Jump to content

In epistolam Pauli ad Ephesios

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In epistolam Pauli ad Ephesios
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


MarVic.InEpPaA3 8 Marius Victorinusc.285-c.365 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Epistola ad Ephesios summam illam tenet, quae totius disciplinae semper esse debet, scilicet ut habeant cognitionem theologiae, id est Dei Christi, mysterii ipsius et adventus, et caeterorum quae ad eam cognitionem pertinent. Item praecepta vivendi Christianis vel omnibus vel singulis convenientia continet: quid dominum apud servum, apud patrem quid filium, quid maritum apud uxorem, oporteat facere. Haec igitur cum duo sint, principio de theologia disponemus universa: deinde de vitae genere et praeceptis ad vivendum. Sane materia illa est similiter, quae in omnibus custoditur; quod etiam Ephesii a pseudoapostolis depravati videbantur judaismum jungere christianae disciplinae. Monendi igitur modo et corrigendi, epistola ista conscripta est; ut illa, quae sunt illis male insinuata, corrigant, emendent; et quod ante illis traditum est, custodiant, atque in codem perseverent. Summa igitur in principio ista est: Christum Dei filium, et ante mundum fuisse, et semper esse, et ipsum venisse, et in eo spem positam esse; et ejus promissa, Dei promissa esse. Quod si ita est, judaica disciplina longe discreta est, aliter accepta, aliter insinuata, aliter intellecta, sicuti frequenter diximus, et nunc exponimus. Non ergo adjungenda est vel scientiae divinae vel vivendi operibus et actibus.

CAP.I.--VERS. 1.

Sumit ergo initium Christum, ut insinuet et eum se evangelizare profiteatur, et quod in ipso uno sit spes. In quo principio secundum consuetudinem suam Apostolum se Jesu Christi dicit, ut ad Romanos: Paulus servus Christi Jesu. Secundo adjunxit vocatus apostolus utique vocatus a Christo; et eum praedestinatus in evangelium Dei, a Christo praedestinatus; olim praedestinatus; et si olim, ergo olim Christus; hoc enim Judaei negant. Eodem modo ad Corinthios Paulus vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, quae est Christus: voluntas enim Dei, Christus est; quia ea facit quae Deus vult. Ergo Christi apostolus et vocatus a Christo: haec est enim voluntas Dei. Eodem modo et in secunda: Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Nunc quoque iisdem verbis: Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Sed haec cum dicit, sanctis qui sunt fidelibus Ephesi, quid adjungitur? in Christo Jesu. Ita omnibus modis confirmat omnem virtutem et evangelii et intelligentiae in Christo Jesu consistere, et inde liberationem et promissa et aeternam vitam. Eodem modo et in caeteris, ut post dicemus.

Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Christus enim Jesus in corpore, ipse autem in spiritu voluntas Dei est. Cum ergo elegit Jesus Christus et apostolum Paulum fecit, per spiritum elegit, qui est voluntas Dei, vel potentia agendi quae velit: vult autem Christus quae Deus vult. Intelligamus igitur, ut saepe diximus, Deum esse ipsam potentiam, magnitudinem, substantiam plenitudinis totius; Christum vero, id est λόγον eum, qui in Christo fuit, Dei voluntatem. Et hoc si penitus aliqui ac diligenter attendat, inveniet inseparabilia esse Deum et ejus voluntatem, et tamen quasi separabilia. Aliud enim Deus, aliud voluntas, juncta tamen et cohaerentia, et nunquam discreta inter se sunt, et Deus et Dei voluntas. Sic fit ut sola voluntas sciat, quid Deus velit et cogitet. Significat ergo paternam potentiam voluntas Dei, et in patre posita; et rursus ipsa patria potentia in filio; quia filius voluntatem Dei facit. Simul et hoc attentius videndum, quomodo filius sit, et quomodo pater. Non enim generatione mota, sed (si similitudo capienda est) quasi quodam partu mentis, cogitatione prorumpit velle conceptum et effunditur. Etenim cogitationes animae, quasi filii sunt animae. Porro cum Deus universali cogitatione unam voluntatem habeat, idcirco unus est filius et unicus. Non enim cogitavit prius aliquid, et postea aliud vel diversum, non modo contrarium. Unde unus Deus, unus Christus; id est unus pater, unus filius. Sed ut diximus, haec semper voluntas a Deo, et in Deo est potentia, et ipsa Dei, et patris virtute plena et ipsa existens, et ipsa quae huc venerit in mundum saepe alio atque alio modo; et nunc in carne, quam sibi potentia sua formavit; et mysterium propter mundum et animas, quae in mundo trahebantur, implevit. Scribit igitur Paulus sanctis, inquit, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. Constrinxit illos et ligavit ad religionem caeteramque vivendi legem, quod et sanctos illos appellavit et fideles in Christo, inquit, Jesu. In aliis epistolis cum ad Ecclesiam et ad populum scribit, non apponit sanctis et fidelibus; at vero nunc, quia illos ad legem nominis tenere cupiebat, ne novum aliud quod extra nomen esset adjungerent, quoniam sanctificati jam sunt hoc nomine, et fideles in Christo sunt; idcirco eo ipso quod illos in Christo sanctos et fideles nominavit, ostendit illos nihil aliud sentire debere, nisi Jesum Christum, cujus nomine sancti sunt et fideles.

VERS. 2.

Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Jesu Christo. Duo sunt quae maxime et contentiones tollunt et praeceptionem Dei tradunt, gratia et pax. Quoniam igitur isti errore tenebantur, idcirco optata est illis gratia, id est ut Deum noverint, et plene Deum et Christum sequantur, et in Christo omnia collocent, nihilque aliud admittant: si quidem judaismus non eodem modo est, ut non Christum laceret: non enim legem, sed intelligentiam vivendi acceptam a Judaeis repudiat, sicut post docebimus. Ergo gratia vobis, inquit, ut intelligatis Deum, et secundum Dei praecepta vivatis. Adjunxit et pax a Deo: quia qui dissentit, utique discordat: ergo et pax a Deo vobis, cum Deo patre, inquit, nostro. Vide quantum gratiae datur a Deo, quae optata est Ephesiis: siquidem Deus pater est noster. Deinde adjunxit (unum est enim sicuti supra diximus) et Domino nostro Jesu Christo. Ille enim Deus est, hic enim Dei potentia est; ille pater, hic filius. Maxime omnis Dei gratia et potentia in Christo Jesu est. Per illum enim cum impletum sit mysterium salvationis, in ipso est omnis salvatio. Nam et ante Christum idem Dei filius, id est λόγος, id est Christus, et fuit, et semper est, et erit, et per ipsum condita sunt omnia. Sed idem ipse in Christo fuit, idest Jesu; et tum subvenit saluti omnium hominum Deum cognoscentium et praecepta sua servantium.

VERS. 3.

Benedictus est pater Domini nostri Jesu Christi. Magnificum argumentum sumit, ut exponat per Christum omnia facta, et potentiam mysterii. Id ergo junxit ut quantum nobis praestiterit Christus, id est Deus per Christum, cognoscerent homines, et magis Ephesii: quo cognito, a Christi nomine non recederent. Etenim supra dixit gratia vobis et pax a Deo patre nostro. Et cum dixisset et Domino Jesu Christo, quid subjungit? Benedictus est pater Domini nostri Jesu Christi. Jam ergo si Deus et pater noster est, quanti sumus, et quanti gratiam accepimus? siquidem Christo cogniti sumus, et fratres Christi facti: siquidem unum Deum patrem habemus. Sed haec omnia non nisi per Christum. Denique sic subjungit, quia per Christum et nos Deum patrem habemus. Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo Jesu. Ergo nos filii efficimur, sed in Christo filii; id est si Christum fateamur, si illum sequamur, si ipsum concipiamus animo, si ejus administrationem, qua complevit universa, et intelligamus et veneremur: et ipsum sequentes genere vivendi per praecepta data, filii efficimur. Ergo benedictus est pater. Quoniam et noster et Christi, adjunxit pater Domini nostri Jesu Christi.

Deinde subjunxit causam, quomodo benedictus qui nos, inquit, benedixit in omni benedictione spiritali in coelestibus. Hic hominum miserandus error attendat, benedictos nos dixit et in omni benedictione benedictos: ergo nihil mali pati debet qui benedictus est. Sed quid adjunxit? id est in omni benedictione spiritali, non carnali. Quod si quid hic in mundo patimur malorum, si quid etiam extra, non adscribamus Deo, sed nobis magis. Tunc enim benedictionem consequimur si spiritales simus, et spiritaliter sapiamus, et spiritalia bona quaeramus. Et potest quidem fieri ut haec omnia sentiamus; nec obsit, si haec et alia sentientes, patiamur tamen aliquid adversi in mundo. Namque multi spiritaliter agentes, spiritaliter viventes, multa substinent adversa, ut Paulus, ut Petrus, ut caeteri. Verum ubi est illa benedictio, quae nos benedictos facit? Dei benedictio: non spiritali tantum benedictione, sed in coelestibus, id est cum ex hoc mundo exierimus. Ergo ferenda sunt omnia, quia quae nobis promittuntur ex Dei benedictione, et spiritalia sunt et in coelestibus sunt, id est extra mundum supra coelos. Et haec tamen omnia, sicuti dicit, in Jesu Christo: ipse est enim spiritus. Et spiritalia cum promittuntur in Christo promittuntur: et nos tunc consequemur spiritalia, si Christum sequemur.

VERS. 4.

Ita ut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus sancti. De divinitate tractatus est, et mysterii totius brevis explicatio, in quo ponuntur haec; quod ante mundum Christus, et quod mundus factus, et quod ante mundum animae, et quod Dei dispositione mundus, et quod Dei dispositione animae vel in mundum venerint, vel de mundo liberentur: sitque voluntas Dei omne quod geritur, et quod praemium sit secundum Christum viventibus, ut et peccata donentur, et participatio sit nobis gloriae Dei; de qua et in aliis epistolis tractavimus. Simulque hic tangitur quae summa, quae causa sit totius mysterii; vel mundum factum esse, vel in Christo mundum, aut a Christo mundum factum: vel animas in mundum missas, vel ante mundum animas, et rursus de mundo animas liberatas: quae quidem occulta vera tamen et plena sunt. Quare summa concluditur, quod Christo operante, et per Christum, et in Christo, omnia reconciliantur Deo quae et in coelis sunt et in terra, in Christo tamen, ut omnibus ad plenitudinem redactis, omnia in omnibus unum essent, et id tamen fieret per plenitudinem temporis; nihil enim immaturum, nihil non ordinatum, sed plenitudine temporum gestum est, ut suo loco docebimus. Ad quam plenitudinem specialiter descendens Apostolus, jungit etiam Ephesios evocatos esse, ut et ipsi in plenitudine sint; ut ex hoc eos hortetur ac moneat debere servari fidem, et in Christum, et in Deum fidem, uti nihil aliud sentiant, nisi omne mysterium, et per Christum et in Christo a Deo perfectum. Quod si ita est, nihil adjungant, nihilque existiment esse faciendum: corrigantque illud, quod judaismum associaverant disciplinae purae simplici de fide in Christum et salvatione et liberatione per Christum et ex Dei voluntate.

Primum igitur consideremus quod ita locutus est elegit Deus nos utique jam cum essemus elegit; et elegit in Christo: ergo et nos, et Christus ante. Et quid est ante? utique ex aeterno. Hoc enim dixit ante constitutionem mundi: elegit, inquit, ante constitutionem mundi: non elegit nisi de his qui erant: et deinde tum dixit in Christo, id est in ipso: ergo et Christus fuerat, et nos in Christo. Neque enim fieri potest ut Christus fuerit, et nos non fuerimus. Si elegit nos in ipso Christo, ergo spiritales fuimus, si in Christo fuimus: et si fuimus in Christo et spiritales fuimus; fuimus autem, ut postea subjungit, ante constitutionem mundi; quid est causae ut huc veniremus, et cur constitueretur mundus? si Christus omnia, quae et in aeternis sunt et in mundo, ipse per Dei voluntatem fecit omnia, et omnia in ipso fuerunt; et fuerunt utique substantialiter, jam non vi nec potentia qua futura erant, sed qua jam fuerant. Ergo erant omnia in Christo. An cur constitutus, an cur in mundum plurima huc venerunt, animis et caeteris hujusmodi potentiis in Christo ut dixi positis, perfectio quaedam minor est? nisi omnia, quae esse possunt, experiantur, cognoscant: et sic quid sequendum, quid eligendum sit, videant, et sequantur in spiritu utique, qui Christus est: sicut vi et sua potentia animae non hoc ipsum sunt quod spiritus, sed sunt ut recipere spiritum possint: non tamen in eo quod animae sunt, jam spiritus sunt.

Quoniam igitur talis natura animarum est, uti si integre et perfectis omnibus se agat; id est si et se noverit, et Deum sciat, et ea quae sunt aliena ita discat, ut repudiet ut excludat, merito fit perfecta; et perfecta cum fuerit, repudiatis alienis, cognito Deo, scientiam plenam cum receperit universitatis, continuo efficitur spiritalis. Sic etiam et homo, et omne quod homo est. Cum autem secundum intellectum potens anima sit, falli autem intellectus potest; nisi sciat etiam id quod imitatur intellectum; non tamen est intellectus si in hoc quod fallit, quod mentitur, ac decipit, animadvertat anima, cognoscat, et repudiet, et fugiat quasi hostem et deceptorem, facile se et virtutem suam tenebit, et cognoscet, et erit plena et perfecta in Christo, id est spiritalis. Quid est autem quod faciat similitudinem intelligentiae, et decipiat tamen sensum, qui non est nisi in mundanis et in materie quam ὕλην Graeci vocant? carnalibus enim, et foraminibus, et sentiendi virtutibus, quasi quidam intellectus nascitur fallax et multiplici fuco decipiens integram intelligentiam et laedens quodam modo per imagines veritatem. Cum sit igitur animae naturale, ut intelligendi quidem potens sit, intelligentia tamen facile labi et cadere in vicinam virtutem possit, atque imaginem intelligendi, id est sensum, qui in mundo ex natura totus est, ut hoc caperet, neque aliquando caperetur; opera Dei et voluntate mundus factus est, et omnia composita sunt in materia: quibus anima detenta cognosceret, et qui sunt sensus, et quantum valeant: dataque lex a Deo est et monitiones, ut cognosceretur Deus, et cognosceretur quod Dei non est; sed tantum victae animae sensualibus potentiis, nihil nisi mundum, materiam, et carnem, et corpus in sensu haberent; et haec vera sola crederent; neque idoneae essent ad vincenda et rumpenda vincula quae animam continerent Dei potentia et voluntate; ut eas liberaret a sensibus et a fallaci mundo misit filium suum Dominum nostrum Salvatorem Christum spiritum sanctum, uti mysterio patefacto doceret primum quid pater esset; deinde quid esset spiritus, et quid spiritaliter vivere, et quid anima sequeretur, et quid esset alienum, sicuti docui. Haec est enim virtus Christiani, discernere ista et separare, quae sunt aeterna, quae mortalia, quae ad perniciem ducant, quae ad salutem.

Ergo mysterio quod hic implevit, et carne, et cruce, et morte, et resurrectione, subventum est animis: etsi in Christo fides sumatur, ille suscipit hujusmodi animas et adjuvat et liberat. Christum enim credere, et in Christum fidem sumere, jam spiritaliter sentire, et jam tolli a desideriis carnalibus et materialibus: et ex hoc veluti cognatio intelligendi nos jungit et sociat Christo: et dum Christo sociaverit, inquit, et Deo. Per Christum enim Deo jungimur, neque spes ulla salutis nostrae nisi Christum credere. Hoc est spiritaliter jam sentire, et capere sensum, et mundi et materiae motibus non exagitari: quibus omnibus homo totus in spiritu vero est, et ex hoc jam in Christo est vita: cum autem in Christo vita est; jam mysterio acto a Christo recipimur, et per Christum in numerum filiorum suscipimur a Deo, spiritales facti, ut nos quoque de mundo resurgamus et de morte per Dei voluntatem, sed in Christo tamen. Hoc enim et nunc, et saepe et ubique praecipitur, ut in Christo tota sit vita nostra, tota spes, totus intelligendi labor. Omnis enim ratio aeternitatis nostrae et gloriae et salvationis, et Christus est, et in Christo est, si projicientes omnia spiritaliterque sentientes, separemus a nobis mundanas cogitationes, mundanos affectus, carnalia quodammodo desideria, carnales dignitates, carnales potestates, et mundi etiam velle potentias vel dignitates. Omne enim quidquid mundanum est, licet coeleste sit in mundo etiam vel aetherium vel quodlibet aliud divinum nominatur secundum mundum et aeternum, sed secundum mundum tamen, neque divinum est neque aeternum est; etenim materiale: et quicquid materiale est, et temporale est et caducum et corruptibile.

Ergo si omissis omnibus mundanis, sicuti dixi, in Christo tota intelligentia sit, et de Christo tota intelligentia nostra sit, et propterea per Christum de Deo. Unde spiritales, ut dixi, facti resurgimus, et Deo per Christum jungimur, fitque per omnia plenitudo; quae plenitudo nihil aliud est, quam quod omne quod ejus est, ipsius sit: unde cum animae gradu progressionis ex ipso, cum ipsius essent, tamen quia quadam longinquitate ab ipso minore luce fulgebant et minore lumine non ita perfectae fuerant, id est quia labi ab intelligentia veri poterant in ea quae verisimilia erant, et a verisimilibus in falsa, id est in ea quae sensus sunt; sunt autem ea, quae dixi, vel mundus vel materia vel omnia in mundo. Haec nesciendo anima minus perfecta esset, et tali natura permaneret, si ista veniens cognosceret et contemneret: et ut perfecta ab eo quo capi poterat, adque integra redderetur, fecit Deus mundum ad cognitionem sensuum, uti quia magnis illecebris sensuum captae animae jam illam virtutem luminis sui perdiderant. Quippe caro factae et carnalia sentientes, mysterium per Salvatorem completum est, uti et discerent homines parentem suum, et ad virtutem intelligendi, contemptis sensibus et calcatis et contritis omnibus, pervenirent: et sic perfectione per omnia completa, et in omnibus secundum Christum et per Christum et in Christo unum fierent universa: et sic plenitudo illa, sicuti supra dixi, perfecta ex omnibus redderetur.

Haec in his sermonibus ita tractantur uti doceantur universa facta, et per Christum facta, et Dei per Christum in voluntate completa: ita ut elegit nos, benedixit nos in ipso. Unde id probas? quia benedixit nos ita ut, inquit, elegit. Quando autem elegit? ante constitutionem mundi. Quando autem benedixit nos? quando ad fidem accessimus cognovimusque mysterium: ita ut elegit nos in ipso ante constitutionem ut essemus sancti. Admoneo, ut saepe admonui, salutem nostram atque omnem aeternitatem in Christo esse et per Christum; animasque nostras et ante mundi constitutionem fuisse, quippe cum sua substantia in aeternis semper extiterint. Has igitur Deus ante mundi constitutionem praedestinavit et elegit ut sanctificarentur: id est acceptio spirituum confirmaretur, depositis omnibus vitiis, quae in eas incidere possent, spiritus fierent. Cum enim natura sint aliud, in sensum, qui mundi et mundanorum totus est, labi possint et rursus excitata virtute naturali, et Deum noverint, et Deo vicinae sint, et Deo veluti filii exsistant; ante constitutionem mundi Deus constituit illas atque elegit ut sanctae fierent, et sanctificarentur; mundusque propter eas est constitutus; ut intellectum verum susciperent mundanis omnibus per sensum, qui deceptor verae intelligentiae et integritatis ac veritatis. In adversis enim probatur justus, et in tenebris lumen, et in falso veritas: unde in mundo facile Deum cognoscerent, et per Christum id est per spiritum spiritaliter intelligendo spiritus fierent: hoc est enim sanctificari. Praedestinavit igitur Deus ut essemus sancti. Praedestinavit ergo non est nisi eorum quae sunt, ut quasi ordo quidam sit effectus. Videris enim quomodo quis accipiat. Jam enim substantialiter fuerant, sicuti et ego judico et credo: sive non fuerant eo modo, quemadmodum credo, in sua substantia vel existentia. Etenim cum in Dei cogitatione fuerant, cogitatio Dei quoniam non nihil est, sed est certa existentia, necessario concedendum est ut animae fuerint in vera rectaque existentia. Etenim nostra cogitatio quasi inanis est; non ita et Dei: quamquam sapientium ratione etiam nostrae cogitationes, nonnisi existentiae sunt substantialiter rerum. Sed de his ac de eodem tractatu alias et pluribus explicavimus.

Et immaculati. Vides igitur quantum adjiciatur et quid habeat immaculatio non ut essemus, inquit, sed ut essemus sancti; neque ut essemus, sed ut essemus immaculati. Ergo macula res adjecta est substantiae. Fuit ergo substantia, sed potuit macula contingere. Hoc praedestinavit Deus ut essemus immaculati. Licet enim nondum maculasset nos mundus, tamen quoniam natura tali fuimus, ut in maculam cadere possemus, idcirco praedestinavit nos Deus, ut cum in maculam incidissemus, essemus immaculati per ejus gratiam, id est per Christum. Cognoscendo enim Christum, et cognoscendo in mundo, et cognoscendo in sensibus, et cognoscendo in eo quod adversum est; et cognoscendo in tenebris, tunc verum lumen accipimus, tunc Christum, id est spiritum, sumimus: et tunc rejectis corporeis maculis, id est sensibus carnalibus, existimus immaculati et sumus sancti.

VERS. 5, 6.

Coram ipso in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, in ipsum secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae. Et quid, et quibus, et quare, et per quem, quid etiam praestat, ut filiorum adoptionem habere videatur de nobis, quod magnum, et praecipuum et vix votis nostris optabile est ut adoptati filii videamur. Quibus autem praestat? animis scilicet longe a virtute Dei positis, quippe qui cadere in vitia possint; quippe cum maculas recipiant. Per quem autem praestat? per Jesum Christum atque in ipsum. Quare autem vel propter quid? in laudem, inquit, gloriae suae. Gratiae, id est ut cum magnum beneficium dat, praecipuam gloriam Deus ex hoc potentiae suae ostendat, quando nos tales et in vitiis positos et peccatis carnalibus, et obligatos, non solum liberat, et donatis peccatis vacuos a criminibus reddit, sed etiam adoptat ut filios. Haec igitur est laus gloriae, et gratiae ejus: gloriae, quod tantum potest: gratiae, quod haec nobis praestat.

Quod autem dixit in adoptionem filiorum plene, certe, proprie: namque filius Christus, et vere filius Christus, et vere filius, sicuti saepe docui, cum imago Dei est. Cum autem longe a Dei imagine sint animae; et rursum accipiant animae longe positae spiritum; spiritus autem filius; fiunt loco filii animae: et cum loco filii efficiuntur animae, in adoptionem filiorum animae jure susceptae esse dicuntur, per Deum tamen Christum, id est per spiritum, qui est vere filius, et solus filius. Si ergo verus et solus, cum recipimus Christum, id est spiritum, adoptati filii sumus, non filii; per virtutem enim Filii, nos efficimur filii: et haec est adoptatio, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo, id est gratiam nobis praestitit: hoc enim est gratificavit. Sed ubique firmat, et quae sit gratia, et per quem gratia: nam et per quem gratia est subjungit, in dilecto filio suo. Aeque gratiam subjungit:

VERS. 7.

In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius remissionem peccatorum. Haec enim gratia est ut in Christo per ejus sanguinem habeamus redemptionem, et remissionem peccatorum, ut et remittantur nobis peccata nostra per id quod lege crucifixus est. Hoc est enim per sanguinem ipsius et ipse nos redemit a morte, id est a carnalibus cogitationibus et cupiditatibus, et suos fecit servos, id est sibi servire, quod est spiritaliter jam vivere: item nihil carnaliter agere, nihilque sensu sentire, sed totos verti ad Deum et mundana omnia calcare, et originem nostram repetere: hoc est enim redimi, a captivitate liberari. Porro captivitas non est nisi ab origine libertatis in captivitatem duci. Ergo fuimus liberi, id est ante mundum: sed mundus nos captivos fecit; natura enim tali fuimus ut caderemus et capi possemus: sed haec captivitas ad utilitatem nostram provenit: nam cognitis omnibus servitutis malis et captivitatis, redempti a Christo sumus: id est ad naturam illam pristinam quae nobis a Deo erat, reducti, spiritaliter jam vivimus: et ex hoc spiritus sumus, et propterea Dei filii, sed per adoptionem, remissis scilicet omnibus peccatis nostris: non enim virtute nostra ad spiritum reversi sumus, et per sanguinem Christi spiritum accepimus. Ergo remittuntur nobis peccata et donantur per Dei gratiam; non nostra virtute ea deponimus; solumque hoc virtutis nostrae, Christum credere, ac propter Christum spiritaliter vivere: ipse vero remittit peccata, ipse redimit nos, et gratiam Dei commendat, ut aeternitatem et sanctitatem immaculati jam habere possimus.

VERS. 8.

Secundum divitias gratiae ejus, qua abundavit in nobis in omni sapientia et prudentia. Deus pater est ab ipso enim veluti fonte orta sunt omnia. Quomodo orta, magnus intellectus et magna doctrina est: est tamen certa confessio, a Deo omnia. Porro autem omnia, et ea quae summa sunt, et ea quae infirma, et ea quae non aeterna, et caetera hujusmodi. Cum enim omnia dico, intelligenda et diversa, et contraria, et repugnantia; et omnia denique utique sunt quae, vel quomodo, vel qualiacumque sunt; quae cum ista sunt, manent tamen, et in suo modo, et in substantia, et in sua re, et sua qualitate. Igitur et cum angeli, et daemones, et materia, et elementa, et animae caeteraque hujusmodi omnia quaeque sunt, habeant naturam suam, communem procreationis habent vim virtutemque et conditione sua manentia, animae tamen quae utique et ipsae inter omnia vi sua valent, non in eo perseverant, ut extiterunt atque substantiam sortitae sunt, sed Dei potentia in meliorem substantiam provehuntur: et ex animis cum animae sint, spiritus fiunt. Ergo istae Dei divitiae in nos collatae ut amplius efficiamur quam esse coepimus atque extitimus, caeteris conditione sua manentibus, ut suam substantiam suamque qualitatem, ut sunt orta, custodiant. Gratia magnifica Dei, Dei magnae divitiae cum animis praestat hoc munus ut ad adoptionem veniant filiorum Dei, per Jesum tamen Christum, id est per spiritum spiritalia sentientes, ut spiritus sint. Istae sunt divitiae ejus, et ejus gratiae, qua abundavit in nos. Merito ergo abundavit in nos: nam angelus in eo quod est angelus, manebit; itemque caetera, sive in materia, sive in luminaribus, sive in caeteris hujusmodi rebus; quae omnia sunt a Deo parata atque conservata. Anima tamen inter omnia plus a Deo meruit, et maximum munus, et magnas divitias, cum cognoscendo Deum, Dei tamen voluntate infusa sibi per Christum Jesum, meretur ut inter filios accepta Deo vicina sit; et filio, id est Jesu Christo, per ipsum Christum tamen, veluti cohaeres aeternitatis et majestatis et potentiae effecta, meretur filii nomen et potestatem. Abundavit ergo, inquit, in nos. Quomodo autem abundavit? omni sapientia et prudentia. Vere enim omnis haec sapientia est et prudentia, Christum cognoscere; per Christum, Deum et intelligere et videre: reliqua enim vel mundana sapientia licet: alia hujusmodi, extra mundum licet. Sine Christo tamen, vana et misera sapientia est, et omnis prudentia; illa scilicet ratione, quia qui Christum cognoscit, qui Christum accipit, spiritus fit: spiritalia omnia agendo, inter filios adoptionis suscipitur, et quodammodo et ipse existit. Hac igitur in nos abundavit Deus gratia, et omni sapientia, et omni prudentia; ut genus, sapientia; ut species, prudentia.

VERS. 9.

Ut nobis notum faceret mysterium voluntatis suae. Nobis utrum hominibus? anne nobis christianis qui legem accepimus? Nos enim intelligimus mysterium voluntatis Dei, quo superabundavit gratia ejus in nos, ut divitias ejus cognosceremus per sanguinem Christi, et per remissionem peccatorum. Quam quidem voluntatem, sicut dicit, mysterium prudentiae, vel mysterium voluntatis in Christo Jesu. Sic enim subjicit secundum voluntatem quam proposuit in illo. Non enim solum voluntatem licet, sed in illo licet propositam voluntatem. Omnia enim per illum, et nihil omnia, nihilque et in mysterio quod factum sit non per Jesum Christum: et mundus, et in mundo, et liberatio nostra, et causa omnium, in Christo sunt, et Christus sunt.

VERS. 10.

Et haec est voluntas Dei quam proposuit in illo in dispensatione plenitudinis temporum. Ostendit ordine cuncta disposita, ut dispensatio fierit. Item omnia veluti erogarentur; quidquid enim fiet, ordinatum est: ut fiat, sine dubio dispensandum est: mundus autem et omnia in mundo disposita sunt, et sic fiunt et quae sit summa dispensationis, utique apparet per singula quae fiunt. Haec est autem plenitudo temporum, cum suis quibusque temporibus pervenitur ad summam, quae conficitur ex omnibus, scilicet liberatio nostra et animarum omnium, coelestium scilicet: sed id ut plenitudine temporum, cum implentur tempora, dum fiunt ista quae de Deo disposita sunt in Christo.

Et per Christum restaurare omnia Christo et quae in coelis sunt, et quae super terram sunt in ipso. Non enim omnia restaurantur quae in Christo sunt, et ea ipsa quae in coelis sunt, et ea quae supra terras sunt; sed in Christo quae sunt: sunt enim et alia atque aliena. Quaecumque ergo in Christo sunt, haec restaurantur et resurgunt, quae in coelis sunt, sive in terra. Ipse enim salus, ipse renovatio, ipse aeternitas: in quo et sortem consecuti sumus. Quod oportebat, adjunxit. Non enim omnes simul, sicubi et alio loco dictum: Christus primum; deinde nos; deinde caeteri. Hoc est ergo quod ait:

VERS. 11.

Sortem consecuti sumus, praedestinati utique secundum propositum ejus; id est quis quo tempore, et ut supra diximus; et ad perfectionem utique praedestinati jam essemus. Nihil enim est, quod fit, quod non a Deo praedestinatum sit, et ante quodammodo factum. Nunc sensibiliter fiunt quae spiritaliter a Deo sunt constituta.

Qui universa operatur secundum consilium voluntatis suae. Qui utique universa Deus, inquit, operatur: etenim Christus Dei virtute operatur; et cum operator ipse sit, tamen Deus per ipsum operatur: ergo Deus operatur, et operatur universa. Omnis motus, et omnium rerum motus, nonnisi a Deo, et per Deum. Itaque operatio cum motus sit, a Deo operatio est, quia est motus operatio. Reliqua etenim torpent, ignava sunt, vitiosa, pigra. Denique ut in motum veniant, Dei operatio est, per Jesum scilicet Christum. Ergo Deus est qui universa operatur, et operatur secundum consilium voluntatis suae. Hoc interest ergo, quod, cum Deus operatur, et Christus operatur, Christus operatur ex Dei voluntate; Deus operatur secundum consilium voluntatis suae: etenim Christus voluntas Dei est. Aliis libris quid sit voluntas Dei, et quid Deus sit, idem ne an aliud sit; unum, an et aliud, et caetera hujusmodi, et explicasse nos puto et satisfecisse. Hic enim contenti esse simplici expositione debemus, metu hoc et religione retinentes, quod Dei voluntas est Christus, quod Dei voluntas est motus, quod Deus omnia operatur, quia Deus motus, et Dei voluntas est motus, et Deus sit.

VERS. 12.

Ut simus in laudem gloriae ipsius. Si enim in ipsum credimus, atque spiritales efficimur sequendo Christum, erimus in laudem gloriae ipsius Dei qui ante speravimus in Christo. Ordinem dedit. Tunc erimus in laudem gloriae ipsius, cum speraverimus in Christo: vel illi erimus in laudem gloriae ipsius qui ante speravimus in Christo. Prius est ergo sperare in Christo, id est Christum sequi, et credere omnia compleri posse a Christo promissa; et sic erit consequens, ut simus in laudem gloriae Dei: quia, ut saepe dixi, per Christum aeternitas pariter, quae nobis salus est, et Dei gloria est: unde laus erit gloriae ejus.

VERS. 13.

In quo et vos, audito verbo veritatis evangelii salutis vestrae. Descendit, ne generaliter illud atque non commode vel utiliter tractasse videretur, et aliorum istud esset beneficium, non et eorum ad quos loquitur. Adjunxit speciale, scilicet quod ad Ephesios epistolam mittit hoc, inquit, etiam vestrum est; nam et vos in hoc estis. Quid est autem in quo et vos? in Christo scilicet. Quid autem in Christo? quod audito verbo veritatis evangelii salutis vestrae, fidem secuti estis jam in Christo. In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto. Ipsa ratio exhortationis, plerumque mysterium; credere in Christum, credere Evangelio, hoc est verbo veritatis, inquit: in hoc, et vos credentes signati estis Spiritu promissionis sancto: ut jam et vos Spiritum receperitis sanctum promissionis Christi. Sed quoniam velut aliud est Spiritus sanctus, aliud Christus, tamen consummatio et perfectio et plena liberatio, Spiritus sanctus est. Signati estis, inquit, in Spiritu sancto promissionis circa ea quae promissa sunt: quoniam nobis Spiritus sanctus promissus est et datus: et de eo sic subjungit:

VERS. 14.

Qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem adoptionis, in laudem gloriae ipsius. Qui Spiritus, inquit, pignus est haereditatis nostrae: ipsum enim nobis misit quasi pignus, haereditatem nos adepturos esse coelestium et aeternitatis et gloriae Dei. Hoc enim dictum in redemptionem adoptionis, ut nos redimamur ab istis mundanis terrenisque et corporalibus et carnalibus malis; et redimamur in adoptionem, et filii existamus, quaerentes magis gloriam Dei. Et gratia est quae meritum nostrum: ultra enim meritum munus magnum, quod accipitur: gloria ejus est qui praestitit, non ejus qui accepit.

VERS. 15.

Ideo et ego audita fide vestra in Domino Jesu Christo. Specialiter descendit ad exhortationem Ephesiorum, simulque cum illa admonitione, ne aliter sentiant. Urbano dicendi genere audita, inquit, vestra fide in Domino Jesu Christo. Haec enim summa rerum est, haec virtus, hoc mysterium, ut fides in Christum Jesum sit. Quae res etiam illud necessario habet ut diligantur omnes sancti qui fidem in Christum sumpserunt et sanctificati sunt. Ita is, qui fidelis in Christum est, diligit sanctos, id est, sanctificatos ex fide Christi et mysterio baptismi. Ergo et ego audita fide Christi et mysterio baptismi; ergo et ego audita fide vestra, vos diligo: audita etiam dilectione vestra, dilectione in sanctos, operam dabo, ut gratias agam pro Deo vobis.

VERS. 16.

Non cessabo gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis. Omnis oratio quam agimus ad Deum, aut de eo agimus quod accepimus, aut de eo ut accipiamus aliquid. Et quoniam omnis, qui orationem facit, primo pro se facit, deinde pro his, quos amat, sic ait Paulus in oratione memoriam, inquit, vestri facio. Ergo est principalis oratio, primo pro me, deinde etiam pro vobis. Et illam duplicem causam supponit, gratias agens pro vobis. Hoc de praeterito est. Sed adjunxit:

VERS. 17.

Deus Domini nostri Jesu Christi, pater gloriae det vobis spiritum sapientiae. Hoc igitur de futuro est, orationem facere cum aliqua petitione, ut cum in Christum creditis, agam pro vobis gratias Deo: rursusque orem et memoriam vestri faciam in orationibus meis, ut Deus (qui Deus? ne aberrent, ne suspicentur alia, vel gentilia, vel Judaeorum), Deus, inquit, Domini nostri Jesu Christi pater, qui est pater gloriae. Potest ergo separatum videri, ut Deus Domini nostri Jesu Christi: ipse est enim Deus Christi: ergo et Dominus noster est; quia Dominus noster, est Christus; et is Deus noster, qui est Deus Domini nostri Jesu Christi, qui longe separatus est a Deo Judaeorum; is ipse, qui et pater gloriae. Ergo facio orationem, ut Deus det vobis spiritum sapientiae, ut sapiatis, et quod verum est intelligatis. Et hic et plurimis in locis satis confirmatum satisque certum et demonstratur et ostenditur, quod ut sapiamus atque intelligamus et verum intelligamus, spiritus nobis a Deo datur, sed spiritus sapientiae.

Denique adjungit, non nostrum probans esse quod intelligimus, vel intelligere nitimur. Quid enim ait? et revelationis in agnitione ejus,

VERS. 18.

illuminatos oculos cordis vestri, ut det vobis spiritum sapientiae et revelationis. Spiritus sapientiae est ut ipse nos spiritus faciat sapere, et in nobis sit, et quasi nos ipsi per nosmetipsos sapiamus, cum spiritus nos faciat sapere. Porro spiritus revelationis, ut reveletur nobis quasi extra nos, quod intelligamus, et quod accipiamus et sequamur. Ita aliquo modo aliud spiritus est sapientiae, aliud spiritus revelationis. Sciamus igitur quasi duobus modis nos ad veritatem et ad mysterium plenissimum pervenire, vel dum ipsi intelligimus Deum, et scientiam de divinis comprehendimus, vel dum revelatio quaedam est, id est quasi extrinsecus admonitio, quae nobis ostendit Deum et omnia divina. Est quidem apud quosdam praecipuum et magnum, et quasi vero vicinum, revelatione aliquid percipere; sed aut simile, aut paravit simile magis et certum. Cum autem nos sapientiam accipimus, ut nostro ingenio, et ut vere dicam, et quemadmodum etiam hic positum est spiritu divino, quae sunt divina capiamus, inter nos scilicet et nobiscum tractatum jam habentes, et ut fas est dicere, jam quasi spiritu existente. Oro igitur, ut det nobis spiritum sapientiae et revelationis. Circa quam rem, subjunxit; scilicet, in agnitione ejus, ut haec sit sapientia, et per haec revelatio, id est ut Deum cognoscamus, habeamusque illuminatos oculos cordis circa Dei cognitionem. Hoc, inquit, precor vobis, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis. Deum cognoscere, magnum quidem praemium; verumtamen nescio quod parvum homini praemium, nisi ipse aliquid consequatur, atque aliquo modo se melior fiat. Ergo peto, inquit, ut spiritus vobis detur sapientiae et revelationis in agnitione ejus, et oculos habeatis cordis vestri illuminatos.

Sed quoniam, ut dixi, agnitio Dei magna quidem, parva tamen apud nos, nisi exinde aliquid capiamus, adjunxit, in ipsa Dei agnitione quid magis intelligatis; ut sciatis, inquit, quae sit spes vocationis ejus. Primum quam spem habeamus vocati: deinde quas divitias consequamur, et divitias gloriae; quae sunt divitiae gloriae haereditatis ejus, ut et gloriam ejus consequamur et haereditatem, ut inter filios numeremur. Cum enim in adoptionem nos recipiat pietas Dei, in adoptionem filiorum suorum, haeredesque simus; haeredes autem, non ut in mundanis est, eo pereunte cujus quis haeres est, quod nefas intellectu et dictu est; sed ut in his, de bonis, ut qui haeredes sunt habeamur; ut quibus bonis Deus utitur, iisdem et nos bonis utamur, simus in gloria, simus aeterni. Haec est haereditas. Nam et cum Christo cohaeredes sumus, et Christus Deus est: ergo cum Deo haeredes divitiarum gloriae ejus sumus. Sed haec omnia sunt in sanctis, id est in his qui sanctificati sunt mysterio, Christi nomine. Probatissimum hoc ergo peto ut illuminemini, et sciatis hoc magnum beneficium, ut imploret et roget, ut nobis adventet spiritus, qui nos hoc doceat. Et nos quidem pro nobis frequenter hoc petimus: verum non parvum beneficium praestat ille qui jam emeritus Domini et sanctificatus est. Idem ipsum rogat nobis provenire quod nos cupimus et rogamus. Hoc ergo Ephesiis se praestare Paulus commemorat.

VERS. 19, 20.

Et quae sit sublimitas magnitudinis virtutis ejus in vos qui credidistis secundum operationem potestatis virtutis ejus, quam operatus est in Christo. Hoc, inquit, in orationibus meis peto, ut det vobis spiritum sapientiae et revelationis: item peto ut sciatis quae sit spes vocationis, quae divitiae; et item ut sciatis quae sit sublimitas. Exponit ipsam sublimitatem: magnitudinis, inquit. Sed quae est ista magnitudo? virtutis adjecit. Item quae est ista virtus? quae est in vobis, aut in vos, quod vobis illam praestat. Quae est autem ipsa virtus quam vobis praestat? ut credatis in eum et credatis secundum operationem potestatis virtutis ejus. Multa autem operatio est virtutis Dei: etenim quidquid per Christum factum est, quasi operatio Christi est, ut mundus et omnia quae et per eum facta sunt. Tamen operatio Dei vera certa simulque magnifica, quam operatus est in Christo.

Subjungit autem quae sit illa operatio Dei quam operatus in Christo est suscitans illum a mortuis, et constituens illum in dextera in coelis.

VERS. 21, 22, 23.

Supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo: sed etiam in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus illius, plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. Secundum, inquit, operationem potestatis virtutis Dei vos credidistis. Est autem operatio virtutis Dei. Quamquam in principio illa sit misisse Christum, vel illa propter animas subjectum mundum fecisse; quoniam hoc et altum et reconditum ab his rebus quae aperte manifestae sunt; quippe quae gestae sunt, et gestae nuper, et ante oculos adhuc versantur. Inde sumit expositionem virtutis Dei, quam operatus est in Christo. Quae illa est? ex resuscitatione a mortuis. Cum enim resuscitavit a mortuis Christum, quam utique vidimus, magna utique operatio est potestatis virtutis Dei. Deinde haec quae consecuta sunt postea quam suscitavit a mortuis, constituit illum in dextera sua in coelis. Magnum utique hoc, tantum honorem dedisse, tantam majestatem, ut et in coelis cum constitueret, et in dextera sua constitueret. Parum hoc est: Supra omnem, inquit, principatum; ut nullus alius princeps, sive mundanus sive supra mundum, nonnisi inferior Christo sit. Et supra omnem, inquit, potestatem, et supra omnem virtutem, supra omnem dominationem, et supra omne nomen. Quod nomen? vel in terra, id est in saeculo, nominatum; vel in hoc mundo, vel etiam in futuro. Item quid est quod praestitit? quod omnia subjecit pedibus ejus, et quod ipsum dedit caput esse supra omnem Ecclesiam: quam quidem definit, ut intelligamus quid sit Ecclesia quae corpus est illius; id est quae membra omnia sunt Christi, Ecclesia est; quia ipsa plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

Haec ergo cum praestiterit Deus tanta et tam magnifica Christo, et impleverit circa Christum quem resuscitavit, magna utique operatio potestatis virtutis ejus est, quam est operatus in Christo. Quoniam sensus apparet, et summa dictionis, nunc singula retractemus. Suscitans illum a mortuis quod palam gestum, quodque omnibus testimoniis clarum est, Deus Christum Jesum, qui fuit in carne, mortuum et in cruce sublatum resuscitavit tertio die a mortuis. Licet simplici intellectu mysterii ratio sit magnifica, tamen suscitatum esse a mortuis, nihil egisse mortem illam, quam homines sustinent, vel per violentiam, vel per corporis necessitatem, Deum hoc sustulisse, ut mors non valeret, magna utique virtus Dei, magna potestas, magna operatio. Sed quoniam saepe vel quid sit Christus, vel quid sit in carne illum esse, vel quid sit in crucem illum sublatum esse, vel quid sit resuscitatum esse, saepius diximus, hoc breviter admonemus: nam mysterii plenioris ratio, et a nobis in his libris saepe tractata est, et alibi plenius explicata. Per Christum, id est per spiritum recreatas animas et liberatas esse, ut in suam originem reverterentur, et peccata tollerentur, in quae lapsae animae fuerant. Quoniam autem homines vivere non poterant per carnis imbecillitatem, missus est Christus, id est spiritus, et intelligentia, et revelationum, omnium divinarum rerum, et vitae aeternae spiritus, ut per ejus mysterium, et per corporalem mortem resuscitatae animae ad virtutem coelestem redirent: simulque passus mortem crucis Christus, et resuscitationem a patre suscipiens, imaginem per mysterium praeberet animis omnibus ad resuscitationem. Verum haec, ut dixit, et aliquo tempore.

Et constituens illum in dextera sua in coelis. Quoniam Christus Dei motus est; motus autem in operatione est; operatio vero motus semper in dextera est; idcirco Christus in dextera Dei est constitutus supra omnem principatum et potestatem. Primus enim motus omnium, motus est Christi. Principatus vero et potestates et virtutes et dominationes motus sunt rerum agendarum, sive in divinis, sive in saecularibus. Sed cum fons sit et origo et principale omne quod movetur, idcirco supra omnem principatum positus est Christus, ut supra omnem potestatem. Aliud autem principatus est, aliud potestas: principatus in actu est, potestas in virtute qua esse potest, non qua jam est, sed qua aliquid esse potest. Cum autem Christus ipsa origo est omnium, et in eo est quod potentia est, supra omnem est potestatem. Itemque cum fons sit omnium actuum; actus autem est principatus; supra omnem principatum est. Item quoniam sive cum est, et potest esse aliud ad ipsum, potentia est, et potest ante quam actio est, esse supra omnem actionem; in his omnibus vel in principatu, vel in potestate virtus est: id est et ante actum; ut possit esse et ipse principatus. Idcirco quoniam supra haec omnia est Christus, et est supra omnem virtutem, inde quoniam omnes illae potestates vel mundanae vel coelestes vel ultra in aeternis, vel omnes principatus, vel omnes virtutes quae dominationem tenent circa unam quaeque enim dominantur. Fons autem Christus est omnium: exinde enim omnia, quippe qui pater totius motus est; et haec omnia motus sunt; etiam supra dominationem omnem Christus est.

Et omne nomen. Omnia quidem nomina a posterioribus inventa sunt, et maxime ab his qui in mundo sunt, vel hominibus vel angelis, vel potestatibus. Etenim aeterna illa omnia, res ipsae sunt, et potentiae viventes, aeternae, intelligentes, quae substantialiter cognoscuntur. Nullum igitur ibi nomen est, sed nomina illis addita nostro vocabulo sunt, vel nostra lingua, vel ut dixi angelorum, eorum tamen qui in mundo sunt. Porro autem cum ille Christus spiritus divinus et sanctus et Dei filius haec nomina a nobis accipiat, ultra est tamen quam haec omnia vocabula viderentur imposita. Et quidem quodam loco tetigimus quod nomen omne post genitum est, et est in ipsis nominibus nomen principale, quod vere supra omnia nomina est, et unde omnia nomina sunt, quod graece ὢν dicitur. At vero Christus et supra ipsum ὢν est: ergo et supra omnia nomina. Sed illud ὢν in aeternis est; et si in aeternis est, et Christus supra ὤν est, merito dictum supra omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Acrius et acutius: nomina enim jam facta omnia sunt, quae per intellectum fingi potuerunt ad expressionem earum rerum quas intelligentes cepimus. Sed quoniam multa futura sunt nova, et in illo saeculo magis nova, quod saeculum futurum est, cum indicabuntur omnia; quibus utique rebus nondum cognitis, nomina nondum a nobis imposita sunt; neque enim possunt; quippe cum nota non sint; supra ipsa quoque nomina quae futura sunt praepositus est Christus: ita et in rebus primus ac summus, quando supra omnes potestates, principatus, et reliqua. Est supra omnia nomina, quando et in hoc saeculo nullum nomen ei merito applicari possit, et omnia quae futura sunt nomina, intra ejus sunt vel appellationem vel substantiam, vel quamlibet de eo pronuntiationem, et effationem.

Et omnia subjecit pedibus ejus. Multis et variis modis una virtus intelligitur, quae Christus est, sive motus, sive verbum, sive Christus primus universalis, per quem omnia fiunt, facta sunt, futura sunt. Merito ergo omnia subjecit Deus sub pedibus ejus. Etenim progressio a Deo Christus, et per cuncta progressio Christus est, et omnia quae provenerunt, et quae redeunt in Deum, ipsius potentia redeunt. Item ergo omnia actione subjecta sunt sub pedes ejus. Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam. Multi Ecclesiam, omnes animas dicunt. Ergo Christus, qui spiritus est, per quem animae Deum cognoscunt et spiritales efficiuntur, et liberantur a qualitate animae, ut jam non tententur, neque ut labantur, quippe spiritales factae per spiritum Christum, in quem credentes, spiritaliter sentiunt, et sic in Dei cognitionem veniunt. Hoc modo Christus caput est super omnem Ecclesiam, quae est corpus illius. Ecclesia omnis, item omnis anima, sed salvanda, et inde substantiam habens de aeternis, per quam vigent omnia; et sic omnes animae per Christum sicuti frequenter diximus. Ergo omne corpus Christi anima est omnis quam ecclesiam nominavit. Plenitudo ejus, id est ipsa Ecclesia, quae corpus est illius. Plenitudo est ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. Christus plenitudo est, qui omnis plenitudo adimpletur. Omne autem quod adimpletur, exinanitur. Christus autem et exinanitus est, vel ipse se exinanivit, et rursus recuperatis omnibus per mysterium salvatisque animis universis, adimpletur in omnibus. Ideo ergo plenitudo est. Sed sic locutus est Paulus, ut diceret Ecclesiam corpus ejus esse; cujus plenitudo est, inquit: et plenitudo ejus est, qui omnia in omnibus adimpletur. De duobus his verbis, plenitudine et capacitate, in aliis libris a me distinctius et plenius explicatum est. Quemadmodum Deus plenitudo tantum, quemadmodum Christus, et capacitas et plenitudo. Haec omnia ad magnificentiam Christi et ad potentiam dicta hoc agunt, hoc probant, nihil ultra accipiendum, nihil extra sentiendum; ac propterea errare Ephesios, si quid praeterea adjungant, et ex doctrina vel Judaeorum vel mundana associent: unde ad eosdem nunc redit, atque admonet, jam in Christum receptos, et Christum recipientes, nihil aliud quam plenitudinem Christi accipere debere.

CAP. II.--VERS. 1, 2.

Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum hujus mundi, secundum principem potestatis aeris, spiritus qui operatur in filiis diffidentiae. Totus hic sensus jungendus est, et de Ephesiis quod in peccatis fuerint; et de se ipso quod Paulus in desideriis carnis et in consiliis carnalibus fuerit. Ilis, inquam, omnibus, jungendum est illud quod Deus, qui dives est in misericordia, salvos omnes fecerit, et ipsum Paulum, et Ephesios. Sic enim concludit, cujus gratia estis salvi facti, cum ambularetis mortui delictis; et vos cum ambulaveritis mortui delictis et peccatis vestris. Frequenter monui, mortem duplici modo accipi, illam unam notam, cum fine vivendi in mundo anima separatur a corpore; aliam, cum in ipso corpore constituta, desideria carnis agit atque in peccatis vivit. Vos, inquit, cum essetis mortui: et designavit mortis genus, delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum hujus mundi. Ostendit quae sunt peccata, scilicet desideria in mundo, de mundo, divitiarum, vel voluntatis vel scientiae mundanae, vel religionis de mundo, et caetera hujus mundi quae animam perdunt errantem a scientia veritatis. Quod autem dixit saeculum hujus mundi, sunt enim et superiora, et illa saecula aeterna, quae quomodo intelligantur, et quam significantiam habeant, aliis a me libris est replicatum. Saeculum hujus mundi autem omnis regio mundana, vel omnis mundus, in mundo motus rerum tempus faciens et involvens. Non eodem modo saeculum in aeternis est: esse autem aeternorum saecula, etiam Paulus declaravit, et omnes prophetae: siquidem dicitur et frequenter dicitur benedictus Deus in saecula saeculorum. Etenim saeculum finitur; saecula autem saeculorum, et de aeternis et in aeternum sunt.

Secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Qui ambulat secundum saeculum hujus mundi, ambulat secundum principem potestatis aeris, qui est spiritus filiorum diffidentiae. Cum duo sint lux et tenebrae, veritas et falsitas, bonum et malitia, non ita ut ex aequo sint; neque enim fas est aliquid Deo vel per contrarium comparari. Sic accipiamus et spiritus, unum fidei, alterum diffidentiae. Spiritus satanas et ejus diabolus hic substantiam de aere habet, id est de hyle atque materia, et potestatem in ipsa materia, vel in eos qui materialiter sentiunt. Est ergo ille princeps ejus potestatis quae in aere est, id est in materia: qui princeps spiritus est, sed ut dixi materiae; et in materiis nunc operatur, in filiis diffidentiae: id est eorum animos tenet, et ibi dominatur. Ergo qui vivit secundum saeculum hujus mundi, vivit secundum principem potestatis aeris spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Est autem lectio duplex, spiritus operantis, et spiritus qui nunc operatur. Aeris autem vel principem vel spiritum materiae nos quidem diximus: ratio tamen vehemens illa est quod ipse est inter elementa princeps, aer scilicet. Nam et ignis aer agitatus est, et aqua aer humectus est, terra aer siccus et solidus: qui si omnia secum habeat, ipse est chaos, id est tenebrae, et materia tenebrarum. Ignis autem purior aer et coelum est, qui est aer agitatione succussus . Nam cum poeta ventorum describeret potestatem, qua possent omnia confundere nisi regerentur, in aerem dixit cuncta converti, si venti habeant liberam potestatem. Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras. Horum separatio singulorum, mundi dispositio: sicut Moyses docuit, qui separavit aquas in principio per Dei verbum; separavit et terram, separavit et spiritum. Ergo merito materiae spiritus, aeris spiritus dicitur.

VERS. 3.

In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus. Ne injuriam Ephesiis faceret, qui dixerat cum essetis mortui delictis ac peccatis, secundum spiritum aeris ambulantes; adjunxit etiam se et caeteros; ut aliquando conversati omnes sint secundum hanc vitam, quam subjungit in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis nostrae et consiliorum. Haec sunt circa quae habet princeps potestatis aeris operationem, sed in filios diffidentes, ut desideria carnis habeant, faciant carnis voluntatem, et consilia carnis: quae qui abjecerit, jam Deum et cognoscit, et sequitur; nihil de carnis operibus cogitans. Et eramus naturales filii irae, sicut et caeteri. Quoniam et consiliis carnis et ex desideriis viventes; eramus, inquit, filii irae naturales; id est secundum naturam carnis geniti et materiae: ipsa enim natura est. Non enim divinam naturam dicimus, sed eam quae mundana est: et ubicumque nasci est, ibi natura dicitur. Ergo in superioribus, quia ingenita sunt omnia, cum dicuntur quaedam genita, quodam mysterio intelliguntur genita, non eo modo quemadmodum in mundo: ubi enim est natura, ibi generatio: generatio autem est, cum ab eo quod non fuit, aliquid esse incipit; aut ab eo quod aliter fuit, aliud esse incipit; sicut de semine homo, vel virgulta alia de semine, caeteraque alia animalia. At vero in aeternis, quoniam quaecumque illa divina sunt, quasi quadam discretione apparere incipiunt, ideo veluti generata dicuntur: cum tamen eadem virtute sint, et eadem substantia qua fuerunt, idcirco ut generata non sunt. Neque enim cum Deus omnia fecerit natura, non ea quae aeterna fecit ex aeternis, ut habuit; sed tantummodo veluti separavit, et singula constituit: quae quanta et qualia sint, aliis libris intelligimus. Nunc vel Christum vel angelos vel animas caeteraque omnia, quae aeterna sunt, in aeternis quasi genita accipimus, cum longe aliter generatio sit, quae in mundo est. Ergo eramus, inquit, naturales filii; id est per naturam facti. Sed filii cujus? non Dei, sed irae: ipse enim adversarius, qui est ira, nos ex materia sibi vindicaverat. Sic, inquit, eramus nos filii irae, sicut caeteri. Sunt enim proprie filii irae, qui ex hoc mundo: sicut de quibus dixit sicut caeteri ut nos, qui ex illo mundo sumus male viventes; id est secundum carnem viveremus, quasi filii irae; quemadmodum vivunt filii irae, hoc est sicut caeteri.

VERS. 4.

Deus autem, qui dives est et in misericordia, propter multam charitatem suam miseratus est nos. Vere enim divitiae magnae sunt Dei circa misericordiam. Cum enim nos peccatis nostris alienos fecissemus a Deo, cum essemus ex superiori mundo, ille gratia sua donans peccata, indulgens etiam delictis, nos sibi redemit per filium suum; cui cum non pepercit ut nos liberaret, magnae sine dubio sunt ejus divitiae, magna etiam charitas. Quantum enim est amoris ejus in nos, cum filium suum propter nos exinanivit ut nos redimeret passione sua? Haec igitur charitas.

VERS. 5.

Et cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo. Quia charitas Dei, inquit, manet. Haec, inquit, est charitas; hae sunt divitiae; ut cum substantia ex aeternis nobis esset, et cum mortui essemus peccatis, redimeret nos per passionem Christi, et salvos faceret. Quoniam autem passio Christi, mortificatio est peccatorum; resurrectio autem Christi, resurrectio est nostra; ait convivificavit nos in Christo, id est ad vitam aeternam restituit; sed per Christum cujus gratia estis salvi facti. Conclusit quod maxime necessarium et ad omnes et ad Ephesios fuit, ut nihil extra Christum accipiamus; siquidem ejus gratia salvi sumus. Ergo et vos, Ephesii, gratia Christi salvi facti, nihil extra accipere, nihil externum in religione et fide habere debetis.

VERS. 6.

Et simul suscitavit, et simul collocavit in coelis. Hoc sanctum plenumque mysterium est, ut fidem habeamus in Christo, non nos nunc mereri suscitationem vel regna coelestia; sed cum Christus suscitatus, tunc nos suscitatos. Hoc enim ait simul suscitavit. Item, et simul collocavit in coelestibus, Cum enim collocavit Christum, simul collocavit etiam eos, qui in Christo sunt et erunt. In coelestibus.

VERS. 7.

Ut ostenderet in saeculis supervenientibus superabundantes divitias gloriae suae, in bonitate super nos, in Christo. Non enim nobis reddidit meritum: quippe cum non hoc meritis nos accipimus, sed Dei gratia et bonitate. Suscitavit ergo nos simul in Christo causa bonitatis suae, et gratia quae est in Christo, ut ostenderet futuris saeculis et supervenientibus divitias suas. Quas divitias? gratiam bonitatis super nos. Sed omnia haec, ut saepe monet et ego insinuo, in Christo. Ibi est enim omne mysterium resurrectionis et nostrae et omnium. Per Christum enim reconciliantur omnia: ipse enim janua est, ipse resurrectio, ipse vita, et ad Patrem via.

VERS 8.

Nam gratia salvati estis per fidem. Explicavit aperte, quod a nobis fides debeatur: tantum autem debetur, ut credamus in Christo. Quod si ita, solum hoc nostrum est; non merito nostro salvi sumus, sed Dei gratia. Denique sic adjungit et hoc non ex vobis; Dei donum est:

VERS. 9.

Non ex operibus, ne quis forte glorietur. Quod salvi sumus, gratia, inquit, Dei est: ita et vos, Ephesii, quod salvi estis, non ex vobis; Dei donum est: neque ex operibus vestris, sed Dei gratia est, et Dei donum est, non meritum nostrum. Aliud esse opera, aliud meritum nostrum: unde separavit non ex vobis dicendo non ex operibus: praeter opera etenim, quae quotidie praebenda sunt in officiis in pauperes, et caetera benefacta. Sed etiam cum esse possit meritum ex officio et religione, ex castitate et abstinentia; non enim neque operibus vestris potest. Opera ista sunt. Ideo utrumque conclusit non ex vobis, neque ex operibus, et adjecit ne quis glorietur. Nescio quomodo enim qui operibus suis redditum meritum putat, suum vult esse, non praestantis: et haec jactatio est.

VERS. 10.

Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo. Ipse mysterio quodam nos finxit et formavit in Christo, ut cum illo resurgeremus, cum illo haeredes esse possemus, credentes in Christo. In opera bona quae paravit Deus. Paravit, creavit, formavit in Christo Deus opera, inquit, bona: scilicet quae futura sunt, an haec quae nunc hic agimus? Sed et sive quae futura sunt intelligamus, sive quae nunc sunt, bona utique sunt, testes in Christo sunt. Et videri potest de praesentibus dixisse operibus: quippe cum ita subjungit ut illis ambulemus:

VERS. 11.

Memores in ipsis, inquit, operibus: ut jam eodem modo vivamus, et eadem opera faciamus, quae bona sunt. Quippe jam figmento suo Deus nos creavit in Christo, ut simus memores: ac propterea fidem servantes, in ipsis jam operibus ambulemus. Et vos qui aliquando eratis gentes in carne. Utique quia dixit ambulemus, adjecit et vos utique ambuletis in bonis operibus quae paravit Deus. Vos, inquit, qui aliquando eratis gentes in carne, id est gentiliter sentiebatis; et propterea carnaliter, id est carnis desideria facientes. Cui contrarium illud est, esse in Christo, id est spiritualiter vivere, et omnia secundum spiritum cogitare. Hoc frequenter exposui. Utique illud est, de Deo cogitare, in Deo sperare, habere ad Deum animum, tendere ad Patrem, cognoscere viam aeternitatis nostrae Christum, credere per ejus resurrectionem nos resurrexisse.

Qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta. Vos, inquit, eratis gentes in carne dicti ab his qui circumcisi sunt, id est Judaeis, quae circumcisio manu facta est. Ab hac igitur circumcisione, id est a Judaeis, vos dicimini praeputium; id est qui circumcisi non estis. Cum autem dixit, quod circumcisio quae manu facta est, vos praeputium nominat; intelligi voluit, non esse a Deo datam circumcisionem, quae manu facta est; sed esse alteram circumcisionem quae mentis est, et desideriorum omnium, et peccatorum omnium, ut vere mundum a se circumcidat, et separet desideria carnis universa. Quid enim prodest carnem circumcidere, cum magis vitium omne per animos crescat ex carne? Illa igitur, quae ex carne peccata sunt, circumcidenda sunt: et haec circumcisio non mánu facta erit, sed anima et spiritu. Hoc autem ideo dictum, ne pudeat illos quod praeputium dicuntur: non enim aut hoc extra religionem Dei est, aut vere dicitur; quippe cum a Judaeis, cum dicatur idem ab ea circumcisione, quae manu facta est: cum melior sit et verior circumcisio, quam fecerit anima et spiritus, circumcidens carnis omnia peccata.

VERS. 12.

Quoniam eratis illo tempore sine Christo. Cum enim gentes eratis, utique sine Christo eratis: itaque semper Christus; sed quicumque receperit Christum, in eum sumpserit fidem; tunc quasi circumcisus est, et tunc erit in circumcisione, sed non manu facta. Ergo ideo praeputium eratis, quoniam non eratis cum Christo. Et hoc adjungit, non eratis veri Judaei alienati a conversatione Israel. Vera enim ejus conversatio, si secundum spiritum sentiamus, et secundum spiritum vivamus, et Christo circumcidamur a carnalibus desideriis.

Et hospites testamentorum, promissionis eorum spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Hoc est, gentes eratis; et quia nihil agebatis cum Christo, et eratis sine Christo, idcirco, inquit, non eratis in conversatione Israel, idcirco hospites eratis testamentorum, id est alienati testamento. Quid est testamentum? a promissione testamentorum; hoc est promissionis eorum quae Deus promiserat per testamenta sua, id est per prophetas, spem non habentes: scilicet promissionis eorum spem non habentes. Cum enim essetis sine Christo non vobis promittebatis spem promissionis eorum testamentorum: quippe cum ab his hospites essetis et alieni, et essetis sine Deo, id est sine Christo. Sic enim dixit cum essetis sine Christo. Ecce et hic Deum Christum appellavit. Deinde potest intelligi sine Deo, quia ex Christo Deus est. Eratis autem in hoc mundo sine Deo. Sine Deo vivit, et hospes est a promissis testamentorum, et alius a vero Israel, cui coelum et regna coelorum promissa sunt in aeterna vita et Dei gloria.

VERS. 13.

Nunc autem in Christo vos, qui aliquando longe eratis, facti estis prope in sanguine Christi. Omnis oratio, quae exhortationem tenet, post generalem disputationem revocat sententiam ad eos ad quos epistolam scribit, ad Ephesios scilicet. Ergo, inquit, vos quoque qui aliquando longe eratis, id est gentiles, nunc autem in Christo facti estis quemadmodum prope in sanguine Christi: quoniam non opera nostra, neque Ephesii sua prope sint, et in Christo sint; sed sanguine, inquit, Christi.

VERS. 14.

Et exponit quid illud est quia per sanguinem Christi in Christo sumus, perfidem tamen. Ipse est enim pax nostra. Per mysterium etenim ejus reconciliati Deo sumus etiam non alieni neque adversarii. Cum enim alios colebamus, et idolis serviebamus, quasi bellum habebamus cum Patre, id est cum Deo. At medius Christus mysterio suo et passione reconciliavit nos in se. Ergo pax nostra, qui fecit utraque unum; et medium parietem materiae solvens, inimicitias in carne sua.

VERS. 15.

Legem mandatorum, in decretis evacuans. Pax, inquit, nostra Christus est: quem et alibi mediatorem appellat. Ipse enim se interposuit inter divisa regna, cum animae a Dei fonte natae, in hoc mundo teneantur vel tenerentur: ut intercederet medius paries, quasi saepes ac maceria, per illecebras carnis et mundanas cupiditates. Christus mysterio suo et carne et passione et disciplina medium istum parietem solvit, id est vincens carnem et vincendam docens, et mundi cupiditates solvens ac solvendas docens, medium parietem sustulit: in carne tamen, inquit, suas inimicitias utique solvens. Ergo non nostri laboris est, quod saepe moneo, ut nos solvamus; sed sola fides in Christum nobis salus est. Ille enim solvit omnes inimicitias in carne sua. Item solvit et legem mandatorum, in decretis evacuans eam, ut non per opera neque per sabbata. Ipsa enim decreta sunt in lege ipsaque mandata: nunc, inquam, hujusmodi praecepta observationum, quae carnaliter intellecta sunt, evacuavit Christus. Quibus evacuatis, medium quod intercesserat, sublatum est: nec animae jam impediuntur quasi objecto mundo, id est cupiditatibus mundanis, et intellectibus, et desideriis scilicet carnalibus, ne videant Deum, cognoscant, sequantur, etiam cum eo juncta sint. Hoc enim docet ut duo conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem. Dixi quos duo; animas, et superiora illa, aeterna scilicet et spiritalia. Cum ipse Salvator, qui spiritus est et sanctus Spiritus, in animas descendit, junxit duo superiora spiritalia, et animas spiritales esse fecit, et condidit in semetipso in uno, inquit, novo homine. Novus autem qui est homo? spiritalis: vetus enim animalis est, et exinde carnalis.

Faciens, inquit, pacem: id est discissis et separatis et pugnantibus, id est animis ad terrena dilapsis et terrena sequentibus, et idcirco repugnantibus his quae coelestia sunt et spiritalia; pacem, inquit, fecit; dum reconciliavit spiritalia et Deum; ut jam unum animo sentiant, unum colant, unum sint, scilicet spiritales.

VERS. 16.

Et ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore, Deo. Jungens, inquit, ut diximus et animas et spiritum, pacem fecit: ut exhiberet conjunctos dnos illos quondam separatos, et reconciliaret Deo. In uno, inquit, corpore; id est, ut ipsa anima jam spiritus cum esset, et ipse spiritus cum jam animam sibi vindicaret, esset unum corpus, quod fuerat antea separatum. Sed hic corpus accipiamus item copulationem, ut substantiam unam; quod est coeleste corpus et in aeternis. Corpus quomodo dictum est? de Domino nostro Jesu Christo; quod corporalis substantia est Christus corporalisque majestas. Per carnem interficiens inimicitias in semetipso. Hoc autem est mysterium crucis, ut in poenam tollerentur omnia, quae inimica sunt animis et spiritui nostro; id est desideria mundana, carnis cupiditates, ipsaque caro quodam modo corrupta atque vitiosa. Per carnem ergo Christus interfecit inimicitias, id est omnia adversa animis. Et ubi interfecit? in semetipso. Ideo enim assumpsit carnem, ut in semetipso vinceret carnem; et sic per carnem carni prodesset, interficiendo corruptionem carnis; et per resurrectionem, assumendo puram atque aeternam carnem atque omne corpus deitatis; cum omnia spiritus fiant, sicut multis locis et Paulus docet, et res ipsa manifestata est. In quo etiam illud, quod ubique ostendamus velim, quia Dominus noster Jesus Christus istam ipsam quodam modo carnis et mundi pugnam vicit, superavit. Nostrum pene jam nihil est, nisi solum credere qui superavit omnia. Haec est enim plena salvatio, Christum haec vicisse, Christum ideo in cruce sublatum esse, Christum ideo resurrexisse, ut nobis in eum credentibus salus, aeternitas et coelorum gloria pararetur.

VERS. 17.

Et veniens evangelizavit pacem nobis qui longe, et pacem his qui juxta. . . Omnem actum et adventum Domini Salvatoris per ea quae geruntur et gerenda sunt, exprimit. Adventus enim Domini evangelizavit pacem, id est ut reconciliarentur homines, totusque mundus per animas in Deum respiciens, nihil adversi sentiret, haberet pacem. Quod autem dixit quod Deus, id est Salvator, veniens evangelizavit; omne quidquid bene est et bonum pronuntiat, evangelium dicitur. Deum enim nuntiare, et Deus ut cognoscatur docere, et in Deum conversionem nuntiare, evangelizare est: et hoc est evangelizare pacem, ut non discordantibus animis et errore depravatis, dum servimus vel hylicis potestatibus, bellum quodammodo geramus in Deum. Hoc est, inquam, pacem evangelizare rursus quod dixit et qui longe, et his qui juxta ad id referendum quod est Judaeis et gentibus. Namque juxta sunt Judaei scilicet, longe autem gentes. At vero quoniam ipse Salvator accepit evangelium ut in gentes pronuntiaret Deum, primo illud posuit; ut vere etiam Christus adveniens his pronuntiaret pacem, qui longe sunt, id est gentibus sicut multis rebus ostenditur. Nam et meliores filii dicuntur qui ex gentibus ad credulitatem veniunt quam ex Judaeis. Verumtamen ne et illis negaretur, adjunctum et his qui juxta sunt.

VERS. 18.

Quoniam per ipsum accessum habemus utrique in uno spiritu ad patrem. Utrique, ut dixi, et Judaei et gentes per ipsum Christum habemus accessum ad patrem. Sed quomodo? in uno spiritu enim, qui Christus est: dum in ipsum credimus, in nos illabitur, et Deum sentimus, et Deum cognoscimus, et Deum colimus. Ergo in ipso spiritu ad patrem ut venire possimus, per Christum utrique venire poterimus. Itaque Judaei nisi per Christum ad patrem venire possunt; quemadmodum et gentes nullo alio extrinsecus vel idolo, vel potentia, vel qualibet, ut ipsi nominant, majestate.

VERS. 19.

Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei. Concludit ad speciem, Ephesiorum scilicet, quod non sint etiam alieni neque incolae neque hospites. Qui enim peregrinantur a Deo, quoniam in Dei operibus manent, id est in mundo, hospites et incolae sunt ut possint esse domestici, Etenim si et daemonibus immolabunt, postea credentes et sequentes Deum, sunt domestici, sed in mundo. Nunc autem qui non credunt, ii hospites sunt et incolae. Porro quod concludit ad Ephesios, si qui Deum crediderit, et per Christum se ad Deum pertinere cognoverit, neque hospes neque incola est; estis ergo, inquit, Ephesii, cives sanctorum et domestici Dei. In unam enim civitatem, id est aeternam illam superiorum divitiarum, quam Hierusalem vocant, conveniunt omnes, et sunt cives sanctorum et Dei domestici: quoniam in eadem civitate Deus veluti rector et dominus et princeps est. Iidem ergo domestici Dei.

Quid autem intelligamus cives sanctorum? quasi aliud erunt isti qui cives dicuntur, et aliud sunt sancti. Quod si ita est, qui sunt sancti, et qui cives? intelligendum puto sanctos posuisse apostolos et prophetas et caeteros, qui Deum aut passi sunt aut viderunt; hoc est qui inhabitante in se spiritu, divina locuti sunt, aut praesentem aliquo modo viderunt; aliquo modo dixi, vel per carnem, vel per spiritum, ut Abraham, ut apostolus, ut caeteri ii per carnem et per spiritum, ut omnes apostoli: hi ergo sancti sunt. Qui autem credunt in Christum sine horum aliquo, cives sunt sanctorum et domestici Dei.

VERS. 20.

Superaedificati supra fundamentum apostolorum. Satis ipse declaravit, aliud esse sanctos, aliud vices: siquidem superaedificatos dixit istos supra fundamentum apostolorum. Item ut praecepta vel observare debeant, vel ad Dei cognitionem, vel ad cultum ac religionem. Jesus Christus, et praecepta ejus, fundamenta sunt apostolorum: quae fundamenta superaedificationem habent jam ex vita et ex moribus et ex genere vivendi et disciplina. Primum tamen fundamentum est ad vitam: caetera, ad exornandum et exaedificandum. Primum, inquit, fundamentum est Christum credere, et in eo spem habere, et in Deum fidem mittere. Hoc autem docent apostoli; et hoc est fundamentum etiam prophetarum: bono ordine, secundum illud quod supra divisi, ut sanctos dicerem et eos qui viderunt et eos qui spiritum toleraverunt. Viderunt enim apostoli, spiritum habuerunt prophetae. Secundum igitur praecepta apostolorum et prophetarum (quae praecepta Christi) est annuntiatio, et est fundamentum totius aeternitatis et spei.

Superaedificati estis, inquit, in ipso angulari lapide Jesu Christo. Omnis medietas inter duo semper posita. Haec, duo aut jungit aut separat. Sed ubi separatio est animis, ibi mundus φραγμὸς dicitur, id est maceria. Ubi autem junctio animis, Christus est, et lapis dicitur angularis, quoniam vere angularis lapis: et is est qui in primo collocatus est: vere angulo fundamentum positum, duobus lateribus jungit. Hunc lapidem ἀκρογωνιαῖον appellavit: non enim tantum angularis, sed qui primus et summus est, unde incipit fundamentum anguli, qui duo jungit et copulat et unum reddit. Etenim duo, sicuti diximus, vel superiores animas, quae etiam cum Christo fuerunt; et istas quae hic sunt sanctae, et mysteriis Christum habentes; vel ipsas illas omnes Christi animas, etiam gentium animas, quae junguntur illo angulari lapide Jesu Christo.

VERS. 21, 22.

In quo structura compacta in templum sanctum in Domino. Omnes enim animae collectae, omnesque homines spiritales redditi per Christum struuntur, ubi Deus inhabitet, quasi templum sanctum; ut cum in omnibus inest Christus, et cum est in Christo Deus, omnes templum sint per Christum Dei. In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in spiritu. Ut saepe docui, ad speciem, id est ad Ephesios, rem vocat, ut et ipsi aedificati in eodem angulo sint, id est in spiritu Christi, ut et ipsi habitaculum sint Dei. Magna autem moderatione, ut exhortatio fieret: non enim jam factos dicit, sed adhuc aedificari: deest enim illis; et idcirco admonet et hortatur. Et cum illos habitaculum Dei in spiritu dicat, utique quid agit aliud, nisi ut aliud quodlibet excludat ex animis, solumque Christum ibi animas coaedificare adhuc dicat, ut templum fiant Dei?

CAP. III.--VERS. 1, 2.

Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi, pro vobis gentibus: si tamen audistis dispositionem Dei gratiae. Supererat ut cum de rebus locutus esset, quod spes omnis in Christo, sic et spiritu coaedificentur omnes, ut sint habitaculum Dei; supererat, inquam, ut id doceret quis ipse esset; an ipse impleret coaedificationem per evangelium, daretque rationem auctoritatis suae ut ei crederetur. Hoc igitur adjungit hujus, inquit, gratia, id est ut habitaculum Dei in spiritu aedificemini. Non enim tantum Ephesiis istud, sed omnibus dictum audiatis. Denique pro vobis, inquit, gentibus vinctus Christi Paulus; vinctus, aut associatus ad evangelium Christi, aut qui multos labores et poenas toleravi, et pro vobis tolerarem, annuntians Christum: et sim vinctus Christi; qui annuntiando Christum, vinciar; sed propter vos. Id ut probare videretur, se pro gentibus vinctum esse Christi, adjecit mysterii erga se habiti fidem. Si tamen, inquit, audistis dispensationem Dei gratiae. Id est, si est cognitum vobis quae gratia disposita sit, id est quomodo per me evangelium ordinatum sit, ut annuntietur Deus per Christum, et Christi virtus, quae virtus Dei est. Quae data est mihi in vos secundum revelationem. Etenim, sicut ipse Paulus multis locis memorat, non ab hominibus, neque per homines mysterium accepit aut didicit, sed revelata illi cuncta sunt. Hoc enim dixit, gratiam sibi datam, sed per revelationem. Quo in loco intelligi licet christianum ex revelatione fieri posse, et maxime fieri. Electus quidem est, et vas electionis dictus est Paulus; verumtamen quia Dei potentia omnibus modis gratiam suam ministrat, intelligamus esse istam legitimam mandatorum Salvatoris disciplinam, uti renascatur homo per spiritum et aquam, et sic Christi spiritum recipiat. Sed id et ab hominibus et per homines. Istud vero quod Paulo provenit (quamquam hoc, ut aestimatio nostra est, meruit solus) tamen, ut dixi, revelatio Dei ejusmodi aut alio simili modo per Dei gratiam fieri potest. Unde non est abnegandus a Christi gratia, cui revelatio per Christi gratiam data sit, ut spiritu compleretur; et Christi cognitione per revelationem habita, deserviret.

VERS. 3, 4.

Notum mihi factum est mysterium, sicut antescripsi in modico; prout potuistis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi. Et hic quoque admoneo revelationibus posse cognitum esse mysterium Christi: et licet circa Paulum ex electione Domini videatur impletum, tamen quoniam electio Domini libera est, etiam circa alios potest ut non ab hominibus neque per homines fiat cognitio verae plenaeque deitatis. Magna quidem et unica dignatio, et fortassis ex parte quod fiat hodie, concedatur. Etenim cum ipse dixerit, si propheta aliquis et de eodem alius sibi revelatum dixerit, sedeat et cognoscat qui prophetat, ut audiatur is qui sibi revelatum dicit; ergo et revelari potest; et quod parte, eodem modo etiam in toto. Etenim mysterium Domini et Dei voluntas in omni potentiam suam extendit: et illum posse omnia, et velle quae potest, accipere debemus; et haec alterius quaestionis sint. Nunc revelatum sibi mysterium ostendit; cum dixit Paulus id se scripsisse Ephesiis, id est ipsum mysterium; non revelationem, sed quod revelatum est, hoc est mysterium. Scripsi, inquit, sed immo dico; et ut potuistis, inquit, legentes intelliegere, in quantum potuistis prudentiam meam; in mysterio Christi prudentiam. Scientiam posuit non illam quae praevidet sua potentia quae sunt, quae futura sunt ratiocinando invenit et comprehendit: at hic scientiam, prudentiam nominavit. Non enim per prudentiam consecutus; sed postea quam consecutus est, habere coepit prudentiam. Denique prudentiam, inquit, in mysterio Christi; id est in eo quod percepi, quod mihi revelatum est, quod mihi notum factum est; id est in eo, quod doctus sit prudentia, in eo quod sibi revelatum est vel memoria, vel scientia, vel intelligentia. Hae enim sunt partes prudentiae: ita et locus prudentiae est, et tamen non per prudentiam mysterium consequi possumus, sed per revelationem.

VERS. 5.

Quod aliis generationibus non fuit notum filiis hominum. Potest hoc ad prudentiam argumentum esse, uti Deo revelatum illi sit, quia prudens erat et percipere poterat revelationem, mysterium; et solus meruit propter prudentiam mysterium nosse, quod aliis generationibus notum non fuit filiis hominum. Quid est aliis generationibus? id est ante mea tempora. Generationes enim, sicuti in evangelio lectum est, quasi per homines tempora. Nulli, inquit, eorum qui ante me in generatione fuerunt filii hominum; nulli, inquit, notum fuit de mysterio. Quod sit mysterium, quod revelatum sibi et notum factum Paulus dicit, saepe locuti sumus. Adjiciendo autem filiis hominum ostendit fortasse mysterium illud antequam Paulo revelatum est, fieri potuisse ut revelatum sit angelis; id est non filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis. Plene mysterii concordiam quod unum sit atque idem, quod sibi revelatum est et apostolis, docet. Ne discordet et non idem videatur esse per praesentiam Christi traditum apostolis, quod ipse sibi per revelationem traditum dixit; conjungit id sibi revalatum quod sanctis apostolis. Parum est: adjicit et prophetis in spiritu. Acute et vehementer: etenim propheta qui mysterium locutus est, in Spiritu illi revelatum est; mysterium ipse non scivit. Quia dixit filiis hominum revelatum non fuisse neque notum mysterium; fuit autem notum et prophetis, qui filii hominum sunt; adjunxit notum, sed in Spiritu; id est cum afflati Spiritu mysterium loquerentur.

VERS. 6.

Ipsis tamen non notum fuit, Esse gentes cohaeredes et concorporales et participes promissionis ejus in Christo per Evangelium. Hoc est quod sibi mysterium notum factum esse dixit, simulque etiam sanctis apostolis et prophetis in Spiritu, quod et gentes cohaeredes sunt in Christo et concorporales, id est ejusdem quasi corporis: quod saepe ita memorat ut omnes animae sanctae et liberatae, et Christi spiritu junctae, unum corpus esse dicantur. Exinde ergo participes promissionis ejus in Christo sunt etiam gentes. Non enim solus Israel, sed et gentes, quae in Christo per evangelium concorporatae fuerunt, participes promissionis; quod aeternam gloriam merebuntur, quod vitam, quod remissionem peccatorum, et caetera, quae et Deus et Salvator promisit se sequentibus. Ergo omnes per evangelium promissionis participes in Christo sunt.

VERS. 7, 8.

Cujus factus sum ego minister secundum donum operationis Dei, quae data mihi est secundum operationes virtutis ejus. Minister, inquit, sum evangelii factus ipsius, per quod in Christo participes promissionis et gentes et Israel sumus: cujus evangelii ego minister, factus autem dono gratiae Dei. Ubique enim non nos meritis nostris hoc accipere, sed gratia Dei, memorat Paulus; ut dantis sit, non accipientis, quidquid gratiae datur. Quod autem adjunxit secundum operationem virtutis ejus, et hoc quoque Deo tribuit; ut si quid ego operer, virtus Dei sit. Non enim in me mea virtus operatur, sed Dei. Quomodo autem utrumque jungat et quid sequatur, perspiciendum diligenter est. Adjungit enim: Mihi minimo omnium sanctorum data est haec gratia . . . Si operatio jam agentis est, et secundum operationem data est gratia, meritum est prius operantis, et sic gratia. Sed supra dixit, secundum donum gratiae Dei datam esse hanc gratiam, ut minister esset evangelii: soli vero posterius data est, qua nunc operatur, et operatur virtute Dei, et dicitur propter operationem virtutis Dei data est gratia. Quid igitur? operatio ante gratiam data est? an postea gratia data? Sed cum dicitur operationem virtutis Dei esse, jam data est gratia. Rursusque cum dicitur, secundum Dei gratiam factum ministrum esse Paulum, ante operationem intelligimus datum donum, ut minister esset; et donum Dei esse gratiam quod minister est. Jam ex accepta gratia ministri cum operetur; et illa gratia est, ut operatio ejus ex virtute Dei sit. Ita ut minister esset, donum Dei fuit; ut esset operatio Dei virtus in eo, gratia Dei fuit. Mihi igitur omnium sanctorum minimo haec data est, inquit, gratia. Quae illa gratia? secundum operationem virtutis ejus inter gentes evangelizare. Quid autem evangelizare, subjicit: non apostolorum minimo, sed sanctorum, inquit. Sancti enim, et fide et spiritu sancti, sunt apostoli, quibus mandatum est evangelium. Incomprehensibiles divitias Christi. Quae enim aut divitiae tales esse possunt, aut quemadmodum comprehendi divitiae, quae sunt Christi, quae nos faciant Dei filios, aeternam vitam tribuant, corruptionem omnem auferant, mortem ipsam interficiant, in coelis esse faciant, peccata donent omnia? Ergo magnae divitiae, et in tollendis malis indulgentia peccatorum, et in dandis bonis, et tantis bonis, quae supra dixi, et alia talia.

VERS. 9.

Et illuminare omnes quae sit dispositio mysterii. Ordo: data est mihi gratia inter gentes evangelizare et illuminare omnes. In qua re illuminare? quid sit dispositio mysterii; ut non solum mysterium evangelizent sed et illuminent, id est aperiant quae sit dispositio mysterii. Quod autem dixit illuminare omnes tenuit et Israel et gentes. Accepit enim sine dubio in gentes evangelium; sed et Judaei illuminari possunt, si sequantur, si obediant. Quid autem sit dispositio mysterii, exponendum est; quoniam illuminare se dixit Paulus. Sed id in sequentibus declaravit absconditi a saeculis in Deo. Data mihi, inquit, inter gentes est gratia, omnes illuminare quae sit dispositio mysterii. Cujus mysterii? quod absconditum est, inquit, a saeculis in Deo.

Quid est a saeculis, et quid in Deo; quid est absconditum; et quomodo absconditum; breviter explicemus. A Deo, qui pater est primus, genitus est Christus qui est lumen ex lumine, et Deus ex Deo, qui Jesus est, qui Deus ex Deo est. Nemo me velut alterum Deum dicere existimet; sed ita ordo loquendi flagitat. In hoc, inquam, Christo, qui Deus ex Deo est, omnia perfecta sunt, et per ipsum, omnia; sed quod nunc necessarium est, in ipso omnia. Sic enim dictum, et per ipsum, et in ipso. Si igitur in ipso omnia, quamquam per ipsum omnia, sed Deus in ipso omnia; etiam hoc mysterium est, et in ipso absconditum. Absconditum autem quibus? a saeculis. Christus enim unigenitus Dei filius, et ab ipso reliqua creata sunt: id est per ipsum Dei opera in ipso operante per ipsum. Omnia saecula igitur posteriora Christo; quippe a Christo facta. Nihil igitur ante Christum, nec superiora ante Christum. Nullo temporis exordio Christus natus ex Deo. His igitur saeculis, item ab his in Deo mysterium absconditum est, ut suis temporibus reveletur, Dei filium Christum venire, carnem induere, succurrere, liberare hominem, donare peccata, in aeterna et coelestia tollere, justificare, et glorificare, et caetera quae subjungit. In quo igitur mysterium hoc absconditum est? in Deo. In quo Deo? qui universa creavit. Si enim per ipsum revelatum est mysterium in ipso absconditum; fuit autem absconditum antequam veniret, revelatum est posteaquam venit. Quis iste est? qui universa, inquit, creavit. Ergo creator licet Deus accipiatur, sed per Christum tamen creator Deus. Creator enim non convenit Deo, sed convenit Christo, et sic per Christum Deo. Ille enim genuit Christum: Christus creavit omnia ipso Deo operante et per se creante. Ita unum est quod creata sunt omnia, et ab uno creata sunt. Si quidem Dei patris opera per Christum creata sunt omnia.

VERS. 10.

Ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Hoc est mysterium quod absconditum in Deo, id est in Christo, quod postea revelatum est non animis sed hominibus, neque tantum hominibus sed omnibus principibus et potestatibus in coelestibus, et revelatum est per Ecclesiam, quod scilicet per mysterium sapientia Dei est. Cum autem dixit principibus et potestatibus in caelestibus intelligi licet illis revelatum non esse, quae adversae sunt: in coelestibus enim, inquit. Et quod dixit per Ecclesiam, id est per membra Dei omnia, per membra Christi, et per omnem animam mysteriis ejus indutam, et in ipsum spem habentem. Ita quantum homini datum sit, intelligi licet. Si quidem non principes et potestates in coelestibus, ipsi sapientiam Dei hominibus declarant; sed per Ecclesiam, id est per eos qui membra, sunt Christi, sanctificatione in fide, potestates et principes in coelestibus sapientiam Dei cognoscunt editam esse per hominem. Discere et noscere etiam principibus mundi et potestatibus sapientiam Dei, facilis erit agnitio, si ubi homo sit, et ubi habeat principium didicerint, cognoverint, per prophetam Ezechielem cum loquitur de cherubin; in quo visio est, quemadmodum locus ipse certam expositionem desiderat. Breviter ergo mysterii omnes partes, quas nos supra diximus, tetigit dicendo multiformis sapientia Dei: vel quod filium misit, vel quod tanta majestas servi formam suscepit, vel quod tanta signa facta sunt, vel quod promissa tanta sunt, indulgentia peccatis, et promissio coelorum. Item aeterna vita et glorificatio et haereditas simul cum eodem Christo, et ejusdem post mortem resurrectio, et ipsa mors, et caetera hujusmodi, multiformis est sapientia Dei.

VERS. 11.

Secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro. Ex hoc apparet quid sit in Deo absconditum esse mysterium si quidem adjunxit secundum praefinitionem saeculorum. Certis etenim saeculis determinatis atque conclusis apparere mysterium per praesentiam Domini, in quo absconditum mysterium fuit. Per ipsum enim revelari debuerit in quo absconditum fuit. Hoc enim adjunxit quam definitionem saeculorum fecit in Christo Jesu Domino nostro. Quo tempore appareret, quo tempore revelaretur mysterium, quo salus et liberatio ostenderetur.

VERS. 12.

In quo habemus libertatem et aditum in confidentia per fidem ipsius. Licet in mysterio praesentiae Domini nostri Jesu Christi et redemptio facta sit et salus data, summa tamen, et vere (si attendamus) haec summa sola est, certe maxima, quod libertas nobis data est. Etenim pressi captivitate non valebamus per legem resistere, sicut ipse dicit quod nostra infirmitas corpore resistere non valeret. Venit igitur ut vinceret carnem, et mortem per mortem: qua victa, fecit possibile nobis esse, quod impossibile credebamus. Data ergo libertas est, et datus ad confidentiam aditus per fidem ipsius, hoc est cum fidem in ipsum habemus. Monui, et saepe monui, eam esse januam liberationis nostrae, si in Christum credamus: mysterium enim ejus liberavit nos, si eum sequamur. Tunc enim proderit nobis ejus mors et ejus resurrectio, si fidem in eum habeamus; quod omnia propter nos et fecit et passus est. Confidamus ergo, sicuti subjungit.

VERS. 13.

Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis; quae est gloria vestra. Exhortationem quam debet omnibus, ut eos confirmatos redderet, in se revocavit. Propter hanc, inquit, causam scilicet quia mihi minimo omnium sanctorum data est haec gratia inter gentes evangelizare, et caetera; propter quod, id est propter istam causam, peto ne deficiatis in tribulationibus meis. Multum enim qui Paulum sequuntur fatigari possent in fide, cum audirent eumdem Paulum tribulationes sustinere. Si enim ille qui praedicat, qui evangelizat, qui a Deo electus est, multa tolerat, fatigatur periculis, laboribus multisque aliis tribulationibus; multum, inquam, deterrentur illi qui eum sequuntur, et fidem pene non integram incipiunt habere, quod quasi et ipsi periclitari possint et graviter laborare; si quidem ille qui evangelizat et praedicat, est tantae gratiae in tribulationibus. Sit ergo peto, inquit, propter id quod mihi revelatum est, ut non vos vos deficiatis in tribulationibus meis: quas tamen tribulationes non meo merito patior, neque mea causa; sed quoniam vos vel infirmi in fide estis, vel adhuc trepidatis, et nescio quomodo alia adjungitis. Idcirco ego tribulationes sustineo, volens vos ad disciplinam veram observationemque revocare, ut a Christo ne recedatis; nihil ad Christum adjungatis, solam spem de Christo habeatis. Haec non est gloria vestra; mea, inquit. Ergo tribulationes quoniam pro vobis sunt; gloria, inquit, vestra est, ut ad gloriam me laborante, operante, per tribulationes exercitato, ad gloriam vestram venire possitis.

VERS. 14.

Hujus rei gratia flecto genua ad patrem domini Jesu Christi. Cujus rei gratia scilicet tribulationes pro vobis sustineo. Hujus rei gratia flecto genua; id est plene rogo, et rogo patrem Domini, patrem Domini nostri Jesu Christi. Omnis quidem operatio per Christum et omnis actio; sed quoniam, ut saepe monuimus, ministeriorum spiritus Christi est; quippe ipse ministerium Dei est, et omnia Deus per ipsum; idcirco ad patrem, inquit, flecto genua. Ipse enim rogandus, uti misereatur, et subveniat, fidem nostram dirigat, operetur in Christo nobis, ut ipsum Christum sequamur, atque in eum fidem habentes ad promissa pervenire possimus. Precum autem et rogationis plenus habitus, genua flectere. Non solum enim animo flectere nos debemus in preces, sed etiam corpore nulla parte altiore simus, vel imagine altitudinis, vel quod superbiam habere videamur. Denique alio loco: servabit sibi Deus tot millia hominum qui non flexere genua ante Baal.

VERS. 15.

Ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Scilicet ex patre Deo, et patre Domini nostri Jesu Christi: ipse enim pater, ipse primus pater, et ab ipso quicumque pater est, pater est nominatus. Et tamen hoc vocabulum vel potestas a primo Deo patre, velut a fonte, defluxit. Nam et Christus pater omnium quae creata sunt: per Christum enim creata sunt omnia. Item et in mysteriis pater. Et Paulus quodam modo pater: siquidem dixit filii mei estis: ego, inquit, in Christo Jesu per evangelium vos genui. Denique paternitas in coelis Christus est: in terra paternitas, vel apostoli, vel quicumque evangelizat, vel qui tradit mysterium. His enim modis atque aliis multis filii dicuntur qui fidem accipiunt, et illi patres qui tradunt. Paternitas igitur omnis a Deo patre proficiscitur.

VERS. 16, 17.

Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute confortari per spiritum suum, in interiore homine: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Quas preces habeat pro Ephesiis, expressit; ut det vobis, inquit, divitias gloriae: easque divitias ostendit gloriam Dei, virtute confortari per Spiritum suum, uti fortes adversum carnem et carnis desideria sint, et adversum potestates hujus mundi iniquissimas; quod fit et quod provenit per Spiritum Dei. Quemadmodum autem per Spiritum Dei confortantur, id est fortes redduntur? in interiore homine, inquit, habitare Christum. Christus enim in homine interiore, id est in anima, cum habitare coeperit, fortes virtute per Spiritum redduntur homines: expelluntur enim omnia quae adversa sunt. Quomodo autem habitet Christus in interiore homine, subjecit per fidem, inquit, in cordibus vestris. Ergo facilis et magnifica res est: facilis in eo quod fides sola implet tantum munus et tantum beneficium, ut in cordibus nostris Christus habitet. Quo habitante quid consequimur? ut fortiores simus per Spiritum, et sic habeamus divitias gloriae Dei, et fortes redditi nihil periculi sustineamus, contemnamus mundum, vincamus omnes iniquissimas potestates. Hae sunt divitiae Dei. Speremus etiam gloriam et repromissionem in veritate radicati et fundati. Maximum praeceptum hoc, et ubique a Paulo positum, et a me in admonitione saepius constitutum: quia firmitas et firmamentum, et totus animae ad aeternitatem status, in veritate est, de qua saepe dixi: quae et in Deum et in Christum est charitas, et circa homines. Haec radicatam efficit fidem nostram et fundatam.

VERS. 18, 19.

Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum. Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Jesu Christi. Precum suarum, ut dixi, summam exposuit; quod roget Deum ut Ephesii consequantur. In quo non Ephesiis tantum hoc accipiendum est precari Paulum, quam omnibus qui in Christum credunt. Praeter igitur ista, quae supra diximus; precatur et rogat, ut Ephesiis tribuat Deus, illud quoque quod est maximum uti scientiam consequantur, altitudinem, profunditatem. Precatur etiam ut consequantur Ephesii charitatem Christi; quae charitas supra scientiam praevalet et supereminet, plusque ad salutem proficit, et ad aeternitatem animis, si aliqui charitatem in Christum suscipiat. Ita cum docuerit tria perfectionem christianitatis implere, fidem, scientiam, charitatem; omnia breviter hic complexus est; atque in precibus se habere declaravit, ut Ephesiis haec Deus praestet. Nam de fide sic locutus est: ut habeatis, inquit, in interiore homine Christum habitantem per fidem in cordibus vestris. Item de scientia sic locutus est: ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem, profunditatem. Item de charitate sic adjungit: scire etiam supereminentem scientiae charitatem. Et tria posuit: et ordinem, et quid magis valeret ostendit. Tria sunt, fides, scientia, charitas. Ordo est, ut prior fides sit: qui enim credit, is ad scientiam venit. Sic enim dictum est: si credideritis, tunc intelligetis. Post scientiam praeponitur omnibus charitas Christi: sola enim charitas in Christum et desiderium, et amor, et affectus et cupiditas, elevat et liberat animas. Ergo supereminet charitas scientiam.

Quod autem quatuor posuit, quae scientia debeat comprehendere; naturaliter quidem tria sunt: nam mensura corporis habet tria, longum, latum, altum. Altum autem tam in superius quam in inferius est. Longum est quod producitur quasi contra nos. Latum quod juxta nos per utraque latera tenditur. Altum, ut dixi, quod ad superiora pertinet et ad inferiora. Hic igitur composuit altitudinem et profunditatem. Ipsum quod nos altum diximus, in duo divisit; ut altum diceret quod in superioribus, et profundum quod in inferioribus. Ita altum dividens, duo collocavit, et facta sunt quatuor, quae tria sunt per naturam. Ergo haec veluti mensura corporeae intelligentiae homini interiori insinuanda et perspicienda est, ut circa Deum haec animadvertantur. Cum enim Deus per omnia et in omnibus sit, et sit omnia, et ex quo sunt omnia, et per quem sunt omnia, et super omnia, illic est scientiae labor animadvertere et scire quae sit longitudo, quae latitudo, quae profunditas. Quae omnia quemadmodum sint vel intelligi possint, secundum partitionem istam: et intelligi in Deo, altior aliusque tractatus est. Denique precatur, ut Ephesii haec intelligant: et ne desperatio sit quod ista intelligi minime possint, adjunxit: ut comprehendere possitis, inquit, cum sanctis. Ergo sancti comprehendunt, et exponi haec possunt. Sed hoc ut dixi alterius est operis, et magnae atque arduae expositionis, scire supereminentem scientiae charitatem Christi. Attendendum vehementer et acute, quod in precibus hoc oret Paulus, ut Ephesii hoc quoque sciant, quod charitas Christi superemineat omni scientiae. Hoc orat, inquam, sciant, qui enim scit, quod superemineat omni scientiae charitas, plene implet charitatem in Christum. Non igitur orat ut faciant, quia consequitur; sed orat, ut sciant. Ut impleamini omni plenitudine Dei. Omnia haec, quae pro Ephesiis orat Paulus, confortari in spiritu, confortari in interiori homine, et habitare Christum per fidem, et charitate radicari, comprehendere cum sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem, profundum; scire etiam quod superemineat scientiae Christi charitas; haec est plenitudo Dei, quod Graeci πλήρωμα dicunt, id est perfectionem, cui nihil desit: quam plenitudinem Christus mysterio suo operatur, implet, et implevit; ut faciat illud Deus in omnia et per omnia. Haec enim est plenitudo.

VERS. 20, 21.

Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus ut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in me ipsi gloria in Christo Jesu, et in Ecclesia, et in omnes generationes saeculi saeculorum. Ordo sensus istius: ei autem gloria in Christo Jesu, et gloria in Ecclesia, et in omnes generationes in saecula saeculorum. Cui autem gloria? ei, inquit, qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intelligimus. Nos enim pro vobis haec oramus, ut ista faciatis, et ista intelligatis. Si quis autem plus poterit et abundantius poterit et supra haec omnia poterit, supra scilicet quam petimus aut intelligimus, illi gloria. Is autem qui supra et abundantius supra poterit, utique poterit secundum virtutem quae operatur in nobis, secundum virtutem scilicet Dei et Christi Domini nostri, secundum eam enim operor. Et ille igitur secundum eam virtutem operatur, quae est in nobis. Igitur ei, qui supra omnia haec potest facere abundantius quam petimus aut intelligimus, gloria sit in Christo Jesu et in omnia saecula, et in omni Ecclesia. Potest tamen hoc totum ad Deum referri. Ipse enim potest superabundantius ista facere. Et ipsi gloria.

CAP. IV.--VERS. 1.

Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine et patientia. Hic locus exhortationis est et admonitionis, simul cum precibus humiliter et commendatione, ut et ipsi tollerent, cum et ipsum videant patienter multa tolerare. Ego, inquit, vos obsecro vinctus in Domino, ut cum multa tolerem (nam et vincula et varia toleravit et passus est); cum ergo, inquit, vinctus in Domino sim, id est propter Dominum, ego ipse qui moneo in multis patiens, moneo ut digne ambuletis ea scilicet vocatione qua estis vocati. Saepe enim diximus vocari homines Dei gratia. Hac vocati jam vos vocatione, quia jam Deum cognoscitis et Christum Dominum, hac vocatione digne ambulate. Subjungit quemadmodum.

VERS. 2, 3, 4.

Cum omni humilitate et mansuetudine et patientia. Et tolerantiam multam ponit, ne efferantur, ne superbi sint. Primo posita humilitas, deinde mansuetudo. Humilitas animi dejectio est. Frenum superbiae et immanitatis, mansuetudo est. At vero quae sequitur patientia, in eo quod tolerant, si quid adversi evenerit. In prioribus, ne vereantur pati, duo posita, humilitas et mansuetudo. In his quae sequuntur, si passi fuerint, quales sint patientia, inquit. Deinde quod subjungit cum omni magnanimitate. Haec enim magnanimitas in hoc est, ut non solum patienter feras, sed erecto animo semper sis. Denique hoc subjungit, ut si passus fueris patienter, et magnanimiter feras sufferentes omnia quaecumque acciderint portantes invicem in charitate. Potest et ad sufferentes invicem in charitate, referri. Potest tamen integer esse sensus qui sequitur: Solliciti servandae unitatis spiritus in vinculo pacis. Ut spiritus unitatem servetis, aut unum spiritum servetis servandae pacis et in vinculo pacis, hortor vos ut soliciti sitis. Dat tamen rationes quare unitatis spiritus in vinculo solliciti esse debent: Unum corpus, in quit, et unus spiritus. Quia unum corpus est tota Ecelesia et unus spiritus. Ita ut et vocati estis in una spe vocationis vestrae. Et hoc argumentum est ad unitatem spiritus servandam in vinculo pacis, quod ita et isti vocati in una spe: non enim diversam spem habent, sed unam omnes, qui vocati sunt, promissorum Dei. Quae autem promissa sunt, notum est omnibus.

VERS. 5, 6.

Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et pater omnium, qui supra omnia, et per omnes in omnibus nobis. Late patet, et simplex tamen est iste tractatus; unus Dominus, id est Christus; una fides, utique in Christum, et in Deum; unum baptisma; non enim aliter ab aliis; neque si aliter ab aliis, baptisma; sed illud baptisma, quod in Deum patrem et in Dominum nostrum Jesum Christum Filium et Spiritum sanctum datur. Aliter ergo datum baptisma non est. Ergo unum baptisma, unus Deus: quoniam etsi et filius Deus tamen, quia in filio Deus, et pater Deus, unus Deus. Item quia in Deo filius, unus ergo Deus. Qui Deus? pater, inquit, Deus; quia ipse est per omnia, et ipse est in omnibus, et supra omnes: ergo unus Deus, qui pater est omnium, qui supra omnes, et per omnes, et in omnibus nobis. Attendamus autem ordinem diligenter connexum. Unus Dominus: ab ipso coepit, per quem incipit omnis christianitas, et ingressus ad liberationem. Cum enim Christum quis cognoverit, tunc sequitur ut in eum fides sit, et reliqua. Una in Christum fides; deinde consecratio ejus. Unum baptisma; deinde conjunctio. Unus Deus, pater omnium, super omnia, per omnia, in omnibus. Quatuor posuit: est enim Deus, quia causa: pater omnium, quia ultra ipsum nihil: supra omnia, quia actio; per omnia, quia unitio et connexio in omnibus.

VERS. 7.

Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Hoc adjecit: hinc enim potest impatientia nasci vel injuria fieri. Et cum moneat humilitatem et patientiam et caetera, rationem dat ut unusquisque patiens esse debeat et magnanimus, quia secundum mensuram donationis Christi unicuique nostrum data est gratia. Cum igitur alia aliis data sit, neque invidendum est, neque negandum est; nec quod alius habet, dolendum; nec quod quisque habet, non dandum. Si donatio ergo Christi est secundum mensuram gratiae unicuique datae, omnes invicem nos charitate accipere debemus, et sufferre magnanimiter et patienter omnia cum mansuetudine cum humilitate.

VERS. 8.

Propter quod dicit ascendens in altitudinem, captivam duxit captivitatem, et dedit dona hominibus. Exemplum ad hoc datum est quia dixit secundum mensuram donationis Christi. Probat autem donationes esse Christi, dato exemplo de psalmo LXVII, in quo docet Christum Dominum nostrum Jesum in altitudinem ascendisse, et captivam duxisse captivitatem: id est illam, quae nos captivos fecit, captivitatem captivam fecisse, et illam oppressisse, et sic nobis dona dedisse. Ergo si data nobis dona sunt a Domino nostro, qui mysterio suo captivam captivitatem duxit, ascendit in altitudinem, liberatis nobis, et captiva facta captivitate, dedit dona hominibus: per quem gratiam ejus consecuti, diversa ageremus, deifica omnia; sicut postea dicit, ut alii essent apostoli, alii evangelistae, alii prophetae, et reliqua. Haec ergo dona sunt. Cum autem a Christo haec gratia unicuique data sit secundum mensuram donationis ejus, nemo alterius debet aut invidere gratiae aut suae; sed omnia paria invicem dare et credere, et universa humiliter et cum mansuetudine et cum patientia et magnanimitate sufferre, conservandae causa unitatis in spiritu unitatis, in vinculo pacis; ut et concordiam habeamus, et pacem servemus, nulla discordia perturbante animos nostros.

LIBER SECUNDUS. Oportet nunc interpretationem, qua nunc utimur, exequi atque complere in his verbis quae Paulus adjungit, et necessario adjungit, quia supra per exemplum docuit, quod ascendens in altitudinem, captivam duxit captivitatem, et dedit dona hominibus. Propter hoc, inquam, exemplum tractat, quoniam qui ascendit utique descendit; quod quidem mysterium late patet, habetque alios in ista explicatione tractatus. Quid sit ascendere, et quemadmodum descenderit in inferiora terrae, et quemadmodum ascenderit super omnes coelos (quod est vehementius), omni cura atque omni diligentia perspiciendum. Ascendit, inquit, ut impleret omnia. Quid est adventus, et quid est reditus? ut dixi, magnus iste tractatus est; magnusque etiam ille, quomodo implevit omnia, et magis rediens implevit omnia. Ac si complecti velim et enarrare, non sinit operis magnitudo ut in ista parte, qua commentationem simplicem facimus, pars ista ponatur. Arbitror de isto sensu istoque tractatu librum aliquem esse complendum, quem permissu Dei jam aggrediar, ut omnia necessaria ad istius modi intelligentiam liberi a necessitate interpretationis valeamus implere. Nunc igitur simpliciter admonendi modo ista breviterque dicemus.

CAP. IV.--VERS. 9.

Quod autem ascendit, quid est nisi qui et descendit in inferiora terrae? Positum est in psalmo ascendens altitudinem ex quo verbo capiamus intelligentiam quia is ascendit, qui descendit. Natura etenim rei sic se habet, ut ascendere in coelum non possit nisi qui inde descendit. Hoc circa coelestia: nam circa alia hujusmodi terrena potest aliquis ascendere, qui non descendit: sed in coelum atque in coelos nemo ascendit, nisi qui inde descendit. Sic enim Salvator in Evangelio dixit: nisi quis renatus fuerit, non potest regnum Dei tenere. Deinde subjunxit, quoniam quod ex carne nascitur, caro est; quod autem ex spiritu nascitur, spiritus est. Spiritus autem de supernis est; ergo spiritus ad superna redit. Nam et cum resurrectio fuerit, omnia spiritus erunt; et totus homo spiritus factus, in coelum ascendet, scilicet per spiritum. Ergo necessarium factum est ut qui ascendit in coelum, ipse sit qui descendit. Christus ergo, de quo dictum est, quia ascendit in coelum, intelligitur quod descenderit: et si descendit, utique in terrae inferiora descendit; non solum in terram, sed in inferiora terrae. Lectum est enim, quia in infernum descendit Salvator passione illa crucis, ut omnem animam liberaret, et ex omnibus locis redimeret membra sua.

VERS. 10.

Qui descendit, ipse est qui ascendit. Repetit ipsum sensum quia se invicem ligat, ut ille qui ascendit, descenderit: et rursus qui descendit, ascenderit. Sed ut superior sensus ostendit, quia cum descendit Dominus noster, in inferiora terrae descendit, rursus adjunxit, quia ipse est, qui ascendit sed ascendit super omnes coelos. Ita nihil vacuum Christo est: siquidem et descendit in inferiora terrae, et ascendit super coelos. Quos coelos? multi tres dicunt; alii plures; verum mihi sententia est, tres esse. Siquidem et ipse Paulus raptum se dicit super tertium coelum. Et sic etiam quidam docent supra terram esse aquas quasi primum coelum: deinde firmamentum ipsum, quod appellatur coelum: deinde rursus alias aquas, tertium coelum: de quo tractatu jam multa diximus in praeterito. Verum quid interest? Christus qui ascendit, super omnes coelos ascendit. Illic enim jam aeternitas est, et vita illa incorruptibilis, et omnia ex spiritu viventia. Haec autem alio modo se habebant usque in descensionem Christi: quae omnia, mysterio gesto, post passionem Christi in ascensionem salutem acceperunt, et perfecta sunt. Hoc est enim quod subjungit, ut impleret omnia, id est perfecta redderet et plena, ut nihil minus esset. Ergo passio illa Christi et resurrectio et ascensio, perfectio est omnium tam in mundo quae salvari possent, quam in aeternis, et super omnes coelos. Quod mysterium plenissime unius libri explicatione tractavimus. Aut numquid hoc intelligimus, ut impleret omnia quae ei mandata sunt ut nihil ibi correxerit, nihil ibi perfectum reddiderit? sed ascendit supra coelos, ut omne mysterium impleret; et descendit, sed ut impleret majestate scilicet et perfectione et Dei lumine et charitate. Descensus enim ejus et ascensus illuminavit universa. Magis autem illuminavit, cum ascendit perfectus et sanctificatus a patre. Omnia sancta facit per reditum suum, et unde redit, et quousque redit.

VERS. 11.

Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas. Hinc incipit dona varia enumerare, de quibus supra dixit, quod dedit Deus dona hominibus, ut omnes habeant dona Dei, quod supra tractabat; et nullus alteri invideat. Sunt autem dona haec, apostoli, prophetae, evangelistae, pastores, magistri, ministri; quos omnes enumerat. In primo tamen apostolos posuit, deinde prophetas. Mirum autem videtur quod cum dictum sit usque ad Christum prophetas esse, ipse Christus scilicet fecerit et prophetas. Post apostolos posuit prophetas et evangelistas. Quid igitur intelligimus? prophetas non solos illos dici, qui spiritu Dei accepto, de Christo dixerunt et de ejus adventu, de quibus recte dictum usque ad Christum prophetae: quia cum venit ille, de quo prophetae erant, sine dubio jam quare prophetae sint, causa nulla est. Quos igitur prophetas intelligimus? quos Christi dono prophetas esse dicit; illos scilicet, qui de Deo tractant, et Spiritu pleni divinam exponunt disciplinam. Hoc etiam in superioribus diximus.

VERS. 12.

Alios vero evangelistas, alios autem pastores et magistros, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Loquendi de lege gratiae genera quinque sunt; loqui linguis, loqui revelatione, loqui scientia, loqui prophetia, loqui doctrina. Haec plene ad Corinthios in prima. Verum praeter haec, aliud est evangelistam esse, id est quae Christus fecerit narrare, et de Christo annuntiare ipsum colendum esse; hoc est enim evangelistam esse. Ergo fecit Christus dono suo evangelistas: fecit etiam et pastores et magistros, qui regunt Ecclesiae populum. Qui administrant, pastores dixit: magistros vero, qui docent. Non enim pastores hic a pascendo, neque ad cibos referendum, sed ad gubernandum, ut pastores appellant episcopos; et ipse Christus pastor, quod oves aestimatae sunt animae. Magistros vero, ut diximus (quamquam etiam ipsi pastores, magistri pecoris dicantur, quasi praepositi) tamen doctores intelligamus magistros dictos.

Haec tamen omnia dixit, ideo dono Dei constituta ut consummatio sit sanctorum, id est perfectio. Sanctos saepe quid significet, docui, id est qui fidem acceperint et sanctificati spiritu sint. Hi ergo ut consummentur, id est perficiantur, dono Christi instituta sunt hujusmodi et mysteria et ministeria, quibus perfectio et consummatio omnium sanctorum. Nam quia apostoli possunt agere et docere et evangelizare, verumtamen possunt et alii haec facere, et apostoli tamen non sunt; ergo separatum est quod apostoli alii sunt, alii prophetae, alii evangelistae, alii duces, atque doctores. Verum his omnibus perfectio fit consummatioque sanctorum, per ea quae ipsi agunt, et per ea quae alii agunt. Nam mysterium, id est quod nos facimus; aedificatio autem corporis Christi, id est quod circa alios facimus. Ergo illa omnia duabus de causis et duobus effectibus instituta sunt per donum Christi, ut praesint mysteriis, ut ipsi agant, ut ministri sint, quod supra; et aedificent corpus Christi, id est Ecclesiam, et omnes animas ad fidem confirment: hoc est enim corpus Christi.

VERS. 13.

Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem Christi, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Pleno mysterio, quod factum sit, et propter quid factum sit, et quid futurum sit, exposuit. Quid factum sit, quod descendit et ascendit Christus, et quod ipse dedit apostolos et prophetas et caeteros. Deinde adjunxit propter quam causam ad consummationem, inquit, sanctorum. Quid illa consummatio est? quod subjecit, ut perfectis sanctis omnibus in unitatem fidei, et una fides apud omnes sit, et in agnitionem Christi, ut omnes agnoscamus Christum: ibi enim omnis est salus. Deinde quod futurum sit, ut occurramus et concurramus in virum perfectum: perfecta enim anima per fidem et per Christum cognitum, vir perfectus efficitur. Sic et propheta David de eadem anima perfecta in primo psalmo posuit: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Et beatum, inquit, et virum nominavit: et haec est mensura aetatis et plenitudinis Christi; collectis omnibus membris, et viro pleno reddito, in singulis omnis plenitudo redditur Christi.

VERS. 14.

Ut ultra non simus parvuli fluctuantes. Cum enim non sumus perfecti, parvuli sumus: et cum parvuli eramus, fluctuabamus: cum autem fide confirmamur, non fluctuamus. Cum cognoscimus Christum, viri efficimur. Et jam non parvuli circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia, ad remedium erroris. Cum enim perfecti non sumus, et in fide labimur et vacillamus et multa nos perturbant; cum per doctrinas plurimas discurrentes, vento intelligendi vario agitamur. Quae doctrina, nequitia est hominum et calliditas et astutia, et quasi quaedam remedia erroris: ut quod sentis, quasi quorumdam sapientium sensu et intelligentia sentire credas; et sit erroris tui remedium intellectus alienus. Quae omnia dimittenda sunt, ut his duabus rebus refecti simus, et virum compleamus, fide scilicet et agnitione Christi. Denique haec veluti duo scilicet fides Christi, id est in Christum, et agnitio Christi, beatum faciunt: qui vir beatus non fluctuat, non circumfertur doctrina, in nequitia hominum. Haec ita tetigit beatus propheta David in eodem primo psalmo: nam beatus, inquit, vir: quem nos dicimus fieri fide et Christi cognitione; qui nescit doctrinas, nescit nequitiam et errores: quos errores doctrinasque sic enumerat David dicendo: qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. In cathedra pestilentiae sedere, est docere haereticas disciplinas: abire in consilium impiorum, est in nequitia hominum versari: stare in via peccatorum, est in astutia versari ad remedium erroris.

VERS. 15, 16.

Veritatem autem facientes in charitate, augeamus in ipsum omnia, qui est caput Christus. Exhortatio est, quia vult Ephesios in charitate esse, et omnia secundum veritatem agere, et magis cumulare quae agunt. Hoc est augeamus omnia, sed augeamus omnia in ipsum Christum, ut nihil extra agatur, nisi de confirmanda fide in Christum: qui Christus est, inquit, caput. Cum enim ex capite omnia membra regantur; et omnis Ecclesia a Christo regitur; id est omnis anima sancta et fidelis. Ergo caput est Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, in mensura uniuscujusque partis, incrementum corporis in aedificationem sui in charitate . . . Diximus quod caput est, ex quo connexum est omne corpus et compactum. Ergo si Christus caput est et principium et fons et unde omnia reguntur membra, quae sunt in corpore per omnem juncturam; acute hic accipiendum, ut quomodo membra singula junctura cohaerentia diversis in administrationibus totius corporis mensuram faciunt; sic et in Ecclesia, singula quaeque membra ministeriorum circa sanctificationem mysterii, et circa fidem Christi, juncturas praestant, et corpus suum in charitate constringunt atque aedificant: ita et membra nostra, veluti naturaliter nexa, atque amore genuino sibi cohaerentia, incrementum corpori praestant suis partibus: sic et omnia ministeria, quae sunt in Ecclesia, corpus est Christi, si se invicem in charitate diligant servientia capiti, id est Christo.

VERS. 17, 18.

Hoc ergo dico et testificor in Domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant. Sicuti semper docui, exhortatio duplex est: et quid non faciendum, supra dixit; quid faciendum, nunc subjungit. Quid non faciendum; ne, inquit, ambuletis ut gentes. Hoc, inquit, dico et hoc testor, et testor in Domino, id est adhibeo testimonium Domini, quod moneo. Hic et terror est: exhortationi enim mixtus terror, persuasionem facilem facit. Cum autem dixit, ut non amplius ambuletis, ostendit illos diu ambulasse, et ita ut gentes vixisse. Quo autem modo ut gentes, ipse supponit: in vanitate mentis suae; obscurati intellectu, alienati a vita Dei, propter ignorantiam quae est in ipsis, per coecitatem cordis eorum. Expressit quae sit vitagentium; ut vani sint, inquit, et mente non sapiant, et intellectum suum obscurent: quod est intellectu suo de Deo nihil cogitare, sensu duci et rebus in mundo. Namque si mundus tenebrae sunt, et de mundo quidquid intelligitur. Denique subjunctum alienati a vita Dei quae vita est Christianis cum Deum et colunt et intelligunt. Hoc dicit a vita Dei quae Deo debetur a nobis. Et subjungit propter intelligentiam: hinc enim alieni a vita Dei sumus, cum Deum ignoramus: cum autem cognoscimus, vitam Dei agimus, et vitam a Deo meremur illam, quae vere Dei vita est, quam nobis Christus pollicitus est. Haec autem, inquit, in ipsis per caecitatem cordis eorum: cum eorum cor caecatum est tenebris, cogitat et versatur in tenebris, et istam mundanam sapientiam quae tenebrarum sapientia est, aestimat esse sapientiam.

VERS. 19.

Denique hujusmodi intellectum quae res consequatur, ostendit: Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem omnis immunditiae et avaritiae. De gentibus loquitur, quibus caecatum cor est, et nihil sperant, id est mortales se et fatentur et probant; neque de aeternitate sua aliquid credunt: ac propterea vitam mundi, quasi ea frui volentes, et rapiunt, et libidinose vivunt, et cum impudicitia exercentes, ut credunt, voluptatem habendi cupidi, et in usu vivendi ducti omnibus turpissimis voluptatibus.

VERS. 20, 21.

Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen audistis illum et in illocredidistis. Contra Ephesios docet non ita vivere ut gentes: quippe qui didicerint Christum: quia Christus ut immortales nos faceret, egit mysterium, praesto in carne fuit, docui ut cognosceremus patrem, et in ipsum fidem haberemus, et est aeternitas nobis viventibus secundum ejus mandata. Vos igitur non ita didicistis, ut gentes: quippe quia vos Christum audistis ( si tamen audistis illum ) id est intellexistis et credidistis. Hoc est enim quod adjunxit, qui in illum credidistis: quia, ut diximus et dicimus semper, credere in Christum, immortalitem consequi est, et vitam aeternam mereri; ipse enim est vita, ipse lux, ipse aeternitas, ipse qui mortem vincit et vicit, et nobis vicit, per mysterium quod implevit.

VERS. 22.

Sicuti est veritas in Jesu; deponite vos secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Ante Christi adventum error omnis et vana sapientia fuit, mundana haec, aeterna aestimare; secundum carnem vivere; hunc mundi regem, Deum credere. Hic vetus homo est. Hunc, inquit, deponite, sicut est veritas in Jesu; quoniam in aliis veritas non est. In Jesu autem veritas: quae Jesus docuit, ea vera sunt: et hic novus homo, secundum quem vivere debemus. Vetus ergo ille, et prior conversatio deponatur: etenim ille corrumpitur secundum desideria erroris. Totus enim ad corpus conversus corporea aestimabat omnia et carnalia. Hinc errores et quasi sapientia mundana, cum omnia quae in mundo sunt, non secundum spiritum fiant: ante Christi tamen adventum; nunc autem postea quam nos docuit illa aeterna, sapimus quae spiritalia sunt. Hic est, ut dixi, homo novus, qui sic vivit et sic sapit.

VERS. 23, 24.

Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum spiritum creatus est in justitia et sanctitate veritatis . . . Ut dixi, novus homo est, qui secundum spiritum sapit. Hoc ait: renovamini spiritu mentis vestrae . . . Ita anima melior, pura, integra; mens vero fortior spiritus est. Renovamini ergo, inquit, spiritu mentis vestrae; et induite novum hominem, ut jam secundum ipsum vivatis; qui spiritalis est, cum ex spiritu sapit; qui ipse ille homo spiritalis secundum Deum creatus est, id est juxta Deum: quomodo dictum est, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non autem vultum Deus habet aut faciem: sed quemadmodum Deus spiritus est, ita et nos secundum Deum creati sumus, ut secundum spiritum sapiamus; id est nihil carnaliter, nihil in mundo. Denique quid est secundum Domini creatum esse hominem, ipse dixit in sanctitate et justitia et veritate: id est, ut sit justus, ut sit sanctus, sit et verus: etenim qui mundanum sapit, secundum carnem sapit: qui secundum carnem sapit, verum non sapit neque justum, neque sanctum. Ergo quoniam spiritus sanctificat, spiritus vivificat et justificat, spiritus qui vere est, et semper est, et magis solus est, ipse est veritas. Haec igitur omnia sic intelligentes, novum hominem induunt, renovati in spiritu mentis suae.

VERS. 25.

Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus alter alterius membra. Concludit exhortationem ad omnia superiora, quibus et divisas gratias docebat, et omnem hominem tolerare debere alterum socium, et patientem esse cum omni magnanimitate, et sufferentes invicem in charitate. Ergo hic mendacium, inquit, deponite: nemo alterum fallat: loquimini veritatem; et unusquisque cum proximo suo quod verum est agat, faciat, loquatur: nihil per fraudem, nihil per fallaciam. Et qui dixit cum proximo suo, adjunxit quoniam sumus alter alterius membra. Sic et supra unum corpus, et unus spiritus, et item reliqua. Ecclesia enim cum unum corpus sit, et omnes in Ecclesia unum corpus faciant, singuli partes sunt Ecclesiae. Ergo alterius membrum est, et sic unum corpus efficitur, ut ipse dicit, Ecclesiae: cujus Ecclesiae, id est omnium animarum fidem habentium in Deum, hujus, inquam, caput est Christus. Ergo nos corpus sumus; et corporis singuli membra; ergo alter alterius membra sumus.

VERS. 26.

Irascimini autem, et nolite peccare. Subjungit monita quae multa sunt; sumens tamen, ad exemplum, quod positum est in psalmo quarto, sumens initium praeceptorum. Verum haec dividit, ut primum moneat Ecclesiae hominem id est christianum, quae agenda et quae non agenda: deinde moneat, quae viris agenda et uxoribus invicem; deinde quae patribus et filiis invicem; deinde quae servis et dominis: postque exhortatio est, quae facienda generaliter omnibus. Verum ut se ordo contexerit, ita et nos locis singulis, et monita enumerabimus, et rationes singulis proprias intellectusque reddemus. Ac primo ecclesiastico viro christiano dat monita haec, ne irascatur; aut si iratus fuerit, ne peccet per iram. Deinde ne diu iram teneat, sed intra diem iram suam finiat. Deinde neque furto vivat et furtis operam det, sed magis manibus operetur ad victum, et inde etiam aliis in necessitate succurrat. Deinde ne malos sermones aliquos proferat, sed magis bonos; et aedificet alterum, et non alterum contristet: ut nulla in animo amaritudo sit: ut nulla ira, nulla indignatio, nullus clamor, nulla blasphemia: ut se invicem benigne ament; sint misericordes; peccata sibi invicem donent, sicuti Deus in Christo donavit nobis peccata; ut diligant se; ut pudici sint; ut ab omnibus mundi, et ab avaritia, et a turpitudine, a turpiloquio, a scurrilitate alieni sint; magis gratias agant: etenim tales mores, id est in vitiis et peccatis positi, regnum Christi non habebunt, neque haereditatem in regno Christi. Deinde monet ne ab aliis per sermones seducantur, id est vel ab haereticis, vel ab irreligiosis, vel ab his quos filios appellat tentationis et diffidentiae; quos terret, quod in illos ventura sit ira Dei. Deinde ne communicemus operibus malis infructuosis: magisque illos objurgent qui peccant et malis moribus vivunt, et manifestent eorum peccata; et vivant ut sapientes non ut imprudentes, vino abstineant, mullo magis loquantur in spiritu, in psalmis, in hymnis canticis, et magis in corde ista fiant: Domino gratias agant, et agant pro omnibus in nomine Dei et Domini nostri Jesu Christi: subjecti sibi sint invicem in timore Christi. Haec sunt omnia praecepta ecclesiastico viro data. Post subjungit quae sint observanda mulieribus, id est viris et uxoribus.

Nunc ad singula revertamur. Irascimini autem, et nolite peccare. Si Deus irascitur, sicuti dictum; revelatur enim ira Dei, ira de coelo, in omnem impietatem. Et item in multis locis. Recte ergo et homini datur ira, id est ut irascatur: sed peccat in ira, qui non ut corrigat, irascitur; sed ut puniat. Ergo irascimini, et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram. Et modum irae, et tempus ostendit, intra diem conceptam iram debere deponi. Hoc imitantur multi praeceptum, et ponunt inter praecepta sua. Etenim si omnis dies habet curam suam et malitiam, sufficit sibi; de praeterito die nihil addi debet ad alterum diem. Ergo.

VERS. 27.

Non occidat supra iracundiam vestram sol, neque locum detis diabolo, si enim manserit ira, in venit illeoccasionem ut nos in peccata ducat, et faciamus aliquid non faciendum; quod est diaboli voluntate peccare. Ita ostenditur ex hoc praecepto in nostra potestate esse, et irasci, et non irasci; et diabolo iracundiam immittere, sed occasionem habere ut cum nos irascimur aliquid nos faciat. Hoc in omnibus affectibus animae cogitandum, et in omni actu diaboli, nihil illum posse circa nos, nisi cum ipsi per nos et occasionem damus. Ita et domini sumus nostrae voluntatis, et merita de bonis bona habemus, et poenas de malis actibus, quia nostro vitio fit diabolo occasio.

VERS. 28:

Qui furabatur jam non furetur. Non omnino peccare, peccatum est, sed in peccato perseverare: datur enim poenitentiae locus, datur correctioni. Ergo qui furabatur, jam non furetur. Non autem hoc ad hoc solum peccatum accipere debemus, sed ad omnia; ut qui in quocumque peccabat, jam non peccet. Omne enim peccatum cum committitur occulte, furtum est: sed cum sciat Deus omne quod geritur, non est peccandum, ut furari nos credamus peccata nostra; quippe cum omnia manifesta sint: Magis autem laboret operando manibus. suis. Ex hoc intelligi licet, vere de simplici supra dixisse, ut nemo jam furetur, quando adjunxit magis autem laboret operando manibus suis. Qui enim laborat operando manibus, habet unde vivat: non ergo furetur. Animadvertamus praeterea quia simplex dictum est, cum manibus operantis laboramus; reliqua ex arte, ex ingenio, vel oratione, vel quolibet alio modo. Ubi non opera est manuum, magis furta sint, quam victus labore quaesitus; quod bonum est, ut habeat communicare necessitatem habenti; ut ex operibus per manus suas consequatur quod ipse habeat, et communicet ei qui habeat necessitatem; atque de suis operibus quod commodi consecutus fuerit, largiatur.

VERS. 29.

Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Et hoc praeceptum de eo est, quod non faciendum est. Monui autem, duo esse genera praeceptorum quid faciendum: nemo, inquit, proferat verbum ex malitia. Hinc enim magnum peccatum; sicuti dictum, non quod in os intrat, sed quod de ore exit, plurimum nocet. Sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Ut sermo exeat, qui est bonus. Qui est autem bonus sermo? ad aedificationem fidei. Tunc enim audienti gratiam dabit, cum id quod loquitur, aedificat fidem.

VERS. 30.

Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei: vel vestrum, qui est in vobis, vel qui est in altero; qui contristabitur malo sermone vestro. Nolite, inquit, contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis: in quo spiritu vos utique consignati estis signatione per Spiritum sanctum: et ipsum nolite contristare, vel in vobis, cum malum sermonem dicitis, vel in audientibus. Indie redemptionis. Ordo: consignati estis in die redemptionis: per ipsum enim redemptio vestra facta est; quae redemptio certum diem habet, scilicet Dei judicii. Signati enim sumus in Spiritu sancto, in die quo redimimur ac liberamur.

VERS. 31.

Omnis enim amaritudo et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Conclusit breviter quinque: amaritudinem, iram, indignationem, clamorem, blasphemiam. Quamquam et subjunxerit genus cum omni malitia. Etenim amaritudo est et in invidendo, et in male loquendo, et in caeteris actionibus. Et item ira, animi motus est cum ulciscendi libidine atque puniendi. Indignatio est motus animi fervens et elatus ultra meritum. Clamor autem, vox aliquo furore prolata. Blasphemia, jam Deum laedens est in Deum emissa vel vox vel scelerata cogitatio. Haec, inquit, omnia auferantur a vobis: pro eo quod est, a vobis auferte: sed ita est et ipse sensus, auferatur a vobis: quod vere dixit cum omni malitia: quia fieri potest, quod quaedam sine malitia fiant, ut ignorantes in blasphemia simus, ignorantes clamemus, indignemur sine malitia. Haec omnia auferantur cum omni malitia. Sic enim, ut supra locuti sumus, irascimini, sed nolite peccare.

VERS. 32.

Estote autem invicem benigni. Illa superiora, ut dixi, non facienda; haec quae facienda: ut invicem benigni sitis; non unus in alterum, sed singuli in singulos, ita omnes in omnes. Et misericordes, donantes vobis invicem. Et in superioribus invicem posuit, estote invicem benigni. Dixit etiam donantes vobis in vicem; unde et misericordes invicem audire debemus; donantes autem scilicet peccata. Denique de peccatis hoc dictum esse ex eo declarat, quod subjunctum est sicut et Deus in Christo donavit vobis; utique peccata: in Christo autem, ut frequenter diximus, quia pro nobis Christus mortuus est: ergo in Christo donata sunt peccata nobis. Mysterium enim illud, ut frequenter diximus, pro peccatis nostris est: quia nos peccata vincere non poteramus, venit Dominus noster, qui peccatum vinceret, et sic peccata nostra nobis donaret, cum in ipsum credentes a peccatis liberamur.

CAP. V.--VERS. 1.

Estote ergo imitatores Dei, sicut filii Dei charissimi. In hoc utique imitatores Dei, cum et vos peccata vestra invicem vobis donatis, ut Deus donavit in Christo nobis nostra peccata. Vivite ergo imitatores Dei, et sic vivite, ut filii Dei et filii charissimi. Etenim siquidem pro vobis filio suo non pepercit, et pro peccatis vestris eum peccato dedit, ut peccatum vinceret; sicuti mysterium intelligitur.

VERS. 2.

Et ambulate in dilectione. Magnum praeceptum et utique retinendum, omnia enim concludit; et sufficit charitas, in qua lex tota est; et totum mysterium christianitatis, dilectio et charitas. Sicut et Christus dilexit vos. Hoc est quod supra dictum imitatores Dei ut et vos invicem diligatis vos, sicut et Christus dilexit vos. Quid est autem dilexit et tradidit semetipsum pro vobis? Eadem substantia, unum et voluntate. Et item ego et pater unum sumus. Hic tradidit semetipsum pro vobis; id est pro alio, filio suo non pepercit; ut hoc modo etiam nos invicem pro vobis nostra demus; et usque ad hoc, id est juxta passionem pro altero, invicem diligamus. Et semetipsum tradidit pro vobis oblationem et hostiam Deo in odore flagrantiae. Obtulit se Deo, ut spiritus et hostia per hoc mysterium fierent omnia. Hic est enim odor bonae flagrantiae; cujus substantiam spiritus, odorem bonae flagrantiae esse dixit: de qua re est liber certus hoc exponens quid spiritus sit, et quam intelligentiam habeat, ut substantia ejus possit intelligi .

VERS. 3.

Impudicitia autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur inter vos sicut decet sanctos. Haec quoque praecepta sunt de his quae non sunt facienda, ut absit impudicitia, immunditia, avaritia; quae tria in tantum excludenda ab animis sunt, ut nec vocabulum aut mentionem inter se habeant, maxime qui sancti sunt. Etenim ista et nominare peccatum est; quanto magis vel habere vel admittere? Hoc enim sanctorum exigit nomen et mens et conscientia, ut et lingua pura sit. Nam si moribus qui purus nominat vitia, habet tamen peccatum, cum in eo quod loquitur, ostendit ipsa vitia se nosse.

VERS. 4.

Aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas. Subjungit etiam alia tria, quae a superioribus distant. Namque impudicitia longe aliud quam immunditia. Ubi pudor nullus, est impudicitia; non continuo turpitudo: turpitudo enim est facinus atque peccatum; impudicitia vero, cum pudor deest. Item immunditia, quae potest esse et in voce, et in vita, et in moribus. Jam vero avaritia cupiditas est habendi. Longe igitur distant haec tria, quae sequuntur, turpitudo, stultiloquium, etiam vane loqui. Licet cum non obsit, loqueris; tamen si stultum sit, nec sapiat nec prosit, sanctis alienum est. Itaque scurrilitas jocosa oratio, et alterum laedens joci causa, ac propterea contumeliosa. Quae ad rem non pertinet. Potest enim et scurrilitas increpationis poni modo ex stultiloquio. Sed si ad rem pertineant, admittenda sunt ista. Illa peccata sunt si fiant, cum ad rem non pertineant. Nam si vel moneant vel corrigant, ad rem cum pertinent, complenda sunt. Sed magis gratiarum actio. Dictis quae esse debeant, subjungit, quid magis esse debeat, id est istud gratias agamus: non dubium quin Deo; quamquam et hominibus; et ideo pure positum.

VERS. 5.

Hoc enim scitote quod omnis impudicus aut immundus aut avarus quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Cum tria supradicta posuisset, tria subjunxisset, praeceptum hoc ita constringit, ut doceat tria superiora gravissima esse. Quippe et cum ita sit locutus, ut illa tria nec nominentur inter sanctos. Ergo gravia. Quam gravia? scitote, inquit, quod haec, nempe impudicitia, immunditia, avaritia, non habent haereditatem in regno Christi et Dei. Avaritiam autem idololatriam dixit, sive quia qui avarus est, servit idolis; credens sibi ab ipsis praestari quae in mundo sunt, in quo avarus est. Etenim Deus, cum ea praestet quae in futuro sunt; qui avarus est, utique de praesenti vita avarus est; et propterea servit idolis. An ideo dictum, quod avaritia idolorum est servitus? quia eum unus sit Deus, avaritiae est multos colere, et alios adorare, et aliis servire velle. Hic igitur non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Christus enim regnum habet in coelis: et qui sequitur Christum, habebit haereditatem in regno Christi. Regnum Christi, Dei regnum est. Nec in Dei ergo regno habet haereditatem, qui idolis servit.

VERS. 6.

Nemo vos seducat vanis sermonibus. Propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Et hoc quoque inter praecepta est, de quibus dixi vobis, quae non sint facienda. Multi enim sermonibus suis et mundi utilitatem suadent, et idolorum culturam, id est habendi cupiditatem. Verum hi vani sermones sunt. Quod autem dixit propter haec enim venit ira Dei propter illud scilicet quod hujusmodi homines in regno Christi et Dei haereditatem non habent. Propter haec, inquit, habent etiam poenam, ut et bonis aeternae vitae careant, et in ipsos ira veniat. Quos illos filios dixit diffidentiae? Multi enim vanum putantes esse, quod promittuntur regna in coelo; ut dicant, quis hominum ascendit in coelum? Diffidunt ergo et non credunt. Ergo in filios diffidentiae venit ira Dei. Diffidentia autem est ille diabolus, cui serviunt illi qui diffidunt, et idcirco filii ejus sunt.

VERS. 7, 8, 9.

Nolite ergo effici participes eorum. Cum generaliter supra tractaret, redit ad praeceptum, et ad Ephesios, ut omni genere ab hujusmodi hominibus alieni sint neque participent cum his. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo ut omni genere se separent a filiis diffidentiae, dicit quid fuerint antea cum gentiliter viverent. Tenebrae, inquit, eratis. Qui autem sequitur Christum, lux est: lucem enim accipit quicumque in Christo baptizatus fuerit. Sicut filii lucis ambulate. Ergo quoniam lux estis et Domino (non enim lux estis, sed in Domino lux estis ); filii ergo et vos lucis cum estis, ita vivite, sicut vivere debent qui filii sunt lucis. Quid autem est vivere quasi filium lucis, ipse supponit, Nam fructus lucis in omni bonitate et justitia et veritate est. Hoc est enim, et lucem esse, et filium lucis esse, bonitate praestare, praestare justitia, praestare etiam veritate. Haec tria ipsa sunt lux: nam contra sunt tenebrae malitia, injustitia, falsitas: quae omnia diabolo conveniunt: at vero haec lucis sunt, quia lux est Christus. Ergo et bonitas et justitia et veritas. His ergo moribus vivite.

VERS. 10, 11.

Probate autem quid sit quod placeat Deo, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Dixi quod per eadem praecepta se convertit, quae sequenda, et quae non sequenda; ut in bonitate vivatur et in justitia et in veritate. Item et hoc; ea, inquit, probate quae Deo placeant. Deinde subjunxit, quae non sequenda: Nolite, inquit, communicare operibus infructuosis tenebrarum; quae sunt avaritia, impudicitia, et caetera hujusmodi, et idololatria: quae opera fructus non revocant: nihil enim consequitur, qui haec appetit; et idcirco fructus non habent; et ideo tenebrae sunt; quia nihil lucis, nihil fructus, ostendunt. Magis autem et objurgate. Ut non solum nos a malis moribus separemus, nec communicemus operibus tenebrarum infructuosis; sed etiam et objurgemus et accusemus easdem operas, hoc est eos homines qui ita vivunt.

VERS. 12.

Nam quae in occulto fiunt ab his, turpe est etiam dicere. Prope manifeste dixit quae ab his fiunt, quando ostendit turpe esse illa dicere. Ergo nolite participare: ergo magis objurgate.

VERS. 13.

Omnia autem quae objurgantur, a lumine manifestantur. Quia praeceptum dedit ut et objurgent male facientes, adjecit quantum sit munus objurgatio: quoniam peccata illa in occulto, quasi lumine manifestantur cum objurgantur. Is enim qui objurgat, ostendit quantum malum sit illud quod objurgat: et dum ostendit, quasi illuminat malum: quod cum intellexerit ille qui admittit, discutit tenebras et ad lumen accedit. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Ostendit ipse, quod exposuimus. Intellectum enim quodcumque est, et manifestatur, et lux est, et videtur, et apertum est.

VERS. 14.

Propter quod dicit: surge a mortuis, et continges Christum. Dedit exemplum quemadmodum qui objurgatur in peccatis suis, lumen accipiat et intelligat se peccare: et cum intelligit se peccare, illuminatur, id est a mortuis resurgit; id est tenebras dimittit, et contingit Christum; id est lumen accipit, et incipit jam et peccata vitare, et spem habere aeternae vitae.

VERS. 15, 16.

Videte ergo quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes. Uno praecepto utrumque conclusit; monens quemadmodum ambulent: non, ut insipientes, sed ut sapientes; sapientia scilicet illa quae de Deo est, non inquit, illa quae mundi est. Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Omnes isti, qui in mundo dies sunt, mali sunt: mali enim, quod in ipsis est, nobis operantur: et omne quod bonum est, de futuro est. Hoc, inquit, tempus redimamus; id est nostra virtute, patientia, obsequio, tempus nostrum faciamus esse, et velut emamus illud laboribus atque patientia nostra. Tempus hoc, quod adversus nos est, nostrum sit. Hoc est redimentes tempus.

VERS. 17

Ideo nolite effici imprudentes, sed intelligentes. Eadem rursus admonitione monemur ad intelligentiam mundi et mundanam. In quo eramus imprudentes; sed simus, inquit, intelligentes. Quid autem sit intelligentiam esse, sic subjunxit: quae sit voluntas Domini. Ut hoc intelligamus quid Dominus voluerit, quid velit; id est nos cum integritate et justitia et fide vivere, et in eo spem collocatam habere, nihilque aliud nisi de Deo cogitare. Haec, inquit, voluntas est Domini.

VERS. 18.

Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et hoc est de non faciendis, ut plurimo vino utamur, quod inde multa vitia. Deinde subjungit quid agendum: Sed implemini spiritu, loquentes vobis invicem. Magnum hoc praeceptum: etenim illa omnia in nostra sunt voluntate et in nostro labore, non inebriari vino, non ambulare insipienter, tum quae supra dicta sunt. Hoc vero ex Dei voluntate tantum intelligeretur, nisi hic admoneret nostrae voluntatis esse impleri Spiritu. Sic enim ab omnibus vitiis peccatisque purgamus animam, si spiritu impleamur, ut nos nobis Spiritum faciamus, et impleamur spiritu.

VERS. 19, 20.

Loquentes vobis invicem in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus. Ut sibi invicem loquantur nihil aliud quam psalmos, quam hymnos, quam cantica. Quae sit istorum differentia, certo loco dicemus: omnia tamen Dei laude sonant, et in Deum spem homini habendam esse pronuntiant. Haec enim vere, si ita sint, spiritalia erunt. Haec igitur cantemus, et cantemus in cordibus; ut ipse subjungit, cantantes et psallentes.-- Gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, patri et Deo. Cantantes, quae voce proferuntur: psallentes, id est percutientes et moventes vel citharam vel caetera organa: quae et propheta David ponit, in chordis et in cymbalis. Sed haec, inquit, in cordibus vestris agentes gratias, et semper agentes, et agentes pro omnibus: non enim tantum pro nobis, sed etiam pro aliis, quos correctos videmus. Et agamus gratias cui? Patri et Deo, sed Patri et Deo in nomine Domini agamus gratias. Tunc enim gratias recte agimus, si non nostro nomine, sed in nomine Christi Deo gratias agimus. Necesse est enim, et de hoc ipso quod nos liberati sumus, et de eo quod Spiritum recipimus, agamus gratias Deo: sed tunc recte, si in nomine Christi agimus Deo gratias.

VERS. 21.

Subjecti invicem in timore Christi. Invicem, id est alter pro altero: in timore Christi in eo quod timemus Christum: ut dictum timor Domini initium sensus.

VERS. 22, 23, 24.

Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino. Etiam praecepta dantur mulieribus, quid eas oporteat facere et quomodo. Nam quid eas oporteat facere, dixit viris suis subditae sint. Quomodo? sicut Domino, vel sicut Christo: ut ita sint illis viri, quasi earum dominus. Denque ita esse, irationem reddit. Quoniam vir caput est uxoris, sicut et Christus caput est Ecclesiae: ipse salvator corporis. Sic etiam vir caput est uxoris. Et ut Ecclesia subdita est Christo, ita et mulieres subditae in omnibus, modestae ac moderatae in omnibus.

VERS. 25, 26.

Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro illa, ut eam sanctificaret mundans in lavacro aquae in verbo. Transiit ad viros, ut pari modo praeciperet viris quid agendum cum uxoribus. Diligite, inquit, uxores vestras. Reddit rationem de eodem exemplo; sicut, inquit, Christus dilexit Ecclesiam. Etenim caput est mulieris vir, et caput est Ecclesiae Christus: et sicut Christus tradidit semetipsum pro Ecclesia ut eam sanctificaret, sic et hic vir pro illa omnia patienter sustinere debet, ut eam sanctificet. Perseverat tamen quid praestiterit, Christus ostendere, quod semetipsum tradidit, ut mundaret in lavacro aquae et in verbo Ecclesiam. Utique accipiamus Ecclesiam, omnem fidelem, et omnem qui baptisma accepit: in fide assumitur scilicet et lavacro aquae et invocatione verbi. Haec ad virum circa uxorem quemadmodum revocanda sint, parum clarum est: potuit tamen videri id quod ad similitudinem dabat in parte superiore convenire, hac parte circa mysterii narrationem esse completum. Verumtamen etiam hoc quoque si revocemus ad viri patientiam, ut se tradat pro muliere, et omnia ejus ferat patiaturque etiam passiones tolerans, illa mundabitur lavacro et verbo; id est habebit apud Dominum purificationem; cum illam puram reddit, et patientia idoneam facit ut lavacro et verbo sanctificetur.

VERS. 27.

Ut praeberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam. Pro Ecclesia, inquit, se dedit Christus, ut gloriosam sibi faceret Ecclesiam suam; etiam puram, et sine macula et sine ruga: haec enim afferunt deformitatem et maculam et rugam; quibus cum caret corpus, viget, floret, decorum est. Sed praeter haec adjecit aut aliquid ejusmodi, id est si quid tale etiam est ut nomen habeat; sed ut sit sancta et immaculata. Hoc egit Christus ut sit Ecclesia et sancta et immaculata. Ita sancta in eo, id est quod lavacro aquae et verbo mundatur: immaculata, quod sine macula est et sine ruga.

VERS. 28.

Ita et viri debent diligere uxores suas sicut suum corpus. Paria praecepta etiam viro dantur, ut uxores suas diligant; ut suum, inquit, corpus. Sic enim et historia generationis ostendit, quod de viri costa foemina effecta. Ergo sic uxorem diligat, quasi suum corpus. Qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit. Eadem repetit: si enim ex corpore nostro uxor est, qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit. Et sic postea subjungit exemplum: et erunt duo in carne una.

VERS. 29.

Nemo enim unquam suam carnem odit, sed nutrit et fovet illam. Confirmat, quod secundum naturam est hic amor, ut carnem nostram diligamus. Si autem caro nostra foemina est, et prima foemina de carne viri, et sic foemina ut eadem uxor ipsius fuerit, cum nemo suam carnem oderit, sed magis nutriat et foveat; debet ergo et uxorem sic diligere, ut suam carnem, sicut et Christus Ecclesiam. Et circa virum eadem praecepta sunt, quae circa uxorem. Sic enim data religio est atque formido, ut uxor viro serviat quoniam vir uxoris caput est, ut Ecclesiae Christus: ita nunc et viro hoc praeceptum datur, ut uxorem suam diligat, quemadmodum Christus Ecclesiam.

VERS. 30.

Quoniam membra sumus corporis ejus. Et supra ita dictum Ecclesia omnes sunt sancti fideles, quae membra sunt Christi, et fit unum corpus Christi Ecclesia, cui caput est Christus. De carne ipsius, et de ossibus ejus. Membra sumus, inquit, omnes de ipsius carne et de ejus ossibus. Non ita hic accipiendum tanquam hujus carnis, quam induit et in qua apparuit, nos partem habeamus, et de ejus ossibus, quae ossa fuerunt carnis ejus, in qua Christus apparuit: sed accipiamus deitatem totam ejusdem, quae est in spiritu, ubi in omnibus supra coelum et in coelestibus potentiam deitatis suae habet, circa spiritum, circa mentem, quam νοῦν Graeci dicunt, et circa animam. Hic igitur quoniam et nos haec eadem habemus, accipiendum ita est, quod membra sumus Christi, id est in substantia spiritali; et de carne ejus, id est de anima; et de ossibus, id est dico quod νοῦς dicitur graece. Omnia enim ista virtute Dei in superioribus spiritus sunt; sicut et idem Paulus dicit in epistola ad Thessalonicenses prima: ipse enim Deus pacis sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus vester et anima et corpus servetur.

VERS. 31.

Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Hoc exemplum de Genesi est, quo probatur tantam esse debere charitatem, vel esse hominem ita charam habentem uxorem ut et patrem et matrem derelinquat, et haereat uxori, et sint duo in una carne. Multis modis docet conjunctum virum uxori; et ponit ita esse debere, ut et vir uxorem diligeret et uxor virum. Hoc ita, ut res est simpliciter, sic et a nobis dictum et a Paulo: verumtamen in quo subjunctum est, ostendit altius patere istam sententiam: adjungit enim,

VERS 32.

Mysterium hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ultra quam simplicitas ipsa indicabat, esse aliquid Paulus ostendit, quando ait mysterium hoc magnum est, et tamen non apparuit quid intelligi vellet: tantummodo aliam interpretationem ipse subjecit, ut vir et uxor, hic accipiatur interim Christus et Ecclesia. Sed quoniam magnum mysterium dixit, altius intelligendum. Quid igitur nos suspicamur? Ego arbitror accipi istud, ut vir et uxor sint sibi invicem juncti spiritus et anima. Hoc enim Adam et Eva; ut spiritus sit Christus. Ecclesia sit anima. Sed hoc interpretatus est Paulus de Ecclesia et de Christo intelligi debere, dummodo id ipsum spiritus sit et anima. Sed hoc facilius et quod ad populum bene perveniret. Ego, inquit, dico in Christo et in Ecclesia: non autem dixit, Christus et Ecclesia, sed in Christo et in Ecclesia. Nam et Christus in membris suis Ecclesiam habet, et Ecclesia in suis membris caput habet Christum. Ergo in Christo Ecclesia; in qualibet una carne duo sint.

VERS. 33.

Verumtamem et vos singuli unusquisque uxorem suam diligat ut se. Licet generaliter supra viris praecepta dederit de uxoribus, et mulieribus de viris; nunc specialiter ad Ephesios eadem praecepta convertit et vos, inquit. Hoc ideo quia per figuram exposuerat dictum esse mysterium magnum, quod in una carne ambo essent et uxor et vir. Et hoc intelligi voluit de Ecclesia et de Christo. Ideo addidit verumtamen ut, licet illud in veritate, hoc intelligi voluerit Christum et Ecclesiam, ut in uno sint corpore; tamen, et vos hoc ipsum observate et imitamini, ut unusquisque uxorem suam diligat. Et item subjungit de uxoribus mulier autem ut timeat virum. Hic et amor est in timore, et servatus affectus est cum honore, ut viri uxores diligant, mulieres viros timeant.

CAP. VI.

Item transit ad personas alias filiorum et parentum. Postea adjuncturus servorum . . . . et doleant quantum praestent quemadmodum tamen magis implicent animum quam resolvant et intra mundum alligent, plenis rationibus exposui, tradidi, docui, illic, ostendens usque ad coelum nequitiam spiritalem mundanae potentiae maxime operari, cum miseris animis quod fiant quasi quaedam nomina pollicetur.

VERS. 11.

Propter hoc accipite arma fidei, ut possitis resistere in die malo. His omnibus supra dictis cum insint magnae difficultates, et adversus rectores hujus mundi et tenebrarum harum; et, quod est majus, adversum spiritalia nequitiae in coelis; his, inquam, omnibus resistere quoniam magnae est virtutis, subjiciendum fuit, quo id fieri posset: accipite, inquit, arma fidei. Sola enim fides in Christo munit nos, uti non valeat circa nos istarum potestatum mundi ulla tentatio. Ita illud quod difficile videbatur resistere, facile factum est, si in potestate est unde resistamus: est autem in potestate; quippe fidem in Christum habere, et plenam fidem habere, nullus labor est, nulla est difficultas, animi tantum voluntas est commodata et credula. Ergo fit facile resistere his tot malis, si fidem habeamus. Sola sufficit, sola obsistit, sola munit; sed fides plena. Quamquam etiam ipse dixit: si ut granum sinapi, habeamus fidei granum, possumus et montibus imperare. Ergo fides sincera et pura, fides, inquam, in Christum, et fides in Deum, adversum tot illas potestates nobis arma praestabit. Sumite nunc, inquit, arma fidei, ut possitis resistere. Quando resistere? cum tentatio advenerit, cum aliquid vos tentare coeperit. Hoc est quod ait in die malo. Malus autem dies est cum tentamur.

VERS. 14.

Et omnibus effectis stare; succincti lumbos vestros in veritate. Scit se supra multa monuisse facienda; vel per singulas personas, ut dominis et servis, maritis et uxoribus, patribus et filiis; vel per ipsa quae agenda sunt, vel quae non agenda, ut nolite inebriari, et agite omnia in nomine Domini, et caetera supra dicta. Idcirco ait et omnibus effectis quae supra mandavi et praecepi; state, inquit, succincti lumbos vestros, id est parati et instructi. Omnis enim conatus aut ad lumbos, si labor fuerit, cadit; aut ut labor sit et conatus, ex lumbis nostris est. Inde enim omnis virtus et omnis materia ad sanguinem; hinc enerves, elumbes dicimus. Ergo ut fortitudo se praeparet et corporis et animi, succincti lumbos, ait State, inquit, in veritate: hoc enim, quod vos monemus, veritas est: reliqua autem in mundo, falsa sunt, quae de mundi sapientia docentur ac disputantur. Et induti lorica justitiae. Adjungit aliud praeceptum, praeter fidem, ut justitiam servemus. Quamquam illud, quod supra dictum est, id est fides in Christum caput est omnium: etenim justitia non tantum valet quantum fides; etenim justus ex fide vivit; tamen quia est et hic affectus implendus ut justissimus; tunc enim fides nobis proderit, et tunc vera erit fides si justissimus: et justitia proderit si accedat fides. Ergo adjunxit post fidem induite loricam justitiae. Supra arma, dixit, fidei induite loricam justitiae: quoniam in armis tam illud intelligitur quod munit, quam etiam quod resistit et adversarium superat, in lorica autem nihil aliud sit quam ut muniamur; fides autem et resistit: et ideo dixit arma fidei. Quomodo autem resistit fides? scilicet si cum tentare hostis coeperit, non sequamur, et fide custodita in Deum atque in dominum Christum, a sententia non moveamur. Resistite ergo, ut resistit qui habet tela, gladios. Ergo arma, inquit, induite fidei, ut resistatis. At contra, justitia tantummodo in factis est; non adversario resistit, sed ipsa se praestat bonam clementem. Ergo lorica, inquit, justitiae; qua bonum sectatus, et bonam mentem et bonum cor ostendit.

VERS. 15.

Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, quoniam Evangelium fertur, et per gentes praedicatur. Ubicumque ergo praedicatur, audiendum est. Ut autem audiamus, eundum, properandum, festinandum. Ergo calceati, inquit, pedes in praeparatione Evangelii. Cujus Evangelii? pacis, inquit: quoniam Evangelium qui audit et qui in Evangelio paratus est, Domini fit, Christum credit, promissa accipit, fiduciam gerit, cum nullo hostis est. Ergo pacis Evangelium; id est pacis, quae est animis. Hoc ergo ut capiamus, calceati pedes esse debemus, id est parati excurrere, circumvolare, audire. His ergo omnibus quid efficitur? facile resistemus potestatibus, rectoribus spiritalibus nequitiae.

VERS. 16.

In omnibus, accepto scuto fidei. Redit ad illam summam, quae concludit omnia, quae implet universa: aliter enim fortiter repugnare resistere tot illis potestatibus non valemus, nisi muniti scuto, ut omnes ictus atque impetus universarum potestatum munimento fidei repellamus.

Denique subjunxit: in quo possitis omnes sagittas nequissimi igneas restinguere. Sagittas frequentissime et in evangelio, et in Paulo, et in prophetis, et in David positas legimus; quas intelligimus disputationes et verba et tractatus esse; sed nequissimi sagittas, id est male suadentes male vulnerantes intelligentiam animam spiritusque nostros; ideo igneas dixit perurentes, quas omnes extinguit fidei scutum, id est ipsa fides, ut apud se nihil valeant. Cum enim adest fides animis, ille ignis, qui per linguam mittitur, persuadens maligna omnia mundana, extinguetur et intepescet. Nam omnis illa persuasio maligni, quoniam carnaliter loquitur et carnaliter insinuat, per sanguinem valet: idcirco excitat ipsum sanguinem per novas intelligentias: excitatus autem sanguis igneus fit. Fiunt ergo illae sagittae igneae, quas fides comprimit et extinguit, quia spiritaliter omnia accipit fides. Spiritus autem lumen est, non ignis. Hinc neque spiritus, dum lumen imitatur, ignis est: ignis autem omnis nocet. Ergo neque spiritus nocet: verum dum in Christum est fides, a lumine in Christo accipit lumen: sic lumen fidei ignem vincit, quia ignis circa carnem valet et operatur, et ipse mundanus est, et de materie materia est. Non valet autem circa lumen aeternum Dei Jesu Christi. Sic lumine illo hic ignis extinguitur: quem ignem dixi maxime concitari sermonibus; qui sermones, quia excurrunt et volant, sagittae sunt nominatae.

VERS. 17.

Et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Quia supra dixit induti loricam justitiae, et hic audiendum induite galeam salutarem et gladium spiritus. Utrum gladius spiritus per se accipiendum, et galea salutaris per se adjungendum, salutaris spiritus et galea est, et gladium induite. Sed si gladius vere certeque revocatur, quod est verbum Dei, separatum est, induite gladium spiritus. Quid ergo erit galeam salutis induite? Christus quidem in eo quod huc descendit, et mysterio suo nos redemit, salutaris est: ipse caput nostrum: custodit enim caput Ecclesiae; unde galea salutaris est. Porro autem verbum, quo adversae potentiae vincuntur, opprimuntur; sicuti dictum: diabolum perdet spiritu oris sui. Ergo Christus, quod est verbum Dei, ideo missus est ut omnem corruptionem et omnem malignitatem atque ipsam mortem vincat. Idcirco dictum est: gladius est spiritus verbum Dei.

VERS. 18.

Per omnem rationem et observationem orantes, in omni omni tempore, in spiritu. Ad expellenda illa, quae supra dicta sunt, id est potentias mundi vincendas, rectores tenebrarum et spiritalia nequitiae, hoc quoque adjungit ut oremus quotidie et obsecremus, et per omnem obsecrationem oremus in omni tempore spiritu. Quanta hic et quam occulta praecepta sunt de eo quod rogamus! Primum quod dixit per omnem orationem; quae multa sunt, nunc pro nobis, nunc pro aliis, nunc ad ea quae sunt praesentis vitae, nunc ad ea quae futurae, nunc ad ea quae animae sunt, nunc ad ea quae corporis, ut aliqua optemus. Omni, inquit, oratione oremus in spiritu et omni tempore: oremus in spiritu, id est non quaedam verba dicamus vel proferamus, vel recitemus, orantes quasi meditata, quasi scripta; sed in spiritu, inquit, omni tempore oremus: id est ut et adhibeamus affectum; et interior spiritus, id est homo interior, orationem pleno desiderio debeat et habeat omni tempore: ut etiam cum non orat, in spiritu oret. Quid deinde illud quod ait, per omnem orationem et obsecrationem? Distantiam puto istam esse, ut oratio sit, et cum laudes Dei dicimus, et cum enarramus magnalia ejus, et cum gratias agimus, et cum alia hujusmodi; obsecratio vero est, quando Deum oramus vel propter veniam et peccata nostra; vel propter gratiam, ut nobis praestet. Haec, inquam, est obsecratio: et dummodo isti duo modi sint cum Deum oramus, ut et orationem habeamus et obsecrationem. Per omnem igitur, inquit, orationem et per omnem obsecrationem. Non contenti simus quasi quaedam verba et consuetudine proferre, sed ex animo interiore atque ex mente; atque, aperte ut dicam, ex ipso spiritu atque in ipso spiritu: ut etiam cum deest oratio vel obsecratio in verbis, oremus in spiritu.

Et in ipso vigilantes semper in omni oratione. Adjecit etiam certum temus: nam cum dixit in omni tempore, potuit accipi quod tempus homini datur, id est dies. Sed in omni tempore ut plenius adjiceret quid adjunxit? vigilantes semper. Potest tamen ad intentionem mentis hoc accipi vigilantes semper ut in omni oratione non veluti dormientes, quod patiuntur illi qui ea quae nota sunt recitant, vel legunt, vel memoria pronuntiant; quid dicant et quemadmodum dicant pene non sentiunt. Idcirco ait: vigilantes semper in oratione pro omnibus sanctis.

VERS. 19.

Et pro me. Magnum etiam hoc monitum et frequenter quoque tetigimus, et notandum diximus: non enim pro nobis tantum, sed etiam pro aliis rogare debemus. In quo et multis locis et hic admoneo, quoniam istud praeceptum duplex est, ut et ipsi illi sancti, et episcopi, et apostoli, et majores pro fidelibus et catechumenis et pro omnibus aliis inferioribus rogare debeant sicuti frequenter idem hic enumerat quod in omni oratione sua mentionem facit etiam omnium suorum. Ita et hic rursus et ipsi qui inferiores sunt rogent in omni oratione sua et pro sanctis, et pro episcopis, et pro me, inquit: quod attendendum et pro miraculo habendum, uti ab his, quos ipse monet, quos instituit, quibus evangelium pronuntiat, velut auxilium petat, ut oratione consequatur aliquid. Quid autem illud sit quod petendum pro se dicit, ipse subjungit ut detur mihi in adapertione oris mei sermo in confidentia notum facere mysterium. Monuit Ephesios ut et pro sanctis rogarent et maxime pro se. Quid autem rogarent pro se, id est pro ipso Paulo, subjecit, non salutem, non aliquas cupiditates, sed ut posset idem Paulus habere sermonem et apertam orationem, id est confidentiam in expositione evangelii atque mysterii. Vere enim etiam eorum oratione postulandum est, quibus prodesse hoc potest; ut quoniam mysterium et evangelium Paulus pronuntiat, illi qui percepturi hoc sunt, hoc orent ut sermo abundet, et os apertius proloquatur, et confidentia sine aliqua trepidatione exponens mysterium.

VERS. 20.

Pro quo legatione fungor in catena. Id est ego legatus a Christo, licet in catena positus, tamen mysterium pando et evangelium: in quo quid patiatur ostendit, et quemadmodum perseveret, ut non deterreatur adversis, neque dolore vincatur, sed impleat munus apostolatus injunctum. Ut in ipso fiducialiter agam. Bene et hic fiducialiter, inquit, et in confidentia. Quid enim aliud adversum terrores, adversum poenas impositas aut precari, aut polliceri debuerat, nisi ut fiducia sibi esset in exponendo? ut mihi, inquit, sermo in adapertione oris detur in confidentia; id est in agendo, ut in ipso fiducialiter agam; in ipso, id est, in evangelio atque mysterio. Ita ut oportet me loqui; id est enim ipsum agere evangelistam, loqui, et loqui ut oportet, hoc est fiducialiter; ne minus impleam, aut aliquid in animo meo egerint catenae, et non impleam ut oportet exponens mysterium.

VERS. 21.

Ut autem vos et sciatis, quae circa me sunt; quid agam, notum vobis faciet Tychicus charissimus frater et fidelis minister in Domino. Bene de his quae patitur nihil epistolae dare voluit, sed tantummodo per nuntium, ut cognoscant Ephesii, quid mandavit, vel quid agat, vel quae circa ipsum sint. Duo sunt enim: nam et circa ipsum catenae sunt et caeterae injuriae: quid autem agat; quod perseverat, quod mysterium pandit, quod evangelizat et aperit. Commendat autem personam: Tychicus charissimus, inquit, frater, et fidelis minister in Domino: non enim minister mihi, sed in Domino minister circa evangelium et circa mysterium.

VERS. 22.

Quem misi ad vos in hoc ipsum. Non enim ipse cum pergeret, ego mandavi; sed propter hoc misi. Ita et de vobis curam gero, et omnia vos scire volo. In hoc ipsum ergo, ut sciretis, misi; ut cognoscatis quae circa nos agantur. Et consoletur corda vestra. Hic jam amplius, quoniam de duobus unum hic conjunxit, quae circa nos agantur, id est quas poenas toleremus, quas catenas: idcirco adjecit, et consoletur corda vestra: ne de me cura et sollicitudine laboretis, vobis consolationi sit ipse cum exposuerit quali animo sim et quali fiducia.

VERS. 23, 24.

Pax fratribus et charitas cum fide. Gratia cum his, qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in aeternitate. Amen. Postrema pars epistolae precatio est, et precatur et optat pacem fratribus: item charitatem, deinde fidem. Supra enim ita dixerat, quod esset inter illos discordia. Deinde adjunxit gratiam his qui praestant fidem, et diligunt Dominum nostrum Jesum Christum. Ita omnia conclusa sunt; pax ad discordiam, charitas ad concordiam, fides ad Deum: et ex fide gratia praestatur, gratia Domini his qui charitatem inter se et pacem habent, et fidem in ipsum. In aeternitatem autem quod subjunxit, ne praesentis vitae tantum vota sint, sed et futurae, quae est in spe et promissione Christianis. Amen.