Jump to content

In dedicatione ecclesiae

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In dedicatione ecclesiae
5. Julij 1615
editio: incognita
fons: incognitus

Graetij, 5. Julij 1615

In dedicatione ecclesiae

Hic peccatores recepit, et manducat cum illis.

Murmuravit contra Moysen Maria soror eius, forte quia Zephoram Aethiopisam Jethro filiam duxisset uxori, hoc ipso, omnibus foeminis filiabus Israel, atque ipsi MARIAE primatum ambienti praelatam. Eo quod nigra, et gentilis esset etc. Et dominus percussit Mariam lepra longe deformiori. Et eiecta fuit extra castra. Oravit Moyses ad dominum et sanata fuit.

Murmuravit populus Israel ad petram contradictionis, ubi dominus ingenti miraculo populum potavit. Murmurant hic scribae pharisai contra domi num per Moysen significatum quod publicanaes peccatores reciperet. Aliter in corde eos, et interiori homine dominum per veniam et gratiam formosas reddente, quam isti deforis iudicarent.

Haec verba luculenter enucleanda sunt per Dei gratiam Spritus Sancti assistentiam praeparate corda vestra. Et inchoabimus in nomine Jesu et MARIAE.

Hic ille idem est, qui in veteri testamento populum Israel manna coelesti pacuit. Aquam vitalem percussa petra produxit, unde satiaretur omnis multitudo Israel.

Qui per mare Rubrumu pharaone submerse eduxit.

Qui reges fortes devicit: et terram eorum possidendam tradidit Israel haereditati suo et in funiculo distributionis divisit.

Qui fecit magnalia, et mirabilia multa in manu forti et brachio extento.

Quem tamen Iudaei in propria venientem non receperunt.

Recipit. In veteri testamento magna fuit dei maiestas et reputatio. Nullus ausus fuit umquam appropinquare Deo, nisi quem ipse vocasset. Vade inquit DEUS, descende et populum contestare, ne appropinquis monti Synai: neque attingat. Rei cumqua non attigerit morte monetur.

Cum testamentum et foedus vellet cum populo Israel icere.

Item Moysi e rubo dixit. Ne accesseris. Sed solve calciamenta sua. Locus enim in quo stas, terra sancta est.

Ex arca testamenti per angelos stantes in propitiatorio, & super cherubin sedens loquebatur. Terribilis erat, unde loquitur populus: tu nobis loquere et non loqua- tur nobis Dominus, ne forte moriamur.

Ecclesiae sese ordinis, posteriora scilicet tantum oculis exhibendo.

Misericorditer nimis in nova lege

Quando descendit in carnem Dominus, et nostram induit naturam: licet tunc gloriam et beatitudinem, et claritatem et coronam gloriae suae in instanti suae incarnationis meruisset ac potuisset a Deo Patre eadem? donari: noluit tamen, quoad usque opus redemptionis nostrae periceretur.

Ponitur in praesepio: inter animalia, inter pauperes, et egenos reperitur: ut eis Propheta: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Quare hoc? Ut ovem perditam acquireret. In utero matris portatur ad Joannem Baptistam qui et ipse originali peccato ingratus, quaesitus fuit, ex utero matris sanctiicatus. Ut audivit vocem Mariae per quam Jesus locutus est, exultat Joannes sanctiicatus prophetat per matrem. O grande miraculum. In Aegyptum deportatur: ut oves requiratur perditas. A septennio singulis an- nis Hierosolymas peregrinationis quam destabat a Nazareth 30 milliaribus duodecimo anno inter doctores reperitur ut oves pastor bonus requireretur.

Anno trigesimo aetatis circumiit per castella, civitates, oppida, pagos, evan- gelizat ut bonus pastor oves perditas requiratur. Numquam pastor, vae- nator, mercator vel messor ita indefessus quaerit feras, mercos, spicas: sicut Dominus noster Jesus Christus ubique circumitur, vocavit, invitavit, quae sivit ovem perditam.

Ovis errabunda et segregata a grege, timet quaelibet umbras, sonum, etiam pastorem suum et fugit putans se lupum devorantem.

Bonus pastor autem accipit pellem ovis, illa induitur et tunc accedit ovis, pu- tans se sociam, et sic capta abportatur in humeris a pastore ad caulas.

Reliquit 99 in deserto.18 Id est angelorum choros quibus imperare potuit uti ab aeterno. Sic in puncto susceptae humanitatis. Noluit donec morte devicta coe- los ascenderet et ovem centesimam haerentem secum in caelum reportaret.

Episcopi et sacerdotes nunc urbaria, quam ovilia potius curantur dicendi pistores non pastores. Porcos & vaccas, non oves quaerentes. Habebant Iudai sex civitatis refugii: ad quas casu non voluntate homicidium committiuntur confugabantur ibi se purgabant, et non nisi mortuo summo pontiici uberi exi- bant. Voluntarii homicidae semper tradebantur ad necem.

Nos autem V. refugii civitates habemus longe meliores sanctiores, tutiores in morte nostri summi pontiicis Domini Nostri JESU Christi. Et libenter concedimus ampleare numerum Judaeis. Sunt autem eius V. vulnera, quibus nos perditi redempti et salvati sumus. Docuisse Psalmissa. Petra refu- gium Herinaicis. Erinaccei peccatores sunt. Petra autem Christus. Attende for- tissimas refugij civitates in Petra.

Quoties, daemon, caro, mundus, peccatum, tribulatio, angustiae, adeo in- surgunt ut mundi spatia nobis angustientur: huc fugito oratione, meditatione, sacramentorum perceptione, quea (!) hinc proluxerunt, et salvaberis.

Aquilae insidiantur. Erinaciis, ubi modicum petrae foramen invenirat, in tuto sunt. Sic, tu peccator Erinacce, in foraminibus petrae fugam tuam, et receptaculum constitueris, & in aeternum securus eris. Praestante Domino Nostro JESU Christo, cui laus & honor & gloria in saecula saecularum. Amen.