianos, dicendo supra 'curru succedere sueti' et 'iugo'. et cum praemisisset de bello, post ait de pace, ut id magis remaneret in mentibus.

Ad v. 544 Palladis armisonae bene post belli omen, armorum deam precatur, quamquam hoc quoque templum visum ad omen pertineat.

Ad v. 545 phrygio velamur amictu sicut dictum est propter visum vel Diomeden vel Ulixen, quando ei Palladium redditum est.

Ad v. 546 dederat quae maxima vel propter caput velandum, vel ad illud pertinet quod ait "proque omnibus unum praedico": hoc est ut supplicet Iunoni. dederat quae maxima ut "proque omnibus unum praedico". rite recte, secundum ritum: unde sequitur 'perfectis ordine votis'.

Ad v. 547 Ivnoni argivae id est magnae, ut "Iunonis magnae": aut inimicae Troianis.

Ad v. 548 Havd mora continvo unum de his [sermonibus] vacat.

Ad v. 549 velatarum quia antemnae involutae sunt velo, id est velatae. et est versus spondiazon.

Ad v. 550 Graivgenumque domos sic est dictum, quemadmodum "Troiugena". et sciendum sacrificii tantum causa eos tetigisse Calabriam, ubi dicuntur accepisse Palladium, sicut dictum est, a Diomede vel ab Ulixe: nec inmerito dubitatur; ut enim in secundo legimus, ambo rapuerunt. 'domos' autem ideo, quod Helenus "cuncta malis habitantur moenia Grais".

Ad v. 551 Herculei si vera est fama tarenti fabula talis est: Lacones et Athenienses diu inter se bella tractarunt, et cum utraque pars adfligeretur, Lacones, quibus iuventus deerat, praeceperunt, ut virgines cum quibuscumque concumberent. factum est ita, et cum post sedata bella iuventus incertis parentibus nata, et patriae [erubesceret] et sibi esset obprobrio: nam partheniatae dicebantur: accepto duce Phalanto, octavo ab Hercule, profecti sunt, delatique ad breve oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, fabricaverat, id auxerunt et prisco nomine appellaverunt Tarentum. bene ergo nunc 'Herculei Tarenti si vera est fama', quia Taras condiderat, auxerat Phalantus. est et alius fabulae ordo: Lacedaemonii cum adversum Messenios bellum haberent, solis senibus relictis omnem iuventutem eduxerunt iuraveruntque se non ante reversuros quam Messeniam expugnassent. sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut quidam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt. ut alii dicunt, timentes ne qua ex illis discordia nasceretur, pueros qui ex virginibus nati erant partheniatas vocaverunt et Phalantum eis ducem constituerunt. sed hi cum venissent in Italiam, a quodam sepulchro, cui inscriptum erat Tarae nomen, urbem conditam Tarentum dixerunt. hoc autem oppidum post multos annos excidii Iliensis conditum quidam dicunt. alii dicunt, quod, sicut supra memoratum est, a nepotibus Lacedaemoniorum fugatis a nomine ducis Tarae, Herculis filii, Tarentum dictum. quidam Tarentum ante Saturium dictum tradunt et ab Herculis filio Tarento post Tarentum dictum. alii Herculeum appellatum volunt, quia Heraclidae Lacedaemoniorum reges, aut ab Herculis filio conditum sit Tarentum, in quo molles et luxuriosi nascuntur. et haec consuetudo poetae est, ut ubi de incertis dubitat, famam faciat auctorem.

Ad v. 552 Attollit se quia adpropinquantibus aut recedere montes videntur, aut surgere. diva lacinia contra Iunonis Laciniae templum, secundum quosdam a rege conditore dictum, secundum alios a latrone Lacino, quem illic Hercules occidit, et loco expiato Iunoni templum constituit. alii a promontorio Lacinio, quod Iunoni Thetis dono dederat, †quod ante Troicum bellum conlaticia pecunia reges populique fecerunt. quidam dicunt templum hoc Iunonis a Lacinio rege appellatum, cui dabat superbiam mater Cyrene et Hercules fugatus; namque eum post Geryonem extinctum de Hispania revertentem hospitio dicitur recipere noluisse, et in titulum repulsionis eius templum Iunoni tamquam novercae, cuius odio Hercules laborabat, condidisse. in hoc templo illud miraculi fuisse dicitur, ut si quis ferro in tegula templi ipsius nomen incideret, tamdiu illa scriptura maneret, quamdiu is homo viveret, qui illud scripsisset.

Ad v. 553 Cavlonisque arces Aulon mons est Calabriae, ut Horatius "et amicus Aulon fertilis Baccho": in quo oppidum fuit a Locris conditum, quod secundum Hyginum, qui scripsit de situ urbium Italicarum, †olim non est. alii a Caulo, Clitae Amazonis filio, conditum tradunt. navifragum scyllaceum periculosum navibus. dictum Scyllaceum aut a tractu, vel a periculi similitudine: nam inde Scylla longe est. alii dicunt Ulixen post naufragium in Italia de navium fragmentis civitatem sibi fecisse, quam 'navifragum Scyllaceum' nominavit. alii ab Atheniensibus, qui cum Mnestheo duce venerant et a Libya redierant, conditum tradunt.

Ad v. 555 Et gemitum ingentem pelagi videtur delatus primo ad fretum, postea ad Aetnam reversus.

Ad v. 556 Fractas nimias, ut "fractos sonitus imitata tubarum". vel 'fractas' cum fragore venientes.

Ad v. 557 Aestu miscentur harenae describit loca Charybdi vicina: quam esse credidit ex periculi magnitudine.

Ad v. 558 nimirum nisi fallor. illa hoc pronomine et in venerativa et in vituperativa significatione veteres utebantur, ut hic 'illa', id est periculosa, detestabilis: venerative autem, ut "sic pater ille deum faciat".

Ad v. 559 Haec saxa horrenda canebat rettulit se ad historiam: nam pro Scylla 'saxa' dixit 'horrenda'.

Ad v. 560 Eripite de periculis. et deest 'nos'.

Ad v. 561 rudentem [si] 'rudentem proram' id est stridentem et sonantem, ut in tempestate, ut est "et sera sub nocte rudentum".

Ad v. 562 Laevas ad undas de Ionio venientibus: aliter non procedit.

Ad v. 563 Cohors quia superius dixit "nos castra movemus".

Ad v. 564 gurgite pro fluctu.

Ad v. 565 Ad manes imos poetica hyperbole.

Ad v. 566 Scopuli clamorem de historia, ut supra diximus, hoc traxit: undae enim inlisae concavis saxis imitantur latratum.

Ad v. 567 Elisam exclusam, expressam, ut "elisos oculos et siccum sanguine guttur". rorantia astra eum scilicet locum, in quo astra sunt, ‹quae› per diem non videbant. 'rorantia' autem pro 'inrorata', id est quae inrorabantur: e qua significatione non est apud Latinos participium. sane hyperbole est.

Ad v. 568 Ventus cum sole ventorum enim mutationem necesse est fieri vel oriente die vel occidente.

Ad v. 569 Ignarique viae cyclopum adlabimur oris ut "servatum ex undis strophadum me litora primum accipiunt"; similis enim est sensus. 'Cyclopum' 'clo' habet accentum, quia Latina declinatio est; in accusativo, quia Graece posuit 'Cyclopas' 'cy' habet accentum; si 'Cyclopes' 'clo' habebit accentum.

Ad v. 570 ab accessu id est in accessu.

Ad v. 571 Tonat aetna rvinis sensus est: portus quidem securos nos faciebat, deest enim 'quidem', sed Aetna terrebat. et causa huius incendii secundum Aetnam Vergilii haec est: sunt terrae desudantes sulpur, ut paene totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius et Gaurus montes, quod indicat aquarum odor calentium. item novimus ex aquae motu ventum creari, esse etiam concavas terras. Aetnam constat ab ea parte, qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas et plenas sulpuris et usque ad mare deductas. hae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulpure: unde est quod videtur incendium. hoc autem verum esse illa conprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se emittit et pro modo flantum Euri vel Africi interdum fumum, interdum favillas, nonnumquam vomit incendia: quod et hoc loco ostendit; nam effectum indicat, supprimit causas.

Ad v. 572 Prorumpit ad aethera nubem id est evomit et fundit. et est poetica descriptio. prorumpit nubem] nova elocutio; nec enim possumus dicere 'prorumpo illam rem', potuit enim recte dici 'nubes prorumpit'.

Ad v. 573 Candente favilla id est scintillis. et bona periphrasis; nam favilla est deserta igni scintilla. quamvis saepe viderimus de Aetna sicut nigrum fumum, ita et candidum et pinguem manare.

Ad v. 575 Viscera montis id est partes. sic autem dixit 'viscera', quemadmodum 'terrae ossa' dicuntur.

Ad v. 576 Eructans 'ructo ructas' tantum facit: sic etiam Cicero "eructant sermonibus suis caedem bonorum", Vergilius "atque omnem Cocyto eructat harenam". Horatius usurpavit "hic dum sublimes versus ructatur". liquefacta saxa putria, decocta in modum calcis.

Ad v. 577 Fundo imo ab imo. et reddit causam latenter; inde enim ventus ex aqua natus erumpit.

Ad v. 578 Fama est bene se fabulosam rem dicturus excusat: nam re vera nisi quae de gigantibus legimus, fabulosa acceperimus, ratio non procedit. nam cum in Phlegra, Thessaliae loco, pugnasse dicantur, quemadmodum est in Sicilia Enceladus? Otus in Creta secundum Sallustium, unde Otii campi? Typhoeus in Campania? ut "Inarime Iovis imperiis inposta Typhoeo". sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his, qui de aliis veniebant montibus, facile ex locis superioribus vicerunt: unde factum est ut dii superiores dicerentur, inferiores vero terrigenae. et quia de humillimis ad summa reptabant, dicti sunt pro pedibus habuisse serpentes. semustum pro 'semiustum'. et sciendum sic poni, quasi semianimis sit Enceladus: unde est 'motat latus'. simul ponitur secundum fabulam causa, quasi ex fulmine illic sit natum incendium.

Ad v. 580 Caminis fornacibus. Graece dixit.

Ad v. 581 Motat movet; nam si 'mutat' legeris, dat refectionem labori. 'motat' frequenter movet. quamvis alii 'mutat' pro 'mutare vult' accipiunt, ut est "et terruit auster euntes".

Ad v. 583 Noctem illam melius per accusativum dixit.

Ad v. 584 Videmus vel mente vel oculis.

Ad v. 585 nam neque erant astrorum ignes bene 'ignes', quia de Aetna loquebatur, ut magis flammae eius manifestae fierent caelo lucente. aethra siderea polus per aethram sideream, hoc est per splendorem aetheris. sane aether est ipsum elementum, aethra vero splendor aetheris. sciendum est Homerum et aetherem et aerem communis generis dicere, quod de aere nos non possumus dicere. de aethere aethra factum est, et secundum rationem istam potest aether et aethra unum esse, ut nunc sit pro aethere sidereo.

Ad v. 587 in nimbo proprie nimbus est qui deorum vel imperantium capita quasi clara nebula ambire fingitur. nox intempesta media, hoc est nimium obscura. 'intempesta' dicta est nox media, intempestiva, inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus: ait enim Lucretius, quia per se tempus non intellegitur, nisi per actus humanos: medium autem noctis tempus actu caret. ergo 'intempesta' inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus: unde est 'intempestive venisti', id est ἀκαίρως . ergo 'intempesta' dicitur, quia caret tempore. sane noctis septem tempora ponuntur: 'crepusculum', quod est 'vesper'; 'fax', quo lumina incenduntur; 'concubium', quo nos quieti damus; 'intempesta', id est media; 'gallicinium', quo galli cantant; 'conticinium' post cantum gallorum silentium; 'aurora' vel 'crepusculum matutinum' tempus quod ante solem est. tenebat quasi cursum eius densitate sui nimbus inhiberet.

Ad v. 589 umentemque hic participium positum est verbo carens; ergo 'umentem' pro 'umidam', quoniam noctu ros cadit. aurora polo dimoverat umbram hysteroproteron in sensu: ante enim aurora est, sic dies. 'umbram' vero, quia nox umbra terrae dicitur.

Ad v. 590 cum subito e silvis arguitur in hac Achaemenidis descriptione Vergilius neglegentiae Homericae narrationis; Ulixes enim inter initia erroris sui ad Cyclopas venit: quemadmodum ergo Aeneas post septimum annum, quam a Troia profectus est, socium Ulixis invenit? praesertim cum eum tribus mensibus in regione Cyclopum dicat moratum, et mox Aeneas de Sicilia ad Africam venisse dicatur. suprema pro 'plurima'.

Ad v. 591 Nova forma viri bene formam viri dixit, non hominem. et est periphrasis pro 'ignotus vir'. 'nova' autem fugienda: aliter alibi "quis novus hic nostris", id est insperatus: item "subitoque novum consurgere bellum", id est detestandum: item "vere novo", id est incipiente: item "duo lacte novo", id est recenti: item "comitum adfluxisse novorum", hoc est ignotorum. cultu modo pro habitu.

Ad v. 593 Inluvies dira sordes taetra. inmissaque barba quidam barbam maiorem luctus indicium a Vergilio positum reprehendunt, cum eroes non fuerint soliti tondere barbam. an 'inmissam' neglectam et inpexam accipimus?

Ad v. 594 Consertum tegumen spinis inligatum spinis: hinc est in Terentio "video quendam sertum squalidum". cetera graius habet enim unaquaeque gens incessum et vocem propriam. sane 'cetera Graius' Graeca locutio est, ut Sallustius "sanctus alia".

Ad v. 595 Ad Troiam missus aut ex sequenti eius confessione hoc didicit: aut Graecum esse colligit ex trepidatione, ut Terentius "nescio quid peccati portat haec purgatio".

Ad v. 597 haesit dubitavit. sese pronomen conpositum; nam 'sese' duo pronomina sunt.

Ad v. 598 Praeceps sine respectu salutis, scilicet postquam Cyclopum graviora cogitavit pericula. sane brevis ei quasi timenti prima datur oratio.

Ad v. 599 Testor quaeso, obtestor.

Ad v. 600 Spirabile vitale, quo spiramus: et est sermo Ciceronis, quamquam ille 'spiritale' dixerit in libris de deorum natura.

Ad v. 601 Quascumque quo eat non cogitat, eorum comparatione quae fugit. hoc sat erit vitasse Cyclopas.

Ad v. 602 scio modo confiteor. e classibus ex equitibus modo, ut est "et Ortinae classes", id est equites.

Ad v. 603 Petiisse causa metri addidit syllabam, ut "nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas".

Ad v. 604 Tanta est ut non possit fortunae praesentis qualitate molliri.

Ad v. 605 Spargite hoc est dilacerate. et quia nec saevius, nec celerius aliud fieri potest, nova brevitate usus est.

Ad v. 606 Hominum manibus periisse ivvabit oblique loquitur: nam vult ostendere, hominum hanc non esse crudelitatem.

Ad v. 607 Genva amplexus physici dicunt esse consecratas numinibus singulas corporis partes, ut aurem memoriae, hinc est "Cynthius aurem vellit et admonuit": frontem genio, unde venerantes deum tangimus frontem: dexteram fidei, unde paulo post "atque animum praesenti pignore firmat": genua misericordiae, unde haec tangunt rogantes. sane sicut frequenter dictum est, etiam hic ostenditur subtiliter, Anchisen et Aenean tam pontificatus quam flamonii iuris et peritos et praesules fuisse. iure autem pontificali, si quis flamini pedes vel genua fuisset amplexus, eum verberari non licebat. hoc eo praecipiebatur, ne esset ullum praepedimentum religionis, quominus secundis numinibus inserviretur, aut esset inportunitas in profanis locis aliquantisper morandi. quod hic diligenter exsequi videtur de Achaemenide, qui post preces habitas genua amplexus, genibus volutans haerebat: in quo 'haerebat' morae vel praepedimenti verbum procul dubio est. tum quod et ipse genibus volutabat, vel quod genua amplexus ‹erat›, etiam religioni habebatur: quo in loco satis non fuit nulla verbera adhiberi, nisi etiam fides data esset, qua securitas confirmaretur veniae concessae illis versibus 'ipse pater dextram Anchises haud multa moratus dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat'. neque enim oportebat tardius inmorari profanis cognitionibus, cum precatio caelestium deorum interposita daret curam observandae religionis: dixerat enim 'per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen'; eaque propter addidit 'haud multa moratus', ut celeritas concessionis piaculum nullum posset admittere in ipsum Achaemeniden. hinc possumus aestimare magis eum verbera timuisse quam mortem, propter confessionem, ut diceret 'spargite me in fluctus vastoque inmergite ponto. si pereo manibus hominum periisse iuvabit'. denique post haec addidit 'ille haec deposita tandem formidine fatur'.

Ad v. 608 Qui sit fari per omnia subaudis 'hortamur'. 'qui sit' autem, hoc est quis Graecorum sit, id est cuius filius sit, ut etiam respondet: nam iam se dixerat Graecum.

Ad v. 609 Agitet fortuna fateri hortamur fateri, quae eum fortuna vexet, ut "agitataque numina Troiae".

Ad v. 610 Havd multa moratus nimiae benignitatis est non exspectare plurimas preces.

Ad v. 611 Praesenti pignore firmat quod ad hoc tempus poterat dari, id est dextrae manus coniunctione, qua firmantur amicitiae, ut "cur dextrae iungere dextram non datur?" et "iungimus hospitio dextras ac tecta subimus".

Ad v. 613 Sum patria ex ithaca circumstantias omnes exsequitur: loci, personae, temporum. et licet rhetorice agat hic Achaemenides, quae dicit, ut tollatur, pauca sunt; neque enim quicquam illi nocet nisi quod Graecus. cetera quae dicit, ut fugiant, tantum narrationem rei gestae habent: plane cum auctu, ut sit maior causa misericordiae, nisi forte hoc etiam putamus ad recipiendum valere, quod aliquod beneficium praedicendo de Cyclope significat dari, nam infra ait 'recepto supplice sic merito'. infelicis vlixi quoniam apud hostes loquitur, quaerit favorem eius vituperatione, quem scit odio esse Troianis.

Ad v. 615 Pavpere nam, ut etiam de Sinone diximus, apud maiores haec fuerat causa militiae. et bene utitur veniali statu per excusationem paupertatis, ut conciliet hostium animos, quasi necessitate adversus eos dimicaverit. fortuna pristina, paupertatis scilicet. et perseverat, ut invitus fecisse videatur.

Ad v. 616 trepidi festini.

Ad v. 617 Inmemores socii 'inmemores dum trepidi', festini, ut per timorem, non per odium relictus fuisse videatur: nam et causas subiungit timoris Cyclopum descriptione. ergo 'inmemores' timentes.

Ad v. 618 domus sanie deest horrida.

Ad v. 621 Nec visu facilis cuius posset etiam aspectus inferre formidinem. nec dictu effabilis sermone non explicabilis. et mire exaggeravit post descriptionem.

Ad v. 622 Visceribus viscera proprie carnes sunt. sanguine atro hoc est sanie.

Ad v. 623 Vidi egomet dvo Homerus quattuor dicit. ergo aut dissentit ab eo, ut etiam in temporibus: nam ante ad Siciliam Aeneas, quam Ulixes venisse dicitur: aut certe hoc dicit, duo vidisse se; quot autem occiderit, ignorare per timorem. alii 'duo' 'simul' dicunt, non enim duo sola adlisit.

Ad v. 624 Resupinus magnitudo virtutis ostenditur: quod una manu, quod resupinus, quod frangeret, velut exprimeret elidentem non in terram, sed ad saxum sublimiter quatientem. exspersa haec fuit vera lectio, id est madefacta: nam si 'aspersa' dixeris, id est inrorata, tapinosis et hyperbole iunguntur.

Ad v. 626 flventia tabo pro fluenti tabo.

Ad v. 627 Tepidi melius 'tepidi', quasi adhuc vivi, quam 'trepidi', id est trementes, ne sit iteratio.

Ad v. 628 Vlixes a solo nomine emphasin fecit: unde est quod sequitur "oblitusve sui est". aliquanti tamen iuxta veteres 'oblitus', id est neglegens dictum tradunt. et est laus quod et in adversis constans fuerit, vel quem nemo inpune laesisset, vel qui dolo etiam fortiores saepe vicisset.

Ad v. 629 Ithacus Ithacensis.

Ad v. 630 Sepultus stratus iacuit.

Ad v. 631 iacvitque per antrum hoc verbum de Varrone mutuatus est, qui ait "in lectu temulentos iacere, sobrios cubare consuescere".

Ad v. 632 Inmensum etiam 'inmensum' ad Polyphemi magnitudinem pertinet, quasi in toto antro iacuerit. eructans Cicero "eructant sermonibus suis caedem bonorum". frusta Cicero in Philippicis frustis esculentis vinum redolentibus.

Ad v. 634 sortitique vices vel partes membrorum, vel qui quo loco staret. undique pro indiviso.

Ad v. 635 Circum fundimur secundum Homerum, qui dicit alios eum tenuisse, alios caecasse oculum. acuto fuste obusto: nam secundum istum sensum multi 'tenebramus' legunt. alii 'terebramus' legunt. 'telo' autem 'acuto' potest et simpliciter accipi.

Ad v. 636 Solum sub fronte latebat pro 'in fronte latebat'. multi Polyphemum dicunt unum habuisse oculum, alii duos, alii tres: sed totum fabulosum est. nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat. verum Ulixes eum prudentia superavit, et ob hoc eum caecasse fingitur. latebat dormientis scilicet: nam male sentit Donatus dicens 'late patebat' contra metrum. item dicit 'capillis tegebatur', aut 'latebat corporis conparatione'. absolutus tamen est prior sensus. alii 'latebat' subiectum erat fronti et intra frontem recesserat tradunt.

Ad v. 637 Argolici clipei aut phoebeae lampadis instar unum magnitudinis est, quia Graecorum clipei rotundi, ut Cato originum ait; aliud splendoris. 'Phoebeae' autem derivatio est vel a Luna, vel a Sole.

Ad v. 639 Sed fugite occurrebat: si caecus est, cur timetur? subiungit, non unum esse, sed plures. et bene †suam ad monendum gratiam facit, quod illos ultro facere necesse erat. repetitio autem 'fugite' ‹ut in re› necessaria, ut alibi "heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum". o miseri aut blandientis particula est, ut in Terentio miser: aut re vera 'miseri', qui sunt delati ad Cyclopas.

Ad v. 640 rumpite ut festinantes, non solvite, sed rumpite, ut "festinare fugam tortosque incidere funes".

Ad v. 641 Qualis quantusque unum morum est, aliud corporis.

Ad v. 643 centum alii id est tales et tanti. curva haec habitant ad litora vvlgo ne tantum in montibus esse putarentur. vulgo passim.

Ad v. 644 infandi cyclopes et supra "nec visu facilis, nec dictu effabilis ulli".

Ad v. 645 Tertia iam lunae bene in desertis locis ex lunae ratione colligit tempora. se complent autem ideo, quia suum non habet lumen, sed accipit a sole. et bene auxit misericordiam a tempore.

Ad v. 646 vitam in silvis misericordia captatur a loco. deserta ferarum propter feras deserta.

Ad v. 647 Lustra cubilia: unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine. Cicero "vino lustrisque confectus".

Ad v. 648 sonitumque pedum ordo figuratus, cum traho, cum prospicio.

Ad v. 649 Bacas generale est, id est fructus arborum agrestium. lapidosa corna 'lapidosa' dura: an quod in saxis nascantur? ipsa arbor cornus dicitur, pomum vero cornum: inde corna, ut templum, templa.

Ad v. 653 Addixi signato verbo exprimit desperationem.

Ad v. 654 Vos animam hanc potius oblique loquitur, ut supra: reprehensio enim crudelitatis est: qui rogat salutem se ipse condemnat.

Ad v. 655 vix ea fatus erat ad probationis gratiam pertinet quod ea quae Achaemenides adfirmaverat statim adprobavere Troiani.

Ad v. 656 mole molitione, agitatione.

Ad v. 657 Litora nota 'nota' ante oculorum amissionem potest accipi. sic Statius in nono "sequitur tamen inprobus hostem, qua meminit".

Ad v. 658 informe ultra formam. ingens potest et superioribus et sequentibus iungi, ut sit 'ingens lumen'.

Ad v. 659 trunca manu pinus regit cuius caecitatem manu pinus regit.

Ad v. 661 Solamenque mali hinc Quintilianus dixit "magnum caecitatis solatium est habere rem videntis".

Ad v. 662 Tetigit fluctus et ad aequora venit hyperbaton in sensu, ut "progressi subeunt luco fluviumque relinquunt".

Ad v. 663 Fluvidum propter ὁμοιοτέλευτον 'fluentem' noluit dicere. quod autem dicunt physici de effosso oculo sanguinem numquam fluere, verum quidem est, sed supra non effossum huius oculum, sed terebratum legimus: unde eum constat necdum fuisse curatum. inde aut de fluctibus, aut de spatio oculi.

Ad v. 664 Gemitu cum gemitu.

Ad v. 665 Iam medium altius quam litus vel plus quam litus, id est unde altum incipit: vel sic altum, ut medium putares; nam et in quinto sic dixit "interea medium Aeneas iam classe tenebat, certus iter," cum adhuc moenia respiceret. fluctu legitur et 'fluctus'.

Ad v. 666 Trepidi festini, ut "ne trepidate meas Teucri defendere naves" item "accepit trepidos ac Nisum dicere iussit". celerare infinitivum pro pronuntiativo. recepto aut in societatem accepto, aut de periculo liberato, ut "frugesque receptas" et "medioque ex hoste recepi".

Ad v. 667 Sic merito quia omnia eius probaverant dicta, ac si diceret, non fallacem, ut Sinonem. sane quibusdam videtur incongruum Achaemenidis nusquam alibi factam mentionem, cum eum hic et salutem merito impetrasse et ut reciperetur a fugientibus dicat.

Ad v. 669 Ad sonitum vocis remorum sonitum vocem dixit: vox enim est omne quod sonat, sic alibi "fractasque ad litora voces": nam de hominibus non dixit, quia supra est 'tacitique incidere funem'. vestigia torsit bene uno sermone ostendit, eum revertentem iam audisse sonum remigii.

Ad v. 670 Dextram adfectare dextram intendere et inicere, scilicet sic, ut posset navem tenere. Terentius "ad dominam qui adfectant viam", id est intendunt: nam si 'dextra' legeris, ut sit 'dextra contingere', 'adfectare' 'contingere' caret exemplo. 'adfectare' autem quidam dicunt hoc esse: pronum animum habere ad faciendum quid occupandumque. alii 'adfectare', si 'dextra' legas, pro 'adfectandi' accipiunt, ut sit verbi infinitivus modus pro participio.

Ad v. 671 Nec potis id est nec potis est. 'potis' autem nomen est et declinatur potis, potis, poti, potem, potis, a pote. et nomen esse docet ratio conparationis; nam in superlativo 'potissimus' facit; cui si detraxeris 'simus', invenies nominis positionem, ut 'acerrimus acer', 'fortissimus fortis'. sic autem ut diximus declinari conpositio ostendit; nam 'huius impotis compotis, impotem compotem' facit: quod in simplici difficile invenis, per conpositionem agnoscis facilius.

Ad v. 672 inmensum magnum. et dictum quod mensura conprehendi non possit.

Ad v. 673 Exterrita tellus poetica hyperbole.

Ad v. 674 Curvis cavernis echo enim in concavis locis est.

Ad v. 675 at genus figurate 'at genus complent', ut "hic manus ob patriam pugnando ‹vulnera passi›".

Ad v. 676 excitum a verbo 'cio cis cit'. rvit festinanter venit, ut "ruuntque effusi carcere currus".

Ad v. 677 Nequiquam lumine torvo quia nocere non poterant.

Ad v. 678 Aetneos fratres aut similes, aut feritate germanos, aut eiusdem patriae vel terrae, tamquam matris: nam non sunt Polyphemi fratres, quem Neptuni filium Homerus dicit. unde eo occaecato Ulixes pertulit tempestatem, qui ad eum venit derelicta Calypso, cum qua decem annis fuerat: unde, ut supra diximus, Vergilii dictis dissentit temporum ratio. caelo pro in caelum.

Ad v. 680 Coniferae conum sustinentes. et conus dicitur fructus cupressi, et ipsa κωνοειδὴς est: nam a rotunditate in acumen levatur. Cyparissus autem Telephi filius fuit, amatus ab Apolline, vel ut alii, a Silvano. qui cum lassatus aestu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus cervum, quem in deliciis habebat, feram credens per ignorantiam misso telo occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus. ergo cupressi quasi infernae, vel quia succisae non renascuntur, vel quia apud Atticos funestae domus huius fronde velantur. alii hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum et castissimum fuisse ‹tradunt›, quem quidam ab Apolline, non nulli a Zephyro amatum volunt. qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem fluvium et montem Casium dicitur pervenisse, atque ibi in cypressum arborem commutatus, quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa semel nescit renasci.

Ad v. 681 constiterunt metri causa 'constiterunt'. silva alta iovis lucvsve dianae 'Iovis' propter quercus, 'Dianae' propter cupressum: ipsa enim est etiam Proserpina. †inmane autem quod ait et[iam] 'celso vertice', et 'lucus', qui propter religionem intactis arboribus et magis crescit et diu permanet.

Ad v. 683 excutere num expedire?

Ad v. 686 Ni teneant cursus antiqui 'ni' pro 'ne' ponebant, qua particula plenus est Plautus "ni mala ni stulta sis" (Men. 110). sensus ergo talis est: timor cogebat, ut quocumque navigaremus et ventum sequeremur, non iudicium: sed occurrebat praeceptum Heleni, vitare Scyllam et Charybdin. quare placuit ne cursus teneant, hoc est agantur et inpellantur inter utramque viam modico mortis interstitio, id est Scyllae et Charybdis, retro dare lintea: quod dum cogitamus, prosperior nobis flare coepit Boreas. non nulli 'Scyllam atque Charybdim inter' distinguunt, ut sit ordo 'inter Scyllam et Charybdin utramque viam leti discrimine parvo ni teneant cursus, certum est dare lintea retro'. alius ordo est 'contra iussa monent Heleni, ne inter Scyllam et Charybdim cursum teneant'.

Ad v. 687 pelori Sicilia Graece Trinacria ideo dicitur, quod tres extremitates, quas Graeci ἄκρας vocant, in mare videtur extendere, Pachynum quod in austrum vergit, Lilybaeum quod Africam spectat, Pelorum quod in Tyrrhenum mare procedit. sed 'angusta ab sede' ideo adicitur, quia eminus videntibus eum locum Italia et Sicilia terra continens putatur, nec nisi ad vicinum accedentibus videtur.

Ad v. 688 Missus adest favore scilicet numinum: quae Anchises optaverat dicens "ferte viam vento facilem et spirate secundi". vel 'missus' iuxta qualitatem locorum; ita enim in illis angustiis et faucibus maris artari et conglobate spiritus fieri dicitur, ut ad illum locum tantummodo missus videatur. vivo praetervehor ostia saxo pro 'vivi saxi', ablativum pro genetivo, vel viva saxa habentia. 'ostia' vero aut litora sunt, aut exitus fluminis in mare, aut introitus portus.

Ad v. 689 Pantagiae hic fluvius Siciliae cum plenus incederet, implebat sonitu paene totam Siciliam: unde et Pantagias quasi †pantacuos dictus est, quasi ubique sonans. hic postea cum Cereri quaerenti filiam obstreperet, tacere iussus est numinis voluntate. megarosque sinus Megara oppidum est iuxta Syracusas. thapsvmque iacentem Thapsus insula non longe a Syracusis, plana, paene fluctibus par. talia monstrabat quia occurrebat: unde haec loca nosti?

Ad v. 690 Relegens renavigans, ut "et primi lege litoris oram". errata participium sine verbi origine: non enim facit 'error'. retrorsus quasi a fine ad caput retexens.

Ad v. 691 Infelicis vlixi epitheton ad inplendum versum positum more Graeco, sine respectu negotii. nam Aeneas incongrue infelicem Ulixen dicit; nisi forte quasi pius etiam hostis miseretur, cum similes errores et ipse patiatur. et notandum conclusam de Achaemenide mentionem.

Ad v. 692 praetenta anteposita. iacet sita est, ut "medio iacet insula ponto". plemyrium undosum quidam insulam, quidam fluvium putant dici. sane verbum de verbo expressit: hoc est enim 'undosum', quod 'Plemyrium'. sinus Syracusanus in quo Ortygia. cuius hic necessarie meminit; nondum enim erant conditae Syracusae. 'undosum' vero quod usque illuc †vestigio aestuantis Charybdis dicitur pervenire.

Ad v. 694 Ortygiam haec tantum Ortygia dicitur, Apollinis vero etiam Delos. et bene addidit 'priores', ut haec quae nunc est semper appellata sit Ortygia, haec vero prioribus tantum. fama est huc elidis amnem Elis et Pisa civitates sunt Arcadiae, in qua est fons ingens, qui ex se duos alveos creat, Alpheum et Arethusam: unde fit, ut fingantur coniungi in exitu, quos origo coniunxit ita. Arethusam autem etiam in Elide esse testatur Vergilius dicens "sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos". haec secundum fabulas venatrix fuit: quae dum se in Alpheo post laborem ablueret, ab eo adamata est [in speciem avis Alpheos cognovisset latere, etiam sic eam mutatam persequi coepit, quae cum] et diu fugiens deorum miseratione in fontem sui nominis mutata ad Siciliam per secretos meatus venit: quod etiam Vergilius ostendit "et tandem positis velox Arethusa sagittis". quam Alpheos illuc usque persequutus fonti eius se miscet: quod tali argumento probatur; nam cum equi, diebus festis Olympici Iovis certantes, in eo amne deluuntur, stercus equorum ex eo amne etiam in Arethusa recognoscitur. patera etiam quam in Alpheum quidam Olympionices miserat, in Arethusa inventa dicitur. quidam autem Arethusam non de Elide ad Siciliam venire, sed in ipsa Sicilia nasci volunt et venienti fluvio occurrere. alpheum quia Graece Ἀλφεῖος facit, ut Αἰνείας Aeneas, Μήδεια Medea. ore fonte vivo: et bene de fluvio, ut "unde per ora novem".

Ad v. 697 Ivssi numina magna loci veneramur vel ab Achaemenide admoniti, vel ab Heleno, vel ab Anchise, vel ab oraculis. et quaeritur, quae numina; vel quare non dixerit; et utrum Alpheum, an Arethusam intellegi voluerit.

Ad v. 698 Stagnantis helori fluvii qui ad imitationem Nili superfunditur campis. et Graeci stagna ἕλη dicunt, unde ait 'stagnantis Helori'.

Ad v. 699 proiecta porrecta, extenta, ut "proiecto dum pede laevo". pachyni promunctorium est austrum spectans: unde et Pachynum dictum ab aeris crassitudine; nam παχὺς est pinguis et crassus.

Ad v. 700 radimus propter saxa latentia. 'radimus' autem nimium adiuncti praeterimus, ut "radit iter laevum interior".

Ad v. 701 Camerina procul palus est iuxta eiusdem nominis oppidum: de qua quodam tempore, cum siccata pestilentiam creasset, consultus Apollo, an eam penitus exhaurire deberent, respondit μὴ κίνει Καμαρίναν· ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων : quo contempto exsiccaverunt paludes, et carentes pestilentia per eam partem ingressis hostibus poenas dederunt. sed hoc responsum Aeneae temporibus ignotum fuit: ergo non observavit poeta, sed ad praesens tempus locutus est.

Ad v. 702 Inmanisque gela civitas a fluvio nominata, sicut etiam 'campi Geloi'.

Ad v. 703 Agragas mons est muro cinctus, in cuius summa parte oppidum est: unde et Cicero ait "ad mare intra moenia ante oppidum expectabat" de Verre. notandum sane Vergilium haec, quantum ad sua tempora spectat, dicere, non quantum ad operis; Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel Agrigentum conditae: quod frequenter facit, sed nunc ideo vitiosum est, quia ex persona narrantur Aeneae.

Ad v. 704 Magnanimum quondam generator equorum secundum Pindarum quondam Agrigentini equos ad agones Graeciae mittebant, qui inde victores revertebantur. legimus etiam aliud: cum in Cappadocia greges equorum perissent, Delphici Apollinis responso adduxerunt equos de Agrigento, et reparavere meliores. quidam autem dicunt Heronem Agrigentinum, vel ut alii ferunt Dionysium, tyrannum Siciliae, equos ad agonem Elidis Olympicum duxisse, et omnes vicisse.

Ad v. 705 Palmosa selinus civitas est iuxta Lilybaeum, abundans palmis quibus vescuntur, et apio. an 'palmosa' ab equis nobilibus?

Ad v. 706 saxis lilybeia caecis vere dixit, nam litus Lilybetanum naturaliter saxis, quasi de industria constrictum est. sane notandum omnium trium promontoriorum Siciliae factam mentionem, ut "ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori" et "proiectaque saxa Pachyni" et hic modo "saxis Lilybeia caecis".

Ad v. 707 Drepani portus Drepanum civitas est non longe a monte Eryce, trans Lilybaeum, dicta vel propter curvaturam litoris, in quo sita est, vel quod Saturnus post amputata virilia Caelo patri illuc falcem proiecit, quae Graece δρέπανος dicitur: quod verisimile putatur propter vicinitatem Erycis, consecrati Veneri, quae dicitur nata ex Caeli cruore et spuma maris. quidam 'Drepana' dictum voluit a falce Cereris, quam ibi, cum filiam suam Proserpinam quaereret, amisit. Cato pluraliter "haec Drepana" dicit. inlaetabilis propter patris amissionem.

Ad v. 708 actis transactis, vel quomodo 'mensibus actis'.

Ad v. 711 Fessum deseris ut supra diximus, secundum Vergilium: nam Cato eum in originibus ad Italiam venisse docet; unde etiam in sexto illud amphibolon est "quo magis Italia mecum laetere reperta". nam et post Latinum Turnumque et Amatam dicitur excessisse. sed bene hic subtrahitur, ne parum decoro amori intersit. quaeritur sane cur sine ulla descriptione funus patris praeterierit? aut quia in V. dicturus est, et bis eadem dicere vitaverit, aut quia, sicut dictum est, Anchises ad Italiam cum filio pervenit.

Ad v. 712 Nec vates helenus quia dixerat "prohibent nam cetera parcae scire Helenum".

Ad v. 713 Non dira celaeno quae vel irata debuit adversa praedicere. et bona pietate mortem patris graviorem dicit esse, quam famem.

Ad v. 714 Hic labor extremus aut apud Drepanum: aut 'extremus' saevissimus, quia statim tempestate iactatus est. et bene de ipsa tempestate tacuit, quia Ilioneus supra dixerat "cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit".

Ad v. 715 Deus adpulit oris bene se commendat Didoni, dicens se ad eam deorum voluntate venisse. sane non dixit, quis deus, ut alibi "dabit deus his quoque finem".

Ad v. 716 unus non [est] interpellante regina interrogationibus.

Ad v. 717 Fata divum quae dii hominibus tribuunt. renarrabat aut 're' vacat, ut "confieri possit": aut apparet Aeneam ante de suis casibus cum Didone confuse locutum. et ideo hic addidit 'renarrabat', quasi quae dixerat antea, nunc ex ordine referebat, quod notat in primo "immo age et a prima dic hospes origine nobis". sane in secundi principio duo poetae sunt versus, sicut hic tres, et similis est finis initio: 'conticuit' et 'intentis'.

Ad v. 718 conticvit tandem ut "conticuere omnes". tandem diuturnitatem narrantis expressit. notandum sane quia controversiarum more epilogos dedit sex istis prioribus libris, quos et esse bioticos voluit. nam singulis res singulas dedit, ut primo omina, secundo pathos, tertio errores, quarto ethos, quinto festivitatem, sexto scientiam. epilogos autem sic variavit, ut in primo miseratio esset Didonis, in secundo mors Creusae, in tertio Anchisae, in quarto Didonis, in quinto Palinuri: in sexto Marcelli citum deflet interitum.