Jump to content

In aniversario dedicationis

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In aniversario dedicationis
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus
In aniversario dedicationis

Hodie huic domui salus facta est.

Cum patriarcha Isaac seminarium idei Christianae, in quo benedicendae erant omnes gentes, ilium suum Jacob, dilectum a Deo Esau fratrem odio habente, vellet coniugio sancto foederari. Et mater Rebecca de eo materne sollicta, ne ab Esau occideretur, providit ut fugeret in Mesopotamiam, ad domum patris ac fratris sui, et inde uxorem duceret, ait, Si Jacob ilius meus uxorem duxerit de iliabus Chanaan, per dolore moriar, ipse Jacob matri suae obeditus perrexit, sine famulitio, equis, camelis, asinis, et suo madico itineris compendio sicut viatico: ab omni humano solatio destitutus ac derelictus in monte Susa venit, et pernoctevit: Ibique mirabiliter in somnis videns Dei visionem, futurae suae sponsae in mysterio praesagium: scalam a terra ad coeli cacumen exten- sam et stantem: in summitate eius coeli apertum oraculum: Deum scalae innixum: angelos autem ascendentes & descendentes, audivit verba Dei; ego ero custos et protector tuus, benedicam tibi terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo post te multiplicabo te ad orientem et occidentem: ad meridiem et aquilonem, et in semine tuo benedicuntur omnes tribus terreae.

Tunc Jacob evigilans a somno dixit: Vere hic domus Dei est, et ego nesciebam: quam terribilis est locus iste: hic domus Dei est, et porta coeli.

Cumque haec verba in omnibus dedicationibus ecclesiam utique sponsa Dei, mystico decantentur, qualiter ad nuptias sponsae & agni pertineant, vel accipienda sint, cum gratia et auxilio Dei, tractabitur. Praeparate corda vest ra, et inchoabimus in nomine Jesu et Mariae.

Sponsam quaesiturus Jacob visionem hanc vidit admirabiliter sponsa Christi per Jacob repraesentati ecclesia est. Mons in quo dormivit Jacob Susa antea, postea visionem transacta Bethel id est domus Dei dictus est. De quo in Spiritu Isaias: Et erit in diebus illis, praeparabitur mons domus Domini Nostri in vertice montium. Item ut melius mons iste intelligatur, indice designat: Venite, ascendamus ad montem Domini, et docebit nos vias et semitas suas. Quoniam de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierosolyma.

Quia Spiritus Sanctus in die Pentecostes descendit, et ibi praeperata invenit apostolorum, ac credentium corda, illaque replens ibidem legem Christi anam, id est symbolum Apostolorum dictavit: verbum fecerunt primum, idei et praedicationis in Hierosolyma Apostoli, repudiato per Judaeas Chrsti evangelio, inde in omnem terram, exivit sonus eorum, et in ines orbis terrarum verba eorum. Et haec est ecclesia Domus Dei viventis.

Sponsa assumitur, ut ilij procreentur in dilectione et unione mirabili quae in sacro coniugio.
2. Ut perpetuentur, et coniungantur familiae.
3. Ut charitas extendatur in mundo, et repleat mundum. Ideo cognati exiluduatur: solae ducuntur extranae a cognatione.
4. Ut familia recte gubernetur, et domestica vigeat oeconomia. Ecce quomodo spiritualiter et mystice visio Jacob ad nuptias pertineat ecclesiae, et ad domum Dei. In domo pater familias caput est. Hic Deus scalae innixus apparet ilius Dei.