Jump to content

In Verrem/Actio prima

Checked
E Wikisource
Actio prima
70 a.C.n.

In C. Verrem oratio actio prima

Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae, vobisque periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras nationes, omnium sermone percrebruit: his iudiciis quae nunc sunt, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. Nunc, in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, [reus] in iudicium adductus est [C. Verres], homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et expectatione populi Romani, actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus, possetis; depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae Siciliae. De quo si vos vere ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea, quae in vobis remanere debet, haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tam adsequar, ut iudicium potius rei publicae, quam aut reus iudicibus, aut accusator reo, defuisse videatur.

Equidem, ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque repulerim; numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum, neque tanto opere pertimui, ut nunc in ipso iudicio. Neque tantum me exspectatio accusationis meae, concursusque tantae multitudinis (quibus ego rebus vehementissime perturbor) commovet, quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio, facere conatur: qui ita dictitat, eis esse metuendum, qui quod ipsis solis satis esset surripuissent; se tantum eripuisse, ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. Quod si quam audax est ad conandum, tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset. Verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est. Nam, ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici, perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. Semel, ait, se in vita pertimuisse, tum cum primum a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti, sed vetere ac diuturna flagraret, tum, ad iudicium corrumpendum, tempus alienum offenderet. Itaque, cum ego diem in Siciliam inquirendi perexiguam postulavissem, invenit iste, qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem potularet, — non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit; ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii, ut omnium populorum privatorumque literas iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset, hominem ab isto quaesitum esse, non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.

Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. Intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire, ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium, sua furta atque flagitia defixurus sim. Videt senatores multos esse testis audaciae suae; videt multos equites Romanos frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit. Videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes, cum publicis auctoritatibus convenisse. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse: sese (id quod difficillimum fuerit) tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret. Quod si non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio, aut in alicuius eloquentia aut gratia, spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia conligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium, ut arbitratu eius deligeretur ex senatu, qui reus fieret; qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret. Quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat, facile perspicio. Quam ob rem vero se confidat aliquid perficere posse, hoc praetore, et hoc consilio, intellegere non possum. Unum illud intellego (quod populus Romanus in reiectione iudicum iudicavit), ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret; hoc erepto praesidio, ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur.


Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam, iampridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? Cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura [primus gradus honoris] quid aliud habet in se, nisi [Cn. Carbonem spoliatum] a quaestore suo pecunia publica nudatum et proditum consulem? desertum exercitum? relictam proviciam? sortis necessitudinem religionemque violatam? Cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae: quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depopulatus est, tum cum [in Cn. Dolabellam] suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium; cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit. Cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio; simul in iure dicundo, bonorum possessionumque, contra omnium instituta, addictio et condonatio.

Iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia in provincia Sicilia; quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit; vix autem per multos annos, innocentisque praetores, aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur. Hoc praetore, Siculi neque suas leges, neque nostra senatus consulta, neque communia iura tenuerunt. Tantum quisque habet in Sicilia, quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit, aut satietati superfuit.

Nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, iudicata est: nulla res cuiusquam tam patria atque avita fuit, quae non ab eo, imperio istius, abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives Romani servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter pecunias iudicio liberati; honestissimi atque integerrimi, absentes rei facti, indicta causa damnati et eiecti; portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae; nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati; classes optimae atque opportunissimae, cum magna ignominia populi Romani, amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta antiquissima, partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit, nudavitque omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam delubra omnia, sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus est. Deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. In stupris vero et flagitiis, nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo, quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.

At enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab hominibus? Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit; ut mihi magis timendum sit, ne multa crimina praetermittere, quam ne qua in istum fingere, existimer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea, quae scit, mecum recognoscere.

Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. Non id agit, ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. Simulat his se rebus confidere, sed video quid agat (neque enim agit ocultissime); proponit inania mihi nobilitatis, hoc est, hominum adrogantium, nomina; qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt. Simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.

Quam spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter iam, iudices, vobis exponam: sed prius, ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite. Ut primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. Mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem, dum iudices reiecti sunt. Postea quam reiectio iudicum facta est — quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani, et in reiciendis iudicibus mea diligentia, istorum impudentiam vicerat — renuntiata est tota condicio. Praeclare se res habebat. Libelli nominum vestrorum, consilique huius, in manibus erant omnium. Nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis adlini posse: cum iste repente, ex alacri atque laeto, sic erat humilis atque demissus, ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse, condemnatus videretur.

Ecce autem repente, his diebus paucis comitiis consularibus factis, eadem illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur; eaedemque vestrae famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. Quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post, aperto suspicionis introitu, ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore pervenimus.


Nam, ut Hortensium consul designatus, domum reducebatur e Campo, cum maxima frequentia ac multitudine fit obviam casu ei multitudini C. Curio; quem ego hominem honoris [potius quam contumeliae] causa nominatum volo. Etenim ea dicam, quae ille si commemorari noluisset, non tanto in conventu, tam aperte palamque dixisset: quae tamen a me pedetentim cauteque dicentur; ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.

Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem: appellat hominem, et ei voce maxima gratulatur: ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit: cum hoc consistit; hunc amplexatur; hunc iubet sine cura esse. "Renuntio," inquit, "tibi, te hodiernis comitiis esse absolutum." Quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur: immo vero, ut quisque me viderat, narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum, videbatur: ridiculum eis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus, positam arbitrabantur: indignum eis, qui altius aspiciebant, et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant. Etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur: aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, postea quam defensor eius consul est factus, absolvitur! Quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil, invito consule designato! Quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentur? Non: omnia in unius potestate ac moderatione vertentur.


Vere loquar, iudices: vehementer me haec res commovebat. Optimus enim quisque ita loquebantur: iste quidem tibi eripietur: sed nos non tenebimus iudicia diutius. Etenim quis poterit, Verre absoluto, de transferendis iudiciis recusare? Erat omnibus molestum: neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia, quam hominis amplissimi nova gratulatio, commovebat. Cupiebam dissimulare me id moleste ferre: cupiebam animi dolorem vultu tegere, et taciturnitate celare. Ecce autem, illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur, et M. Metello obtigisset, ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam, ut is domum quoque pueros mitteret, qui uxori suae nuntiarent.

Sane ne haec quidem mihi res placebat: neque tamen, tanto opere quid in hac sorte metuendum mihi esset, intellegebam. Unum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam: fiscos compluris cum pecunia Siciliensi, a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos: ex his quasi decem fiscos ad senatorem illum relictos esse, comitiorum meorum nomine: divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos. Ex quibus quidam, qui se omnia mea causa debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit: demonstrat, qua iste oratione usus esset: commemorasse istum, quam liberaliter eos tractasset [etiam] antea, cum ipse praeturam petisset, et proximis consularibus praetoriisque comitiis: deinde continuo esse pollicitum, quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. Hic alios negasse audere; alios respondisse, non putare id perfici posse: inventum tamen esse fortem amicum, ex eadem familia, Q. Verrem, Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui, HS quingentis milibus depositis, id se perfecturum polliceretur: et fuisse tum non nullos, qui se una facturos esse dicerent. Quae cum ita esset, sane benevolo animo me, ut magno opere caverem praemonebat.


Sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Urgebant comitia; et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia. Instabat iudicium: ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere quae ad iudicium pertinebant libere, comitiorum metu deterrebar: petitioni toto animo servire, propter iudicium non licebat. Minari denique divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum. Atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio, primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent: Siculos in eo sane liberos fuisse; qui quam ob rem arcesserentur cum intellegerent, non venisse. Interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. Cursare iste homo potens, cum filio blando et gratioso, circum tribus: paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnes et convenire. Quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus, ut cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer.

Postea quam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto, nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. Reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta, ut, quacumque posset ratione, res ita duceretur, ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. In eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum; deinde Hortensium consulem non [solum, sed] etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus attendite: dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi, ut isti pro praerogativis eam reddidisse videatur.

An me taciturum tantis de rebus existimavistis? et me, in tanto rei publicae existimationisque meae periculo, cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? Arcessit alter consul designatus Siculos: veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum iis ita loquitur: se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum.


[10]

[recensere]

Quid est, quaeso, Metelle, iudicium corrumpere, si hoc non est? testis, praesertim [Siculos], timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu, et duorum praetorum potestate? Quid faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis, ut, quod ille dictitat, alicui, qui te ignoret, verum esse videatur?

Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. "Non solum effugiemus" inquit "hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem: accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione corrumpere: propterea quod iam antea, cum iudex in iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc iudicem ex Kal. ianuariis non habebimus. Q. Manlium, et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus. P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus. M. Crepereius, ex acerrima illa equestri familia et disciplina; L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima; Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, — tres hi, homines veteres tribuni militares sunt designati: ex Kal. ianuariis non iudicabunt. Subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. Ita secundum Kalendas ianuarias, et praetore et prope tot consilio commutato, magnas accusatoris minas, magnamque exspectationem iudici, ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus."

Nonae sunt hodie Sextiles: hora VIII. convenire coepistis. Hunc diem iam ne numerant quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos, quos C. Pompeius facturus est. Hi ludi dies quindecim auferent: deinde continuo Romani consequentur. Ita prope XL. diebus interpositis, tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur: deinde se ducturos, et dicendo et excusando, facile ad ludos Victoriae. Cum his plebeios esse coniunctos; secundum quos aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt. Ita defessa ac refrigerata accusatione, rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam: quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem. Nunc tamen hoc animo sum, ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim; et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.


[11]

[recensere]

Nunc ego, iudices, iam vos consulo, quid mihi faciendum putetis. Id enim consili mihi profecto taciti dabitis, quod egomet mihi necessario capiendum intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae, diligentiaeque capiam fructum; et [ex accusatione] perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. Sed, in hac laude industriae meae, reus ne elabatur summum periculum est. Quid est igitur quod fieri possit? Non obscurum, opinor, neque absconditum. Fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. Res omnis mihi tecum erit, Hortensi. Dicam aperte: si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem; nunc, quoniam pugnare contra me instituisti, non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa [malitiose], necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere. Tua ratio est, ut secundum binos ludos mihi respondere incipias; mea, ut ante primos ludos comperendinem. Ita fit ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.


[12]

[recensere]

Verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. Ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere, qui innocentiae abstinentiaeque fecissent; tum suscepto negotio, maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset. Nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium, iam omnium iudicio condemnatum, vocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. Nunc vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, — qui, quasi de industria, in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, — hoc me profiteor suscepisse, magnum fortasse onus et mihi periculosissimum, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque meae contenderem.

Quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. Hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kal. ianuariis secum agere de re publica ac de hominibus improbis voluit: hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherimumque polliceor. Moneo, praedico, ante denuntio; qui aut deponere, aut accipere, aut recipere, aut polliceri, aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.


[13]

[recensere]

Erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate; ego autem aedilis, hoc est, paulo amplius quam privatus. Tamen huius modi haec res est, quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam (si fieri possit) quam privatus esse videatur. Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam, eitis certis rebus agentur, quae inter decem annos, postea quam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt. Cognoscet ex me populus Romanus quid sit, quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos, in nullo iudice [equite Romano iudicante] ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit: quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis, sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidus damnatus dixerit, minoris HS triciens praetorium hominem honeste non posse damnari: quid sit quod, P. Septimio senatore damnato, Q. Hortensio praetore, de pecuniis repetundis lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset; quod in C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt; quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum sit, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse; quod inventi sint senatores, qui, C. Verre praetore urbano sortiente, exirent in eum reum, quem incognita causa condemnarent; quod inventus sit senator, qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore, ut reum condemnaret. iam vero quo modo illam labem, ignominiam, calamitatemque totius ordinis conquerar? hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? Haec omnia me diligenter severeque acturum esse, polliceor.


[14]

[recensere]

Quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum at commissum? cum planum facere multis testibus possim, C. Verrem in Sicilia, multis audientibus, saepe dixisse, "se habere hominem potentem, cuius fiducia provinciam spoliaret: neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere, ut secum praeclare agi diceret, si unius anni quaestum in rem suam converteret; alterum patronis et defensoribus traderet; tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret."

Ex quo mihi venit in mentem illud dicere (quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem, intellexi vehementer populum Romanum commoveri), me arbitrari, fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur. Si enim iudicia nulla sint, tantum unum quemque ablaturum putant, quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur: nunc, quod eius modi iudicia sint, tantum unum quemque auferre, quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus, satis futurum sit: hoc profecto infinitum esse: se avarissimi hominis cupiditati satisfacere posse, nocentissimi victoriae non posse.

O commemoranda iudicia, praeclaramque existimationem nostri ordinis! cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum causa comparata sunt. An iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? Quo maiore etiam (si fieri potest) apud vos odio esse debet, quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio, vos sui similis esse arbitretur.


[15]

[recensere]

Cui loco (per deos immortalis!), iudices, consulite ac providete. Moneo praedicoque — id quod intellego — tempus hoc vobis divinitus datum esse, ut odio, invidia, infamia, turpitudine, totum ordinem liberetis. Nulla in iudiciis severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. Itaque a populo Romano contemnimur, despicimur: gravi diuturnaque iam flagramus infamia. Neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. Neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui (Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo, de tribunicia potestate referente), cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus: "Patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri: quod si in rebus iudicandis, populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos." Ipse denique Cn. Pompeius, cum primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi (id quod maxime exspectari videbatur) ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus, et grata contionis admurmuratio. Idem in eadem contione cum dixisset "populatas vexatasque esse provincias; iudicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle;" tum vero non strepitu, sed maximo clamore, suam populus Romanus significavit voluntatem.


[16]

[recensere]

Nunc autem homines in speculis sunt: observant quem ad modum sese unus quisque nostrum gerat in retinenda religione, conservandisque legibus. Vident adhuc, post legem tribuniciam, unum senatorem hominem vel tenuissimum esse damnatum: quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent. Nulla est enim laus, ibi esse integrum, ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere. Hoc est iudicium, in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit. In hoc homine statuetur, possitne, senatoribus iudicantibus, homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. Deinde est eius modi reus, in quo homine nihil sit, praeter summa peccata maximamque pecuniam; ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio, nisi ea quae turpissima est, residere possit. Non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio, tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur.

Postremo ego causam sic agam, iudices: eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. Habeo autem certam viam atque rationem, qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim. Ita res a me agetur, ut in eorum consiliis omnibus non modo aures hominum, sed etiam oculi [populi Romani] interesse videantur. Vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. Constat inter omnis, post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. Hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos (quod fieri non potest), sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.


[17]

[recensere]

Quapropter, primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iampridem inventus est reperiatur: deinde si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam (mehercule) mihi prius, quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.

Verum, quod ego laboribus, periculis, inimicitiisque meis, tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat, tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. Suscipe causam iudiciorum: suscipe causam severitatis, integritatis, fidei, religionis: suscipe causam senatus, ut is, hoc iudicio probatus, cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. Cogita qui sis, quo loco sis, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis, debeas: fac tibi paternae legis [Aciliae] veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundiis optimis iudiciis severissimisque iudicibus usus est. Circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant; quae te noctis diesque commoneant, fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. Qua re si [Glabrionis] patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis; si avi [Scaevolae] prudentiam ad prospiciendas insidias, quae tuae atque horum famae comparantur; si soceri [Scauri] constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere; intelleget populus Romanus, integerrimo atque honestissimo praetore, delectoque consilio, nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad rationem salutis.

[18]

[recensere]

Mihi certum est, non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. Non patiar rem in id tempus adduci, ut [Siculi], quos adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui potestatem non habeant. Non sinam profecto, causa a me perorata [quadraginta diebus interpositis], tum nobis denique responderi, cum accusatio nostra in oblivionem diuturnitate adducta sit: non committam, ut tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit; quae convenit uno tempore undique, comitiorum, ludorum, censendique causa. Huius iudici et laudis fructum, et offensionis periculum, vestrum; laborem sollicitudinemque, nostram; scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit, omnium puto esse oportere.

Faciam hoc non novum, sed ab eis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis, quod ita testis constituam, ut crimen totum explicem; ut, ubi id [interrogando] argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem: ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tunc, cum omnia dicta sunt, testes dantur; hic in singulas res dabuntur; ut illis quoque eadem interrogandi facultas, argumentandi dicendique sit. Si quis erit, qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet: nunc id, quod facimus — ea ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus — necessario fieri intellegat. Haec primae actionis erit accusatio.

Dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter, in civis Romanos atque in socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit tum praeterea quadrigentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus, ut hoc statuatis, etiam si spatium ad dicendum nostro commodo, vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse.

Dixi.