Jump to content

In amplissimo

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In amplissimo
1902

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXXIV (1901-1902), pp. 623-625.
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII
LITTERAE
AD EMUM. GIBBONS ARCHIEPISCOPUM BALTIMORAE ALIOSQUE ORDINARIOS FOEDERATARUM AMERICAE CIVITATUM, UT EISDEM SIGNIFICARET QUANTA AFFECTUS FUERIT :LAETITIA EX LITTERIS AB EISDEM SIBI CONSCRIPTIS*
Dilecte Fili Noster
ac Venerabiles Fratres
salutem, et apostolicam benedictionem

In amplissimo Pontificum Romanorum ordine tertios censeri Nos, quibus vicesimum quintum maximi Sacerdotii annum inire feliciter datum est, iure plane factum Nos insolens gaudemus atque, ob reverentiam Apostolicae Sedis, catholicum ubique nomen gratulatur. In hac vero gratulantium corona, etsi vox omnium grata, Foederatarum tamen Americae Civitatum Antistites ac fideles peculiari Nos iucunditate afficiunt, tum ob conditionem qua regio vestra facile plurimis antecellit, tum ob singularem amorem quo vos complectimur.—Libuit vos, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, in communibus quas dedistis literis, ea singulatim recordari quae per emensa Pontificatus spatia, caritatis instinctu, in ecclesiarum vestrarum utilitatem perfecimus. Nobis autem, grata vice, meminisse placet multa atque varia, quae solatium a vobis toto tempore contulerunt.—Nam si munus hoc ineuntes supremi Apostolatus, haud levi Nos suavitate affecit rerum vestrarum adspectus; at modo, in eodem munere, quartum supra vigesimum praetergressi annum, profiteri cogimur suavitatem illam pristinam non obsolevisse unquam sed crevisse in dies ob praeclara catholicae rei inter vos incrementa. Quorum sane incrementorum caussa, etsi Dei numini tribuenda primum, vestrae tamen navitati etiam atque industriae est adscribenda. Prudentiae etenim vestrae hoc dandum est, quod, perspecta egregie gentium istarum indole, sic rem sapienter gesseritis, ut genus omne catholicorum institutorum apte ad necessitates atque ingenia promoveretis.—In quo illud longe maximam promeretur laudem, fovisse vos fovereque sedulo semper ecclesiarum vestrarum cum hac principe Ecclesia et Christi in terris Vicario coniunctionem. Hic namque, ut fatemini recte, totius regiminis, magisterii et sacerdotii apex est atque centrum; unde unitas exsurgit, quam Christus indidit Ecclesiae suae quaeque potior nota est qua ab humanis quibusque sectis distinguitur.— Cuius quidem regiminis ac magisterii influxus saluberrimus, sicut nulli per Nos gentium defuit; ita vobis populisque vestris nunquam permisimus desiderari. Enim vero opportunitatem omnem libenter captavimus, quo vobis et rei sacrae apud vos curarum Nostrarum constantiam testaremur. Diuturno autem experimento fateri cogimur, vobis efficientibus, ea Nos docilitate mentium et animorum alacritate praeditos vestrates reperisse, quae omnino par fuerat. Quamobrem, dum ceterarum fere gentium, quae, longo aetatum cursu, catholicis utuntur sacris, conversio atque inclinatio moerorem indunt; ecclesiarum vestrarum status, fiorenti quadam iuventa, hilarat animos iucundissimeque tangit. Utique, nullus vobis a civili regimine ex lege favor, reipublicae tamen moderatoribus ea laus profecto obvenit, quod vos libertate iusta nullo modo prohibet. Secundo igitur tempore ad agendum strenue vobis catholicoque agmini utendum est, ut, contra gliscentes errores orientesque absurdarum opinionum sectas, veritatis lumen quam latissime proferatis.— Equidem non latet Nos quantam quisque vestrum, Venerabiles Fratres, scholis ac gymnasiis sedulitatem praestet sive instituendis sive provehendis ad rectam puerorum institutionem. Apostolicae Sedis hortationibus et Concilii Baltimorensis legibus id plane congruit. Congruit porro cleri spei augendae ac dignitati amplificandae egregia, quam sacris seminariis impenditis opera. Quid plura ? Eis qui dissident, edocendis et ad veritatem trahendis consuluistis sapienter doctos probosque e clero viros destinantes, qui regiones circumquaque peragrent, ac publice, sive in templis sive aliis in aedibus, familiari veluti sermone coronam alloquantur enodentque obiectas difficultates. Egregium plane institutum, ex quo fructus uberes iam novimus percipi. Nec miseras interea nigritarum atque indorum sortes caritas vestra praeterit; nam, missis fidei magistris largaque ope adtributa, aeternae ipsorum saluti prospicitis studiosissime. Haec omnia laeto animo prosequi meritaque honestare commendatione libet, ut, si cui est opus, stimulos ad audendum addamus.—Demum, ne gratae voluntatis praetereamus officium, ignorare vos nolumus qua affecti simus delectatione ob largitatem, qua gens vestra Sedis Apostolicae angustiis, submissa stipe, ire suppetias nititur. Magnae reapse multaeque urgent necessitates, quibus, ad propellenda damna fidemque tutandam, Christi Vicarium utpote summum Ecclesiae Pastorem ac Patrem, prospicere opus est. Quare et largitas vestra in fidei exercitationem ac testimonium recidit.

His de omnibus caussis, benevolentiam Nostram iterum vobis atque iterum profiteri libet. Eius autem sit pignus itemque munerum divinorum auspicium Apostolica benedictio, quam vobis universis et gregi cuique vestrum credite amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XV Aprilis anno MDCCCCII, Pontificatus Nostri vigesimo quinto.


LEO PP. XIII


  • ASS, vol. XXXIV (1901-1902), pp. 623-625.