In dedicatione ecclesiae Beatae MARIAE virginis assumpate, virgginum dominicarum. Zachaee festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In dedicatione ecclesiae Beatae MARIAE virginis assumpate, virgginum dominicarum. Zachaee festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere
7. Iulii 1619
editio: incognita
fons: incognitus

Graetii, 1619

In dedicatione ecclesiae Beatae MARIAE virginis assumpate, virgginum dominicarum. Zachaee festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere.

Omnis est DEUS cuius coelum sedes est et terra scabellum pedum eius: cuius maiestas nullis terminis nec caelorum aut terrae ambitu continetur: qui ex nimia dilectione sua qua dilexit nos, ut per misericordiam suam magnam nimis dicere dignatus est: deliciae meae esse cum ilijs hominum: cuius pleni sunt coeli & terra maiestate gloriae eius. Sibi loca deligit aliqua in habitationem sibi. Sic voluit aediicari templum a Salomone in Hierosolyma. Quod in Encaenijs sua praesentia, alias praedicatione, & miraculis illustravit Dominus Noster JESUS Christus: ubi arca Domini DEI exercituum sedentis super cherubin collocata fuit, et ex propitiatorio responsa dabat veris adoratoribus. Qui etiam hodie Zachaeo mansionis suae in domo eius promisit gratiam qua templa deo sacrata paritor implet & ornat. Posset quaeri, ut it ab haereticis: cum DEUS omnia benedicerit. Et quae creavint fuerint valde bona. Quare ecclesia consecrat templa, clericos, res alias etc. Et de his his sermo erit.

Quoad primum. Loca, templa & altaria consecrantur Domino DEO soli, ubi peculiaritur praesentiae suae signa manifestavit, ac nominis sui sancti memoriam posuit. Et haec sibi dicata ac propria habuit, ibique cultum sibi adhiberi voluit. Ecce Noe, post diluvium aediicavit altarem domino obtulitque de mundis animalibus holocaustum gratiarum actionis; odoratusque est sacricium in odorem suavitatis et iuravit non amplius terram perdere aquis diluvii. Et in signum rei, arcum suum posuit in nubibus coeli.

Jacob dormiens super montes Bethel vidit scalam a terra coelum usque pertingentem vivus sanctitati innixum Dominum et angelos per eam ascendentes ac descendentes. Mane surgens erigebat lapidem in titulum fundens oleum desuper et dixit: terribilis est locus iste. Dominus est in loco isto. Vere locus iste sanctus est & ego nesciebam. Abrahamo in monte Dominus videt comonstratus fuit locus, ubi oferet Isaac unigenitum suum in holocaustum. Complacuit DEO, et, iuravit semini Abrahamae benedictionis in sempiternum. Super eodem monte Moria aediicavit Salomon templum Domino: nebula complevit illud ut maiestas Domini, ita ut non possent stare sacerdotes. Ibi promisit Dominus se habiturum aures erectas in preces orantium et exauditurum de coelo suo sancto, si bellum, fauces, locusta, siccitas, pestilentia aut aliae plagae fuerint. Posuitque ibi nomen suum in sempiternum.

Moyses ad radices montis Synai pascens oves Jethro soceri sui, vocatus a Domi no e rubo inaudijt: solve calceamenta de pedibus tuis. Locus enim in quo stas, locus sanctus est. Per calceamenta, omnes terrenae ac carnales cogitationes intelligendo, quas templum ingredientes ad orandum deponere decet omnimode.

Constantinus Magnus aediicavit basilicam Sancti Joannis Evangelistae in Laterano, Sancti Petri Pauli, Sancti Crucis in Hierosolyma, Sanctus Sylvester illud consecravit, et formulam consecrandi dedit. Ecce apparuit in pariete Ecclesiae Salvatoris imago. Quaeritur hic secundo: an soli Deo templa, vel arae consecrandae? Cur etiam sanctis?

Respondetur: soli Deo immortali & glorioso templa consecrari ut super in nomine Abraham, Jacob, Moyse et alijs dictum est. Titulus datur. Sic Jacob erexit lapidem in titulum, super quo dormiebat. Ecce templa sancti Trinitatis, Salvatoris Romae Viennae, sanctissimae sanguinis Graetij. Sancti Spiritus passim.

Cur etiam sanctis! Respondetur. Etiamsi Deo soli aediicentur templa & arae. Videmus dedicentur ac sanctiicentur adduntur tamen patroni san- cti pro locorum et hominum opportunitate, qui peculiari tutela et patrocinio, locum, habitatores et res eorundem custodiant, et apud DEUM intercessores exi- stant. Sancti enim amici DEI et templa Spiritus Sancti vos amici mei estis si feceritis quod ego praecipio vobis.54 Amicos suos sibi iungit DEUS, ubi ego sum illic et minister meus erit.

Angelus Raphael Tobiae preces detulit Deo, Sanctus Michael Archangelus apud Sipontinos mirabiliter apparuit: voluitque locum sibi in custodiam datum erigi in Ecclesiam, ubi Deo cultus in memoria omnium angelorum adhiberetur.

Arca foederis habebat duos Cherubim alas suas super eas extendentes, inde dominus loquebatur. Colonientes in agro Sanctae Ursulae. Romani oneribus sanctis. Alij pro devotione suis sanctis et patronis templa aras erigebant, in qui bus reponebant eorum sacras reliquias prout se commoditus obtulit. Viderint qui fundationes convellunt bona ecclesiarum rapiunt, alienunt, quomodo stabunt iusti & sancti in magna constantia contra illos ad Deum clamantes. Balthasar rex. Heliodorus. Lauretana domus. Arae sepulchrum habeat: ubi locantur etiam reliquiae. Unde sub altare Dei audivi voces occisorum dicentium: vindica. Personae consecrantur Deo, uti hodie novus sacerdos ordinatus est. Sic Levitae, Aaron, sacerdotes, Samuel propheta, Hieremias, Sanctus Joannes Baptista ab utero matris Domini sanctiicati in servos peculiares in perpetuum. Quibus etiam dictus: sancti estote, quia ego sanctus sum.

Res etiam benedicuntur: omnis creatura Dei bona sanctiicatur per verbum Dei et orationem, ut revolutuus diabolus non nocent servis Dei in creaturis ad usum humanum pertinentibus. Caeremoniae sanctae ac pulcherrimae in consecratione Ecclesiae & altarium:

  1. Episcous circuit ecclesiam forinsecus aspergens in sanctitate, quo signat DEUM Patrem Omnipotentem Summum.
  2. Per eandem partem, circa terram: designat DEI ilium, qui descendit de coelis, prope nos et prope nostram salutem et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine & homo factus est.
  3. Circuit ad alias partes spargens in medio parietis: designat Spiritum Sanctum, qui post ascensionem Domini sedentis ad dexteram Pat ris misit Spiritum Sanctum in discipulos ut sit Ecclesiae doctor Paraclizus Baraclisus, dux veritatis est, haaereticos.

II. Episcopus ingressus templum super cineres in baculo scribit in forma crucis Graecum & Latinum alphabeticum designat Jesum Christum Dominum Nostrum qui in baculo crucis, cum Judaei repulissent verbum DEI, Grae cos primum, postea Latinos & gentes convertit. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.

III. Acceduntur in pictis XII. crucibus parietum totidem lumina, quae aposto licum numerum et collegium designant dicente Paulo. Praedicamus Christum cruciixum, Judais scandalum gentibus stultitiam. Isti enim sunt trium- phatores & amici DEI, plantaverunt Ecclessiam sanguine suo.

IV. Septies episcopus circuit & aspergit altare designant septem Domini Nostri Jesu Christi circuitus & ingressus in civitatem Sanctum Hierosa- lem: Episcopus autem Christum igurat.

Primo est. Quando ad circumcisionem fuit deportatus.
2. Quando praesentatus a matre 40 die.
3. Cum anno XII aetatis suae ascendit cum parentibus & cognatis in Hierusalem. Et tertia die in templo inter doctores inventus est.
4. Venit dominus in Hierusalem, et eiecit nummularias ementes et vendentes dicens: domus mea domus orationis est. Vos autem ...
5. Quando triumphali modo gloriosus ingressus est dominica palmarum.
6. Feria V. coenae domini sed clam in ... ubi typicam coenam ingit, lavit pedes discipulorum et sacramentum instituit.
7. Coena inita, exiens ad hortum, captusque a Judaeis. Agnus innocens vinctus inducitur. Ibi mira passus usque ad cruciixionem.

Sepulchri formam altare praefert. Quia innocens dominus occisus matri in gremio, et postea in sepulchro depositus est. Lapis ungitur altaris in quinque locis Christi vulnera designat, quibus sacramenta omnia in nos luxerant. Et ijs sanctiicamur.